Jezuïeten van Antwerpen: D. Antonius magnus eremi cultor. 1633.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton047490Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue
[
fol. A1r]

D. ANTONIUS

MAGNUS EREMI CULTOR

dabitur à studiosa Iuventute Gymnasij
Societatis IESU Antverpiae die XII.
& XIII. Septem. MDC.XXXIII.

AD NOBILISSIMOS

ATQUE AMPLISSIMOS VIROS

CONSULES

CETEROSQUE ANTVERPIENSIS REIP.

SENATORES,

quorum liberalitate fiet annua praemiorum
distributio.



[fol. A1v: blanco]
[fol. A2r]

PROLOGUS.

VArijs perfectionem vitae quaerentibus vox caelitus insonat: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habe, & da pauperibus, & veni sequere me, & habebis thesaurum in caelo.

Continue

ACTUS I.

SCENA I.

EA voce permotus Antonius, secum aliquantisper deliberans, viam perfectionis inire decernit.



SCENA II.

    Suis valedicit; ac facultates in pios usus describit.



SCENA III.

    Mali genij Satyros excitant, ut Antonium excludant eremo; sed aliter suadet Religio: cui cùm Satyri parent, mali genij laqueos in ipso aditu ad eremum locant.



SCENA IV.

    Contritis laqueis Antonius eremum victor ingreditur, accinente caelo, erebo ululante.



[fol. A2v]

SCENA V.

    Vis sacrae sententiae Si vis perfectus esse, &c. exquiritur à Mago, qui Diogenem, Biantem, caeterosque opum contemptores Philosophos orco excitos frustra consulit.



CHORUS.

    Symbolicè docet quemadmodum intelligenda sit dicta sententia.

Continue

ACTUS II.

SCENA I.

IDololatriâ & Haeresi stimulantibus, Maximianus Imperator in Christianos, maximeque Eremitas, saevire Praesidem Aegypti iubet.



SCENA II.

    Christianorum constantia immobili columnae simils expicatur à nimio.



SCENA III.

    Antonius ab Aegypti Praeside frustra martyrium petit, Deo in alios usus eum reservante. Ceteros interea Martyres animat, atque in eremum revertitur.



SCENA IV.

    Constantinus Magnus eiusque filij Constans ac Constantius Caesares Antonio per liters se suumque imperium commendant.



[fol. A3r]

SCENA V.

    Antonio variè à daemonibus vexato Christus opitulatur.



CHORUS.

    Exponit illud psalmi 90. Cum ipso sum in tribulatione.

Continue

ACTUS III.

SCENA I.

ANtonium visunt Reguli duo, legatus Constantini, Philosophi, Anthropophagi.



SCENA II.

    Maximiano diuturuman vitam spondet oraculum, si Christianus, maximeque Monachos, exstirpet. Severiorem proinde Praefecto Aegypti persecutionem in eos imperat.



SCENA III.

    Daemonum unus aliquis ab Antonio cogitur fraudes suas explicare.



SCENA IV.

    Constantinus redditas ab Antonio literas magna cum veneratione recitari iubet.



SCENA V.

    Religio multos varij generis homines in eremum inducit exemplo D. Antonij.



[fol. A3v]

CHORUS.

    Explanat illud psalm. 64. Pinguescent speciosa deserti, & exultatione colles accingentur.

Continue

ACTUS IV.

SCENA I.

AD divinum tribunal raptatus à daemonibus variè accusatur Antonius: defenditur à Tutelari, à Christo absolvitur.



SCENA II.

    Maximianus morbo divinitus immisso graviter afflictus, ad Antonium mittit legatos pro salute sua deprecaturos, edictumque in Christianos rescindi iubet.



SCENA III.

    Spiritus superbiae passim in hominum animos se insinuat, atque Antonium aggreditur, proclamans nullum illo vivere monachum perfectiorem. Mox è caelo vox redditur, Paulum in deserto degere perfectiorem Antonio.



SCENA IV.

    Antonio Paulum quaerenti viam monstrat Centaurus, deinde Satyrus, qui dactylos offert, sibique benedici postulat.



[fol. A4r]

SCENA V.

    Duce lupo ad Pauli tugurium pervenit Antonius; invicem amplexantur: pane caelitus allato reficiuntur. Paulus mortem suam praesentiens vestem sibi sepeliendo quaesiturum Antonium remittit.



SCENA VI.

    Moritus Paulus.



SCENA VII.

    Antonius Pauli animum in caelos ab Angelis deferri videt, ad sepeliendum corups properat: quod orantis specie repertum veneratur. Adsunt ilicò leones, ac tumulum effodiunt, acceptaque ab Antonio benedictione recedunt.



CHORUS.

    Fauni Satyrique tuguriolum Pauli celebrant.

Continue

ACTUS V.

SCENA I.

ANtonius veste Pauli indutus visitur ab Indis, quibus instantem sibi mortem praenuntiat.



SCENA II.

    Athanasius Patriarcha missus à Pontifice Iulio Antonium morti proximum reperit.



[fol. A4v]

SCENA II.

    Moriens Antonius Athanasio tunicam & stoream, Serapioni disciplinam, cilicium monachis legans, sanctissimè animam exhalat.

EPILOGUS.

    Triumpho Antonius in caelos recipitur; unaque exhibetur Religiosus status militans in terris, atque in caelis triumphans.

Ad maiorem Dei gloriam.
Continue