Petrus Burmannus: Oratio pro comoedia. Utrecht, 1711.
Door de auteur zelf vertaald als Redenvoering voor de comedie.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
UBA
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue
[fol. *1r]

PETRI BURMANNI

ORATIO

PRO

COMOEDIA,

Publice in auspiciis Academicarum
Recitationum, quibus Terentii
Fabulae explicantur, habita,
a. d. XIV. Septembris
MDCCXI.

[Vignet: Pax artium altrix]

TRAJECTI ad RHENUM,
______________________

Ex officina GUILIELMI vande WATER, Aca-
demiae Typogaphi, M. D. CCXI.



[fol. *1v: blanco]
[fol. *2r]

PRAEFATIO.

AEQUO ET

BENEVOLO LECTORI.

Quanti laboris & invidiae sit inveteratas opiniones ex animis hominum evellere, graviter olim Vir summus Graevius, in dedicatione Orationis suae de Cometis ostendit, & exemplis confirmavit. Ille tamen, quamquam sibi eo tempore rem fore provideret cum viris, qui vulgo asperiores & magis tetrici censebantur, salvus illorum manus evasit; ego vero capitis fere & fortunarum periculum subire coactus fui, quod, exercitationis caussa, ludorum scenicorum caussam agere, & literatorum saltem & honestorum mentes a perverso de Comoedia sensu liberare conatus fuerim. Tantus in me ab iis, quos laedere minime animum induxeram meum, & quos humanioris & eruditioris sectae credideram, impetus est factus, ut nisi impietatis & religionis temeratae reus publice audire vellem, hanc Orationcm, quam adhuc in scriniis cum aliis premere destinaveram, emittere debuerim. Examinent jam diligenter & acerbe etiam omnia verborum pondera & sententiarum momenta, en an meruerim tam atrociter infamari, expendant immerito mihi irati Censores. Ipsos illos judices non rejicio, si modo ad se redierint, & aequo animo ad inspiciendam caussam sedere possint. Probent modo se Latini sermonis peritos, neque me summum & fatalem diem inter spectacula obire, optasse differant, quia non turpius esse dixeram, pag. 28. morientem diem in ludis spectandis, quam confabulationibus &c. componere. Ne posthac calumnientur, me abolenda & igni- [fol. *2v] bus danda omnia, etiam sacra volumina, praeter dramata censuisse, male exceptis Menagii, quae pag. 21. exhibeo, verbis. Desistant potius, post diligens examen, non modo a criminationibus apud populum & Magistratus, sed a vehementioribus & invidiosis, quibus me publico odio exponunt, concionibus; neque Deum conceptis nova formula precibus contra me armare pergant. Quamvis enim frustra illas ad Deum allegari, divinasque aeque mihi atque illis aures patere sciam, se tamen respiciant, quos minime decet, tam levem ob caussam tam plumbeas iras gerere: Patiantur, quaeso, me ne latum quidem unguem a conscientia mea, quae pluris mihi est, quam omnium hominum fermo, discedere, neque invitum cogant ad popularem & plebejam me disciplinam adjungere. Si vero hac indignatione & detestatione Orationis meae, gratiam se inire ab iis, quos mihi et sibi insensissimos esse norunt, posse credant, sponte me piacularem victimam offero, neque deprecor, ut medio meo capite foedus aeternum sanciant Fratres, qui internecinis adhuc inter se odiis saevierunt, illudque posthac tam sancte custodiant, ut nullae deinceps rixae & jurgia Ecclesiam nostram turbent. Ita me non inutilem quieti & concordiae publicae operam dedisse gaudebo, & de toto hoc & temerario tumultu adfirmabo, quod de Phäetontis praecipiti inconsiderantia olim ille dixerat,
                                        — — — — Incendia lumen
            Praebebant, aliquisque malo fuit usus in illo.

Non vero querelis et expostulationibus te, erudite Lector, diutius morabor, cum nullum adhuc, qui me dicentem audiverit, reppererim, praeter illos ipsos accusatores, qui argumenta illa, quibus Comoediam propugnavi, damnaverit. Et ideo, quia male tantum apud illiteratos et ipsas, si diis placet, mulieres audio, vernaculo sermone, operosius quoque caussam agendam existimavi, Vale et fave.
Continue
[p. 1]

PETRI BURMANNI

ORATIO

PRO

COMOEDIA.

Solebant olim callidi & sapientes Imperatores, cum copias novo vere in campum eductas viis, laboribus & operibus defatigatas, multum de primo ardore remisisse animadverterent, brevem illis quietem permittere; immo ingruente aestu diutius saepe in stativis habere, ut mox, cum rabidae Caniculae gravissimus calor deferbuisset, integriores iterum ad consummandam cum laude militiam prodirent. Quo vero patientius dura & aspera belli tolerarent, non vacationem modo munerum militarium, sed, ipsis severioris disciplinae legibus solutis, liberius vagandi & ludendi veniam dabant. Eadem est, Adolescentes praestantissimi, Academicae militiae ratio: quo enim alacriores & paratiores ad [p. 2] studia resumenda rediretis, media aestate res nostrae proferuntur, & longae satis vobis feriae indulgentur; quibus ad corporis vires, si forte nimia contentione collapsae forent, reficiendas, & ad omnem honestam animi voluptatem capiendam otium & commeatus datur. Ita vero, sive casu, sive consilio eorum, qui hanc bonae mentis officinam instituerunt, comparatum videmus, ut ab eo potissimum tempore feriae nobis procedant, quo anniversariis nundinis universa civitas non modo otiari, sed, adfluentibus ex vicina undique regione hospitibus & peregrinis, genium suum propitiare amat; quo strepitu Musae, quae semper silentio & solitudine delectantur, fugatae, ludicris & oblectamentis locum libenter cedunt. Solemnes vero & ab omni memoria hominum celebres mercatus splendido quodam apparatu, & pompa non tantum decorari, sed praecipue ludicrorum miraculis & variorum ludorum spectaculis exhilarari consueverunt, quae non plebejam solum sellulariorum faecem ex tabernis & officinis, quibus inclusa & adfixa totum annum latuit, protrahere, sed honestiores quoque cives ad publicam hilaritatem evocare solent. Neque quisquam olim cordatiorum virorum haec omnia lasciviae & petulantiae populari fovendae temere instituta dixit, sed egre- [p. 3] gio consilio a sapientibus civitatium Rectoribus comparata, ne plebs, catenatis curis & laboribus lassata, & beatiorum fortunas aegris oculis aspiciens, facile in querelas & murmura progrederetur, vel de se ex abjecta & infelici sorte, divitum cum malo & damno, eripienda cogitaret. Multa quidem his feriatis diebus committi populi Principes videbant, quae tetricis & superciliosis Censoribus coërcenda, & legibus vindicanda protinus videri possent; non tamen e republica esse censebant, ita omnia ad temperantiae & modestiae absolutae praecepta exigere, ut nihil publice tunc fieret aut conspiceretur, quod non a rigidis morum magistris culpari posset. Et cum ne Patris quidem familias (certe cui numerosior proles provenit) in manu sit, ita semper certo consilio domum suam moderari, ut non multa contingant, in quibus connivere, quam jure suo uti malit, ita quoque se Populorum moderatores cum ratione insanituros putabant, si tam perfectum vitae, qua publicae, qua privatae, statum civitatibus suis induci posse sibi fingerent, ut nihil superesset, quod non corrumpendis moribus locum praebere barbatus aliquis cavillaretur. Praeter alia vero ludicra stomachum vehementioribus quibusdam magistris maxime Scenici ludi commovere solent, in quos [p. 4] ita iracunde invehuntur & debacchantur, quasi non modo Magistratus manifesti sceleris convictos tenerent, sed de omnium salute, qui eos spectare sustinuerunt, & de universae civitatis, quae tantum piaculum & dedecus admittit, fortunis desperarent. A quibus clamoribus cum vehementer semper abhorruerim, et sine ullo publicae disciplinae dispendio, aut salutis nostrae periculo ludos quoque dari et spectari posse arbitratus sim, hodie, exercitationis gratia, eorum caussam agere constitui; et opprobria illa et convicia, quae ad vulgum speciosis et phaleratis orationibus jaciuntur, non ipsis Ludis, sed iis, quae vel procacia Poëtarum ingenia, vel histrionum lascivia admiscuerunt, facienda esse, ostendere decrevi. Cujus argumenti his praecipue diebus mihi in mentem venit, cum ad resumendam publicarum disputationum telam, quibus aliquo abhinc tempore Comicorum Principem Terentium studiosae juventuti illustrare et Commendare conatus sum, me accingerem; et simul his feriis, post multorum annorum exilium, in scenam nobis reductos actores viderem, quos ego cum maxima et honoratissima hujus Urbis parte non sine voluptate aliquoties spectavi. Praeterea, cum incredibili semper Poëtices studio flagraverim, & nescio quo ardore ab ipsa [p. 5] pueritia, non modo Graecorum & Romanorum dramata, sed cultissimas quoque Italorum, Francorum & Nostratium fabulas studiose perlegerim, ad Poëtarum Comicorum meditationem numquam juvenes inflammare cessavi. Cujus instituti cum me nondum poeniteat, animum inducere nequeo, ex lectione aut spectatione fabularum, quae ad leges ab artis magistris dictas sunt factae, & in quibus nihil contra vitae castimoniam ab artificibus expressum est, aliquid labis ingenuis moribus adspergi posse. Denique, cum constet inter omnes, totum mundum Histrioniam facere, non magis illos, qui publice in Theatris, sine simulatione, se alienas partes agere profitentur, civitatibus educendos, quam eos, qui semper & ubique sub larva vivere consueverunt, tolerandos esse existimavi. Ita tamen hanc orationem, non ad vulgi stuporem, sed ad eruditas & plebejis opinionibus vacuas aures accommodatam, temperare constitui, ut nemo, nisi qui ex aliorum invidia auram popularem captat, me licentiae et procacitatis Histrionicae patronum egisse criminari posset, sed omnes honestae et utilis voluptatis caussam me suscepisse fateantur.
    Quamquam vero diversa ludorum genera in Theatrum producantur, de sola tamen hodie [p. 6] Comoedia, quia brevi oratione defungi fert animus, dicam: Tragoedia enim, cum gravissimi Poëmatis numeros impleat, et minus culpari soleat, nullo patrocinio egere videtur, et, si pro merito et materia de ea dicendum esset, sola mihi totam hanc horam eriperet. Non operose etiam ludorum origines et processus, quae recitationibus publicis benigna et ampla quondam nobis fuit materia, ex ultima antiquitate repetam, sed solas caussas et finem, quem sibi in docendis fabulis Poëtae proposuerunt, et consilium, quo civitatium Rectores impulsi eas exhiberi e re publica esse censuerunt, inspiciam et explorabo; postquam vero fructus et utilitates, quae ex spectaculis ad cives redire possunt, explicuero, refutare et diluere palmaria quaedam obloquentium argumenta conabor.
    Duplex fere ludorum instituendorum mihi ratio fuisse videtur. Prima, ab ipsa humanitate profecta, ut rustici et agrestes homines, (his enim primam sine arte scenam exstructam fuisse nemo mediocriter eruditus ignorat) vindemiarum et messis tempore ab aerumnosis laboribus, et durae vitae taedio recrearentur; et ut longi anni molestias, post conditas in horreis fruges, et reposita in apothecis vina, brevi laetitia et hilaritate pensarent. Altera, a civili prudentia de- [p. 7] ducta, & quae populi Ductores in spectacula proniores fecit, caussa fuit, ne homines, iniqua nascendi sorte ad calamitosam & laboribus exercitam vitam detrusi, invidia disparis beatiorum fortunae, qui in otio viventes soli fere illorum sudore quaesitis fruuntur, commoti fremerent, et tumultuarentur, si se ad perpetuas aerumnas, sine ullo laetioris temporis intervallo, damnatos viderent. Hinc primum in agris, et deinde, cum in civitates coacti essent homines, in celebrioribus urbibus, festi et solemnes dies instituti, quibus plebs, omni labore remisso, praeteritarum miseriarum oblivia duceret, et se quodammodo locupletibus et potentibus aequari gauderet. Haec quietis publicae ratio sapientissimos quoque Romanae reipublicae conditores movit, ut ad coërcendam non modo levem et temerariam plebem, sed in primis ad continendam innumerabiiem servorum turbam, quae, si stolide vires suas exerere voluisset, facile uno die omnes ingenuos delere potuisset, praeter alia festa, Saturnalia quoque instituerent. His, omni plane civium discrimine sublato, silentio legibus indicto, et Censoria castigatione remissa, servus cum Hero suo aequo jure accumbens, ab omni poenarum metu et jugo immunis, ludos et jocos agitabat, ut hac imaginaria paucorum dierum libertate dece- [p. 8] ptus et delinitus, reliquum deinceps annum libenter serviret.
    Videtis, Auditores, nihil in prima festorum dierum origine occurrere, quod non humanitatis et prudentiae nomine commendari mereatur; sed cum ea sit rerum humanarum conditio, ut non ita certis finibus legitima oblectamenta circumscribi possint, quominus laetis his diebus multa a soluta illa multitudine committerentur, quae libertatem hanc in licentiam, et remissionem laborum in procacitatem verterent; prudentius censebant Rectores in illis connivere, quam intempestiva acerbitate munus suum corrumpere, cum nullum inde rei publicae periculum conflaretur, et finita intra certos dies solemnitate humiles hi et obnoxii homines ad pristinam sortem relaberentur. Quamvis vero omnibus festis speciem supplicandi vel gratulandi Diis praetexerent, optimam tamen eorum partem Iudicris et spectaculis dabant, quae tantum afuit, ut civitatibus suis prohiberent, ut etiam praemiis et honoribus artifices et Poëtas invitarent. Neque immerito: licet enim ad continendos cives acerrimae et sanctissimae leges essent latae, ad juventutis mores et vitam regendam scholae a sapientibus viris essent apertae, conciones quoque gravissimae frequenter ad po- [p. 9] pulum a facundissimis oratoribus haberentur, experimento tamen deprehendebant, plurima nihilominus admitti, quae neque legibus vindicari, neque praeceptis ex animis hominum evelli, neque oratione exturbari possent, quae tamen quieti publicae & communi civium consociationi adversarentur. Vis, caedes, furta, rapinae, adulteria, & graviora alia crimina, atrocibus satis legibus coërcebantur. Sed superbiam, avaritiam, fatuitatem, inhumanitatem, truculentiam, rusticitatem, & si quae alia mentis vel morum vitia importunos & molestos aliis cives faciebant, tamquam occultas pestes serpere & grassari, & majores saepe turbas, quam immanissima scelera dare, animadvertebant. Hinc subtilior his morbis & vitiis reipublicae curandis medicina excogitata, & quia omnes omnino homines sibi placere, & magis commoveri noverant, cum joco & risui publico exponuntur, quam ubi gravi oratione increpantur, actoribus tales impune in theatris traducendi facultatem dederunt. Subvenerunt igitur legibus fabulae, Doctoribus & morum Magistris succenturiati sunt Poëtae, qui tam vivis coloribus vitiosorum hominum imagines exprimebant, ut illi, se publice irrisos intuentes, in ruborem irent, &, si nollent sanctiores & integriores fieri, operam certe darent, ut huma- [p. 10] niores & urbaniores haberentur. Concidebant hac theatrali castigatione ferocissimae mentes, &, qui pervicaciter omnibus sapientiae praeceptis repugnaverant, ab Histrionibus traducti, sponte fe commodos & humanos civibus suis praebebant. Juventus praecipue, cum in bona apud cives existimatione omnem sibi spem ad dignitates & honores adspirandi sitam esse sciret, sedulo cavebat, ne inconcinnis & invenustis moribus argumenta fabularum Poëtis, & actoribus risum movendi materiem daret.
    Sed diutius fortasse, quam rei evidentia postulat, in his Comoediarum incunabulis & caussis moror; videtis tamen, Auditores, si hinc repetatur ejus origo, nihil infausti ominis in natalibus et incrementis eas menti offerre: neque quemquam, etiam inter severissimos utilissimae voluptatis reprehensores, tam perfrictae frontis reperiri posse puto, qui haec falsi arguere sustineat. Sed ad tempus prius, et corruptarum gentium dedecora, me cum oratione hac ablegandum esse clamabunt, et his tenebrosis antiquitatum involucris malam me caussam velare. Hodiernae Comoediae longe aliud esse institutum, aliam faciem esse vociferabuntur; hanc ad corrumpendes mores, et in primis ad juventutem in omnem libidinem et licentiam praecipi- [p. 11] tandam unice esse comparatam. Nolo in limine hujus Orationis praefracte nimis his clamoribus refragari, ne omnem mihi deinceps molesti interpellatores audientiam negent. Sed sinant, quaeso, me ad ea pervenire, quae volo, et ad rei per se et origine sua honestae, a Graecis et Romanis ad alias gentes et nostram quoque derivatae, fata descendere. Ne tamen odiosa antiquitatis commemoratione et longa saeculorum serie taedium vobis creem, omissis nunc Italis et Francis, de quibus praeclara multa in medium adduci possent, ad Batavos meos properabo, et quis majorum nostrorum de Comoedia fuerit sensus breviter declarabo.
    Licet vero antiquae, quas cupidissime proavi nostri spectabant, fabulae ita fere exoleverint, et obliteratae sint, ut paucissimi hodie reperiantur, qui earum vel unam legerint, constat tamen ex annalibus et monumentis publicis, illas olim non modo sine vituperatione, sed cum laude et applausu exhibitas et spectatas fuisse. Non enim ab aliarum liberarum civitatium ingenio diversa fuit majorum nostrorum indoles, qui cupidissime Comoediam, non tantum ut morum magistram et vitiorum expultricem, amplectebantur, sed praecipue tamquam sublime flagellum sibi traditum arripiebant, quo Tyrannorum et [p. 12] impotentium dominatorum importunitati insonarent, & quo admonerent, leges patrias non esse temerandas, jura & libertatem civium non imminuendam. Hinc primis nascentis reipublicae & libertatis nostrae temporibus ingens fuit Poëtarum proventus, qui in urbium & vicorum nundinis fabulas docebant. Committebantur inter se Rhetoricantium, ut appellari volebant, collegia, quae, informi & incultae Batavorum linguae novum nitorem & elegantiam conciliantes, vario Poëmatum genere, & praecipue ludis scenicis, de Sapientiae & Poëtices laude, propositis publice praemiis, certabant. Dabant his nomina non viles & e faece vulgi, sed primarii & honestissimi ordinis cives, quos non tam linguae patriae expoliendae studium, quam legum & castae religionis ardor incendebat. Liberrime in Monachorum & Sacerdotum libidines et scelera, in sacri cultus foeditatem et corruptelam, in Tyrannorum et legum perfractorum impotentiam, sub fictis personis ita invehebantur, ut non immerito primos Belgarum animis stimulos admovisse credantur, qui deinceps ad excutiendum animose liberis cervicibus jugum eos concitarunt. Et quamvis praecipue fabularum doctores id intenderent, ut mentes civium a servitute et superstitione abducerent, non ideo [p. 13] tamen minus liberiores jocos, juvenum et puellarum amores, et quae alia Comoediis gratiam et venerem conciliant, adspergebant. Nemo tamen eo seculo, etiam ex rigidis illis et tetricis sacrorum emendatoribus, reperiebatur, qui vel Magistratus ad dedecus hoc abolendum incitaret, vel Poëtas et actores apud populum concionibus infamaret. Sed haec quoque frustra adduci et laudari clamabant; abiisse enim beata illa tempora, et simplicitatem illam Batavam, quae non in moribus solum, sed in ipsis ludis enitebat. Dabo hoc quoque morum Praefectis, sed tamen inde efficiam, immerito ergo et injuria ipsam Comoediam vapulare, et ludos ut Diaboli scholam ab ineptis declamatoribus traduci, ex quibus tot arma et tela ad oppugnandam et labefactandam Daemonis et satellitum ejus dominationem et arcem fuerunt torta et vibrata. Convincam inde pervicaces, prolusisse hos velites, et jam multis vulneribus superstitionem debilitasse, quam deinde Triarii illi, et gravis armaturae milites justis armis everterunt et deleverunt. Arguam hinc, ea posse incidere tempora, quibus egregium reipublicae et libertatis subsidium in Comoedia collocetur. Ne tamen me ambagibus et subdola argumentatione incautos fallere, et hodiernae Comoediae turpitudinem [p. 14] honestate antiquioris velare criminentur, age, ad propiora nobis tempora accedamus. Hoc vero ante omnia mihi jure meo dari postulo, ut non solum id negotii Poëtis, qui animum ad fabulas faciendas adpellunt, datum credatis, ut honestae sint et utiles, sed ut Populo quoque placeant. Placere vero nullae possunt, quae argumentum a tempore, quo aguntur, alienum, vel a vitiis, quae tum maxime dominantur, abhorrens habent. Debent enim spectatorum oculis et menti offerri imagines et exempla morum et vitae, non Proavorum, sed recentium hominum. Gratulemur ergo integro illi et incorrupto seculo, quo tam rarae libidines, tam inusitata malae consuetudinis exempla occurrerent, ut operae pretium non ducerent Poëtae, illis traducendis scenam fatigare. Intererat tantum rei publicae et privatae, mentes a prava et anili superstitione liberare, animos populi ad vindicandam libertatem incitare. Quod cum effecerint ejus aetatis fabularum doctores, omnes numeros implesse, et accommodando temporibus suis Comoedias, egregiam laudem meruisse censendi sunt. Quid vero vultis? abolita jam vana religione, stabilita legibus auctoritate, eadem adhuc chorda oberrare Poëtas, et crescentibus in dies vitiis, immo novis et inauditis ex [p. 15] diversis orbis partibus ad nos confluentibus, conticescere hodie plane Comoediam, &, in ipso criminum augmento, jus illa carpendi actoribus adimere? Quis vestrum non quotidie gemit & indignatur, tot turpia, tot indecora, & societati perniciosa admitti, & tamen vires Comicorum, quae priorum temporum labes eluerunt et sustulerunt, nunc languidas et enerves jacere cuperetis? Immo vero intendendum magis magisque est studium, et, cum nova subinde in populo emergant vitia, excitanda acrius ingenia, quae histrionibus ad domanda illa monstra tela et arma subministrent. Sed non opus hodie tali auxilio, nullum levis hujus armaturae usum, dicetis; reddita enim sacris sua integritate, publicos quotidie Doctores, gravitate et pondere exhortationum et castigationum in seculi perversitatem detonare. Non obstamus, o boni! neque tam malae mentis nos quis existimet, ut umquam illa e manibus illorum fulmina excutienda, umquam a necessariis objurgationibus cessandum esse contendamus. Sed cum varia sint hominum ingenia et mores, suas quoque in hoc orbis.Theatro Poëtis et actoribus partes esse relinquendas arbitramur. Novimus, optimam hominum partem ita esse comparatam, ut mali et scelerati esse, quam ridiculi, malint. Illos Doctoribus et [p. 16] Magistratibus corrigendos et castigandos libenter et ultro damus, dum modo non hos risui publico exponendos, et in ruborem dandos, Comoediae subducant. Vindicent et puniant acerrime deprehensos, et convictos criminis facinorosos, leges et judices; declament Oratores quanta possunt vocis contentione, et verborum gravitate crimina exagitent et insectentur, non facile tamen efficient, ut, post acerbissimas etiam objurgationes, adeo pudeat avarum congestis sibi saccis incubare; aut ut dissolutus juvenis aeque erubescat, quam si degeneris animi et turpis vitae imaginem et infamiam in Comoedia, tamquam in speculo, intueantur. Adolescens impuris amoribus irretitus, et meretricum et lenonum fraudibus spoliatus, non antea se miserum, et scelestas mulieres sentiet, nisi earum ingenia et mores novisse et odisse ex fabulis didicerit. Histrionum opus est, duros et inhumanos patres, qui truculentia et feritate ingenia puerorum ad alta surgentium deprimunt, ad facilitatem et aequitatem transferre. Fabulae bonum et facilem maritum imperiosae Xantippes jugo collum subducere, et os, muliebri capistro praefixum, solvere docebunt. Ludi matresfamilias ab insana et damnosa sublimium doctrinarum meditatione, et intempestiva librorum, non in illa- [p. 17] rum usum natorum, tractatione ad lanam & culinam; filias & virgines a concursationibus, coetibus, lusibus, & tripudiis ad filum & acum traducent. Comoedia Bavios & Maevios, quorum turba nos quotidie fatigat, pueris & tyronibus ludificandos & digito monstrandos tradet. Theatralis festivitas forensium vulturum rapaces ungues exarmabit, medicorum malorum, & qui famam sibi strophis quaesiverunt, ignorantiam, & carnificinam tam scite repraesentabit, ut minus posthac morbos, quam medentes extimescatis. Scena hypocritis, & pietatem et sanctitatem vultu composito mentientibus, larvam, aspectante et favente omni populo, detrahet; fanaticos et vaticinantes ad sanitatem et compositam mentem revocabit. Denique, ne varia fabularum argumenta commemorando molestus evadam, Comoedia, quid cujuscumque ordinis, loci, dignitatis, et disciplinae hominem deceat, qui color, qui status vitae, quid pulchrum, quid turpe, quid utile, plenius et jucundius Crantore et Chrysippo dicet.
    Tot et tanta cum civitati commoda, omnium consensu, praebeat Comoedia, tamen eam educendam, et edictis publicis abolendam esse censere quidam perseverabunt? immo potius ego revocandam, unde injuria et falsa specie vitii [p. 18] pulsa, excolendam et expoliendam, ubi celebratur, magis magisque esse contendo. Ne tamen, Auditores, ita me patrocinari fabulis credatis, ut promiscue et nullo delectu omnes peragendas et populo dandas adfirmem. Absit, et longe absit a frontis meae teneritate, tam impudens et veteratoria Comoediam asserendi ratio. Plurimas conscribi et edi novi, quas non modo a scena exigendas, sed carnificis manu lacerandas, et vindicibus flammis abolendas esse censeo. Ineptas et inutiles a plebejis ingeniis extrudi indignor, impuras et ad ipsa vitia, quae risui publico exponere conantur, docenda et alenda accommodatas, impias etiam et verae religioni noxias circumferri diffiteri nolo. Sed non propter turpium et malorum Poëtarum crimina, castos quoque et bonos una sententia damnari aequum judico. Quid vero prohibet? ut Romae Aedilibus, ita hic quoque amplissimis et integerrimis viris custodiam et curam committi, ne pulpita dehonestentur, ne in scenam producantur fabulae, quas neque spectata gravitate senes, neque virgines aut matronae sine pudoris et verecundiae periculo spectare possunt. Lepores et jocos, non obscaena dicta et praetextata verba Comoedia postulat, pascere oculos, non dolorem facere, mulcere et penetrare [p. 19] aures, non laedere et vulnerare, oblectare mentem, non foedare debet. Viles et tabernariae fabellae et exodia, si non ad rusticorum casas et nundinas, certe ad militum quintanam, aut nautarum stationes essent ablegandae; Togatae vero et Praetextatae in celeberrimis urbibus exhibendae erant. Bonum vero factum! resipuisse hodie optimam Poëtarum partem, et illiberales illos jocos, et ex lupanaribus et popinis repetita dicteria, dudum facessere jussa; sales vero modestos, et urbanas veneres verum hodie scenae decus et ornamentum conciliare. Utinam modo illi, qui tam internecinum omnibus ludis bellum indixerunt, tantum temporis et operae, non dico in spectandis, (hoc enim ab eorum gravitate non impetrarem) sed in legendis iis, quae ab excellentibus nuper ingeniis sunt profectae, posuissent, quantum in culpandis consumunt. Scirent, tanta cura hodie et sollicitudine fabulas conscribi, ut omnia honesta dicta et facta procul a scena arceantur, faterentur ultro, tantam intra paucos abhinc annos pudoris et verecundiae esse habitam rationem, ut non solum legi in facie castissimae virginis, sed oculis rigidae matronae, sine ullo pudoris detrimento, exhiberi possint. Gratularentur politiori huic seculo, et si vernaculas, (quarum multas a procacitate [p. 20] et lascivia vix excusari posse fateor) Francicas certe, vel inde in nostrum sermonem versas, sine ulla indignatione legerent et spectarent. Aequi enim simus debitae quoque aliis laudis aestimatores, et hanc modestae et verecundae scriptionis gloriam genti, licet nobis infestae, ne detrectemus. Protulit enim polita illa, et culta natio ingenia nuper excellentia, quae Tragoedias et Comoedias, si non antiquis pares, certe non inferiores, ab omni probro et impuritatate liberas, plaudente universo eruditorum choro, ediderunt. Fateamur quoque et libenter prae nobis feramus comicae praecipuam venustatis laudem ingenti artifici, et cujus fama non nisi cum scena cadet, Molerio deberi, qui effecit, ut hodie a politis et urbanis leporum arbitris explodantur et exsibilentur histriones, qui verborum sordibus, et plebejis dicteriis risum populi captant. Huic non tam a summa cavea et pullata turba, quam a principibus viris ex orchestra applaudebantur, immo ipse sublimi solio conspicuus Rex maximus saepe assurrexit. Hujus pleraeque fabulae, Gratiis et Venere faventibus scriptae, non ridiculorum modo Marchionum, non insanientium Poëtarum, non inepte eruditarum et stolide sibi placentium mulierum, non scholasticorum et paedagogorum fastum et infolentiam con- [p. 21] tuderunt, sed, quod miremini, Principibus in literis viris veram ad fani coloris carmen, & naturalem sermonis pulchritudinem, viam ostenderunt. Quantus bonarum artium sensus & intellectus, quam acre & limatum judicium, huic Poëtae pariter & Histrioni fuerit, si mihi credere nolitis, discite quaeso ex viro, in omni humanitate exercitatissimo, & Poëtarum seculi sui praestantissimo, Menagio. Hic enim a spectaculo Molerianae Comoediae, in qua defixus admiratione & attonitus sederat, dimissus, pati non potuit, quin exclamaret, Demus jam flammis priora nostra scripta, quae olim venerabamur, & veneremur, quae prius comburenda censebamus. O incredibilem Comicae disciplinae potentiam! o singulare scenicae auctoritatis documentum! tantumne virum, qui inter literas natus, & omnem aetatem in studiorum meditatione contriverat, ab Histrione, una hora, sanae & urbanae dictionis & laudis verae gustum accepisse. Et dubitabitis adhuc, Adolescentes, quibus bonae mentis cura est, ab hoc facetiarum magistro discere, nihil esse foedius, nihil detestabilius tumida. & affectata oratione, simplicitatem & naturalem venustatem nullo fuco, nec peregrinis figmentis, esse turpandam. Et vos, qui Comoedias, ut pestes & labes publicae disciplinae infamatis, co- [p. 22] noscere adhuc detrectabitis, hujus theatrali castigatione plus in poliendis Franciae, & forte etiam nostris moribus esse profligatum, quam omnium Paedagogorum objurgationibus. Per hujus ergo artificis, et quicumque proxime ad ejus laudem accesserunt, vestigia decurrendum omnibus, qui fabulis scribendis mentem applicant; per viam, ab iis munitam et stratam, incedendum, a qua quicumque sinistro judicio et malae mentis scaevitate aberrat, non intercedimus, quin in eum omnia approbria, quae quidem in turpem morionem, petulantem scurram, et improbum sannionem jaci possunt, congerantur. Sed injuriosum, immo a calumnia vix excusandum, sub vilium et probrosorum Poëtarum crimine et insania, nobiles et honestos obruere; superbiae et fastidii morosi plenum opus, propter propudiosa dramata, decora et salubria damnare. Si vero tam surdus et inexorabilis judex reperiatur, ut neque has sine salutis aeternae detrimento legi aut spectari posse decernat, quia liberiores quosdam et ambiguos jocos in pejorem partem rapere posset, jam ex duri Rhadamanti hujus sententia aurei ille oris Johannes Chrysostomus, quem in dictatoria tamen mores publicos castigandi impotentia libenter aemulantur, inter damnatas aeternis tenebris ani- [p. 23] mas detrudatur, quod diurna & nocturna manu Aristophanis, nec casti satis, nec severi Poëtae, fabulas versaverit. Jam Erasmus, Scaliger, at quanti viri! & infiniti alii, qui insano Terentianarum venerum amore flagraverunt, inter impios & detestabiles reputentur. Jam ex Platonum horum decreto, non Homerus modo e civitatibus educatur, sed omnes, praeter de coelesti doctrina, sermones, omnia acroamata, omnes conciones abrogentur, quia ex illis sinistri studiosus trahere aliquid poterit, quod mores ad vitia instruat. Ab Historiis veteris & novi temporis investigandis arceantur adolescentes, quia inde libidines, caedes, & furores addiscent. Poëtarum omnia scripta flammis ultricibus aboleantur, ex nullo enim librorum genere tectum magis & furtivum moribus infundi potest venenum. Juris studiis penitus interdicatur, quia vafer rabula & detortor legum inde praedandi & spoliandi miseros clientes artem parabit. Medicinae nemo posthac operam impendat; docebit enim Agyrtas & circulatores venena miscere, & reperta ad salutem medicamenta in perniciem generis humani convertere. Sapientiae. studium omne projiciatur, quia fallaces & male acutos homines ad inania sophismata & Chrysippeos nodos deducet. Ipsas denique divinas et [p. 24] sacras literas nemo inspiciat, quia in insanos errores, & impios de cultu divino sensus procacia ingenia labentur. Haec si absurdissima esse quivis videat, stet ergo, sed suo pretio aestimanda, Comoedia, neque ideo omnes Histriones e republica expellantur, quia non placent illis, qui bonos numquam spectaverunt; aut Comoedia immiti sententia ideo ejiciatur, quia tales reprehendunt, qui, ut sanctiores aliis videantur, legitima omnia et innocua oblectamenta vituperare solent.
    At esto, inquiunt, salva vobis, per nos, Comoedia; spectate fabulas; non prohibemus, ita, ut ais, ab omni verborum et rerum vilitate et obscaenitate expurgatas. Sed quis aequo animo ferat, tot aurea dicta, tot graves sententias, tot ingenuos sales, et urbanas facetias, ex impuro Histrionum ore proferri? Quis non stomachetur, honestissimas partes ab infami grege peragi, cujus sordes et vitae dedecora ingentem rei, ut tu contendis, per se innocuae et legitimae, maculam imponunt? Si Comoediis carere non potestis, exerceant antiquis moribus ludorum moderatores ingenuos in theatro pueros: Vos quoque, Eloquentiae Professores, ad dicendi facultatem hac scenica meditatione juventutem formate, per hanc Terentii, aut cu- [p. 25] juscumque sine vitio aut labe agendae dari possunt, fabulas eruditis spectatoribus exhibete: sed procul a castissimis nostris oculis removete vilium & sceleratorum Histrionum catervam. Utinam, Auditores, ita consuetudo horum temporum ferret! Utinam ea esset exercitationum eloquentiae dignatio & honor! ut votis vestris satisfacere, & desideria tam aequa explere liceret. Jam videretis liberales & optima indole juvenes, in decoro pulpito, me duce & comite, honestissimas fabulas peragentes; jam frequentius & majori studio ad eruditam illam scenam, quam ad haec acroateria, conflueretis. Sed quae spes labentibus retro omnibus bonarum artium studiis? quae fiducia illa efficiendi? quae boni & utilitatis, tam suspicaci & malitioso seculo, exspectatio, quo omnes exterioris eloquentiae exercitationes histrionicae levitatis calumnia infamantur? Quis sibi laudem a scenica tractatione promittere auderet, qui a simplici oris & membrorum formatione invidiam experitur? Quis non graviorem ipsis Histrionibus infamiam in figurandis pueris metueret, qui se jam ab indoctis & ruditate sermonis insignibus declamatoribus ut Phonascum, gesticulandi vel saltandi magistrum, denotari indignatur. Sed si jam ea esset temporum felicitas, ut paterentur Censores, pueros a [p. 26] nobis in Latina scena fingi, & ad graviores eloquentiae usus praeformari, non ideo tamen omnes vernaculas & vulgares fabulas, ea specie, quod ab inhonesto et vili Histrionum grege agantur, tollendas concederem. Ipse potius manu mea discipulos ad illarum spectaculum ducerem, ut ab iis, qui bene partes agunt, elegantem et dignam oris et vultus conformationem et figuram, decentem et aptum corporis et membrorum motum, dulcem denique et canoram vocis eloquutionem, frequenter videndo et audiendo, addiscerent. Scimus enim quantum operae Roscio, perfectissimo omnium, quotquot fuere, artificum, facundiae Romanae parens Cicero dederit; novimus quantum summus nuper exterioris eloquentiae magister Francius Histrioni Amstelaedamensi debuerit, neque puduisse tantos viros se actoribus fabularum, sine ullo calumniae aut detrectationis metu, in disciplinam tradere. Malos etiam scurras et mimos in exemplum proponerem, ut sibi ab omni vitiosa gesticulatione et ingrato sono caverent; a commercio vero et usu vilioris gregis, non minus quam ab omnis ordinis malorum et improborum familiaritate, deterrerem. Denique si ideo numquam spectandae forent Comoediae, quia a nebulonibus et libidinosis fere mulieribus a- [p. 27] gantur, eadem specie quis pueros et juvenes ab omnium magistrorum, et in quacumque arte doctorum, scholis et disciplina arceret, nisi antea sibi persuasissimum esset, eos non vita liberiore et moribus dehonestare artes, quas profitentur. Jam omnis juventus domi esset continenda, neque cujusquam institutioni committenda, nisi quorum vitae integritas esset exploratissima. Jam nullis oratoribus aures essent dandae, antequam nobis de sanctitate eorum, qui verba publice faciunt, constaret. Nodum, mihi credite, Auditores, in scirpo, cum sua sibi religione, quaerunt, et si hic scrupulus imbecillas et pueris ipsis infirmiores mentes male habere possit, jam nullis artificibus formanda juventus tuto committi posset. Quis filium vel virginem pingendi magistris, ut primas lineas ducere, et coloribus variare tabulas discerent, traderet, qui omnes vulgo Pictores levitate vitae infamari cogitaret? Quis chordas tangere, fidibus canere, et tibias inflare adolescentes sineret, si timeret ne ad magistrorum exemplum tibicinis vitam quoque agerent? Traderemusne potius prolem ignaris et rudibus bonarum artium doctoribus, sed qui modestia et frugalitate ignorantiam suam commendant? Inanis ille color, et qua difficilem causam adumbrare, sola contradicendi libidine, conantur.
[p. 28]
    At temporis tamen, inquiunt, & pecuniae inutilis jactura frugales & diligentes viros a spectaculis deterrere deberet. Integras veperas in sedilibus lente, & cum voluptate desidentes, & levem histrionum turbam admirantes cernas, qui nescio quae mala gravi & venerando doctori, longa oratione patientiam fatiganti, imprecantur. Cupide in Histriones non modicam pecuniam profundunt, qui mendicis & pauperibus ne stipem quidem porrigunt. Honesta, mehercule,’& speciosa oratio! Temporis, rei pretiosissimae irreparabile damnum nemo sanae mentis temere faciendum esse adfirmabit; sed si aliqua animo remissio dari debeat, ut melior ad cogitandum redeat, si bene tempus disponenti dies satis pateat, si quis caveat, ne ex vespertino oblectamento ullum negotiis, ullum studiis, ullum muneri, quod sustinet, detrimentum importetur, turpiusne censebitur, jucundo simul & utili Comoediarum spectaculo morientem diem componere, quam inutilibus confabulationibus, lusibus, calidae aut vini compotationibus, quas ipsi illi magistri frequentius saepe aliis obeunt, bonas horas perdere? Patienturne aequiori animo, adolescentes liberales, qui museo, ut ergastulo, includi nequeunt, in thermopoliis & popinis dies & vesperas consumere? aut an has quoque, [p. 29] quia maleferiati iis abutuntur, ex civitate tolli imperabunt? Paedagogi haec, non gravis doctoris, est objurgatio, & pueris sub ferula trementibus, non viris, qui vitae suae modum habere norunt, intentanda. Praestaret certe, tempus, cui pretium tam ambitiose statuunt, non inutiliter in conquirendis, & ad fastidium iterandis, tam futilibus argumentis perdere, sed feriae magis meditationi, et solidioris doctrinae studio impendere. Levis quoque, nec quae mediocriter fortunatum gravet, est, quae in ludis spectandis insumitur, impensa: non pauperes defraudare, non bene natum pectus a liberalitate et benignitate revocare tantillus sumptus potest. Ut enim commoda, quae egregia Magistratuum cura ad ipsos hinc pauperes redundant, praeteream, credite mihi, A[uditores], illos Comoediarum spectatores injuria inter parcos et tenaces haberi, qui eadem manu, quae sibi ad oculos pascendos, et mentem exhilarandam sumptus non negat, alacriter et largiter inopiae aliorum subministrant. Immo adseverare auderem, unum saepe Histrionum fautorem, ubi res et locus postulat, plus indigentibus praebere, quam universi fabularum obtrectatorum turba conferre consuevit. Et si hoc quoque colore Comoedia in invidiam esset vocanda, jam omnes inutiles sumptus, quos ne- [p. 30] mo nummatior ita temperat, ut non cavillandi materies supersit, recidendi essent. Jam ab illis ipsis Histrionum exagitatoribus, qui ideo ludos spectari nolunt, auctio esset facienda rerum supervacuarum, ut humiliorum casae et tabernae vestes superbis toris detrahendae essent, ut inde stramen, quo tenuiorum grabati sternerentur, reficeretur. Ejuranda esset omnibus illa Myrrhinorum vasorum insania, ut ollae et fictilia pauperibus suppeterent. Jam gemmae, lapides, fluentes et laxae illae vestes sub voce praeconis venundandae essent, ut nudi et frigidi vestiri possent. Jam rhedae, equi, canes, et nescio quae inutilia animalia in forum producenda, ut famelici & jejunio contabescentes indigorum infantes nutriri possent. Jam ab immodica illa Theae, calidae, immo vini potatione, aeternùm esset abstinendum, ut plebi pinguioris cerevisiae usus contingeret: denique omnibus divitibus & potentibus aqua & pane sicco vivendum foret, ut vulgus lautius & apparatius epularetur.
    Retusa jam satis & hebetata plumbea illa, quae in honestam Ludorum scenicorum voluptatem tela vibrare morosi alienae vitae exactores solent, arbitrarer, & ad finem orationis, [p. 31] properare possem; nisi unicum adhuc, in quo magnum vulgo momentum ponunt, & quo illudere saepe religiosis & minus acutis mentibus solent, eripiendum argumentum restaret. Sunt enim, qui nihil graviter aut contumeliose se in Comoediam ipsam dicere velle prae se ferunt, illam certo tempore sine crimine exhiberi posse fatentur, sed luctuosa haec, quae vivimus, tempora, illaetabiles illos belli & armorum tumultus, qui fines nostros circumstrepunt, aliam vitam, alios mores postulare; ludicra & omnia nunc oblectamenta, etiam innocua & legitima, esse amputanda, vacandum unice pietatis & modestiae meditationibus. Accipere jure meo possem, quod dare videntur, laetis ergo et candidis reipubl. temporibus producendos esse Histriones, qui nubem sollicitis antea animis demoveant, et vultus paullo ante contractos diffundant. Sed hi ipsi tristis supercilii magistri verba sua pondus habere vetant. Redeant enim beata illa et diu sperata tempora, recreet exhaustas et exinanitas domos et arcas optatissimae pacis ubertas, solvantur longo luctu adstricta civium corda, eamdem tamen nobis cantilenam canent, et omissa hac argumentatione, alia invidia, et novis criminibus Comoediam premere non desistent, neque umquam publicis laetitiae argumentis sceni- [p. 32] cam voluptatem addi tolerabunt. Si ergo piaculum contrahant fabularum spectatores, omni et quocumque tempore a spectaculis abstinendum, ne in publicam perniciem privatorum peccata redundent. Si vero umquam sine crimine Comoediam, qualem nos defendimus, celebrare licet, nullam caussam video, cur non hoc quoque tempore exhiberi fas esset: licet enim iniqua et a felicitate pristina multum discrepantia tempora vivamus, non tam malo tamen loco res nostras sitas esse putem, ut omnibus delectamentis prohibendi simus, et per decennium, et eo amplius, luctus publicus reipublicae nostrae indici debeat. Grave, fateor, et difficile contra pervicacem hostem bellum sustinemus, vectigalibus et tributis atterimur, vires nostrae lente et sensim contabescunt, sed tamen temporis hujus tenebras multa saepe luce divini numinis benignitas serenavit. Constituta domi libertate, assertis finibus, tot victorias reportavimus, tot triumphos intra decem annos egimus, quot vix a reipublicae nostrae natalibus annales memorant, tot festos dies et gratulationes candidati obivimus, quibus omnibus laetitiis incessimus, ut ingratissimi mortalium haberi possimus, si improba spe ampliora animo concipiamus.
[p. 33]
    Lugendumne ergo erit, & cinere & pulvere foedanda corpora, quotiescumque nobis, iniqua sorte pressis, urbes munitissimae & patriae propugnacula erepta, justam doloris materiem praebent; cum adversis praeliis vires nostras caedi plorare cogimur, cum ex moenibus nostris hostilia agmina volitare per lacrymas spectamus; neque licebit corda adstricta relaxare, aut curas praeteritas aliquo oblectamento levare, ubi versa bellorum vice nos sine fine firmissimas urbes expugnamus, internecione inimicorum exercitus, numerosiores nostris, quotannis delemus, & fines nostros ad ipsos usque Franciae terminos propagamus? damnandine ergo erimus ex tristi & dira Catonum horum sententia ad aeternos ejulatus? an perenni lacrymarum flumine genae irrigandae? numquamne ridere sine opprobrio, numquamne laetas ad coelum voces sine crimine tollere, numquamne mentes sine metu censorio exhilarare licebit? Itane perpetuo luctu macerandos nos esse decernent, ut numquam delicatis gestationibus, ambulationibus, itineribus, aut praediis voluptuariis, numquam ludicris defatigatam moestitia mentem recreemus: immo ut ne vino quidem oblivioso (quod nobis quoque importari nefas esse censebunt) oculos aut mentem a communi aerumna abduca [p. 34] mus; Jubebuntne hoc ipsum, quod circumferimus corpus, ita continua sollicitudine exedi, ut perpetuo jejunio enecetur. Linquantur potius, ficta hac severitate & frugalitate inepta Curios simulantes irato suo Genio, quem tamen hac etiam luctuosa tempestate non semper defraudare existimo. Et si vera fide tali mimo & scena Numen, ut a patria avertat bella, propitiari posse credant, non invidemus neque deprecamur, quin in his vitae lacrymabilis tenebris, quae nulla luce, imo me crepusculo quidem melioris fortunae illustrentur, sedeant. Ne nobis modo honestis et legitimis oblectamentis vectigalium onera leviora, et laborum et curarum intermissione aerumnas tolerabiles fieri, impediant.
    Explicemus A[uditores], aliquando contractas frontes, et plorantibus, aut certe lacrymas fingentibus, humanae conditionis et imbecillitatis hostibus et censoribus, intra modum et legem gaudeamus. Ne modo ita immodice nos delectationibus demus, ut ideo maleferiati a curis et sollicitudinibus, quas nobis, quas familiis nostris, et reipb. debemus, umquam cessemus; ne animi nimis crebrae relaxationes impediant, quo minus precibus et supplicationibus, quas hac tempestate non modo pro salute publica et privata institui, sed multiplicari fas efle puto, Deum pro- [p. 35] pitiemus. Denique id agamus, ne umquam voIuptates nostrae, licet innocuae et honestae, feriis pietatis et modestiae meditationibus noceant. Ita non civium modo bonorum, sed Christianorum et Dei religiosorum cultorum numeros implebimus, et, mente a vulgi opinionibus et erroribus liberata, summa tranquillitate fruemur.
    Vos vero, Adolescentes et Discipuli carissimi, qui in hoc bonae mentis sacrarium vos dedidistis, non modo ut doctiores, sed ut meliores et prolitiores quoque, post decursa Academiae spatia, domum rediretis, ita, quaeso, hanc Orationem excipite, ut nullum in ea praesidium vobis aut patrocinium lasciviae & procacicatis situm esse credatis: ita enim vos, si locus & res ferat, ad remissiones animi, & ad ipsum quoque scenicam voluptatem conferre volo, ut nulla inde moribus vestris Iabes adspergatur, nulla tempori, rei carissimae, jactura fiat, nec damnosa peculium vestrum exhauriat impensa. Ante omnia toto pectore, totis viribus in studia bonarum artium, ad quae excolenda in primis vos Parentes nobis tradiderunt, incumbite. Nolite, non dico vesperas, sed integros dies in Popinis & Thermopoliis, quae quia minus noxia videntur, damnosissima sunt, desidere; celebrate potius haec Musarum atria, in quibus vacuis Professo- [p. 36] res vestri toties sine fructu & voluptate voces et latera exercent. Museo ita adfixi lucubremini et pervigiletis, ut nisi adsidua meditatione desatiata mens aciem obtuderit, pedem inde non efferatis. Ad refovendas vires ambulationibus, quas amoenissimas suburbanum nostrum praebet, doctis et jucundis aequalium colloquiis, et si copia detur, ipsa Comoediarum hilaritate, prudenter et cum consilio, otia vestra consumite. Ita non hebetatam nimia contentione mentem, non rusticos et impolitos mores, sed egregia doctrina excultam mentem, urbanitatem et nitorem parentibus vestris reduces probabitis, et quandoque Reipubl. Academiae, et Ecclesiae non utilissimi modo cives, sed laudabiles et eximii principes, et rectores evadetis.
DIXI.
Continue