Daniel Heinsius: Auriacus. Leiden, 1602
Ceneton035340.
Gepubliceerd op 18 augustus 1997 door dr. J. Bloemendal.
Uitgeverij Florivallis in Voorthuizen.
Redactie dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.

Continue

DANIELIS HEINSII
AURIACUS,
Sive
LIBERTAS SAUCIA.
Accedunt eiusdem
IAMBI
Partim morales, partim ad amicos, partim
amicorum causâ scripti.

[Vignet: Corona mentis veritas, ala est fides:
Utroque quisquis nititur caelum petit]

LUGDUNI BATAVORVM,
Apud Andream Cloucquium,
sub signo Angeli Coronati.
ANNO M.D.CII.


ILLUSTRISSIMIS, NO-
BILISSIMIS, AMPLISSIMIS,
POTENTISSIMISQUE
HOLLANDIAE ET
WESTFRISIAE ORDINIBUS,
Dominis suis Magnificis.
ILLUSTRES ORDINES

INter reliqua monimenta quibus vel humanum se efferre ingenium, vel acuere industria consuevit; una TRAGOEDIA Regium sibi nomen vendicat: vel quod reges heroasque, ac principes in scenam ea deducat: vel quod non nisi regales sublimesque, atque ab omni vulgari dicendi genere remotos spiritus admittat. Gravissimam eam dignissimamque omnium scriptorum esse, multis argumentis probarunt Romani, & ante eos disciplinarum autores Graeci. Ac ne apud vos rationes e Grammaticorum scholis adferamus, duplici modo eius dignitatem tuetur eius princeps Sophocles, tum quod senex eam scripsit, tum (quod proprie ad vos spectat) quod Reipublicae praefectus. Unum tamen est quod mirari saepenumero soleam, sublimia nimirum illa ingenia, quae non sine singulari eruditione, ac praesertim sapientiae illius, quam Moralem Civilemque dicimus, rerum praeterea cognitione, & industriâ se ad hoc scribendi genus contulerunt, cum solam TRAGOEDIAM omnes vitae humanae casus, fortunas, pericula, eventa rerum, consiliorum exitus amplecti statuerent, prudentiae praeterea magistram esse; eâ tamen ad fabularum vanitatem ac rerum deliria abusi sint: nec sibi vel res gestas aevi sui, vel imperatores, subiectum esse maluerint, quam Oedipodas, Aiaces, Medeas, ceteraque quibus effaeta anus antiquitas credulitati hominum turpissime illusit. Ego vero, ILLUSTRISSIMI ORDINES, Tragoediam vobis offero meam; immo vestram: Quod in eâ meum est, trado vobis: quod vestrum est, ut gratum sit id quod offero, efficiet. Ita simul quod in reliquis Tragicis deplorari solet effugi, viamque mihi ad benevolentiam vestram praeparavi. Ego autem simul & de opere & de operis argumento cogitare coepi, seu potius argumento dignum opus quaesivi, simulque inveni. Nec enim tam factorum gestorumque sterilis vestra Batavia est, ut in eâ materies scribendi quaeratur, quam inveniatur, citius. Hoc vobis affirmare liquido possum, nihil ab antiquis Philosophis pluris olim, hoc uno scribendi genere, factum esse. Hinc imperatores, hinc duces prudentiam apud Graecos suam hauriebant: haec illa disciplina est, quam illi per excellentiam doctrinam dicebant: hinc Tragici quotiescunque in theatrum prodirent publice, docere ab Atheniensibus dicebantur: hinc Aristotelis, hinc Carystii maximorum virorum [Grieks-]perì didaskaliôn[-Grieks] id est de disciplinis libri. In iis Rex philosophorum ille tempus actionis uniuscuiusque Tragoediae diligentissime notarat. Ille sapientiae ac voti humani terminus Plato & scripsit eam, & quidquid in Philosophiâ postea reliquit nobis, ad normam Tragicam & antiquorum [Grieks-]tetralogían[-Grieks] direxit, ut omittam quod Dionysiis quoque certasse feratur. Omitto reliquos minorum gentium Philosophos, omitto magnum Euclidem, qui omnem propemodum quam in sapientiae cognitione operam collocarant, ad unum hoc studium contulerunt. Quod si eam propterea quisquam (ut sunt sinistra hominum hoc tempore iudicia) minoris putet, quod ad poeticen referatur, eum nos, ILLUSTRISSIMI ORDINES per ea convincemus, quae ipse miratur maxime, modo ne ita rerum ignarus sit, ut ab ipsa Philosophia vitae humanae Regina abhorreat. Homeri tempore, qui unus e tam profunda temporis antiquitate nobis relictus est, Philosophiae nomen ne fando quidem auditum fuit umquam. Fuerunt tamen illo tempore qui & rerum causas, principia, motus, ortus, materiem, & pulcherrimae denique machinae huius rationes inquirerent, & quae vera demum sapientia est, fuere & qui de moribus, de recte instituenda hominum vita agerent, non publici modo, sed & privati morum magistri, quos aetas illa simplicissima [Grieks-]aoidoùs[-Grieks] sive cantores dicebat. Illi matronarum thalamis absentibus maritis praeficiebantur, Regum liberos instituebant, mores formabant hominum, virtutis causam agebant, omnia denique philosophi habebant, praeter nomen. Idipsum apparet ex illo cantore qui belli Troiani temporibus Clytaemnestram servavit, dum in expeditione cum reliquis Graeciae proceribus esset Agamemnon, quo interfecto tandem illa potitus est Aegisthus. Non adferam vobis somnia aegrorum, ILLUSTRISSIMI ORDINES, neque id quod volo poetarum testimoniis probabo, ut plerique hodie solent, qui tum demum rem factam habere arbitrantur, cum Peripateticam aut Stoicam philosophiam aut quamlibet eius partem testimoniis ex eadem secta petitis comprobarunt. Quod res est dicam: vox [Grieks-]aídein[-Grieks] sive cantandi ita a veteribus sumpta fuit teste Geographo, ut [Grieks-]phrázein[-Grieks] sive dicere significaret. Ea quae a nobis & ab illo dicuntur, ita se habere probant doctissimae Graecorum magistrorum Glossae, & certius multo quod dicturi sumus. Septem enim illi Graeciae sapientes, nondum tamen philosophi dicti, metra quaedam de moribus ediderunt quae [Grieks-]aìsmata[-Grieks] seu [Grieks-]adómena[-Grieks] (si modo idem utrumque) dixerunt, in quibus & vestigia vocis [Grieks-]aoidòs[-Grieks] animadvertimus, & quid illis propositum fuerit manifeste videmus. Talia primus eorum Thales, talia Chilo, talia Pittacus, talia & Bias, & Cleobulus & ceteri. Nam magnum illum legislatorem Atheniensium, cuius statuta quoque Populus Romanus missis in Graeciam Sp. Posthumio Albo T. Manlio P. Sulpicio Camerino legatis diligentissime descripsit, ad Elegias & omne fere poematum genus se demisisse praetereo, reliquos etiam sapientes ad [Grieks-]sillòus[-Grieks] & alia praetermitto. Nec enim id ego nunc ago, quod a vulgo poetarum toties tractatum fuit, ut Poeticen extollam, quam illi non intelligunt, cuiusque usum antiquissimum ignorant. Aequissimum peto, ILLUSTRISSIMI ORDINES, ut quo tendit mea perveniat oratio, Philosophiam ut laudari patiantur ab illis postulo. Atqui eam illi in ore habent, nec difficulter id impetrabimus. Deinde, ut nobis respondeant, quantum a philosophia facultas poetica afuerit, cum axioma a philosophis pronuntiatum fuit, quod beneficio Geographi adhuc habemus, quo negatur poetam bonum esse posse, qui non prius vir bonus sit. Nam inter illam Zenonis definitionem aliquid interesse fortasse dicerent, cum humanarum divinarumque rerum imitatio Poetice esse dicitur. At me Hercule quantum mihi laborandum hoc tempore esset, si Oratoria facultate antiquiorem eam esse contenderem, nisi me ea molestia & invidia cui vix ferendae essem a Strabone sublevatum scirem, qui tam certis testimoniis Oratoriam facultatem a Poetica oriundam probat, quam a Tragica gravitate familiarem characterem Comicum. Nec hoc agimus, ut in Aristidis reprehensionem incurramus qui false ridet eos, qui solutam orationem vincta posteriorem putant. Verum enim vero satis coacta est illa oratoris calumnia, & quae nobis etiam amplius hac de re cogitandi ansam praebuit. Nam quae de Cadmo, Pherecyde, Hecataeo dicuntur, eruditos saltem fugere non debebant. Habet ergo ad oratoriam illa se, ut ad filiam mater, ad philosophiam autem olim, sicut illa se ad quamlibet sui partem. Quod autem hodie pro paelice sedeat, quod ab hominibus trivialibus, indoctis, barbaris prostituatur, non magis genuinae huic quicquam detrahit, quam castissimae illi Abradatae apud Xenophontem uxori, Phryne, aut Lais aliqua, aut si quid his imprudentius. Nomen ei a Platone illud quod ad nostram usque permansit aetatem inditum gravissimi scriptores testantur. Idem tamen, quod in ore est omnibus quicumque divinam hanc facultatem oppugnare solent, e Re publica sua exegit eos. Nos vero ad illa, ILLUSTRISSIMI ORDINES, videte, quam breviter respondeamus. Primo enim, si illam Rem publicam Platonis recipiamus, exigendus erit ante omnes ipse fundator, cuius ipsa soluta oratio, ut & Herodoti, nusquam a poesi abhorret, nisi quis eam modo poesin esse existimet, quae numeris pedibusque vincta est. Quod si concedamus, ne [Grieks-]ámetra[-Grieks] quidem poesis erunt, immo ne quaedam fortasse [Grieks-]èmmetra[-Grieks], ac ne ipsi Dithyrambi, non quod a vulgari verborum in metris, sed metrorum inter se iunctura abhorreant, ac ne [Grieks-]aísmata[-Grieks] forsan philosophorum. Deinde, ut Platonis cives simus, recipienda erit mulierum communitas, & reliqua; ut certum sit nihil ad eversionem Rei publicae plus conferre, quam eius constitutionem. Sed ego mehercule tam facile eius Politiam in bene constituta urbe esse posse concedam, quam Idaeas in natura. Quod si propterea poetas ille in urbe sua non fert, quod adulteria Deorum & proelia introducat Homerus, metuo ne in eam artem impingat, cuius scientiam profitebatur, ratiocinandi nimirum. Nam illud aut peccatum non est, aut si est, unius tantum. Scimus enim non Grammaticos modo, sed & Platonis discipulos, quae in universum de Diis ab Homero dicuntur, ad naturales rationes referre solere. Quod si, ut diximus, Homerus peccavit, poetae vitium est, non poetices, & quidem illius tantum. Nam omnes ob eam causam poetas exigere tale est ac si quis omnes Philosophos exigat quod Plato ibi male argumentetur. Omitto interim, Platonem eum quem è Republica sua exigit ubique divinum dicere. Clemens certè ille est, qui Homerum ex urbe sua in caelum exulatum mittit, & in Deorum numero citius esse patitur, quam suorum. Iam autem ad vos venio ILLUSTRISSIMI MAGNIFICIQUE VIRI ORDINES, ORDINES POTENTISSIMI, quibus in vindictam Nobilissimo AURIACI sanguini debitam vix universum sufficit Hispanorum nomen. Ducem vobis vestrum offero. Quid admiramini? Ut benevolentiam vestram favoremque conciliem, titulum inspicite. AURIACUM fero. Percussit sat scio, foditque pectus vestrum nominis illius recordatio, mentemque subiit illa, quae vobis communis cum illo fuit in tutandis aris, focis liberisque vestris pietatis imago. Videte quantum spei conceperim: quod vix totis operibus quidam consequuntur, sola operis inscriptione me consecutum video. AURIACUM vobis fero, atque utinam ne talem, utinam & viveret ille, & ego non haec scriberem! Cum vero ille si vixisset diutius nihil praeter nominis immortalitatem propositum habuisset, quae Musarum nostrarum ope nonnihil eget, agedum, id mortuo, si fieri possit, tribuamus, quod unum ille, si vixisset, expeteret. Ambulet ergo in cothurno deinceps, quoniam in huius terrae ambitu, quam vel universam animo suo angustam semper iudicavit, ambulare diutius non potest. Ambulet in animis, in pectore, in manibus iuventutis vestrae, & tenellis animis patriae amorem imprimat, adultis propugnationem eius defensionemque. Videat posteritas vestra, ILLUSTRISSIMI Viri, discant liberi, quanto vobis divinum illud LIBERTATIS nomen steterit, quod non nisi virtute & fortitudine paratur, frugalitate & industria retinetur. Excelsi illi animi, mortisque contemptrix pro patria virtus, latius se fundat, quam ubi nata est. Nec tam angustis limitibus divini hi motus ausaque regia cohibeantur, ut in eadem terra & exstitisse & sepulta esse videantur. Agedum maris imperator BATAVE, iam te appello, cui pro patria mori posse dulcius fuit semper, quam in ea. Tu populi Romani triumphorum, victoriarum, ovationum, omnium denique particeps fuisti, praeterquam ruinae. Tu a terrae dominis, Romuli nepotibus bellum gerere posse didicisti, velle omnes docuisti. Tu vitam, tu hunc spiritum, tu hanc lucem pro libertate semper venalem habuisti. Tu artem ab aliis, ausus a te mutuatus es, ita ut mortem melius inferre illis, tu promptius subire potueris. Illis imperium terrae tempus ademit, tibi maris reddidit. Tu foris Oceano, domi sociis, ubique tibi imperas. Tu, quod olim frustra Xerxes temptarat, Neptuno compedes iniecisti. Cumque alii sive reges, sive principes ultra populos imperium suum extendere non soleant, tu etiam in ventos obtines, inventumque tibi aliquid praeter hominem, quod parere sciat. Accipe principem tuum, BATAVE, sed morientem, qui cum omnia saluti tuae impendisset, se quoque impendit. Accipite, viri, & recordamini, in terra vestra nihil umquam vindicasse Iberum sibi, praeter fraudem, cuius unius artis pudenda est scientia. Agedum, BATAVE, quod solum pro tuis in me beneficiis possum, Musas meas consecravi tibi, quoniam chartae solae, cum ferrum, aes, & chalybs non possint, diuturnitatem annorum & saeculi violentiam perrumpunt. Ego cum bonis exutus omnibus, laribus & praediis meis, nihil Hispanorum tyrannidi, communis religionis ergo, praeter infelicem hanc animam subduxissem, & si quam spem in parentibus, miserrimis & ipsis repositam haberem, tu me excepisti, fovisti, amplexus es: ac, quod mirum maxime, vestrum beneficium maius mihi fecit Hispanorum crudelitas. Inter reliqua & illud accedit, quod in Academia vestra tot iam annos versatus sim, in qua & illud vobis, ut primariae causae, ascribendum puto, quod in hac terra vestra tot summorum virorum familiaritate usus sim, ac praesertim trium Heroum, in quorum tempora me incidisse gloriari soleo: Iosephi Scaligeri (at quantum hoc nomen Dii immortales?) omnis scientiae, ommnium litterarum, omnium linguarum, totius non Europae modo, Viri, ut generis splendore principis. quem vos, cum unum modo eodem tempore in hoc universo Phoenicem posse esse sciatis, in Batavia vestra vivere voluistis, ut imperium simul Maris apud vos sit, & Litterarum. Pauli praeterea Choarti, Christianissimi Gallorum regis apud vos Oratoris, cuius nomen praeterquam quod vobis propemodum sacrum sit, liceat & illud mirari mihi, virum tam Illustrem non de omni eruditione modo iudicare posse, sed & primas in ea tenere. Et Iani Dousae, Senatoris vestri, Curatoris nostri, viri incomparabilis: qui cum de tota litteratura iam olim, nuperrime etiam de patria sua optime mereri coepit: & tamquam parum sit quod infelici hoc aevo litteras restituit, nuperrime etiam Bataviam suam restauravit, qui me filii loco semper habuit. Itaque diutius vel animi grati, vel debiti officii testimonium desyderare vos passus non sum: nec idoneum magis hoc tempore argumentum Patriae vestrae, Vobisque, reperire potui, quam fatalem illum Patriae parentis casum, quem penitus amisissetis, nisi in Filio viveret: Qui vobiscum tot Illustria Hispanorum capita Diis Manibus Paternae necis ultor mactare coepit: quem ut Deus immortalis numquam in Tragoediâ partes habere permittat, optabo; in reliquis verò parenti simillimum, vel virtute, vel animi magnitudine, sibi, vobis, nobisque conservet. Ego verò intereà hoc qualecumque committo vobis.

                        Nobilitatis vestrae addictissimus Cliens
                        DANIEL HEYNSIUS.


[...] [Lofdichten, o.a. van Grotius; inleidingen]



PERSONAE TRAGOEDIAE

AURIACUS.
INQUISITIO.
TISIPHONE.
ALECTO.
MEGAERA.
LOYSA.
SENEX.
SICARIUS.
PRAEFECTUS.
NUTRIX.
ARMIGER.
CHORUS SATELLITUM.
LIBERTAS SAUCIA.



ACTUS PRIMUS.

PRINCEPS AURIACUS.

RErum beate rector, & magni parens
NATURA mundi: Vitaque, & Lex omnium
In se fluentes quae trahis rerum vices,
Iocoque inani ludis humanum genus,
(5) Lateque fusi sancta maiestas poli.
Et tu minorum sacra mater ignium
Nox, quae diei lucidam premis facem,
Silentiumque rebus indis, & polo
Faces perennes, languidosque syderum
(10) Donas recursus, Hesperasque lampadas,
Orbesque magnos igne deducis vago:
Usamque numquam vultibus PHOEBEN suis
Pro fratre reddis aurei ducem chori.
Ergon’ caduca nata gens mortalium
(15) Brevis fugacem currere aetatis viam,
Inter minaceis intonantis impetus
Fortunae, & atras sortis infestae manus
Lususque rerum? labitur velox dies
Ipsisque ab annis mensibusque ducimur,
(20) Fatique summam pervenimus orbitam
Denascimurque semper, & finem suum
Breves citato provocant anni gradu.
At igneae lux alta mentis, & vigor
Scintillaque acres pectoris tundens fores,
(25) Et ille tardi spiritus dux corporis
Aeternitatis inclytam affectat viam:
Caelumque lambit, motibusque ingens novis
Sese lacessens impetu emergit suo,
Terramque supra fertur, & quidquid videt
(30) Mortale ducit, terminosque transilit
Metasque rerum, corporisque odit moras:
Lethumque calcat, propriumque ad aethera
Ignarus atrâ corporis premi lue
Exsultat, emicatque, nec sese capit.
(35) Pars illa nostri est; caetera, ipsa quae dedit
Tellus reposcit, iureque exigit suo
Sese prementem corporis foedi struem,
Onusque mentis. Magnus hinc rerum parens
Coeli micantem fornice aurato domum
(40) Et hinc & inde fudit, altaque atria
Discriminata gemmeo astrorum choro
Spectanda late vultibus nostris dedit:
Ut illa magni purior lux pectoris
Infixa terrae sit licet, terram premat
(45) Caelumque cernat semper, & sese erigat.
Hinc illa dia laudis emergit sitis,
Ardorque honorum semper in maius ruens,
Comes ducumque, principumque; quos procul
Supraque rerum culmen evexit favor,
(50) Et annuentis blanda Fortunae manus
In alta duxit. Belgia his cervicibus
Inclinat, incubatque, & invitum trahit
Seges laborum vasta, patriaeque onus
Fluctusque nostrae: Sancta libertas vocat,
(55) Et servitutis faeda detrectat iuga
Mens nata magnis; nec sibi; sed omnibus
Quoscumque regis insolens premit tumor,
,,Comesque rebus prosperis ferocia.
Sic divus ille fascium dux & parens
(60) Autorque quondam Brutus, & magni patres
Togata turba, Martis aeternum genus,
Dïu labantem fulciere regiam
Sanctae nepotes Iliae: sic & ferox
Aristogiton, faustaque Harmodii manus
(65) Caelo superbum prospere eduxit pedem.
Eundum, eundum est. Haud capit motus leveis
NASSOVIORUM sanguis, & vanas moras,
Periculorum provocator, & sui.
O cor, tibine vincula, & ludos ferox
(70) Impune nectat hostis, & collum premat
Tagi tyrannus, aureo exsultans vado,
Opumque nixus robore ingenti? licet
Soloque Pontum iungat, & caelo mare:
Terramque circa spumea eructans vada
(75) Ille aestuantis caerulus regni pater
In nos resurgat: orbe concusso licet
Utroque ab axe turbidus caeli fragor,
Atlasque latè pondere excusso tremens
Viam recuset; ibimus tamen; neque
(80) ,,Servire nostrum est. Regiâ tendens viâ
,,In dura virtus sponte prorumpit; Neque
,,Cedens prementi subtrahit collum deo:
,,Seseque fato semper opponit suo
,,Vis alta mentis. Nec tamen primordia
(85) Nunc prima restant: Iacta sunt fundamina
Bellique magna prosperi praeludia,
Motusque vasti. Dexteram hanc ter inclytus
Novit Philippus, Albaque; & si quod ferox
Saevumque pectus arbiter lucis vagae
(90) Phoebus, comantem respicit condens facem:
Haec Hydra nostra est. surgit in laudes meas
Faecunda rerum messis, & manum vocat,
Virumque poscit. tremuit Alceiden fera;
At nos ferarum victor. est & aspera
(95) Nobis noverca, premere quae excelsas solet
Fortuna mentes, impetusque: sed tamen
,,Virtute sortem qui sapit pessundabit.
,,Heramque inanem pectori subdet suo,
,,Ausisque magnis, strenuaque adoreâ
(100) ,,Premet superbam casuum potentiam.
,,Speique vana blandioris praemia,
,,Dolosque & artes, vimque pellacis deae
,,Quae incerta semper sponte promittit sua,
,,Pectusque frustra credula astrictum tenet
(105) ,,Lubens recidet, & bonis praesentibus
,,Ventura ducet; ipse Fortunae parens.
Nec ansa multi defuit periculi,
Eurysthëusque nomini incumbit meo,
Et solus auget, perfidâque Iber manu
(110) Prodest nocendo. Caetera haud quicquam moror,
De me triumphum primus ingentem tuli:
Idemque victor solus, & victus fui:
Motusque vanos pectoris molem mei,
Aestusque, & iras, impetusque subdidi
(115) Deo, mihique. Latius virtus nequit
Efferre gressus. Omnium victor fui
Meique. Testor nobile heroum genus
Nostrorum, & ausus, sanguinemque & inclytas
Umbras meorum, sanctiora nomina
(120) Et vos Batavûm semper invictas manus:
Et te Batavae magne virtutis parens
Ductorque Nereu, caerulo qui gurgite
Spumantibusque semper exundans vadis
Libens Ibero caerulam opponis viam;
(125) Victoriarum primus hic gradus fuit,
,,Vicisse memet. Regna namque, sceptraque,
,,Mirarierque cuncta quae vulgus solet
,,Regesque; sortis blandientis alea est,
,,Cassumque nomen; larva magnarum modò,
(130) ,,Et umbra rerum, principum crepundia,
,,Ducumque. Prima haec cura virtutis; neque
,,Vincendus hosti est qui sibi prius fuit.
Vincique posse sponte praeripuit sibi;
Ne restet ulli: consilique pondere
(135) Lascivientem saepius pressi manum
Ardore Martis: impetusque mobiles
Sese solutis efferentes vinculis
In se reduxi: turgidosque spiritus
Et has superbas regii ardoris notas
(140) ..Virtute strinxi. Principum hîc mentes calor
,,In prona ducit, visque ferventes ciet
,,Et ira motus: fraena sed magis sua
,,Et acriorem poscit hic legem furor.
Sic aestuantis pervagator Africae
(145) Venator olim, fervidum venabulo
Premens leonem victor intentat minas
Libys, feramque versat, & tergum ferox
Quatit, feritque, deprimitque: olli fremens
Spumas ab imo pectore eructat dolor,
(150) Seseque tollit, bilis haud capax suae,
Scintillaque ardens lumine absistit vago,
Iubaeque moto corpore erectae tremunt:
Venabulumque mandit, & superbus it
Et huc & illhuc vinculi ignarus sui.
(155) At ille contrà pastor, insultans procul
Feram lacessit; illa sese; & ingruit.
Iraque certat alter; alter ictibus:
Potentiorque cedit invitus licet,
Captumque tandem sentit, & sese leo
(160) Summittit hosti. Mentis illa regiae
Imago viva est. Surgit & sese erigit
Sublimis ille pectoris magni vigor,
Iniuriarum censor, & vindex sui:
Altasque in iras fertur, & morae inscius
(165) Erumpere ardet. sic minax Divûm pavor,
Fuliginoso sub specu versat latus
Ingens Typhoeus, Aetnaque exultans tremit,
Magisque semper fata tentantem premunt.
Nec sponte nostra Martis in discrimina,
(170) Licentiaeve spe subacti venimus;
Communis ista patriae sed vox fuit,
Iussumque: cui nos hoc litare sanguine
Et iustum, & aequûm est: Poscit hoc tranquillitas
,,Et pace dempta panditur paci via:
(175) ,,Necessitasque est ipsa Mavortis parens.
,,Bellumque tandem ne sit, esse convenit:
,,Pacemque gignit. Incipitque ut desinat
,,Haec una rerum. Caeterûm hic dux maximus
Et vir profecto est, patriaeque commodis
(180) ,,Servire natus. Fervor ille impos sui
,,Virtutis altum nubilo obfuscat diem:
,,Solemque menti demit, & lucem suae.
,,Ardetque semper, imperatque plurimis:
,,At servit uni, seque nolentem trahit:
(185) ,,Et servitutem qui fugit, sibi dedit.

CHORUS SENUM FLANDRO-
RUM PROFUGORUM.

Sapphici. duo Glyconici.
Reliqui Anapaestici.

BLanda torpentis requies senectae
Vitrei fontes, & amaena Tempe:
Tuque spes nostrae domus illa; quae me
Lucis in molles orientis oras
(190) Prima fudisti puerumque longe
    Curarum vacuum & metu
    Vidisti pede mobili,
Et ridenti molliter ore
Nimium dulces texere ludos:
(195) Tenuesque inter serpere curas.
Tuque suävis puero ah nota
Villa senique, posthac numquam
Habitanda vale. Sors dura vocat,
Dubiumque regit fortuna pedem,
(200) Subitaeque vices. Tuque meorum
Ah natorum blanda propago,
Hilari ridens saepius ore
Medio in luctu; nescia rerum
Curaeque tuae; patri iunctos
(205) Dirige gressus: casusque tuos
Disce, & saevi fulmina fati.
Tu quoque si quem coniux nobis
Utero gestat nescia faetum;
Natus nondum, tamen exul eris:
(210) Patriamque fugis nascendus adhuc:
Et tibi paena vitâ prior est.
Lacrimas tellus, lacrimas tellus
Patria tellus, ultima nostri
Dona doloris impressa tene.
(215) Poscimur ah ah, nos relliquiae
Genus effaetum, saturumque aevi:
Quibus infelix spiritus aegrè
Placidam ducit luminis auram.
Pars aequoreas Walachrûm sedes,
(220) Aut horrentem Marte Batavum,
Et spumantem littoris oram
Patris Oceani, visam numquam
Ibimus eheu; assueta prius
Placidis ah gens vivere campis:
(225) Pars caerulei gurgite Ponti
Toto avulsos orbe Britannos;
Aut incoctum solibus Indum:
Pars sudantem proprio semper
Sanguïne Gallum. Miseri, miseri
(230) Quos incertum dubiumque vocat!
Pax Flandriacas placido tenuit
Foedere gentes, patrioque foco
Veterum fluxit vita parentum:
Et tranquillo tutus in arvo
(235) Vidit teneros ire nepotes
Avus, & lepidam currere turbam:
Qui vicinum cerneret agrum
Peregrinus erat. Patria tellus,
Patria tellus, saxaque & antra,
(240) Et cognatae vallibus umbrae:
Patria tellus Flandria nostros
Imbibe questus.



ACTUS II. SCENA I.
Inquisitio cum tribus Furiis facem & calicem
   humani sanguinis gestans, inebriatur.

INQUISITIO.

LUcem perosa, lucis immunis Dea,
Tetrumque noctis improbae ludibrium
(245) Tot imminentes Tartaro rupi fores,
Caliginemque, magna Paenarum parens
Crudelitatis nata, quam ferox Iber
Primum sub auras duxit, & ferro & face
Quartam profanis addidit sororibus,
(250) Noctisque alumnis: Graia queis primum manus
Vibrare saevas dextera indulsit faces:
Serpentibusque vinxit, & collum dedit
Atris draconum pullulare nexibus.
Gaude Megaera; nata iam soror tibi est:
(255) Iovisque nigri primus infernum genus
Perseïdosque squallidas faetu domos
Iber scelestus auxit: ille Erinnyas
Treis mutuavit perfidus; quartam dedit.
Hispana tellus, scilicet vesper tuus
(260) Foecundus ipse noctis exemplo fuit.
Emerge, rumpe, caede: claustraque, & feros
Caliginosae pande Naturae lares:
Letique sedem discute, & lucem tuam
Mens atra disce. Testor anguineum caput,
(265) Et te Megaera, teque noctis arbiter:
Et qui redundans igne Cocytos vago
Luctu tremendam flebili tundit domum:
Meque ipsa tandem (Numine hoc maius nihil)
Patremque Iberum; Pallidas Ditis domos
(270) Imperviasque mortis horrendae vias,
Phlegeton cruento quidquid ambit alveo
Invita liqui: Nunc tamen ferox pater
Tarpeia saxa cui patent, & inclyta
Vastae ruina gentis; è reconditis
(275) Excivit antris fulmine invitam trahens:
Quod non Pyracmon crudus, aut Brontes pater,
Aut claudicantis dextera effinxit Dei:
Non Siculus ignis, aut caminorum globi
Undantis Aetnae, flammeique vortices.
(280) At Martiorum dissipata rudera
Urbisque funus, & solum Quiritium.
,,O quanta curas fata mortales agunt!
,,O quantus urbes regnaque incumbens Deus
,,Ludens fatigat dissipatque: turbines
(285) ,,Rerum fateri cogor invita: (O pater
Tarpeie natae liceat hoc unum tuae.)
Magni cohortes Romuli, nati Deûm;
Arx alta rerum, gens Camillorum ferax,
Orbis voratrix illa, regnorum lues
(290) Et universi compes, & tandem sui,
Ah tot triumphis aucta pene, quot viris,
Et tot ruinis urbium vitans suam.
Illa illa regum nata Septimontium
Calcare fastus, insolensque nominis
(295) Regalis una, spiritusque; Pro pudor
Regum cinaedis paret, & monstro Deo.
Cui fulmen illud obsoletus Iuppiter
Sepultus arce Iuppiter Minoïa
Haereditatis lege rellictum tulit.
(300) At contumacis vis rebellatrix tamen
Acres Batavi corde versat impetus:
Radicitusque fixa libertas sedet
Gentis profanae: patriaeque ardens amor
Animos feroces tundit, & subigit sibi.
(305) Vidi perustos sole candenti patres,
Piceosque vultus, funibusque atram manum:
Ruptasque nubes, & procellosas Iovis
Magni ruinas provocare audax genus,
Undaeque legem dicere, & venti minis.
(310) Vidi ipsa vidi, cum feri vis Africi
Tempestuosa torsit hibernum mare
Insistere undae, dorsaque aerato pede
Fluvii rapacis tundere, & crudum gelu
Acresque lapsus: ac per undantes sinus
(315) Calcata tutam lympha praebebat viam.
Ollis sepulcrum pontus, aulaque est ratis:
Agnatus ingens Aeolus, Nereus pater:
Forisque cives, hospitesque sunt domi.
Illuc remittor, & vetus colonia
(320) Mutanda restat: deerat haec sedes mihi.
Parere certum est: maximum explevi scelus
Maiusque restat. Semper antiquum parum est.
Angusta sacris quaelibet tellus meis
Viam relaxat. Aridas sitis premit
(325) Squallorque fauces: sanguine hic opus novo est.
Pace hoc Lyaee, pace fas hoc sit tua
Dux Thyadum nocturne; non curae mihi
Nyseio qui colle distillat latex;
Tuusque si quid languido fallax gradu
(330) Maron procaces inter exhaurit choros,
Interque Panas, virginesque Maenadas,
Et aestuantes Liberi succo Deos.
Non si Falerni quidquid uvarum est tui:
Quod Setia usquam, vel Velitrarum colunt
(335) Dumeta: non si tota vinorum parens
Albana tellus, Caecubique honos cadi
Descendat in me: carior sitis premit,
Parvumque nescit; pluris hic liquor mihi est,
Merumque Ibero nuper inventum meo
(340) Cruor, Cruor, Cruor. Quid o fallax Iber
Cessas? Nec atrae sanguine undanti viae
Sanieque tristes squalida rigent domus?
Nondum recentes mens cadaverum strues,
Tabumque cernit: pure sudantes novo
(345) Nondum revulsis ossibus pallent agri.
Cessas Ibere, fluctibus, ferro & face
Rerum coactas vertere in sese vices?
Adsum. Quid hoc est? Scaeve sacrorum pater
Frustran’ cruentum Tartaro emisi pedem
(350) Et hospitalem nocte mutavi diem?
Numquam supernos sobria accessi deos,
Et luce fulvam solis aurati comam,
Terrasque vidi: sanguinis gustu novi
Efferre sese suevit optatum scelus
(355) Mensque ipsa factis saeva praeludit suis.
Nunc hic redundans sanguine humano calix
Feram cruore musteo sedet sitim:
Cordisque totas imitus mergat vias,
Mentemque tollat: quidquid & clemens, pium
(360) Nobis relictum, molle, pacatum fuit.
Bacchare certum est: En iuvat, iuvat, iuvat
Laxare mentis frena. Quid segnis stupes
Gens atra terrae? Tuque germanum caput
Megaera nocte nil geris dignum tua?
(365) Patrisque verum dextera probas genus?
At o quid atrum nubila involvunt diem?
Meque ipsa perdo? Flexaque in sedes novas
Caliginosus lumina obducit situs?
Errantque tristes luce subducta pedes?
(370) Et ominosus poplitum labat gradus?
Vestigiisque turbida incertis tremens
In luce lucem quaero, & in die diem?
Nosco furentes sanguinis poti notas:
Nosco. Cruoris hocce munus & meum est:
(375) Mentemque secum mysticus tollit furor.
Incerta certum mens tamen volvit nefas.
    Terra caelum, noctis atrae regia, & vastum mare
    Explicate trina vires regna, & occultos dolos.
    Adsumus sacris Philippe vindices dignae tuis.
    (380) Victima ingens, victima ingens: victima hacce dextera
    Concidet: qualem nec ille perfidas Teucrûm rates
    Mortuus victor poposcit Ilia emergens humo;
    Cum feras minax Pelasgûm turba solvebat rates.
    Nos Batava terra, Ibero nomen horrendum, vocat,
(385)     Poscimur? Quid o moramur? Quo nequit fallax Iber
    Tendere, huc fraudes dolique tendere Iberi queunt.
Magnae sorores, Atthidos sacrum genus,
Priscisque Erechtei Cecropique finibus
Cognata turba: si quid antiquum manet
(390) Viresque vobis tempus asscripsit novas;
Quaerendus ille, qui ferox, vecors, furens
Aut genere Iberus (alterum sat est tamen)
Aut mente fuerit: quique pectore unico
Solus profanas quattuor gestet Deas.
(395) O flammei ignes, tuque pallentis Deae
Famulatus ingens, ignei cives poli
Religio noctis: tuque dominatrix hera
Invisa Phoebo luna, pars Phoebi tamen
Familia nostri tota quam Ditis colit,
(400) Quemquamne magno dum satellitio procul
Stipata iussum pervagaris tramitem
Usquam tueris? Cuius unius manu
Quod non Philippi mille potuerunt rates,
Non ferrum & ignes, armave & tristes minae
(405) Timere Batavus discat? Interea tamen
Certum est furentes explicare copias,
Exercitusque tota deducam meos.
Audacia istaec subeat: haec praeceps Furor,
Ignobilisque Livor: haec Vecordia:
(410) Crudelitasque mortis horrendae parens
Illinc cruentum claudat exultans latus,
Rerumque abortus bellicarum Fraus inops.
Sic sic eundum est: sceleribus decet tuis
Praeferre sacram Rex Iberorum facem.

      SCENA II.

      Loisa.    Senex.

(415) Lo. O molientis alta Naturae comes
Sacrae tribune lucis, & vitae pater
Natalis aurae magne largitor, Dies,
Rerumque Origo prima; qui reconditas
Primus tueri siderum donas faces:
(420) O qui sepultum matre mortalem sua
Natumque nondum; mortuum prius tamen,
Informe pondus impotensque, & haud suum
In alta ducis, luminisque compotem
Sub imminentes aetheris sistis fores.
(425) Tunc expeditus carcere infelix suo
Scintilla caeli purior, bipes Deus,
Rerumque magnus ille spectator, poli
Et universi cura; prorumpit foras,
Caelumque discit: parvulusque primulum
(430) Proserpit, insons, mitis, ignarus sui:
Et fluctuantis tiro fortunae, levis
Prosultat exilitque, nec curae est capax,
Plagaeque nondum sortis adversae patet,
Ridetque simplex nesciusque. ‘Scilicet
(435) Optata primum fata praemittit Deus
Favens iuventae: turbidaeque tempora
Potiora vitae vindicat lusus sibi:
Interque talos, turbinesque inter suos
Suaviores vita consumit dies
(440) Beatitatis prodiga infelix suae,
Simulque ludit luditurque: curaque
Postrema lapsae poscit aetatis sibi,
Et faecis instar ima subsidens petit.’
O nate, nate, dulce pignus; in sinu
(445) Gremioque nostro qui vagaris huc & huc,
Vacuumque leni transigis risu diem:
O dulcis aetas! ‘Scilicet primum est Deus
Novisse cuncta; proximum tamen, nihil.’
O nate, nate, mox in adversum mare
(450) Aestusque vastos, principumque munia,
Et imminentem purpurae ferociam,
Motusque regni deferende; nunc modo
Securitatis aureae regnum tenes:
Satellitemque praeter innocentiam
(455) Nullum tueris; tutus hoc uno satis
Quod esse nescis, laetiorque: ‘Nec potest
Ullum timere nate, quem nullus timet.’
Nondumque sensus illa pertentat tuos
‘Regum ducumque febris, ardor imperi
(460) Et possidendi cuncta porrigo levis:’
Cuniculosque pectore occultos agit
Ambitio fraudum mater, aut opum furor:
Tuumque ducis quidquid aspicis, Deo
Vicinus uni proximusque. Nate mi
(465) Si forte somno molle reclinas caput;
Artus sopore lacteo victus iaces
Extraque motus, civicumque extra metum &
Tempestuosa casuum tonitrua:
Somnumque spiras melleum, mitem, levem
(470) Tranquillitatis unicum testem tuae:
Quiesque lenes tuta perrepit genas:
Torusque qui te parve diffusum tenet
Genu, sinusque est: thalamus hic unus tibi est,
Et pes cubili sufficit noster tuo:
(475) O invidenda regibus mens! Ah, fere est
Ut ipsa sortem mater invideat tibi,
Annosque similes speret, atque aevum tibi,
Cunasque dulces, nesciumque aulae diem
Fraudem timentis semper, aut fraudis minas.
(480) Quin & querelis ne qua pars desit meis,
Et falsa, terrent: trepidaque horrentem pavet
Mens noctis umbram: & ille curarum Sopor
Exactor acer, dissipatorque omnium
Pater mearum est: curaque haec, illam premit:
(485) Et somniorum dubia succedit fides:
Diemque nox lacessit, & noctem dies.
Sen. Dignata magno principis princeps thoro
Taedaeque columen: nata magnanimi patris
Maioris uxor: Fare, quid reconditus
(490) Vultum pererrans obsidet pallor? Quid os
Guttis sinusque tepidus effusis madet?
Et lacrimosus lumine exundat liquor?
Ruborque blandis solitus excessit genis?
Maeroris ah quae causa? Mentis abdita
(495) Exonera, & aegrum pectus. Lo. Omnia, & nihil.
Sen. An ipse sese nescit infelix dolor?
Lo. Ambiguus urit millies; certus semel.
Sen. Sortis flagello quisquis adversae stupet
Ictuque subito pallet, hic merito pavet;
(500) Causam doloris, & cicatricis suae,
Vulnusque, dum scit. Lo. Plura dum nescit tamen:
Nescitque quantum lugeat caecus dolor;
Lugetque quantum nescit: id luget tamen.
Simulque sese nescit, & modum sui.
(505) Sen. ‘Ventura quisquis luget, haud luctum sibi
Seseque luctu servat, at praeoccupat
Quod vitat ultro, provocatque quod fugit,
Gaudetque maerens, & libens miser fuit.’
Lo. Succubuit animus: poplites trepidi labant,
(510) Simulacraque oculis noctis illudunt meis,
Seseque late spargit ignarus dolor,
Et ominosus corda pervolitat sopor.
Sen. At falsus ille est. Lo. Falsus, at veri pater,
Praenuntiusque. Sen. Fluxa noctis est fides.
(515) Lo. At non diei. Sen. Terret & noctis diem
Formido, seque vanus insinuat metus,
Umbratilique somnus imponit dolo,
Noctuque fallit; at die terret tamen,
Partemque lucis poscit, & regnum suum
(520) Transcendit audax, imperique limites.
Humanus acres spiritus motus habet,
Interdiuque fervet, & sese rapit,
Metuque pallet gaudioque diffluit
Quietis expers, corporisque termimum, &
(525) Adiudicatas lege Naturae vias
Perrumpit alis nixus huc illuc suis,
Exorbitatque semper, & quidquid potest,
Simulque quidquid haud potest; versat tamen,
Agilisque passim fertur, & meta est sibi.
(530) Adestque & absens rebus, & praesens abest,
Erratque late, seque pandit illa vis,
Hauritque formas elicitque, visaque
Pererrat, imbibitque, & in sese trahit.
Tunc illa luci furva succedit parens,
(535) Polumque pullis incubans amictibus
Hinc inde obumbrat, induitque caeca nox,
Corpusque stringit, liberat mentem tamen,
Lucisque viva suscitat vestigia
Seminaque rerum, imaginesque; fomites
(540) Motus diurni, ruminataque excitat,
Mentemque multum gaudia inter & metus
Adhuc vagantem volvit, & circumvenit:
Caliginisque ludit in postscaenio
Mimus diei, ludibundus histrio,
(545) Proteusque vitae futilis Somnus pater,
Verisque falsa miscet, atque utrique se.
Ceraeque adinstar mollis, impressas tenet
Mens & figuras, & vagas rerum notas,
Redditque nocte, quidquid excepit die
(550) Larvataque altos somnia incutiunt metus.
At cum diei roscidum redit iubar,
Et imperator aetheris magni subit
Sol, aureamque dividit terris comam;
Fugit timoris causa, non timor tamen:
(555) Et somniorum profuga vanescit cohors:
Nihilque restat, at nihil gemimus tamen,
Id quod quoque ante cum fuit, nusquam fuit,
Quodque esse falso reris, at vere doles.
Lo. Experta metuo. Sen. ‘Saepius favet sibi
(560) Error dolusque, nubiloque deprimit
Rationis ignem. Lo. Decipi in malis iuvat
Fallique dulce est. Sen. Falsa dum latent tamen
Ut vera laedunt.’ Lo. Aetheris beate rex
Quid ah perennis imber, & lacrimae leves
(565) Cogente nullo sponte prorumpunt sua?
Si qua minaris imminesque saeva sors;
Sperare liceat: bis ferus mordet dolor,
Venturus, & cum venit; & praesens nocet,
Idem & futurus. Sen. Pallidum excutias metum
(570) Ducemque vitae lenioris spem fove.
Firmo maritus urbium munimine,
Totoque clusus Nerei regno sedet:
Pelagoque cuncto tutius quod arbitror;
Amore populi. Lo. Haud tangit externos amor,
(575) Peregrina nemo imperia diu subdit sibi.
Sen. ‘Angustiore principis mentem viri
Meta coercet, patriamque quisquis suam
Assignat illi: Vana natalis soli
Plebs spatia finxit, & solo leges dedit.
(580) At culmen ille dignitatis & caput,
Deoque magno paene par, & pro-Deus
Princeps vagatur: municepsque totius
Diffusa latos aemulatur mens polos:
Caelique adinstar semper in motu suo est.
(585) Natale magni principis quaeris solum?
In orbe natus ille, patria est ei
Quaecumque soli, terminusque quidquid est.
Seseque terris aequat unus omnibus
Generosus ardor ille, & herous vigor.
(590) Polusque quidquid caerulo amplexu tenet
Illius urbs est: civitas istaec patet
Qua magnus aether, quaque flammantes globi
Et aureorum vasta signorum via.’
Titana magnum cernis, ut pleno gradu
(595) Superbus altum metiatur aethera,
Caelique partem teneat, & totum petat,
Viaeque magnae per novas semper licet
Adveniat oras; advena haud usquam est tamen,
Quocumque namque tendit, in domo sua est:
(600) Seu purpurato cum renatus atrio
Cubile caeli pandit, & lucis fores,
Auroque crispam roscidus tollit comam:
Seu cum diurna membra defessus via
Dulces in ulnas Thetyos fertur suae,
(605) Axemque utrumque novit & neutrum colit.
Sic fervor ingens, mensque magnorum ducum.
‘Ubique civis ille, & inquilinus est
Quicumque princeps.’ Lo. Omnia & scio, & dolet
Timere posse, dum dolet, timeo tamen,
(610) Metusque causae nescius, causa est metus.

          CHORUS.
        Anapaestici.

O qui levibus vectus habenis
Virides subter roris genitor
Laberis herbas, violasque inter,
Et trepidantes tepido circum
(615) Sole myricas thalamum figis
Blande Favoni, pastusque levi
Nectare ludis; sive per altas
Lenibus alis laberis undas:
Seu per gelidas specuum latebras
(620) Montesque procul tenui serpis
Humore pater, qua lascivas
Tityrus insons subducit oves:
Iuxtaque suas blanda Amaryllis
Supputat agnas, & tibi dulcem
(625) Felix Thyrsi condit avenam,
Gens immitis nescia fati
Sortisque vagae. Quam palantes
O verne pater prendimus oram?
Placitas certe liquimus ante
(630) Dilecta tuas Flandria sedes;
Sed tamen una liquimus atri
Nomen Iberi. Patria est nobis
Quicquid saevus nescit Iberus,
Salvete tamen vos ignotae
(635) Litora terrae. Tuque o lucis
Aurea mater, tandem maestis
Reddita terris, O quae caeca
Tenebras tristes Aurora parens
Proscribis humo; cum sperato
(640) Phosphorus audax exilit ore,
Cogitque suos undique fratres
Roseae invitos cedere luci,
Et sidereas ducens turmas
Mox redituras in castra sua
(645) Iam dididicit Hesperus esse,
Et mutato nomine fallax
Altera solus munia poscit.
Fugiuntque suos sidera lusus
Veniente die; nos tranquilli
(650) Munera somni, partesque suas
Regnaque rursus dolor invadit,
Tristisque labos: subitoque atrae
Circum volitant agmine curae.
At Simplicitas sedes hominum
(655) Sera reliquit, Taurosque colit,
Et Massagetas, gentesque feras,
Nostrisque procul exulat oris.
Ibi quisque suae est auriga domus:
Peregrinantes quisque vagasque
(660) Incolit aedes: sic mutarum
Tranquilla colit saecla ferarum.
Cernis cernis per inane leves
Nare columbas, expersque metus
Placida ut campos perrepat ovis,
(665) Tuque o tepidi conscia veris
Quae nocturno carmina fundis
Ebria rore:
Quae sub tremulis Zephyri tenui
Flamine ramis, tua tecta colis,
(670) Parvosque lares, nutantesque
Strepitu tenui suspirantis
Leniter aurae, florumque leves
Incolis umbras Blanda cicada.
Non te trepido quatit infelix
(675) Turbine Mavors. Non te querulae
Denso cingunt murmure lites.
Non vanorum longe sequitur
Turba clientum, regnumque tenes
Secura rosas, inter & herbas:
(680) Et tibi si qua est Curia; tantum est
Flos, aut tenuis culmen aristae.
Haec aula tibi, regiaque: illic
Ius agricolis, & venturae
Tempora lucis, lepido pandis
(685) Leniter ore, Blande senator:
Nec te clusis tristia cingunt
Moenia portis. Non crudelis
Urbem placidam, sedesque tuas
Invadit Iber: quaeque per auras
(690) Tenui sudant flumine guttae;
Tibi sunt blandi dona Lyaei,
Mulgensque leves caelitis undae
Garrula succos, roseos Phoebum
Cum iungit equos matutina
(695) Prima salutas obvia voce,
Felixque optas iterum caeli
Succedat iter. Tu secura
Pacis alumna, Tu Daedaleae
Filia terrae. Tua sunt viridis
(700) Gramina campi: tuus omnis ager.
Felix, Felix! Quotiesque tuas
Vaga cernis opes, plena plena
Dulcia solvis Gaudia voce.
Nec divitias celare suas
(705) Sustinet illa teneri cordis
Pura voluptas.
Comes agricolis, Tu messorum
Rapido durum solis in aestu
Solaris opus. Non tibi saevi in-
(710) Notuit Albae nomen, Iberque.
Nos perfidiae Gens taetra tuae
Nos ludibrium casibus ah ah
Lususque sumus. Nos urgentis
Premit insultans turbo procellae.
(715) ‘Leviora levis Fortuna videt,
Parvaque parvos fata lacessunt.
Homines curis Gens nata sumus.
Superi Superi, quisquis multos
Ordine cives, gentesque regit,
(720) Plures metuit. Superi superi
Quisquis multas undique terras,
Gentesque suis subdidit armis,
Plures poscit.’ Vos crudeles
Genus infidum posthac nobis
(725) Ite tyranni,
Aulaque fraudum perfida nutrix.
‘Nimium multis immensa patent
Limina curis;’ Mea tecta omnes
Angusta metus, tenui excludent
(730) Culmine, sic sic, locus haud nimius
Domino; at curis, non ullus erit.
Regnumque meum est, domus exilis,
Larque suavis: populique mei,
Lepido circum concurrentes
(735) Ordine nati. ‘Nimium divi
Labitur ille, qui cum mundi
Totius alto corruit ictu.’



ACTUS. III. SCENA. I.
Sicarius. Praefectus.


Quo? quo? quis urges? huccine anne illuc feror?
Utroque certe: saeva tempestas dei
(740) Intus redundans cordis excercet salum:
Exaestuatque mens: & incertus ferit
Ardens tremensque pectoris votum tumor:
Sedemque mentis hinc & hinc pessum trahit
Metus, tenaxque consili ingentis furor:
(745) Cordisque caecis impetita fluctibus
Casura nutat vis, retroque corruit;
Incerta quonam, quodque factura annuit
Fecisse nondum luget, insultans sibi,
Praeponderatque utroque, & utroque imminet:
(750) Inobsequensque pectoris magni ciet
Motum reluctans fervor, & premi negat,
Redireque ardet rursus, & rursus nequit.
Sic cum profundis auctus in praecordiis
Telluris imae, daedaloque viscere
(755) Magnae parentis ignis occulte furit:
Notique saevis Africique follibus
Nutritur ardor, latiusque promovens
Vulcanus intus flammeas agit vias,
Crateraque altum matris occulto in sinu
(760) Molitur, aestuatque: & immensum sibi
Iter resurgens flamma molitur foras,
Caelumque poscit, impetu minor suo:
Donec paventem totus invadit diem,
Ruptoque hiatu mugit, & retro e specu
(765) Inauspicatus victor exundat vapor.
Quo volvor, effluoque? Quo praeceps traho
Voti ruinam consilique? quid tremens
Felicitati terga mens vertis tuae?
Exsurge pectus, masculique spiritus
(770) Recollige aestus: si quid elapsum tibi est
Duplo reprende. Iam feror, certe feror,
Quis? quo? quid? unde? visa, portenta horrida
Obtestor, & vos atra mentis omina,
Quaeque umbra vultus nocte delusit meos,
(775) Seu numen, aut quid numini adversum fuit;
Perstat, sedetque fixa mens: nihilque quam
Mortem videre restat huius, aut meam.
Ergo ergo tandem, quo ruinosus furor,
Ardentibusque palpitans cor motibus
(780) Ingentis undae, quoque lanx vergens diu
Sententiarum, lubricique turbinis,
Propendet, inclinatque, quoque mens vaga,
Hospesque magni pectoris rapit deus,
Et nox dolorum seminatrix omnium,
(785) Gradum capesso: turbidisque fluctibus
Ventisque totam fervidis dedi ratem.
Vidi, ipse vidi, prima vix nascens dies
Dubium recenti luce spargebat polum,
Diesque nocte mixta; nox erat die,
(790) Secumque magnos exigebat impetus,
Rerumque vastas mens futurarum vias,
Blandae quietis nescia, haud sui tamen;
Immane, celsi corporis, vastique, onus,
Notoque maius feminae ingentis tuor.
(795) Ast illa gressu pallida elato furens,
Vultuque nostro turbida incumbens toro,
Ter fulgurantem dextra excussit facem,
Vocemque rupit. Sequimur o sequimur Dei,
Spondetque mens itura qua nescit via!
(800) Praef. Quo fluctuantes insolens gressus refert
Titubante passu temere, & incerto pede
Ambiguus hospes? Creperus haud quaquam color,
Exsanguis, amens, & profundi luminum
Placent recessus, & supercilii tremor,
(805) Nimioque ceu furore labentes genae,
Vecordiaeque proditor, vanus timor.
En metuit, en, trepidatque, maestaque huc & huc
Flectit, reflectitque ora, nec satis sibi
Lucique credit: maximum hoc pectus scelus
(810) Metuit paratve. Sic. Quo feror? Rursus dolos
Mens necte & astus: & procellas pectoris
Fluctusque cohibe. Praef. Siste. Quo gressus agis?
Cuias? Quis? Unde? Sic. Tristis, infelix, miser:
Praef. Quo versus ergo? Sic. Nominis ter incluti
(815) Nassoviorum pridem, & augustae domus
Cuius trophaea primus emergens dies
Stupet, ultimusque proelia, & bellum ferox,
Motusque Iberi regis, & tristes minas,
Minister adsum, maximae interpres rei
(820) Admissus olim, profugus, extorris; patre
Patriaque viduus. Praef. Nunc tamen quonam moves?
Aut quas in oras tendere est animus tibi?
Sic. Quo sors agit, Deusque; quo miseri solent.
Patriam reliqui, patriam rursus peto,
(825) Semperque terras has, vel has mutavimus,
Sortemque numquam. Ubique cum fui, fui
Ubique miser. Hoc unicum restat mihi
Miseriam eundo transveho passim meam,
Nusquam relinquo. Praef. Quo parente? Qua domo?
(830) Quis generis autor? Sic. Per secunda te precor
Gentis Batavae fata, perque nescia
Spei metusque corda, & invictam manum,
Excussaque ante regis infesti iuga,
Domitamque ponti fluctuantis regiam
(835) Aestusque canos, inviamque semitam
Magno Philippo, & Hesperuginis duci:
Per has perennes turbidasque lacrimas,
Quas fluere cernis, perque tabentes genas,
Singultisque rupta tot suspiria,
(840) Animique vulnus: quemque nulla forsitan
Solis corusci nata delebit dies
Solitum dolorem. Sic genus Nereium
Marisque dominos discat infelix Iber:
Longaque terras ambiat propagine
(845) Fecunda rerum turba gens Neptunia,
Annosque laude, saeculumque viribus
Post se relinquat parva stirps Nassovia,
Tacere liceat, tabidique vulneris
Lenem cicatrix squallida obducat notam [r?]
(850) ‘Memoria doloris ipsamet saepe est dolor.’
Praef. Tacito dolori nulla succurrit dies.
Sic Oblivione corruit sola dolor,
Virtute maior, auxilique nescius.
Praef. Phoebeiam quicumque detrectat manum
(855) Dolore pressus sit licet; causa est tamen,
‘Vulnusque semper auget, & semper gemit.
Malisque gaudet ille, qui solus dolet.
Sic. Dies mederi cui potest, solus potest.
Praef. Brevi mederi longa non solet dies.
(860) Sic. Lugere didicit ille, qui luget diu,
Aetate sensim summa decrescunt mala,
Diuque magnum quod fuit, fit & leve,
Viresque sumit tempore, & perdit suas.
Praef. Frustra latebit usque. Sic. Quidquid alteri
(865) Frustra refertur, tutius frustra latet.’
Praef. Sperare opem qui nescit, auxilium potest.
Sic. Age, post dolores rursus infelix, age.
Et fortis esto mens in aerumnas tuas,
Et ante quidquid, asperum, durum tibi
(870) Abominandum, noxium, adversum fuit,
Dicendo revoca. Citius ardentem poli
Titan relinquet orbem, & occasu suo
Praevertet ortum: citius aetheris vagam
Regina noctis luna dediscet viam:
(875) Laudes Batavus Martias; fraudes Iber,
Quam fata sicco lumine evolvam mea.
Eheu me! Eundem principem lucis diem
Curaeque vidi, vix & in cunis suis
Fefellit atras vita fortunae manus,
(880) Et blandientis primus aetatis lepor,
Vernumque vitae tempus, & tranquillior
Ridentis aevi, leniorque semita:
Crescentibusque tempus accrevit malis,
Pariterque curas auxit, & sese dies:
(885) Et effluentes aemulus cursu dolor
Aequavit annos. Hei mihi natus fui
Simul, miserque. Praef. Quae tot in te nubila
Imbresque rupit ira fortunae suos?
Sic. Unus dolores plurimos vexit dolor.
(890) Vidi vapore fumeo ambustum caput
Miseri parentis, membraque infelicibus
populata flammis: ipse spectator mei
Doloris aderam: parvus, inscius, rudis
Quotacumque turbae pars euntis, huc & huc
(895) Visurus ibam, sortis ignarus meae.
Vidi reciso stipite, & multa coma,
Ramalibusque roborum, ingentem pyram
Strui sub auras, nemoris immensi luem.
Dum iactor, & me confluentis impetus
(900) Fremitusque turbae volvit, & secum procul
Populi procellas inter, & magnum fori
Undantis agmen, civiumque murmura
Motusque, perdit error; inveni patrem
Iam perditurus: teque vidi, haud denuo
(905) Visurus umquam, vita, spes, opes meae
Animique fulcrum languidi O dulcis parens:
Olli trementes horridus tortor manus
Hinc inde ferro, duplicique compedum
Frustra labantes strinxerat vinclo pedes,
(910) Instansque crebris verberum vibicibus
Senile multo vulnere urgebat latus:
Canaeque largo sanguine undabant genae,
Et illa sacra temporum nix, ultima
Labentis aevi messis, & fessae seges
(915) Extrema vitae rore sudabat novo,
Cruenta multum, pulverisque squalido
Infecta caeno, morsque iam toto viri
Errabat ore saeva, vicina, imminens,
Et ante funus, funus infelix erat,
(920) Iterum futurus morte; nunc mortis metu.
Paene & dolori spiritus cedens suo
Effugit hostem, seque furatus sibi est,
Mortemque propera morte vitavit suam.
Bis, impeditas sustulit caelo manus,
(925) Et bis remisit rursus, & frustra fuit,
Gemitumque ab imo pectore ingentem trahens
Lacrimasque inanes, flebili erupit sono:
Tu purioris magne regnator poli
Caelumque factis omnibus praesens meis,
(930) Et cuncta lustrans, cuncta quod circum tegis,
Antestor inquit. Cernis haec? Cernis? Trahor
Et vos meorum gens pusilla liberûm
Pudicaque uxor, O mea aeternum vale.
Extremus ore frigido haerebat sonus:
(935) Tortor cruentas iniicit collo manus,
Vitaeque cursum rumpit, & voci sonum.
Flammisque trepidum tradit, eminus tamen,
Maiorque leto poena sit leti mora,
Morique nescit: quodque postremum fuit,
(940) Negata mors est ipsa, morienti tamen.
Tandem misertus ipse prorumpit vapor
Ambitque vultum, dum fuit vultus tamen,
Unaque luce carceri & leto fuit
Addictus ille, binaque infelix tulit
(945) Mortisque damna, compedumque: & O nefas
Nullius umquam fraudis aut doli reum
Idem beatum vidit, & cinerem dies.
Praef. Et quae furoris causa tam subiti fuit?
Sic. Quaecumque vobis, quaeque tot quondam expulit
(950) Laribus paternis, sancta libertas, fides,
Pietasque pura: cuncta praeterquam scelus,
Odium tyranni, rituumque adulteri
Regis sacrorum, frausque Romani patris.
Exin dolores inter & suspiria
(955) Miserae parentis, degere aetatem in malis
Penuriaque, flebilem ingressa est viam
Puerilis aetas, liberisque reddita
Pro patre rapto sola paupertas fuit.
Praef. Opes quis autem sustulit misero suas?
(960) Sic. Qui vitam. Praef. Eone pervicax mentis tumor
Legisque certae ignarus erupit furor?
Sic. Saevitum in omne est ordine infelix genus,
Paterque saeva morte multatus iacet,
Vitaque mater: poenaque illi mors fuit;
(965) Huic munus esset: quotque liberos parens
Totidem doloris liquit haeredes sui,
Opumque nullos. Praef. Surge & adverso feras
Sortis malignae corde provoca minas,
Fatumque contra pectore excelso preme.
(970) Campoque aperto Martiisque legibus
Invade Iberum: cuncta fraus absit procul
Ignota Batavis: exulat nostris adhuc
Hoc nomen oris: artis haud Mavors eget.
Virtutis altae robore & forti manu
(975) Ferroque tantus expiandus est cruor
Animique motu. Poscit ultricem manum
Nati cinis paternus, & virum vocat,
Puerum nequibat; quidquid effluxit tuis
Ignovit annis, Nunc age ultorem para.
(980) Natum parenti; magna te moles premit.
Tune ut sepulcri debitor tanti, queas
Haurire lumen, siderumque ardens iubar?
Ah creditores patrios manes habes,
Teque umbra poscit illa, te cinis ciet,
(985) Et ipsa lentum terra te mater vocat,
Geritque frustra. Fervet aetatis calor
Sanguisque totas integer venas alit.
Utrumne laudi pectus occallet tuum,
Speique totas vita praeclusit vias?
(990) Exsurge tandem, pectorisque fervidas
Effunde habenas, teque huic dedas duci
Nomenque Marti. Sic. Scilicet fixum est, placet.
Ergo ut iuventae largioris plenior
Pulsavit aetas limen, & lanuginis
(995) Autumnus atras primus infecit genas,
Rebusque dignum tempus, & primordium
Maioris aevi, cum dolor, primusque honos
Potentiores pectori subdunt faces,
Vehuntque in altum, deprimuntve spiritus
(1000) Motusque primos; fata iuravi tua
Miserande genitor, cladis & tantae necis
Futurus ultor. Nunc quoque, immensa licet
Vastaque mole dura paupertas premat,
Et eminentem saeva virtutis diem
(1005) Nisusque condat, opprimatque, & arduos
Supplantet ausus, & resurgentem domet,
Plerumque magnis imminens conatibus
Imbelle pondus, & dolor penuriae
Aedilis altis additus virtutibus,
(1010) Quoties parentis cumque praerepti tamen
Sensus cruentis cor fodit calcaribus,
Ceu ille longa membra defessus die
Bellator alto cornipes torpet situ,
Mavortis acres suetus inter impetus
(1015) Glomerare gressus: ille dum tempus sinit
Annique, & aetas, it iuventa fervidus
Enses micantes inter, & ferri minas,
Ardensque gestit, torvus, & plenus sui,
Strepituque maior, auribus totis bibens
(1020) Galeasque, vocesque, aeraque & neces virûm
Superba crurum ponderat volumina,
Tremitque palpitatque, & in numerum salit.
At nunc senectae pondus infelix licet
Suique vix pars, si tamen litui procul
(1025) Tubaeque notum rursus hauriat sonum;
Inhorret armos, & tremor totos vetus
Redux in artus, corpus immensum quatit,
Auremque sursum tollit, & terram ferit,
Annosque nescit, seque restituit sibi.
(1030) Sic colla quamvis semper incumbens, grave
Onus fatigat, impetusque intercipit
Laudemque rerum degener penuria
‘Virtutis umbra’, & pertinax necessitas
Sublime dura cor retundens compede,
(1035) Animique nascens lumen, & promptam satis
In bella dextram; sic quoque ardentes agit
Sublata motus mens, suasque ventilat
Libratque vires, copiamque: & pervigil
Inusitata parturit molimina,
(1040) Nec ille cassam laude sol praesens facem
Ducet sub umbras. Singulos perdo dies
Si nil Iberus. Praef. Perge, sitientes patris
Restingue manes, sanguinem sanguis suum
Exposcit ille. Sic. Patriam versus trahor
(1045) Nec illa nobis vana diffluet via:
Nunc ecce nostris praestitem conatibus
Heroa petimus, splendidae culmen domus.
En ipse celerem praevius refert pedem.

         SCENA. II.

      AURIACUS.        LOISA.

Quid immerentes rore commendas genas
(1050) O dulcis uxor, maestaque amplexus fugit
Visusque nostros, nec suave purpurae
Hilarumque laetae mentis emergit iubar,
Vultumque pingit? Non ut ante, candida
Tibi serenus ora perstringit rubor.
(1055) Sed maesta, sed deiecta, sed luctu gravis.
Sic illa Phoebi blande spoliatrix sui
Nocturna Phoebe pallet, & caecum caput
Obnubit atris implicata nubibus,
Poloque lumen tollit, & terrae polum,
(1060) Trepidique torpent aetheris magni chori:
Suasque linquunt aurei fratres domos
Vigiles serenae noctis, & caeli cohors
Statione rupta. Non ita pridem tamen
Certe fatebor dulcis O consors thori,
(1065) Non tanta lacrimis causa defuit tuis,
Cum perduelles inter & nostram manum
Parvo redundans alveo Rhenus stetit,
Vitaeque nostrae terminus flumen fuit,
Mortemque vidi semper & fugi meam.
(1070) Certe fatebor quidquid huius est, mea
Nec dulce vanis dictionum fraudibus
Ambagibusve pectus involvam tuum,
Non ulla Iberum, meque sat tuto queat
Dividere tellus; Non Pyrenes si iuga,
(1075) Idemque Celtas meque disiungat tuos,
Discriminataque Alpium cacumina,
Quacumque late cornibus caelum suis
Vicinus ambit, aemulumque verticem
Humerosque circum velat aestivo gelu
(1080) Apex superbus, nubibusque aptum caput:
Terraeque quidquid continentis uspiam
Succumbit arcu flammeo ingentis poli,
Inhorruique semper, eminus licet,
Fraudes tyranni, comminus numquam manum,
(1085) ‘Timuique solo quod timore vincitur
Dolos & astus:’ cetera haud quicquam sibi
In hoc profanus corde deposcet timor.
Non ulla tantum (testor hoc unum deos)
Capax Iberi terra, si simul mei.
(1090) At nunc profundo spumeus regno pater
Tot aestuantes victor obiecit sinus
Molitus alta fluctibus divortia
Sequester ingens arbiterque, solus hic
Horrere Ibero suadet, & nostro vetat.
(1095) Primus Philippum patriam urgentem viam,
Orbisque habenas mente volventem sua
Vidi tulique; Primus hoc vovi latus
Et prurientes totius fregi manus,
Ardore mundi. Per meae Bataviae
(1100) Certe ruinas, & lacessitum caput
Maiora poscit. Sternit hanc votis suis,
Conatibusque rex superbus semitam,
Et universi candidatus est Iber.
Gaudete reges, proximum polo genus,
(1105) Aboriginesque caelitum magni duces
Divûm propago: tutor omnibus sui
Simulque noster. Cuncta defendi loca
Cum nostra cepi. Vindicem Belgis dedi
Munimen orbi: cumque rex mundo minax
(1110) Soli patentem liber invasit viam
Venturus ultra; primus obieci mare
Moramque feci. Terra non satis fuit,
Successit unda: caerulisque fluctibus,
Pontique saevam gurgite repressi manum.
(1115) ‘Namque inquietus fervor ille principum
Gliscendo surgit, seque tollit: & licet
Sit aemulator nullius, fiet suus
Regalis ardor: pluraque hoc uno petit
Quo plura restant: perque populorum rapax
(1120) Crescit ruinas:’ quodque supremum reor
Bellum sine hoste gessit Albanus furor,
Egitque cives in se & armavit suos.
At tu reposta lenior cura veni
O blanda coniunx, mentis O vigor meae
(1125) Eademque thalami; frontis & supercili
Nubem serena: laetaque in cultus redi
Habitusque veteres. Nunc in amplexus patris
Commune pignus veniat: & collum premat
Brevibus lacertis parvulum germen domus
(1130) Natusque noster: sic iuvat, certe iuvat
Curis fatiscens, Belgiaeque pondere
Laxare pectus, otioque turbidam
Rigare mentem, lenibusque gaudiis.
Lois. Metuo marite: plura non queo tamen,
(1135) Metuo marite. Aur. Tristia & luctus graves
Remitte Iberis. Omen hoc nostros precor
Invadat hostes. Lois. Neutiquam frustra tamen
Timore vano fluctuatur cor meum,
Nec ante tanto; Qualis hibernas ferox
(1140) Cum Corus auras, arbiterque fluctuum
Caecas profundo caerulo intentat minas
Insanus Auster, vimque praemittit suam
Venturus ipse; sensit adventum dei
Thetys residens, summaque absentem licet
(1145) Exhorret unda, turbidaque aspergine
Cautes trementes inter alludit mare,
Refluitque rursus, seque sorbet, & fremit,
Sensimque maius turget: undaque hinc & hinc
Terram flagellat dubia, vix credens sibi,
(1150) Adhuc futuri plena. Donec impotens
Caeli furentes pervagatur cardines
pontumque verrit ventus, & nubem trahit,
Et incubantem fluctibus miscet polum,
Vadumque volvit, pallidique navitae
(1155) pectus pavore solvit, & fluctu ratem.
Sic ante luctus luget, & fatum sibi
Indicit aeger mentis ignarae stupor:
Non me Lyaei dona, non mitis Ceres,
Ipsaeque dulces ante delectant dapes,
(1160) Crescitque in ore lentus invito cibus.
Victos nec artus vinculo mitis sopor
Leni pererrat, flebilesve luminum
Demulcet orbes. Cura non lapsu gravi
Noctis profundae liquitur, sed in genis
(1165) Infesta, pernox excubat: tremo, tremo,
Metuo marite. Aur. Scilicet pacem tremis
Non arma quondam. Lois. Pace tranquilla viros
Perire didici. Pace tranquilla iacet
Quem non tot ictus, civiumque murmura,
(1170) Quassumque regni corpus, & Celtae furor:
Non factionum saeva concussit manus,
Non Martis alta vis, & inclinans onus
Patriae ruentis. Pace tranquilla iacet,
Bellique finem vidit, & vitae suae.
(1175) Aur. Secura metuis? Lois. Ne diu sint. Aur. Siquid hic
Usquam tremendum, siquid adversum fuit
Trans mare relictum est. Longa nos secat via
Simulque fraudes, & dolos. Toto mari
Distamus illinc unde metuendum fuit
(1180) Quidquid timetur. Omne trans pontum est scelus
Unaque Iberus. Lois. ‘Pax subinde decipit
Securitate, Marsque tutatur metu,
Cavetque semper arma, qui semper timet.’
Testis maritus, testis & genitor fuit,
(1185) Alterque natae monstrat, alter coniugi,
Timere quavis fraude plus, quidquid latet.
Ille, ille, regni fulgor ingentis parens,
Potensque rerum, sacra vis Colignii,
Emancipatus horridae pendet neci,
(1190) Interque terras & polum, neutrum tenet;
Utroque dignus: impotens spectaculum
Sortis protervae, sidera & caeli vagos
Testatur ignes, duplici functus malo,
Divisque versum corpus, & terrae vicem
(1195) Demonstrat ille; nec sepulcro clauditur
Caelo sepulcro tutus, & patria sua.
Quis fata nescit magne Theligni tua?
Fossumque ferro pectus, & tristem necem?
His, his in ulnis ille, in hoc, in hoc sinu
(1200) Undans cruore triste demisit caput,
Oculosque morte iam natantes, collaque
In ora nostra flexa, & exsangues genas,
Animaeque dulces ore languenti bibi
Abeuntis auras: pressus, elisus diu
(1205) Inter lacertos, inter haerentes manus,
Interque vultus, spiritus fugit meos:
Quemque ipsa tenui, perdidi ereptum tamen
Misera maritum: concidit pondus grave
Vel sic tremendum perduellibus suis,
(1210) Impune magna Guisiorum victima.
Hymen quot ille finis heroum fuit?
Haud cariores ulla gens vidit toros
Emitve taedas ante quis pluris suas,
Regique regni dos cruor fuit sui.
(1215) Quis metuit istos quisve trepidavit dolos,
Caecasque fraudes, & reconditum scelus,
Aulaeque latebras? Horruit nemo necem,
Nemoque fugit. Aur. Desine infelix metus
Luctusque inanis, neve vanis irrita
(1220) Te trade curis. Firmus a nobis locus
Defendit hostem. Loi. Nullus hic hostis fuit.
Aur. Fuere & omnes. Loi. Vocibus certe tuis
Libens remitto quidquid est, tamen tamen
Metuo marite. Perge famularis manus,
(1225) Parvamque patri sistite hic prolem suo.
Hic en hic ille est, dulcis effigies tui,
Pariterque nostri, pars mei, pars & tui,
Utrumque iungit. Hunc ego quoties tuor
Quotiesque vultus cerno, & has parvas manus,
(1230) Similesque patri luminis blandi notas,
Lacrimis inundo. Siquid adversi ferox
Fortuna regno moliatur; aut tibi,
In hoc suave pars redundabit caput.
Aur. Accedat agedum. Nate spes O nunc patris,
(1235) Futurus ultor, Nate Nate, surge age,
Laudum sititor, aemulusque patriae
Virtutis, aevo maior; aetatem tuam
Transcende victor, temporisque urge moram,
Annosque iam nunc supputent maestae tuos
(1240) Matres Iberae. Nate, ut illud contuor
Sublime pectus, oraque & vultus meos,
Decusque latae frontis, & torvas genas,
Ingens Philippi crescit hic terris pavor.
O nate, nate, dissipata nobilis
(1245) Comae propago, & ille vagitus gravis
Elementa rerum spondet, & certam manum,
Aususque magnos. Nate, si quae forte sors
Coeptam parenti durior rumpat viam,
Iterque rerum claudat atque exordia
(1250) Ingentis orsus, Belgiaeque motuum,
Viduae parentis dulce solamen, patri
Vultu superstes esto, laudibus tibi.
Patremque matri redde, patriae virum.
At cum iuventae largior vis liberas
(1255) Totasque rebus Martiis pandet fores,
Sublimis ardor auctibus surgat novis,
Seseque late fundat, & metum sibi
Mox regna subdat, iam triumphorum capax,
Avosque Divos volvat, & magnum genus.
(1260) Illic Adolphi pectus altum & indoles,
Tergoque numquam notus, aut fugae memor,
Dium Renatus nomen. O sanguis meus,
Eritne lux haec, qua per undantem sali
Devectus aestum, per Batava litora,
(1265) Nereique regna spumeum aerata secans
Sulcum carina, victor ardentem minis
Adhuc Iberum litore extremo trahas?
Patrique Opima laetus; & victos lares
E puppe monstres? Nate, virtutis tuae
(1270) Testem Batavum, Belgiaeque vindicem
Togae potentem, curiaeque purpuram,
Patresque magnos trado, & Ichnaeae decus
Sanctum senatum. Sic nec amisso patre
Futurus orbus. Nate, iam motus tuos
(1275) Exspectat hostis, quassaque Europae salus.
O nate, mundo conscio qui nascitur
Latere nescit! Principem totus suum
Expectat orbis, oraque & vultus ducum
Annos sequuntur, gestaque, & fortem manum
(1280) Gliscentis aevi. Nate, magnanimus tibi
Binas Batavus monstrat armorum vias,
Terram, salumque: semita haud una est tibi
Modusque rerum, terraque angusta est nimis;
Vides & aequor: ipsa te in lucem trahit
(1285) Natura nate: quodque supremum tamen
Felicitatis arbitror culmen tuae;
Vincis coactus, poscerisque. Hinc caerulae
Regnator undae Cattus: hinc venti sciens
Fidum Walachri cor, & aetatis suae
(1290) Profusor ingens Geldrus, & Friso minax
Cient morantem. Sis licet victor cito
At ultor esse non nisi sero potes.
O nate nate, tramitem O quantum tibi
Ingens parentis praevii stravit labor.
(1295) Quae O nate quondam nomina, O quantos leges
Mutantis aestus patriae, & fluxas vices,
Ruptumque regi foedus, & taetras dapes,
Dolosque Iberum: Qualis excusso iugo
Turbatus atro Mosa spumavit vado,
(1300) Stagno redundans turbido: Quantas pater
Superbus Honta, cornibus flexis, virûm
Strages cruento victor involvit sinu,
Cadaverumque mole praeclusus sibi
Quaesivit in se sese, & ingentem viam
(1305) Molitus extra gurgite undanti fuit.
Qua primus Albae terror, audaci manu
Regina ponti, magna frenatrix sali
Flissinga versos sensit exultans deos:
Soloque victas nomine exterrens aquas
(1310) Curru marino vectus, & vasta trabe
Per fluctuantem navita erumpit viam,
Praedasque late verrit. At tu patriae
Fecunda nostrae, dulce solamen tori
Coniunx, memento per paterna parvulum
(1315) Trophaea natum ducere, & Mavortios
Parentis ausus, armaque, & raucas tubas.
Sensimque in hastam surgat, inque pulvere
Equi lupatis ora spumantis premat,
Armosque ferro calcet, & crudam nivem,
(1320) Caelumque aperto vertice hibernum ferat:
Cum se pruinis turbidus laxat polus
Brumam lacessat primus, & spumans vadum
Nusquam tremiscens, pectore adverso domet:
Exsuscitandus ardor ille est, indoles
(1325) Ne forte taetro sacra torpescat situ,
Aut sub veterno regius lateat vigor.
Virtutis altae fomites claros tuor
O blanda coniunx; vidimus nuper, meo
Cum forte iussu noster ille a limine
(1330) Mota satelles arma vibrabat manu,
Mavortiasque miles inflabat tubas,
Arrisit ille, gaudiumque fervido
Admisit ore, vixque nutricis sinu
Sese remisit, emicansque dexteram
(1335) Protendit, exiliitque & in ferrum ruit.
O nate, dignis scilicet crepundiis
Nassoviorum gente praeludis; neque
Iners paternum nube suffundes genus:
At nos suetae iam vocant uxor dapes
(1340) Mediumque Phoebi currus invadit polum.

         CHORUS

    Choriambici, Dimetri Iambici, Dac-
    tylici Pentametri, Hexame-
      tri Saphhici.

Frustran’ sollicitis condita vultibus
Obscuris latuit Cynthia nubibus?
An lapsum miseris fataque gentibus,
Et belli dubios nuntiat impetus,
(1345) Et Mavortis opus? Fallere, fallere
Quisquis mente levem vectus in aera
Adscribis nimiam sideribus fidem.
Namque illa emeritis pallida cornibus
Fratri blanda suo basia dividit,
(1350) Seque exinde novis instruit ignibus,
Et Phoebi tepidos concipit halitus.
Illinc dulcis humus parturit, & levis
Humescit saturi penna Favonii:
Illinc Daedalei progenies soli
(1355) Ridentes violaeque, & violae soror
Circum virgineis picta ruboribus
Florum nobilium dux Rosa nascitur.
Tellus vere novo, iam genitalibus
Lucinam patitur feta caloribus,
(1360) Lucinam patitur veris, & obstetrix
Aspirat levibus Cynthia mensibus:
Caelum nutrit amor, nutrit amor solum.
Constant foederibus omnia mutuis,
   Terramque magnus aether
(1365)    Amplectitur; suisque
   Gerit, fovetque in ulnis,
   Taedasque ovans quotannis,
   Redintegrat iugales,
   Et coniugem fatetur,
(1370)    Seseque miscet illi,
   Et in sinum beatae
   Se proripit maritae.
Tum volucrum toto vagus aethere
Dulcis hymen hymenaee sonat chorus:
(1375) Pronubus exsultat Zephyrus pater,
Sideraque aurata praeeunt face,
Et placidas caelum choreas agit,
Et domini praelucet amoribus,
Nuptaque in amplexum nova ducitur,
(1380) Sponsaque regales aperit senus,
Et variis lascivit amictibus,
Utque suo placitura viro nitet.
Illinc flava Ceres, & amabilis
Femineus Bacchi refluit liquor.
(1385)    Uvaque sub tremulis pendula palmitibus
   Propter aquae dulcem luxuriat strepitum,
   Quae pariat maestis gaudia pectoribus.
   Tum vaga per tepidas exsiliens latebras
   Aetheris aurati filia, dulcis aqua
(1390)    Garrula torrentem tentat iter per humum,
   Arboribusque, suam, graminibusque, sitim
   Sedat, & exiles solvitur in scatebras,
Vidimus horrendum caelo prodire cometen,
Qua validas auriga levis moderatur habenas
(1395) Lora regens axemque, polumque invectus apertum
Lumina maioris turbatus conspicit Ursae,
Quem licet armatus croceo qua fulgurat auro
Palluit Orion, trepidoque exterritus ensis
Excidit, ingentique animum revocavit ab ausu,
(1400)    Regiae & fortes metuant tyranni:
   ‘Nulla privatis populis minantur
   Sidera, aut parvo pecudum magistro,
   Parva non novit polus; alta nutant,
   Sorsque in occasum propria secunda
(1405)       Mole dehiscit.’

      ACTUS QUARTUS. SCENA I.
    Sicarius. Quattuor Furiae, Inquisitio,
      Alecto, Megaera, Tisiphone.

Ignosce victo Roma: cor retro salit
Fugamque versat intus. O sacerrimi
Tutela patris, votaque, & fides mea,
Et fibulati curiae sanctae patres,
(1410) Superatus adsto: victus, ignavus feror,
Mihique cessi: pectus imbellis ferit
Tremor, quatitque: foedus, ignavus timor
Invicta mentis moenia obsedit meae,
Et iam triumphum ducit: en victus trahor;
(1415) Sed ante pugnam. Magne tot rerum undique
Lustrator aether, cernis hanc tardam manum
In vota nostra? Quodque bis senis vaga
Mens egit annis una ut arguat dies?
Dubitamus anime? Caeca consilia advocas?
(1420) Hac hac eundum est. Cernis, has cernis fores?
Haec te beatum referet, aut nullum via.
Iam perge, perge hac. Omen haud quaquam placet,
Ter hoc labantem limine offendi pedem:
Recede rursus. ‘Haud capit periculum
(1425) Angustior mens.’ Cede prohibenti deo
Ignave, demens, nisibusque impar tuis,
Pactoque tanto. Cede age, gressum refer,
Haud solus ibis; dedecus comes tibi est,
Pudorque, sorsque adversa, quaeque te diu
(1430) Foedo subegit dura paupertas iugo.
Quid agimus? Haud si tota vis Mavortia,
Mucronibusque saeva districtis cohors,
Undam minetur hinc & hinc flammam mihi,
Et quidquid usquam est; telaque in nostrum caput
(1435) Vibrata iam nunc impetu caeco ruant,
Premarque solus, spiritumque hunc hosticus
Cruore mersum tabido elidat furor;
Usquam recedam. Praevius pes hic manet
Locoque fixus haeret: haud illum dei
(1440) Totusque retro mundus incumbens agat:
Non si trecenae membra divellant rotae.
Gaude Philippe! Dextera O istaec mea
Quot te tropaeis una victorem creat?
Inermis hostem magne redux fundis tuum.
(1445) Absensque vincis. Flamina, & vos O leves
Abite venti, dictaque & voces meas
magno Philippo cedite, & rerum duci,
Suspendat arma, proelii stat finis hic,
Belli supremum terminum haec claudit dies.
(1450) Quo volvor amens? Vela mens impos tua
Lege, & furoris dirigas clavum tui.
Tun’ ora ut illa & frontis augustae decus,
Vultusque tantae conscius fraudis feras?
Nec victus ibis? Linguaque & vocis via
(1455) Potentiori vincta torpebit metu?
Et inter ipsae facinus horrebunt manus?
Sudor trementes imbre pertentans gravi
Dissolvit artus. Iunge, iunge & hunc tuis
Batavia titulis: victus accedo tibi.
(1460) Al. Cessas Megaera sanguine undantem sacro
In ora taedam vergere? Et pectus ferum
Acherontis atro seminare toxico?
Sic. Pudet coruscos flammei Solis, pudet,
Videre vultus. Desere ingentem poli
(1465) Sol magne cursum, desere, aut terras ego
Victus relinquo. Cernitis? Retro ruit,
Trepidusque clarum polluit Titan diem,
Comamque circum nubilo involvit suam,
Et ora nostra deserit. Mane, mane,
(1470) Cedemus ipsi: quo moves? Tuam tibi
Terram relinquo Phoebe: nos Pontus feret
Et hoc scelestum saxa collident caput.

      INQUISITIO, ALECTO
      Megaera Tisiphone.
         Trochaei.

In. Noctis ignavae propago pallidae Stygis deae,
Ite, turbinis lacerti squalleant serpentibus,
(1475) Et veneni si quid usquam Colchos extremo sinu
Phasias regno scelestum victa cum movit pedem
Palluit, vel Pontus audax: quidquid umbrosae domus
Cerberus latrator ingens ore conceptum fero
Invias ructans sub auras, magnus Alcidae labos
(1480) Gutture horruit trifauci, vique conspexit diem.
Quidquid Inous maritus mente deiectus sua
Herculis iussu novercae, cum patris furtum pii
Dactylos inter furentes, & Cabirorum choros
Tigridis frenator Euan vagiisset: quidquid &
(1485) Teste furtim noctiluca fervidae stillant equae:
Saeva quidquid e sepulcris saga nocturnis legit;
Aridi bubonis ossa, & exta ieiunae canis,
Et strigis iecur revulsum, & pure conditum novo
Fetidum bufonis inguen, & rubetarum cinis,
(1490) Inter errores profanos mentis, & foedum scelus,
Et nefas, caedisque amorem, turbidasque lacrimas
Sanguine immixtas recenti, languidisque luctibus
Et dolos, caecasque fraudes, aere versentur cavo.
Perfidum caput furentis mergite, & mentis viae
(1495) Horrido spument veneno, perque Echidnaeus furor
Intimas serpat medullas, & profunda pectoris.
Densioribus colubri sibilate nexibus.
O mei, mei colubri, sibilo reconditum
Belgiae narrate funus. Instat infelix dies,
(1500) Morsque prorumpens superbas tundit herois domos,
Ultimumque intentat ictum. Nescium sortis genus
Gaudia ah inter dapesque funus operitur suum.

         SCENA II.
         Loisa. Nutrix.

Quis me solos procul hinc nutrix
Vehat in saltus? antraque nullo
(1505) Pervia passu, vel desertas
Rupis latebras, inter querulos
Volucrum luctus? Iuvat obsessum
Lacrimis nutrix pascere pectus.
Iuvat ingenti solvere nutrix
(1510) Frena dolori. Iuvat ignarae
Solvere nutrix vincula mentis.
Felix quisquis cognita luget;
Late tendit dolor ignotus.
Abit in lacrimas mens caeca suas,
(1515) Et congressus hominum dulces
Effugit. O quis
Mediae ereptam murmure turbae
Populos extra sistat & urbes.
O quis donet, totos animi
(1520) Promere motus, aut ignotas
Cernere curas!
Nu. Alumna, vanis obsequi doloribus,
Mentemque magni masculam cessa viri,
Animumque maestis provocare lacrimis.
(1525) Qualis sonoris acta diu incudibus
Ferri rigentis massa, vel crudus chalybs,
Effossus alto desidis terrae sinu,
Venisque matris, multa quem frustra manus
Fabrum fatigat, cum lacertorum graves
(1530) Surgunt in ictus; ille vi tutus sua
Lacessit altos, & retundit impetus
Viresque cassas; post modo exili tamen
Domandus igne. Talis herois viri
Mens alta, nullis quae labascit improbae
(1535) Sortis ruinis, aut loco cedit suo
Virtute nixa, viribusque; lacrimis
Vanisque cedit feminarum questibus:
Invictaque unus pectora enervat dolor
Gemitusque sexus impotentis. ‘Lacrimae
(1540) Luctusque causa quilibet prior sua
Rationis expers, mentis irritatio est,
Obsoniumque lacrimarum; nam sibi
Nimis subinde vanus arridet dolor,
Seseque pascit, ipse dum fomes sibi est.’
(1545)    Lois. Somnia nostros terrent visus
   Atraque noctis (fallax utinam)
   Plerumque novae nuntia curae
   Sensibus imis ludit imago.
   Vidi nutrix (flebile noctis
(1550)    Procul omen eat) vidi nutrix
   Maiora metu.
   Rex astrorum luce renata
   Tremulos noctis clauserat ignes
   Phosphorus, & me domitor curae
(1555)    Victos somnus strinxerat artus,
   Oculosque levi sopor occulte
   Vinxerat umbra:
   Vidi trepidum maesta maritum,
   Subiti largos distillantem
(1560)    Sanguinis imbres; vidi attonitos
   Ceu vicinae necis adventu
   Tendere vultus. Terque ingenti
   Gemitu ducto concidit, inque
   Pectore nostro late effusis
(1565)    Proruit ulnis; Ultimaque (inquit)
   Munera coniunx, coniunx coniunx
   Ultima nobis munera solve:
   Trahor immensas retro coniunx
   Noctis ad umbras; at tu vero
(1570)    Crede sopori.
   Sic effatus, procul aetherias
   Fluxit in auras, somnusque simul.
   Mihi cor gelido salit admonitu
   Noctis amarae: curaque somni
(1575)    Somno, Nutrix, longior ipso est.1
Nu. Fidem sopori nescia asscribis tuo,
Noctisque fucum, & aemulos veri dolos
Alumna trepidas: somnii fallax parens
Spes est, metusque: sensibus deme hos tuis,
(1580) Excedet illud. Navita exhorret fretum,
Venator imbrem: nocte utrumque conditus
Uterque cernit, luce non credit tamen:
Dolumque noctis pura traducit dies:
Tibi mariti casta legitimi fides
(1585) Pererrat animum, coniugisque copulae
Amor suavem pectoris sedem tenet,
Semperque metuit: noxque succedens tuas
Et umbra curas fraudibus versat suis,
Cum victa lenis membra decepit sopor,
(1590) Sensusque somno dulce liquefacti iacent.
   Lois. Quis novus ille, vel quibus ille
   Nutrix, Nutrix, vectus ab oris
   Hospes nostram missus in aulam est?
   Haud placet oris suspecta fides.
(1595)    Nos domus intro, pignusque vocant.

         SCENA. III.
      SICARIUS. AURIACUS.
          Armiger. Chorus.
         Satellitum.
Sic Sic eundum est; alterum chlamys latus,
Sclopumque velat: alterum fraudi patet;
Fidemque facto praestat, & dolos tegit
Nihil tegendo: flammeis cor glandibus
(1600) Et igne totas pectoris rumpam vias,
Sedesque vitae. Sensimus cassam fidem
Ferri scelesti: nuper effluxit sinu
Nisusque paene sica frustrata est meos.
Utinam revulsis viscerum radicibus
(1605) Liceat cadentis pectus etiamnum tremens,
Suisque vulsa e sedibus praecordia
monstrare vivo, cernat ut partem sui,
Mortemque vivus discat infelix suam,
Pereatque saepe: vel calentes sanguine
(1600) Tractare venas, extave obscenae cani
Lanianda ferro solvere, aut volucribus
Escam profanis; cura nunc duplex premit,
Necem tyranno molior, vitam mihi,
Perque alta praeceps urbis erumpam vada,
(1615) Liquidamque forti corde transmittam viam.
Utinam ter ille, morte funesta, horrida,
Novaque semper, ictibusque millibus
Fundendus esset. Una mors poenae parum est,
Nec digna nobis. O dies, O O dies,
(1620) O una votis metaque & finis meis;
Prompti subimus. Debitum sacrum tibi
Votumque dudum, magne, Belgarum caput
Mactamus Alba. Mente funestam iuvat
Versare caedem: bis iuvat, bis sanguine
(1625) Gaudere eodem: parva moriendi mora est;
Diu cogitando longior fiet tamen.
Crudelitatis tempus extendam meae,
Maiusque reddam. Pectore ingenti exigam
Scelus futurum. Sic per urgentem ferar
(1630) Populi coronam: sic satellitii minas,
Vultusque fallam: colla sic labens sua
Et palpitantes morte demittet manus:
Sic triste multa caede succumbet latus:
Sic imminente victus horrescet nece,
(1635) Torvusque totas pallor invadet genas.
Adhuc moramur? Trahimur, en pectus salit,
Notamque coeptis tesseram dedit meis.
Vocamur. Euge: cura Divorum sumus
Totumque votis annuit caelum meis.
(1640) En, ipse rara cinctus ingentem manu
Aulam relinquit, atriumque turbido
Invadit ore, fervidisque gressibus,
Et sponte leto pronus occurrit suo.
Aur. Dies diei cedit, atque annum novus
(1645) Reducit annus, ultimusque saeculi
Finis, futuri primus est aevi gradus:
Voratque terram pontus immenso sinu,
Ingens Batavae continentis helluo.
At terra pontum rursus in sese trahit,
(1650) Ulcisciturque, & destinatas fluminum
Cano parenti praevia exhaurit vias,
Praeoccupatque caeruli potum senis.
Sic cuncta sese lege nascendi premunt,
Pereuntque rursus, ut resurgant denuo:
(1655) Mutatque tempus cuncta, nil perdit tamen,
Semperque formas interim versat novas,
Veteresque solvit, cunctaque ut pereant simul
Simul reservat, cum tot annorum gravi
Pressus ruina, rursus in sese labans
(1660) Dehiscet orbis, & superba machina
Magni quae in ulnis fixa requiescit poli
Revulsa priscum diruetur in chaos:
Eritque rursum mundus ille, quod fuit
Cum nullus esset. Interim constans tamen
(1665) Natura solitas sedula retexit vias
Expers quietis, otiique nescia,
Pensoque iussas admovet semper manus,
Suetumque fusum volvit. Has inter vices
Quotacumque rerum, totiusque pars, Homo
(1670) Excelsa mente vota percurrit sua,
Morique trepidat, cuncta cum cernat tamen,
Sortemque solus discit, & nescit suam.
Idemque vitae sanguinisque prodigus,
Crudusque leti machinator est sui.
(1675) Cumque imminentis tanta sit fati via,
Aditusque mille, mille pereundi modi,
Audaxque Pontus, terraque in nos & ferus
Coniuret aether, flammaque & spumans aqua;
Mors arte crevit: ingenique munera
(1680) In nos, & ipsas vertimus fati manus.
Quodcumque durus mille sub fornacibus
Fuliginosis, aeris exercet faber,
Neci paratur: Mille silvarum comae
Letoque nostro vasta decrescunt iuga.
(1685) Illinc tot arma, telaque magno graves
Emuntur enses: sternere haud gratis licet;
Pretiosa mors est: cumque tot restent ferae,
Tot monstraque, hominem fundit infelix homo,
Caedemque iactat, seque delegit neci,
(1690) Cum multa posset: placuit hoc uno sibi:
‘Factumque longa temporis propagine,
Nobis triumphus, quod fuit quondam scelus.’
Hac lege virtus effera armorum parens
Sese tuetur: talis ingentis soli
(1695) Fatalis ille subiugator & ducum
Altum Quirinus extulit terris caput,
Persesque Hydaspen, Bactraque, & saevum Scyten
Rupemque falsi pendulam Promethei
Provectus olim, Caspiumque ultra mare,
(1700) Et fabulosis asperas Tirynthio
Bacchoque rupes, Hesperumque limitem,
Et parciorem terruit ferro diem.
Hac lege fortis quilibet semper fuit;
Ut saevus esset. Hactenus tenui tamen
(1705) Grassata mors est saeva per terras via:
Per nos adaucta est: liberos morti sinus,
Et vela tota pandimus Belgae manu.
Prius irreperto, totque retro saeculis
Inusitato teximus letum modo:
(1710) Dum fulminantis sulphure & flamma Dei
Imitamur ignes: pressus ingenti vapor
Caelum ruina terret, eliso globo
Mundus cavernas laxat, atque ingens humus
Circum pavoris conscia immensi tremit,
(1715) Populosque late verrit, & totum simul
Invadit agmen. Parva quin etiam loquor;
Necantur urbes, saxaque & moles deum:
Nocetur orbi: totque nostra haec moenia
Evertit aetas, prisca quot fudit viros.
(1720) Sic. Pudet fateri, pudet, at intremui tamen,
Nec lingua sequitur deseror rursus Dei,
Et me reliqui. Genua trepidanti labant,
Quotiesque gressum protuli, retro feror.
Meliora volve: dicta modo constent tua,
(1725) Vultumque finge; tempus en ipsum iubet,
Locusque cunctas facilis excludit moras.
Agedum incipe, agedum. Longa nos tandem dies
Magnanime princeps (rursus in medio sonus
Defecit ore) Longa nos tandem dies
(1730) Magnanime princeps, patriam versus trahit:
At nunc favoris obsides liceat tui
Mecum tabellas. Cecidit, en pronus labat.
Properemus, instat turba, nec reliquum sinit
Satellitum vis: pedibus hoc restat meis,
(1735) Aur. O magne rerum genitor, en praeceps fluo,
Fluo, fluo, fluo, nec ulterius sinit
Mors ire voci. O maxime memento pater
Populi, meique: Arm. Pergite o comitum manus,
Pergite ah, ah pergite, ah ah pergite: en celer effluit,
(1740) Pergite ah furis scelesta persequi vestigia,
Ille postica cruentum saevus emisit pedem,
Nos redundans sanguine atro triste fulcimus latus:
Chor. Sat. Properemus: hac pars urgeat: pars hac ruat:
Pars tendat illac: pars ad illa: pars ad haec:
(1745) At pars utroque: parsque iuratos duces
Proceresque sistat: parsque ne lateat dolus
Circumdet urbem: parsque ne pateat via
Usquam scelesto; rupta, deserta, aspera
Latebras. Specusque, semitasque, & invium
(1750) Scrutetur omne: ne quid occultum tegat,
Aut per prementes diffluat victor manus.

         CHORUS.

Hactenus magni domitor tyranni,
Hactenus vasti dominus profundi
Nerei rector Batavus, frementem
(1755) Subdidit undam.
Ille vesanos Aquilonis imbres
Inter, & saevas Boreae ruinas
Spumeum ridet mare, perque Iberum
Fertur & duras pariter procellas
(1760) Victor amborum: per utramque, fati
Ille contemptor, rate tendit Arcton:
Patria angusta est nimis; impotenti
Sole torrentem populatur Indum
Publicus mundi pavor: ite reges,
(1765) Ille binarum dominus viarum est,
Caeruli fluctus equitator, ille
turgidas inter nebulas, ferumque
Nascitur Austrum.
Unda si rursus trepidumque castae
(1770) Saeculum Pyrrhae redeat, gravesque
Fluminum lapsus, celeresque fontes
Iuppiter laxet ferus, & furentes
Solvat in imbres;
Tutus horrendas maris inter algas,
(1775) Inter & Protei pecus, horridasque
Eminens Phocas, & avara Cete,
Inter & blandas Thetidis sorores
Nabit optatas Batavus per undas
Aemulus Glauci, patriique fiet
(1780) Incola ponti.
Patria huic tota est humus, est & aequor.
Patria huic nusquam est, & ubique, magni
Inquies mundi peragrator ille
Terminos rerum speculatur omnes,
(1785) Cunctaque audendo subigit; periclo
Altior omni
Vesperumque atrum premit, & superbi
Impetus regis, spoliumque, opesque
Illius praesens rapit, & beatas
(1790) Transvehit merces, medioque in hoste
Tutus ab illo est.
Pleiadum laetae praeeunt choreae,
Velaque aspectant, facilesque cursum
Dirigunt stellae, nimiumque mollem,
(1795) Nec parem magnis animo Batavis
Omnis astrorum chorus aureorum
Ridet Iberum
Pervigil noctu: quotiesque rursum
Luce demissis subeunt tenebris;
(1800) Proelia & pulsas referunt carinas:
Qualis immenso redeuns triumpho
Victor ingenti gelidum cruore
Straverit Worstus mare: qualis ante
Viderit flexos iterum Penates
(1805) Ire Lugdunum Patareia: quales
Aureae blandae volucres Diones
mobiles olim tulerint tabellas
Consciae rerum, faciles ministrae,
Quas suo doctae pretium Camenae
(1810) Mollium Dousae genitrix amorum
Miserat olim.
Totus arridet polus, & beati
Annuunt Divi, fremituque magnus
Dissilit aether.
(1815) Sed quid tumultu moenia ingenti tremunt,
Gemituque tota lacrimisque urbs intonat?
Magnum minatur mutus & tacitus pavor,
Animumque terret cognitus nondum dolor.

              ACTUS. V.
            Loisa. Nutrix.

Fortes tyranni, & quisquis excelsa procul
(1820) Evectus arce, sortis optatae sedes;
Securus esto: tristia, & fraudem, & dolum, &
Felicitati proximum quidquid mali est
Nusquam timeto: restat ulterius nihil;
Fortuna vires fregit in nobis suas,
(1825) Nil servat aliis: perdidi patrem semel,
At bis maritum: vidit eadem nos dies
Viduas & orbas: vidua nunc rursus feror:
Si possem & orba. Reliquum est ipsi nihil
Sorti, vel in me. Quid meos cohibes sinus?
(1830) Desiste nutrix. Quid meos luctus vetas?
Desiste nutrix. Quid meas premis manus?
Desiste nutrix. Quantus est, quantus dolor
Qui incipere nescit! Quid, quibusve lacrimis,
Quo, aut unde primam luctibus sternam viam?
(1835) Ibo, Ibo nutrix, desine: ibo ibo, & ferar,
Ut siquid animae restet infelix sciam,
Amplectar artus, si quid, O si quid super
Experiar, ibo. Desine ah nutrix, eo.
Nut. ‘Alumna, primum pectoris motum rege,
(1840) Violentus ille est: surdus est primus dolor,
Caecusque & amens, ipse nec cedit sibi
Mox longiori cedet aetati tamen.’
Quid ah dolores tempori servas tuos
Mox eluendos? Ipsa quin aetas tibi est?
(1845) Quin ipsa longi temporis vicem subis
Et munus aevi, teque iam reddis tibi?
Lo. Desiste nutrix. Cuncta nunc subeunt mala,
Veteresque curas suscitat recens dolor,
Desiste nutrix; noster exemplo caret
(1850) Paremque nescit nescit, aequalem dolor.
Tot dicta nutrix, cassa tot solatia
Vocesque tolle. Desine, aut opem feras.
Reddas parentem, ne meum gemam virum,
Reddas maritum, ne meum gemam patrem.
(1855) Quid prisca refero? Sufficit nunc ut gemam
Quod nunc peractum est. Languor hoc nutrix mihi
Hoc illa mentis visa spondebant meae.
Nunc nempe credor. Sera quam fides mihi est?
Properate famuli; cernite. An quicquam spei
(1860) Nobis relictum est? Cernite. An vitae levis
Modo restat aura? Lapsa reliquias legam
Vitae fugacis, oreque os illud meo
Gelidasque tepidi pectoris latebras premam.
Permitte tantum. Pallidis sed en genis
(1865) Germana maestos illius gressus refert.
Mens nosse casus ardet & refugit suos.
Agnosco vultus. Loquitur infelix dolor,
Ille Ille sortis mutus est index meae.
Deficio nutrix corpus infelix humi
(1870) Lapsum, dehiscit, mensque sub tenebris latet
Utinam aeviternis. Caeca nox oritur mihi
Sequimur marite. Nu. Concidit. Dolor sibi
Incumbit ipsi. Perdidit vires suas
Mens cum marito. Alumna, quid praeceps abis?
(1875) Alumna mentem recipe & extollas tuam.
Chor. Quid maesta luctu deficis princeps tuo?
Lugere nostrum est: munus haud recte meum
Praeoccupasti: munus invadis meum.
Tibi maritus occidit; princeps mihi:
(1880) Plebeius iste luctus est, virum gemis
Commune nomen: nomen hoc vulgo patet.
Quaecumque noctem pura dispellit dies,
Flavamque Solis explicat magni comam,
Virum maritae demit, & natae patrem:
(1885) Viduus, vel orbus, quisquis est, sortem gemit;
At inter omnes: occidit princeps mihi.
Quod nomen illi luctui inveniet dolor!
Quis luctus ah est ille qui dici nequit?
      Ah ah ah ah.
(1890) ‘O quam vario Turbine pessum
Gloria rerum sublimis abit?
Nempe insidiae, frausque, dolique
Sunt excelsae nomina sortis:
Lare privati nequit exiguo
(1895) Fortuna parens varium tuto
Volvere fusum.
Nimium magnae domui semper
Proxima, nulla est.’
Hei mihi quantos aethere vectus
(1900) Circum iugales Phoebus auratos agens
Casus tuetur, quotque scelerum nomina,
Dolosque caelo spectat, & fraudes suo,
Seram priusquam condat occumbens facem!
At nos profundas credimus solem tamen
(1905) Ferri sub undas: ille nostris fraudibus
Contaminatum diluit Ponto caput,
Vultusque terris surripit libens suos.
Hinc ille puras fluctibus mergens comas
Rubore circum fulgurat tinctus novo:
(1910) Pudor ille nostri est: cernite aspectum Dei
Pudibundus ille semper e terris abit.

      LIBERTAS. SAUCIA.

Tellus & aequor, languidique fluminum
Cursus & amnes: quique per Batavos pater
Trepidante multus Rhene prorumpis vado,
(1915) Undas ministra. Tuque qui terras tegis,
Magnoque maestus incubas aer solo;
Pluviis perennes tristibus laxa sinus:
Lacrimis egemus. Lacrimas caelum tuas
Adiunge nostris. Undique in nubes eas,
(1920) Incumbe terris. Ipsa quin etiam tua
Duplicanda nox est: occidunt soles duo,
Tuus meusque: longa nox terras premat,
Vicesque solitas perdat infelix dies,
Facinusque condat. Hactenus malum tamen
(1925) Lugere potuit quisquis aspexit suum,
Intraque luctus constitit metas dolor,
   Ah ah ah ah
Maiora gemimus: nomen excessit dolor
Lacrimasque nostras, fletus haud noster sat est,
(1930) Lugendus ipso maior est luctu dolor;
Minorque merito. Digna quis luctu queat
Lacrimare tanto? Quisve morientem queat?
Moriuntur omnes: funere illius iacent
Quoscumque tangit: Funus est quisquis videt,
(1935) Et funus urbs est: publicum funus iacet
   Ah ah ah ah
Spectate cives: quisquis haud didicit mori
Hoc teste discat. Illa maiestas viri
Dictumque Marti pectus, atque horror soli
(1940) Ingens Iberi, cuius occursum ferae
Tremuere gentes, cuius invictam manum
Grudii feroces, concidit iacet, iacet.
Adeste cives: lacrimas iuro meas,
Et illud atra caede transmissum latus;
(1945) Invictus ille est: saeva nec mors id negat,
Ipsumque letum fraude superandum, docet
Nequiisse vinci. Talis immanis Phrygum
Metus Iliique, Troia quem nutans decem
Tremuit per annos, ultimus Priami gener
(1950) Sed iam sepultus: ille qui torvum Hectora
Potuisse vinci docuit, & mori simul;
Helenes mariti victima infelix iacet.
Talisque & alter ille Danaorum pavor,
Spoliator Asiae, ductor Argivae manus
(1955) Adultero servatus & taedae suae,
Intactus aliis, fraude superatus fuit:
Sed post triumphum: concidit victor domi
Bello superstes. Funus hoc funus iacet,
Fateor Philippe, dextera scurrae tamen;
(1960) ‘Non potuit alia, tuque vincendo male
Victum fateris. Proh dolor, proh proh dolor.
   Ah ah ah ah,
Privata lacrimis damna defleri queunt,
At cum ruina totius quisquis iacet
(1965) Gemendus illi est:’ integer vires suas
Expromat orbis, concidit, iacet, iacet.
   Ah ah ah ah.
Ingens cavernis mundus evulsis fremat,
Gemitumque reddat. Tuque, tuque O fulminis
(1970) Potentioris magne librator Deus
Percurre vastas aetheris tonitru fores;
Condi minore nenia tantus nequit.
Haec tuba sepulto praeeat, immanem polo
Quae eiecit Otum, quaeque flammarum patres
(1975) Rursus parenti reddit caesos suae
Titanas olim. Vesper extremus tremat,
Ruptoque videat orbe quod fecit nefas,
   Ah ah ah ah.
At vos Batavûm corda, gens Neptunia
(1980) Obnubite atris hic & hinc amictibus
Urbem domosque: tota ferales gerat
Natura cultus, luctui angusta est nimis
Humana turba: si quis armorum comes
Ostro superbum cornipes tollit caput
(1985) Velamine atrum flebili radat solum:
Lugere non sat tota gens hominum sumus,
Accedat alter lacrimis nostris dolor.
   Ah ah ah ah,
Adeste cives: patriae fulcrum iacet
(1990) Sopore tristi victus. O fatum, O dolor
Haec illa sedes mentis, hoc illud caput
Prudentiarum viva, dum vixit, domus,
Excessit, abiit: restat illius nihil
Nisi auferendum, nil nisi abdendum solo.
(1995) Effodite tumulum, qui sit ambobus satis:
Tumulanda cives patria, & patriae est pater.
   Heu heu, heu heu.
Efferte funus. Praefica est magno duci
Natura rerum: funus hoc parvi nihil
(2000) Admittit in se: scilicet princeps Dei
Iacet: universo nomen illud nascitur
Aequale mundo. Sequitur & retro venit
Oceanus atra flebile redundans aqua,
Terramque pulsat tristis, & lacrimas agit,
(2005) Ut ante spumas. Sidera, & caeli vagum
Comitetur agmen, pompa feralis veni
Stellae minores. Tuque qui caelum secas
Niveoque parum lacte distinguis polum
Aurate trames, caerula Heroum domus,
(2010) Geniisque magnum destinate principum
Dimitte cives cras recepturus tuos;
Hodie vacabis: igneae caelum faces
Relinquite omnes: Hesperus maneat tamen,
Scelus exsecrandum querimur Hesperii soli.
(2015)    Heu heu heu heu.
Tuque igneorum magne signorum Leo
Regnator, O qui flammeo motu minax
Chelas rapaces propter, & rictus feros
Horrenti Hydrae caede vivacis sua
(2020) Emergis altas igne vestitus iubas;
Defende nostrum: latius torvos polo
Protende vultus: O inauditum prius;
Leo Batavus tremuit, & fugam parat!
   Heu heu heu heu.
(2025) Tuque a Tonante passa stuprum, at femina,
Lycaone prognata, descendas licet,
Nostroque longam Nereo sedes sitim,
Et pellicatus eluas sordes tui,
Ut pura venias: si lubet, natum trahe;
(2030) Vel cum sagittis: nulla fraus maior potest
Nobis timeri, concidit, iacet, iacet
Cui cavere nostra consuevit fides.
   Heu heu heu heu.
At tu Boote plaustra tantisper tua,
(2035) Solitumque cursum cohibe, & in terras eas,
Mox axe funus illud extollas tuo,
Divisque fraudes omnibus monstra novas,
Artemque Iberam. Tuque vocalis Lyra
Fidibus remissis carmen infelix sona,
(2040) Tuumque cantu demereri denuo
Delphina discas, iungat ut latus tibi,
Neptuniosque transvehat dorso choros
In iusta nostra. Tuque qui consors Lyrae
Illustre caeli Cygne praetentas iter,
(2045) Nixusque in alas aureo emergis polo;
Fatale triste voce moduleris melos:
Sed quale ripis flebilis Caystriis
Tepidis in undis morte vicina sonat,
Lateque canta; concidit, iacet iacet,
(2050) Cor Illud orbis, magna Belgarum salus.
   Heu heu heu heu.
Adeste cives. Quis feretro huic graves
Supponet humeros? Ponderi quis par erit
Molique tantae? Sidera haud ultra moror.
(2055) Namque ille caelum qui labantis in modum,
Similisque fesso magnus Alcides tenet
Totus remisso lapsus occumbet genu.
At tu pudicae magne Pleiones nepos,
Tegeatice ales: inter errantes globos,
(2060) Interque Divos, inferosque, qui subis
Totidem labores; huc avum sistas tuum,
Illum potentes caelifer qui sustinet
Defessus axes: mundus interea licet,
Totumque ruptis postibus caelum ruat.
(2065) Nihil moramur. Concidit, iacet, iacet
Ille orbis ingens splendor, O fatum, O Dei,
   Heu heu heu heu.
Spectate cives: pileum hic linquo meum
Iuxta cadaver illud, ut sacras procul
(2070) Secum sub umbras ille qui dedit ferat.
Quin & capillum verticis messem mei
Quem tum totondi, rasa cum primum coma
Sollemne sortis munus addecuit meae,
Mando sepulto. Crinibus totum meis
(2075) Vestire circum corpus infelix iuvat,
Ah funus illud, funus illud O Dei.
Nunc hoc favoris munus extremum ferat,
Quin me quoque ipsam; perdita a vobis eo
Proscripta cives, exula vobis eo.
(2080) Valete cives, sancta Libertas abit.
Spes nostra cecidit, concidit, iacet, iacet,
   Heu heu heu heu.
Quo me immerentem mittitis Di? Quo ferar?
Gressumve referam? Sarmatarum ultra nives
(2085) Tanaimque & Istrum, vel remotas horridi
Boreae pruinas? Quo nec humanum gelu
Indulget adytum, nec pedum vestigia
Hominumve passus Scyticus admittit rigor?
   Heu heu heu heu.
(2090) Inter cavernas, vel ferarum tristia
Spelea vultus obruam terra meos.
Pertaedet hominum; perfidam fraudem & nefas,
Tristesque caedes cernere haud ultra queo.
Valete terrae. ‘Tot truces inter feras
(2095) Lupasque, & ursas, & graves minacium
Iras leonum, & ora torvorum boum
Nil terra domino tristius gerit suo.
Homo omne monstrum est: ille nam celat feras
Quotquot timentur, ille crudeles leas
(2100) Lupasque & ursas, pectore obscuro tegit.’
Valete cives, sancta Libertas abit,
Abivit ille, quem videtis hic tamen,
Abivit ille, praevium e terris sequor.
Valete cives. Sancta Libertas abit.
(2105)    Heu heu heu heu.
                  Finis

Continue
[p. 85]

PRINCEPS MAURITIUS
LUGDUNO REDUX.

BATAVA tellus, caeruli sedes DEI,
In hoc vocamur? una spem dies tibi,
Nobis parentem sustulit. felix cui
Luctum fateri lacrymis licet suum.
(5) Cum patre nobis tollit & luctum DEUS.
,, Lacrymare magnus nescit Herois vigor,
,, Nec illud altum nomen in pectus cadit:
,, Lacrymare nescit, quisquis ulcisci potest.
Lugete cives. quisquis hoc funus gemit
(10) Mecum orbus ille est. iungit hic omnes dolor.
Lugete cives. magna me fixum tenet
Moles iuventae. Vos dolis, vos perfidae
Crudelitati, fraudibusque: ego meis
Indignor annis. Magne terrarum parens
(15) Cur tarda lento pergit Heroum gradu
Aetas, nec ipsam protenus metam tenent
,, Anni morantes? O DEUS, serò nimis
,, Quicumque Divi nascimur, viri sumus!’
At tu citatum Diva quo moves gradum?
(20) Quid Diva nostrum profuga distituis solum?
Per hunc paternum sanguinem, numen meum,
[fol. L3v]
Fraudemque, quam non tempus, aut anni graves,
E pectore illo, non profunda saecula, aut
Oblivionis genitor evellet dies;
(25) O Diva, siste Diva, nec parvas manus
Aut hos lacertos sperne; magnus incola
Virtutis autor igneae hîc habitat DEUS,
Pectusque pulsat hoc, & invitus suis
Latet sub annis, saeculumque despicit.
    (30) At vos Parentis inclyti Manes mei,
Tuque umbra, quae per aureas DEUM vias
Orbemque nostris invium pedibus volas;
Divis Paternis dic, & Heroae manu,
Nassoviisque, civibus poli, Deis
(35) Avoque magno, cuius ausa regia
Idemque nomen indolem vocat meam;
Spectet nepotem Genitor, & nostris adhuc
Ignoscat annis. Tuque pacatus precor
Tantisper esto, redditus donec mihi
(40) Victor Batavâ Vesperum invadam trabe,
Manesque Ibera caede satiabo tuos.

FINIS.



[fol. L4r]
Pag. 65. post illa: curaque somni Somno, Nutrix,
longior ipso est.
inserantur haec.
TALIS, ad undas cum, Scaldi, tuas
Propè fatali concidit ictu,
Horrida multo sanguine, Nutrix,
Sustulit ora.
(5) Quid tamen haec nunc iterum, Divi,
Cura recursat?
Ite sinistrae nubila mentis.
Felix modicos quisquis sentit
Pectore motus! felix placidi
(10) Rector aratri, felix teneri
Dux armenti. Viridi tutus
Ille sub umbrâ tepidos halat
Pectore somnos: lassior illic.
Videt aequa suae somnia vitae.
(15) Et modò dulces amittit oves,
Modò surreptam pallet avenam.
Haec domus illi,
Totaque res est.
,, Felix quisquis tenuis tranat
,, (20) Tempora vitae!
,, Felix quisquis modico sortem
,, Fallit agello!
,, Felix quisquis mediae fallit
,, Agmine turbae!
,, (25) Numeroque latet tutus in ipso.



[fol. L4v]

IN COLUMBAS LUGDUNI
ULTRO CITROQUE
MISSAS IN OBSIDIONE,
quarum in Tragoediâ nostrâ
fit mentio.

PERFIDUS ingentem vesano milite Leydam
    Cinxerat, & vasto robore miles Iber.
Terra, salumque, inquit, mea sunt: via nulla salutis:
    Nulla patet puppi semita, nulla viro.
(5) DOUSA meus, medio, spe libertatis, in hoste
    Liber, & invicto pectore tutus erat.
Ille, Polus (dixit) domini est immunis Iberi,
    Et tua sola mihi, Iupiter, aula vacat.
Hinc quoque fas nobis patriae sperare salutem:
    (10) Ille mihi Minos hàc fugiendus erit.
Quò patriae non tendit amor? mandata referre
    Postquam hominem nequijt mittere, misit avem.

Ipsas autem literas pennis columbarum inclusas, ad Nobilisimum & Amplissimum IANUM DOUSAM, patronum nostrum vnicè colendum datas, domi ipsius vidimus, cùm apud eum aliquandò diverteremus.



ΔΙΟΝΥΣΩι ΤΩι ΑΡΙΣΤΩι

ΚΑΙ ΜΑΡΩΝΙ ΤΩι ΦΙΛΟΠΟΤΗι

ΤΟΙΝ ΤΗΣ

ΕΝΑΓΩΝΙΟΥ ΤΡΑΓΩΔΙΑΣ

ΕΠΙΣΤΑΤΑΙΝ.

Continue