Jacobus Zovitius van Dreischor: Ovis perdita. Antwerpen 1539.
Uitgegeven door drs. G.C. van Uitert
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton101560 - Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk. Alle marginalia zijn cursief, en tussen haken op een aparte regel gezet.

Continue
[
fol. A1r]

OVIS
PERDITA AUTORE
Iacobo Zovitio apud Braedanos
Ludimagistro.


EXCUDEBAT ANTVER
piae Vidua Martini Caesaris impen-
sis Ioannis Coccij. An.
M.D.
XXXIX.



[fol. A1v]

ORNATISSIMIS D. DO-
mino Decano sacrae Theologiae Licentiato.
Et Dominis Canonicis sacri apud Braedanos collegij
primatibus Iacobus Zovitius S.D.

RIdebunt forsan aliqui nimis stultam meam audaciam, ut qui non verear iterum me huic tam nasuto, alioqui foelicissimo tamen, saeculo comedendum (ut ait ille) & deridendum propinare. Superioribus annis emiserat tenuis admodum nostra Thaliola fabulam, cui titulus Ruth erat. Quae quidem quod citra genium nata sit, vel ex hoc colligo. Multorum enim genuini in eadem fracti sunt, iure an iniuria iuxta ignoro. Illud tamen aperte profitear, vel ipsa res me cogit. Luxuriem plus satis iuvenilem fuisse in illa nimiam, cudebatur enim mihi, annos dum vix habebam vigintiunum. Neque modo adultior, deierarem hancce omnibus arrisuram. Quis enim omnibus unquàm fecit satis? quum Homero suus Zoilus. Vergilio suus Pero, suus Philiscus, non defuerint. Imò ne Iuppiter omnibus potuit unquam satisfacere. Atqui quando neque omnibus, neque maiori, neque per omnia meliori parti, me placiturum satis certo sciam, Manus ne de tabula? Nunquam. Sordeat haec nostra foetura alijs, Mihi tamen non potest non esse pulchra. Torqueatur interim illud Theocritici in me πολλάκις ἢ καὶ ἔρωτιτὰ μὴ καλὰ καλ’ ἀπέφανται. Quod quidem latine sed subrustice sic cernimus. Saepe minus pulchra, bene pulchria videntur amanti. Verum quisquis huc Momus properabit, negocia, quibus [fol. A2r] quotidie excarnificamur, semper prae oculis habeat.
Quem si aequiorem sensero, sunt apud me aliquot lepidae fabellulae, quas tyrunculis literarijs impartiam, & quidem non multos post hos dies, quod si iniquiorem rescivero eundem, prementur, non in novum, sed in annum millesimum, atque cum Augusti Aiace in spongiam incumbet.
Vos tamen interim, ovibus modis ornatissimis Domini, vos inquam appellamus, quod si vestro senserimus nos probari calculo, non parum spei concipimus, nostram hanc opellulam candidis quibusque non improbatum* iri. Sub vestri itaque nominis auspicio in lucem dabitur haec Ovis Perdita. Neque in praesentiâ animus est, meas heic in vos laudando exprimere viriculas. Moris enim solet esse, ut illi consenescerent, tanquam apud Lotophagos, in laudibus eorum, quibus suas solent dedicare vigilias. Vos vero quanto cumulatiore laude digniores estis, tanto eiusdem, quae vestra est modestia, negligentiores estis. Sed quo vestrarum laudum summam tribus complectar verbis. Inter laudandos modestissimi, & inter modestos maxime laudandi estis. Vos itaque oro, ut hasce nostras lucubratiunculas laetiore fronte excipiatis: nostri erga vos studij quale quale mnemosynum futurum. Cognovero saltem hunc meum laborem à vobis D. longe lateque probatissime probatum iri, nunquam me eiusdem poenitebit. Nonquam defetiscar quoque vestram rem scholasticam provehere, & quidem summo cum studio. Cui aspiret Deus Opt. Max. qui vestram modestiam nobis dignetur semper servare incolumem. Valete D. multis nominibus ornatissimi Braedae nostro Musaeo. iiij. Cal. Mart. Anni supra sesquimillesimum tricesimi noni.



[fol. A2v]

PROLOGUS.
Senarij.

Quamvis suboleat mihi fore aliquot, qui inquient,
Me iterum ad eundem impingere lapidem, attamen
Nonquàm mihi persuaserint, tabellulam
A scaenica ut tollam manus. Quando quidem
(5) Quisque studio suo unice capitur. Et, ut
Ille canit, Agnae polypus nimis bene
Suum iuvat Balbinum. Age, ex arbitrio
Animi satis successerit minime, aliam
Viam, imo eandem, sed periclo non parum
(10) Instructiores, aleam tentabimus
Nunc comicam. Milonis ipsius aemuli in
Dies viriliora onera subibimus.
Mihi invidus si invidet, ego securus in
Utramque dormiturus aurem rideo.
(15) Si explet suum Momus animum μωμήτερος,
Ego reliquero sandalium eidem nimis
Stridulum, ut mea nihil habeat haec scaenica Venus,
Momo quod huis minus satis faciat. Vide
Quàm recte agetur cum Invido & Momo. Mihi
(20) Caeco invidebit invidus. Mihi quoque
Surdo suam fabellulam Momus canet.
Verum, ipsa quae non adeò multa reperiet
Notanda, si notaverit quis candidus.
Solidam à me inibit gratiam. Nunc optimi
(25) Viri adeste cum silentio, ut Momus habeat
Quod carpat. Invidus quod invideat, & id
Quod unice expeto, ut audiat quisque aequus &
Bene candidus, cum quae probet, tum quae improbet.



[fol. A3r]

PERIOCHA.
Senarij.

OVium ubi pastor perdidit centesimam,
USque adeo se dolore male cruciat, ob iam
IActurae, ut omnibus relictis, quaerere
SIbi ovem voluit. Eleemosyna vero egit, ut
PEr servulos iste labor hauriretur. Ast
EX alia ubi novit reversos servulos,
REinfectâ inanes, illico hunc sibi cerdidit
DAtum laborem. Accinctus itineri, suam
IPse adit ovem. Invenit ipse, & in humeros quoque
TEnellulos positam, reportat. Hinc suos
AD prandium laetus vocans, laetos facit.




Interloquutores.

Soter
Dicaeosyne
Eleemosyna
Bascania
Paracoë
Hyperephania
Cosmus
Sarx
Helias
LatineSalvator
Iusticia
Misericordia
Invidia
Inobedientia
Superbia
Mundus
Caro

Continue

[
fol. A3v]

SCENA I.*
Actus Primi Scena Prima.
Soter.
Iambici Trimetri.

DIci nequit, quàm animus meus malè se habeat
Quod absit haec centesima ovicula. Hactenus
Divina mihi vita fuit.; Ubi sit nescio.
Sint nonaginta novem adhuc licet, tamen
(5) Non defetiscar donec hanc invenero.
Maiori erat curae mihi quàm caeterae,
Neque mirum id est, Nam ut caeterae sunt benehabiles,
Ita & obsequundantes quidem per omnia
Pastoris huius nutui. Sed perdita*
(10) Haec, nescio suspecta quàm mihi fuerit
Semper, ideo beneficio studui mihi
Adiungere acretinere. Sed frustra quidem.
[Genes. 2]
Pavi hancce pascuae omnibus deliciolis.
Habuit ovile, tempe amoenissima, modo
(15) Quisquam videret, diceret. Nunc pro meis
Beneficijs mihi hoc amicitiae exhibet
Misero, meum quod deserens ovile, ubi
Palatuli deliciolas habuit sibi,
Moerore me non pauculo donaverit.
(20) Quid cogitem nescio equidem. Ne aut alserit,
Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit
Sibi tibiam, aut à canibus aut voracibus
Sit devorata lupis. Ut est pastor bonus
De ovibus suis sollicitus. Atqui isthaec nihil
(25) Hunc mitigant animi dolorem. Perdita
Est reperienda ovis, aut doloris remedium
Mihi dabitur nullum. Age age quidvis patiar, ut
[fol. A4r]
Ovem hanc gregi restituam. Id ubi praestitero, tum
Dolor omnis aberit. Num Dicaeosyne mea huc?
(30) Celabo an eloquar? Repugnabit meo
Animo, satis certò scio. Verum haec mei
Animi aegritudo maior est, quàm quae potest
Celarier. Tantam quis in sinu feret?
Solatium maneat amiculis ubi
(35) Quis aperit infortunium. Veru’st qui ait,
Communis omnis est amicorum dolor.



SCENA II.
Dicaeosyne. Soter.
Trimetri.

HIccine meum video? Equidem ipsus est. Nisi
Oculi parum prospectitant. Soter meus
Est. Quid adeò tristis? Oculi facies, adhaec
(40) Incessus, arguunt virum tristem lubet
Id scissitari quidquid est. Hem quid adeò
Tristis es? Soter. Ovem isthac nocte perdidi. Di: Male
Id te habet? So: Habet. Di: Iactura ovis? So: Sic est. Di: Ain’?
Unius? Soter. Unius. Dic: eadem est parva admodum.
Soter. (45) Tibi parva sit, mihi maxima est. Mecum egit is
Quoque pessime, qui hanc ex ovili abduxerit
Meo. Di: Usqueadeò peccavit in te, qui tibi
Ex hocce tanto numero ovem unam abduxit? hem,
Quid si unicam tibi abstulisset oviculam?
[fol. A4v]
So: (50) Piaret hoc morte, & quidem praesente, ni
Secus Eleemosynae videretur. Di: Ain’ hem?
Morte? hoc nephas commiserat quidam, rogo
[1. Reg. 12]
Morte ne piabatur idem? ai? So: non sivit id
Soror Eleemosyna. Di: Mea? haec per omnia
(55) Contraria est mihi, etsi eodem genita sit
Patre mecum. Ovem an tractaveris male? Soter. optime
Nam gramine est vivo usque pasta. Di: Vah
Qui valet abesse ab hoc epulo? So: Nescio equidem.
Deliciolarum nisi quod hanc fors taedeat. Di:
(60) Valeat tum. So: ain? me id consulis? Di: Mecum nisi
Vellet, velim dispargeret. So: Dispargitur
[Math. 12]
Forsan per ora rapacium luperorum. Dicae: & id
Meritò quidem. So: Bona verba. Dicae: mansisset penes
Te. So: pulchrè ais, mansisset. An per se stetit
(65) Quo manserit minus? Di: Qui ab alijs abierit? So:
Cacodaemonis fortasse persuasu. Di: Si huic
Adhaeserit lubentius, quur te enecas?
Referto par pari. Nihil iacturae id est,
Facile aliam tibi ovem parabis. So: Siccine
(70) Ais? Mihi mea haec ovis charior erit.
Potius cruore proprio redimam mihi. Di.
[Iob. 2]
Pro pelle pellem malim ego. So.Ingenium tuum
Nonquàm exues. Per te aegritudini nihil
Decedet huic nostrae. Di.Quia moneo te tuae
(75) Iusticiae, id inquis. So.Quaero ovem, non quaero nunc
Iusticiam. Ovem nisi habuero isthanc meam,
Vita mihi mors erit. Di. Alius es, atque loqueris.
[fol. A5r]
Animo dolenti nihil oportet credere. So.
Credis remissum iri dolorem? somnias.*
(80) Doloris huius vulneri medebitur
Nullus, nisi, quae inflixit, ovis haec perdita. Di.
Hic, ubi voles, te tibi medicum habiturus es.
Facile parabis tibi alicunde aliam. So.Aliam?
Nihil agis. hanc volo perditam. Non tam egeo ego
[Ioan. 14. Ezech. 18]
(85) Illius, atque ipsa mei. Ovis, qui vita sum,
Non expeto mortem, ast ovile in pristinum
Ut redeat, & vivat. Mihi credito, nihil
Est quod paratus non sum huic impendere. Di.
Num praeter aequum et meritum id? So.audias parum
(90) Scin’ misericordem misericordiam sibi
Nativam habere? Di. Maxime. So. talem esse me
Nosti arbitror. Di. novi. So: Obsecro, misericordiam
Quis facere dicitur? Quid. is ne qui lubens
Bene facit immerentibus? Quò veneris
(95) Vides? Di. Quàm ames hanc perditam video, tui
Ne tantulam rationem habens neque video.
Amore quid tanto in ove dignum reperias. So.
Spontaneus amor hic. Mihi sententia est
[Oze. 14. Luce. 15.]
Quoque, caeteras deserto oves committere, &
(100) Hanc quaerere. Di. Arido rubo praefractior
Es, non potes flecti modo, te alium adloquar
Propediem. Eo. So. Optimè facis quidem. Rei
Se immisceat nemo, cui mederier
Nequit. Secus qui* agit, agit insipide. Vale.
(105) Abivit irata admodum. Scio tamen,
Mihi adhuc negotij facesset plurimum.
Quin abeo, Sed nox appetit, quod si secus,
Confecta pars viae bona esset iam mihi. Ast
[fol. A5v]
Diverbium est. In nocte consilium. Equidem
(110) Insomnis* haec nox mihi futura est. & boni
Si exhibuerit quid consili, laeta admodum.

Continue

ACTUS SECUNDUS
Bascania.
Superioribus similes.

REs nulla tam difficilis est, quin facillima
Sit quàm libens facis. Cui hoc facinus, modo
Quod gnava designavi ego negotij
(115) Non maximi, & difficillimum visum est? tamen
Tam facile quàm vulpes comest pyrum, meum heic
Explevi animum. Et invidia & indignatio
Mea, non tulere ovem hancce pasci tam unctile.
Exemi ovili eandem. & usqueadeò mihi
(120) Deditam habeo, ut si vellet haec nunquam tamen
A me & meis avellier posset. Neque
[Eccl. 10.]
Istud mihi soli volo adscribi, meos
Quum iuverit magnos labores non parum
Hyperephania. Vide quid invidia facit?
(125) Ex re mihi meum nomen cessit equidem.
Mea ditio late patet. Nam est invidus
[Eccl. 6.]
Peccator omnis. Nemo non peccator est
Quoque quàm impero. Pastor dolebit, at meus
Gaudebit haud mediocriter. Fera pessima
[Gene 37.]
(130) Comedit, & bestia voravit ovem, eiulet.
Vel si lubet, furto esse subductam inquiat.
Ego parui ingenio meo bene invido. Hem
Quid haec sibi vult tristicia? Timeo mihi.
Malum mihi dabit lingua. Loquitur vultus hanc
(135) De familia pastoris huiusce cui ovem
[
fol. A6r]
Subtraxi ego. Quam nulla res est gaudij
Perpetui. Id ut ungues scio meos. Rem omnem audijt
En gaudij extremum occupat luctus. Volo hinc
Excipere, num male garrulam iactantiam
(140) Audierit haec meam. Oppido prudens is est,
Qui labia noverit sua moderarier.
[Prov. 10]
Me dico stultam. Sed laborat pessima hâc
Linguae febri mulierculon linguax genus.



SCENA SECUNDA
Dicaesyne. Bascania. Eleemosyna.
Senarij.

DEmiror usqueadeo hominem dolere de
(145) Unius ovis absentiâ. Ba. Ovis hem, non moror.
Si sciret huius me rei caput mihi
Periculum praesens. Eo. Di. Vel sanguine
Redimere eandem est animus. Ut deperit eam
Ades Eleemosyna? Peropportune ades.
(150) Est quod tibi referam. Elee. ecquid est? Di. ridiculum erit.
Soter ovem unam perdidit. Elee: Ridiculum id est?
Ain’? Di: dolet perijsset ac si funditus. Ele.
Sui ut similimus est. Di.Virum usqueadeo parum
Se meminit. Ele. Haud sibi sed ovi dolet. Mei
(155) Est is animi. Affligor animo quoque per ovem.
Non multum abest, quin lachrymer. Di. lachrymare tu.
Te quaeso cuius perijt haec culpa? suâ
[Gene. 3.]
Ne? suspicor. Elee. Iurare non ausim. Di, bene est.
[fol. A6v]
Pastoris an perierit? Ele. absit. Vidimus
(160) Tam sedulam hunc ovium suarum curam habere,
Ut vel pro earundem salute animam suam
Pacisceretur, res modo ipsa posceret. Di.
[Iob. 2.]
Pro pelle pellem malim. Et alteri male
Fieri ipsa malim quam mihi. Ele. humana loqueris
Di. (165) Humana loquor? An noveris aliquem, cui
Propriâ salute. alterius est potior salus?
[Iob. 1. Iob. 2.]
Obsecro, Qui dixit, deus dedit, deus
Abstulit, huic ne filiorum gregis opum
Iactura, mitior erat, atque corporis
(170) Mala hulcera? Ele. oblata huic fuisset si optio
Nescio quid optasset. Deus constituit hunc
Patientiae exemplar. Di. Dolere absentem ovem?
Quaerat ovis illum, & vivet. Allicere solent
Siliquae sues ad haram, ovem deliciolae
(175) Ad ovile tale non queunt pellicere? Quin
Valeat ovis. Ele. Per se nihil potest ovis,
Alterius auxilio indiget. Di. dic scin’ ubi sit?
Ele. Ne tantulum. Di. auxilio indiget dicis tamen
Ele. Quid ovis potest, si inter lupos versetur, &
(180) Inter canes? Di. Si est inter istos, nihil aget
Quaerendo homo ludet operam. Perijt ovis.
[Ezec. 34.]
Quod perijt iste quaeret. Ele. Ast doleo hominis
Et ovis vicem. Ille labore summo, haec miseriâ
Non infimâ cruciabitur. Di. Animi virum
(185) Alterius optarem. Sua heic relinquere,
Deserto oves committere, haud sani hominis est. Ele.
Quando id animi est viro, feras oportet. Di. At
Laboris id si valero, dissuadebo. Ele. per-
[fol. A7r]
Suadebo ego, quaerendae ovi calcar homini
(190) Futura. Di. Non me mortuam dices. Vale. Ele.
Quàm nulla flectit misericordia valeat.
Miserum est duas tam animo impares cogi simul
Versarier, nec non eodem uti foco.
Sed hem, meus ne? Commode hac absente. Quàm
(195) Heic nunc meas partes agam. Haud dici potest.
Praestat tamen servos ut emittat suos.
Ut, si quid est laboris, id per servulos
Exhauriatur. Nam labor servos decet



SCENA TERTIA
Soter, Eleemosyna
Trimetri Iambici

NUnc sentio quàm absentia carae rei
(200) Sollicitet hominem. Hic meus animus pastorius
Tranquillus est nonquàm. tam ovis mea est mihi
Chara. imò charior, quàm egomet sum mihi
Quod vel quis ex hoc colliget, quia ponere
Animam pro ove hacce perdita est animus. Sed hem
(205) Mea ne Eleemosyna? ipsa adest percommode.
Mirum an resciverit animi aegritudinem
Mei. Ele. Omnia ex sorore rescivi. & tuus
De ove perdita dolor movet me. Misereor
Huiusce perditae ovis. So. Probe nostri tamen,
[Psal. 22.]
(210) Nihil deesse ovibus meis, quas pasco. Ele. Sic
Est: Neque animo est crucis parum, beneficio
Suas sibi non posse demererier, So.
Meo malo experior. Quàm ego, quoad me audijt.
[Esai. 1.]
Tenellule pavi & alvi terrae bonis,
(215) Me haec deserit. Si exuere pastorium animum
[fol. A7v]
Liceret aut possem. Ele. ten’ exueres? eris
Miserator atque misericors, atque id bene ex
Animo meo. So. Et misericordiam meam, &
Miserationem, sentiet ovis perdita
(220) Vitae meae periculo reliquero
Nunquàm. Itineri accinctus pati quidvis volo,
Modo salva sit mea haec ovis. Ele. quaeso audias
Me. Sunt tibi servi fideles & boni.
Hortum uni & alteri negotium tuum
(225) Committito. His fore rem scio curae haud secus
Atque tibi. So. Curatum probe si quid velis,
Ipse facito. Nihil agis. Ele. obsecro, par hunc,
Quo te enecas, sanctum dolorem. So. Dic, cui
Negotium hoc difficile committi potest
(230) Tuto? Ele. Heliae. So. num me interim tabescere
Cura & dolore vis. Ele. sine exorem. So. Age age tum.
Huc Heliam evocato. Non sero moram,
Ne res refrigeat. Negotij volo
Sit certior futuri. Ele. aderit huc odius.



SCENA QUARTA
Helias. Eleemosyna Soter.
Trimetri Iambici.

(235) Meus herus? Ele: ipsus. So. Helia nunc mihi tuâ
Operâ opus est. audis? He. here ecquid tibi placet?
So. Scies: Ovis desideratur, hanc volo
Quaeri. Sine hac, vita mihi mors est. Tu si herum
Tuum voles salvum, hanc mihi adduces. He. Ego?
[fol. A8r]
(240) Qui domine possem? So.* Si tibi id molestius
Videbitur, fac ut sciam ubi deliteat. huc
Feram. He. decet domine per omnia me tibi
[Math. 8.]
Parere. Fiat tua voluntas. So.Per vias
Et per sepes quaerito. He. Si eam non reperio? So.
[Luce. 14.]
(245) Redito. He. quid si arbitrio alterius lubens
Vivat? So: Volo cogas eandem, ut ad suum
[Eccle. 13.]
Ovile ovis redeat. Lupus futura si
Secus facit. Nam qui picem tetigerit, ab
Ea inquinabitur. Esto tam qui talibus,
(250) Tanquàm domesticis. lupis fruatur. He: Ast
Sermonibus quis fidem adhibet nostris? So. mea.
[Esa. 53.]
He. Si nolit? So: hem, nolit? ita dices. Bona, mala
[Eccle. 11.]
Mors vita. Paupertas, Honestas, apud herum
Quod si revertitur, bona expectet, secus
(255) Diversa. Dic me esse omnium dominum, & nisi
[Hest. 13.]
Redierit. exheres erit. Ne quaeritet
Me sed oculos fugiat meos quoad potest
[Esai. 65.]
Id dicito male gratae ovi. Invenient tuum,
Minimè licet quaesiverint. Qua fronte tum
(260) Audebis intueri eundem? non pudet
Te ingratitudinis? He: Si ad haec verba fuerit
Surda? So: Redeas. Munere tuo fungere tamen
Strenue. He: ita dices. Ele: quid si huic non congredi
Volet relinques? So: ah relinquerem? quasi
(265) Non potius hac vita velim privarier. He:
Viatici, domine nihil dabis? So: nihil?
Et corvi & angeli prius te pascerent,
[3. Reg. 17 & 19.]
Quàm tu perires tam boni negotij ex
Plorator optimus. Fac in diem pares
[fol. A8v]
(270) Te crastinum audin’? He. ubi voles. Ele: Si cederet
Illi haec peregrinatio male, socios
Adiungito, quo certior fias. So. probe
Mones. Tibi adscisce socios quos expetis. He.
Domino ut placet, num quid aliud Domine. So.nihil
(275) Nos in domum tempus vocat, quo hic se paret.
Tu si voles, sequere. Ele. Sequor. Molestiae
Quantum subinde amor parit. Novi virum.
Est misericordiâ ipsa misericors magis, nisi
Quis misericordiam huncce dicat rectius
(280) Quin ad hominem me confero recta modo?
Nam simile gaudet simili adesse iugiter.

Continue

ACTUS TERTIUS.
Bascania
Trochaici Trimetri

Dij boni. mali quid accidit mihi nunc.
Quàm loquax est lingua, si boni datur quid,
Obticere nescit. Heu, quàm sollidum esset
(285) Gaudium istud, lingua si mihi fuisset
[Eccl. 18.]
Nulla. Vere dicitur. Linguae in manu sunt,
Mors & ipsa vita. Vita cesserat, iam
Istius vitae dedit mortem, mea isthaec
Lingua. Sopnum non mei sensere ocelli hac
(290) Nocte. tanto me dolore affecit isthaec
Lingua. Non invisam haberem praedam ego, si
Lingua conticere quivisset. Sed usque
Est loquax haec lingua. Nescit vox remitti
Missa. Quis medebitur? Quid hem? quis huc* se
(295) Proripit? Longae viae accinctus videtur.
[
fol. B1r]
Quid, num ovem? Id divino. Vah. quàm nunc in arctum
Res meae coguntur? hinc facillimè si
Quid sit hac de ove eloquutus, consequar nunc.



SCENA SECUNDA
Helias
Senarij Iambici.

GRandis modo Heliae mihi restat via.
[1 Reg. 19]
(300) Dolet impotentius vir iste absentiam
Ovis suae. Multam loquuntur noctem adhuc
Tenebrae. Diem oculis reddidit domini dolor.
Diutius dormivimus, quàm postulat
Negotium. O aeterne & omnipotens pater.
(305) Cuius potentia, sapientia, bonitas,
Creavit ac conservat omnia, te rogo
Supplex, ut hoc iter mihi feliciter
Cedat, mei donum bono atque commodo
[Luc. 15.]
Miserator atque misericors pater, optime
(310) Deus, te ovis misereat huius perditae.
Quae nunc misellula siliquis cibo suillo
Alitur, & id parcissimè. huc properet suum
Ad ovile per te, cum secus nunquam queat.
[Ioan. 6.]
Pernoscat ovis ecquid reliquerit. Pater
(315) Te obsecro, ne claudito tuas aurea meis
Hisce preculis. Nunc in viam tempus vocat.
Prodite socij, ac ocyus me sequimini.



ACTUS III. SCENA III.
Bascania.

[fol. B1v]

Senarij.

PErijsse me misellulam certissimum est
Ne verbulum potui ego proloqui, viro hoc
(320) Praesente. Erat mihi is lupus prior videns.
Hic cum suis quaeritat ovem. Quis ambigit
Quin perierim funditus. Ut inter spem & metum
Pendeo. Si adit eam, quae modo ex me didicerit,
Ovem esse sublatam mihi, istis est viae
(325) Labor & molestia adempta, Vita & gaudium
Mihi. solitudinem ubique credidi. sed hanc
Quis crederet, vulgus licet perhibeat id,
Etiam esse pulchrè auritam. Id attamen eloqui,
Tempusculi opportunitas nunquam tulit.
[Prov. 13.]
(330) Is verus est, si quis alius, qui ait, Optimum
Sermonem oportunum esse. Quo nunc gaudium
Partum dolo prolabitur? Quod stabile
[Prov. 26.]
Putavimus,* iacet. Ruinam os lubricum
Hoc meum operatum est illi. Opu’st ut vel alios
(335) Modo consulam, qui remedium huic malo parem
Salus enim consilia ubi sunt plurima.
Sed id pudet pigetque quod non à via
Virum huncce miserim, atque fraude eluserim
Decuisset à me visam ovem esse dicere,
(340) Dixisse dicerem, Mihi succenseo
Nunc plurimum, quod meticulosa usqueadeo sum
Huiusmodi verbis virum tractassem. Ehem
Bone vir. Quo iter? Quaesisset is de ove scio. Hic
Homini meo more indicassem visam ovem.
(345) Sunt plus minus tria milia hinc, quod viderim
Errantem & ebalantem ovem. Est iuxta locus
Arboribus ordine consitus. Mihi obvians
[fol. B2r]
Ascendit adversa viâ quàm ocyssimè
Potuit. Si eam petis, in pedes conijcito te
(350) Quantum potes, facile adsequêris. hoc modo
Tractandus homo mihi fuisset. Sapio, sed
Sero. Meae partis alios adibo, Si.
Quid remedij norint, malo impendant huic
Quod si nihil, perij. Papae Quae huc proripit
(355) Se tristicia? Redijt mihi animi paululum,
Quod hunc mei quoque similem reperio. Nunc
Communia mala mitiora sentio.



SCENA QUARTA
Soter. Dicaeosyne.
Trimetri Iambici.

SEcura mens quasi iuge convivium Idem ego
Experior, ex quo enim miser miserrimam
[Prover. 15]
(360) Ovem hancce perdidi, haud potest dici, meus
Quanto dolore animus male affectus fuit.
Salvâ hac, quietus absque sollicitudine
Vixi. Deus mihi videbar, omnium
Rerum voluptate obsitus. Modò vigilans
(365) Desidero, atque dormiens sompnio meam.
Animi mei molestia huc venit. Di. Sibi
Cor esitat. So. Antiquum obtinet. Di. Quem hic audio?
Hic ipsus est de quo loquor. So. Nihil de ove? Di.
Valeat ovis. So. de ove nihil? obticeas. D. dies
(370) Solet aegritudinem adimere, auget haec tibi
[Eccle. 30.]
Eandem. S. ita est. Di. Iucunditas cordis hominis
Vita est. So. scio. Di. te hominem puta, atque vivere. So.
[fol. B2v]
Mihi vita mors est. Di. credo. praeferenda mors
Est vitae amarae. S. expertus id scio. Di. ponito
[Eccle. 30.]
(375) Te quaesottristiciam hanc. S. ove hacce perditat
Abito tu. Di. occidit eadem multos. So. tibi
[Eccl. 30.]
Id velim habeas persuasum. ut maligno* (licet
[Deut. 21.]
Ille maledictus censeatur) emori
Malim, quàm ovis relinqueretur perdita:
(380) Sed spero per servos eandem. Do. Quo tuos? So.
Quaerendae ovi emisi. Di. Si manes redierint
Domum? So. mihi ille labor. Requiram ego meam
[Ezec. 34.]
Ovem, & eruam ex manu imperantium eidem. Di. Ain’?
Periculi rationem habebis arbitror. So.
(385) Periculi nihil amor hic fert. Obsecro, &
Tua, & tuos relinqueres? So. relinquerem. Di.
Quid tibi boni per hanc ovem cessit? So. dolor. Di.
Dolor? Vin’ ex animo tibi loquar? So. Volo.
Nam sani erit nihil. Di. tu homo me redigeres
(390) Perpetuam ad insaniam. Abeas. Amabis hanc
[Deut.* 19.]
Quae te dolore afficit? So. Amabo. Di. lex docet
[Math. 5.]
Pro oculo oculus, pro dente dens, quid impedit
Quin pro dolore dolor? So. Is ipse sum. mihi
Si quis alapam, hanc in dextram maxillulam
(395) Impingeret, sinistram huic obverterem. Di.
Patientia ipsa es. Quis feret plagas? mihi
Convicium quodque regerendum iustius
Videtur. So. humana loqueris. Traducat &
Proscindat haec mea me ovis, eius gratiâ
(400) Tamen, lubens petesserem pertrahier ad
[Esai. 53.]
Occicionem ut ovis. sed obsecro te mea
Animo meo ne usqueadeo nunc resistito,
[fol. B3r]
Credito parum, tandem triumphabis, abeas,
Te ferre non possum, nisi reperta sit
(405) Mea haec misellula. Di. studeo lenire, si
Possem quoque, extirpare, quo te plurimum
Maceras, dolore. So. Oleum camino addis. Di. abeo. So.
Irata verbo abijt. Vide impotantiam.
Beneficium praestare nitebatur haec,
(410) Lenire cum mihi dolorem voluit. Ast
Beneficium tempore suo non praestitum,
Gratum est parum. Se bene suum officium putat
Facere, ubi inofficiosa plurimum est. Nihil
Fert remedij de absentere dolor, nisi
(415) Praesentia eiusdem. Meam ne? Quam rosas
Loquetur haec mihi meras. hanc expeto.



SCENA QUINTA
Eleemosyna Soter.
Eiusdem farinae cum superioribus.

PRoviso quid rerum meus foris gerat.
Sed ipse adest. quid rerum agis? So. doleo. Ele. doles?
Quaeso, dolorem paululum remittito. So.
(420) Quaeso, dolorem admittito dicas. Ele. satin’
Compos tui es? ne admiseris, quod non potest
Pelli tua ex sententia, ubi volueris. Ast
Velim mihi ex animo loquare modo, dolor
Nihil relaxatu’st? So. An intentus siet
(425) Quaeras. Ele. Quid atri consecutus es auribus? So.
Nihil atri, & albi totidem. Ele. Ut intentus dolor
Ergo? So. Per hanc tuam. Elemo. haec in istanc rem
[fol. B3v]
    Nihil
Sani dabit. Sua est rei cuique crux
Te certiorem servuli facient ovis,
[Prov. 15.]
(430) Certo scio. Ponito dolorem. Vestibus
Ut tinea. ligno ut vermis. hic cordi nocet. So.
Praesente ove aufugabitur quivis dolor. Elee.
Morare servos. So. labor hic. haec poena, hic dolor
Momentulum videtur annus. Ele. Animule
(435) Mi, ne male crucies te. Ovis tibi salva erit.
Longa est via, & tenera est ovis, si hanc cogerent
Cito progredi, periculum esset, ne viae
Molestiâ moreretur. So. Optem te modo
Veram. Ele. Putas non posse per servos ovem
(440) Perducier salvam huc? So. Scies. Pedes mihi
Negant suum officium amplius. Nam plumbeu’st
Hic mihi dolor. Rectâ itro. Ele. Subsequor Decet
Me hunc misericordiae suae exhortarier,
Tum sedulo tum iugiter. Cum partis est
(445) Contrariae mihi mea haec, nisquam suo
Quae muneri deest. Mortuam non me inquiet.
Periret haec ovis, meae quae est gloriae
Seges, & quidem summae spei? Nonquàm sinam.
Currenti equo difficile no nerit mihi
(450) Modo calcar addere. Triumphabo, scio.



SCENA SEXTA
Dicaeosyne Eleèmosyna.
Senarij

TRagoediae quantum haec ovis perdita movet
Suo malo pereat, suo quae non bono
Sevarier vult. Gloriae segetem suae
[fol. B4r]
Haec vocat ovem. Ele. vah, audivit omnia. Di. mascule
(455) Homini crucem persuadeas modo. Ele. absit. Di. hoc
Studes tamen suadere, ut omnia deserens
Ovis unius caussa, peregre hinc nescio
Quo gentium proficisceretur. Nonne id est
Hominem foco adsuetum, itineris molestiâ, ad
(460) Mortem adigere? Aequior huius interpres eris ut
Conijcio, fortunatior tibi esset. Ele. Id
Ego suadeo? me consulente servi ad hoc
Sunt missi. Di. ut id ficulneum est. Scis nec per hos
Nec per alequem quid posse agi, praesertim in hac
(465) Re. Ele. hic alia es, atque loqueris, Id scio? Di. putas
Fauces luprorum vel canum evasisse ovem? Ele.
Spero. Di: Bene speres velim Verumtamen
Non te decet restinguere incendium oleo. Ele.
Hic aquâ opus est. Di: Scis quo velim. Ele: Scrutator est
(470) Renum atque cordium Deus. Di. sic est tamen:
Per se fatiscupidum hominem incitas. quo ovem
Quaerat. neque id nunc dico, quod molesta sis
Eapse de caussa viro. Ele. Molesta sim? Di:
Quid quaeso verba aliud sonant isthaec tua?
(475) Ovem relinques? Misericordiae suae
Me hortarier hominem decet, ne gloriae
Meae segès pereat. Scin’hem quoniam velim
Siccine satis? Ele: sic res habet. Di. Vin’ huius hanc
Interpretem? Ele. Modo dissimilis esset tui. Di.
[fol. B4v]
[Hypermeter.]
(480) Soter relinquito domum, tuos, tuaque
Omnia, & ovem hancce quaerito. Hoc è, pessimae &
Certissimae morti ocyus te tradito. Ele.
Interpretatio ista tali interprete
Est digna. Dic, num animum tuum explesti? loqui
(485) Per te licet? Di. nescio. Ele. Mihi concedito
Quod tute cepisti tibi. Di. Non me admodum
Tua verba delectant. Sed age loquitor tamen. Ele.
Tecum loquar perinde, ut homo cum homine, obsecro
Si navigares cum periculo. num opem
(490) Desiderares? Di. maximè. Ele. alterius & id
Ne cum periculo? Di. salus res optima. Ele.
Et passa naufragium, tibi nolles opem
Ferri? D. modis velim omnibus, Ele. Compendio
Iam dixero, Si undae te haberent mortuam.
(495) Officij haberes ne loco grati. modò
Quis corpus exemptum mari, terrae inderet?
Di. Referret umbra gratias huic. Ele. Vides
Quàm nassae inhaeres? expedi te si potes. Di.
Cui nassae inhaero? Ele. Te ovem esse credito.
(500) Quid invides alij, tibi quod expetis
Fieri? Di. Eleemosyna. Eleemosyna utinam
Pars aequa amoris tibi foret mecum in hominem, ac
Pariter fieret, ut aut tibi doleret itidem, ut
Mihi dolet, aut ego abitionem hominis quoque
(505) Flocci facerem. Studes ut homo sese exuat,
Suae immemor iusticiae. Ele. Abigit hic me tuus
Sermo. Tuam in rem studeo. Sed valebis. Di. haec
Me insaniorem reddit ex insana. At id
Thus aulicum est. Re ipsa nihil, verbis tamen
(510) Praestare quaelibet. Studens in rem meam.
[fol. B5r]
Me tollit è medio. Misera ubique iaceo.

Continue

ACTUS QUARTUS.
Cosmus.
Trimetri.

COsmus vocer licet, tamen κοσμοκράτως
Re ipsa sum, id est, mundi gubernator. Meum
Finitur imperium, neque Oceano neque
(515) Astris. Meo imperio universa subiacent.
Licet hic sacro, ille se prophano iactitet
Imperio. & id meritò quidem. quando omnia
Tremefaciunt nutu unico. nisi id foret,
Quaevis sacra prophanis mixta cerneret
(520) Quivis. Sacro subsunt quidem, sanctissimum
Qui cardinem fidei tuentur sedulò:
Episcopi. Abbates. Decani. Canonici.
His varia & indigesta silva sacrificῶμ.
Porrò. Imperatori prophano subiacent,
(525) Licet iugum aliquis iactet, augustissimi
Reges. Duces cum Marchionibus. Viri
Quoque principes, cum Heroïbus. Satrapa potens.
Et praetor aequus. Consules consulti: adhaec
Patres Senatores. Papae, paululum aberat,
(530) Quin omnium primos reliquissem bene
Lethaeus. Igniobilium in hoc albo tenet
Non infimas fictitia nobilitas: & his
Plebeia fex subsidit, ut fecem decet.
Nostrae potentiae universi subsident
(535) Et divites & pauperes monosyllabi
Mihi sunt. mei studiosus est & caecus, &
Claudus. Et, ut eloquar tribus verbis, nisi
Forte è grege unum exceperis, quivis. Quis hic
[
fol. B5v]
[Io.1]
Sit, ipse non novi. Licet tamen adserat
(540) Quidam, quod idem me creaverit, quasi
Ab initio non fuerim, ut autores boni &
Non poenitendi disputant, & id quidem
Mordicus. At absurdius eo, idem blactitat.
[1. Ioan. 5.]
Ait bonus vir ille, Quisquis ex viro hoc
(545) Est natus, hic me vincit.Impudentiam
Vide obsecro. Hic modo evolabunt ex eodem
Ovo, in odium, atque in mutuum exitum.
Quàm idem loquatur dissidentia secum? Ait.
[1. Ioan. 4.]
Huc ille missus est creator, ut & ego
(550) Quoque per eundem servor. Absurdissimum.
Servaret hic me, cum sui me vincerent?
Quae dissident secum, modo haecce consident?
Non video. vellem quis doceret me. Videt
Ne quilibet, quod hi quibus quidvis subest.
(555) Studiosores sunt mei plus quàm decet?
Cosmi iugum non illibentes hi ferunt.
Istos sequuntur caeteri, nempe capita. Ast
Operarios aliquot necesse est rideam.
Quos cernimus, quidquid diurnâ opellulâ,
(560) Sibi queant lucrifacere, illud vestibus:
Quae satrapas exenterarent maximos:
Impendere. His addunt bicornes, atque eos
Holosericatos calceos. Habent quoque
Sibi foemorlia serica. Horum si pedes
(565) Manu teneret aliquis, hastile tibias,
Vexilla foemora esse diceret. Etiam hoc
Ornatu, ita isti sibi placent, ut gaudeant
Cognomine appellari honorifico. vide
Quaeso hancce molliciem aurium, durâ manu
[fol. B6r]
(570) Partam. Febris si menstrua adriperet eos,
Ornatus hic migraret ad danistam. Ita
Mihi placere student. Quis hic obsecro, non
Esset cachinno, saxeus quàmvis foret?
Atqui meam quid iactito potentiam?
(575) Est mundus & caro quilibet, coeli interim
Nulla ratio. Sarca huc meam? Ex aequo potens
Uterque. Dici non potest, quàm ego hanc, & haec
Me amet. Vel hic, vel nusquàm habet fontem adagio.
Mater amoris similitudo est. Me petit.



SCENA SECUNDA
Sarx Cosmus.
Senarij.

(580) SAlveto Cosme mi. Co: Salutis ecquid ad-
Huc indigemus, quum sumus hominum salus. Sa:
Sic est. Mihi quando bene est, tibi quoque ubi
Res perplacet, divina vita vivitur.
Quis non meret Cosmo & mihi? Co: Nemo, nisi
(585) Cui non sinit egestas idem. Sa: Verus es.
Quivis amicitiam meam unice expetit,
[Ad Gal. 5]
Nisi unus ille spiritus. cum quo mihi
Capitale dissidum fuit semper, & erit. Co:
Facile huius impetus retundentur, modo
(590) Princeps meus me iuverit. Sarx: Sed hic prucul
[Ioan. 12]
Fugabitur, si verus ille sit. Co: Fere
Superbus, invidus, gulosus, Venereusce
Acidiosus, avarus, iracundus, est
[fol. B6v]
Quivis procul fugabitur. Sa. Nihil excipi
(595) Volo. Co. Mihi religio esset. Sa: esset? Dicere
Verum? Co: In malo & mendacio mundus situ’st
[1. Ioan. 5.]
Totus. Fides mendaci habetur nulla. &
Verissima & comperta quamvis dicat. Ast
Ad rem. Obsecro, cuius opera tale est genus
(600) Mortale? dic? Quis haesitat quin principis
Mei? Sa. Aedepol nullus. Co. Ita naribus homines
Pertrahere quo velis, imperare num tibi
Videtur? Hic veru’st? Sa. Per omnia imperat.
Si quis alius. Co. Persuadeant sibi interim
(605) Mandasse se laqueos mihi. atque me sibi
Crucifixum, & itidem se mihi. Sa: Quàm duplices
[Ad Gal. 6]
Sunt. Quàm ab animo diversa lingua est. Vidimus
Horum aliquot, & cinericio, & piceo quoque
Gaudere mundo. epulis & unctioribus
(610) Quo nitida sit caro, bene curataque cutis.
Co. Ne quid nimis. tacto hulceri ne remedium
Fors reperiant, nobisque sese subtrahant
Nostro malo. Sa: ferenda iactura haec quidem.
Sed nescio, quam quisque sit battologus in
[Ad Gal. 5]
(615) Nos. Usque habent in ore. Qui Christo merent,
Carnem cruci adfixere cum vitijs. Item
[Ad Ro. 8]
Si carnei vixeritis, interbitis.
Huius farinae ineptiunt plurima boni
Iste viri. quae splendida illis suggerit
(620) Lingua. Co. Sileamus ergo, nobiscum in sinu
Circumferentes, his nocere quod potest.
Non omnium est sumenda semper ultio.
Iniuriae nobis nihil faciunt, licet
Haec personent. Nihil ferunt patientius
[fol. B7r]
(625) Nostro iugo. Sa: Sic res se habet. Relinquo eis
Linguam, cui fidei hic habetur paululum.



SCENA TERTIA.
Paracoë Bascania
Scazontes.

[Prover. 8]
NUnc sentio demum, quàm id inquiunt verè,
Mortem atque vitam lingua gestitat secum.
Audivit omnem rem? Ba: omnem. Pa: Ovem esse sublatam?
Ba: (630) Idipsum. Pa: ain? Qui id conijcis? Ba. Scies. Nostrae
Iactantiae haec lupum famelicum se obfert. Pa:
Iactantiâ hac opus fuit nihil. Rapto
Pullo inquiunt nunquàm suo bono cornum
Crocire. Ba: Sic est. Huic malo salus nulla
[Eccle. 5.]
(635) Dari potest. Subversio ipsius lingua im-
Prudentis est. Praecisa si mihi lingua
Fuisset. Pa. Invido subinde non lingua
Opus’st. Ba: Modo aegritudinis nihil nobis
Esset. Pa: Animum capessito. Feras & non
(640) Culpes, quod ipsa sors tulit mali: Nam te
Confeceris cruce variâ licet, factum
Reddideris infectum minimè tamen. Standum est
Fortunâ. At huc rectâ venit caput, fons &
Origo nostra. nunc malo salus praesto est.
(645) Negocij quod plurimum exhibet multis
Subinde, consilio unius id in integrum
Restituitur facilè. Audias quid haec dicat.



SCENA QUARTA.
Hyperephania. Bascania. Paracoë.
Trochaici trimetri.

[fol. B7v]
O Omnia ex sententia cessere nobis.
Cui manum admovemus, indipiscitur mox
[Eccle. 10]
(650) Exitum cuique expetendum. Sum caput, prae
Omnibus, peccati. Ut illum, qui fuit re
Lucifer, tenebrifer modo, expuli coelo.
[Esaiae. 14.]
Suggerente me, volens, altissimo esse
Persimilis hic, corruit momento eodem, ad
(655) Inferos, ipse omnium infimus. Sed id per
Me quidem. Tan sum potens. Nunc vero opella
Nostrâ ovis perchara pastori cuidam, est
Rapta. Quàm nunc est lupis commissa saevis.
Sedulò gaudemus in sinu, ut decet, quod
(660) Ditioni subiacet nunc nostrae ovis. Ba: Quàm
Palleris. Hy. Quam hic audio? Bascaniam ne?
Qui se ovis? Ba: Non rite. Hy: quid? B. nullae sumus. Hy. nos?
Dic, qui ita? Ba. omnem rem audies. Purgatam habe me.
Hy: Quid mali actum est? Ba: Audies: lingua haesitat. Hy: Ne
(665) Me diu teneto suspensam precor. Pa. Dic
Expetis me interpretem? Ba. Non, eloquar rem. Hy:
Quidquid est aequissime nunc consulam. Dic. Ba:
Pectus evomit subinde quo scatet. Scis
Et genus nostrum loquax esse admodum. Hypere. Quod
(670) Mordeat nos, audio nihil. Ba: Sequetur.
Prodeambulans ovem raptam esse iacto. Hy:
Salva adhuc quaevis. Ba: Mane. Pastoris audit
Haec domestica. Hy: Hic dolor. Salva est ovis, sed
Nos nihil minus. Ba. Malo huic nulla est salus. Perquid
[fol. B8r]
(675) Consili? nihil tibi? Hy: Solent viri per
Se, haud probe gestae rei, medelam habere.
Nostrum adhibo principem, hic dabit salutem. Pa: Est
Callidus vulplenius. Hy: Me confero illuc. Pa:
Vita, mors, in huius adventu resistit.
(680) Praeda si revertitur, mors praesto nobis.
Si secus, vita. Ba: Aedepol, sic res habet se. Pa:
Hem quis huc venit? Ba. Precor ne quaerito me.
Plumbeum hunc animum pedes non ferre possunt,
Vel morae tantillum. eo. Pa: Vulgus bene inquit.
(685) Quemlibet sui mali autorem sibi esse.



SCENA QUINTA.
Helias.
Iambici Trimetri.

HUmanum id est factum? ferae non sunt ferae
Si conferantur his. Misella ovis quibus
Instructa erat modis. Lupus per omnia
Erat. Haud queo suis ovem depingere
(690) Coloribus, nisi quanta quanta sit, nihil
Minus quàm ovis sit. Comitibus morti datis
[3. Reg. 19]
Satis ego cum periculo euasi. Domum
Vix audeo ingredi, tam hero tristis adero
Nuncius ego, haec faciat & addat mihi Deus,
(695) Si noverim unde exordiar telam. Viro
Verbum futurum est quodque telum, & id quidem
Penetrabile. Ut luctu domus turbabitur.
Convivij domui domum luctus praehabent.
[Ecclesi. 7]
Sed, optioni cura quàmvis sit comes,
(700) Optaret optionem (ut arbitror) hominum
Quivis. Mea ne prodit Dicaeosyne? Equidem
[fol. B8v]
Ipsa est. Huic nihil, nisi iustum placet.
Iniusticiam ovis faxo resciscat tamen,
Ut quae bene monentem male à se repulerit.



SCENA SEXTA.
Dicaeosyne Helias
Senarij.

(705) IUsticia apud virum huncce non habet locum.
Quapropter haud feror, licet desiderem
Tamen meum officium exhibere sedula.
Reijcior officiosa. Id est hulcus animo
Meo, dolore quòd exedit se homo, & id quidem
(710) Abs re. Putat superesse ovem, quae inter feras
Versata iamdudum est? Scio haec si dicerem,
[Esaie. 11.]
Occineret ilico mihi, Cum agno lupus
Habitabit, & vitulus. leo, atque ovis simul
Domo fruentur eâdem. Ut est pulcherrimè
(715) Huiusmodi instructus. Papae, reversus est
Servus. num ovem reduxerit demiror: id
Modò sciscitari lubet. Ades gratissimus.
Prae foribus hîc quid, quaeso, venare Helia? He:
Ego forium coronidem non audeo
(720) Contingere. horreo quum easdem inspicio. Di. Quid
An pertimes pistrinum? aï? He: Pistrinum ais?
[Matt. 22.]
Ex diametro ille dissidet mecum, cui
Eiusmodi cedet, tenebris, lachrymis.
Stridore dentium Horridum pistrinum. At haec
(725) Fabula agitur nostro. Di: Cui, hero? He: ipsi. Di: nondum ovem
Reperisti? He: Ovem? reperi. Di: Viro vitam dabis.
[fol. C1r]
Mirum in modum gaudeo. He: Pyraustae gaudium. Di:
Hero quum ademptus est dolor, mihi gaudium
Est solidum atque iuge. He: Veram te velim. Di:
(730) Num ovis in ovili est? He: Salva res esset. Di: ubi nam est?
He: Inter ferissimas feras ferinam agit
Vitam. & nihil minus quàm ovi’st. Dicae: Ovis? Bona
Verba. He: id meo periculo expertus sum ego.
[3. Reg. 19.]
Antris enim atque solitudini, meae
(735) Vitae salutem debeo. Sed (laus Deo)
Salva cute adsum, caeteri tamen cute
[Lucae. 11.]
Lacera animis fores patefacere. Di: Quin
Fuistis imperiosiores forsitan
Quàm par erat. He: nullus suo non functus est
(740) Officio. Ovem quaesivimus. Precibus minas
Adiecimus. Vitam ferinam seduli im-
Probavimus. Di: Periculum hui tibi. Quis hos
Momos feret? Cui non sua est vita optima? Haud
Ferunt salutifera incitabula hi, quibus
(745) Vitiosa vita carpitur. He: Sane, Salus
Non posset, etsi vellet, hos servare. Di: Num
Letum tuis, periculum tibi, una ab ove? He:
Erant ovillis pellibus lupi, haud oves. Di:
Atqui hem, quid ex te audio? Laborant numero oves?
(750) Saltem unicam esse credidi. He: cum stellulis
De multitudine diceres certare oves. Di:
[Gene. 15.]
Quid, tam cito? He: Unus hic dies, ibi mille sunt
Anni. Mathusalem cui nongenti erant
[Genes. 5.]
Et sexaginta novem. adhuc domini die
(755) Magno minor fuit. Di: Atqui ovile forsitan
[fol. C1v]
Non caperet hunc numerum, licet cupidissime
[Ioan. 14.]
Eò advolarent. He: Mansiones plurimae
Hic sunt. Di: Sed obsecro, quid usque adeo times
Pulsare vestras has fores? He: vitae viri
(760) Timeo, nihil cum nunciavero, quod hunc
Non mordeat. Di: Mihi iste sit labor. Quasi
Ex sympulo stillatim ei instillabo, quae
Tu nuncias modò, ne malorum mole fors
Succumbat. He: id recte fieret. Di: Hic interim
(765) Latens virum spe pascito. He. Occultum est nihil
Quod non revelabitur. Et aures, & oculos,
Nusquàm ille non habet. Oim est quoque praescius.

Continue

ACTUS V.
Bascania.
Superioribus similes.

COnsilij apud mulierculas nihil est. Malo
Cuivis medentur lachrymis. Senatulus
(770) Est mortuus muliercul[?m] consessus. Id
Usque adeo me infortunium docuit meum. In
Procinctu habebat ille princeps noster, huic
Malo obviam qui posset iri. Quàm hic tamen
Sudavimus mirum est, sed abs re, quamlibet
(775) Dicamur astutae tamen, gaudeo equidem.
Habet ille Cosmum & Sarca devinctos sibi.
Istos satis fore credidit retinendae ovi.
Eosdem adit, qui pollicentur suam operam
Ultronei. Quis obsecro non carneus
(780) Mundo placere non studet? Si quis secus
Facit, ambulans recto itinere, his despectui
[Prov. 14.]
Est. Dignus est iste meus ut stet aureus
[
fol. C2r]
In olympia. Qui piceus à pictoribus
Depingitur modo. Quem onerant vocabulis
(785) Horribilibus, pictura inani & pessima,
Hunc vita honorant. Diabolum. Sathana. re
Ipsa tamen, Daemona, vocant, omniscius
Quum sit. Calumniae quis hunc convincere
Potest? Cui adversatus est? Quin omnibus
(790) Est calcar ad vitam quam amant. Desiderant.
Calumniatorem vocent, qui aperte ait,
Bonum esse neminem. Benefacere neminem.
[Psal. 13 Prov. 21 Ioan.12]
Sibi iustus ubi sit quilibet. Si principi
Nostro velint nomen suum verum indere,
(795) Mundi huius appellent eundem principem.
Quod eos sua oracula docent. Hypocritae
Alij ore sunt, alij animo. Aegrimonia
Ipsa huc venit. Pastor ovis est. Nunc audiam
Quid hic de ove statuat. Solet enim dicier.
(800) Summâ haeret in linguâ malus animi dolor.



SCENA SECUNDA.
Soter. Bascania.
Senarij.

SEd dixin’ hoc fore? licet omnem operam homulus
[Eccle. 8]
Impendat, ut quaerat, tamen non reperiet.
Reperisse se inquit, at reductam, pristino
Nec non ovili restitutam, oportuit.
(805) Repertum erit alicui id, quod in furum manu
Situm est? Rem huic mandens arundineo admodum
Scipioni ego innitebar: Aegritudinem
[fol. C2v]
Non sustulit, sed auxit enarrando quàm
Ovilis oblita sit ovis. quàmque immemor
(810) Beneficiorum sit meorum. Proh dolor.
[Luc. 13.]
Sed quod meos occiderit, animo meo
Capitale vulnus est. Satius esset equidem haec
Nescire me. Atqui omnia scio: Basca: Salva omnia. So:
Quid agam? relinquam ovem? meam? tenellulè à
(815) Me fotam & enutritam? ovem hancce perditam?
Ba: Quàm timeo quorsum evadat? So: Hanc vivere volo.
Per me gregi addetur ovis haec suo. Meam
[Ioan. 10. Hiere. 24.]
Vocem audiet. Sequetur à tergo me, ut hunc
Qui verus eius pastor est. Reduxero
[hypermeter.]
(820) Ego ipse ovem in terram hanc. in humeros impositam
Domum hancce sustulero, negotio licet
Cum maximo. Heu. quaenam futura imaginor
Praesens, & ea certissima tamen. Inutilis
[Sapien. 2.]
Vocitabor illi, vita cuius ero. Meae
(825) Vinclis, ligabuntur manus. Satiabor &
[Ibidem]
Convitijs & quaestionibus. Columnae
Annexus, excoriabitur lictorijs
[Esa. 50.]
Virgis tenera cutis. Genae vellentur. &
Mucore facies contegetur. Proferet
[Genes. 3.]
(830) Terra tribulos mihi, labore maximo
Quam ego colui. Et tanti laboris praemium,
[Psalm. 68.]
Cibus mihi fel, potus & mihi acetum erit.
[Nume. 21.]
Hinc ponar insignum, me ut aspiciens, queat
Vitam indipisci. Proh dolor. quinam evehar.
[Esaie. 53. Psal. 21]
(835) Neque species, neque decor erit ullus mihi.
Abiecto plebis. popelli opprobrium.
[fol. C3r]
[Psal. 28.]
De vestibus certabitur sorte. Haec satis
Certo scio. gratia ovis isthaec me manent.
Referre singula, temporis praesentis est
(840) Minimè. Cui non cogerent manum ab ancora
Isthaec referre? Ba: Bene est. So: Nisi me dempseris.
[Gene. 22.]
Qui me arietem obfero in hostiam ultro. Basc: Peius hoc
Nihil dari potest. So: Amor periculi
Nihil timet equidem. Sed hic quidnam moror?
(845) Accinctus itineri viam capesso. Ne
Forte mea remora huc adveniret, ac per hanc
Remorarer. Ad minimum apicem quae ipse statui,
Fieri volo. Difficile amanti nihil erit.



SCENA TERTIA.
Bascania Sarx Cosmus.
Eiusdem numeri.

NIsi charitas hic sit, nihil erit. Proximum
(850) Esse sibi quemque ineptiunt. Sese huic ovis
[1. Ioan. 4.]
Est charior, meo & id malo. Dubium esset, hunc
Nobis ovem posse eripere? Certo scio
Felicitatis ultimum hunc nobis diem. En
Nostra huc salus, quam saxea his nuncia adero,
(855) Saxa mera proferens. Adestis commodi.
Malis eram impar sola. Sa: valeant mala Ba.
Validissima esse adseres. Nostrae arcis ef-
Fingent fores. Co: Hem, loquitor auspicatius.
Rides? Ba: Ego? acsi scutica putasset oculos.
(860) Praeda auferetur opima. Sa: Ovis? Co: Animo bono
Sis. Ba: pessimo. Co: Per sanguinis non paululum
Id fiet. Ba: Hic hic pastor est, cui causa ovis.
[fol. C3v]
[Esai. 63]
Sanguineum erit, torcular & calcantium
Persimile vestimentum. Co: Opinaris aliquem
(865) Taedere tam vitae suae? insanis? Ba: Mori huic
Vivere erit. Et verbis fides si sit aliqua.
Afflictionibus iste gaudet. Arbitror
Illud sibi persuasum habere virum, quod &
Afflictio patientiam, patientia
[Ad Ro. 5]
(870) Probationem, isthaec probatio spem parit.
Spes bona hominem conservat in rebus malis. Sa:
Resciscat hic poenam sibi certissimam.
Referet pedem timore captus maximo. Ba: At-
Qui charitas timorem habet nullum. Insuper
[1. Ioan. 4. Esa. 53]
(875) Poenam usque adeo floccifacit, ut sponte obferat
Se in hostiam pro sua ove mactandam. Co: Fidem
[Deute. 28]
Quis misero habebit, se licet malae cruci
Dedat? Ba: Abolebitur per hunc mors, quae meâ
Industriâ genita, adolevit hactenus.
[Sapien. 2]
(880) Et ovili ovis reddetur, illud unice
Doleo equidem. Sar: Vah tu mihi risum excutis.
Non capit ovile huiusmodi, qui in carne sunt.
Quem reperies non carneum? affectu atque non
Duci illius? Ba: carnis ais? Sa: Aio. Affectis &
(885) Carnis, tua haec mors est. quid, abolebitur? Ut hic
Times ubi timor nullum habet locum. Co: equidem ita est.
Sa: Quin & adamantinis apud nos vinculis
Vincta est, & in coecissimis tenebris aegens,
Facile viri fallet oculos. Ba: Ficulnea haec
[Esai. 49]
(890) Sunt. Verbulo dissolveret vulcania
Quaecunque vincula, imperans exire eos
Qui carcere nigro detinerentur. Viri
[fol. C4r]
Huiusce fallere ocellulos, orci licet
Quis galeam haberet, nemini datur. Hic enim
(895) Lux lucidissima ipsissimas quoque
[Ioan. 8]
Illuminans tenebras. Sa: Deum facis virum.
Qui id conijcis? Ba: me oracla de illo praestita
Idem docent. Co: Age valeant haec obsecro,
Esto, redimat singuine suo hanc ovem sibi,
[2. Petri. 2]
(900) Verum, canem ad suum ipsius vomitum, & suem
Lotam ad volutabrum luti videbimus
Redijsse. Sa: Princeps noster est fortis quoque Ba:
[Esa. 4.9]
Praedam auferet & à forti is, ut qui fortior. Co:
Bene dicis. Ast compendio vis dicier
(905) Tibi? Laboret hic, laborent & sui
Pro viribus, nonquàm tamen suo bono
Nobis mala inferent. Volent forsan aliquot
Agni, salutis quos suae taedet, sequi
Isthuncce pastorem, ast remedium huic, & quidem
(910) Praesens habemus, per Nerones, & itidem
Per Domitianos Imperatorij animi, &
Summae potentiae viros. Adhaec quoque
Per strenuos hypocriticae vitae viros.
Qui Christiano se sacramento efferent,
(915) Et spiritu se praeditos sanctissimo
Dicent, sed ipsa re meo autorati erunt
Principi equidem. Ba: ain’ haec? Cos: Aio. Abito. Ponito
Metum. Quid his stipata non facies? Per hos
[Math. 24]
Persuasione toxicata, crucibus &
(920) Gladijs per illos subijcientur principi
[Ioan. 16]
Meo. Videbitur sibi cultum Deo
Praestare, quisquis hos malâ morte afficit
[fol. C4v]
Cui vita tam vilis foret, qui huiusmodi
Periculo bonum huncce pastorem sequi
(925) Vellet? Sit hic poenae paratus admodum,
Poenam sibi suam feret. Quis alicui in
Poena comes erit? quamlibet sit is quoque
Eidem amicissimus. Ut es sollicita. Quin
Animum capessito. Rem humeris imponito
(930) Nostris. Mihi & huic curae erit. Ba: Meliuscule
Se habet animus. Sororibus celabitur
Quidquid mali est. Soli mihi occurit malum
Omne. Atqui id est Bascaniae invidae mihi
Ingenium, ut ubi studeo resciscere omnia
(935) Quae mordeant me, reperio non paucula. Co:
Miraris occurrere tibi mala frequentius,
Cum aliena bona tibi, & cuivis invido,
Ipsissima mala sunt? Dolorem ponito.
Malefacienti, ovilis ostium patet
(940) Nemini. Et ovis, & agni eius, hoc de se datum
[Psal. 13.]
Oraclum habent. Prospexit è coelo ille qui
Creavit omnia, ut videat an sit aliquis
Qui bene facere curet, sed unusquisque ab hoc
Defecit, atque inutilis factu’st. Nec est
(945) Qui bene facere studet, nec unus quidem. Abeas
Ecquid mali est? Ba: non memineram quidem.
Non fert homo aliquem, nisi voluntatem patris
Sui per omnia fecerit. id est, nisi filij
[Math. 7]
Vestigia fuerit subsequutus, & ut tu ais,
(950) Nisi benefecerit. Iam ubi benefacere
Nemo studebit, ecquid hic mihi crucem
Sompnio? Nihil mali est. Valete. Co: tu quoque
Valeas. Negocio licet cum maximo
[fol. C5r]
Hanc aegritudine liberaverim, tamen
[Hypermeter.]
(955) Triumpho. Sa. Verum. Hem tibi. Viden’? Co. Valeant. In aurem
Utranque dormiamus ociosuli.
Nam ut nunc se habet saeclum. Doleat an gaudeat
Alius, movet res neminem. Quin sequere me.



SCENA QUARTA
Dicaeosyne Helias.
Trimetri.

SIccine abijt noster? He. Abijt. Di. Ovis unius
(960) Causa? He. Unius ita, ut quae mom supra littoris
Foetaverit harenam. Di. Diu est quod abierit? He.
Quaeso quid hic diu est? Di. nihil se respicit.
Parum ipse iusticiae suae meminit. Nisi in-
Effabilis viri benignitas probe
(965) Mihi foret perspecta, parum abesset equidem
Quin dicerem eum avarum. He. Avidum ais. cum Ovis
Huiusce perditae salutem aveat. Neque
Scio quàm eam ingratam reperiet. Sordibus
Tam gaudet, & tam non sapit se perditam, ut
(970) Pastoris optimi optima illicia male
Reijciet. Di. Reijcula modis omnibus
Reijcienda. Quod mei non sit animi. He.
[Sapien. 2.]
Tumsi volet ovis perditae hulcuscula satis
Aperta tangere, quo malefaciat viro
(975) Studebit acriter. Di. Usqueadeo se vilem habet?
Reperio nunc verissimum, quod inquiunt,
Invitum ubi retines, quo abeat, hunc incitas.
Certavit hic soror mecum, sed victa sum. et
[fol. C5v]
Victis quid aliud quàm dolor? He. Vicit soror.
(980) Atqui parum est currenti equo calcaria
[Ioan. 10.]
Subdere. Volens vitam suam impendit ovi. At hanc
A nemine ablatam sibi iterum assumet. Di. hem
Vitam? huic ovi? dolor. dolor. He. Quin hic tuus
Valeat dolor. Nam plus minus sesquihorulam
(985) Hunc abfuturum scimus. Di. Anni plus minus
Trigintatres, sesquihorula haec est. Heli. apud ovem.
Et iam tuum beneplacidi animi recipies,
Quem retinuisses se aegritudine nimia, &
Perpetua edentem. Gaudeat tecum obsecro.
(990) Tu illius, ipse ovis suae praesentiâ
Huc prodit Eleemosyna. Dicaeo. Quid animi obsecro,
Habet, quod hunc expulerit in crucem modo.



SCENA QUINTA
Eleemosyna. Dicaeosyne. Helias.
Eiusdem numeri.

DIu est quod abijt noster Helia? Di. Quasi
Utranque paginâ in hoc libro non feceris. El.
(995) Tun’ ades soror? Di factum est satis per omnia
Tuo animo. Oves licet & triumphes quod virum
Eieceris. Ele. quonam? Di. in malam crucem. Elee. bona
Verba obsecro. Di. Sic ê tamen. Ele. Egon virum? ain’? an
Ille imperatis nunc meis facere satis
(1000) Compellitur? Tibi in aliquem imperium habeo? Di:
[fol. C6r]
Quidquid habeas ne scio. Sed id certò scio,
Per te virum nobis abesse. Ele. demus id
Tibi, quandoquidem ita vis. Foret tamen hic mihi
Quod gratias ageres, ut huic quae esset bene
(1005) De te merita. Di. de me bene merita es? tun’ hem?
Peroptimè, tibi debeo aegritudinem hanc
Cum me mihi charissimo viduaveris. He.
Is tibi aderit simul cum ove, & salvus quidem. Di.
[Hier. 15.]
Ut ille qui de se loquitur ita. Cur mea
(1010) Plaga renuit curarier? Sed numcubi
De me bene merita es? Ele. hic ubi tantum doles
Modò velis audies? Di. Agas mecum licet
Meris sophismatibus, tamen praeter meum
Quod habeo praesens ingenium, adero hic tibi.
Ele. (1015) Dic num illa quae est iusta actionis causa, de
Te bene meretur? Dicae. maximè. Elee. Quando me eam
Docuero, reliquum mihi facile dabis arbitror. Di.
Doctrix ubi docueris hanc te esse, obtines. Ele.
Potissimum Iusticiae erit tibi pietas
(1020) Credo. Di. erit. Ele. & haec dei ipsius notio Di. eadem
Ele. Ecquis Deum novit probe? Di. qui colit eundem.
Ele. Itaque Dei cultura erit Pietas. Di. erit. Ele.
Et iusticia. Di. quis ambigit? Ele. Detur nisi
Qui coluerit Deum, neque pium habes. neque
(1025) Iustum. Di. reluctor? Ele. Iam cum eô insipientiae
Ventum sit, ut Deum esse denegent, spei est
[fol. C6v]
Aliquid Deum coli? Di. Spei ne tantulum
Quidem, Sed ubi iustae actionis causa tu?
Doleam licet, idem a te tamen discere libet. Ele.
(1030) Maneto. Num cogi valent ad id quo haec proferant
[David. 4.]
Magnifico, laudo, glorifico coeli ipsius
Regem, quia eius opera vera sunt,
Omnes viae eius iudicia, cuius in
Manu est superbiâ tumentes, humilimos
(1035) Efficere. & his confinia? Di. duplici via
Et vi & beneficio. Ele. coletur ne deus hic
Et à pijs. & identidem à iustis probe
Notus? Di: coletur. Ele. A quo ad hoc cogentur hi
Rectius? ab hoc ne qui Deo tam similis est
(1040) Quàm ovum ovo? Di: ita credo: Ele: iste noster est. Di: scio,
Ele. Quia huius oblita est ovis misellula,
Quod eius impietas facillimè arguit,
[Psal. 15. Ioan. 10.]
Abijt quo eidem se aperiat, sanctissimae
Pietatis arcana manifestaturus. Et
(1045) Hic (tibi si haberi vis fidem)* ego bene frigidam
Subfudi. et eieci virum si dijs placet.
Hoc est futurae iusticiae ego causa sum.
Quid quaeso habes quod hic mihi respondeas. Di:
Nihil nisi quod arguta es admodum. Ele. Precor
(1050) Animo bono sis. Di: si meus adesset. He: Scio
Iamiam virum affuturum, & id
Salva ove. Elee: Scin’ hunc corruptioni obnoxium
Minimè? Futurum hinc est ovile unum, unus &
Pastor. Di: Si adesset. Ele: Salvus aderit. He: certe adest.
Di: (1055) Riden’ misellulam? He: in humeros ovem gerit.
[fol. C7r]
Respicito. Ele: Serio triumphamus equidem




SCENA SEXTA
Soter Eleemosyna Helias Dicaeosyne
Iambici Trimetri.

Ovi salutem, mihi reversum sedulo
Congratulamini, qui amici estis mei.
Cum flente qui flevistis, huc concurrite &
(1060) Gaudete cum gaudente. Qui nisi gaudium
Sit, nihil erit. Tanto afficit me gaudio,
Quanto mihi & poena & labore constitit
Erepta forti haec praeda. Non me poenitet
Domus relictae, haereditatis quoque meae.
[Hier. 12.]
(1065) Quando mihi ovis incolumis est. Quod perierat
Reperi. quod abiectum reduxi, quod debile
Corroboravi. sed quod vinctum & forte nunc
[Eze. 34.]
Pascam omnibus terrae bonis. Custodiae
Quoque vigilantiori erit de caetero
(1070) Mihi: triumphum ago, in trophaeum ductitans
Mundi huius ipsum principem. Quam modo mea
Gaudebit universa familia. Non potest
Dici. Ele. Rem habes.* Salvum te adesse gaudeo
So. Ten meam Eleemosynam habeo? Viden’ quàm ego
(1075) Beaverim te? Ele. Per tuam praesentiam
Dea sum. So. efficacissima. quum ovis per te mea
Reperta, reddita sit ovili pristino. Et
Licet aliquando transilverit septa, tu es
Quae eidem ovilis ostium aperies. He. here
(1080) Unica voluptas est adesse tibi. So. Helia
Mi ades? stupent ocelluli prae gaudio. Di.
[fol. C7v]
Meum habeo? So. habes longe ab alio diversum. Di. ain’?
Dic, num satin’ salvae? So. Satis. Di. Alius es modo ac
Fueris? So. qui abieram tristicia, redeo tibi
(1085) Laeticia. Di. Sed quaeso, mali passus nihil? So.
Obducta crustis vulnera refricarier
Nolo. neque tempus postulat. Volo mihi
Ovem reductam gratulemini modo.
[Luce. 15.]
Quod prandeamus apparetur. luceat
(1090) Focus. Diem hunc convivio celebrem volo.
Convivium hospitum frequentia omnibus
Clarum volo. Hospites cibum per vividum
Deos volo. Ocyus sequimini me. Via
[Ioan. 8.]
Dux ero viae omnibus Viam qui ingreditur hanc
(1095) Tenebras timebit ille nullas. Sequimini. He.
A prandio nihil est quod operiamini
Quin si lubet paratae vos convivio
Nam umbris fores paratae erunt quibuslibet,
Modo vitâ honestâ, & moribus sint integris.
[Math. 22.]
(1100) Id volo sciat quivis, vocatos esse non
Paucos, sed electos quoque numero esse non
Multos. Valete. & si videtur, Plaudite.


FINIS


[fol. C8r, fol. C8v: blanco]
Continue

Tekstkritiek:

fol. A2r: improbatum er staat: improbdtum
fol. A3v: SCENA I. er staat: SCENA II.
vs. 9: perdita er staat: per dita
vs. 79: somnias. er staat: sopnias.
vs. 104: qui er staat: qni
vs. 110: insomnis er staat: insopnis
vs. 240: So. er staat: Si.
vs. 294: quis huc er staat: quis uc de h is te laag afgedrukt.
vs. 333: Putavimus, er staat: Putavimuus,
vs. 377: maligno er staat: m ligno
vs. 391: Deut. er staat: Dent.
vs. 1045: fidem) er staat: fidem(
vs. 1073: habes. er staat: hahes.
Continue