NOn abs re vas illud electionis S. Paulus pleno exclamavit gutture: ut Deum per Opt. Max. pro bonis deprecaremur Magistratibus: nam hoc Rerum omnium largitori non tantum gratum, acceptumque est, sed & nobis, rebusque nostris in aeternum conducibile, quia in prosperitate eorum tanquam in cardine vertitur nostra, & totius rei publicae commoditas, pax & tranquillitas; sin secus se res habuerint illud verùm solonis carnetur dictum:
In thalamos penetrant publica damna tuos.
Etiamsi multi multa Magistratui obijciant, & eorum officium à Deo sacratum vilipendant, tamen auctoritate Patrum nostrorum (quorum mihi tanta sapientia videtur, ut satis prudentes haberi possint dummodo horum vestigia sequi dignati fuerint) probabo* hos non pro focis, & Aris ut solebant antiquitus, sed pro pecunijs, linguâ, calamo, & armis digladiari. Obsequium vos perversos vel ob malitiam Magistratui non velle, vel ob ignorantiam non exhibere animus perpendit meus. Si primum verum sit, O inquieta Patria! infelix, & turbulenta! si vero ignoratio date aures & cum sapientissimo thragico ne vos dicere pudeat: Nonquam sera est ad bonos Mores Via. Expergiscimini, cordique infigite quae à Divo Petro dicuntur brevibus: Magistratus enim sunt homines, ab ipso Deo secundo & unico minores Deo. Ne igitur belluis quae adversamini, calumniaminique, obliviscentes Mosen dicentem: Magistratui ne male dicito neve eum execrator, qui est in natione tua princeps. Jubar illud ecclesiae & suavissimae pacis amator clara praedicat voce: Ne petamus illos per calumniam, non satiram in illos scribamus, non increpemus, sed tanquam Patriae Patres reverenter hortemur, nam rei publicae sunt medici, & sicuti hi providi, gnari in morbis curatu difficillimis operam adhibent, ut tute, jucunde, & cito curent, sic illi ut Diocletianus testatur: ut
Consulant Patriae: percant afflictis, fera
Cede abstineant: tempus irae
Orbi quietem: seculo suo pacem tribuent.
[p. 4]
Cur igitur vos refractarij ita tumultuamini? an propter singularem prudentiam à Deo illis donatam? Utinam ante annos aliquot, nam tunc schisma Ecclesiasticum non levi momento invexisset politicum, sed ad hanc quasi, ad asylum pedes deduxissent, atque in initio motuum horum Ecclesiasticorum auctoritatem matura celeritate, & moderata severitate interposuissent. Quid jam ulterius? Finem inponam ne lectori hisce fastidio sim, & obnixe oro ut remedium hoc nostrum, quemadmodum puto adversum, hoc gliscens malum saepiùs volvant, atque revolvant, quo luce clariore concipiant me pacem promovere, juvare, tueri, & custodire velle, quam mihi, & tibi Deus largiri dignetur hic, & in futuro seculo, Amen. |