Georgius Macropedius (Joris van Lancvelt): Rebelles. Utrecht, 1553 (oorspronkelijk s-Hertogenbosch, 1535) Uitgegeven naar de tekst van 1553, op basis van de uitgave op de cd bij Georgius Macropedius, 1487-1558 leven en werken van een Brabantse humanist (Tilburg 2005) door Henk Giebels en Frans Slits. Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden. Ceneton062130 Ursicula In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.
[p. 2]
Spernunt rebellantes scholastici duo. Hinc lusibus luxu ac dolo re perdita in Furto prehensus uterque morti addicitur. (5) Verùm horula necis imminente novissima, Didascalus virga receptos liberat. Praeda satanum faucibus subito eruta, Fit matribus, gnatisque magnum gaudium.
[p. 3]
Scholaribusque disciplinis hactenus Silentium didicistis, animadvortite. Videbitis prodire scaena tertia, (5) Huc in proscaenium scholasticos duos. Adhibe animum, quicumque discolus es, tuis Quoque obstrepens didascalis, quia admodum Nunc in tuam rem proloquar. Scholasticos (Inquam) duos quos prodituros dixeram, (10) Cernetis in rem pessimam producier, Quod sit rebellis uterque praeceptoribus. Haec pauca de argumento eodem proloqui Me iussit, huc qui misit, auctor fabulae Quasi prologum. Ast ego ut imperator histricus (15) Dictator actus & choragus comici, Plures quod huc confluere quàm speraveram Aspicio, paucis vos volo monerier. Pro singulis cuiusque & ordine & gradu, Edicta & interdictiones histricas (20) Moderabimur. Scio namque quàm sit futile Iussum, quod indiscretius mandaveris. Primum omnium divitibus impero, suo [p. 4] Qui iure prae alijs occupant subsellia, Ne caeteris petulantiores sint, & ijs (25) Agant licentius, qui humi abiecti sedent. Nam comico choragio ne obolum quidem Supererogant. Quin & monendos censeo, Ipsos eosdem pauperes, qui etsi domi Cibario vix pane victitent (Mor. eho. Pro. (30) Tace) & oleribus, bletis quoque insipidis, tamen (Si occasio fuat) vel in spectaculis Aes prodigunt, vel improbe abliguriunt. Ehem, à scopo paulominus aberravero, Impendijs si derogavero pauperum, (35) Nam ludios pauper beat plus divite. Tenacitas nam divitem nihil sinit Impendere. Itaque adeste cum silentio, Pauper, lacer, miser, piger, scaber, glaber. Qui nobiles estis, & ab alto ignobilem (40) Despicitis hunc vulgum, duplum si impenditis, Dignam quidem ordine vestro agetis rem, sed & Faxo altius sedeatis olim & honestius. Audite tamen ignobiles, nobilibus his Praestare si volueritis gradu & ordine. (45) Crumena nostra turgeat, faxo probè Plus omnibus laudemini & honoremini. Nihil histrio hic discriminis nisi nummi habet. Hinc rudibus impero imperator comicus, [p. 5] Inducite animum, ut colligere valeatis hoc (50) Ex mytho epimythion, alioqui aderitis hic Sine fruge, inutili & ego fungar munere: Vobis quidem haud mihi, aere si infarcibitis Loculos meos. Et eruditioribus Dico, tumultuantibus si actoribus (55) Obrepserit aliquid, quod illepidè siet Prolatum, & imprudenter exhibitum, palam Ne irrideant, indulgeant autem, boni Quoque consulant, gratis quod ipsis praestitum. Stribiligo enim tumultuantibus accidit (60) Nonnunquam, Homerus & interim dormiturit. Vos quoque senes, moneo, vigilate alacriter. Nescitis enim quantum obsiet lethargus aut Veternus hic rebus studentibus arduis. Tandem quoque iuventam admonendam censui, (65) Et maxime omnium puellos sordidos Matrum suarum delicatos pusios: Vos (inquam) adeste garruli non garruli, Loquaculique non loquaculi, agite. Mor. Ehem. Pro. Tacesne, Morio? cavendum, adest choragus. Mor. Hau. Prol. (70) Adeste vos (inquam) quieti atque vigiles. Ne fabulamini, ne stertite ante vel Retro, neque immoderatius ridete, nec Discurrite, & (dicam ut semel) iam advortite, [p. 6] Ne huius choragi in vos crepent mox cottabi. Mo. St. Prol. (75) Non ero alius nec me amodo hic videbitis, Ego abeo. Mo. Ego maneo. Pro. mane. Mor. manebo, abi.
Rationem habeo, considero haud me paucula Paschalia edisse ova, nam rugosa fit (80) Cutis, genaeque flaccidae, canis quoque Respersa tempora. quin & ipse filius Iam natus annos quindecim, puellulam Me pernegat. Sed neque parum accelerant mihi Gravem hanc senectutem graves curae omnium (85) Rerum domesticarum & immitis iugum Mariti & ingens liberum curatio. Quibus locupletandis honestandisque diu Noctuque pervigilo. Nam ob isthuc Dyscolum Gnatum meum, qui grandior natu est, scholis (90) Pridem docendum tradidi: et mirum in modum Proficeret, id si liceat (heu) per improbam Didascalorum amentiam, qua tenerior Pueri cutis diverberatur, & eadem Est omnibus crudelitas doctoribus: [p. 7] (95) Quasi sit rigore docendus haud clementia. Id usque sensi à primo ad octavum ultimum, Quibus omnibus mores ijdem & par rigor. Liventibus nam clunibus semper domum à Scholis puer revertitur, vibicibusque (100) Ostendit (heu) magistri amaritudinem. Tentabo tamen & hunc Aristippum, virum Quem ab omnibus doctum audio probarier, Et philosophum & rhetora, pientis quoque animi, ut Sine verbere dialecticum atque rhetorem (105) Eum faciat, is nanque casus, tempora, Et alia Donati rudimenta (ut ferunt) Iamdudum ad unguem callet. Ut si fata me è Medio ferant, habeat puer vitam suam Qui suave, molliter, & honestè transigat. (110) Verum absque consilio Cacolaliae nihil. Sed commodum, eccam, obambulat mihi eminus. Morabor usque dum appropinquet, & alloquar.
Cara admodum cognata, salve, te volo, (115) Te quaero, ades mihi tempori. Caco. Quid amabo id est, Quod tantopere me quaeritas? Si parvulum ad [p. 8] Me nuncium, cognata mitteres, ego ad Te ultro advolarem, sed quid est? Phil. Necessitas Me huc appulit. Caco. Pol magna ea est necessitas, (120) Quae te labori itineris adigit tam gravi. Phi. Profecto magna, haud te fefellit dictio. Caco. Ego quae sit auguror. Phi. Deo soli agnita Arcana cordis, tu augurari possies? Caco. Scio, inquio. Phi. Vis de marito dicere, (125) Qui vespere hesterno virenti verbere Coxas mihi scapulásque lividas dedit? Caco. Istuc volebam eoque propero ad te modò, Cognata, solatura te in casu tuo Sinistro. & ut pexi caput viro meo (130) Tripode, indicatura. Ph. Ah Cacolalia si foret Tantum mihi animi. At ista omitte, quia aliud Iam te volo. Cac. quid? dice. Ph. Narrabo tribus Tibi verbulis. Cum te vafro ingenio sciam, In re ardua ut te consulam, & prudentia (135) Utar tua, huc veni. Cac. At viri prudentiam Nullam mulieri inesse passim dictitant. Ph. Nugas agunt dum effutiunt huiusmodi. Heu cogimur, quae debili sexu sumus, Complura probra ab improbis pati viris. (140) O utinam ut orbis sit perinde mobilis Et sexus. Hunc quem conspicis gnatum meum Dialecticum fieri ac disertum rhetorem [p. 9] Percupio, ne si ego moriar, ipsum perpeti Contingat inopiam, aut mori infeliciter. (145) Tamen absque consilio tuo nihil volo. Cac. Percupio & ego iamdudum in hoc ipsum quidem Gnatum meum horas collocare pauculas. Sed iacta nondum est alea: oportuna ades. Ph. Bene est: sed heus cognata, ubi doctorem eis (150) Mitem, suavem, & amabilem nanciscimur? Qui lenibus verbis, flagris non acribus Doceat eos? flens memoro Cacolalia, toties Molliculam adusque sanguinem gnati cutem Diverberatam, pereo si rursum accidat. Cac. (155) Interminabimur viro, ne eiusmodi Praesumat, alioqui abstulerimus liberos. Ph. Recte, nec ego quidem aliter arbitrata sum. Sed ubinam eum valebimus nanciscier? Cac. Habitare in aedibus Hieronymo sacris (160) Doctum ferunt didascalum, novisti eum? Phi. Quid? illum Aristippum senem fronte tetrica? Cac. Etiam. Ph. satis honestum ac peritum istunc ferunt. Caco. Adeamus hunc, sistamus & ei liberos. E fronte sphaeristerij gnatum meum (165) Vocavero. Heus tu Clopice, adesdum, sequere me.
COngerro, salve. Dis. salvus esto Clopice. num Favit tibi fortuna laeta in compito? Clo. Fortuna? pereat ipsa & eius complices. Loculos enim, cultros, stilosque perdidi. (170) Sed obsecro quid me avocat mea genetrix? Dys. Quid? ad scholas reducimur, philosophia (Si dijs placet) simul instruendi. Clo. apage schola. Ut carcerem hunc ludum horreo. Sed tum quid est? Si nummulis crumena turgeat quid est? Dys. (175) Aut verbera aberunt aut fugam capessero, Ubi talionem reddidero. scio nanque quid Utriusque decrevit parens. Clo. quid obsecro? Dys. Ut absque verbere doceamur expetunt. Clo. Sine verbere? Dys. Ita. Cl. sine verbere? Dys. absque verbere. Clo. (180) Ohe deum immortalem, ut est stultissima Materna mens, nobis tamen ut accommoda, Sed iam gradum sistunt, sequamur ultro, ne Nos arguant coram magistro ignaviae. Pulsare tentant ostium, properandum erit.
Aristip. Quid hoc mali? quis tam improba [p. 11] pulsat manu Nostras fores? Ph. Salve magister. Aristip. identidem Salvete vos matronae honestae, quaeritis Me? Phi. quaerimus. Aristip. quid indicaturae? Philo. vides (190) Magister has proles? Aristip. video. Phi. has adducimus Tuaeque sollicitudini committimus, Ut philosophos facias eos. Arist. videlicet. Ph. Et rhetoras, capis? Ar. capio. Ph. sine verbere. Ar. Tyrunculos fidei meae quos sistitis, (195) Tuebor & curabo tamquam proprios: At quaeso sinite me regere iuvenculos. Docebo eos non aliter atque decuerit. Ph. At fiat hoc suaviter, verbis pijs Et blandulis, minime flagellis asperis. Ar. (200) Iuvenibus ego novi quid omnibus expedit, Stimulo haud opust? currentibus, rem ipsam mihi Committite. Ingrediantur ad gregem. Codre. Co. Hem. Ar. duc eos ad classem utrumque suam. Co. licet. Ph. Vale magister curam habe horum pignorum, (205) Dignum recepturus labore praemium. Ca. Sed audin? Ar. ausculto. Ca. cave membra tenera Diverberes, aliàs malè audies. Vale. Ar. Valete. Daemonium sua mater filio est.
Mar. (210) Quid Lorcoballe nactus es? Lor. Audi novam rogo fabulam, Unde haud parum nobis lucri. Mar. Ah dic, quid est? ah dice sis. Lor. Rogas? hebes,* brute, stolide, (215) Non cernis ut Philotecnium Et Cacolalia gnatos suos Contradidêre literis Mox imbuendos optimis, Sine ferula, sine mastyge? (220) Stultissimae mulierculae, Et se & suos in retia Nostra implicabunt filios, Si utamur astu callido. Utemur autem, in latibulis (225) Si delituerimus, rei Quoque viderimus exitum. Mar. Non mussitandum latius, Quid facto opust? modò suggere. Lor. Subrepere in cavernulam hanc, (230) Quo agunda agamus clanculum. Mar. Rectè mones. I prae, sequar. Lor. Tu mage praei, quò ego cautius Seriem rei intuear. Mar. Licet. [p. 13]
(235) Gnatorum & insolentiam, Furta atque parricidia Persaepè consequi solent. Solomonis est proverbium: Si quis tener dimittitur (240) Suae voluntati puer, Confundet is matrem suam.
Didascali minas. atat ut in nos creparent cottabi, Si exactius praeceptor inquireret ad unguem singula, (245) Nam praeter annum fabulas, nihil egimus seu didicimus. Dictata namque quae fuêre, amissa sunt vel rupta sunt. [p. 14] Clop. Pol ulmei iamdudum uterque essemus & instar scabrae ovis Perlividi. Ast hoc tempore has nates semel subduximus. Si liceat id crebro, quid optabilius aut iucundius? (250) Non puto quod is nos audeat veritus parentes caedere. Sedeamus hic parumper, & linquamus has curantibus Curas graveis. Dysco. Linquamus, at quid interim tractabimus? Nam quicquid id fuerit, sine strepitu oportet ut fiat. Clo. Probè. Fallamus oculos intuentes nos, pari numero obolos (255) Libro inseramus, sortiamur deinde cuius nostrum erunt, Ut nos didascalus putet dicenda discere. Dysco. non placet Conditio, nam sortiri ego ignoro. Clopi. Docebo te, tu eris Primus, sequensque ego tertius. Dys. Licet. Clo. Ista concedentis est. Dysco. Est, at cave ne subdolus fuas. Clo. Tua igitur prima sors, (260) Mea residuast? Dysc. Licet. inserui obolos, revolve paginas. Clop. Primus, secundus, tertius: Primus, secundus, tertius: [p. 15] Clop. Primus, secundus, tertius: Primus, secundus, tertius. Dys. Sors nulla adhuc. Clo. Primus. Dys. mea est, foeliciorem me fore haec Probat. Clo. secundus, tertius, sed haec mea est. Dys. pares sumus. Clo. (265) Primus, secundus, tertius, mea haec quoque. Dys. hui. Clo. primus. Dys. nihil. Clo. Secundus, haec mea. tertius: primus, secundus, tertius. Dys. Eheu! Clop. mea est. Primus, secundus: rursus haec mea est. Dys. tua est? Clo. Mihi vendico. Dys. tibi vendicas? Clo. sic inquio. Dys. quidum nepos? Clo. Huiusmodi convenimus pacto, ut tua esset prima sors, (270) Sequens mea atque tertia. Dys. Factum nego. Clo. ast ego assero. Dys. Mentire Clopice, an tu putas mihi nullum inesse cerebrum, ut hanc Sortem tibi duplicem, mihi autem simplicem permitterem? Clo. Sibi quisque semper pro virili nititur. Dysc. vis reddere, an Non, te rogo, quos furatus? Clo. hem, furatus ô trifurcifer? Dys. (275) Furatus es. Clo. furatus ô nefande? Dys. ita est. Clo. pol non dabo. [p. 16] Dys. Dabis; alioqui extorsero pugno, unguibus vel dentibus. Clo. Extorseris? cera manus compaginatae sint mihi. Dys. En hoc volebas? Clo. cederes? pol ego, secundo si audeas. Dys. Sceleste, furcifer, meum non redderes? sic discito, (280) Sic discito, sic discito, sic discito, sic discito, Per dolum aliena rapere. Clo. do, dimitte me. Dys. cedo statim. Clo. Meretricie, scelerate, perfide, accipe tuam rem atque abi.
Per sortem, & hinc certare pugnis, & capillos vellere? Clo. (285) Caecidit hic praeceptor optime me prior. Dys. mentiris hoc, Scelus, rapueras mihi teruncios dolo, quos reddere Procax negabas. Clo. iure ludi acceperam, sed reddidi, Non desinenti caedere. Dys. Haud te equidem cecidissem, dolo [p. 17] Ni sustulisses nummulos meos. Arist. Sat est verborum, eos (290) Prehendite, introducite, ut certaminis palmam ferant.
Haec gesta perduellium? Mar. Ita filij nostri solent Praesente nobis ludere. Lor. (295) Adhuc moremur paululum, Multo his videbis pluria. Sed audin? Mar. Hem, quid audiam? Lor. Per Cerberum tu obtusus es. Audisne, qui cantillitant? Mar. (300) Haec nostra plane cantio est: Caeduntur acribus flagris. Age concinamus filijs. Lor. Placet, canamus altius: Diapente nostrum exaudiant. Utrique. (305) Ovae, ovae, ovae, ovae, O bone magister, ovae, ovae.
SApientis est sententia: Difficile perversos suis Fore corrigendos moribus, (310) Stultos quoque innumerabiles. Nihilominus didascalum Decet suo (si postulet Res) fungi honesto munere, Malos subinde caedere.
Clo. Scilicet, adhuc plagis tuis ego lividus Te propter excoriabar ultro, & es innocens? [p. 19] Te Iuppiter male perimat, si pergis hoc Modo loqui. Dys. Mittamus haec, nepos, satis (320) Uterque vapulavimus. Nunc matribus Nostris queramur voce flebili, & plagas Scazon Monstremus illis, quas didascalus ferox Nostrae intulit carni tenerrimae. bonast Occasio, qua liberi hoc ergastulo (325) Agamus amodò homunculos bellos. Clo. placet, Pereatque carnificina nostra haec fulmine: Ubi nil sonat nisi flagra, caedes, lachrymae. Valeat Aristippus senex, trux carnifex. Dis. Eamus hinc. ___________
(330) Foris? tuan vox Clopice resonat gnate mi? Clo. Eheu! Cac. quid est, fili unice, ecquid eiulas? Dic matri. Clo. An ego non eiulem? an ego non fleam Mater, repetitis qui tot ictibus miser Diverberatus sum? en quibus vibicibus (335) Nates tumescunt lividae. Caco. quod hoc (malum) Crudelitatis est genus? pape, deum Deum (inquio) immortalem, ut hic laceratus est, [p. 20] Flagrisque dilaniatus est: dic Dyscole Et tu quid eiulas? tun & percussus es? Dys. (340) En acrius multo miser, miserrimus. Perinde in innocuos, ut in foedos canes Grassatus est latro. Cac. quid ergo criminis Obiecit innocentibus? Dys. nostros libros Dum evolvimus didascalus supervenit, (345) Dicitque contendisse nos & percitos Ira invicem pugnasse. Cac. vos? Dysc. quod ne quidem Nos cogitavimus. Cac. O diabolicum caput, O tetricam frontem, invicem pugnasse vos? Dysc. Pugnasse. Caco. coniunctissimos? Dysc. nil arctius. Caco. (350) Silete dum, atque ingredimini tantisper huc, Dum currere ad Philotecnium neptem queam, & De his omnibus certiorem reddere.
Toto haesitabundam dedere me, haud scio (355) Quid ipsa portendant, meo male suspicor Gnato. Sed eccam Cacolalia venit obviam [p. 21] Et concito properat gradu, iactans manus, Secumque disputans, vereor omine malo huc Veniat. Quid est cognata quod celeras gradum? & (360) Quo tendis iter? an indicatura advolas Mihi dira & infelicia? ut pueri valent? Sani ne sunt? Cac. Philotecnium, o Philotecnium, Prae lassitudine mea & iracundia Vix hiscere queo, ut ad rogata spondeam. Phi. (365) Amica chara istuc quid est? Cac. dolor heu dolor Utrique nostrum. Ph. Heu me miserrimam, est male Gnatis ut ominor. absque causa haud tristior Per somnium mihi gnati imago apparuit. Cac. Non est viro illi humana mens, sed beluae, (370) Cui liberos commisimus. Ph. quid audiam? Cac. Rogas? adusque effusionem sanguinis Lacerata cuticula est. Ph. perij cognata, iam Pene occidi, factum bene est, quod filium Meum domi tuae esse iusseris, ne eum (375) Cogar videre ita visceratum innoxium. Cac. Longa est mora omnis, tota nanque excandeo. Iam per deos deasque iuro & omnia Terrae polique, & inferorum numina, Quod vindicabo me hoc die hac de iniuria. (380) Ita unguibus tetricam viri notavero Frontem, ut minus nihilo exarata appareat, Quam prolibus clunes. Ph. Ita decet, ita expedit. [p. 22] Ostendam & ego convicijs & caedibus Quae qualis aut quanta adsiem sophistria. (385) Ridebo lachrymas, si licebit caedere. Eamus. At quid cernimus? pape, ohe, hui, Cognata, prodit obvius scholasticis Cinctus sophista perfidus, flagris quoque Instructus acribus, timeo mihi quoque. Cac. (390) Ut tu tremis, duae sumus. Ph. sed mulieres, Redeamus obsecro, proles tuerier. Cac. Nescis sacramento obligatas nos? Ph. scio, at Valeat sacramentum, pavore contremo. Comminxero cognata me, nisi redeas. (395) Voltum horreo intuerier, iam heu proximust. Cac. Maledicta sola si ingero, nihil hinc mali.
Philosophe, Aristippe impudens, monstrum ferum. His unguibus malas tuas convulsero. (400) Prodi. Arist. Quid est mulier? quid adeo saeviter? Quidnam mali commerui? Cac. An etiam tu id rogas! An non puduit in filios nostros te ita Baccharier? Ar. quid factum in illos dic mihi? [p. 23] Cac. Nescis? Nescis sceleste, trifurcifer, fera belua? Arist. (405) Demiror unde te furor tantus habeat. Dic age quid actum prolibus, rationem ego Reddam omnium. Cac. Rationem ad haec reddas mihi? Reddas diabolum latro, qui gnatum meum Tam immaniter caecideris, sine crimine. Arist. (410) Sine crimine? Cac. etiam dico prorsum innoxium. Ar. Quàm innoxius novêre condiscipuli, & haec Cohors scholastica. Sed sine oro me eloqui Praesagium infallibile. Vestra amentia Vestraque solarum fit indulgentia (415) Perire utrunque per licentiam, & cruci Tandem execrandae destinatum tradier. Cac. Non me capio nunc prae furore spiritus. Demens cerebrum hoc suggerit tibi fulmine, Tibi furijs, tibi tartaro dignissimo. (420) Philotecnium cognata nostros liberos Suspendio praedestinarier? Arist. te contine, Muliercula ne quid temere, abi, ne plus mali Tibi concias, abito dum. Phi. hem Cacolalia, Ne caede neve vellica, res res monet (425) Plorare mage quàm caedere: Atque utinam mihi Licuisset in cute propria ipsas perpeti Plagas, & unicum redimere filium. O saxeum caput, teneris quod artubus Tot irrogare valuerat plagas. Arist. Cave [p. 24] (430) Gnato & tibi muliercula, ne brevi accidat Plus calamitatis, cui absque me haud medeamini. Siste lachrymas misella, siste lachrymas. Philot. Quàm barbara, impia, dira mens, quae lacrimas Mihi invidet. Profecto amata pignora (435) Nondum suis pro natibus osculatus es. Tibi docendum tradidi gnatum meum, Non lancinandum. Arist. ego corrigendum acceperam, Non enecandum. at patibulo abstrahendum. Caco. ut hic Scelestus usque patibulum! Arist. heu, quid hoc (malum) (440) Dementiae est? caedat virum me foemina? Prehendite has & introducite, ut acriter Diverberentur, quo temere nihil agere Discant. Phil. Bone magister. Caco. Bone magister. Ari. Bonus Iam factus est, qui sorduit modo? Sternite. Ph. (445) Nostro pudori consule magister bone. Cac. Abire bone praeceptor obsecro, nos sine. Caverimus amodò. Ar. Valeant merae tricae. Phi. heu Me, ut turpiter pudefacta sum. Cac. vah philosophe Imus, reducturae haud tamen tibi filios. Ph. (450) Eamus, & dato utrique mox peculio Mercatui applicemus, & valeant scholae. Cac. Fiat, nam id optimum arbitrata sum, prius [p. 25] Quàm tu mihi suggesseris, valeant scholae.
(455) Tum matribus stultissimis, Tum filijs nequissimis? Mar. Profecto Lorcobal. probè Novisti ubique fallere. Lor. Tace, tace, iacebimus (460) In hoc latibulo callidi. Laqueos meos mox incident, Dum acceperint crumenulam Et bibere & esse & ludere Lenonibus cum perditis (465) Et improbis occeperint. Tantisper esto pervigil Dum in hisce castris excubas. Mar. Noli timere, Lorcobal, Oppandi ocellos stipite, (470) Ne mus quidem hinc evaserit, Aut passer avolaverit.
NIhil est profecto saevius, Nihil impudentius, nihil Magis improbum muliere mala, (475) Si occasionem nacta sit. Ignis, mare, fera belua, Tria mala sunt, at peior his Mulier, sed & nocentior (Si conferas) cacodaemone.
Penuario? Clo. Egregiè ense, tunica, pileo, Phaleratus es mi Dyscole, at crumenula Ut sese habet? num turgida est? Dysco. Plena admo- [p. 27] dum. en, Centum aureis refarsit hanc matercula. Clo. (485) Id optimum, iuxta tuam sonat & mea. Valeat philosophia, valeant scholastici Ludi, antron hoc valeat, ubi non nisi verbera Et eiulatus perpetim ingens personant. Dys. Valeat Aristippus boni omnis aemulus. (490) Olim meminero quod intulit matri & mihi. Clo. Haec curiosa sunt. eant curae graves. Indulgeamus & gulae, & genio, & iocis. Mercatum abisse nos putent mulierculae: Nos contra in hanc tabernam eamus, cuticulam (495) Curemus Cerere, Baccho, & epulis splendidis. Properemus, en Caupo foreis tenet. Dys. Assequor, Sed audin? Clo. hem. Dys. absque Venere semper frigidum est Solatium. Veneres oportet adsient Formosulae atque comptulae. Clo. Rectè id quidem (500) Tu. Eamus, hoc ex ordine parasitico, Iam quispiam mittendus est, qui accersiat.
[p. 28] Te Iuppiter, quid commerui scelus? Dys. rogas? Ostentu haberi se putabit hospita, (505) Quod eum hoc salutas nomine. Clo. hem, convicium Non est, quod hospitam vocaris, qui hospes est? Dys. Non sexuis rationem habebam, maxima Prae animi mei aegritudine. Clo. Ego quid dixeram? Dys. Bromium vocaveras. Clo. Bromium? Dys. Bromium. Clo. equidem haud (510) Rationem habebam nominis, prae maximo Bromij appetitu. Caeterum hic mihi dicier Bromius videtur, quod vocabulum hoc explicet Vultus hilarior. Br. ha ha he, bene est, re & nomine Bromius vocor. Dys. quis tibi sathanum pessimus (515) Id suggerit? Clo. Non verbulo uno id explicem. Salve, Bromi. Bro. Salvete, adeste, quid libet? Clo. Ientarier, num obsonij est aliquantulum? Bro. Sat est, lavate, sedete, abunde apposuero. Pinguem anseram, pernas, tomacula, & satis (520) Bromij optimi, qui saliat è cyatho suo. Dys. Sed, caupo. Bro. Quidnam factopust? Dys. curandum erit. Bro. Curarier quid volt? Dys. duae Veneres uti Accersiantur. Bro. Quo? Dysc. huc. Bro. eho vos faeminas? Dys. Bacchus quid est sine Venere? Br. Nihil per Iovem. (525) Domi meae est, qui rem probe curaverit. [p. 29] Dys. Curet probè, nos interim nugabimur. Dys. Quemnam putemus hospes hic habeat domi, Qui Veneris atque nostra agat negocia? Clo. Greges alunt parasiticos huiusmodi, (530) Lenasque cum lenonibus, per quos suam Rem stabiliunt, occasio dum postulat. Nullam aequitatis aut probi rationem habent, Dummodo suis lucris abunde consulant. Dys. Quid interest mea tuave qualis hic, (535) Vel quispiam sit Clopice cauponantium? Sit hic probus sit improbus domi suae, Nostrae voluptati probè modo commodet. Clo. Verum profecto Dyscole. at claudendus est Sermo, fores crepuere. Nonne (ut dixeram) (540) Rufum vides lenonem ab aedibus foras Procedere? Dys. Video. Clo. Is tuis medebitur Amoribus. Dys. faxit Venus, sequere. Clo. Sequor.
Magno meo infortunio, haud mihi integrum est (545) Ea exhibere hoc tempore, ad alium mihi Migrandum erit. Stat ecce porro Gaulus, is [p. 30] Mihi ultro conveniendus est. Aliquantulum (Si fors volet) lucri ex eo corrasero. Libet obiter auscultare quid loqui occipit. Gau. (550) Ob crapulam hesternam levare vix caput Queo, ita obrutus, ita mersus, ita sepultus. haud Mirum tamen, qui aes omne meum & edi & bibi. Reliquum est nihil, discrutior hei miser leno: Tam quaestus hic muliercularum exiguus est. Lab. (555) Heus tu. Gau. hem, quid est? & cuia vox prope me sonat? Lab. Salve sceleste. Gau. Salveam impurissime? Totum aes voravi, questus est nullus, dolet Mihi occiput, Labrax, & adversa omnia. La. Praesidium adest in proximo. Gau. nondum liquet. (560) Sed perge. Lab. Asotici duo adolescentuli Scorta expetunt venusta duo, sed commodum Vel integrum non est mihi: locanda ea tibi Permisero, si usura mihi responderit. Gau. Responderit, stipulare honeste, quid dabo? La. (565) Sex aureos. Gau. Sex per Iovem & Venerem dabo. Sed ubi exhibebo? Lab. In proximo oenopolio. Gau. Curabo, tu operire. Lab. sint formosula. Gau. Erunt, at ubi te reperero? La. hoc loco. Gau. placet.
(570) Puella, profer è penario statim sex integros Similagineos panes, eosque candidos, audin? Dr. licet. Clo. Heus tu nigella etiamnum & id curet, magis te candicent, Melancia appellarier videre tu: nam praedita es Fuscedine admodum venusta. Dys. Iterum auguraris improbe? Dromel. (575) Me castor illa nomine & re fuscula est, Melancia Nam dicitur. nivis instar ecce candidi panes, modo è Cellario depromitur Bacchus. Valete, vivite. Dys. Dic, Clopice & istius puellae nomen. An Lacaena sit? Clop. Si & hic mihi liceat augurarier, Dromellula dicitur. Drome. (580) Tetigisti acu me Castor, en vinum. valete, vivite. Clo. Semel Dromella bibas oportet. Dro. scilicet. Clo. quin ebibis? Dromell. Licet. propino tibi adolescens auguri primario: Quia brevitate gaudeo. Dys. Gratum est. Dro. valete, vivite. Dys. Si huiusmodi forent puellae, quas modò ductarier [p. 32] (585) Poposcimus, pol respuendae non forent. Clo. Pol non forent.
Intro, haud parum est nobis lucri accessurum ab adolescentulis Doli inscijs, quod vix adhuc ferulae manus subduxerint. Gau. O utinam id alma Venus faveat, hoc pacto enim mea vulnera (590) Sanare possiet. Sed ecce spectitat Caupo foras. Lab. Salve, Bromi, num adhuc vales? Bro. adhuc. Sed ubi nam scorta sunt? Lab. Vesperi aderunt tam comptulae puellae, ut ipsam Cypridem Putes. Bro. Ita volueram, ingredimini, & assidete si placet. Lab. Nobis lubet, placeat modò adolescentibus. Bro. contamini.
(595) IUbet alma Venus salvere vos venusti adolescentuli. Dys. Praestantius nihil est salute, identidem salvere eos Volumus, salutem qui imprecantur combibonibus probis. Accumbite si placet, pari symposio, & argento pari. Lab. Pol aequa propositio, perplacet, sedemus, at unde vos (600) Venistis? Dy. indigenae sumus quidem, & animi causa egredi Lubitum est, & experiri avemus pluria. aeris divites Sumus, animi nec impotes. Gau. Mage vos trahat fortuna quàm Negociatio videre licet. Societas sit eadem Utrisque nostrum, edamus & bibamus, atque homunculos (605) Bellissimos agamus, haud erit voluptas cuius hic Non plus satis sit copia. Clopi. ohe, uterque id expetessimus. Gratissima est vestru\m utriusque societas nobis. Sed est. Gau. Quin dicis? Clo. ubi sunt quas poposcimus puellae venereae? Gau. Iamiam hic erunt sub vesperem. Clo. Mea quidem ex sententia. (610) Ludemus interea moventes taedia. Gau. hercle perplacet. Profer puella vina, profer tesseras; audistin? Mel. hem. [p. 34] Clo. Heus tu Melancia. tesseras fer ocyus. Mel. concipite eas, Referte, dum satist. Dys. Satis? nunquam satist amantibus. Mel. Haud quaquam eidem fercla & aleae quadrant buccae, auferam (615) Bellaria haec. Clo. tolle ut frui disco queamus liberè. Gau. Ut Perfundier queamus aethere, discon hunc sistam foris: Deponite id pro quo velitis ludere. Dis. decem aureis. Gau. Deponite (inquam) en hîc decem nostri. Dys. en decem nostri quoque. Gau. Iuppiter adesto & alma Venus. Haec nostra sors est, Senio. (620) Clo. Haec nostra erit, Quaternio. ludum hunc nepos ego finiam. Dys. Placet. Gau. Venus iuvet, ecce senio, mea est pecunia. Clo. Secundo idem fiat, duplum deponimus. Gau. fiat ut & hic Iactus beatus sit, iuvet Venus. Ecce denuo senio. Clo. Mea denuo est quaternio. Gau. Si fors volet nos vincimus. (625) Bis unio. Cl. Bis binio. Gau. Bis Ternio, ecce Senio. Nos vincimus, nostrum est peculium. Clopi. triplum deponimus. Ga. Esto, mea sors quaternio. Cl. mea senio, foeliciter. [p. 35] Ga. Foeliciter semper cadunt tali Iovis, Quaternio est, Mea sors, mea est pecunia. Dys. tua pestilentia improbe & (630) Impure leno. Age decuplum deponimus. Ga. deponite. Dysco. Vestes & addimus, ego lusero. Iuvet Mercurius, aut Maledictus ille, cuius auspicio sinistra singula. Sors nostra senio. Gau. En. Dys. Tua impudice ternio est. Gau. Ita est. Dys. Foeliciter, cecidêre prospere, mea est. Gau. Mentire tu (635) Quidem triverbero, ut dij te omnes superne concrement. Num Ternio & Quaternio senarium tibi collocant? Dys. Hanc vendicavero mihi, aut putridis tuis ex carnibus Concidero frustatim, & avibus partiar. ad arma Clopice. Lab. Si caede agendum, nos viri sumus etiam: Gaule age virum, (640) Ignavi & imbecilles adeste, state, turpis est fuga. Clopi. Vestram fidem. perimus. O dij, nudi foras propellimur. Heu Dyscole infoelicitati extremae adacti iam sumus. Decus perijt, aes perditum, spoliata vestis. Sed quid est? Praeter rapinam nil relictum. si placet, furto aut necem [p. 36] (645) Celerem aut beatitudinem nobis paremus plusculam. Dysc. Placet utique, eamus quo rapit fortuna; nam quibus in bonis Idem fuit, par est quoque fore idem in malis consortium. Gau. Iam nos adepti sat lucri, litemus almae Cypridi, & Rhamnusiae, quae pessimum mihi vortit in statum optimum. Lab. (650) Litemus, illi si velint studento furtis pessimis.
Clo. Villanus ille Dyscole est ignobilis vecórsque, Cui ratio parva inerit iniquitatis irrogatae, Lassus sub alno sarcina abiecta iacet sopitus. (655) Quid factopust? Dys. Spoliandus est hac sarcina, aut paratum Sibi sentiet malum. Clo. viden? Dy. quid volt videri? dice. Clo. Dormire rusticum viden? Dys. videor videre; stertit. Profecto. Clo. nostra est sarcina, pedepressim at accedendum. Adesto fors fortuna, adesto Mercuri omnis [p. 37] (660) Furti & latrocinij pater. Circunspicito ne quisquam Nos obruat, circunspice. Dys. Nullust adi silenter. Putásne, tollet inscio viro? pol abstulit, nec Vir ipsus experrectus est. Cl. Sors optima est, beabit Nos usque. Nam centum aureos telam hanc valere arbitror. (665) Abeamus hinc quantocyus. Villa. Profundius quam tutum est Hic stertui, heu sublata tela est, heus ohe, quò vos tandem Proripitis, aut quo curritis? state ilico, vos quaero. Dysc. Cave sis reclamites. Villa. reclamitemne vos, nebulones Furesque, qui totam mihi abstulistis istam telam? Dys. (670) Nos telam inepte, nos telam tuam? Vill. meam vos telam. Dys. Ne dixis inquam. Vill. reddite. Dysc. Ita quaerentibus telam ... (Vil. heu me.) Reddimus. abi, alioqui ensibus concidimus te. obmuti. Revertere in viam tuam. Abijt ille, nos petamus Bromium hospitem nostrum, erimus accepti adferentes praedam. Vill. (675) Quid agam miser, nisi praeses hanc restituat invocatus? Hunc optimum est accedere, & rei ordinem explicare.
Reditus, onusti adestis. Clo. Fors fortuna adest: Bene cessit hic mercatus & foeliciter. Br. (680) Liquido videtur, ingredimini, iam opipare & Suave coenaturi. Clo. Ita volumus. Bro. Sequor, Per Herculem hanc telam alicui imbelli viro Nunc abstulere vi dolove pessimo. Tandem per hos (si praeses id resciverit) (685) Traducar in malam crucem: sequar tamen, Clausisque foribus libere bacchabimur. Quod si resciscat Praeses, ipsi viderint. In me puto nil deprendet noxiae,
(690) Se criminis testatur ultro, ut auribus Audivimus nostris, & obdit se ostio. Sequamur & pulsemus impigri & acriter. Caupo Bromi Caupo. Bro. hem, quid importunus es? Quis es? Lo. Aperi ostium. Bro. licet. Lo. quos hospites (695) Habes? Bro. duos iuvenes. Lor. probos an improbos Rogo. Brom. Improbos haud comperi. Lora. sistite gradum, [p. 39] Nequissimi, nobiscum eundum ad praesidem. Dys. Quamobrem? Lor. haud modo fandi locus. Dys. non ibimus, Gladio magis decernimus. Lora. simus viri. Clo. (700) Cruente lictor me enecas, nos dedimus. Lorar. Huc, huc manus post terga in has manicas. Clo. eheu. Lor. Concedite huc. Causam tuam vide, Bromi, Exactius iam examinandam iudici. Tu rem tuam, Villane, cape. Vill. habeo gratiam.
Mar. Doctissimè quidem acta res. Lor. Consilio & artibus meis Abiere laevo tramite Per compita, atque devia. (710) Post tesseras & aleas, Sublato & aere & vestibus, Fures modo deprensi eunt. Segniter an exsecutus est Id Lorcoballus Marlocap.? Mar. (715) Haud segniter quidem, proin Res nostra Diti accepta erit. [p. 40] Lor. Spectemus hinc sagaciter, Cum addicti erunt suspendio, Ne spiritus sursum evolent. (720) Mar. Pro natibus id curandum erit. Lor. Brutissimus tu daemonum es. Te alio docebo tempore, Quod res modo alia postulet.
(725) Iuvenibus aurum est omnium Lernae malorum, quo semel In vicia praecipites ruunt. Unde lachrymae, caedes, furor, Adulteria, scortatio, [p. 41] (730) Furtum, dolus, periurium, Nisi abusibus pecuniae?
Cacolaliam, ut congratulari liberis Nostris queamus libere, qui cum in scholis (735) Pueri forent, repente facti sunt viri. Heus Cacolalia, veni foras. Cac. Veniam lubens Pom. Move, move celeres pedes, ô Pompe: nam Res ipsa monet. Has literas binas mihi Iussere duo iuvenculi ob sua scelera (740) Iam internecandi, mox suis dare matribus. Nam si fuat dilatio, actum est de gula Illorum & anima. Cac. quidnam habes quod indices? Phi. Consuluimus pulchre utraque nostris liberis. Cac. Pulcherrimè, sed praetereat hic nuncius. Phi. (745) Nil oberit hic sermonibus nostris, eat. Cac. Ne forte nos petat, sinamus paululum. Pom. Quas hic duas mulierculas prope intuor Confabulantes, sunt eae, quas quaerito. Nam garriunt stulte suis de liberis (750) Stultissime, sane cucurri prospere. Has alloquar. Phi. cognata nos petit. Cac. sile. [p. 42] Pom. Salvere plusquam iam potestis vos velim Matronae honestae. Phi. atat, heu, quid ominis hoc feret? Caco. Nihil hic mali imprecatur, heus cave trepides. Pom. (755) Has literas duo filij vestri mihi Dedere, vobis ut darem sine remora. Ne quaeso consternamini. Phi. heu Cacolalia, Heu filius captust meus. Cac. Quin & meus Clopicus nefandae destinatus est neci. Phi. (760) Me sustine Cacolalia, interij, occidi. Supreme Iuppiter opitulare miserrimis. Pom. Querulationibus haud opus. curate dum Cito ferre suppetias, periculum in mora est. Phi. Deest spiritus, deest animus, ô Cacolalia. (765) Reminiscor heu sero quod Aristippus mihi Praesagio praedixerat verissimo. Cac. Sero sapimus miserrimae. Pom. haec missa facite. Curate, quo redimi queant. Caco. quid facto opust. Pom. Scholastici fuêre? Cac. dudum & hactenus (770) Ferulam didascali subiêre. Pom. Solus hic (Si qua est ferenda) opem feret. Properate ad hunc. Valete. Nam me adesse oportet praesidi.
[p. 43] Virum Cacolalia? Caco. male merita sum de eo, tu adito eum. Phi. (775) Ego sola neutiquam ausim. Caco. Eamus igitur atque supplices Oremus optimum virum, quò iniuriae immemor, ferat Patrocinium, miserebitur fors nostri & auxiliabitur. En ipsus obviust. Ph. Vir optime, quem quidem indignae sumus Precarier, miserere nobis destitutis undique (780) Hominum deumque refugio. Arist. Hei resurgite, & Deum optimum Ter maximumque solum adorate, ecquid est, quod vult dari? Phi. O doctor optime, liberi nostri atque discipuli tui heu, Ob furta capti sunt, necique improperiose traditi. Arist. Hoc mulier est quod dixeram certissimo dudum omine. Phi. (785) Heu credidi sero. Arist. Quid ergo vultis ut faciam: inquite. Caco. Pietate flectere quaesumus. Nostris malis mala meruimus. Dementiam nostram tua sophia vincat, atque filios Nostros receptos libera, nam si velis, virga id potes. Arist. Quo iure dic mulier, cùm uterque manum meae subduxerint [p. 44] (790) Ferulae? Phil. per hoc caput obsecro concede, quia nunc imminet Stata hora crudelis necis, timeo mora sit discrimini. Arist. Tametsi haud meremini, ibo vobiscum, atque oves (veluti meas) Quaeram vagabundas. Philosophia docet omnia haec mala Pietate vincere. Date virgulam. Pu. Hem. Aristip. praeite ego subsequar. Phi. (795) Ad hanc viri clementiam meus revixit spiritus Cacolalia. Cac. ô utinam adsit, heu nostros video producier. Phi. Iam deficit animus, labascunt omnia artua, nullus est Sensus. utinam adsit, heu morarier & sedere cogimur.
(800) Adducimus, ut sententia mortis in eos prolata Qua iudicati sunt, neci tradantur extimae atque Haec civitas nostra expietur sceleribus pravorum. Iud. Quò haec civitas, pagique, & omnis regio liberetur Calumnijs, furtisque flagitijsque sceleratorum, & [p. 45] (805) Ut agricolae sudore partis libere uti possint Noctesque tranquillas agere, iustum & pium arbitramur In parvulum animadvortere improbum gregem, nedum per Ignaviam nostram sit impunita iniquitas, mox Silvescat omne per licentiam malum. Hac de causa (810) Hos impios & facinorosos, quos Deus donavit Frustra tot amplis corporis animique dotibus, mortis Sententia damnamus & crucis ultimo plectendos Pronuntiamus supplicio. Lor. Paremus. Iud. Exsequuntor. Clangat tuba. Lor. Heus uterque se commendet omnipotenti.
Lor. Audin sonum illum buccinae? Mar. Audio, quid is sibi vult sonus? Num se parant venatui? Lor. Ha ha barde, stupide, O morio, (820) Utriusque ad exequias parant. Sese omnium celeberrimas, Praeterea & in laqueum auceps Nostrum implicabunt turdulos. Nunc strenuum satana age. [p. 46] (825) Cave animae ad aethera transvolent. Alvi obside tu valvulas. Viam ipse servem gutturis. Mar. Evaserit mihi neutiquam, Circumspice exitus tuos. (830) Hebitudinis me Lorcobal Coarguit frequentius, Veruntamen victoria Mihi cesserit vel hoc die: Nam qui laqueo dum stringitur (835) Gula, transitum menti paret? Plutonis ingluviem avidam Ego solus exsaturavero. Tuba intonat secundo, adest Triumphus & spectaculum.
Miseros fures, miseram sortem. O fata inamata, ô horrida mors. Maledictum sit furtum, quod in hunc Me duxit amarorem. O socij (845) Comitesque valete. Valeto Pater [p. 47] Materque, valete sorores. Heu Rediturus nunquam nunc abeo. Clo. Concedite clericuli & pueri Et adeste omnis iuvenum coetus, (850) Concurrite ad haec spectacula, & in his Compescite lascivos animi Mores. Parete parentibus, ac Senioribus atque magistris, ne Et in haec pariter fata cadatis. (855) Luxus, lusus quoque, & ebrietas, Sed & impunita rebellio nos Adigunt laqueos adiguntque cruci. Curate, caveteque, ne similis Vos poena praeoccupet incautos. Lor. (860) Satis est querelatum & contionatum. Ad cunctipotentem vertite vel Nunc mentem, animas quo suscipiat. Dys. Aliter quia non fieri poterit, Deus, accipe quaeso animas nostras. Clo. (865) Sed quem video huc sic properantem, Sinite adveniat, si forte mihi Aliqua est speranda salus, sinite. Lor. Sinimus, neque enim cupimus vestrae Obstare saluti, si qua fuat.
Per quem erit speranda iam nobis salus: Te obsecramus adiuva. Ari. Silete vos Ne cruci Iudex profane adducier Coge, sub sceptris meis qui militant. Iud. (875) Quisnam es inique qui precari non modo Abnuis, sed & imperare niteris? Arist. Sum inquam Aristippus philosophiae artibus Parvulos iuvenesque vestros qui instruo. Sunt mei hi discipuli, & abs te corrigi (880) Non decet philosophiae artibus deditos. Sub mea ferula & flagris qui militant, Haud cruce aut laqueo tuo plectendi erant. Hac reos virga receptos libero. Privilegijs scholae ne deroga. Iud. (885) Si in tuis castris iuvenculi militant, Tolle eos ut* corrigas, iuri meo Cessero. Verum cavento, denuo Ne manus meas facinorosi incidant. Arist. Heus adeste, sequimini, ut scholastico (890) More corrigamini. Confidite.
Pròh superùm & inferûm fidem Perij, ego me discerpsero. Operam meam omnem perdidi. (895) Si praestitisses te vafrum, Istae ferae pulposulae Non excidissent cassibus. Mar. Quid implicas me innoxium? Solus nam Aristippus reust, (900) Contorque in istunc ungulas, Qui contra phas hos abstulit. Lor. In te nephande primitus Ulciscar omnem iniuriam: Propter tuam nam ignaviam, (905) Orci manent nos vincula, Et verbera, & picis igneae Commista sulphure pocula. Experiar in te hanc fuscinam, Demens, rudis brutissime, has (910) Te propter aerumnas fero. Mar. Heu heu miser daemon, quod haud Commiseram infoelix luo. Lor. Fugiamus hinc, tuba intonat, [p. 50] Frendens citat nos Lucifer.
In somnio haec audimus an re vera Num liberi sumus, an adhuc morimur? Ex ipsius lethi videmur fauce Erepti, & aura vescier vitali. (920) Cuiusputas age gratia redempti? Matr. O gnati Aristippus magister vester Fuit unicum vobis refugium, & hic vos Authoritate praeditus servavit. Acceptam huic soli feratis oportet (925) Vestram salutem, spiritus dum hos artus Vegetarit. Capt. Euge, ô doctor, ô praeceptor, O cuius optima consilia procaces Praesumpsimus ridere & aspernari, Nunc paenitentes suscipe, & condona (930) Quae in te prius commisimus delicta. Cerne poplites flexos, manus complosas. Lapsum probrosum corrige & castiga, Recipe faciles quos passus es rebelles. Arist. Remitto quod commissum erat delictum [p. 51] (935) In me; remitto iniurias probrumque Capitale virgis expiari debet. Sequiminor. Capt. actutum sequimur uterque Plus dediti ad plagas, quàm ad impietatem Umquàm fuimus in hunc diem proclives. (940) Valete matres, mox domi videndae. Matr. Valete filij, domum advolamus, Vos cum didascalo optime excepturae. Quemque obsecrabitis, ut sua pro summa Velit modestia adesse vespertino & (945) Pithagorico convivio nobiscum. Ne amabo negligatis haec correcti. Capt. Qui negligamus haec? Valete matres.
Vexatio, nunc displicet tam laxa (950) Gnati educatio, sero sapimus omnes, Dij boni vestram fidem, quis unquàm Adesse rebus adeo desperatis Spem crederet? Cacola. Philotecnium quod honesti & Boni viri consilia sprevimus, non [p. 52] (955) Potuit fore impunitum. At intus Dicam, quam gratiam beneficio referemus Rerum omnium iusto gubernatori Deo agamus ante gratias. Ploremus Ea quae hactenus commisimus. Phi. Bene suades (960) Templum petamus primulum, quo agamus Haec commode, dein liberos visurae, Quos orci ab ipsis faucibus praereptos Recepimus. Cac. Recte mones, eamus, Coenamque post didascalo, vicinis, (965) Amiculisque proximis paremus.
(Ut dignum erat) poenae necis, cui obnoxij Fueratis, ambos eximo. Verum amodo Cavebitis ne quid simile patretis. hoc (970) Certo scientes, quod, tametsi verbulo Nutuve potuero, amodo non eruam. Neque enim deceret nostri honorem nominis, Ludumve nostrum, pestilentes quoslibet Fovere, praetextuque virgae admittere. (975) Dys. Hos quam diu gubernat artus spiritus, [p. 53] Nil contra honestatem (quod ad me pertinet) Contrave leges publicas commisero. Nec contumacem senties, dum sub tuis Castris, magister care, militavero. (980) Modo hanc mihi caeso remitte noxiam. Clo. Dum luce in hac morabor, & oculis meis Coelum intuar, prorsus nihil patravero, Oculos quod offendat tuos, Didascale, Si modo mihi caeso hanc remittas noxiam. (985) Ingratitudinis amodo haud nos argues. Did. Remitto quae commissa dudum plangitis. Nec propter haec delicta me experiemini Amariorem, quàm fuissem innoxijs. Date operam, ut id quod filij promittitis, (990) Praestetis opere sedulo. Dys. Praestabimus. Didasca. Hunc animum & has promissiones supplices Mox pariter exhibebitis parentibus, Ut quos dolore affecit ante licentia, Nunc recreet condigna poenitentia. Clo. (995) Praeceptor exhibebimus. Sed obsecro, ut Nobiscum eas ad vesperum convivium, id Quod utriusque te parens efflagitat Obnoxius. Did. non est necesse, filij. Dys. Et nos magister obsecramus adsies. Did. (1000) Adero; praeite, & matribus procul obvijs [p. 54] Procidite sponte supplices. Dys. facessimus. Sed, obsecro sequare nos. Did. Ite, assequar.
(Ut statuimus) Didascalum primum omnium (1005) Accersere, atque liberos (ne forte sint Nimio pudore pavidi) in aedes proprias Reducere, & reliquae familiae iungere. Cac. Quin ipsa id optimum fore arbitrata sum, Verum cave cognata, ne quid sentiat (1010) Remissius praeceptor erga liberos Nos exhibere denuo, ne per meam Vel per tuam indulgentiam tantis viri Beneficijs videamur ingratissimae. Ph. Huiusmodi nil suspicare Cacolalia: (1015) Nam mollis ille quondam animus adeo mihi Induruit, post liberorum facinora & Horrida necis pericula, ut malim eos Ter acribus virgis videre saucios, Ubi meruerint, quam admittere semel ad osculum. Caco. (1020) Iam sapis, & utinam laeva non mens antea [p. 55] Fuisset utriusque nostrum, & in hoc probrum Non incidissemus. Sed eccos liberos Se post flagella vestientes denuo. Ph. Miseret me eorum fateor, at praestat flagris (1025) Livere caesos acribus, quam pensiles Sese & suos afficere probro iugiter. Cac. Praestat profecto maxime. sistamus hic.
Sic conspicari saucium. Dys. Me quoque pudet. (1030) At pudeat eius criminis multo magis, Quod reddidisset utrumque longam literam, Si non gulae laqueum abstulisset vir pius. Iam a matribus veniam impetremus supplices. Clo. Et hoc & illud admones iure optimo, (1035) Precemur. Dys. obsecro mater hanc mihi noxiam Furti remitte & insolentiae, quibus Dolore te affeci & pudore maximo. Ph. Condono, quicquid hactenus deliqueris, Si moribus posthac probis te videro. [p. 56] Dys. (1040) Me spondeo probis futurum moribus, Nec quod tibi displiceat acturum amodo. Clo. Similique mater ipse poenitudine Ductus, tibi probitatem in aevum spondeo. Obsecro remitte noxiam. Cac. remisero, (1045) Verbis tuis si acta corresponderint. Surgite, nam adest Didascalus, qui & unicus Vestrae salutis auctor & salvator est. Hunc supplices veniam (ut decet) rogabitis. Phi. Quid ni rogent gravissime offensum? Dysc. Id quidem (1050) Iam supplices perfecimus, virum quoque Vix annuentem ad vesperum convivium (Ut utrique iusseratis) invitavimus. Phi. Fecistis istuc optime. Secedite. Clo. hem.
Caco. (1055) Salve magister. Didas. Identidem salvete vos. Ut exhibent se liberi? Phi. Probè ac piè. Et (uti videbas) supplices ignoscier [p. 57] Sibi postulant. Did. Ignoscite, ipse comprecor. Neque fas enim post flagra amaritudinem (1060) Irae aut proterviae inesse vestro pectori. Ignoscite itaque. Cac. Ignoscimus quamquam aegrius. Phi. Ignoscimus magister, at scio, scio, scio, Quantum doloris & pudoris intulit Mens mihi. Did. sile, amodo sibi caverint. (1065) Reddent enim illos cautiores proxima haec Discrimina. Cac. cavebunt quidem si sapuerint. Did. Heus vos, adeste. Libe. hem. Didas. quidnam ad haec promittitis? Dys. Promisimusque & denuo promittimus Nos fore probos & integros. Clo. promittimus. Did. (1070) Remitte oro. Phil. Remittimus. Cacol. Remittimus. Tuque obsecro nobis remitte quod improbè Commisimus. Phi. Te idem magister obsecro. Et hactenus desyderatus sobriae (Te quaeso) adesse non graveris coenulae, ut (1075) Hodie viris foras profectis vesperi Nobis sies & liberis solatio. Didasc. Remitto facile, & alterum est gratissimum, id Quod & hi rogarunt me ambo vestro nomine. Cac. Id iusseramus integris affectibus. (1080) Praecede nos. Did. Praeite vos, ego subsequar. [p. 58] Tirunculi in laudem dei ora solvite. Dein sequimini. Dysc. Haud gravatim solvimus.
Nos dei nostri bonitatem, ab omni (1085) Qui reluctantes rapuit periclo Mortis acerbae. Dys. Laude te Patrem evehimus benignum, Qui per ardores crepitantis ignis, [p. 59] Perque aquae raptos gelidae pavores (1090) Ultro reducis. Clo. Laude te celsum medicum levamus, Qui incutis plagam & subito mederis. Ducis ardentem ad phlegetontis undam Atque reducis. Dys. (1095) Laude te summum evehimus patronum, Qui leonina rabie repressam* Eruis mentem è baratro ferino Daemonis atri. Clo. Laude te Patrem veneramur orbis, (1100) Qui tuum gnatum nece terminari Iusseras, quo nos repararet almo Pneumate vitae.
Haec fabula est. qua non modo spectantium (1105) Mens casta nullis impudicis gestibus Infecta sordeat, sed & paradigmate Lepido erudita cauta sit. Matres proin Cavete, ne vestram per indulgentiam Vestri insolescant liberi ob licentiam. [p. 60] (1110) Caveat puer quoque, ne insolenter obstrepat Didascalis, sed institutis integris Et moribus probis det operam sedulo. Ne ignavia ac luxu in necis laqueum irruat, Unde eripier in sempiternum haud possiet. (1115) Si vultis, & si placuimus, iam plaudite.
vs. 214 hebes, er staat: habes, vs. 886 ut er staat: & vs. 1096 repressam er staat: repressa |