ABSURDAM fortasse rem facere quibusdam videbor, qui ad te, hominem ab ineunte aetate militaribus imbutum studiis, & inter arma tubasque semper versatum, munusculum hoc literarium mittam: sed ii ferè hoc absurdum existimaturi sunt, qui aut harum rerum inter se consensionem non satis animadvertunt, aut tuum ingenium parum habent perspectum. Neque enim inter rei militaris & literarum studium ea est, quam plerique falso putant, discordia; sed summa potius concordia, & occulta quaedam naturae conspiratio. Quamquam enim superioribus aliquot saeculis, sive hominum inertia, sive falsa quadam persuasione, divisae fuerunt hae professiones; numquam tamen perversa imperitorum opinio tantum potuit, ut ipsae inter se veterem illam, & naturalem (ut ita loquar) cognationem obliviscerentur. Omnes enim omnium aetatum Imperatores, qui res praeclaras gesserunt, aut ipsi doctissimi fuerunt, aut viros doctrina illustres sum- [p. 202] mo amore prosequuti sunt. Neque profecto fieri potest ut magnus & excelsus animus, qui neglectis rebus caducis, aeternitatis memoriam ante oculos habet propositam, non etiam memoriae & antiquitatis custodes literas amet. Neque alii fere sunt qui literas oderunt & contemnunt, quam qui vita per ignaviam & flagitia turpiter acta, conscientiam posteritatis reformidant: ut non minus vere quam eleganter mihi cecinisse videatur Claudianus:
Gaudet enim Virtus testes sibi jungere Musas,
Carmen amat quisquis carmine digna gerit.
Contra vero, qui omne suum studium in eo posuerunt, ut perfectae virtutis imaginem sibi ad imitationem proponerent:
& quae natura negavit
Visibus humanis, oculis ea pectoris haurirent;
quanta eos laetitia affectum iri putemus, si ejus quam tantopere animo persequuntur, vivum & spirans simulacrum (ut ita dicam) nacti fuerint? Sed & praeter hanc mutuam virtutis admirationem, & naturae quam dixi consensionem, accedit utilitatis etiam mutuae quaedam species. Nam ut illustrium facinorum auctor non immerito eum suspicit, quem virtutis tradendae magistrum & illustrandae artificem esse videt, & velut parentem colit, non eum à quo hujus, qua fruimur, lucis brevem usuram acceperit, sed alteram illam longe diuturniorem vitam in posteritatis memoria collocatam speret: ita ille alter libenter amplectitur segetem & materiam suae gloriae sibi oblatam:
quae se quoque possit
Tollere humo, victorque virûm velitare per ora.
Uterque enim etsi opinione hominum imparem, pari tamen studio ex eodem fundo gloriae fructum petit. Sed haec ad omnes communiter pertinent, qui (ut ait Salustius) praeclari facinoris [p. 203] aut artis bonae famam quaerunt. Illa vero tua sunt propria, quod à primis usque adolescentiae spaciis ea fuisti in patriam caricare, in bello fortitudine, in pace temperantia & aequitare, ut omnibus qui literas colunt, quarum virtutum exemplar edideris, quod posteritati ad imitationem proponere & possint & debeant: quod litteras Philippi Cossaei fratris tui Episcopi Constantiensis patrocinio orbatas, in diverso vitae instituto tamen fovendas ac tuendas susceperis: quod doctissimos homines semper tecum habeas, quibuscum etiam in medio saevissimi belli ardore, Musisque Minervam temperes, & Geticum modereris Apolline Martem: quod filium ita literis instituendum in pueritia cures, ut hanc tam amplam laudis & gloriae haereditatem à parente acceptam non solum tueri, sed etiam augere posset. Me autem absentem, nec ulla alia re quam litterarum commendatione tibi cognitum, ita complexus es omnibus humanitatis & liberalitatis officiis, ut si quis ingenii mei sit fructus, si qua vigiliarum velut foetura, ea merito ad te redire debeat. Quod quidem adeo avide facit meus hic Jephthes, ut qui antea publicam lucem, & coetus hominum reformidabat, te patrono fretus prodeat, & in spem nonnullam etiam publici favoris sese erigat. Quid enim non illis sibi speret auspiciis, quibus disciplinam militarem ad antiquae severitatis exemplum videt emendatam, & vetustam belli gloriam Galliae restitutam? cum bellica fortitudine, legum & justitiae cultum? cum summa omnium rerum licentia summam omniam rerum non modo tuam, sed etiam tuorum omnium continentiam video conjunctam? His ego causis impulsus, hanc meam lucubratiunculam, sub quo potissimum nomine in manus hominum exire volui. Tu vero (ut spero) hoc meum sive tuorum in me officiorum testimonium, sive meae erga te benevolentiae significationem (quae tua est humanitas & in literas amor) boni consules. Vale. Lutetiae Parisiorum, quinto Kal. August. M D LIV. |