Continue

[CH1610:001]
[Grieks-]ODOIPORIKON[-Grieks]
Aspera stabat hiems, omnique ex parte feroces
Spirabant densa commixti grandine venti,
Cum subito ad nostras pervenit nuntius aures,
Proh dolor! infelix, nostrum succumbere morti
(5) Cognatum Marcum, et media iam morte teneri.
Traditur haec primum moestissima littera matri,
Illa legens aperit, lacrimae cecidere legenti;
Nos circumstantes, avidi qui forte valeret,
Sic percunctamur. Quid sic charissima mater?
(10) Dic age, quid lacrimas? quid tot suspiria ducis?
Illa graves imo gemitus de pectore ducens,
Proximus, ah! morti est noster cognatus, et, eheu!
Ultima lux venit, nec iam superesse putarem.
Intereaque domum solito de more redibat
(15) Turbatus variis rebus Pater, huic quoque tristis
Littera praelegitur, miratus at ille: Quid ergo?
Hei mihi quid narras? iam convaluisse putabam;
Sed iam? quid faciam? mediane in morte relinquam?
Absit. adibo igitur, iuvat, inquit, abesse supremum.
(20) Mater at interea: Qui sic te proripis? aut quo?
Quid properas? medio stat hiems asperrima Iano,
Vastaque iactantur rapidis freta concita ventis,
Et tu praeterea quid agas ibi? namque dolores
Non relevare potes, rapidaeque resistere morti.
(25) Curnam igitur ventis te tam cito tradis, et undis?
Dixerat. Ille refert: nihilominus ibo, vetabunt
Frigora nulla, mihi sic stat sententia, adibo,
Constantinus erit nobis famulusque comesque.
Postera iamque nigras Aurora removerat umbras,
(30) Lugdunum Pater ire parat, tum caetera nobis
Procurat vestes, collaria, pallia mater:
Iamque ascensuri currum stabamus uterque,
Mater utrumque dolens amplectebatur euntes,
Humida manantes lachrymaeque per ora fluebant,
(35) Dicere postremum cum vellet moesta Valete;
Scandimus interea currum, vehimurque citatis
Per pagos, per rura, rotis, auriga veloces
Verbere cogit equos, totasque immittit habenas.
Dulcia tum tristes Hagae rellinquimus arva:
(40) Conspicimusque procul Lugdunum, ubi vitreus arva
Inter opima virûm leni fluit agmine Rhenus:
Tum Wassenarias quoque praetermittimus oras;
Et iam summa procul villarum culmina fumant,
Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
(45) Intramus laeti portas, et tecta subimus,
Iungimus hospitio dextras, Auriga madentes
Ad stabulum deducit equos, et gramine pascit.
Conveniunt varii, Pater, et studiosa iuventus,
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
(50) Expediunt, tonsisque ferunt mantilia villis:
Carpimus ore cibos, dapibusque epulamur opimis,
Fallimus et variis rapidas sermonibus horas.
Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae,
Quisque suum fessus quaerebat adire cubile,
(55) Nos nostrum, et placida laxamus membra quiete.
Iam nox hibernas bis quinque peregerat horas,
Sollicitus famulus nostrum intrat mane cubiclum,
Excitat et crebris languentem flatibus ignem.
Interea genitor stratis assurgit, et omnes
(60) Explorat ventos, atque auribus aera captat:
Postquam cuncta videt ventis constare secundis,
Me vocat, excutior somno, tum littus adimus;
Deducunt nautae naves, et littora complent:
Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt:
(65) Tendunt vela Noti, fugimus spumantibus undis,
Qua cursum ventusque gubernatorque vocabant.
Postquam altum tenuit navis, nec iam amplius ullae
Apparent terrae, caelum undique et undique pontus,
Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt
(70) Aequora, et ex imo fundo eructantur arenae.
Ast ego miratus tantis volvi aequora ventis,
Heu quianam tanti iunxerunt aethera nymbi?
Hei mihi quid Deus alme paras! haecne ultima nobis?
Haecne igitur postrema dies? haecne hora? locusque?
(75) Talia dum mecum reputo, timidusque rependo,
Stans celsa in prora video procul Amsterdamum:
Amstelrodamum primus clamore saluto.
Subsidunt undae, fugiunt vasto aethere nymbi,
Crebrescunt optatae aurae, portusque propinquat;
(80) Vela legunt socii, et proras ad littora torquent:
Imus amicorum qua nos via ducit ad aedes.
Hinc quoque, quae fuerat veniendi maxima causa,
Invisit pater aegrotum, qui protinus illum
Agnoscens, stratis labenteis sustulit artus:
(85) Hei mihi qualis erat! quantum mutatus et ore, et
Pectore! languentes macies obduxerat artus,
Ut baculi digiti, cava lumina, pallor in ore.
Effusaeque genis lachrymae, et vox excidit ore:
Ergo optata dies coelo diluxit ab alto,
(90) Ergone lux venit, qua te charissime cernam?
O mihi chare quidem semper, sed tempore duro
Cognite, non ego te post tantum cernere morbum
Unquam crediderim, magnas pro munere tanto
Reddo Deo grates, tua iam tamen ora tueri
(95) Quod dedit et notas audire et reddere voces.
Sic fatus, cubuit, nec fari plura dabatur.
Ast ego dum genitor consolans assidet aegro,
Nunc hos, nunc illos inviso laetus amicos.
Et nunc ad templum, nunc rursum ad littora tendo, et
(100) Aspicio immensas solventes littore puppes;
Hinc quoque ad aegrotum, vacuum sic transigo tempus.
At Pater interea, venit iam tertius, inquit,
Constantine dies, dum nos hic ecce moramur,
Nec mage cognati video crudescere morbum.
(105) Vellem igitur, ventis si placatum mare, si non
Adversi flarent Zephyri, iam nate reverti,
Ad nautas saltem properemus, eosque rogemus.
Imus, et ad littus veniens Pater, heus age, clamat,
Heus age responde, placet hoc qui navita caelum?
(110) Qui tibi tempestas? quinam tibi ventus? At ille,
Creber agens hyemem vasto ruit aequore turbo,
Atque ego vix ausim tali dare carbasa vento
Aëre, sed si quis mecum se credere ponto
Audeat, ecce sumus, puppis, nautaeque parati.
(115) Sed nos inde domum decedimus, ire negantes.
Unam istic etiam terimus noctemque diemque.
Postera Phoebea lustrabat lampade terram,
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram,
Adversi spirant commixta grandine venti,
(120) Ad naves, valedicentes tamen omnibus, imus.
Deducunt nautae navem refluentibus undis,
Iamque propinquabat, qua se transmittere, terra,
Uncta carina solet, puppi hic descendimus. alto
Accingunt omnes operi, celeresque rotarum
(125) Subiiciunt lapsus, et stupea vincula collo
Intendunt, ingens ascendit machina terram:
Conclamant nautae, funemque attingere gaudent,
Sufficiunt clamore animos, illa usque minatur
Et malo concussa tremit, mox praecipitem se
(130) Deiicit in fluctus, accurrunt undique nautae,
Accurrunt iuvenes, pueri, innuptaeque puellae,
Vectoresque alii, meliorem prendere primus
Quaerit quisque locum: Dum nos in littore stantes
Cernimus haec, gemitus imo de pectore ducens,
(135) Sic tremulus Patrem dictis affabar amicis:
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer,
Et mare turbatum stridet refluentibus undis,
Hoc igitur supplex, genitor charissime, posco,
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
(140) Dulce meum, concede, precor, concede manere.
Tum genitor, Quid tam puerili parvule mente
Commotos horres fluctus? quid nate vereris?
Nonne vides istic quot currant undique, qui iam
Non minus, ecce, petunt; quin nos quoque? sed tibi tanta
(145) Si formido tamen, si tanta cupido manendi,
Concedo lucem hic, noctemque morabimur unam.
Imus in hospitium, discedit littore puppis.
Continuo assurgunt venti, et maria alta tumescunt,
Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
(150) Africus, et vastos volvunt ad littora fluctus,
Et qua transmitti solet ante carina virûm vi,
Iam queat erectis semet transmittere velis.
Sed nos, quo vacuum interea traducere tempus
Possimus, nihil est, nulla est domus, aut homo notus,
(155) Nil ibi quam campos, et pontum cerno, proculque
Amstelrodamum aspicio quo saepe reverti
Num cupiat rogito Patrem, verum ille, quid istic?
Quid faciemus? ait; nihil est quam moeror ubique.
Hic expectemus donec se crastina terris
(160) Lux reddat, veniet namque huc tunc altera navis.
Vespera praecipitat, coenati fessa sopori
Membra damus, fessos somnus complectitur artus.
Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
Expectata venit navis, transmittitur, hanc nos
(165) Scandimus, adversis dat navita carbasa ventis:
Et iam tunc mediis Harlemum apparet in undis,
Diversaeque urbes aliae, pagique, domusque,
Post etiam obscuros colles, humilemque videbar
Cernere Lugdunum laetus, nec gratior unquam
(170) Italia Aeneae, quam Lugdunum mihi. Nautae
Obvertunt pelago proras, tum dente tenaci
Anchora fundabat navem, stat littore puppis.
Hic etiam noctem fessi requiescimus unam.
Postera lux oritur. nos curru tendimus Hagam,
(175) Cernitur illa procul nobis, tum sylva propinquat.
Intramus portas, curru descendimus, imus
Inde domum; occurrunt Mater fraterque sororesque
Ancillae, atque omnes alii reducesque salutant.
Finis. (Ips. Kal. (1) Aprilis).



[CH1610:002]
DE SCAEVOLA
Scaevola se numeros dicit novisse, sed ille
Cum recipit nummos non numerare potest:
Meque rogat numerare velim, sed, Scaevola, dico,
Si vis ut numerem, da mihi dimidium.
(5) Sic miser accipiens nummos numquam accipit omneis,
Nam debet semper pendere dimidium.



[CH1610:003]
Lentule misisti tandem chordasque librumque,
Pro quibus has grates, accipe, reddo tibi:
Cum mihi cordarum, fuit ut tibi, copia, cordas
Reddam equidem, at librum reddere non statui.



[CH1610:004]
Heus, paucis volo carminifex, heus docte poeta,
Dic mihi quae Lachesis, Clotho, Thalia, precor.



[CH1610:005]
DE RUSTICO ET MONACHO
Rusticus et Monachus mensa prandent in una
Perlaute extructa carnibus omne genus.
Accumbunt omnes mensae, tum callidus inquit
Rusticus, huic vesci carnibus anne licet?
(5) Ille caput quatiens placide negat. Ova feruntur
Illico, fertur ei panis, ad haec butyrum.
Subrident alii, dapibusque epulantur opimis,
Purpureoque rigant guttura sicca mero:
Exactis epulis tandem, mensaque remota,
(10) Nescio quo vadunt Rusticus et Monachus;
Ad fossam veniunt, ubi nec saltare dabatur,
(Lata enim erat) sicco neve meare vado.
Sublata Monachus togula transibat, at alter,
Me quoque transfer, ait. Iussa facit Monachus.
(15) In medio cum sunt, anne ulla pecunia tecum est?
Ipse ait; annuit hic. Nulla ferenda mihi est.
Sic ait et medias hominem demisit in undas
Ex humeris Monachus. Parque pari retulit.
annor. 14.



[CH1610:006]
AD PATREM
Ergone tam dulces poteris relinquere terras,
Uxorem, natas, et dulcia pignora natos,
Mille decem solitos patriis dare basia labris?
Ergone care pater, per terras et mare magnum,
(5) Brabantas, Flandras, Zelandasque ibis ad oras?
Ergone solus abis, nec nos comitare licebit?
Nec te pacta fides, nec te data dextera quondam,
Nec promissa movent, nec nati verba precantis?
Nosne fugis? Per ego hanc, Genitor, dextramque tuam te,
(10) Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
Dulce meum, miserere precor rogitantis, et istam
Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Ast ego quid loquor? hem satis est iam, Musa, tacendum est,
Scilicet officium nati est obedire parenti;
(15) Nec tamen hoc satis est, dicendum carmine dignum
Est aliquid, versus quo possim inflare, quid ergo?
I procul a nostris terris, pete regna per undas,
Per mare, per terras, quocumque negotia poscunt.
Dii tibi, chare pater, faveant, tibi mitis in undis
(20) Caeruleusque siet pater, et vastum mare placet,
Claudat et adversos validis Rex Aeolus antris
Ventos, atque aliis inflet tua vela secundis.
En tibi rem totam, faustus decede, redique.




[CH1610:007]
AD CANEM
EPIGRAMMA

I scelus a nostra, quo dignus es, I procul aede,
I canis exilii causa sed ipse tui.
Nil latrare iuvat, furatus namque semel qui,
Fur tota vita dicitur ille sua.




[CH1610:008]
AD IOANNEM
Ohe iam satis est, redito Iane,
Antiquas iterum revise Musas;
Cessatum a studiis satis superque est,
Iam lusum satis atque feriatum
(5) Nobis atque tibi, sat otiatum,
Et cursum satis, et sat ambulatum,
Detensusque satis quievit arcus,
Ohe Iam satis est, redito Iane,
Antiquas iterum revise Musas.




[CH1610:009]
ORNATISSIMO DOCTISSOMOQUE IUVENI
IOANNI BROUARDO PRO GRADU DOCTORATUS
IN MEDICINA CONSEQUENDO DISPUTANTI

Non cuivis homini sanctos adiisse recessus,
Delubraque alta Delii vatis datum est:
Pauci, quos tanto meritos dignatus honore est,
Et queis reclusit sacra Apollo limina.
(5) Contigit hoc, Brovarde, tibi, te Delius artes
Docens suas arcana pandit ostia.
I bone quo virtus tua te vocat, I pede fausto,
Quippe hodie votis tuis lux candida
Venit, et ipse Deus magna comitante caterva
(10) Novem sororum en obviam venit tibi;
I bone quo chorus iste viam tibi monstrat eunti,
Magnumque nomen patriae addito tuae.
L. M. Q. P. (Oct.)



[CH1610:010]
S.
Promissum tibi mittimus, Brouarde,
Carmen, nec lepidum nec expolitum:
Non hic Pierios nec Heinsianos,
Aures quos scio personare vestras,
(5) Multos invenies puto lepores;
Quantumcumque tamen tibi teneto
Quod nostrae tibi dedicant Camoenae.



[CH1610:011]
ELEGIA AD PATREM
Iam mihi Daedaleas optarem sumere pennas,
Iam cuperem currum scandere Phoebe tuum:
Ipse licet puer hoc Phaeton periisse refertur,
Quando impar patrios cogere vellet equos.
(5) Parvulus ipse licet puer his cecidisse refertur
Icarus, et tinctas nomine fecit aquas.
Scilicet ut patriis possem dare basia labris,
Quod mare, quae terrae hunc, quisve locus teneat:
Scilicet ut rursum videam quae tempore longo
(10) Lumina luminibus non mihi visa meis.
Ast ego quid stultus rogito, quid inania verba
Iactito, perniciem quaero quid ipse meam?
Scilicet hoc totum est; redeas cito ut omine fausto
Atque feras natis gaudia grata tuis;
(15) Sic mihi Daedaleas poteris coniungere pennas,
Sic et erunt cursu nulla pericla meo:
Sic ego Phoebeum, Genitor carissime, currum
Scandero, sic cursu nulla pericla meo.
Septimo Id. (7) Decembris.


Continue