VOlebam iamdudum studiosi adolescentes nugas meas, quarum nonnullas ante annos viginti teneris meis auditoribus scribere coepi, prorsus supprimere: verum extimulantibus amicorum nonnullis, & calcographo importunius sollicitante, vestris quoque me studijs praecipue impellentibus, aedere tandem coactus sum. Miratur quidam, & ipse profecto doleo inter tot seculi nostri viros doctissimos, nullos Menandros, nullos Terentios reperiri, sed hoc scribendi genus penè ab ipsis Terentii, aut certè Lucilii temporibus obliteratum [fol. A2v] esse & antiquatum: quod tamen prae caeteris scriptorum generibus pluris meritò foret aestimandum. Quid enim plus pueris ad eruditionem, plus adolescentibus ad honesta studia: plus provectioribus, immo omnibus in commune ad virtutem conducat, quàm docta Comoedia? quae rectè ab aliis, quotidianae vitae speculum, ab aliis imitatio vitae, speculum consuetudinis, imago veritatis, ab aliis ἰδιωτικῶν καὶ πολιτικῶν πραγμάτων ἀκίνδυνος περιοχὴ definitur. Consideravit hoc seculi nostri & Germaniae decus Ioannes Capnion, de omnibus literarum studiis bene meritus, qui praeter hoc quod linguam Hebraicam primus Germiniae invexit, etiam collapsum prorsus artificium comicum primus instauravit. Is mihi primus (ut verum fatear) ansam scribendi dedit, is me primus excitavit. Si praeter eum ho posteriori saeculo alii ante me scripserint nescio, hoc scio quod alios non viderim. Scripserunt interiea nonnulli quiebs non infoeliciter res cessit, alii carminis iambici legibus observatis, alii minimè. Maluerunt siquidem hi Terentium & Plautum imitati, metri etiam exacta ratione negelecta, singulos ferme aequalium temporum cum Iambo & Spondaeo in singulis indifferenter locis pedes admittentes, quàm proximè possent ad prosam accedere, quàm libertatem comicam metro stringere. Id quod & mihi primùm faciendum arbitrabar, ut [fol. A3r] plerique versiculorum meorum propter rasuram durius cohaerentium testabuntur. Verum ut carmen responderet praeceptis scholasticis, & iuventus (sicubi res postularet) syllabarum ex eo quantitates aucuparetur, lycricorum carminum legibus obtemperare studui, admissis tamen interim more comico omnibus quae ad hanc rem conducere poterant, nempe synalaephis episynalaephis hellenismo, ecthlipsi, etiam interdum literae s: atque hoc genus aliis adinventis. Ad quod me quoque veteris comediae artificium induxit, in qua lyrici carminis leges exactius multò observatas, quàm in nova deprehendimus, licet interdum Anapaestus in regione pari admissus sit. Accepite igitur adolescentes duas has (ne dicam Comoedias) fabulas nostras, Alutam, & Rebelles, & in eis non tam aurium voluptatem quàm eruditionem quantulamcunue venamini. Quod si eas vobis placuisse videro mox alias quatuor Asotum, Petriscum, Andriscam, Bassarum, & fortasse plures paulò cultius elaborates vedibitis. Valete, & Macropedium vestrum non secus atque soletis observate, aut si id insolentius videtur, amate. |