HABES candide lector, comoediam non minus lepidam quàm piam, quae tametsi Terentij venustatem aut Plauti non redoleat eloquentiam, tamen Christiani hominis vitam, mundique huius luxus fugacitatem, tanquam ex quodam perpendiculo depingit & aestimat. In ea siquidem non turpes amorum illecebras, non vitae infamem luxum, non denique amandi conciliationes, ut in Terentianis Plautinisque comoedijs deprehendes: quae licet syncerae latinitatis flosculis & egregie dicendi phaleris abunde cunctis praemineant, latet tamen saepicule sub decoris herbis frigidus & noxius anguis, nempe amoris vehemens aestus: quo ipsa iuventus, in malum usque propensa & proclivis, nocens teneris plerunque sub annis venenum imbibit: quod adolescentibus atque adhuc vernantibus in penetralia admissum annis, totam hominis corrumpit vitam, & in pecuinos adolescit mores. Felix igitur, ò felix illa iuventus erit, quae sub tanto verborum lenocinio delitescentem fugerit viperam. In quem denique Terentianae aut Plautinae comoediae scopum tendunt, nisi quod ad conficiendas nuptias finem faciunt? Sed dij immortales, nuptiae quid nuptijs praestant? Illae nimirum carnales sunt & periturae, istae vero quae in Homulo conciliantur nuptiae spiritales sunt & aeternae, quippe rationalis animae cum sponso Christo. Operaeprecium igitur fuerit, iuventutem castis comoediarum assuescere lectionibus, atque ad spectantem recitare populum. Nam quod rudibus animis sermo ille vivus est, hoc comoediarum comis exhibitio, ty- [fol. A2v] runculorumque festiva enarratio praestare solet, atque in imis animis ad extremam usque senectam residere. Ad haec, in hac nostra Homulo omnia cernes casta, atque ita ab omni amoris spurcitia emundata, ut vel à castissimo quovis sacrae monastices viro & legi & tractari possit sine offendiculo. Estque in ea augustissima Christianae vitae institutio, atque bene moriendi ars felicissima: quodque in humanis ac fugacibus huius seculi rebus, fidendum sit minime, sed in sola animi fortitudine & vera virtute, quae una felicem beatumque reddere potest hominem: quippe Post obitum benefacta manent, aeternaque virtus Quae coelos aperit, regna beata ferens. Bene vale. Traiecti Betasiorum, anno assertae salutis tricesimosexto supra sesquimillesimum. |