SOlent reverende D. qui artificum inuisêre officinas, non illubenter eò subinde animi gratia regredi: & quae ipsi elaborare mente ac manibus opera nequeant, per otium nec moleste cernere, & gratanter alienam probare industriam. Quin, ubi a proprijs quid negotijs superest temporis, simios agere, atque observatas imitari lineas, modosque, ut qui dum auloedi esse non possunt, cytharaedorum tamen se loco censeri non aegre ferant. Quod mihi a iuventute usu prope venisse subin memoror. Etenim tuae benignitatis candore in familiam olim & mensae communionem admissus, adque Scripturarum studia utcunque provectus, etsi deinde certis alio de caussis descierim, & me connubij insuper foedere adstrinxerim: tamen si quando feriari a prophanis datur occupationibus, antiquius habeo nihil, quàm ut in omissis non felici- [fol. A2v] ter divinae scientiae viretis iucunde diverser, illicque mentem ac ingenij vires abunde solideque refocillem: ubi veteris flammae scintilla ducente verus ignis animaeque pabulum modo deprehenditur. Horum lectione quondam affectus, non supervacuum duxi unà materiam totius Christianismi palmariam, nempe magnificam Sotéris nostri, pastorumque Principis in carne anastasim, certam resurrectionis humanae initiationem firmamque basim per comicos quinque dispartiri actus. Impulerat eodem, pietate & doctrina celeber paedagogus D. Egidius tutor, litteris & amicitia pridem mihi devinctus, cuius quoniam hortatu primam summamque stylo manum apposueram, eiusdem cura lucubratiunculam in theatro peritorum choris exhibendam, expendendamque coactus demum fui permittere. Quod postquam ille anno partae salutis 1550. publice ipsa Adscensionis die non illaudatus peregerat, monere non destitit deinceps per intervalla, tum familiarium aliquot, ut typographo excudendam mandarem. Ego vero domi conscius haud in vulgari, verum libera, nec ullis circunscripta cancellis periculose versatum me palaestra, neque rursum pro dignitate argumenti prudentioribus fecisse satis, nullam mihi veniam, purgationem, aut defensionem magis aequam aut propinquam fore perspexi, quàm si fautoris tam idonei auspiciis in apertum prodire sinam. Quis enim potior contigit aut occurrere queat, cuius dignitati hoc, quidquid est, libelli magis opor- [fol. A3r] tune dedicare possim aut obliger? Ipse enim (ne cetera referam benemerita) propalandam studiosis tunc opellam nominis tui subscriptione comprobasti, cui uni has sacrae primitias actionis, qualescunque profectus nostri reliquias, ut non dicam meipsum, omni iure debeo: qui tenerorum olim morum ac disciplinae partim formator, patronus esse in posterum nunquam supersedisti. Quapropter eximie Doctor ac Episcope, hunc libellum utpote grati animi symbolum, sereno vultu, propensaque dextra excipere, ac in pretiosae infimum admittere nidum bibliothecae, tum me meaque porro tueri ne pigeat. quod pro communis patriae regionis, natalisque mihi urbis amore, in qua pueritiae ac adolescentiae cursum absque taedio duxisti, tuaque genuina humanitate, ac sincero erga me usque affectu benevole neque minus strenue facturum spero atque confido. Vale praestantissime in Christo Domine, qui tuos successus augere in melius, ac beato tandem fine perficere dignetur. E Gandavo Flandriarum, post assertum Orbem anno 1560. quinto Kalendas Martij.* |