CUm ni fallor ante annos abhinc decem Hecastum nostram edidissem, & paulo post praelo mandassem, fuere multi quibus (fabulae scopo recte considerato) per omnia placuit, fuere, quibus in ea nonnulla offenderunt, fuere quoque quibus omnino displicuit, ob hoc praecipue, quod erroribus quibusdam nostri temporis connivere & suffragari videretur. In primis illi, quod citra poenitentiae opera (satisfactionem dicimus) & ecclesiae sacramenta, per solam in Christum fidem & cordis contritionem, condonationem criminum docere vel asserere videretur. Et quod quisque certo se fore servandum credere teneretur. Id quod nequaquam nec mente concepi nec unquam docere volui, licet quibusdam fortassis fabulae scopum non exacte considerantibus prima (quod aiunt) fronte sic videri potuerit. Si enim rei scopum, quem in argumento indicabam, penitus observassent, secus fortassis iudicaturi fuissent. Volui siquidem praeci- [fol. b2v] pue in fabula ostendere, quo pacto post scelera postque flagitia subitanea morte occupatus seu praeventus quispiam, cum ad extrema pervenerit nec canonicae paenitentiae locus vel tempus reliquum sit, ne pusillanimitate & desperatione fractus pereat, tractandus sit. Cuiusmodi homini (pro mea quidem sententia) cum iam iam moriturus sit, non carnis afflictio, non alia paenitentiae opera, sed μετάνοια seu detestatio peccati, & plena fiducia iam fide in Christum pro nobis mortuum proponenda & inculcanda sunt. Profecto longe aliter hominem quemlibet sanum, & extra mortis imminentis periculum (si res postularet) post sceleratam vitam quantumvis resipiscentem & dolentem, tractaturus essem, quod ad absolutam peccatoris conversionem & reconciliationem non tantum cordis contritio vel peccatorum detestatio, verum etiam sacramentalis confessio, sacerdotis absolutio, gemitus, luctus, ieiunium, carnis maceratio, eleemosynae, & id genus alia tum penitentiae, tum pietatis opera proximo exhibenda requirantur. Oro praeterea pium lectorem, ne in quibusdam fabulae locis suspicionem fortassis aliquam moturis, existimet me velle affirmare vel sentire, quod hominem quemlibet christianum necessario credere oporteat in numero salvandorum [fol. b3r] se esse, aut de sua salute certum esse, cum multae scripturae nos doceant nihil tutius esse, quam sub spe semper timere. Nihilominus si certus erat Paulus, quod neque mors, neque vita, neque creatura aliqua se cum alijs pijs & fidelibus separare posset a charitate Dei patris, quae est in Christo Iesu domino nostro, ut colligit ex precedentibus ad Roma. ca. 8. Et manifestius eodem capite Ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filij Dei, cum caeteris quae prosequitur. Si divus Petrus certa promissione credentes dicit gavisuros letitia inenarrabili, &c. Si Ioannes in evangelio dicit. Qui verbum meum audit, & credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, & in iudicium non venit, sed transijt de morte in vitam, Et manifestius in Epistola. Charissimi nunc filij Dei sumus, & nondum apparuit quid erimus. Scimus autem &c. Si (inquam) hi suo tempore adhuc in carne viventes de sua & aliorum salute certi fuerunt, absurdum erit si etiam hac nostra tempestate pie credamus subinde nonnullos per divinam revelationem seu spiritus testimonio, certo cognoscere se filios Dei esse, & hinc migrare securos? Quis praeterea (si historijs credimus) innumeros martyrum & confessorum greges de salute sua certos & securos dubitet expirasse? An non secura mens Stephano
[fol. b3v] qui vidit caelos apertos? An non secura mens Antonio, qui mortem laetus aspexit? An non secura mens Ambrosio & Martino, quorum alter interrogatus se mortem non timere dicebat quod bonum dominum haberet, & alter iam iam moriturus astanti sibi humani generis hosti dicebat, Quid hic astas cruenta bestia, Nihil in me funeste reperies. Abrahae me sinus recipiet? Taceo de multis alijs, de quorum tum in vita tum in morte securitate prolixum esset recensere historias. Cum igitur non abbreviata fit manus Domini, sed adhuc suis caelestis gratiae & consolationis munera impertiatur, quonam merito alienum à religione Christiana iudicabitur, si dicatur adhuc nostri temporis quispiam (qualem Hecastum finximus) subinde inveniri, qui divino spiritu suae conscientiae reddente testimonium, spem sibi certam suae salutis promittat? Haec prolixius quam destinaram optime lector prosecutus sum, ut de Hecasto mentem meam cognoscas, etsi qua inter legendum non trivialiter dicta occurrant, pie & candide interpreteris.
Traiecti anno 50. |