[CH1635:001]
(OP DE ZYDELINGE AFBEELDING VAN MIJ
EN MIJN HUYSVROUW IN EEN BLAD DOOR I. VAN CAMPEN)
Broer en Suster moghen schelen,
All wat vred en vriendschap velen;
Man en vrouw niet meer als hier,
Niet de dickte van t papier.
2. Ian.
[CH1635:002]
AD AMICUM, TECTUM AEDIBUS QUAS EXTRUEBAM AENEUM
IMPONI CONSULENTEM
Aere domum tegier suades; ego non tego: mirum,
Si quis obaeratam nolit habere domum?
3. Ian.
[CH1635:003]
AD A. MARIAM A SCHURMAN
Sol in virgine, non latui; nec vana tegendi
Nominis obscuro carmine cura fuit.
Sed radiis admota tuis scintilla perivi.
Non videt Eoüm quae tegit astra jubar.
(5) Surge adeo, quantusque sies oriturus, oborti
Casum deliquii, non satis orte, roga:
Surge, quod optavi, quod votis omnibus opto,
Surge, die noctem pelle, dieque diem.
9. Ian.
[Doorgeschrapte versie:]
Qui mediâ de nocte facis jubar optat Eoäe,
Obscuri caussam rusticus orbis agit,
Et latet, et jubar ille tamen tenebrosus Eoum
Impetrat, et quo non est caruisse, diem.
(5) Sol in virgine, Sol virgo, qui te incola pagi
Sollicito, caussam rusticus orbis ago;
En lateo: tu redde diem quem poscimus; illum
Poscimus, Aurorae qui tegat astra tuae.
Redde diem, quicumque vocem; ne sperne latentem
(10) Scintillam quam tu, nec satis orta, tegis.
[CH1635:004]
AD BARLAEUM CUM SUPERIORE EPIGRAMMATE
Me nova non bigamum tentat, Barlaee, voluptas:
Ignoscis? rem cum Virgine nunc habeo.
Da veniam, est quod ames, non indignere; coïtur
Eminus, et foetum reddit uterque parens.
10. Ian.
AD CONSTANTINUM HUGENIUM REM CUM VIRGINE
EMINUS HABENTEM
Non equidem invideo, mi Constantine, quod ista
Illustri rem cum Virgine nunc habeas.
Ipse ego, nullius quanquam violator amoris,
Hac ipsa rem cum Virgine quondam habui.
(5) Ecce, tuus Te praevenit Barlaeus amando,
Et mea tot retro messibus Anna fuit.
Serus amas. sero nimium tibi poscitur Anna.
Praevertit stimulos nostra libido tuos.
Hanc tetigi, hanc tetigi. Sed non ut Phyllida Mopsus,
(10) Iupiter Asterien, Cynthius Antiopam.
Et tetigi tamen, et pupugi, sed carmine blando:
Inque vicem blando carmine me pupugit.
Succubus nemo hic, nemo fuit Incubus. Insons
Virginitas, insons flamma, thorusque fuit.
(15) Ergo sumus gemini, verum sine crimine, moechi.
At mea laus haec est. me coiisse prius.
Tuus [Grieks-]ho allêgorôn.[-Grieks]
C.B.
AD CONSTANTINUM HUGENIUM FRUSTRA ANNAM MARIAM A
SCHURMAN
IN LUCEM AC SOLEM PROTRAHENTEM
Cum totus lateat Titan in Virgine, cur vis
Virgineum nullo Sole micare decus?
Eripe doctrinae iubar immortale puellae,
Eripe ab ingenio, quas habet illa, faces,
(5) Eripe Phoeboeo Phoebum de pectore, pulsis
Ut Mariam tenebris reddat aperta dies.
Dum clausi latitant in virgine Solque diesque,
Quid mirum est, oculos si fugit illa tuos.
C. B.
Amstelod. XI. Jan.
[CH1635:005]
IN EFFIGIEM PATRIS
Ambigitur niveam aestatem, brumamne virentem
Dixeris, Hugenio dum fuit iste color.
Hoc certum est, quos forte putas in vertice canos,
Prorumpens toto de sene candor erant.
12. Ian.
[CH1635:006]
AD BARLAEUM
Moeche prior, nisi quadruplici tot basia versu
Ostentes, dubiam vix tueare fidem:
Usque adeo amplexus, intacti signa pudoris,
Experior crudâ in virgine difficiles.
(5) Denique nil agimus, nisi adhuc succurris, amantes.
Quid, Barlaee, satin serius ista mones?
Poscis ab indomito producat corpore Solem,
Quod Chymicus nequit, a vate caco-chymico?
15- Ian.
ULULAS ATHENAS, SIVE CONSILIUM, QUO ERUDITISSIMA VIRGO
ANNA
MARIA à SCHURMAN IN LUCEM PROTRAHI POSSIT, AD
CONSTANTINUM HUGENIUM
Si cupis, ut claro spectetur Sole virago
Mascula, et in medio luceat Anna die,
Omnis doctarum pandatur scena sororum,
Et Clariae veniant in tua verba nurus.
(5) Dic, nunquam Aonias tenebris latuisse Camoenas,
Dic tantas orbi plus micuisse Deas.
Pallada dic, dic facundas scripsisse Corinnas,
Dic, Lyricis Sappho claruit ista modis.
Objice, quae magno Aspasia est sociata Pericli,
(10) Objice Cassandras, objice Zenobias.
Objice Deiphoben, vivacisque ora Sibyllae,
Et dic: Lucani Polla diserta fuit.
Claudia quam fuerit Statio celebrata Poëtae,
Quaeque Crati vixit docta marita comes.
(15) Haec ubi selectae objicies exempla puellae,
Exemplis cupiet clarior esse tuis.
Forsan et accendet cupidam nova gloria mentem,
Doctorumque volet saepius ore legi.
Sic clausum elicies, Hugeni, e virgine Solem,
(20) Et Solis fies tu pater, illa parens.
C. B.
Amstelod. XVII Jan.
AD CONSTANTINUM HUGENIUM, POëTAM EUCHYMUM ET
BONI
SUCCI, NON CACO-CHYMICUM
Cum tua magnificis generosa modestia rostris,
Cum sapiat doctis cocta Camoena viris:
Cum bellatori sapiant tua verba Batavo,
Et manus Auriaco scribere prompta Duci:
(5) Cum non cruda tuae sapiant quoque basia nuptae,
Atque alibi tropicas appetat Anna faces:
Cum generes pulchros, Barlaea conjuge, natos,
Nec possis alios, quam generare mares:
Euchymus es, gratique placens buccella saporis,
(10) Et pyxis centum plena cupidinibus.
Quin, tua dum Latio stillant epigrammata succo,
Sic mihi saepe velis esse caco-chymicus.
vel
Pimpla mihi et succi Fons melioris eris.
C. B.
[CH1635:007]
(IN EFFIGIEM PATRIS)
Hugenius Pater in tabula, quam vivere jures,
Cur Leidae taceat, caussa nec ambigua est:
Qui talis tam facunde, tam saepe, tot olim,
Tam bona, tam memori dixerit Heinsiadae.
19. Ian.
[CH1635:008]
RAGGUAGLIO DI PARNASO, DELL INCENDIO ACCADUTO ALLA
HAYA
IL DI NATALE DELL ECCmo PRINCIPE DORANGES
29°. DI GENARO 1635
Auriaci cunas nullo splendore notari
Non tulit augustâ sorte superba dies;
Et vetuit Fortuna nefas: lux addita luci
Fulsit, et ad festas horruit Haga faces.
(5) Quis pretiosa sacrae deploras pabula flammae?
Ussimus, ut myrrham, thus et aroma, trabes,
Concussas aetate trabes, vicina ruinae
Tigna, diu foedo tabida tecta situ:
Denique quod perdi potuit consumpsimus, ut quod
(10) Poeniteat perdi restituatur opus.
Et rursum, fortuna, faves: illustria Divi
Omnia natales omina parturiunt.
Cassa novis pensare, bonis mala, putria pulchris,
yssesyssesChálkea chryséiois, aureum et Auriacum est.
30. Ian.
[CH1635:009]
Non trovo in spirito, non trovo in carne,
Perche di questo fuoco lamentarne:
Grave non fù, fù cortese rouina,
Che ci lasciò la Chiesa e la Cucina.
ult. (31) Ian.
[CH1635:010]
Ie trouve que ce feu ne nuit
Ni à la chair, ni à l esprit:
Cest peu de mal, peu de ruine,
Qui nons laisse lEglise et la Cuisine.
ult. (31) Ian.
[CH1635:011]
DE (SECUNDI) INCENDII CAUSIS, NONDUM SATIS PERSPECTIS
Mirantur quibus orta sient incendia causis,
Auriacos iterum quae subiere toros:
Nullus ego. quis enim laceras cum patre Gradivo
Vulcani dudum nescit amicitias?
(5) Insanire fabrum dubites, ubi nuda, quod olim,
Credita cum nudo Marte cubare Venus?
Cal. (1) Feb.
[CH1635:012]
(DE IISDEM)
Graeculus incendj librans examine causas,
Nugae ait; in causis proxima, καῦστις erat.
Cal. (1) Feb.
[CH1635:013]
A PARIS
Allons, belle, au renouveau
Rassouvir noz amourettes:
Cest folie des gazettes
Quon redoute du Bureau;
(5) Qui a jamais veu quon chante
Des gaiglardes en Courante?
Cal. (1) Feb.
[CH1635:014]
CUM FRATRI CONCEPTAS PRECES OFFERREM
Qui mea me toties, frater, pia verba rogasti,
Accipe, sic labiis itur ad astra meis.
Cal. (1) Feb.
[CH1635:015]
ALLOQUITUR PATER HEINSIUM
Cum senis, Heinsiade (meministi), Cypridis haesit
Ad scopulos laevâ sorte vetusta ratis,
Talis eram, talis tecum grave carmen amici
Ad vada Melandri concinui albus olor.
Cal. (1) Feb.
[CH1635:016]
SUGGESTUM NOVUM IN TEMPLO GALLICO
Non bene conveniunt, nec in una sede morantur.
2. Feb.
[CH1635:017]
PILULAE MEDICAE
Si bene conveniunt, nec in unâ sede morantur.
2. Feb.
[CH1635:018]
INCENDII QUO PARS AULAE HAGIENSIS CONFLAGRAVIT
IV. CAL. FEB. MDCXXXV QUI DIES NATALIS ERAT
PRINCIPIS AURIACI, TYPUS
Elapsa tectis tota, vis ferae dudum
Captiva flammae, culminique vicino
Minata stragem, pabulo nives ipsas
Omnemque Brumam sumpsit, ut leves lanae
(5) Floccos alendae coelitus datos jures:
Crepuere muri, fornices, tholi, tigna,
Proceres, tigilli, transtra, perticae, postes;
Suggrunda cessit, multus aream late
Constravit imbrex, non suo pavimento:
(10) Oblita munus alterum, alterum cochlis
Implevit, ad scapum perusta; descensum:
Gemuere bis recocta calx, later, testae;
Flevere vitra, lachrimasque nativis
Fudere guttis; non suâta fornaci
(15) "Coementa mugiere; Pro sacrae rupes,
"Paterna saxa, frigidique secessus,
"Pro semper Aulae care splendor incertae!
Rubuere lapsi cardines, timor vectes
Solvit solutos; pessulo fidem porta,
(20) Portae negavit pessulus; serae et claustris
Claves negarunt; clavibus serae et claustra:
Caryatides suspirio, vale, muto
Telamonibus dixere, patriae cladis
Faciem, jugique triste schema trans ipsas
(25) Visae invicem dolore marmorum crustas:
Atlantibus loco focoque summotis
Nemo Hercules successit; usta compages
Coenaculum omne corruens focum fecit:
Confluxit auro, si latere sic posset,
(30) Fugitiva plumbi vena; fortius ferrum
Trepidavit et sudavit; aeris, argenti
Par pallor, et fuga, et latebra: qui coelum
Tulit Philippus, malleumque et incudem,
Vel torculi, compendio gravi, proelum,
(35) Igni Batavo cessit, et, redemptores
Sui Philippos certus hic recusari,
Obvolvit invisum caput, liquabundi
Quidquid metalli repperit, sibi induxit,
Et tutius liquari duxit in turba
(40) Quam non perire: Quid Philippus? ipsius
Terror Philippi, terror unicus, terror
Iustus, perennis, universus, immotus
Terrore justo, incendio (quod averte
Favor Deorum) patriae, orbis incensi
(45) Tantum movendus, patriae pater, coeli
Proles, stupor mundi, stupere momento,
Pallere visus et panere; sed quali
Te, nate divâ, te pavere pallentem
Decuit stupore, te penatibus, te, Diis
(50) Troiae ruentis et parente sublato,
His tantum, Iülo et Conjugi: Hanc et hanc fornax,
Corinthiâ confusior, suo gemmam
Vovebat aeri: vidimus, videmusque,
Videbimusque, donec hunc dies nostri
(55) Diem videbunt, donec his cruor venis
Inaestuabit, tum tremore praeclusis,
Nec dum reclusis; vidimus (comae rursum
Horrore surgunt) ambientibus raptum
Flammis Iülum, et suffocantibus pressam
(60) Fumis Creusam; vidimus. Tace vero
Adusta fauces Musa, nil supra summum
Nefas nefandi est: scilicet, peribamus:
Cum derepente vis amica, vis major
Ardentis Hagae conflagrantibus pleno
(65) Succurrit aestu: candidas nives inter,
Candore tosto, candidus pedem civis
Tulit manumque; torribus bis ambustis,
Prunâ et pruinâ, itum in gelu est, itum in flammas,
Itum in ruinas, peste, vel manu factas,
(70) Pesti opprimendae; quaque vel gelu fixus
Defecit humor, vel superba profusas
Hinc Vesta lymphas devoravit, hinc sprevit,
Hinc advocatis ivit aucta Vulturnis,
Successit in penuriam, gelu, flammis
(75) Invictus et vento, latex, virûm sudor.
Ut inusitatâ dii deos manu servant!
Quem frigus auxit, vicit ardor ardorem.
10. Feb.
[CH1635:019]
AD BARLAEUM, CUM HUNC SCAZONTEM MITTEREM
Omitte si quid ore vel manu prodis,
Tulli Batave, Maro Batave, victuris
Perenne cedris: amplius calescendum est
Quam quo calescis, vel Poeta vel Rhetor,
(5) Foco perenni: patriae focos, aras
Patriae, calentes igne non suo, Vestâ
Vili, profanâ lucidas, repraesento.
Epos molestum, triste carmen, incessu
Claudum pedestri, verba cruda, suspirant
(10) Plagae recentes: veritatis ornatum
Praestabit ustulata veritas; fucum
Fumi, cinis, fuligo: quaere fragrantes
Ubicumque flores; hinc flagrantium exsuccas
Necto corollas, quodque jam scies lector,
(15) Titione Pimplam, pallidasque Pirenes
Turbo scatebras, ne quid exeat puri,
Sed, faece potus infimâ, luto scribam.
Sic fata nempe, sic jubetis infensi
Bataviae, incensi Dii: ecce parendum
(20) Barlaee, coelo; incendii color carbo est:
Dignum lapillo candido diem, dignos
Stacte, rosisque aromatisque natales
Carbone foedo, non libens, tamen foedo.
Absolve scenam censor, adde quas fatum
(25) Nolit lituras; pone, pone funesto
Carbone nigrum Theta, Theta funestum
Chartis nefandis, carmini ruinoso:
Placet perire, quem nec esse, nec scribi
Decuit nigrum diem, nigerrimâ nocte.
10. Feb.
[CH1635:020]
IN LAPSUM PRINCIPIS GULIELMI, CUM INCENDIO ERIPERETUR
Non cecidit puer Auriacus, quod nescia veri
Fama, vel, ut solita est, sponte sinistra tulit.
Indivisibilli vis est notissima Centro,
Quâ, quod ait vulgus labier, attrahitur.
(5) Hic fuit, et melior magnes, quo constat Iülum
In patrio raptum procubuisse solo.
Oscula servato properans dare, traxit euntem
Candida in amplexus terra Batava suos,
Muneraque, ut flores nequiit, contraria flammis,
(10) Ambusto medicas obtulit uda nives.
15. Feb.
[CH1635:021]
LA CHAIRE TRANSPOSÉE AU TEMPLE FRANÇOIS
La bresche est tousiours là de la saincte entreprise
Qui nous a faict gaigner quatre pieds moins un quart:
Pour chose de neant on dechire lEglise,
Mais à la reparer, on ne songe que tard.
18. Feb.
[CH1635:022]
Si le Curé qui gist ci bas
Voyoit sa Chaire hors de posture,
Comme elle lest pour peu de cas,
Il diroit tout va bien sil dure:
(5) Car, en effect, ne voila pas
Bien du desordre pour deux pas?
19. Feb.
[CH1635:023]
HOOGE NIEWSTRAET
Qui vitio postica mihi centum ostia vertis,
Accipe qua sociis anteferenda ferar:
Ut sileam quae sit grandis praestantia gibbi,
Quod quae dimidii est orbis imago, mea est.
(5) Hoc loquor: hac Batavum splendet Respublica mecum,
Quod supra veteres alta sit, et nova sit.
2. Martii.
IN TRIPUDIUM REGIUM PARISIIS A REGE, REGINA, REGNIQUE
PROCERIBUS SALTATUM
Cur male regales subsannas, Mome, choreas?
Cur dicis Reges ista decere minus?
Exercet Dictynna choros, totque inter et ignes,
Et superos, saltus diligit illa suos.
(5) Ipse per astriferi spatiosa palatia coeli,
Sol speciem Regis subsilientis habet.
Stat, graditur, vastumque celer se versat in orbem,
Et quamquam grandi fixus in orbe salit.
Si fas est saltare Deos, et legibus ire:
(10) Fas erit, ad leges currere Semideos.
Barlaeus.
[CH1635:024]
NODUS IN SCIRPO. AD BARLAEUM
Currere semideos? iterum, Barlaee, negamus:
Non facit ad Francum dictio dura pedem.
Mylius hoc fugit, Hugenius fugit, horret uterque:
Currendi praeceps vocula facta fugae est;
(5) Facta fugae est, et facta colo: das Lilia, nendi
Nescia, currendi nescia, curriculo? .
Iustus et invictus currat? saliit pede justo;
Ad leges saliit. quas? ais: ad Salicas.
8. Mart.
[CH1635:025]
(ALIUD)
Si se currentem ficto pede sciverit absens,
Non justo pede Rex triverit hosce pedes?
Ambigo. at innocuo venia est oranda poetae:
Nescivit longos Regibus esse pedes.
8. Mart.
[CH1635:026]
AD REGEM DEPRECATIO
Iusta Deûm soboles, sociis propensa Batavis,
Crede, nihil socii sub sale fellis habent.
Qui quam justitiae cultor, quamque ultor iniqui
Audiit ad leges intemeratus eas,
(5) Coelos, astra, deos ad leges ire profatus,
Addidit ad leges currere semideos.
8. Mart.
[CH1635:027]
D. M.
Doctori Medico titulum Das Mute character;
Facturo sacra Diis Manibus, an manibus?
Postrid. Non. (8) Mart.
[CH1635:028]
IN TUMULUM FILIOLI G. BARLAEI EPIGRAMMATE PATRIS
INSCRIPTUM
Disce quid hic jaceat, quanti spes quanta parentis,
Quanti quam felix cura magisterii,
Quo praeeunte puer, nondum puer, incipit infans,
Infans exanimis verba diserta loqui.
9. Mart.
[CH1635:029]
Ocyus Amstelios breve carmen adi, placandis
Filioli et Patris manibus et manibus;
sed his praecipue, ne saevire lacessitae
velint in hesternum quendam ab Aula,
poeseos absolutissimae sciolum censorem.
VII. Id. (9) Mart.
CONSTANTINO HUGENIO. SCIRPUS ENODIS
I.
Currere Semideos, fugere est? Atalanta cucurrit,
Nec tamen haec pavidae sit rea virgo fugae.
Currere semideos, fugere est? cum laude cucurrit
Hippomenes, timidae nescius ipse fugae.
(5) Cursor erat Graios inter povda" wjku;" Achilles,
Nec tamen huic vates exprobrat iste fugam.
Candide fallacem cur Constantine Sophistam
Induis, et veri ludis imaginibus?
Dum bene subsiliunt Druidae, male subsilit Haga,
(10) Nam genere a toto transilit ad speciem.
II.
Hoc dixi, fateor: Rex et Regina cucurrit,
Nec tamen Augustos horret Apollo pedes.
Non me longa Ducum terrent vestigia. plus me
Terreat hoc: longas Regibus esse manus.
III.
Cur pro me Reges supplex et sceptra precaris?
Barlaeo venia est nulla petenda tuo.
Hugeni, vis vera loquar? Tu Pelias hasta es,
Et Medicam confers vulneris autor opem.
(5) Pro me verba facis; nunc in me verba retorques.
Me cupis esse reum, nec sinis esse reum.
C. B(arlaeus).
[CH1635:030]
AD HONERDUM, UT SE IN TRIPUDIA NOSTRA PERTRAHI
PATIATUR
Adde pedem pedibus, regalibus adde choreis,
O quamvis niveo vertice, verne senex.
Barlaeus jubet, Hugenius rogat: ut quid utrivis
Si te rem salvam poscat, Amice, neges?
Postrid. Id. (16) Mart.
[CH1635:031]
Men etiam saltare placet? canoque jubetis
Ludibrium capiti deproperare pedes?
Parcius ista viris. Non est mens ebria nobis:
Mollities Faunos haec Satyrosque decet.
(5) Quam gravis Arctoas ibo Legatus ad oras?
Quis Batavo possit dignior esse status?
Oratore Gothus tali non cedat ab armis,
Et cupiat sumpto membra movere mero?
Ad crotali leges accinctus acinace saltem?
(10) Astringant gressus cymbala vana meos?
Ferte sacros porcos, vestrum purgate cerebrum;
Aut nostro vitium tollite, si quod habet.
Creditis? et potius choreas, pro lemmate, Regum
Ponitis? hic etiam, sed mea plectra negant.
(15) Qui saltare potest, possit laudare choreas:
Sarmatis enerves non ferat Ursa fides.
Si tamen has nobis dabitur componere gentes,
Adscribi Saliis hac ego lege queam:
Scilicet ut Marti placeat cum ducere restim,
(20) Illius ad numeros Alphesiboeus agar.
(Honerdus.)
[CH1635:032]
AD BARLAEUM IN COMMUNEM ADVERSARIUM parovrmhsi"
Iam Satyri sumus, et Fauni, et mens ebria nobis,
Et caput Anticyras poscit utrumque suas,
Utraque mollities. quid ais, Barlaee, ferendum est?
Stantibus a tremulo, fortibus a vieto?
(5) Vapulet ut meruit; vel cinctus acinace. Fama est
Quattuor Alcidem non tetulisse manus.
Vapulet ut feriat, generosae fervor arenae est,
Verbera quâ vox et verba, ferire loqui est.
Et, Barlaee, quod in voto est, ad nostra vicissim
(10) Et sua Legatus verba ligatus erit.
22. Mart.
[CH1635:033]
AD AMPLISSIMUM SENATOREM ROCHUM HONERDUM, CUM A
CONSTANTINO
HUGENIO ZULICHEMI DOMINO, ET CASPARE BARLAEO AD
APPOLLINARE TRIPUDIUM INVITATUS, LEGATI
SE MAJESTATE EXCUSASSET
Cur Satyri Faunique tibi, cur dicimur ambo
Moribus et tremulis cruribus esse leves?
Cur lymphata tuis, cur est mens ebria, vates,
Vatibus? et Salios spernis, Honerde, duos?
(5) Si novus Arctoas properas Legatus ad oras,
Parrhasis ad saltus praesilit ursa novos.
Dum bellatrices pulsat Germania chordas,
Ultoresque movet Caesaris ira pedes,
Territus Arctophylax resilit. Finnusque Gothusque
(10) Non bene, Gustavo non saliente, salit.
En magni saliunt Reges; en, Gallia saltat,
En non indecori purpura lege salit.
His meus exemplis poterit saltare Senator,
Nec credet rostris sceptra minora suis.
(15) Hoc quoque Legatos deceat. Cum regia saltant
Numina, saltando numina velle sequi.
Saltant rostra, scholae, saltant palatia. nuper
Templa etiam tragicis subsiliere modis.
Omnia cum saliant, coelum, mare, sidera, gentes,
(20) Et satyros habeat quilibet ordo suos,
Cum cunctas agitent furor et dementia terras,
Solus ab hoc rerum turbine liber eris?
Ni salias, capiti Faunos mox imprecor omnes,
Sylvanosque omnes, capripedesque deos.
(25) Ni salias, in te arcessam modo Pana lupercum,
Cornugerosque viros, cornupetasque senes.
Fallor, Honerde, salis, Satyrosque imitaris, amicos
Dum Satyrâ geminos asperiore notas.
Seu Suioni pacem referis, seu bella Senator,
(30) Egregius nobis Alphesiboeus abis.
C. Barlaeus.
24. Mart.
[CH1635:034]
IN TUMULUM CELEBRIS HISTORIOGRAPHI
Quid vicina tegant, ultro vicina loquentur
Saxa; quis hic jaceat, Hospes, ubique leges.
28. Mart.
[CH1635:035]
QUASI AD PUTEANUM, UT SIBI MUSISQUE CONSULAT.
EXERCITIBUS
LOVANIUM ADGREDIENTIBUS. MDCXXXV
Dedet Pieridum fontes, qui dedere Sylvam
Victori potuit Schetzius Auriaco.
Si dubitat, Puteane, juva tu voce manuque,
Nondum est quae Grudios terreat ira tuos.
(5) Qui Thenas nequiit serâ prece flexus, Athenas
Te tempestivo supplice stare volet.
Elige quis vivas: Belgae licet; ut quid Iberum
Non piget? ut facit hos ulla Statera pares?
In castris ad Lovanium 25. Iunii.
[CH1635:036]
EADEM OBSIDIONE
Castalides Grudiae, quarum quae proxima coelo
Pars Puteaneâ sanctior arce sedet;
Dicite quam vovi Praefecto ferre salutem,
Si liceat per quae non satis arma licet.
(5) Dicite inarmatae, quantum pote, Palladis artes
Dedat, ut armatae corruat ira Deae.
Dicite qui sacras funesto sulphure turres
Tundimus, et Belli subdimus omne nefas,
Hospitii tantum fratres pia jura Batavos
(10) Poscere, et innocuas jungere posse manus.
* * *
[CH1635:037]
DE IUDAEO PARACHARACTA. E GALLICO
Debet, et, ut grandi subito se liberet aere,
Artifici nova dat, flat, ferit aera manu,
Et reus est, faciens quod non debebat Apella,
Et reus est, quia quod debet Apella facit.
Panderae in castris 9. Sept.