CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS I, p. 555-658

Continue
[p. 555]

C. BARLAEI

POEMATUM

HEROICORUM
LIB. IV.
Sive Poëmata, quibus illustriores Nuptiae
à Nobilissimo viro D. IACOBO CA-
TSIO
Eq. & Hollandiae Syndico
Belgicis versibus conscriptae,
hic
Latino Carmine celebrantur.

Petit 84

[p. 556]
[p. 557]


PARADISUS,
Sive Nuptiae primorum parentum, ADAMI
    & EVAE.

In
Petit 84

HUmanum genus ex uno, populumque potenti
Prognatum genitore canam, thalamosque facesque
Quae summo placuere Iovi, jurataque coelo
Foedera, & aethereis accensos sedibus ignes,
(5) Autoremque Deum, & magni sponsalia mundi.
Hic Venerem praevertit amor, Cyprumque Gnidumque,
Et curas, levis Ida, tuas, altamque Cytheren,
Lucinaeque graves voces, metuendaque matri
Pignora, difficilesque thoros. Cum fabula nondum
(10) Facta fuit Samos, & tenerae lasciva Diones
Regia, & ardentes geniali in limine tedae,
Et facibus praelustris Hymen, & pronuba Iuno,
Idaliusque puer. cum nondum gnara pudoris
Virginitas primo occurrit secura marito,
(15) Et nulla cupidum fregit formidine votum.
Dulces conjugii tabulae, grandaevaque patrum
Vincula, & humanae sancta incunabula gentis,
Scribite me socium priscis rectoribus orbis,
Et nexu vincite pari; me involvite totum
(20) Ignibus; &, sero licet, adspirate nepoti
Patritios animos, veteresque arcessite flammas;
Dum Superûm decreta loquor, foecundaque pando
Gaudia, & ex uno nascentes sanguine sponsos.
Huic thalamo, quodcunque sumus, debemus amantes;
(25) Urimur exemplo soboles, cupimusque procantum
Officio, ceu lege, frui. quae basia cuncti
Figimus, hi docuere patres. amplexibus istis
Haesimus; &, quamvis tantarum nescia rerum,
[p. 558]
In causis ventura suis stetit omnis & arsit
(30) Posteritas, voluitque viro consuescere virgo
Posthuma, nec superesse sibi. mens altior ambos
Uniit, & dominos grandi sub Numine jungi
Adspexit natura suos. insania non est,
Sed titulus sapientis amor. sublimius illi
(35) Principium, celsisque furor defluxit ab astris.
Quin genitrix hominum rabies & amica voluptas
Nos agitant, agitante Deo. sub Praeside tali
Nubitur, auspiciisque haurit coelestibus ignes
Quisquis amat, multumque gravis reverentia lecti est.
    (40) Tu motus, ADAME, tuos, primique furoris
Molle rudimentum & castae praeludia sponsae,
Et thalami secreta aperi, cum nullus adulter
Incestare thorum potuit, nec pellicis astu
Peccavere viri, nec luxuriosa procorum
(45) In te turba ruit: cum, solum tuta duobus
Conjugibus, primaeva fides tot nomina pravi
Nesciit, atque una vultum defixit in EVA.
Et tu patre Deo felix, sine matre virago,
Nullius, sine fratre, soror; pars altera mundi,
(50) Pars eadem surrepta viro, pars reddita rursum,
Dirige me, veneranda parens, & semina rerum
Damnatumque Chaos, foedisque erepta tenebris
Tempora, gavisumque tuis natalibus orbem,
Conjugiique expone modum. Tibi clarius arsit
(55) Luciferi tum stella recens, fulsere serenae
Plejades, Arctophylaxque tuo consensit amori.
Quaeque Ariadnaeae meruerunt astra coronae
Prospera in illustrem vibrarunt lumina sponsam,
Et lusus fovere tuos. Tuque aetheris alti
(60) Terrarumque potens opifex & conditor aevi,
Summe Deus, sacro praecordia concute motu,
Et tua quas nostris leges sapientia flammis
Praescripsit, Pater alme, doce; quo concitus oestro
Prima maritali concussa cubilia gressu
[p. 559]
(65) Presserit, & validae quondam libaverit Heros
Oscula consorti: quo percita nubilis uxor
Numine, magnanimo sese submisit amanti,
Robustumque latus tetigit. mihi, Cyrrha, profanas
Claude domos. nec enim me sacrosancta moventem
(70) Sollicitare Deos, Pataraque avertere Phoebum
Fas erit; ite Deae Libethrides, ite Camoenae,
Et toties nobis faciles Heliconis alumnae.
Nunc vobis ignota loquar, tripodumque ministris
Non audita prius. non jam levis ungula colles
(75) Percutiat, Pimplamque mihi & Parnassia fundat
Flumina, non solitis me proluat Hippocrene,
Non Pallas, non Phocis aquis. mea largius, Heden,
Labra riga, fontesque tuis extrude disertos
Collibus, & medio demerge in Tigride vatem,
(80) Assyriosque mihi latices, vallesque reclude
Fortunatorum nemorum, laetisque repone
Sedibus. ad viles dudum demissa labores,
Tota salutares mens imbibit enthea curas;
Cultoresque tuos binisque habitata colonis
(85) Rura canit, lectique decus venerabile coelo
Imputat, & dulcem terris impertit amorem.
    Dispulerat deforme Nihil, mersamque tenebris
Congeriem, formasque rudes distinxerat autor,
Et facies nova rebus erat. flammantia mundi
(90) Moenia, sidereasque domos, expansaque vastis
Atria fornicibus, distinctosque* orbibus orbes
Volvebat proprios vis indefessa per axes.
Ibat, & insolitos lampas Phoebeïa currus
Raptabat per signa; diemque opponere nocti
(95) Coeperat, & gratas populis promittere luces.
Cui comes instabiles velox Dictynna quadrigas
Nocturnis flectebat equis; sed lumine nondum
Orba suo, nec passa vagi discrimina vultus,
Intrepidum sulcabat iter. radiantibus astris
(100) Hic madidas Hyades, illic sicci ora Leonis,
[p. 560]
Hic Cancri chelas & tardi plaustra Bootae
Addiderat, propiusque polo suspenderat Arcton
[In editie-1643: Miscuerat, propiusque polo suspenderat Arcton]
Majestas augusta Dei. Depressior illis
Ignea securam radebat machina Phoeben.
(105) Quam subter gremio immani circumfluus aër
Ampla procellosi lambebat tergora ponti,
Inde cavis passim captivum anfractibus aequor.
Ultima concreto subsidens pondere tellus
Stabat mole sua, &, nullo tibicine fulta,
(110) Librabat vastos solidis compagibus artus.
Cernere erat tumidos sinuosis flexibus amnes
Fastidire sinus magni Tritonis, & ipsa
Terrarum per operta rapi, rursusque vagantes
Reddere & immensis effundere faucibus undas.
(115) Tunc visae patulo volucres erumpere coelo,
Squamigerumque genus pelago: per inhospita saxa
Et saltus errare ferae: atque ignara laborum
Agmina quadrupedum laxis discurrere campis,
Et nullo ductore regi. De pulvere vili
(120) Factus Homo, colophon operis, grandisque theatri
Arbiter, & mundi melior nascentis origo,
Mirandum lustrabat opus, causasque Deumque
Mente sequebatur tacitus. Quae maxima postquam
Fecerat excellens Genitor, solumque deesset
[In editie-1643: Fecerat excellens Genitor, consorsque deesset]
(125) Sponsa viro & tantis decoranda penatibus uxor,
Ingentes illis praeclari Orientis honores
Destinat, & latos Asiae praedivitis hortos,
Quosque colit nunc Assur agros. Hîc area mundi
Pulchra patet, Superûm labor, & secreta voluptas,
(130) Deliciae humani generis, domus hospita patrum,
Orbis amor. qualem non unquam Thessala Tempe,
Non Bajae videre locum, non florida tellus
Phaeacum, aut Afris exculta sororibus arva
Hesperidum: vel quae suspendit in aëre fruges
(135) Alta suas Babylon, rarisque Semiramis ausis.
Hic Ver purpureum caput inviolabile nimbis
[p. 561]
Exerit, & flores ultrò protrudit apricos.
Improba nubiferae procul inconstantia Brumae
Et peccans Autumnus abest. se longius Aestas
(140) Explicat & culmis turgens Cerealibus usque
Luxuriat, totusque fluit sub messibus annus.
Non rigidis armenta jugis, non taurus aratro
Ingemit, aut sulco attritus splendescere vomer
Suevit & iratae dentem defigere terrae.
(145) Non invita gravi purgatur vinea rastro,
Convellitque labor glebam. se sponte relaxat
Vis geniusque loci; &, duros exosa labores,
Vesta sinus faciles aperit. non incubat herbis
Tempestas Boreaeque furor, sed amoenior aura
(150) Per nova lascivo discurrit prata volatu,
Cunctaque mulcenti foecundat gramina flatu,
Omne solo lolium sterilisque abscedit avena,
Nec vitium natura facit, sed provida casus
Praevenit, & nullo foetum deformat abortu.
(155) Non glaciem, gelidasque nives, frigusque minatur
Sarmaticum trux Ursa satis, teneramque pruinae
Exurunt acres Cererem: non diluit illam
Imber, & infesto truculentior afflat Orion
Sidere, vel rabido pertorret Sirius astro.
(160) Inconcussa salus habitat, nec lurida morbi
Corpora, & occultae vexant animalia flammae,
Et lethi genus omne, & fracta aetate senectus.
Purior invisis purgatur sordibus aër,
Et propria bonitate nitet. non squallidus humor
(165) Pallenti livescit aqua, nec fulmina sparso
Igne nocent, tonitruque boant convexa severo,
Aut trepidans vibratur humus. tumet omnis in herbam,
Et sibimet blanditur ager, nec triste venenum
Parturit & pravis stillantia toxica ramis.
(170) Non virosa truces lambunt aconita dracones,
Non clam puniceis usquam permixta virescit
Dira cicuta rosis. spinis paliurus acutis
[p. 562]
Exulat & pungens tribulus. non vipera morsu
Enecat, & saevo metuendus scorpius ictu,
(175) Aut medica gaudens aeger plantagine buso.
Nulla sibi coeci fodere cubilia talpae,
Nulla trahunt lento cochleae vestigia gressis,
Nulla ruinosos intexit aranea postes,
Aut malus horrificis immugit bubo tenebris.
(180) Cymbia lacte fluunt. sudant opobalsama frondes,
Thuraque, tunc nondum sacris accensa Deorum.
Spumant mella favis. crispantia vellera & armos
[In editie-1643: Spumant mella favis. ignaraque vellera fastus]
Lanigerae mirantur oves. ros jugiter hortum
Irrigat, & nulla premitur caligine pulcher.
[In editie-1643: Irrigat, & nulla sordet caligine caelum.]
(185) Fertilis Euphrates sinuoso labitur amne,
Et ripis non vile decus vernantibus adfert.
Nec minus Armenii fontes & flumina currunt
[In editie-1643: Fortius Armenii fontes & flumina currunt]
Tigridis, & sparsis recreant viridaria rivis.
At qui se septem diffundit in ostia Ganges,
(190) Extremas lambit spatiis ingentibus oras,
Quà Titan se tollit aquis. quà labitur idem
Adspicias pleno surgentem gurgite Nilum
Occiduis pingues partiri finibus undas.
Forma loci duplicat laudes. hic edita clivo
(195) Surgit, & in tumulos modico curvata tumore
Tollitur, in valles illic diffunditur amplas.
Planities alibi est. ramorum frigore silvae
Castigant alto flagrantem vertice Solem.
Is decor arbustis, ea passim gratia florum,
(200) Sic pubent virgulta, color sic discolor illis,
Ut se, pulchra licet, vinci non abnuat Iris,
Nec quae candidulis onerantur Parthica gemmis
Cingula, vel regum collis diademata fulgent.
Viscera parturiunt aurum, locuplesque metallum
(205) Vena vomit. multa durantur jaspide glebae,
Et candens concurrit onyx, & bdellia manant.
Vos quoque flexibilis hederae crevistis & ulmi,
Et lauri virides & amantes littora myrti,
[p. 563]
Palmaque nunc cedro, nunc celsis juncta cupressis.
(210) Arboreos inter foetus, frondosaque tesqua,
Surgebat duplex arcani nominis arbor,
Secretos agitans sensus, & numine quaeque
Plena suo, forma, genio, molimine dispar.
Prima senescentes poterat depellere vultus,
(215) Nec tremulo passa est incedere corpora gressu,
Rugarum impatiens languescentisque juventae.
Vis olli vitalis erat, conferre labanti
Robur, & afflictis solatia reddere membris,
Nativos reparare focos, arcessere letho
(220) Semianimes, querulis hominum succurrere morbis,
Exhaustosque fovere sinus; contraria morti,
Atque obitus ignara sui, sine fine virescens,
Umbrosisque erecta comis, nec frondibus unquam
Denudata suis, non laeso cernua trunco,
(225) Aut curvata latus, nusquam non integra stabat,
Et patrio foliorum apices aptabat Olympo.
Posterior vires animo roburque sciendi
Sufficit, ingenio recti pravique magistra.
[In editie-1643: Grande dabat, recti pariter pravique magistra.]
Haec fructu nos scire facit, quà devius error
[In editie-1643: Haec menti fax una praeit, cum devius error]
(230) Pectus agat, vel certa premant vestigia callem.
[In editie-1643: Pectus agit, verumque fugit vesania callem.
Nec minus innocuas inter formosa sorores
Emicat, & nitido pendentia palmite poma
Ostentat, magnoque sui succendit amore
Proclives oculos, vetitosque invitat ad usus.
(235) Ne mihi Phocaeos colles, Heliconaque sacrum,
Aut Aganippaeas objectet Graecia ripas.
Hîc nemus Elysium est, statio gratissima vitae,
Plena voluptatum domus, opportuna bonorum
Regia, tuta quies, nullus pavor, optima rerum
(240) Et mundi facies, & pleno copia cornu.
Non livor, non ira ferox, non turpis egestas
Quà grassetur, habet, favor & clementia coeli,
Et voti stat summa Deus. Pomoeria noster
Ista pater coluit, tali spaciatus in horto
[p. 564]
(245) Ibat, & imperio terrasque undasque tenebat
Solus & ignotum flectebat fascibus orbem.
Agnovere ferae Dominum, rabiemque leones
Submisere viro. maculatus tergora panther
Paruit, & longè jaculantes lumina lynces,
(250) Et rapidae tigres & raucis vocibus ursi,
Et lupus & torvis elephas barritibus horrens.
Quadrupedum quodcunque fuit, quodcunque vel aether
Edidit, aut patulum squamis armaverat aequor,
Unius mandata ferunt. non abnuit illa,
(255) Qui Pelusiacis vivit crocodilus in oris,
Qui fluctus delphines arant, serrataque rostra
Protendunt pelago. non physeteres anheli,
Non aquila altivolans, quamvis Iovis armiger ales
Et Latiis victrix servanda insignibus esset.
    (260) Viderat ex alto rerum Pater omnia nutu
Ire suo, formasque sibi causasque probari,
Et plausum meruisse Boni; cum talia fatur
Providus & dictis regalibus ora resolvit:
Condidimus coelum & terras, & proxima terris
(265) Aequora, quique illis sublimior imminet aër,
Athereas fluxis distinguens sedibus arces.
[In editie-1643: Aethereas fluxis distinguens sedibus arces.]
Cuncta vigent, gaudetque ferax natura vocari,
Atque aliud genuisse sibi. dum plurima fatum
Exspectant peritura suum, senioque fatiscunt,
(270) Damna novis reparant studiis, mortique priorum
Vita subit, servantque suas in semine causas.
At mea, cui prono famulantur sidera vultu,
Progenies, speciesque Dei, quae subdita nobis
Mundi sceptra tenet, mentemque erectior astris
(275) Et Superis inferre potest; ac conspicit in se,
Quae spectat diffusa foris: sine compare sola
Ambulat, & nullo solatur pignore vitam.
Unus homo est, uno nostrum sub corpore spirat
Depositum; similemque sui quem voce salutet,
(280) Non habet. occursat coelo sociabile coelum,
[p. 565]
Et stellis it stella comes. cum Sole vagatur
Luna soror, junguntque suum cum lumine lumen.
Cur homini seposta quies? cur conjugis exors
Vita fluit? qua terra patet, cum conjuge conjux
(285) Quisque sua est, funduntque alios viventia foetus
Omnia, & in plures abeunt primordia partus,
[In editie-1643: Quaelibet. in plures abeunt primordia partus]
Et consors sua cuique vacat; genitumque vocatur
Quodlibet, aut gignens animal; prolesque parenti
Succedit non una suo; mas, femina partes
(290) Conjugii blandas faciunt. cum turture turtur
Ludit, in admisso lascivit passere passer,
Et gallo gallina coit, cum vulture vultur,
Accipitre accipiter. socia veniente maritus
Clangit olor, pennisque suos testatur amores.
(295) Capra marem sequitur, generosa leaena leoni
Accubat, adsuescitque cani formosa catella.
Hic ululant ferventque lupi. tot matribus illic
Dux aries permixtus abit, multaque nepotum
Spe tumet. egregios taurus bibit ossibus ignes,
(300) Et pater est. etiam furor est insignis equarum,
Est insignis equis, cum gramina laeta pererrant
Et rapidos tranant amnes, rabiemque medullis
Altius admittunt. steriles uruntur arenae,
Et cervi leporesque calent, damaeque fugaces,
(305) Bubalus & panther sunt & sua gaudia stagnis,
[In editie-1643: (305) Et fortes bubali. sunt & sua gaudia stagnis,]
Illecebraeque mari. miscent se grandia cete,
Et molles phocae sobolem per secla propagant.
Omnibus accendi tacitam sub pectore flammam.
Hinc per me ruit in Venerem genus omne animantum,
(310) Cum verni species patefacta est prima diei.
Nascuntur violae violis, ex arbore surgit
Arbor, & e platano platanus, de palmite palmes.
Est hederae connatus amor; cum flexilis ulmo
Nubit, in accensis spumant ipsa oscula conchis.
(315) Quin ubi temperies calidis humentia miscet,
Concipit, & putri nascuntur corpora limo.
[p. 566]
Cur meus ignarus blandi dictator amoris
Semper eat, longosque terat secretior annos?
Non soli fas esse homini, nec nobile patris
(320) Ignorasse decus, nec pondus amabile lecti.
De thalamo jam cura mihi est, de conjuge, natis,
Et, qui praeclara veniant de stirpe nepotes.
Hic vir hic est, cujus memorabunt nomina gentes,
Quae medium adspicient Solem, quae signa Trionum,
(325) Quas oriens Titan, & quas declivis adibit.
Ille per Europae tractus Asiamque patentem
Et calidas multum Libyae sitientis arenas,
Quemque procul reliquis secrevi partibus orbem,
Extra anni Solisque vias Lunaeque meatus
(330) Differet imperium. cunctos à Gadibus usque
Auroram populos isto de sanguine nasci
Praescia fata volunt. & jam descendere cerno,
Nubila qui rumpet curru, celeresque beatus
Flectet in astra rotas. sequitur sine patre sacerdos
(335) Et typicus sine matre senex. cui deinde subibunt,
Iustitiae rectique tenax, trabibusque superstes
Et tumidis elapsus aquis; infractaque gestans
[In editie-1643: Et tumidis servandus aquis, infractaque gestans]
Pectora Thariades; gradiensque per aequora vates
Legifer, & totas acies & castra ruenti
(340) Subducens ductor pelago. nec stemmate tanto
Degener augustis despecta mapalia sceptris
Mutabit Iessae soboles, clarusque triumphis
Regali victor juvenis spectabitur ostro.
Quin patri sese comitem felicior addet
(345) Filius, & quo non regum sapientior alter
Iura dabit populis & belli nesciet iras.
Ille piis nobis delubra ingentia coeptis,
Templaque constituet cunctis celeberrima terris,
Et famae devota meae. quin classibus ibit,
(350) Dives ubi assiduis torrebitur ignibus Afer,
Et timidum quaeret caecis in rupibus aurum.
Hoc Ninos genitore suos deducet avosque
[p. 567]
Assur, inoffenso manantes ordine Cyros
Persa sagax, Cecropas Grajus, Romana Quirinos
(355) Gloria, regnantesque meo moderamine Iülos.
Qui Iovis insanis turges natalibus amens,
Hunc patrem dic, Pella, tuum. qui stulte Deorum,
Caesar magne, tumes titulis, hinc prima reposce
Semina nascendi & clari cunabula Flavî.
(360) Esse quoque in fatis reminiscimur, affore tempus,
Quo mala peccantem damnabunt crimina mundum,
Et faciet se quisque reum. tunc altera terris
Progenies istaque potens ab origine Princeps
Surget, & errantes animas mersasque tenebris
(365) Reddet perpetuae, post diruta tartara, vitae.
    Dixerat Omnipotens; cum membra rubentia solvi,
Et vigor attentis coepit decedere nervis,
Et vires languere Homini, nebulaeque vaporque
Erectum inclinare caput, collapsaque claudi
(370) Lumina. quin cunctis subrepsit inertia mollis
[In editie-1643: (370) Lumina. sopitis subrepsit inertia mollis]
Sensibus. ignarusque sibi quid fata pararent,
Languidulos artus viridi projecit in herba.
Iamque illos tollens, iterumque iterumque relabens,
Saepius & prono feriens sua pectora mento,
(375) Defecit sibimet; donec demissus ab alto
Somnus adest, tinxitque suis cava tempora succis,
Et gelido adspersit medicata papavera rore.
Dormit, marcentique animae sopor altius infert
Otia, componitque virum. non flamine frondes,
(380) Non motae ventis segetes. siluitque sonorum
Quicquid erat, quicquid lenem turbare quietem
Obstreperum poterat. jussis coelestibus ales
Conticuit, sueta argutis praevertere lucem
Cantibus. obticuere canes, & garrulus anser,
(385) Quique loquax sturnus clamore silentia rumpit.
Solum murmur aquae & salientis leniter undae
Permissum & quodcunque leves invitat ocellos.
[p. 568]
Ut jacuit, stupidum tetigit latus, ipsaque costas
Concussit divina manus. sublataque tanto
(390) De numero fuit una viro. quam maximus autor
Induit egregiae forma meliore puellae.
Ossea quae primum fuerat, mollescere coepit
Materies, factumque fuit tractabile corpus.
Pars abit in spinam, variis quae flectitur aptè
(395) Articulis, ut libret onus. de vertice summo
Emersit geniale caput, vultusque decora
Effigies; simul impexi fluxere capilli,
Inque humeris lusere comae. nitidissima cervix
Emicuit, facili manarunt brachia motu,
(400) In digitos distincta suos: hinc pectus & ipsae
Intumuere humero tenues sub utroque papillae,
Atque habiles sponso mammae, venterque femurque,
Accepitque pedes & eburnea crura virago.
Sic quoties puppim ripa molitur in uda
(405) Navita, protensae primum sua ligna carinae
Aptat, & hinc geminâ subtexit stamina parte,
Et costas alvumque facit: dein transtra forosque,
Fabricat & clavum, tabulataque desuper addit.
Stat matrona, suosque stupet formosior artus.
(410) Stat virgo, nescitque velit cur virgo vocari.
Stat mulier, spectatque viri discrimina coram,
Miraturque maris vultus, & femina quid sit.
Nec tamen erubuere genae, velamina quamvis
Ignotum terris velarent nulla pudorem.
(415) Integritas sine labe fuit, sine crimine vita,
Nec, quo se tegeret, culpae mens nescia habebat.
    Ut vigiles patuere oculi, discussaque somni
Alta quies Homini est; praesentis imagine formae
Constitit, attonito similis. dumque omnia lustrat,
(420) Atque aliqua sibi dissimilem similemque puellam
Adspicit, arcano praecordia concitus oestro,
Haec, inquit, quam cerno, mea de carne virago est,
Haec ossis pars ipsa mei, de sanguine sanguen,
[p. 569]
Vitae vita meae, vivacis fabrica costae,
(425) Debita conjugio conjux, amplexibus uxor,
Dos thalami, sociique placens regina cubilis,
Et magnae gentis mater stirpisque futurae.
Illa mihi poterit noctes lenire diesque,
Illa dabit faciles aditus & mollia fandi
(430) Tempora, jamque mihi volet arrisisse marito,
Et jurare fidem, nec sacris cedere pactis.
    Dixerat. at dictis praesens Deus annuit, & vos
Crescite, ait, dignosque mihi proferte nepotes,
Alteriusque alter blandè suspiret amori.
(435) Sors geminis communis erit, quin corpore in uno
Concordes vivent animae, nec foedera quisquam
Rumpet & aeterni dissolvet vincula lecti.
Exeat hic mundi populis illustrior annus,
Quo necti natura duos laetatur amantes,
(440) Et pius arsit amor, ratioque adsuescere leni
Iussa fuit veneranda jugo. de nomine vestro
Nomen eat, sobolem in cunctas diffundite terras,
Tu pater Eois post hac dicêre, paterque
Occiduis. te Chaldaeus Medusque parentem,
(445) Et Pharius, Celtaeque colent. tu semina Mauro
Suffice, tu Rhodano, ripisque vagantibus Istri,
Tu Gangi largire homines. Tuque optima virgo
Amplexare virum propius, genitrixque per omnes
Audi clara plagas. multo tibi viscera partu
(450) Intumeant, totusque rotet cunabula per te
Orbis, & à tanta veniant tot principe gentes.
Sic thalamo jus grande datum, & coelestibus almae
Auspiciis micuere faces, & conditor idem
Foederis & tedae praeses & pronubus illis
(455) Numen erat. non sors castos temeraria sponsos
Alligat, at magno tuti stant teste penates,
Perpetuasque trahunt metuendo à Iudice leges.
[In editie-1643: Inflexasque trahunt metuendo à Iudice leges.]
    Ilicet aethereos Iuvenis ferventior ignes
Hausit, & hos ipsos, quos non praesenserat, aestus
[p. 570]
(460) Aspectu propiore fovet. non nomina rebus
Ponere cura fuit, non tot distinguere formas
Vocibus, aut proprios animantum addiscere motus,
Quantaque diversis oriantur corpora causis.
Non jam scire juvat, quae volvant aethera mentes,
(465) Quid fluidas gignat nubes, qua flamina surgant,
Et bellum virtute gerant, quis Nerea vinclis
Strinxerit, & solitas nolit transcendere metas.
Non tauris dare jussa libet, non sistere cervum
Cornibus, aut duris inflectere colla lupatis
(470) Acris equi, rutilosque manu mulcere dracones,
Cum vafro serpente loqui. mens omnis aberrat
In vultus, quos Eva gerit. jam proximus illi
Arridet, subitoque animum labefactus amore,
Salve, ait, egregium summi Patris incrementum
(475) Femina, seu jam sponsa velis, seu virgo vocari,
Seu soboles mea, sive soror. tot nomina per me
Sola refers. uno facta à genitore sororis
[In editie-1643: Sola refers. uno nascens genitore sororis]
Iura tenes; laterisque mei de parte resurgis
Filia, nunc virgo es nulli temerata marito;
(480) Et mulier, quia sponsa mea es: & sponsa Tonantis
Imperio. salve facies pulcherrima mundi,
Delicium non vile viri, mea chara voluptas,
Solamenque pium, spes posteritatis & aevi
Unica. Tu mecum tota dotabere terra,
(485) Et regni pars una tua est. divisa potestas
In nos orbis abit. capitis si gloria nostra est,
Proxima tu nobis rerum jam frena capesses,
Et patiens consortis eris; nec livida nexus
Distrahet aut socias dirimet discordia dextras.
(490) Quam memini, cum solus, iners, haec aurea rector
Rura pererrarem. vidi sublimis Olympi
Moenia, dispositisque orientia signa maniplis,
Aeterni Genitoris opus. demissior anni
Oceanique vias & rerum exorsa stupebam.
(495) Nec non & pecudum turbae, turmaeque volantum
[p. 571]
Undique cingebant dominum; volucresque canorae
Iudice me cantusque suos modulosque probabant.
Ante oculos lusere ferae, pardusque lepusque,
Et timidae lynces, pinnisque rigentibus histrix,
(500) Cornigerique greges, celsique in terga cameli,
Et setosus aper. toto sed in agmine deerat,
Cui comes iret homo, qua posset compare vitam
Ducere. sensi etiam (nec enim quae vera negabo)
Non salientis aquae latices, non vota susurros
(505) Non Zephyros explesse mihi. Tu suavior aura
Discuties tetricum quicquid fuit. apta sodali,
Accipe me, lectoque parem dignare, mihique
Femineum submitte decus. Tu mite parentis
Nomen & admissi titulos mihi conjugis uxor
(510) Concilia. natosque & qui nascentur ab illis
Ocyus indulge. non est mihi vilis origo.
[In editie-1643: Indulge genitrix. non est mihi vilis origo.]
Ipse Deus pater est. qui spiritus hos regit artus,
Illius est. divinus in hoc se continet hospes
Corpore, deque Deo mens, & spiratus ab illo
(515) Coelestis vigor, atque auräi simplicis ignis.
Si gazas, si poscis opes, patet omnis in usus
Tellus facta meos, patet aequor & arduus aether.
Vis famulos? tibi pontus alit, quodcunque natantum est.
Vis famulas? levis aura dabit, quodcunque volantum est.
(520) Vis famulos? Phoebus tuus est, tibi Lucifer ardet.
Vis famulas? Phoebe tua fit, tibi volvitur illa.
Vis famulos? totis famulantur sidera castris.
Vis famulas? Aurora tuis se promptior offert
Obsequiis, & amica Pales. palatia speras?
(525) Coelo habitas, coelo mecum & radiantibus astris
Clauderis & superûm tectis. vis grata palato
Pabula? donabit plenis convivia mensis
Hortus; & haud una pendentia ab arbore mala,
Et pyra, quae lenta pendent religata genista,
(530) Sufficiet. molles aderunt ad prandia ficus,
Et quae de viridi stillabunt ilice mella,
[p. 572]
Discutient mea vina sitim, divisaque sensus
Gaudia percipient. quae pascant lumina, rerum
Formas mille vides. mulcent concentibus aures
(535) Hic parus, hic philomela tuas. confundit odores
Thus & myrrha suos, & balsama naribus infert
Et casiam Panchaeus ager. tot lingua sapores
Pitissat, tactumque manet non una voluptas.
Non haec cuncta mihi, non haec mihi munera soli
(540) Astra parant. plures vocat indulgentia magni
Numinis; in multos bonitas laudatior exit,
Et melius commune bonum est. spatiosior orbis
Expectat cives alios, & nascier à me
Posteritas immensa cupit, quae littora, sylvas
(545) Incolat, & mediis sedem sibi figat in undis,
Quae Rhenum, Mosamque bibat, Tanaimque bicornem,
Et Ligerim celeremque Ararim, Baetimque Padumque,
[In editie-1643: Et Ligerim tardumque Ararim, Betimque Padumque,]
Et Nigrim & gelidi glacialia flumina Ponti,
Quique habitent totis distinctos axibus axes.
(550) Quare age, sis conjux, & quo nos fata, cupido,
[In editie-1643: (550) Quare age, sis conjux, & quò nos fata Deusque,]
Quò ratio, natura trahunt, sine lite sequamur.
[In editie-1643: Quò geminos natura trahit, sine lite sequamur.]
Occupet Adamus sociam, sit nubilis Eva,
Et sua confundant genituri semina sexus.
    Audiit has mulier voces & verba loquentis
(555) Optima. quemque videt, vultu jam diligit ipso,
Et cupit amplecti propius. novus ardor amantem
Incitat, & teneris succrescens cura medullis
Urget inexpertam. quos nescit, nutrit amores.
Nutu, voce favet; gestuque oculisque procatur,
[In editie-1643: Molli voce favet; gestuque oculisque procatur,]
(560) Non lasciva tamen. quod virginis esse putatur,
Despicit ingenium. soboli vult mater haberi,
Et matrona viro. gravis admiratio lecti est,
Nec sperata minus. tandem sic orsa profatur:
    Salve chare Deo Iuvenis: seu frater amari,
(565) Seu genitor, sponsusque velis. quae nomina per te
Donari vis multa mihi, tibi reddimus uni.
Ex te facta patris titulum tibi nata rependo.
[p. 573]
Tecum facta soror fraterni sanguinis adsum
Conscia, quaeque tuo jam sum servata cubili
(570) Sponsa, virum sponsumque lubens, Adame, saluto.
Adde quod & dominum Te fas sit dicere, cujus
Arbitrio submissa regar; quo vindice surget
Femineae virtutis honos, & tuta manebit
Fama pudicitiae & socialis gloria lecti.
(575) Expetimur petimusque duo. quam tu petis, illam
Iure tuo repetis. quid enim? sum costa mariti,
Et pars rapta tibi. non sum distincta, sed una
[In editie-1643; Et pars rapta tibi. non sum divisa, sed una]
Tecum, Sponse, caro. cum me, te diligis in me,
Et cultor fis ipse tui. cui spernitur uxor,
(580) Spernitur ille sibi: atque odiis accenditur in se,
Cui consors exosa thori est. miscebimur ambo,
Ut fiam, quod non fueram, de virgine conjux,
Et lateris nova cura tui. quos poscis amores,
Despondet tibi noster amor. quos exigis ignes,
(585) Accendet tibi fax melior. redamaris amator,
Quoque vocas, haud aegra sequar. sed legibus uxor
Esse velim rectumque sequi. parere marito,
Non servire, meum est. mandata capessere, quae non
Fastidit pietas. pariter regnamus, at impar
(590) Majestas mea sorte tua est. nihil arrogat ultra,
Quam minor esse viro mulier. quae torva gubernat,
Et fasces sibi sola rapit, temeraria regno
Excussit solioque virum, laribusque tyrannus
[In editie-1643: Excussit imperioque virum, laribusque tyrannus]
Incubat, & veri leges pervertit amoris.
(595) Prima Dei me cura manet. manet altera sponsi.
Tertia natorum est. lites & jurgia damnat
Nupta decens, frangitque suum ratione furorem,
Et fluctus domat alloquio. non garrula cunctis
Obstrepit, aut aliis gestit facunda videri.
(600) Sed taciturna placet. studiis aversa parentum
Segnius hos amat, atque suo magis haeret amanti.
Partitur commune malum. solatia, curas
Dividit. humanum quicquid, perferre laborat.
[p. 574]
Non forma, non dote tumet, generisque superbit
(605) Nobilitate sui. preciosa monilia flocci,
Prae virtute, facit. candor, probitasque fidesque
Et morum cunctis praecellit gratia gazis.
Officiosa domi, famulis terrore modesto
Imperitat, modicaque decus gravitate tuetur.
(610) Cum vagit puer, adludit: cum pollet adultus,
Vivit in exemplum juveni, jussisque coërcet
Magnanimum. non zelotypo furiosior aestu
Incedet, fraudesque thori praesumet iniquas.
Quod si fortè ira tumidus flagrante maritus
(615) Saeviat, haec blando cupiet sermone mederi,
Blanditiis intenta suis. secreta, fidelis
Arcanum quicquid thalami est, aperire timebit,
Et narrare palam. si quid facundia possit,
Explicet in sobolem monitrix. non lumina flectit
(620) Illecebrosa aliis, nec pravis pabula praebet
Ignibus. una uni domino vacat. oscula nunquam
Aut irata fugit, vel luxuriosa reposcit.
Consensu differre bonum. divortia censet
Improba, nec volet illa pati. nam nexa Tonanti
(625) Vincula qui solvent homines? quae distrahet audax
[In editie-1643: Vincula quae solvent dextrae? quae distrahet audax]
Impietas? his sum tua condicionibus uxor,
Talis amo, & rursus sperem tibi talis amari,
Istaque venturos jam mox meminisse nepotes.
Quam nobis, Adame, places. quam corpore toto
(630) Arrides. quam frons, oculi, pectusque, torique
Depingunt hominis speciem. quam mentis honore,
[In editie-1643: Depingunt simulachra Dei! quam mentis honore,]
Quam Patrem ratione refers. quam splendet honesti
Et veri studiis animus. quam recta voluntas
Iusta facit. quam te nullis insana cupido
(635) Motibus aversum rapit, aut vis effera cogit
Deteroria sequi. quantum est ad sidera vultus
Tollere, suspexisse Deum, sub numine terris
Iura dare, & coelo, lateque vagantibus undis,
Et tota tellure frui. cum conjugis à me
[p. 575]
(640) Exigis officium, tantorum fida bonorum
Testis ero consorsque simul. Tibi laetior Eva
Ibit in amplexus, collo circumdabit Eva
Brachia. Iam videor Saras, clarasque Rebeccas
Gignere, praegrandemque Leam, sine prole Rachelem,
[In editie-1643: Gignere, praegnantem Leam, sine prole Rachelem,]
(645) Et fortes bello Deboras, tenuique Boozi
Palliolo vafrè tectam Moabitida Rutham.
Et quotquot nostro descendent sanguine matres
Hebraeae, Grajaeque nurus, Latiisque togatae
Moribus, Hippolytae, Volscorum è gente Camillae,
(650) Cassandrae, Mariaeque & nomina sancta Sibyllae.
Sume thori comitem, nihil est quod sponsa negabo.
Et, quae figo tuis iterumque iterumque labellis
Basia, crescenti seponas pignus amori.
    Est locus irrigui liquidas Euphratis ad undas
(655) Pulchrior, & frondosa comis viridantibus Horti
Pars melior. teneri saliunt è gramine rivi,
Saxa virent, niveisque albescunt floribus agri.
Non coeno latices, non foedo squallida musco
Sordet ripa, tepet moderatis solibus aër,
(660) Fragrant vernantes casiae, duransque amaranthus.
Et tu flebilibus tunc nondum, hyacinthe, figuris
Terribilis, nardi juxta redolentis aristas
Diverso te flore probas. hic pampinus ulmis,
Hic hederae serpunt cedris, cedrisque propinqua est
(665) Plena favis abies, & veri praescia laurus
Panditur. hic postquam prisci latuêre parentes,
Conjugii didicêre modum, plenusque furoris
Foecundum primus pater exantlavit amorem.
    Ilicet ingenti plaudens natura paratu,
(670) Exultat Sponsos circum. calet obvius ire
Flammifer, impulsosque jubet properare jugales
Tardius, ut sacrae videat spectacula scenae.
Candidius fulsêre dies, quos laedere nimbi
Et pluviae timuêre graves, tristesque pruinae.
(675) Omnes interea puro quae crimina pellunt
[p. 576]
Ore Deae, fecêre choros, sociataque dextris
[In editie-1643: Corde, Deae fecêre choros, sociataque dextris]
Virtutum series hominum connubia sanxit,
Officiis attenta suis. Concordia lites
Dispulit; & quicquid nuptis adspergit iniquum
(680) Improba Suspicio, & ludens in amoribus Error,
Proscripsit sincera Fides, & nescia pravi
Simplicitas. nitida subrisit Gratia fronte,
Temperies casta. rectum Constantia suasit,
Relligio quodcunque pium, Prudentia justum.
(685) Nec mora, floriferis passim viridaria ramis
Irrubuere. rosae gemmis patuere reclusis,
Nec claudi voluere diu. strepuere susurris
Arboreae frondes, cannae cecinere palustres,
Buxeaque ignotos modulata est tibia cantus.
(690) Lenibus excitae Zephyris, auraque salubri
Avia dulcisonis garritibus implevere
Gratantes pariter volucres, & gaudia pennis
Testatae auspicio Sponsis favere secundo.
Non galeae riguere truces, hastaeque feroces,
(695) Aut frameae, & clypei adversis umbonibus acti
Concrepuere, vel immissae tonuere quadrigae.
Non hic gaviso cecidit myrmillo theatro,
Non sica rubuere manus, fusoque cruore
Immaduere thori. vos haec scelerata probatis
(700) Posteritas. spectate thoros tedasque parentum,
Ut dominos amet unda suos, tellusque polusque
Et mundi pars quaeque. mali cum gloria Martis
Nulla foret, placidique irent sine caedibus anni.
Quin procul Oceano in magno, quem Caucasus asper
(705) Adspicit, aut rubris pingit Neptunus arenis,
Exiliere mari, crispataque caerula pisces
Discussere levi strepitu: spirantia cete
Aequoreis sublata vadis sua gaudia plenis
Evomuere cadis. vitreis Tritones ab antris
(710) Processere, quibus rauco tuba murmure frendens
Concha fuit, quae jam Libyci per littora ponti,
[p. 577]
Iam super Aegaeos fluctus & Caspia regna,
Memnoniasque domos tam clari nuncia lecti
Detulit. ornavit myrto delphina Palaemon,
(715) Leucothoë phocam, violas intexit algae
Cymothoë, seniumque dolens vivacibus herbis
Dum fugat, aeternos geminis promisit amores.
Exhibuit dominae baccas, quas ipsa profundo
Legerat, Euphrosyne, & domino diadema paravit,
(720) Et gemmas pondusque dedit lucentis electri.
Ipsa etiam centri impatiens se movit ab illo
Terra parens, motuque suum confessa favorem est.
Concussit se magnus Athos, concussit Olympos
Thessalus, & celsi saliere cacumina Pindi,
(725) Ossaque Pyrenesque jugum. dein ignibus aucta
Fortius ignivomis arsit fornacibus Aetna.
Largius argentum Potosi genuere recessus,
Aurum vasta Peru. messes misere Moluccae,
India dives ebur; costumque crocumque rubentem
(730) Corycium nemus, & varium Panchaïa gummi.
Explicuit grandes volucris Iunonia fastus,
Tardo mota gradu & pennarum ostendit honorem
Conjugibus, pictosque notis stellantibus orbes.
Psittacus humanas tunc nondum reddere voces
(735) Doctus, Ave dixit sponsis. & gutture miti
[In editie-1643: (735) Doctus, adoravit sponsos. & gutture miti]
Accinuit facundus olor, cui stridulus anser
Obstrepuit, repetensque eadem modulamina coccyx.
Nondum pica loquax fuerat, tinc ilice ab alta
Adfuit augurio. nondum sua pignora Progne
(740) Fleverat infelix; sed laeta voce canebat,
Et Pandioniae reddebat multa sorori.
Irrubuit Numidûm glociens gallina per agros,
Et verrens percussit humum. se Phasidis ales
Lavit ad Euphratem, & longis cervicibus adstans
(745) Struthio. quique diem & solis nunc lumina bubo
Horret, ad haec spretis properavit festa tenebris.
Cum sobolis parvae denso grege daedala perdix,
[In editie-1643: Cum sobolis parvae denso grege rustica perdix,]
[p. 578]
Regulus, & parus, & raucae venere palumbes,
Et motacilla levis, contemtoque aequore mergi.
(750) Ardea detractas capitis de vertice plumas
Crinibus implicuit sponsae. lasciviit ardens
Ante oculos hominum passer, cum passere gallus,
Cum gallo curruca, & cum grue luxurians gryps.
Quae sibi prosternat vivax altaria Phoenix
(755) Invenit, quamvis calido processerit Euro
Unicus, & media reparet sibi morte juventam.
At quae felici Paradisi vescitur aura
Parvula avis, tota in pulchram quae corpore caudam
Desinit, & nulla requiescit in arbore fessa,
(760) Suspensum summo monstrabat in aëre pondus.
Vos quoque melliferae doctis examina ceris
Hic posuistis apes, & pastae flore salicti
Plurima in annosas fudistis mella cupressos.
Adstitit, & phalerarum expers frenique calentis
(765) Hinniit altus equus, dominoque erecta potenti
Tergora supposuit quadrupes, sua cornua cervus.
Et sola poterat teneram proboscide nuptam
Tollere subsidens elephas; ni sanguine cassa,
Tardigrada & propriis captiva penatibus, insons
(770) Vexisset placidam veniens testudo magistram.
Barbiger à longè capris salientibus hircus
Errabat matres inter, sensitque salaces
Incaluisse greges & fortia gaudia nasci.
Et quia Pax niveis Evae radiabat in ulnis,
(775) Pax coelo terraeque fuit. per pascua junctae
Erravere lupis capreae, leporesque molossis
Non timuit gallum Libycus leo, pardus hyaenam,
Taurus equos, velox balaenae robora delphin.
Non polypus conchae, cochleisque inimica lacerta,
(780) Non congro muraena fuit, mustela draconi.
Cernere erat, mites aquilâ clangente columbas
Ire simul, causasque odii nescire vel iras.
Tunc Acherontaeas, mutato fonte paludes
[p. 579]
Lacte novo tumuisse ferunt, & turbida Lethes
(785) Flumina Cocytumque mero stagnasse Lyaeo.
    Nec latuit res tanta piae consortia turbae,
Spirituumque choros, & quae sine corpore mentes
Celsa tenent. sed formosam delapsus in Heden
Adfuit illustris nitidis exercitus alis,
(790) Hic Seraphina cohors, illic Cherubina; Deoque
Talia coelestes cecinêre encomia turmae:
    Magne Deus, sine patre pater, sine fine perrennis,
Immensa virtute potens, mens nescia falsi,
Expers principii genitor, tibi cognite soli,
(795) Ipse tui locus & spatium, bonitatis origo,
Labe carens omni bonitas: Tu maxime, quicquid
Non fuit, esse facis, nihiloque arcessis ab ipso
Stellarum solidos orbes; coelique beatos
Indigenas nos esse jubes. de Numine tanto
(800) Numina penè sumus. tua nobis ora tueri,
Augustosque datur vultus, quo jusseris, ire,
Mandantemque sequi. Te patrem mente tenemus,
Et factum quodcunque tibi est. sectamur honestum,
[In editie-1643: Et rerum quodcunque creas. sectamur honestum,]
Nec volumus peccare boni. te dante movemur,
(805) Deque tuo capimus metuendum robore robur.
Disce tuum, venerare tuum, Natura, parentem.
Ille ubi condiderat superi spatia avia mundi,
Sideraque adverso subter labentia motu,
Telluris suspendit onus, montesque lacusque,
(810) Et valles, nemorumque locos, fluviosque profundos,
Nec faciem terris sapiens dedit omnibus unam.
Pars calet una, tepet pars altera, tertia friget.
Umbra loci varia est. latus hîc respectat utrumque,
Illic nulla cadit. nunc illis tota sinistra est,
(815) Illis dextra meat, vel gyro flexa rotatur.
Nunc lucet, nunc lucis eget. sua lumina Phoebo
Imputat & Lunae solatur imagine noctem.
Hic spaciosa novis decorantur frugibus arva,
Arboribusque virent campi; vel grandia venis
[p. 580]
(820) Crescunt saxa suis: hîc versicoloribus agri
Floribus, & sparsis ditescunt littora gemmis.
    Disce tuum, venerare tuum, Natura, parentem.
Idem etiam pecudum species, armenta, ferasque
Excivit tellure Deus, sapiensque figuris
(825) Distinxit. pars antra colit, rupesque specusque,
Pars pratis gaudet patulis & vallibus imis
Pascitur. hae rabidae nunquam mansuescere norunt,
Haec docilis mansuescit, & acres exuit iras.
Has lana tegit aut villis: has asperat hirtis
(830) Pellibus. has rostris, alias facit ungue recurvo
Terribiles. haec dente minax, haec cornibus adstat.
Hae volitant, repunt aliae; natat illa sub undis,
Haec graditur. manant aliae de stirpe priorum,
Ast alias limus format, tepidique calores.
[In editie-1643: Dumque aliae genitoris egent, humorque calorque
Concipiunt, nulloque extrudunt semine fetus.]
    (835) Disce tuum, venerare tuum, Natura, parentem.
Hic Deus, hic celsi secretas aetheris oras
Destinat officiis hominum: seu frigore brumam
Verberat & largos effundit Aquarius imbres:
Seu gravidas torret latranti sidere aristas,
(840) Spemque facit messis domino: seu lumina Titan
Partitur populis & luces dividit aequas
Noctibus, aut plures alibi distendit in horas:
Aut nulla nos nocte premit, vel luce focillat.
Illius est, quod saepe suas regina bicornis
(845) Mutet anhela vices, fraternosque induat ignes
Disparibus nocturna modis: seu lumine pleno
Turgeat aut curvae radiet sub imagine flammae.
    Disce tuum, venerare tuum, Natura, parentem.
Tu Deus alme, tua jacularis fulmina dextra,
(850) Nubilaque horrifico frangis compressa boatu.
[In editie-1643: (850) Nubilaque horrifico frangis disrupta boatu.]
Voce tua quatitur tellus, commotaque Tethys
Intremit, & pavidi fauces laxantur Averni.
Tu potes unanimes armare in praelia causas,
[In editie-1643: Tu potes adversas armare in praelia causas,]
Ut violent elementa fidem, contrarius igni
(855) Humor eat, ruptis insurgant aequora claustris,
[p. 581]
Et terras insana vorent; ut turbine saevo
Unà Eurusque Notusque ruant. Tu turgida nutu
Flumina, tu fluctus, tempestatesque sonoras
Aeoliosque tenes invito carcere fratres.
    (860) Disce tuum, venerare tuum, Natura, parentem.
Ille Hominis sublime decus sub pulvere vili
Abdidit, exemplarque Dei venerabile glebae
Affixit, crassosque animam spiravit in artus.
Ille viro vitae sociam largitus, amori
(865) Monstravit thalamoque viam, legesque maritis
Fixit, & innocuo scripsit sua jura cubili.
Scena thori jam prima patet, Deus autor amandi est,
Terra locus, sunt astra faces, spectator Olympus,
Nos testes, dos orbis, amor foecundus amoris,
(870) Lectus ager, fructus epulae, spes una nepotes.
    Disce tuum, venerare tuum, Natura, parentem.
Sic iit in thalamum conjux primaeva, suoque
Surrexit natura Duci. Nox pronuba donec
Stellantes depicta sinus, tangensque jacentes,
(875) Omina perpetuo genitalia foedere sanxit.


FACES SACRAE,
    Sive HYMNUS SALOMONIS; Quo,
    sub Typo Nuptiarum Salomonis & Filiae
    Pharaonis, Nuptiae CHRISTI & EC-
    CLESIAE adumbrantur.

In
Petit 84

SAt terris hominique datum, sat deside cura
Haesit, & ignavi pressit vestigia mundi
Mens oblita Dei. dudum regalibus omen
Intulimus thalamis; augustaque nomina dixi,
(5) Victoresque Duces, & sceptra minantia sceptris,
Illustresque Heroum obitus, & busta potentum.
Hic triplici late radiantem murice regem,
Hic debellatas alio sub sidere gentes,
[p. 582]
Oceanique patris spolium, raptamque Batavis
(10) Colchida & Occidui concussa palatia Phoebi.
Ista tibi quondam viridi sacravimus aevo,
Mars pater, undantesque hostili sanguine campos,
Armaque bellator cecini. per tela, per enses
Ivimus, & domitas ausis furialibus urbes,
(15) Infractasque malis acies. quin omne Diones
Ingenium, lectique vices, thalamique labores,
Discordesque thoros, durisque exercita fatis
Foedera, cantatis Veneris suspendimus aris.
    Nunc te, CHRISTE, canam, & sacrae connubia Sponsae,
(20) Amplexusque pios, atque ignorata profanis
Gaudia & aetherei carmen venerabile lecti,
Accensasque faces coelo. Dum fulgidus ostro
Ardet, & in Pharia se virgine magnus amator
Explicat, & typicos animis coelestibus ignes
(25) Majestas Hebraea bibit; praeluditur umbris,
Occultatque Deum Deus, & caligine sensus
Involvit mens summa suos; secretaque pandit,
Ut tamen illa tegat. mediis immersa tenebris
Lux micat, & quae vix capias, sub nocte videntur.
(30) Non haec Euboicae spirarunt carmina rupes,
Non Lyciae sortes Dodonaeique penates,
Non Ammon, dubiaeque loquax cortina Sibyllae.
Haec fatur Syriae rector, cui pectore pleno
Fluxit fatidicae felix opulentia lingae,
(35) Et sacer insedit menti furor. ille futuras
Res aperit, tedaeque jubar caeleste revelat,
Iuratamque fidem sanctis; & conjugis aestus
Illecebrasque piae: quae dos, quae forma maritae,
Quantus stirpis honos: quàm simplex gratia morum:
(40) Quantus amor thalami: quibus inconcussa periclis
Extollat generosa caput: quo vindice tuta
Audeat adverso vultus opponere mundo,
Rivalesque suos & circumfusa procantum
Agmina, peccantesque thoro depellere amantes.
[p. 583]
    (45) Tu, quae foeda soles castis adspergere labem
Vocibus, Impietas; Superûmque oracula mordes
Improba, & innocui genialia carmina vatis
Conspuis, hinc absiste procul. non illa protervis
Verba patent. non has petulans facundia laudes,
(50) Obscoenusque Paris cum semiviro comitatu,
Aut qui divinis nequeunt dare pectora rebus,
Aethereum cecinere melos. nova fulget ab alto
Fax oculis & flamma meis; & operta recludens
Spiritus, accensam meliori numine mentem,
(55) Exagitat, Deus, ecce, Deus praecordia pigrâ
Tollit humo, membrisque animum torpentibus aufert.
Ereptumque mihi memet spiramine sacro
Concutit, & studiis vatem sublimibus implens,
Haec ait augustum Sponsae dixisse maritum:
(60) Haec ait augustam Sponso dixisse maritam:


CAP. I.

ECCLESIA.

    Maxima progenies regum, fidissime custos
Et gentis tutela tuae; seu proxima Patri
Regna tenes, totumque tuis sub fascibus orbem
Flectis, & aligeros aptas ad jussa ministros,
(65) Ipse Deus, sobolesque Dei: seu missus ab alto
Humana sub carne lates, hominemque fateris
Esse Deum, vilique potens sub corpore Numen
Abdis, & ingentem sapiens abscondis Olympum:
Seu propius vis esse meus, Sponsaeque vocari
(70) Cura laborque tuae, & nostri pars altera lecti,
I. Praesidium columenque meum: defige labellis
Oscula. fige precor, da millia & altera mille,
Et sacrosancti liceat mihi lusibus oris
Posse frui, longumque tuis haerere labellis.
(75) Sic prodat se noster amor, pacisque beatae
Sit specimen, tetigisse Deum. sint basia, Sponse,
Officii documenta tui. sint basia nexus,
[p. 584]
Queis tibi, Sponsa, ligor, conspirantesque cathenae,
Vinclaque, quae nostras nectant adamantina mentes.
(80) 2. Qualis amor, quantaeque faces! non suavius usquam
E Pelusiacis destillant vina racemis,
Aut Arabum fragrant udis opobalsama ramis
Latius, aut quosqunque ferax Chaldaeus odores
Diffundit, quàm fama tui, nomenque per omnes
(85) Cantatum, dilecte, plagas, quas adspicit aether
Exoriens iterumque cadens. te quaelibet ardet
Virgo procum; gestitque tuo consuescere amori
Flagitiis inimica cohors, ac grandis honestos
Ardor agit ferventque novis amplexibus abdi.
(90) 3. Et domino arridere suo. me petrahe lentam,
Ignaramque viae per coeca pericula noctis,
Et scelerum infames salebras & inhospita ducas
Saxa manu. Mihi tu vires animumque ministra,
Et da velle sequi. sequar ocyus, & mea curret
(95) Orbita non dubio, per tot discrimina, cursu,
Et rectum calcabit iter. regale subibo
Limen, & auratis fulgentia tecta columnis
Adspiciam, coeloque fruar. miscebimus ambo
Gaudia, deliciasque tuas in secula fundam,
(100) Iustitiaeque decus rarique exempla favoris.
4. Fusca licet videar, matres, ne spernite fuscam.
Haec thalami sors prima mei est. sic torreor aestu,
Sic afflicta premor, sic indignantibus Euris
Verberor, & tumidis jactor matrona procellis.
(105) Sic mea crudeles deturpant ora tyranni.
Nec placeo, quia Sponsa vocor, summique Tonantis
Conjugio dignata parens. sum fabula vulgi,
Et fidei rectique tenax tot sordibus aevi
Inquinor, & foedi depingunt membra colores.
(110) Nec tamen illa meo facies invisa marito est,
5. Nec spernor contempta Deo. plus diligor illi.
Et sperni precium est; ceditque infamia laudi,
Opprobrium decori. sponso sum judice pulchra,
[p. 585]
Et rutilas Salomoni opes, aulaeaque vincit
(115) Formosae pietatis honos; & fulgor honesti
Innocuus post se Nomadum tentoria linquit,
Et Cedraeorum transcedit gloria pelles.
6. Dic age, dic deliciolum, dic optime, qua nunc
Terrarum regione cubes? quibus abditus oris
(120) Grex ovium & tenerae carpant virgulta capellae?
Ipsa comes juxta gradiar. ne devius error
Praecipitem, dubiique Fides sub imagine veri
Fluctuet, & peregrina vager per dogmata demens.
(125) Palantes confessa duces. ----

CHRISTUS.

                            ---- Tu maxima salve,
Sponsa meo seposta thoro, clarissima coeli
Filia, quam consanguineis natalibus aether
Alligat agnoscitque suam, populosque per omnes
Seligit ipse sibi: seu vis ECCLESIA dici,
(130) Seu Superûm veneranda domus, templumque Tonantis,
Sanctorum fecunda parens, Respublica magni
Intemerata Dei, venturaque numinis haeres,
Et consors regina poli, perque aspera rerum
Aeternis tandem mulier servanda triumphis:
(135) 7. Accipe me tibi, pulchra, virum. si tecta, laresque,
Si quibus exultem campis cognoscere curae est;
Quaque tuus fixit sedem statione redemptor;
Huc ades, & vano subduc tua nomina seclo,
Et vitae rimata viam melioris, amico
(140) Iungere fida gregi, raptosque ab ovilibus agnos,
Errantesque procul revoca, verbisque vagantes
Pasce meis. nostris habitata mapalia servis
Adspicis, & qualis pateant pastoribus umbrae,
Quaeque salutiferis crescant in vallibus herbae.
(145) 8. Qualis in excelsis passim cataphracta refulget
Memphis equis, quoties radiant in casside coni,
Ferratumque micat pectus; nitet inter amicas
[p. 586]
Sponsa meas, currusque refert Pharaonis & arma,
Et fluidas cervice jubas, phalerasque decentes,
(150) Et quicquid probat alta Pharos. ceu murice vestis
Ebria, Sidoniisque nitent holoserica baccis
Tegmina, splendescit Sponsae virtutibus aetas,
Et mentis cultura bonae, desuetaque fucum
Relligio & clarae constans reverentia legis.
(155) 9. Tota mihi speciosa mea es. tibi turturis instar
Maxillae vultusque rubent. pro torquibus aurum est,
[In editie-1643: Ecce, genae vultusque rubent. pro torquibus aurum est,]
Et gracili pendent preciosa monilia collo,
Distinctusque notis clavorum argenteus ordo.

ECCLESIA.

10. Vix meus accubuit mihi Rex, & numen amicum
(160) Ostendit thalamo facilis; diffudit odores
11. Nardus nostra novos. sensi juvenescere vires,
Et robur mihi grande dari, tactosque supernis
Ignibus agnavos animi plus gliscere motus,
Iamque magis coluisse Deum, percussaque coelo
(165) Pectora fallacis fraudes proscribere vitae.
Assyrio qualis desudans cortice myrrha,
Sponse, mihi es; vel quae Engaddi se tollit in agris
Cypris, viniferosque inter viret aemula colles,
Botris foeta suis; charis quam laeta recondam
(170) 12. Uberibus; quamvis succi fragrantis amarus
Mordeat ora latex, & te redamantibus atri
13. Currant saepe dies, & sanctis mentibus atrox
Incubet & tristes latices permisceat orbis.

CHRISTUS.

14. At tua simplicitas, conjunx, ignaraque fraudum
(175) Insontes fertur bonitas aequare columbas.
Sic oculos mansueta geris, sic lenis haberis,
Et tranquilla places. cunctis placabilis adstas,
Et comes it pulchrae laudata modestia formae.

ECCLESIA.

Tu potius formâ juvenes, pulcherrime, cunctos
(180) 15. Antevenis. quae forma mea est, defluxit ab uno
[p. 587]
Conjuge. tu decus omne mihi es. tu nomina confers.
Sum radii levis umbra tui, de lumine lumen,
Et flammae scintilla tuae. Pulcherrime, lectus
Sternitur ecce mihi, sed & idem sternitur aptè,
(185) Sponse, tibi. thalamo gemini recubabimus uno,
16. Pendulaque ardentem pellent umbracula Solem.
Est domus è cedro, sunt & laquearia tectis
Optima, sunt celsis doctè disposta cupressis
Tigna. ferunt croceos nun ipsa cubilia flores;
(190) Nec sterilis sum sponsa tibi. tuae diditur omni
Fama loco, multisque tuae cultoribus aedes,
Et populis delubra strepunt. tot pignora gigno
Mater, & aeterna manant de stirpe nepotes.


CAP. II.

1. Sum Rosa, qua nullis moriar concussa procellis.
(195) Sum Rosa, quae mediâ nescit marcessere brumâ.
Sum rosa, puniceos inter celeberrima flores,
Nunc vilis precii, nunc omni carior auro,
Nunc depressa solo, nunc ipsis celsior astris,
Clausa malis, rursum fatis adaperta secundis.
(200) Sum Rosa, quae, pedibus quamvis calcata protervis,
Erigor. &, veluti patulis in vallibus albent
Lilia, candidulis latè praecello ligustris.

CHRISTUS.

2. Suaviolum, mea vita, meum, quae sola decoras
Praecedis veneranda nurus; ceu lilia spinas
(205) Inter, honoratum tollis caput. undique sentes,
Et tribulis circum seges exhorrescit acutis,
Degeneresque rubi. cingunt te densa sororum
Agmina, sed multum studiis adversa malignis
In te saeva ruunt. seu cum scelerata tyrannis
(210) Flagra tibi, flammasque ferox intentat & enses,
Atque uncos furibunda parat: seu rector Averni
Arietat in Fidei portas, & dira minatur
Fata tuis; mundique animum labefactat amore.
[p. 588]
Sive suos in te petulans lascivia sensus
(215) Concitet, & pavidae moveat nova praelia menti
Seditiosa caro, litesque resuscitet in te.

ECCLESIA.

3. Sed veluti steriles inter se plurima sylvas
Tollunt, humidulisque tument viridaria pomis,
Sic juvenum viles inter, generose, catervas
(220) Solus ovas, meritique decus non vile reportas.
Hoc erat in votis, tecum requiescere in umbra,
Tecum posse loqui. nam quae promissa maritae
Ingeminas, quae crebra meas solatia clades
Insperata juvant, sunt nostro mella palato,
(225) Ambrosiaeque dapes & amici nectaris undae.
4. Nuper ubi gratas spumabat vinea succis,
Turgidaque implebat vacuas vindemia cellas,
Ducebas avidam vini cupidamque bibendi.
Voces vina tuae; coelestia pocula voces,
(230) Sponse, fuere tuae. sensi nova gaudia, sensi,
Et veteres pepuli curas animique dolores,
Et culpae ferale malum. Tunc praevius ibas,
Tunc ductor sublata manu vexilla gerebas,
Non quae sanguineo praeludunt improba Marti,
(235) Sed quibus ad placidi castra invitamur amoris,
5. Et partes, Rex magne, tuas. me floribus aegram,
Languidulamque tuo suffulci robore nuptam.
Nam titubat peccantis amor. sum cerea flecti
In vitium vetitasque faces, quas tollit honorum,
(240) Vel malus ardor opum. sine te, vah, tota fatisco,
Genua labant, fraactisque subit socordia membris,
Nec facio, quodcunque velim fecisse; malumque,
6. Quod nolim, fecisse libet. mihi, Christe, ruenti
Affer opem, capitique meo suppone sinistram,
(245) Alteraque invalidam circumdet dextera Sponsam.
Tu vitae sis prima meae, tu causa salutis
Altera, tu suprema. tibi mea debeat uni
Principium summamque Fides; nec gloria coeli
[p. 589]
In geminos divisa fluat. tu, Sponse, redemptor,
(250) Et solus servator eris. quae possumus, in te
Possumus: & quicquid recti praestare bonique
Negligimus, nostrûm est. cunctos tua gratia laxat
In miseram laudata sinus. tibi diligor ultrò,
Et dilecta fui prius. & non debita cessit,
(255) Aut merito mihi parta salus. sic praevius aether,
Sic comes it coeptis, & tanta exorsa coronat.

CHRISTUS.

7. Vos ego, Filiolae Solymorum, obtestor. & illas
Quas viridi pasci spectatis fronde capellas,
Cervorumque adjuro greges. per quicquid amicum,
(260) Aut unquam mihi dulce fuit, per sidera, terras,
Flammiferasque faces & nostrâ condita dextrâ:
Tempora dilectae concedite mollia Sponsae,
Nec turbate thori sociam. dumque altior illam
Somnus habet, blando requiem indulgete sopori,
(265) Et strepitu cessate. meis Ecclesia servit
Officiis Sponsoque vacat. procul ite malorum
Turba, nec intentam sacris avertite gentem.

ECCLESIA.

8. Quam placidis sonuere meae sermonibus aures,
Quis lepor eloquii, quàm me facundia linguae
(270) Pellicit, immemoremque monet! de montibus altis
Hinnuleo similis properat, saliensque relinquit
Frondentis Libani colles; gestuque manuque
9. Succurentis habet speciem. quin ecce fenestras
Intrat, & insolito perfundit lumine cordis
(275) Atria, discussaque cupit se nube videri,
Et coram spectari oculis. mea blandula surge,
10. Surge, ait, humanosque tuo de pectore sensus
Excute; dumque meis figis vestigia plantis,
I, propera. te nostra vagam clementia semper
(280) Praevenit, & stygiis palantem arcessit ab oris.
11. Cessit hyems hyemisque labor. cessere feroces
[p. 590]
Terribilesque Noti. veteres compescuit imbres,
Et nimbos moderata quies. trux langüit in te
Impietas, jussuque meo siluere procellae,
(285) Excussitque suum sceptrorum insania virus.
12. Floret ager. resonant avibus virgulta canoris,
Aëriaque canit securus turtur ab ulmo.
13. Palmitibus rediit vigor, & se densior uva
Abscondit foliis, & baccis caerula ficus,
(290) Munificusque tuis se devovet usibus aether.
Quid cessas? mea lux, venias, tibi militat uni
Cura poli, facilisque pater. vox ista vocantis,
Illius est. tu terra mea es; suspiria, fructus;
Uva, preces; fici gemitus & vota rogantum.
(295) 14. Quae modò petrarum latebris afflicta latebas,
Assolet ut, milvo circumvolitante, columba,
Post tenebras tibi redde diem, & manifestior orbi
Cernere. fare, cui cupias debere magistro,
Nec timeas mihi dicta loqui, dominumque fateri
(300) Omnibus & nostro praeconia solvere regno.
15. Haec ait, inculcatque mihi. sed subdola multum
Subruit arrosis vulpes vineta racemis,
Et non una nocet. Vos retia tendite cives,
Explorate vias, & qua se subdolus error
(305) Ingerit, & falsi vendunt mendacia vates,
Evigilate viri. & fictis ne credite vani
Testibus. unius jurasse in verba magistri
Sit satis, & tanto causam doctore tueri.
16. Hoc agite. invisas donec Sol altior umbras
(310) Dissipet, & pulsa pateat caligine verum.


Cap. III.

1. Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
Quonam calle mei peramoena palatia Sponsi
Deprendam, jungarque viro. quae vita beatos
Efficiat, votisque frui sine fine secundis.
(315) Quaesivi, densis sed circumsepta tenebris,
[p. 591]
Nocte sub obscura latebras excussimus omnes:
Quid dictet rationis opus, subnixaque causis
Vis humana suis. didici, prudentia quicquid
Suggerit, ingeniique acies, & provida cernit
(320) Consiliis doctrina suis. suffragia passim
Sedula consului & magnorum oracula vatum,
Rixantumque scolas discorsque ad singula vulgus.
2. Ivimus, & vicos avidè lustravimus omnes,
Et frustra studiosa sui. custodibus urbis
(325) Obvia, sollicito vigiles, rerumque peritos;
Sed mihi nec vigiles, nec respondere periti.
3. Non Memphis, quamvis stolidae sacraria vaccae
Iactitet, aut visis sapiens Chaldaeus in astris,
Persarumque Sophi. non, quae colit impia quosvis
(330) Gens vicina Deos. gravis ignorantia cunctis
Incubat, & nostri nescit mysteria lecti.
4. At postquam sprevi picti ludibria trunci,
Et veri ignaras animas, ducibusque negavi
Ambiguis adhibere fidem: secreta viarum
(335) Tuta magis rimata fui, faciemque domumque
Vidimus, & sponsi gressus deprendimus omnes.
Tunc amplexa fui, cui deligor. arctius haesi,
Nec mihi subduci volui. deduximus ipsum
In thalamos & tecta Deum: dumque undique terras
(340) Personat, & summum declamant templa Tonantem,
5. Possedi tam grande bonum. Vos, nomina blanda,
Filiolae, si quid nostrum peramabile vobis,
Si quid suave fuit, mecum requiescere Sponsum
Iam sinite, & longos in lucem extendere amores,
(345) Nec fastidita thalami consorte potiri.

CHRISTUS.

6. O quaenam, quaenam illa, procul quae splendida surgit
Desertis sublata locis? ceu virgula myrrhae,
Thusque calens pingues attollit in aëre fumos,
Vel piper & grata redolentia cinnama flammâ.
(350) Conjugis os habitusque meae est, electaque mundo
[p. 592]
Et tenebris erepta cohors. cui thuris odorem
Vita refert, myrrham dolor & constantia palmam.
7. En, latè circum thalamos Salomonis in orbem
Stat cataphracta phalanx, proceresque ex ordine lecti,
(355) Iudaeique patres. quibus omnis canuit aetas
Sub clypeis, gladiis accincti immanibus omnes.
Scilicet haec Christi sacris operata juventus
Bella gerit, querulaeque movet certamina carni,
Et vinci generosa timet. quos stringimus enses
(360) Adversum, quae tela Erebo Sathanaeque paramus,
Dum ruit errorumque animos nox occupat atra;
Sunt vocis momenta meae; quae ferrea flectunt
Pectora & occultas diffindunt pervia fibras.
9. Ipse mihi è lignis Libani tentoria struxi
(365) Splendida, magnificasque trabes. consternitur auro,
Argentique micat sublimibus aula columnis.
10. Purpura pro veste est, Babylonia stragula lecti,
Gemmarumque jubar taedae. domus ista piorum est,
Cujus splendor, amor: probitas preciosior auro:
(370) Leges fulcra meae: lux, gratia: purpura, sanguis.
11. At vos, quae celsi colitis celebrata Sionis
Limina, vos, inquam, florenti aetate puellae;
Huc omnes conferte gradum, quantisque coruscans
Ostentet regum soboles insignibus ostrum,
(375) Adspicite, & quales radient in fronte coronae,
Matris opus; quaeque ipsa suo diademata nato
Imposuit, tunc cum thalami genialis adesset
Vespera, & has inter graderetur mascula taedas.


Cap. IV.

1. Quam mea praecellens Syriis regina puellis
(380) Porgit honoratos mihi formosissima vultus,
Candidior cygno, lactenti mollior agno,
Blanda, columbinis adludens mitis ocellis,
Ut credas magis esse meam, fraudesque dolosque
Fastidire bonos. nihil est in mente cruentum,
[p. 593]
(385) Nil crudele, minax. cunctis clementia membris
Emicat & studiis franguntur mollibus irae.
2. Ut ludunt super ora comae, similisque capellis
Caesaries, quae se Gilead sub rupibus abdunt,
Et tondent dumeta vagae! quàm picta rubenti
(390) 3. Labra rubent illi cocco! quàm mite loquentis
Eloquium, & duras sermo qui duceret aures!
Punica ceu patulis redolentia mala canistris
4. Fragrant, Sponsa, genae. turrique simillima cervix,
In bellum quae tota patet. tot ferrea vallis,
(395) Tot munita modis. cernas procul ordine longo
Pendentes proavûm clypeos, appensaque scutis
Scuta novis, parmasque ducum, cumque arcubus hastas,
Et frameas, fixosque cavis thoracibus enses.
5. Ut tibi lacteolae gemina statione papillae,
(400) Mammarumque tument globuli! ceu pulchra tenellis
Ubera propendent capreis, quae lilia calcant,
Et laetis spatiantur agris. non altera sanctis
Forma decorque meis. insons in fronte relucet
Simplicitas, verique tenax sententia dens est.
(405) Destillant labris, vitiis adversa nefandis,
Dogmata. quaeque rubent, morituri sanguine Sponsi
Ora rubent. turris sunt exporrecta fideles;
Spes galea est, lorica salus, fiducia scutum;
Ubera justitiae fontes, patrisque voluntas
(410) Prisca recensque mei. surgunt, ceu colla, prophetae,
Ostentantque meas populis peccantibus iras.
6. Ipse ego, cum medium conscenderit igneus orbem
Phoebus, & invisas rerum contraxerit umbras,
Cum calet alta dies; totum me frondibus abdam,
(415) Myrrha ubi, & arboribus desudant thura Sabaeis.
Tunc legis fugient umbrae, tunc clarior orbi
Cernar, & ablato amplectar velamine Sponsam,
Dilectosque mihi. pleno tunc Phosphorus ortu
Adducam sine nube diem: totusque patebo
(420) Mentibus, atque aliis ardebunt pectora flammis.
[p. 594]

CHRISTUS.

7. Tota nites formosa, nites. nec corpore labes
Ulla tuo est. nostro deleti sanguine naevi
Non ultra ferale rigent. preciosior unda
Abluit antiquas illimi flumine sordes,
(425) Foedaque probrosis absolvit tempora rugis.
8. Linque pruinosos, metuenda cacumina, montes
Lux mea; neve jugis Libani celsisque morare
Verticibus secura diu, quos exerit Hermon
Frondosusque Senir, vel terra virentis Amani.
(430) Horrida spumantum caveas spelaea leonum,
Quaeque sibi servat frendens habitacula pardus.
Haec orbis trux scena mali est. hîc silva malorum
Pullulat, hîc errant immixti tigribus agni,
Insontesque bonis. hîc hîc immania monstra,
(435) Et scelerum portenta suis stabulantur in antris:
Improba luxuries, rabiesque invisa nocendi,
Et fastus populator opum, livorque secundis
Invidus, & falsis animosa calumnia dictis:
Et fera concordes dirimens discordia mentes.
(440) 9. Respice me, ,ea Nupta, tuo qui saucius igne
Vulnus alo venis, atque illice laedor ocello,
Et formae splendore tuae. me candida virtus,
Me tua temperies, & primae flamma juventae
Abripit & recto nunquam saturata cupido.
(445) 10. Pulchra soror, quàm dulce tui sunt pignus amores.
Pulchra soror, quàm suave tui sunt nomen amores.
Pulchra Cupidineis concedunt vina papillis.
Vincit Achaemenios pulcherrima vestis odores.
Melle tibi stillant, & multo lacte labella,
(450) 11. Sponsa, fluunt: sunt verba favi, & blandissima grato
Nectare lingua madet: redolentque monilia cedros,
Thuraque, & è pingui lachrymantes cortice succos.
Ingenii nitor iste tui est. haec aura serenae
Indolis, & nostrae majestas debita genti.
(455) 12. Quanta loquar! veluti densis viridaria septis
[p. 595]
Clausa jacent, fontesque novis custodibus, unam
Te surgente die, te decedente tuebor.
Hinc latus atque illinc valido munimine cingam,
Et vocis virtute meae; robustaque subdam
(460) Labenti promissa tibi. Tu laetior herbam
13. Hortule, tu casiam, tu punica mala, crocumque
Et cyprum, nardique diu fragrantis aristas,
Cinnama tu, myrrhamque aloënque & balsama funde
In socias divisa tuas. sic crescite sancti,
(465) Crescite, & in cunctas mea fundite nomina terras.

ECCLESIA.

Tu mihi pro fonte es, puris qui defluit undis,
Tu latices salientis aquae, tu larga ministras
15. Flumina, & ex ipso manantia gaudia coelo
Impertis. dilecte, veni; placidissime me me
(470) 16. Amplexare thori sociam. non horridus agris
Incumbit Boreas, tempestatesque severas
Aut fluctus ciet ira gravis. tua mitior aura est,
Tu Zephyrus, qui divino patefacta favori
Dulcibus irroras studiid mortalia corda.
(475) Tunc meus irriguo conjux spaciabitur horto,
Et fecunda suis adludet fructibus arbor.
17. Tunc facili mea poma manu decerpet amator,
Quaeque prior dederat, reddam. tunc munera Christo,
Puraque dilecto solvam libamina Sponso.


Cap. V. Christus.

(480) 1. Et mihi floriferis peramoenus collibus hortus
Panditur. huc mea Sponsa veni. te messe beabo,
Quam felix largitur Eos. tibi myrrhina plenis
Dona cadis, nitidique feram carchesia lactis,
Et placitura tuis fragrantia vina labellis.
(485) Omne meum fas esse tuum. communia nuptis
Singula sunt. eadem petimus volumusque beati.
Coena eadem potusque. meis accumbite mensis,
[p. 596]
Atque Epulis mecum laeti indulgete sodales,
Ebriaque aethereis accendite pectora votis.

ECCLESIA.

(490) 2. Nox erat, & jam membra sopor Lethaeus habebat,
Cum mea tota Deo Superisque intenta vacaret
Mens aversa solo. mihi pars depressa jacebat,
Altera per coeli spatia & fulgentis Olympi
Atria, sanctorumque domos sublimior ibat,
(495) Prompta sequi, quò fata vocant. Tunc dulcis amantis
Vox audita mihi est: charo, soror optima, fratri
Pande fores. dilecta obices & dura reclude
Ostia, nec vocem blandi adspernare mariti.
Ingrediar, miserosque lares & tecta subibo;
(500) Dum stillat mihi rore caput, guttaeque capillis
Cincinnisque fluunt. dum pleno gratia cornu
Labitur, & diri per me cessêre reatus,
Placatumque tibi reddent mea funera Patrem.
    Ast ego, jampridem vitiorum pressa veterno,
(505) 3. Vah ignava fui. tunicamque exuta togamque
Nuda ivi. multumque expers florentis honesti,
Quis veteres, dixi, sponsae donabit amictus,
Et faciet magis esse piam? tum pulvere tersi
Plus nituêre pedes, & visa Ecclesia mundo
(510) Pulchra decensque fuit. sed enim pars saevior orbis
Sordidulus iterum foedabit corpora plantis,
Et Sponso praesente luam, Christique satelles
4. Suppliciis invisa premar. Dum talia fundo
Verba dolens, subiti mediam me dextera Sponsi
(515) Transadigit, gemituque cavae insonuere cavernae.
Exilii concussa malis, & verbere duro
Tacta magis sapui; discussaque causa veterni
Peccatique sopor fuit, & socordia cessit.
5. Corripui me fessa thoro, tepidoque cubili,
(520) Et nimium molli proscribens marcida luxu
Tempora, surrexi vigil. & jam vivida Sponso
Dum conor reserare fores, & pectore totum
[p. 597]
Admisisse Deum, vitiique expellere amorem:
Stillavêre manus myrrham, coepique probari
(525) Relligiosa viro. sed postquam cardine limen
6. Concrepuit, cordisque mei patuêre penates,
Ah meus, ah discessit amans; subductaque paulùm
Gratia coelestis latuit. Sponsoque videbar
Displicuisse meo. moerens, afflicta, fatiscens,
(530) Fracta animum, ,agna absentem ter voce vocavi,
Verbaque nequicquam tunc proficientia fudi
Infelix. nihil ille mihi; nihil ille maritae
Respondit, quamvis multum lachrymosa rogarem.
7. Haec inter me per tenebras & coeca vagantem
(535) Compita corripuêre viri, cinxitque misellam
Custodum vigilumque manus. percussa frequenter,
Vulneribusque adaperta fui. surrepta dolenti
Pallia sunt, peplusque, pedes qui fluxit ad imos.
Errantes sic nacta duces, labefacta tremebat
(540) Et falso seducta fides. peregrina sequebar
Signa, nec in sacris permansi transfuga castris.
8. Vos mihi, quae Solymae colitis tecta alta puellae,
Dicite, si qua mei nostis vestigia Sponsi.
Dicite, me languere proci fugientis amore.
(545) Dicite, me languere Dei fugientis amore.

ADOLESCENTULAE.

9. At tu Iessaeas inter pulcherrima Nymphas,
Cujus nec spatium visus, nec gloria laudem,
Nec titulos vox ulla capit: dic, cujus amore
Implesti flagrantem animum? quove arseris igne?
(550) Cujus inextinctis uraris virgo favillis?

ECCLESIA.

10. Ille meus, quem sola colo, candore venusto
Ora rubet, juvenesque omnes pulcherrimus anteit.
Plus auro rutilat caput, & sublimior ipsis
Palmarum foliis surgunt à fronte capilli,
(555) 11. Illustresque nigrore comae. quos vibrat ocellos,
Ipsa columbarum castissima lumina vincunt;
[p. 598]
12. Lumina, quae, nitidis praeterlabentibus undis,
Accipiunt purum fluvio abstergente nitorem.
13. Ut propriis redolent distinctae sedibus herbae,
(560) Distinctae stant lege genae. manantia myrrha
14. Lilia concedunt labiis. manus utraque gemmas
Et glaucum beryllon habet. per viscera latè
Candidulum transparet ebur; cui pulcher inerras
15. Caeruleis, sapphyre, notis. velut alta columnis
(565) Impavidis innix domus, sunt crura marito
Aurea, nec Libani vultus subsidit honori.
16. Blandula mellifluo subludit lingua palato,
Argutumque canit docto mudulamine guttur.
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat,
(570) Talis erat Sponso facies, sic copore toto
Splenduit. haud aliam nostris se mentibus offert
Integritas candorque viri, maculandaque tandem
Caede Redemptoris species. qui durior auro
Intrepidum magno mortis discrimine pectus
(575) Eximet, & Stygii spoliis Acherontis onustus
Tartara calcabit victor. qui depluit omne
Aethereo de fonte bonum, labiisque futuras
Res aperit, nostraeque legit praecepta salutis.
Crura, quibus fulcit miseros, adamantina vis est,
(580) Certaque Euangelicis innix potentia verbis.
Auxilii sunt signa, manus. coelestia dona
Pacis opes; facilemque Deum, vitamque perennem
Beryllos gemmasque puto. sunt ista piorum
Fercula. sic clemens animis illabitur aether.

ADOLESCENTULAE.

(585) 17. Fare, puellarum suavissima, quo tuus ille
Fugit amans? quas se in latebras, quibus abdidit umbris?
Fare, tuum quo, sponsa, simul quaeramus amantem?
[p. 599]


Cap. VI.

ECCLESIA.

1. Iam dicam. proprios tacitus deflexit in hortos.
His pratis, hac valle latet, quo plurima carpat
(590) Lilia, & egregias lolio discriminet herbas.
Nos horti, nos prata sumus. sub cordibus hisce
Aestuat, & pulchros fervens exuscitat ignes,
2. Et tepidos flagrare cupit. sum, Sponse, peculi
Summa tui. tu summa mei. sumus alter amantis
(595) Mutua dos. nosttrasque faces confundimus ambo.

CHRISTUS.

Non aliter quam praecelsis in montibus arces
Tollit Tyrsa suas, tollis fastigia frontis
Illustris, mea Sponsa, tuae; dilectaque coelo
Moenia transcendis Solymae. tu tota severa es,
(600) Terribilisque malis & formidabilis adstas,
Castrorum ceu densa phalanx, nec pervia turmis
Turma. tenebrosae metuit te callidus aulae
Arbiter, & Stygiae fugiunt tua tela cohortes,
Et scelerum congesta cohors. Ne lumina quaeso
(605) 4. In sponsum deflecte tuum. nam tactus ocellis
Erigor incendorque tuis, videorque superbo
Celsius ire gradu, coeloque attollere cristas.
5. Pendula caesaries caprarum hirsuta lacessit
Colla. nitent dentes, quales albescere cernas
(610) Lanigeris ovibus, quoties in fonte lavantur,
Atque gemelliparis implentur foetibus omnes.
6. Nec roseis aliter turgentia punica granis
Mala tubent. nam te circum sanctissima cingunt
Agmina, peccandi metus, & reverentia Sponsi,
(615) Et niveus vitae decor, & mens conscia recti.
7. Sunt mihi sex denae matres, de stemmate regum,
Et reginae omnes. sunt, quas dignamur habere
Concubitus socias. sunt tot florentibus annis,
Nec genus indecores & nomina chara puellae,
[p. 600]
(620) Sanctorumque gradus, & quos distinguit honorum
8. Sors non una. meo verum jurata cubili,
Unaque conjugii consors mihi dicitur uxor.
Charae matris amor, sceleris sine labe columba.
Cui sua certatim solvunt praeconia regum
(625) Reginae, dominaeque nurus, facilesque piorum
Assurgunt animae, & gravido de pectore tale
9. Eructant iterantque melos: Quaenam illa virago?
Qualis diva parens, quae formosissima vultu
Provocat Aurorae faciem; cum certa salutis
(630) Verba capit, Fideique suis infantia cunis
Vagit, & indoctis Christum balbutit in annis.
Fallimur? en radiis lucet melioribus orbi,
Et majus jam lumen habet, Lunaeque videtur
Aemula flammiferos largiri gentibus ignes,
(635) Arreptasque à Sole faces, diffusaque de me
Lumina, doctrinaeque jubar concedere terris.
Fallimur? en, illa ipsa novis successibus ardet,
Et jam Phoebaeos imitatur fulgida currus,
Supremumque diem. tanta se lampade nobis
(640) Ostentant, tenebrisque patent aeterna fugatis.
Utque suo robusta cohors opponitur hosti,
Arma lacessenti movet imperterrita carni,
Et Phlegethontaeas acies, & nixa potenti
Castra manu pro me bellatrix femina spernit.

ECCLESIA.

(645) 10. Me meus hortus habet, durisque exercita fatis
Plurima nux, specimen sortis casusque meorum.
Hîc hîc propter aquae rivos in vallibus erro.
Et modò plantarum recreor lanugine. florum
Prima rudimenta & surgentia stamina specto,
(650) Punica num vireat malus; num vinea vini
Spem faciat, messemque ferax despondeat annus:
Qualis inoffensae fructu probitatis abundet
Verna meus civisque meus, quae solvat Olympo
Vota, quibus sancti placent altaria donis.
[p. 601]
(655) 11. Mox procul ex alto properantes monte quadrigae,
Praecipitesque rotae, placidam & nil tale verentem
Turbavêre animam. pulchri periêre labores,
Et vesana piis mundi vis obstitit ausis.
12. Quare age Sponsa redi, tunc clamavere puellae,
(660) Sponsa redi, vultusque tuos ostende puellis,
Castrorumque choros & tot nascentia de te
Pignora credentumque globos da cernere mundo.


Cap. VII.

CHRISTUS.

1. Sponsa puellarum nitidissima, quàm tua pulchro
Dum graderis per rura fluunt vestigia gressu!
(665) Quàm caligae pedibus, quàm se tibi leniter aptat
Calceus, & femoris vadit junctura decenter,
Artifici veluti fabricata monilia dextra!
Princips os habitumque gerens & Principe celso
Edita progenies; specie crateris in orbem
(670) 2. Omphalos it, laticesque isto de fonte refundis,
Quasque bibat peccator aquas. tibi venter acervi
Et multum aggestae Cereris, quam lilia cingunt,
3. Instar habet. similes caprearum hinc inde mamillae
4. Molle tument. surgit, ceu turris, eburnea cervix.
(675) Ut piscina, micant oculi. quique inter ocellos
Turgidulos dirimit nasus sublimior orbes,
Respicit adversam, veluti de turre, Damascum.
5. Quale caput Carmelus habet, tuus aethera vertex
6. Verberat. auricomi rutilant, ut purpura, crines,
(680) 7. Formaque Idumeaeas imitatur splendida palmas.
Saepius haec tacitus dixi: jam scandere palmam,
Iam fructus libare juvat. turgentia tangam
8. Ubera fragrantisque fruar dulcedine Sponsae.
Manat ab Hyblaeo generosum gutture vinum,
(685) 9. Laetitaeque latex, isto qui melleus ore
Defluit, & passim labiis ebullit amicis.
Sic dum plena Deo flammis mens ardet honesti,
[p. 602]
It monitis impulsa meis. sunt munera nobis,
Officiumque pedes. cervix erecta docentum
(690) Splendor. Evangelii latus inviolabile turris.
Venter opes sanctae. vatum consulta mamillae.
Nos caput, & summi Patris indulgentia botrus.

ECCLESIA.

10. Quo laudata ferar? queis jungar amantibus uxor,
Multis saepè procis, multisque petita puellis?
(695) Tu mihi, Christe, places. tua sum, tu noster, & ambos
Possidet unus amor. non me lasciva voluptas,
Non levis ambitio, tumidique superbia gressus,
Attalicaeque juvant gazae. non gloria fallaz
Surripiet me, Sponse, tibi. convertimur ad te,
(700) Te sequimur, formose virûm. tecum ire per hortos
Est animus, totamque sacris impendere noctem:
11. Ut, simul ac roseis surgens Aurora capillis
Dispulerit tenebras, radiisque retexerit orbem,
Lustremus tua rura duo, num vinea gemmas
(705) 12. Truserit, ut sese florum jucunda venustas
Explicet, & quales tellus tibi daedala foetus
Ediderit; vel quanta suis oblivia gignant
Mandragorae foliis. illic dispersa jacebunt
13. Poma manu, veteresque novis superaddere messes
(710) Cura erit, & mediis flores inspargere portis.
Scilicet horrendis subducta tumultibus optem
Otia tranquillosque dies, Christique sub umbrâ
Pace frui, manibusque feris erepta nocentum,
Sponse, tuo latuisse thoro, donaria ferre
(715) Et grati monumenta animi, atque oblita malorum
Pectora, consiliisque pios juvisse beatis.


Cap. VIII.

1. Saepe tibi sum dicta soror, soror unica. quaere,
Tu mihi sis pro fratre, virique adamabile nomen
Nomine fraterno duplica. defluximus uno
(720) Patre duo, genitorque tibi qui creditur, idem
Est mihi. ne charae mecum lactantia matris
Ubera fastidi. sum mystica matris imago,
Tu caput es. vinclis pariter vincimur iisdem,
Atque eadem nos causa ligat. sic oscula fratri
(725) Prona dabo. decorisque mei pard magna, sororis
Diceris commune decus; nec vilis habebor,
Aut populis despecta ferae. Te dextera fratrem
Prensat, & in charae abducet penetrale parentis,
2. Et nostrae secreta domus, altéque bonorum
(730) Pectoribus sacer hospes eris. tua jussa capessam,
Te praeeunte, sequar. te praeceptore, docenti
Obsequar. hîc dulci implebo carchesia musto,
Et pateris libabo merum. tua munera reddam.
Inque tuis supplex ponam donaria templis.
(735) 3. Dextera me amplexa est trepidam. suppostaque blandè
Laeva meo capiti est. sic me coelestibus aegram
Undique suffulcis studiis, ducisque labantem,
Et tremulam arcano sustentas robore Sponsam.

CHRISTUS.

4. Vos ô, quae Solymae colitis delubra, puellae,
(740) Otia sopitae concedite mollia Sponsae,
Nec junctos scelerum strepitu divellite amantes.

ADOLESCENTULAE.

5. Sed quaenam, quaenam illa, feris excita cavernis
Surgit, & è nemorum latebris comptissima prodit,
Apta viro conjux, humeris innix mariti?

ECCLESIA.

(745) 6. Illa ego sum, quae, Sponse, meo te crimine quondam
Progenui, vetitos cum carperet arbore fructus
Inconsulta manus. tunc te clementia Patris
Parturiit, fecitque vadem. tunc edidit orbi
Terra Redemptorem & miseris promisit Iesum.

CHRISTUS.

(750) Ille ego sum,regina, tui signator amoris,
6. Arrha tuae fidei, pignus venerabile lecti,
Rex thalami sponsorque tui. si ferrea mors est,
Si, quicquid mortale, domat, regesque ducesque;
Non illi succumbet amor: non funera victus
(755) Sentiet. accendet mediis incendia bustis,
Duraque zelotypi contemnet fata sepulchri
Durior, & flammas nocturnae lampadis instar
Exseret, & flammis tutus flagrabit in ipsis.
7. Non ulli hunc poterunt latices exstinguere amorem.
(760) Non Silöe. non qui vastas Iordanus in undas
Exit, & in Syriae campos discurrit Orontes.
Hic procul Eöo venientes aequore gemmas
Vincit amor precio. non interruptq fidels
Vincla ligant, quae nulla dies vel secula solvent,
(765) Non mala fortunae facies, non rector Averni,
Non rabies, urgensque fames, non mortis acerbae
Effera vis, vel quicquid atrox natura minatur.

ECCLESIA.

Stat nostri securus amor. multisque beatae
8. Cingimur excubiis. verùm mihi parvula vagit,
(770) Et neglecta soror. cui non tumuere mamillae,
Sed calidus ludit circum praecordia sanguis,
Ipsaque pubescit primo sub flore juventa.
Ecquid agam? quibus hanc verbis affabor amicis?
Ignarae sacrorum animae veraeque salutis,
(775) Prô dolor, & nullo dignatae federe gentes,
Te sine per salebras & inhospita rura vagantur,
Pictaque fallacis venerantur numina ligni.
Quin miseros, dilecte, vocas? atque illice verbo
Consortes vis esse mihi, paribusque beari
(780) Legibus & nostris palantes coetibus addi?

ADOLESCENTULAE.

9. Si paries, si murus erit, si lubrica non sit,
Nec levis instabilem rotet inconstantia mentem,
Pars fiet selecta domus; & digna vocari,
Et jungi pietate mihi, paribusque tuenda est
(785) Praesidiis curaque soror. si prona patebit
Ianua, si cupiet venienti occurrere Sponso,
Hanc tabulis cedrisque velut firmabimus arctis.

ECCLESIA.

10. Sum paries, mammaeque mihi pro turribus exstant,
Sum murus, stabilique fides innix columnae est.
(790) Quin tali sum lege meae sociata sorori,
Ut circunciso Graius permixtus Apellae
Ambulet, & rigidos respectet Gratia Persas,
Sublatoque colant Dominum discrimine gentes.

CHRISTUS.

11. Ipse coruscanti Salomon spectandus in ostro
(795) Haec tenuit vineta prior. precioque locavit
Agricolas, viles dum fastidita labores
Majestas veneranda fuit. mihi vinea curae est,
12. Haec ipsa tractanda manu. meus omnis in illâ
Sudat amor, disponit amor, plantatque rigatque.
(800) Nec mea terrenis felix Ecclesia tuta est
Officiis. solo sed me custode triumphat.
Tu modò, quae medios graderis secura per hortos,
Ne cessa mihi, Sponsa, loqui. nam plurima circum
Aemula te fundunt rivales agmina voces,
(805) Et mihi te Sponsaeque student avertere Sponsum.

ECCLESIA.

13. Corripe, Sponse, fugam & levibus velocior hoedis
Occupa odoriferos, laetissima culmina, montes.
Aethereasque domos magnoque habitata Parenti
Tecta subi. thalamosque illic, dum militat absebs,
(810) Grataque sollicitae dispone cubilia Sponsae.


PHARMACEUTRIA,
Sive Nuptiarum Cyri, Persarum Regis, &
Aspasiae, virginis rusticae,
LIBER PRIMUS.

In
Petit 84

IAm Persas accendit Amor, semotaque longè
Ipsa Dionaeis flagrant palatia flammis,
Et flecti diadema potest; ac rustica Phyllis
Laetior Eöo conjux splendescit in ostro,
(5) Miraturque Deos, mundoque exempla parari
Adspicit, ut surgant humiles, & munere Divûm
Induat augustas paupertas spreta coronas,
Muteturque pedum sceptro, despectaque ruris
Filia adorandis intexat crinibus aurum.
(10) Vos, quibus incerto vadunt mortalia casu,
Nec curant terras Superi, quos coeca futuri
Palantes Fortuna rapit, qui numina rebus
Indulgere suis, nostri secura, putatis:
Praesentem spectate Deum, & coelestia quantis
(15) Consiliis se Fata probent, mundique labores
Ingenio, non sorte, regant; dum surgere parvos
Cernimus, & summo turbari culmine rerum
Regales apices, venerandaque nomina tolli,
Ut sublata ruant. vili sub cespite primi
[In editie-1643: Ut mox lapsa ruant. vili sub cespite primi]
(20) Pompilium fovêre lares, cunasque Quirini
Et nondum dominae dispersa mapalia Romae,
Pastorum rexere manus, & mole laborans
Imperium tenui cunabula debuit Albae.
Talis ebur Lydumque Gyges (ut fama) tribunal
(25) Conscendit, regnoque fuit thalamoque potita
Simplicitas. talis Siculâ tellure potestas
In figulo rectore stetit, flexitque sub una
Sceptra lutumque manu. quò te, rex Persa, Deorum
Extulit in sublime favor? cum voce tiaras
[p. 607]
(30) Infremuit laeta sonipes, regique futuro
Hinniit ignarus quadrupes. quo numine sordens
Facta fuit Rhodope Pharii regina tyranni?
Tarquinios cur, Tybri, colis? cur rursus ovantes
Deturbas solio? Latii cur frena capessit
(35) Verna? vel innumeris servaris, Sulla, triumphis?
Ille Iugurthino. & Cimbrûm certamine clarus,
Quo toties vicit bellatrix consule Roma,
Cur jacet in coeno Marius? cannaque palustri
Abdit grande caput? Vis haec occulta Deorum est,
(40) Quae regnis ratione praeest, regumque coërcet
Colla potens. quod si nondum labefacta resurgat
Relligio, pergatque sibi temerarius error
Falsa loqui; clarae thalamos & foedera spectet
Aspasiae; & tantum compescet virgo tumultum,
(45) Et dicet regnare Deos, motuque latente
Ire per ambages, humanaque flectere vota,
Quà libet, & tacitis fines evolvere causis.
Vos mihi, quae sylvis Dryades habitatis opacis,
Naiadesque Deae, & celebres per prata Napaeae,
(50) Dicite virgineos vultus: dic ruris amores,
Alma Pales. Vos Damonis suspiria saepe,
Et faciles voces, vos durae verba notastis
Virginis, & pleno Aspasiam stupuistis in auro
Iura pharetrato regnantem dicere Medo.
    (55) Illa per Eoas famâ celeberrima terras,
Ore Deam referens, poterat Iove digna videri.
Tantus honos oculis inerat, frontique genisque.
Is rubor in labris, roseam qui vinceret Eo,
Is nitor in digitis, niveum qui vincere longè
(60) Posset ebur, placidique lepos tam melleus oris,
Ut sic Suada loqui cuperet. per colla fluebat
Aemula caesaries Phoebo; gressusque modesti,
Ceu magnae Iunonis, erant, pudibundaque semper
Sueverat objectis faciem praetexere ramis,
(65) Et velare mali causas, solitasque procantum
[p. 608]
Illecebras, & quicquid amans insania poscit.
Saepius hanc limis Corydon adspexit ocellis;
Saepe per umbrosos saltus & tesqua vagantem
Vidit, & incaluit Moeris, vestigia furtim
(70) Dum sequitur Daphnis, flamma propiore liquescit,
Ut levia admotis ardescunt sulphura fumis,
Naphtaque conspecto vicina bitumine flagrat.
Multorum communis amor, multisque petita,
Nullius privata fuit. dum poscitur una,
(75) Reppulit una procos, & fastidita sequentes
Votaque & imbelles pastorum exercuit iras,
Plus tamen unus amat Damon, totiesque repulsus
Acrius instat amans, crescitque dolore voluptas,
Et sperni vulgare putat. cum mollibus illam
(80) Alloquiis cupit & blandis accendere dictis,
Stat scopulo similis, quem fluctus & unda minacem
Verberat incassum. dictis adversa repugnat,
Nec thalami patiens pro virginitatis honore
Verba facit, doctaque virum ratione refellit.
(85) Cum sua formoso circumdare brachia collo
Nititur, optatis amplexibus arcet amantem.
Et quoties labris invitum surripit audax
Basiolum, queritur, verbisque insultat amaris.
Cum dextram sociare parat, cum pignus & arrham
(90) Donat amicitiae, cum pignore dextra fidesque
Despicitur, detrectat, abit, nunc abdita sylvis
Delitet aut coecis habitat secretior antris.
Interea Damon per devia rura, locosque,
Et nemorum ambages rapitur, quaeritque, viasque
(95) In morem scrutatur equi, quem primus odoris
Afflat odor, notos cum fervidus exit in agros,
Pascuaque & totos hinnitu trajicit amnes.
Vix Aurora gravem terris dimoverat umbram,
Aspasiam vocat, Aspasiam vestigat in udis
(100) Vallibus; aut celsis errantem in montibus ardet
Ponè sequi. medio postquam sublimior axe
[p. 609]
Isset anhela dies, fontes & flumina propter
Invocat Aspasiam, & gelidas monstrare calenti
Vellet amator aquas, undisque calere sub iisdem.
(105) Inde ubi noctifero vesper processit Olympo,
Nec jam tota dies nec nox jam tota patescit,
Observat, quo calle suam deflectat in urbem,
Qua sedeat defessa domo, quae gaudia poscat,
Queis sociis comes incedat. fugit illa vocantem,
(110) Nec sinit, adveniat. Si quando arridet amicè,
[In editie-1643: (110) Adventumque timet. Si quando arridet amicè,]
Torvum moesta videt. quoties suspiria lentis
Praecurrunt lachrimis, ceu victo obgannit amanti.
Nec tamen hunc Cereris, non somni cura furentem
Abstrahat. invisa circum prostratus in herba
(115) Spectat inexpleto dilectam lumine formam,
Et visu perit ipse suo. Quis saevius, inquit,
Quis me pastorum crudelius alter amavit?
Non potior, quam totus amo. vilescimus usque
Officiis; prodestque nihil, favisse puellae.
(120) Omne mihi tempus precibus perit, annus & aetas
Muneribus, nec mille trucem donaria placant.
Quicquid odoriferum fragantibus edidit hortis
Ver geniale, dedi. mediis allata Sabaeis
Balsama, dein Cilicum messes, arisque dicatos
(125) Panchaei thuris globulos & cinnama misi.
Nuper disparibus mihi quae surgebat avenis
Fistula, quae summum posset flexisse Tonantem,
Aspasiae concessa meae est. qui prendere passer,
Et primum ludens digitum mordere solebat,
(130) Illius est. dedimus toties decerpta recenti
Poma manu, dulces venêre ad prandia ficus,
Et gravidis pendens vindemia pulchra racemis.
Cum mihi non vilis penderet arundine piscis,
Cum foret intentâ volucris dejecta sagittâ,
(135) Cum mea stravissent pinguem venabula cervam,
Singula transmisi dominae. modò serta parari
Iussimus, aut gracili fiscellas vimine texi,
[p. 610]
Aut quae Sidoniis fulgebant serica filis.
Cuncta simul periere mihi. nil juvit amasse
(140) Difficilem. delusa fuit sperata voluptas
Hactenus. unda meos, & quicquid sufficis, aether,
Tuque parens tellus, frustra docuistis amores.
[In editie-1643: Tuque parens tellus, frustra juvistis amores.]
Attenuant vigiles languentia membra dolores,
Et macie marcet cutis inconcinna, vigorque
(145) Priscus abit. solum mihi vox atque ossa supersunt.
Et tamen imprudens, quem non probat, approbat illam,
[In editie-1643: Et tamen imprudens, quae despicit, expeto nuptam.]
Et tamen infelix, quae me fugit, insequor illam,
Atque animum, qui me decepit, inebriat error,
Seductumque rapit. fallacia gaudia capto,
(150) Spesque meas pudor est vano donasse labori.
Inde manus tollens ad sidera; deserar usque,
Deserar ô, inquit, Superi? nec amabor ab illâ?
Et primo despectus amans exstinguar in aevo?
[In editie-1643: Et teneris despectus amans exstinguar in annis?]
Si potuit Stygias Orpheus lenire sorores,
(155) Tartareisque suam cithara deducere regnis
Eurydicen; nigri si regia palluit Orci,
Cum pius infernas Theseus comes iret ad umbras,
Sulphureique recens peteretur conjugis uxor,
Haec etiam tentanda via est. Discedite Divi
(160) Coelicolae, quotquot mundi suprema opacae
Noctis & umbrarum pater & pallentis Averni,
Tuque fave votis Phlegethon, & flumine largo
Eructa, Cocyte, dolos. nova, Cerbere, philtra
Expue, & aeternis rigidam latratibus imple
(165) Aspasiam, & quam non valui mulcere rogando,
Frange metu. piceo Styx livida toxica fundo
Evomat; & coelum quas nobis denegat artes,
Pandite vos matres Furiae. ruite omnis in unum
Horrida gens, aliosque modos dictate procandi,
[In editie-1643: Gens horrenda, aliosque modos dictate procandi,]
(170) Eumenides. quacunque queam ratione potiri,
Haec erit aequa mihi. virtus, vitiumque scelusque,
Cum probitate nefas nullo discrimine habentor,
[p. 611]
Carminibus sterilem seges evanescit in herbam,
[In editie-1643: Carminibus sterilem Ceres evanescit in herbam,]
Deficiunt fluviis undae, labuntur ab altis
(175) Ilicibus glandes, spoliatur frondibus arbor,
Ubera lacte carent. etiam plus gliscit ab illis
Et stimulos capit aegra Venus, spretumque virago
Admittit mansueta procum & jam fracta fatiscit.
    Talia dicenti tandem sententia sedit,
(180) Consulere horrendae scelerata oracla magistrae,
[In editie-1643: (180) Consulere arcanae scelerata oracla Sibyllae,]
Et magicos audire sonos, patefacta ciere
Tartara, fallaces tenebris arcessere manes,
Impiaque infames obsonia poscere sagas.
Quid faciat? non Marrubia de gente sacerdos
(185) Os aperit, coeloque avertens sidera Circe,
Non Medea potens herbis, non Marsica pubes,
Non Psylli docti chelydris properare soporem,
Aut diro sueti strepitu terrere Choatrae.
Delphica conticuit rupes, & corniger Ammon,
(190) Et sacri tripodes Dodonaeique recessus,
Et quicunque vagis haeret Chaldaeus in astris.
At vates Lodippa fuit, tot gnara malorum
Femina, que scelerum ritus atque improba norat
Carmina, & invitam Superis subducere Lunam,
(195) Sistere Solis equos, & noctis tempora claro
Permiscere die, suffundere nubila coelo,
Et totum revocare Chaos, dudumque sepultos
Sollicitare rogos imisque excire cavernis
Pallentes animas, oblivia tradere menti,
(200) Cunctaque Lethaei quassare silentia rami.
Haec eadem, quoties vellet, lenire leaenas,
Serpentumque genus proprio exarmare veneno,
Et fixas aliò poterat traducere quercus.
Fit lupus & laxos ululat nocturna per agros
(205) Innocuo funesta gregi. jam forma molossi est,
Et mala latrat anus, nunc turribus abdita celsis
Horrendum mugit ferali carmine bubo.
Frendet aper, nigri crocitat sub imagine corvi,
[p. 612]
Reptat humi serpens mulier. fit dira Celaeno,
(210) Atque alibi suis obscoenae sub corpore grunnit.
Tollitur & rapidis magnum per inane quadrigis
Trans terras pelagusque volat, Rhodopenque nivosam
Sub pedibus Pindumque videt, Riphaeaque transit
Culmina Caucaseosque apices. porrecta draconum
(215) Membra trahunt laceros currus, queis lurida velat
Crista caput, maculisque rigent horrentia foedis
Tergora, destillant spumanti frena veneno,
Et tabo rabida ora madent. quacunque vagatur,
Secedunt longè volucres, livescit arista,
(220) Nigrescunt tactae segetes, rubigine sordent
Prata, jacent fracto violata papavera collo,
Et nihil afflatum superest. quin aethere summo
Toxica terribiles recreant delapsa novercas.
Hac mandante leve est amnes & flumina strictis
(225) Stare vadis, motusque suos dediscere Gangen,
Tardius Euphraten, lentis incedere Tigrin
Vorticibus, propriis refluum se mergere Orontem
Fontibus, & nullo Maeandrum currere flexu.
Haec ventos subito tempestatesque sonoras
(230) Voce ciet, Caurosque Notis & Iapyga Cauris
Objicit, & summo discerpit lintea malo.
Enceladum Tityique latus flammisque tremendam
Concutit Inarimem, fumantem exasperat Aetnam,
Crebraque disruptis jaculatur saxa caminis.
(235) Impellit placidas inopino murmure nubes,
Terrificique ruunt tonitrus. modò fulmina jussu
Fabricat & trifidos extundit nubibus ignes,
Ignaro Iove. divulsas discedere terras
Cogit, & ingentes absorbet hiatibus urbes.
(240) Haec potuit Lodippa furens, quae Colchida vicit
Artibus & cui non vixit par Thessala Erichto,
Non versutus Atyr, non quae venientibus annis
[p. 613]
Instituit socias melior Locusta propinquas.
    Hanc adit effossi vastis sub rupibus antri
(245) Impatiens Damon. mersos caligine postes
Adspicit, excubiisque incustodita remotis
Limina, & aeternae metuenda habitacula noctis.
Pendebat ruitura domus, vacuique penates,
Et resupinatis sordebant atria muris.
(250) Non viridi circum vernabant gramine campi,
Non pluvia locus aut fecundo rore rigatur.
Nulla rosas legit virgo, vel poma colonus.
[In editie-1643: Nulla rosas legit hîc virgo, vel poma colonus.]
Detrectant secreta diem; gaudetque tenebris,
Quisquis amat vitium. Phoebaeia lumina nescit
(255) Ferre latebrosum specus, ut sua crimina celet
Contemptosque Deos & vatis lucra dolosae,
Et Phlegethontaeis subnixos fraudibus ausus.
Intus cristati torquebant colla dracones,
Et sicca calido poscentes gutture lympham
(260) Dipsades. infaustis accommoda partubus aspis
Perreptabat humum, propriaeque injuria matri
Vipera, & ingenito turgentes felle colubri.
Pendula sublimes texebat aranea casses,
Ventrosusque, gravi librans vestigia gressu
(265) Bufo suum patulo virus fundebat ab ore.
Non hic arguto priscum modulamine Terei
Ingeminat philomela nefas, non Attica pellex
Ismarium deplorat Ityn. sed noxia passim
Strix volat, & pravi praenuncia noctua fati.
(270) Semineces pendent artus, ereptaque matri
Pignora, & execti moribundo corpore foetus,
Et nondum sibi totus homo. calcatur ephebus,
[In editie-1643: Et nondum sibi totus homo. calcantur ephebi,]
Quà graderis, lyncisque caput, cor vulturis atri,
Et distorta upupae facies, fit tota nefandi
(275) Improba materies rerum natura laboris.
Altius admissos occurrens prona salutat
Credulitas, falsique tenax dementia stultis
Annuit, & cupidis exposcit faucibus aurum
[p. 614]
Vilis Avaritia ac precio mendacia vendit,
(280) Illuditque Deis, nec regum jussa moratur.
    Hîc mediis Lodippa sedens penetralibus, orbi
Et populis responsa dabat, discincta capillum,
Foeda genas fusco vultum turpata colore,
Squallida, deformi nil concessura Megaerae.
(285) Ipsa feros rabies oculorum armaverat ignes,
Bassaridûm quales oculi. dissecta fluebant
Pallia, & impurae velabant tempora vittae.
Ossa tribunal erant, tumulis subducta parentum,
Et detracta feris circum suspensa rigebant
(290) Terga boum, & foedis sanies manabat ab extis.
[In editie-1643: (290) Terga boum, & putridis sanies manabat ab extis.]
Ut limen tetigit, rursus revocatus ab illo est
Attonitus. redit inde animus, pulsoque timore
Infert se mediis Damon penetralibus alte,
Et deploratis circumfert lumina tectis.
(295) Ergo illam ut dubio vix tandem cernere vultu
Evaluit, tetricam rabido de pectore vocem
Infremuit mulier; qualem Phlegethonte sub imo
Pallida Tisiphone vel rauco eructat ob ore
Ianitor, inque suos Ixion detonat orbes.
(300) Insonuit nemus, & vastae tremuere cavernae,
Ferrataeque fores immensaque claustra loquentis
Dissiliere sono. tantus fragor ivit in auras,
Quantus nocte lupis ululantibus aëra complet.
Aut qualem Armeniae tigres Maurique leones,
(305) Aut impacatae vis effera frenduit Hydrae.
Ipsa cavis habitans saxis resonabilis Echo
Fugit, & extremos timuit decerpere voci
Articulos, dirisque novissima reddere verbis.
Tandem ait: Has quae te, Iuvenis, vel causa vel error
(310) Depulit in latebras? num furto rapta supellex
Quaeritur, occultusque tibi deposcitur autor?
An flatu laedenda Ceres? an flumina sisti,
An vis saxa loqui? geminas concurrere Lunas?
An vitreos turpi foedari sanguine fontes?
[p. 615]
(315) Num potius tacito poscis medicamen amori,
Et velles flagrare minus? num spernit amantem
Virgo, precesque tuas iratâ respuit aure?
Anne alios gelidi tractum in vestigia lethi
Ire cupis, fratresque cito decedere fato?
(320) Num tua vis nullo penetrari corpora ferro,
Et gladiorum apices & vana repellere tela?
An procul extremos jam nunc Garamantas & Indos
Est animus spectare, vel ipsam visere Thulen,
Atlantisque domos, & adustum sidere Poenum,
(325) Et raptu per regna vehi? Solemque cadentem
Surgentemque diem celeri decurrere motu?
Dic age. Tum Damon: Tu, quae non cognita nobis
    Novisti consulta Deûm, Superûmque Iovisque
Consiliis majora sapis, cui numina plenum
(330) Pectus agunt, totoque tument praecordia Phoebo,
Cui manes omnesque Dii famulantur Averni,
Et veniunt ad jussa alacres; quae Tartara laxas
Taenariosque lacus, & nostrae stamina vitae
Parcarumque colos & lentos fraudibus annos
(335) Praecipitas, ipsique potens dominaris Olympo:
Eumenidum decus, inferno dilecta profundo
Filia Persephones, quam charis fovit Erinnys
Uberibus, studiisque audacibus imbuit unam;
Cujus ad imperium pandit sua Cerberus ora,
(340) Cujus ad imperium guttur crudele coërcet;
Ipse leves umbras invita lintre revectat
Portitor, accelerat poenas tardatque Megaera,
Flagrantesque faces obvertit sontibus atrox:
Exaudi, Lodippa, preces. non funera posco,
(345) Non animo caedes agito; non lancibus infans
Appositus, non membra mihi dissecta petuntur,
Humanusque cruor. qualis Busiridis aris,
Aut Thracum crudis fluxit per fercula mensis.
Non patriam veni audaci rescindere coepto,
(350) Non regum insidior jugulo sceptrisque potentum,
[p. 616]
Aut conjuratos armare in praelia cives
Est animus, partesque sequi. non patris in annos
Quaerimus, antè diem. nec publica commoda laedi,
Non fruges laticesque volo, vel inania tristem
(355) Carminibus nostris mulctralia fallere Baucen.
Forma mali levis est, & dum peccare necesse est,
Molle nefas meditor. vetitas me trudit in artes
Aliger ille Deus, tractumque cupidine pectus
Fascinat, & duro miserum me objectat amori.
(360) Haec colo montanus pastor loca, collibus erro,
Et tenerum ducto campis agrestibus agmen.
Balantumque greges & qui transversa tuetur
Ponè sequor torvi vestigia foetida capri.
Est quoque vacca mihi tauro foecunda marito,
(365) Est structum viridi frondosum cespite culmen.
It vitae secura quies. poteramque videri
Felix sorte meâ; nisi me non vellet amantem
Aspasia & nostros saevissima sperneret ignes.
Haec placanda mihi est. fac ut miserescere possit
(370) Damonis, dicatque suum. tu pharmaca dona
Certa mihi. penetrent magici per viscera cantus,
Aut me dede neci. sit mors mihi meta doloris,
Aut speratus amor. coeli convexa tueri
Difficilesque Deos labor est. pro virgine quidvis
(375) Infandum patiar juvenis. quò jusseris ire,
Ibimus. immensum tecum tranabimus aequor,
Ibimus in terrae gremium, coecosque meatus;
In Ditis te regna sequar, Stigiumque tyrannum
Alloquar. Aspasiam, Aspasiam mihi flecte, feroxque
(380) Ingenium, Lodippa, doma. tibi texta parantur
Serica, & Eôo rutilantes murice pallae,
Regalesque togae, digitisque augustius aurum
Tinniet. hîc tibi selectas mactabo bidentes,
Et tua praeclaris onerabo altaria donis,
(385) Narcisso violaque & suave rubentibus uvis.
Phasiacas addam volucres, quaeque ordine pulchro
[p. 617]
Arrectam gemmis caudam stellantibus implet,
Et quae Chalcidico subdidit femina gallo.
    Tum mulier sic orsa loqui est, & verba profatur
(390) Impia: Cum densas mundo nox fecerit umbras,
Et rutilum tacitis subduxerit aethera terris
Occiduus Titan, speciosaque cornua Phoebe
Occultabit aquis; spumantia littora Nereî
Noctivagus spectator adi; dumque obvia lustras,
(395) Et modò suspensam miraris in aëre terram,
Inde catenatum objecta tellure profundum,
Conspue ter, ter lacte novo consperge procellas,
Ter nivei mellis tumidis affunde liquorem
Fluctibus, & veteris fragrantia munera Bacchi.
(400) Ter conversus, aquis fluidos ter tinge capillos;
Et tandem in bibulâ demisso poplite arenâ,
Ter tibi dilectae nomen percurre puellae,
Et magna ter voce voca. dumque ultima faris,
Oceani vicina subi, vestesque recinctas
(405) Abjice, terque tuos undis fluitantibus artus
Prolue, ter salsa madeant aspergine lumbi,
Ter fluctus littusque feri. Solennia, virgo,
Ista tibi, dic, sacra paro. mitesce roganti,
Nec porrò gravis esse velis. ter sulphure, flamma,
(410) Ter lympha lustratus abi. mox undique frondes,
Et fruticum genus, adversi medicamina amoris,
Collige, quas Peneus, vel quos dabit altior Ossa,
Vel Pindi juga, vel Pindo ferventior Atlas.
Lactucam violamque cave, & qui frigidus imum
(415) In ventrem serpit cucumis, quaeque acta per hortos
Turget ab angusto protenta cucurbita collo.
Intyba praetereas, gravidumque sopore papaver,
Funestasque trabes taxos, piceamque nocentem,
Et teretes fungos, foliumque immite cicutae.
(420) Apta magis ventosa faba est, Veneremque morantem
Extimulans eruca salax, & grandior orchis,
Et mordax piper, & ferventis grana cumini.
[p. 618]
Hinc porrum & calidis carpantur eryngia fibris,
Flosculus euphrasiae & vertex benè olentis anethi.
(425) Deinde cavum tepido spumet tibi sanguine ahenum,
Sanguine, quem tumidi fundet tibi vena leonis
Vulneribus laxata novis. rabiosa legatur
Spuma canum, leporique fero decerpta medulla,
Et cervi femur & virus lunare draconum,
(430) Cenchris & hirsuti pellis maculosa colubri,
Quique venenatis Afrûm serpentibus ater
Destillat cruor & Libyci membrana cerastae.
Adde caput nati nuper bufonis & alvo
Exemtum coecâ puerum, raptumque cadaver
(435) Infami ferale rotae, cineresque nocentum,
Effossosque reis oculos, cerebrumque chelydri,
Reptantesque solo cochleas, hepar anguis & aurem,
Passeris extincti nimiis in amoribus inguen,
Extaque cornicis septem jam secula passae,
(440) Et lentum Hippomanes, tenera de fronte revulsum
Vix nascentis equi. quae stipite mixta coquantur
Acrius. at postquam steterit tibi succus & omnes
Fient gluten aquae, laevam ter inunge mamillam,
Et lumbos oculosque & cor violabile telis,
(445) Et partes, quas poscit amor. dic: ista placere
Aspasiae fac, Diva Paphi, ritusque secunda
Officiosa meos. patulis hinc gramina campis
Et flores succide. rosas cum carpis, iisdem
Basia fige libens; cum lilia, lilia centum
(450) Basiolis caleant; cum myrtus tangitur arbor,
Dic: Mihi, myrte, fave, Venerique sacerrima pectus
Virginis emolli rigidum. contexe corollas,
Et ter cinge caput, rursum ter deme corollas,
Et dic: Virgo, tuo triplex sub pectore vernet
(455) Gratia, & hos ipsos veris transcendat honores,
Totque herbis reviresce magis. post littora, montes,
Lustratosque locos nemorum, tua tecta revise,
Et calidis rursum tibi bulliat olla favillis.
[p. 619]
Quà gradiere, novi flores & gramina surgent,
(460) Quaque cadent guttae, in vitem lasciviet ulmus,
Ambiet & platanus platanos, & mutua palmae
Brachia connectent, iterabunt oscula conchae,
Permistaeque ibunt hederae. ruet omnis in ignes
Insolitos tellus, & sentiet altior ales
(465) Insperata pati gelidas incendia nubes.
Haec cum sollicitâ perfeceris omnia curâ,
Atria quà spatiosa patent, imique penates,
Formidata tuum concludat linea corpus,
Et circo stet tuta salus. hoc limite gressum
(470) Fige, nec hanc ausis, Damon, transcendere metam.
Si faxis, citius dicto discerpta trahentur
Membra, & Avernales lambent tua frusta sorores.
Tum virgâ primum, Superos & sidera signa,
Deinde solum attonito similis cum murmure pulsa,
(475) Et Furias Manesque cie, cunctosque profundae
Concute Iunonis thalamos, Erebumque Chaosque
Cocytique domos & caligantia regna,
Et quae vorticibus Lethe loca lustrat anhelis,
Et Stygii devexa poli. Iamque, ecce, tremiscens
(480) Sub pedibus secedet humus, caligine tectum,
Et piceis circum nigrescent omnia fumis.
Ilicet aethereas corrumpet pestifer auras
Spiritus, & mixto diffusus sulphure foetor.
Nec mora, fecundo tollent se monstra Barathro,
(485) Spectraque terribili surgent minitantia vultu,
Fumantesque faces quatient. hic Gorgonis ora,
Hic caput anguineis intortum plexibus antro
Effert. haec Scyllam, referet frons ista Medusam,
Quaeque venenosis colubris armabitur, altos
(490) Librabit gressus tenebrosae filia noctis.
Ille canem reddet latratoremque molossum,
Hic oculos, basilisce, tuos, haec turpis hyaenae
Guttur, & implicitae spiras torquebit echidnae.
Adspicies patulis flammas praestera vomentem
[p. 620]
(495) Faucibus, & Veneri praebentem gaudia Scincon.
Alter in obliquum serpet latus, ipsaque Cancer
Crura recurvabit. guttis lucentibus ibit
Stellio, & exuvias Scutales imitabitur alter.
Ibit Tartareus Triton, simulataque terga
(500) Concutiet, conchamque sono replebit inani,
Quos inter Stymphalis erit, raptura cruentis
Unguibus exangues animas. hîc mutiet hirci
Larva, frement lynces, claudet Plutonis alumnum
Ursus, & occulta fallens dulcedine panther.
(505) Nec deerunt Harpedophorus, terrensque Phobetor,
Non Icelos, non ille trabes mentitus & undas
Phantasus, & quavis ludens sub imagine Morpheus.
Exiliet levior Nycteus & Ditis Alastor
Assecla & ille ruens pedibus velocibus Aethon,
(510) Et Capni soboles, & curvis cornibus Ammon,
Et rictu terrens Lupus & proboscide Protheus.
Hos trudet veniens Caphoros, Larsosque, Merachque,
Burfa, Bulis, Salafar, Barfu, Laspharus & Adar,
Ethiel, Azoriel, Thulbas, Pandorque Cazulque,
(515) Et scelerum persuasor Aal, furtique magister
Albador, & luxus suadens exempla protervus
Carrasiba, & populis vendens mendacia Chrubas,
Et latrociniis Malgron, & notus Ahalcas
Fraudibus, & gaudens lectum incestare Remason.
(520) Quae cum transierint oculos portenta, subibit
Astaroth, Attalibax, & clamans dira Mimallon,
Et tonitru clarus Brontes, flammasque Pyracmon
Ore vomens, rostroque minans mordace Scolopax,
Et qui fallacis fucum malè diligit aulae
(525) Thaumas, & in regnum mores proclivior Aischros.
Iuraque qui preciis Adicos sacrumque tribunal
Pervertit; medicosque docet tot crimina Chrysos.
Quid tetrum Briarea loquar? cui brachia centum
Damnatos prensant manes, tumidumqe Typhoea,
(530) Antimachum, Monychumque, Lycochtona, Teleboantem,
[p. 621]
Et similem Lernae Phlaegrum, Drusumque Chimaeram.
Tum Stygiâ matrum circumstipante catervâ
Incedet triplex Hecate, rapietque micantes
Persephone post se famulas. turba omnis in orbem
(535) Anguipedes flectet gressus, nec vultibus obdent
Tegmina, femineum praevelatura pudorem.
Quae cum prodiderit tenebrosi regia Ditis
Agmina, difformesque choros, se mitior illis
Offeret Aeneadûm genitrix, matremque Cupido
(540) Ponè premet, jaculisque humeros insignis & arcu
Aspasiae simulacra manu radiantia ducet,
Non tamen Aspasiam. faciles tibi flectet ocellos
Umbra levis, cupietque tibi consuescere spectrum,
Pronaque contemptis innectere colla lacertis.
(545) Ne moveare, puer. constet fiducia coepto,
Nec tantos horre strepitus, speciemque malorum,
Aut improvisae timeas spectacula pompae.
Quin potius multo rursum tibi bulliat iste
Igne lebes, mergasque tuis lacerata sub undis
(550) Viscera cornipedum, & metuendas viribus herbas,
Et mox depletas humano sanguine venas.
Noster in hoc succo Deus est. hoc gluten amoris
Illecebra est, stimulumque minus redamantibus addit,
Dissolvitque gelu. tali conspersa liquore
(555) Deperiit Phaedra Hippolytum, Briseis Achillem,
Et Macareus Canacen, & Sappho docta Phaonem,
Salmacis androgynum, & factus puer Iphis Ianthen.
Hoc succo redeunt anni, roburque virile,
Et vigor in Venerem. potuit juvenescere tactu,
(560) Seque virum stupuit rugis abeuntibus Aeson.
Hoc sua Tithono toties reparata juventa est,
Hoc Erycina suum toties adspersit Adonin.
Hunc ubi torva suis contingit virgo labellis,
Dilutum patera custoditoque Lyaeo,
(565) Illi delicium, Damon, & sola voluptas,
Et spes omnis eris. solum te flumina juxta,
[p. 622]
Aut densos inter corylos aut tecta corymbis
Antra vel umbriferi deposcet vela ligustri.
    Audiit haec laetus Damon, sperataque fovit
(570) Gaudia, & Aspasiam votis dum praecipit, auro
Fatidicam demulcet anum, vestesque decoras
Adiicit, & pulchris fallacia carmina donis
Thessalicasque artes redimit. capit ille furoris
Materiem causasque sui; quaecunque parari
(575) Iusserat, herbarum genera & quae gramina sparsim
Vulsa manu partim, vel partim falce resecta
Legerat, & vario turgentia pocula lacte.
Dumque levat manibus tantae perversa magistrae
Munera, ridiculasque dapes, miratur eundo,
(580) Atque oculos animumque stupens per singula ducit.
    Sic graditur, cum se venienti fortè Palaemon
Obtulit, indomitae moderatus frena juventae,
Et comes & custos quondam. qui ferre tenellum
Sueverat, & genibus ludentem aptare paternis.
(585) Qui simulac studium juvenis, curasque, viaeque
Edidicit causas, tantique exorsa laboris,
Et malè quaesiti molimina subdola lecti,
Sic ait increpitans: Quis te malesanus amantem
Error agit, coeloque facit peccare relicto,
(590) Et sprevisse Deos? fatis flectuntur amores,
Et thalamus res est Superûm. non ludicra tedas
Sors movet, aut istis amor est quaerendus in herbis.
Scilicet haec, Damon, credis curare sepultos,
Et Styga Lethaeumque Iovem? cur, improbe, curas
(595) Nosse domos Erebi? delubraque Ditis operti
Consulis? & stolidis imploras infera votis
Numina? nos genus exosum furialibus umbris
Et soboles invisa sumus. malè poscis ab hoste
Praesidium columenque tibi. falleris amator
(600) Fraudibus ipse tuis. disces miser esse, rogando,
Quos rogitare nefas. non adspicit aequior aether,
Qui Diti debere volunt. novisse futurum,
[p. 623]
Numinis est. sensusque & corda inflectere coelum,
Non Styx atra valet. quanta mercede parantur
(605) Damna tibi, meritasque luet vesania poenas!
Si thalami poscis sociam, res ista parentum est.
Agrestem si pastor amas, pastoris amici
Consilia expendas potius, precibusque jugales
Flecte Deos. quorsum hic omnis sine fine paratus?
(610) Quid sibi vult pars ista lupi? pars ista leonis?
Quid teter bufo? quid rapta volucribus exta?
[In editie-1643: Quid malus hic bufo? quid rapta volucribus exta?]
Feralesque epulae & crudae cum floribus offae?
Quid vitulus de matre recens? & turgida succis
Cymbia, detonsaeque comae? tun’ illa, sacerdos,
(615) Sacra tibi ludosque facis? talemque puellae
Te gestis praestare virum? num talibus astra
Officiis placare studes? facilesque mereri
Coelicolas? heu, quid Veneri cum partibus istis.
Non placet huic matri bubo, non cauda lacertae,
(620) Non crucibus detracta cutis, non livida tabo
Viscera, & exanimes artus. procul illa facessant,
Coepta precor. Superos credas plus posse, Deumque
Conjugii curare modos, & pabula amori
Sufficere & tetricam juveni lenire puellam.
(625) Pronubus est homini Rex Iupiter. annuit illi,
Et thalamis moderator adest. His optima conjux
Auspiciis poscenda tibi est. venerabile coeli
Depositum insanus nunquam donabit aruspex.
Impia non Manto, non quae penetralia terrae
(630) Scrutatur, Stygiisque litat mala Thessalis aris.
    Horruit his monitis Damon, gelidusque cucurrit
Ima per ossa tremor; pollutaque carmina damnans,
Nunc artes timet ipse suas, nunc damna revolvit,
Et credit periisse sibi, quod solverat, aurum.
(635) Stat titubatque miser, veluti qui sentibus anguem
Pressit humi cecidere manu frugesque liquorque,
Et volucrum quodcunque fuit, quodcunque ferarum,
Fanda, nefanda simul. calcat projecta magorum
[p. 624]
Fercula, collectumque irato numine virus,
(640) Et formidatos excussit pectore ritus.


DAMON,
Sive Nuptiarum Cyri & Aspasiae, in quo de
    vitae aulicae ac rusticae commodis ac in-
    commodis disceptatur,

LIBER SECUNDUS.

In
Petit 84

DIspulerat Memnon tenebras, & lutea conjunx
[In editie-1643: Disponerat Memnon tenebras, & lutea conjunx]
Tithoni, croceum linquens Aurora maritum
Oceano flectebat equos; jam tempora Morpheî
Nocturnasque faces mundo subduxerat ardens
(5) Phosphorus, & patulis rorantia gramina campis
Abluerat primo soboles Hyperionis ortu:
Lanigerum cum virgo pecus, cupidasque capellas,
Tardaque lascivis permixta armenta juvencis
Duceret Aspasia, & pratis laxaret apertis,
(10) Tutelae secura suae. comes ibat eunti
Chloris & Hypsipyle. quarum prior illa procorum
Nescia contemptos referebat Thyrsidis ignes;
Haec flammam confessa fuit, tactumque Philaeni
Illecebris animum & primi secreta furoris.
(15) Illi pulchra leves altè stringebat amictus
Fascia, ne madidam preciosior orbita terram
Verreret, aut lentos traherent vestigia gressus.
Dextra pedum portans humeris ludebat in ipsis,
Quo sulcos jacere & segnes urgere bidentes
(20) Sueverat. haud alto suras perone tegebat,
Frondifera geniale caput velata cupresso.
Dum graditur, capiti ter florida lapsa corona est,
Imperii praesaga novi. ter Iupiter alta
Intonuit de nube pater. dumque altera coelum
(25) Sceptra parat, ter vile pedum, quod fortè gerebat,
[p. 625]
Excidit è manibus. summo Iovis armiger ales
Aethere signa dabat, regumque afferre tiaras
Visa fuit clangore gravi. sed nescia fati
Lactiferas virgo matres agnosque petulcos
(30) Ponè sequebatur. Superûm quem destinet aris,
Designat, duris modò vocibus increpat hoedum
Cornipetam; queis lana pedes descendit ad imos
Mulcet oves; quae pallentes benè ruminet herbas,
Observat, camposque suos & prata pererrat.
(35) Non alium Zephyrus radiis melioribus orbi
Viderat illuxisse diem; non suavius unquam
Pascua fecundis purgabant flatibus aurae.
Ver erat, & pingues trudebant gramina glebae
Acrius, & multis natura coloribus agros
(40) Pinxerat, innumerisque dabat primordia rebus:
    Cum procul accelerans currus de montibus altis
Harpalus, instigansque rotas, rimatur in agros
Sollicitus, quaeritque suo nova gaudia Regi,
Quaeque thoro possit formâ meliore probari.
(45) Fervida praecipiti prolabitur orbita cursu,
Saevaque quadrupedum geminantur verbera dorsis.
Fumat ager, strepituque suo & velocibus umbris
Attoniti terrentur equi. levis assilit unda
Undique, concutitur tellus, & turbine anhelo
(50) Visa simul, correpta simul, subductaque raptu
Aspasia est. clamant comites, manibusque sequuntur
Exertis, sociamque vocant, precibusque reposcunt
Incassum. Quis te, raptor scelerate, Deorum,
Chloris ait, Stygiis audacem excivit ab oris?
(55) Quis flammis accendit Amor? facibusque profanis
Impulit infestis rura infestare quadrigis?
Sunt aliae innuptae Medo & florentibus annis,
Nec Regi indecores. non unam Laida servat
Persepolis. veniant istae mercede puellae.
(60) Sufficit impurae meretrix mercabilis aulae.
Linque lares nostros, & quas sine crimine sedes
[p. 626]
Pan colit. hîc paribus nubet pastoribus illa
Aptius. agrestem cur pessimus advena divam,
Dilectamque rapis? non haec rapienda virago,
(65) Sed potius poscenda fuit. confundite terras,
O Superi; non tuta suis sunt regna colonis.
Captivae sumus, & spolium praedonis iniqui.
Sacrilegas lacerate rotas, currusque protervos
Solvite, & infracto, quisquis siet ille potentum,
(70) Axe ruat. duris raptorem illidite saxis,
Sistite equos, celeres, Fauni, disrumpite habenas
Ocyus. hanc charo sobolem servate parenti,
Reddite ruricolam. sic se clamore fatigat,
Verbaque profundit nil proficientia Chloris.
    (75) Aspasia, ut pavidae rediit vultusque colorque,
Inque gravem coram torsit sua lumina Persam,
Ingemuit, lachrymisque genas dum tingit obortis;
Heu! quae me tellus, inquit, quae me aequora raptam
Accipient? quò, quave feror? quò turba sororum,
(80) Quò comites abiere meae? cur deseris unam,
Hypsipyle? cur sola truci sum visa tyranno
Digna rapi? mater, genitor, succurite natae,
Exaudite preces. vestris si filia jussis
Paruit, exitio faciles succurrite nostro.
(85) Quis scelus antiquum revocat? quis crimina raptus
Nulla putat, castae quae virginitatis honorem
Impietas laesura venit? num missus Averno
Rursus in errantem per florea prata puellam,
Pluto, furis? geminaque frui consorte laboras?
(90) Num Lapithas impellit amor? num pastor ab Ida
Tyndarin Eois aliam sibi quaerit in agris?
An Dryopen me credit Hylas? Minoida Theseus?
An terras Titanes habent? ruptisque Typhoea
Faucibus evomuit calidis fornacibus Aetna?
(95) Ah, rapior. dubiumque, cui captiva marito
Debear. invisas Erebi descendet ad umbras
Aspasia? atque tuis vivam Proserpina fatis?
[p. 627]
An regum servor thalamis? num structa caminis
Moenia Cyclopum & Liparen miseranda subibo,
(100) Phlaegraeosque specus? etenim, quocunque dolentem
Me fortuna feret, tellus Acheronque placebunt
Sorte pari. nusquam custodia tuta pudori.
Quantum virginitas potuit suadere malorum!
    Dum loquitur, laxo volitat per devia freno
(105) Persa ferox, montesque & saxa minantia coelo
Trajicit, & Zephyros ipsos post terga relinquit.
Iamque Lycum Tigrimque vagum transvectus, & alta
Ecbatana, & celsi nemorosa cacumina Zagri,
Et qui praecipiti spectatur rupe, Niphaten,
(110) Deposuit mediis spolium venerabile Susis.
Hîc ubi flammanti fulgent accensa pyropo
Atria, & Assyriis rutilant palatia gazis,
Fultaque Mygdoniis regalia tecta columnis.
    Audiit hos motus Damon, nec credulus illis
(115) Quaeritat Aspasiam, camposque & jugera pernox
Scrutatur. lustrat villas, nemora omnia oberrat,
Invocat amissam. sperat, pavet; optat & horret;
Aggreditur quosvis, casus scitatur acerbos,
Quis raptor, quis currus, equis quae forma colorque,
(120) Quae via praedonis. talis circumvolat ales
Proxima, cum foetus subductaque pignora nido
Adspicit. excelsas illic circumspicit ornos,
Illic saxa videt, num quis decusserit Eurus.
Nunc hominum radit latus, aut in vertice tecti
(125) Moesta sedet, querulisque replet garritibus auras,
Furtaque vel pueris, vel saevis exprobrat Austris.
    Arsacidas tum fortè suis flectebat habenis
Cyrus, & Assyrii victor fastigis regni
Subdiderat Medo. nihil ultrà Lydus habebat,
(130) Ioniusque suum. magni patrimonia Croesi
Persarum rectoris erant, & Phocidis urbes,
Euboicique sinus. Arabasque & Bactra tenebat,
Et clarae Babylonis opes, Regumque feroces
[p. 628]
Exuvias. felix, tantos ni cruda triumphos
(135) Mater, & illustres foedasset femina lauros.
Non illum galeae fulgur, non dira minantes
Terruerant clypei, non tractae è crine sagittae.
Inter signa puer, strictasque adoleverat hastas
Intrepidus. per tela Ducem, cuneosque globosque
(140) Fulmineosque furens Mavors raptaverat enses.
Ergò ubi se longis exolvit Persia bellis,
Armaque Gradivo suspendit fessa parenti,
Et centum fulgens gemino sub Sole trophaeis
Bellacem placavit Halyn, & Caspia regna,
(145) Et Phasin & verso pugnantem tergore Parthum:
Ibant tanquillae luces & marcida luxu
Tempora peccantem fregerunt sordibus aulam,
Masculaque in molles fluxerunt pectora curas.
Tum litui cessêre, lyrae, tum classica festis
(150) Vocibus, & cunctos laxavit regia fastus,
Et rigidum pepulit torpens ignavia Martem.
Iamque aderat festiva dies, epulaeque paratae
Ante oculos, patrioque Duces pro more sedebant,
Et solio ductor Medus spectandus eburno.
(155) Parthica cui totum velabant serica corpus,
Regiaque ornabant dignos diademata crines.
Obtulerat laeto spumantia cymbia succo
Bis genitus puer, & decerptas collibus uvas.
Alma Ceres fruges, longisque obsonia mensis
(160) Ferculaque exactum dederat poscentia guttur.
Cum Venus hos ipsos inter Dea candida coetus
Extulit os, movitque gradum. non squallida tabo
Arma ferens, rigidisque truces mucronibus enses,
Non avidos pugnae Thracas, nec Amazonas arcu
(165) Terribiles, durumve Getam. sed Principe coram
Virgineos Erycina stitit blandissima vultus,
Mortali sub carne Deas. non gratia vitae,
Non Charitum deerat decor, & sine fraude venustas,
Mixtaque non ficto comis reverentia gestu.
[p. 629]
(170) Tales Naiadas sacris incedere festis
Fama fuit, modò des cultus similesque paratus.
Haec poterat Cypris virgo formosa videri;
Haec Iuno, generosa gradu. pro Pallade fulget
Aspasia, audacem referebat quarta Lacaenam.
(175) Digna Deo cunctis facies. ut lumina Cyrus
Flexit in adstantes nunquam saturata puellas,
Non secus exarsit, quàm si, spirantibus Euris,
Agricola arenti flammam supponat aristae,
Aut exsiccatas cremet in foenilibus herbas.
(180) Exstimulant omnes Regem. distincta voluptas
In plures unum trahit, & divellit amantem.
Et quia Memnoniis regionibus acrius urit
Saevus Amor, flagrat vitio gentisque suoque.
Ut pudor abscessit, vinique licentia suasit,
(185) Quae reges fecisse nefas; orditur amores
Purpura, & Aspasiae, quae non renuere sorores,
Basia figit amans, iteratque, & ludit, & ignes
Ipse suos nutrit; sumitque alimenta libido,
Invaluitque furor. rabies effrenis amandi
(190) Secessum vitio quaerit, latebrasque nocendi.
Iamque moras spernens rogat, & sua vota reponit,
Quodque petit, ceu lege petit. complectitur, urget,
Arridet propius, nec sic expletur amando.
[In editie-1643: Arridet propius, praecontrectatque videndo.]
Verba, joci, risus, facies, motusque manusque
(195) Mille modis produnt malesanae incendia flammae,
Illicitasque faces. sed non conatibus istis
Annuit, at totum contemsit mascula Cyrum
Virgo, nec, illustri quanquam, consensit amanti.
Dum pergit, crimenque jubet, visque addita verbo est,
(200) Facundam facit ipse timor. gressuque reducto,
Quid, Princeps, moliris? ait. sim rustica quamvis,
Casta mihi mens est. non haec poppysmata mater,
Non docuit nos ista pater. sim subdita quanquam,
Non cogar peccare. tuis sine crimine jussis
(205) Obsequar. & quamvis regum placuisse tiaris,
[p. 630]
Eximium, magnumque putem; tamen illa favoris
Displicet & sordet species, quam damnat honestas,
Et sacrae pietatis amor. parebimus aulae,
At Superis coeloque magis. cum deficit illa,
(210) Deficit obsequio populus. nil jussa moratur
Improba, relligio. mihi simplex vita rudisque est,
Luxuriosa tibi. mihi connubialia cordi
Iura sacerque thorus. pellex projecta vocari
Nolo, nec haec nostri victrix erit aula pudoris.
(215) Te gravitas, te, Cyre, decet reverentia vitae,
Nec qui cuncta jubes, veniam sortitus iniqui es.
Plus virtus in Rege micat. conspectius omne
In te crimen erit. quantaque in luce gubernas,
Committes tanta facinus. Te civibus aequum est
(220) Vivere in exemplum & leges praescribere factis.
Haec tua, quae toties hostili sanguine dextra
Immaduit, tetigisse volet, quos abdidit aether
Occuluitque sinus? oculis scortaberis istis?
Quos ferus Euphrates, quos belliger horruit Indus,
(225) Armeniusque celer. quod duri militis ausus
Contudit os, lasciva potest & mollia fari?
Ne viola, sim rapta licet. sum rapta parentum.
Nec tua sum, nisi flagitio. si sufficit, agris
Subduxisse, tuum est, quicquid praedator habebis.
(230) Sic juris vis norma tui est; & regula facti,
Quicquid velle libet. libertas regia fines
Virtutis transire cavet. servitque potestas,
Quam domat imperiosa Venus. sub rege modesto
Tuta pudicitia est, & iniqui crimen amoris
(235) Castigant, qui sceptra gerunt. te, Cyre, parentem,
Te civem facilemque proba. succurre puellae,
Et me redde meis. pater est mihi vilior Aegon,
Et Mycale genitrix. potius mulctralibus apta
Inveniar, rurique meo, quàm grandibus aulis,
(240) Quàm thalamis, rex magne, tuis. me Phyllidas inter
Linque meas. alia recreent se Thaide Persae.
[p. 631]
    Substitit ad promtas generoso pectore voces
Rector Achaemenius, monitusque & verba recondens
Optima, majores animos à virgine sumit,
(245) Et peccare timet. nec jam sibi pellicis optat
Obsequio servire malam, sed jure maritae.
Diligit Aspasiam titulo meliore, thoroque
Iungit & illicitos longè proscribit amores.
    Intereà Damon, post taedia longa viarum
(250) Susa petit, magnamque vagus pervenit in urbem,
Quò furor impulerat Paphius. spes lactat inanes,
Et se quaesitae solatur imagine sponsae.
Regia tecta subit. mediis sese ingerit audax
Porticibus. quà turba Ducum ferventior, intrat,
(255) Dissimilisque habitu, fragrantem murice Medum,
Sidoniasque stupet chlamydes, aulaea, penates,
Et mores alios, & non exercita ruri
Officia & tantae miratur nomina pompae.
Iam manibus detracta recens ex ilice virga est,
(260) Solamen fulcrumque viae. de vertice palmae
Pendebant folia & ramus viridantis olivae.
Laxa viro vestis, sed lanea. pendula nullo
Ordine caesaries, facies incompta rudisque,
Qualem pastor amet. talem se Heroibus addit,
(265) Et Ducibus graditur comes & magnatibus adstat.
Utque coruscanti procedere vidit in auro
Aspasiam, Regemque; & amicas jungere dextras,
Et populo assurgente coli: velamina sterni:
Ut festas audit voces, & verba rogantum:
(270) Ereptamque sibi meliori sorte puellam:
Infremit irato similis, causasque doloris
Adspicit ipse sui. submurmurat, invidet, odit.
Dumque loqui timet, occulto plus mussitat ore,
Et quassans caput adstanti subsibilat ostro.
(275) Ambulat, itque reditque frequens; circumspicit omnes,
Spectat spectaturque simul. pendentia jactat
Brachia, diducitque manus. jam signa dolentis,
[p. 632]
Nunc indignantis speciem, nunc edit amantis.
Tandem compressam rupere silentia vocem,
(280) Verbaque praecipitat, sed paucula. Tu mihi, dixit,
Iampridem dilecta vale. prae regis amore,
Sordet amans pastor. tenui plus fulgida cannâ
Sceptra placent. humili praefers palatia tecto,
Magnificasque trabes. potuit tibi teda probari
(285) Splendidior, vilisque fui prae Principe Damon.
Cyrus, ut arrectis haec cominus auribus hausit,
Constitit, Aspasiamque rogat: quis pastor, & unde,
Quid velit. Illa procum non indignata fatetur,
Et spretum toties juvenem. nunc vota jacere,
(290) Spemque thori periisse viro. se Rege beatam
Conjugioque frui. nihil huic superesse, quod optet,
Quod speret, minus. hinc questus, hinc murmura nasci.
    Advocat intrepidum Cyrus Damona, jubetque
Plura sibi, sine teste, loqui. secedit, & aulae
(295) Dum secreta subit, juveni blanditur amicè,
Ingenium probat, & sincerae pignora flammae,
Innocuos questus. Thalamis, ait, optime, nostris
Aspasiam junxere Dii, tibi fata negarunt,
Et potior jam causa mea est. mihi debita conjux
(300) Incedit, cunctasque audit regina per urbes,
Major sorte sua. sed enim tu dignior aulae
Pars quoque, Damon, eris. quod si non conjuge, saltem
Principe me poteris felix divesque vocari.
Iam tibi vilescant villae, jam sordida sperne
(305) Rura laresque tuos, & nostris vive beatus
Auspiciis. majora dabo. plus regia spondet,
Quàm bene cultus ager. surgunt mihi splendida centum
Postibus & Phrygio constant laquearia saxo,
Aurataeque domus. tugurî tu pauperis hospes
(310) Squallida tecta colis. sternunt tibi vilia lectum
Stramina, vel graciles decerpti è flumine junci.
Hîc tibi lecticae grandes & strata parantur
Mollia, quaeque gravem prolectet pluma soporem.
[p. 633]
Hîc aulaea nitent, picturatosque tapetas
(315) Adspicis & regum positos hoc ordine vultus.
Rure vagâ tenuis discursat aranea telâ,
Et nitor omnis abest. hîc dulcis gratia fandi,
Hîc decorat nostros laudata modestia mores.
Rusticitas vestra est, atque omnis nescia cultus
(320) Simplicitas, nescitque tuos fortuna penates
Ardua. nos titulos & magni nomina census,
Praeturas fascesque damus. decernit honores,
Et confert regalis apex. hîc area laudi
Materiesque patet. patriam defendimus armis,
(325) Vos imbelle pecus. rutilum nos stringimus ensem
Dum vobis sulco attritus splendescere vomer
Assolet. Infestum muris depellimus hostem,
Subruimus Grajûm portas, invadimus urbes;
Vobis gleba labor. vos ferro scinditis agros,
(330) Et brutam laceratis humum. paupercula messis
Cum solatur opus, nostras Daphnaea coronant
Serta comas, scribuntque omnes praeconia fasti.
Ingentes si poscis opes, mihi copia rerum
Suppetit & dites lassant aeraria gazae.
(335) Paupertas, immunda domus, servilis egestas,
Sunt procul à nobis. quod si tibi grata voluptas,
Invenias hic mille modos, seu ludere disco,
Seu libeat teretes contorto verbere fundas,
Aut hastas vibrare manu, torquere sagittas,
(340) Aut sternacis equi duris premere ora lupatis.
Ipsa suo gravis est veniens Aurora colono,
Multo rore madens. medii lux alta diei
Concoquit agricolam. pluviae, ventique hyemesque
Frigus & immites tibi sunt pro dote pruinae.
(345) Est invisa filix segeti & Cerealibus herbis,
Et sperata seges vanis illudit avenis,
Foetaque difficiles prosternunt culmina Cauri.
Non his aula malis, non his mea regia curis
Frangitur, aestivas sua fallunt otia luces,
[p. 634]
(350) Et laeta currunt hyemes. hîc vina bibuntur,
Hîc lautae pellunt jejunia tristia mensae,
Et magis ingeniosa gula est. Quàm lacte, cumino
Vivere, vel beta, miserum: vel sectile porrum
Mandere, vel lento dentem vexare lupino!
(355) Quid tondere juvat graveolenti vellere lanas?
Cogere palantes pecudes? supponere totum
Armento mammisque virum? virgulta capellis,
Aut salices monstrare? sues deducere pastum?
Nunc apibus donare favos, regemque notare,
(360) Nunc fucos arcere graves? hîc altera regni
Apparet facies; & digna negotia curat,
Quisquis homo est. alia se majestate tuetur,
Quem ratio, pulchrisque beat prudentia factis.
Quod si privatis praestat res publica rebus,
(365) Vita mihi melior. modici te cura peculi,
Immensi nos orbis habet. Tu jugera claudis
Imperio vix bina tuo. me Phoebus adorat,
Quà cadit & surgens calido se tollit ab Indo,
Thrax timet, extremi venerantur nomina Seres,
(370) Atque alibi Chalcedon amat, formidat Araxes,
Et gelidi sinus Euxini, & Maeotidis undae.
Hic famulas tibi quisque manus, hîc pocla minister
Porriget, & multo implebit carchesia Baccho.
Hic nutu mandata dabis. diceris amari
(375) Regibus, & toto tibi plaudent oppida regno.
Sat stivae rastrisque datum. mihi candide, posthac
Officiis studiisque vaca. deserta relinque,
Linque domos, campisque horrescens culmen apertis.
Si non Aspasia potuisti uxore potiri,
(380) Me potiere. tibi Pariis suffulta columnis
Tecta dabo, & cultos apricis collibus hortos,
Arte laboratas vestes, & textile tegmen,
Quodque tibi talos ibit velamen ad imos.
Nobilium adjiciam titulos, aurique talenta,
(385) Quique vehent rapidi passim per compita currus.
[p. 635]
Pluraque si cupies, cupiam dare plura petenti.
    Haec Cyrus. cum facundo, jam lenior, ore
Damon ait: ne fucatis sermonibus aulas,
Cyre, proba, rurisque mei praeconia, Princeps,
(390) Detere. quod primum est, pietas, candorque fidesque
Exulat his laribus. vos haec privata putatis,
Et civis documenta boni. regnantibus omne,
Quod libuit, licuisse; alia nec lege teneri,
Qui populo imperitant. Quanto imperiosior orbi est
(395) Quisque, Iovem curat minus & contemtor Olympi est.
Aut nullos habet aula Deos, aut segnius illos,
Quos habet illa, colit. nec enim se numine egere
Autumat, in terris quisquis pro numine habetur.
Quae facienda jubet, leges quas purpura condit,
(400) Condere vult aliis. veniam sibi criminis uni
Ipsa facit. vetitisque audax prior annuit, & quod
Imperat injungitque suis, detrectat honestum.
Ingreditur, sed ficta, gradu. dum comis haberi
Vult, simulat: gestuque levis mentitur amicum,
(405) Et laetam didicit frontem praetendere fraudi.
Diligit, ut noceat: quem prona amplectitur, odit,
Et quos esse cupit miseros, facit esse beatos.
Hîc mala luxuries distentis prodiga cellis,
Et fastus populator opum stabulantur; & exlex
(410) Absorbet nostros regum lascivia census.
Rara pudicitiae laus est. cum conjuge scortum
Accubat, & thalamos effrons conscendit eosdem.
Vilis adulator, quae non probat, approbat. & quod
Dignum laude, notat. picto jacet ebrius ostro
(415) Delator, magnaque bonos mercede flagellat.
Sunt vigiles ad lucra doli. divenditur aequum,
Et pretio prostant trabeae. livorque secundis
Anxius alterius rebus livescit opimis.
Promissis facilis sua mox promissa retractat,
(420) Sed levitate pari. rapiunt aliena potentes,
Nec proprii fines, nec regnum sufficit unum.
[p. 636]
Spes mundos insana vorat, nescitque libido
Imperii constare sibi. mox saeva misellos
Exercet censura reos, poenasque relaxat
(425) Divitibus. quoties indignis praemia cedunt,
Et probitas contempta luit! quàm limina Reges
Ambitiosa terunt! quàm se regalibus illa
Infert vestibulis pestis, quae grandibus aera
Faucibus & pandis deglutit rictibus aurum!
(430) Haec tua, Cyre, domus. tali penetralia fervent
Remigio scelerum. tales invitor ad artes.
His mea rura carent, non ista piacula damnant
Agricolam. si rusticitas tibi spernitur insons,
Hac liceat, sine labe, frui. venerabilis aula est,
(435) At metuenda magis. multo spectabilis auro,
Nec minus & vitiis. quos vult, extollit in altum,
Ut modò praecipitet. Ne splendida tecta pyropo
Objice, barbaricisque intexta monilia baccis.
Plus secura suo est agrestis villa colono,
(440) Nec custoditum cataphracto milite limen.
Si te Persa colit, si te veneratur Orontes,
Et qui Phryxaeam Thrax accolit efferus Hellen,
Quos metuas, regnator habes. sint fercula mensis
Illecebrosa tuis, capiti non una minatur
(445) Sica tuo, lautisque instat cervicibus ensis.
Plus mihi fumifero per brumam cocta camino
Perna sapit, praestatque tuis lac dulce placentis.
Nil moror ignota collectum carne minutal,
Libaque, vel tortis Cerealia crustula spiris,
(450) Infectasque dapes moscho, lentisque zibethi
Sordibus, & valido viduatos furfure panes.
Me melior natura fovet; sine fraude ministrat,
Quicquid laeta Ceres donat mortalibus aegris,
Pisa, fabas, miliumque recens, gratosque palato
(455) Seligo phaseolos. Superûm bellaria sordent,
Delitiasque Iovis cocta sat lente lacesso.
Coena mihi brevis est, properataque prandia laudo.
[p. 637]
Et quoties genio juvat indulgere, parantur
Iuscula de rapto teneris ab ovilibus agno,
(460) Aut olus, aut herbis maceratae mollibus offae,
Et pultes liquidae & ventris buccella falisci.
Pastillos fastidit ager, nardumque crocumque
Balsamaque & crispis servata unguenta capillis.
Haec oleat, malè quisquis olet. mihi barbiger hircus
(465) Suavius oppedit, quàm qui Ruffinus in aula
Ambulat & pinguem spargit per strata Sabaeum,
Viscosisque Arabum tingit sua tempora succis.
Bella probas, fusoque undantes sanguine campos,
Commissasque acies, & castra minantia castris.
(470) At bellare furor, rabies pugnare ferarum est,
Non hominum. nulla populos collidere causa,
Impia flebilibus miscere incendia bustis,
Crudelesque animos humano sanguine pasci,
Turpe ferumque puto. non haec mihi barbara laudis
(475) Materies, non illa placet quaesita cruento
Gloria flagitio, & tot caedibus aucta potestas,
Quosque sibi struxere nefas vitiumque, triumphi.
Exeat in cunctas diffusa potentia terras,
Hic te Thermodoon, illic agnoscat Hydaspes,
(480) Ad Gangem tua castra loca, vel Phasidis amnem;
De puncto labor omnis erit, spatioque sub isto
Sceptra, pedum, pastor pariter concluditur & rex.
Sors privata mihi; tantoque beatior omnem
Invidiam secreta fugit. benè vixit ab isto
(485) Qui semotus agit strepitu. tutissimus ille est,
Qui latuit, notusque sibi est. non ille favori
Servit adulator, regesque abjectus adorat.
Cum Iove res nobis. Superos oramus. amicos
Poscimus Aeolios fratres, Solemque, Notumque
(490) Imbriferum. placidi nobis clementia coeli
Sufficit, atque isto rerum tutore beamur.
Sic primi vixere patres, & pastor Amyntas,
Daphnis, & Admeti tauros qui pavit Apollo,
[p. 638]
Et cum Pane Cyclops, & custos Virginis Argus,
(495) Iapetusque senex. bobus diffindo paternis
Rus modicum, nec me sumptis in foenora nummis
Sorbet edax usura. ferox cum concutit urbes
Odrysius, non me litui, non classica inermem
Sollicitant, armantque manus hastilia nostras.
(500) Non tumidum ratibus teritur mare. rostra, curules,
Et quae clamosis fervent fora turbida rixis,
Et populi vito fastus civesque superbos.
Hoc potius curae est: ulmis adjungere vites,
Aut procul errantes per roscida prata bidentes,
(505) Aut spectare alta pendentes rupe capellas,
Aut plantare pyros; vel falce recidere quicquid
Frugiferum minus agricolae bis vota fefellit.
Cum libet, aërii mellis coelestia dona
Colligo, Cecropiosque choros per prata, per hortos
(510) Ponè sequor, videorque aliquid, te principe, Cyre,
Dignius adspectare. ducem regemque severi
Agminis, obsequiumque noto, curasque volantum,
Iuratamque fidem. domino cum mollia donant
Vellera lanigerae pecudes, holoserica sperno,
(515) Palliaque & Tyrio vitiatas murice vestes.
Cum caput Autumnus maturis extulit uvis,
Poma fatigatis carpo pendentia ramis,
Ebriaque aggestis spumant mihi praela racemis,
Quos tibi, Bacche pater, tibi vel, Sylvane, sacramus.
(520) Fessus in umbrosis depono membra salictis,
Vel viridi recubans patulae sub tegmine buxi,
Naturae contemplor opus, Divûmque labores,
Quaeque fluant in nos mutato sidere causae.
Haec inter celsis labentes montibus undae
(525) Lene strepunt, captaeque avium concentibus aures
Invitant placidos ad dura cubilia somnos.
Cum glacialis hyems imbres noctesque nivesque
Comparat, & mundi facies ignava colono est,
Retia rara plagas venienti tendimus urso,
[p. 639]
(530) Auritos sequimur lepores, damasque fugaces,
Aut capreas pavidas, aut altum in cornua cervum.
Tunc candent silvae, tunc formosissima tellus
Albicat, & niveâ canent arbusta pruinâ.
Tunc epulae cellaquae dapes promuntur inemptae,
(535) Et nostras recreant innoxia fercula mensas,
Nunc patuli caules, nunc tuta à frigore rapa,
Nunc raphani & variis ovum tractabile formis.
Non magis Eoo collectis littore conchis,
Aut Afrâ delector avi. nil picta muraena est,
(540) Nil fastiditi Damonis gutture mulli,
Et scarus atque alio venientes aequore rhombi.
Est aliquid, fateor, Regi placuisse. sed ille
Quàm praeceps fluxusque favor! vicinior ostro,
Proximus tumulo est. magnae sunt regibus irae.
(545) Difficile est lenire graves. sine sanguine nescit
Placari vindex animus. saturabitur hoste,
Quem necat. & poenas repetit vindicta feroces.
Tu tibi rex sis, Cyre, tibi prosperrima currant
Secula, perpetuisque fluant applausibus anni,
(550) Damoni sua rura placent. nihil amplius opto.
Voti summa mei est, cultura feracis agelli,
Et pecus & pleno turgentes ubere vaccae.
His studiis beor. haud alium me rustica mater
Edidit, atque istas genitor produxit in artes.
(555) Deliciae, luxus, Rex, purpura, sceptra valete.
    Haec postquam Damon fuit opportuna locutus,
Quae quondam docuit senio venerandus Amyntas,
Deserit Aspasiam. faciesque augusta theatri
In juvenem conversa fuit. Rex ipse severas
(560) Horruit ad voces & acuti verba bubulci.
Ante fores pilenta sonant, curruque superbo
Ad patrios vehitur Medo comitante penates
Magnanimus pastor. cui munera congrua Princeps
Adiicit, in media signatos fronte caballos,
(565) Iugeraque & villas & praedia. quicquid amari
[p. 640]
Agricolis solet & studiis agrestibus aptum est.
Diditur in terras rumor, nupsisse potenti
Aspasiam, & stivam impositâ regnare coronâ,
Reginas à rure peti, cum falce tiaras,
(570) Cum stabulo mitram, cum vomere sceptra coisse,
Immensumque regi socia sub Phyllide mundum.
    Ringitur impatiens Livor, per regna, per urbes
Mussitat, & sorti nimis invidiosa secundae
Improba garrulitas, celeris mendacia famae
(575) In partes vocat, & rapti scelerata pudoris
Arguit Aspasiam. thalamis regalibus, inquit,
Rustica subrepsit pellex, pro virgine lenam
Cyrus habet, recubatque istis nova Thais in ulnis.
Haec iterat, vocesque suas exaggerat audax,
(580) Nec sibi ficta timet cunctas deferre per oras,
Spargere per vulgus querulum, coetusque loquaces,
Patricias implere domos. assibilat aula
Ocyus. ingentem percellunt murmura Regem,
Credulaque admittit mendacem regia culpam.
    (585) Quid faciat? nec enim famae temerarius audet
Rector habere fidem; & potuit modò tale vereri
Suspicio, dubioque haesit sub judice causa.
Ad Superos itum est, occultaque numina. summos
Sollicitat mens caeca Deos, verumque reposcit
(590) Ex adytis. Nam lucus erat, quà maxima spectat
Icarios fluctus Ephesus, lucoque propinquus
Mons sacer, Oceanus cujus latus alluit unum,
Praecingunt aliud frondes. hîc pendula celso
Canna loco, & servata diu vocalis arundo
(595) Edebat vel acuta suos vel rauca susurros.
Si foret insontis nulli temerata puellae
Virginitas, suaves reddebat tibia cantus,
Absolvitque Deus culpâ. si mollior illa
Sucubuisse viro potuit; ceu conscia pravi,
(600) Tibia funestum ructabat arundine carmen.
Hanc isto Deus Arcadiae suspenderat antro,
[p. 641]
Pan ovium custos. haec laesi signa pudoris,
Haec voluit castam miracula prodere nuptam.
Huc abiit, magnâ matrum stipante catervâ,
(605) Nil metuens Regina. Duces comitantur euntem,
Spesque suas frangunt mixta formidine Persae.
Interea dum carpit iter, velocior antrum
Occupat impostor, cannasque & arundinis omnes
Sordibus & crassa ductus uligine complet;
(610) Mutaque jam poterat vocalis canna videri.
Ut venere viri, propiusque in limine rupis
Constitit Aspasia, & jam conscia numina supplex
Et testes vocat ore Deos. patuere cavernae
Ilicet, & streperi, laxato cardine, postes
(615) Monstravere viam; latebrisque admissa profundis
Fare, ait, atque meae fatalis fistula causae
Accine. si nostis Superi & mortalia facta
Adspicitis, virtusque Deo rectumque probantur;
Rumpe tuam, jubeo, gracili modulamine vocem.
(620) Dixerat: extemplò modulis coelestibus omne
Insonuit latè specus, & vocalis arundo
Facta fuit, vomuitque ingestas tibia sordes,
Virginis illaesam cunctis confessa pudorem.
Non alios cantus udis in vallibus Haemi,
(625) Strymona vel propter, vates Rhodopeius olim
Threicia lusit cithara, non clarus Arion,
Non Linus, & plenis inflans pulmonibus utre
Marsya. concurrunt captae dulcedine tigres.
Et rabiem posuere ferae. stetit unda canenti,
(630) Ripaque oloriferi stupuit vicina Caystri.
Mitior adspirat Zephyrus. circum omnia foetu
Pubescunt virgulta novo. quin pollice nunquam
Attactae cecidere rosae, violaeque decentes
Aspasiae cinxere comas. quacumque modesto
(635) Incedit generosa gradu, grex castus Amorum
Advolat, & calathis fundit violaria plenis,
Innocuos testata sinus. hic candida spargit
[p. 642]
Lilia, narcissos alius floremque ligustri.
Sic Cyro dilecta redit. tot testibus orbi
(640) Extulit inculpata caput. diadema resumit:
Scandit ebur regina: suis se gentibus unam
Consiliis factisque probat: cum Rege marito
Ius loquitur populis: in partem femina regni
Accipitur. solus conspectu laeditur isto
(645) Livor, & injecto constricta Calumnia freno
Mutescit, mordetque suas irata catenas.


CYNISMUS,
Sive Cratis Thebani, Cynici Philosophi, &
    Hipparchiae Thebanae, Cynicam Philoso-
    phiam amplexae,

        NUPTIAE.

In
Petit 84

QUid septemgeminas miraris, Graecia, Thebas?
Sidoniique stupes bellacia moenia Cadmi,
Et natos tellure Duces? dirisque recentes
Caedibus immaduisse viros? quid regna profanis
(5) Decertata odiis fraternaque jurgia jactas
Oedipodae confusa domus? nec Tydea famae
Eximis, Argiaeque thoros, multisque misellam
Cladibus Antigonen? quid mixtam conjuge magno
Alcmenam, Thebane, crepas, & fulmina molli
(10) Fracta manu tenerisque Iovem latuisse sub ulnis?
Creta, sile; quamvis foedi solentur amores
Pasiphaën, fallatque suum regalis amantem
Femina. non ultrà Stygio nuptura Tonanti
Persephone formosa timet; disparque cubile
(15) Cyclopis Galatea fugit. confundere fas est
Corporaque & thalamos; nec vult jam forma pacisci.
Sed ratio; lectumque sibi Sapientia sternit,
Dum sponsum cupit esse Craten. Quae monstra jocantes
[p. 643]
Portendunt populis Superi! quis devius error
(20) Naturae pervertit opus? quonam omine ludit
Caeca Venus? poscitque sibi deforme cadaver
Virgo decens, rigidisque optat complexibus abdi?
Des quemcunque virum, nullo discrimine Cypris
Aestuat. in tetricis inventa est gratia membris,
(25) Et splendor suus in turpi est; maculasque notasque
Laudat amor, distorta probat, vilissima constans
Diligit; & forti spernens mortalia risu,
Indecori sub pelle Deos Hipparchia prudens
Repperit, ac lacerae trito sub tegmine vestis
(30) Non hominem, sed numen amat; secretaque Divûm
Consilia & Cynicae scrutatur dogmata sectae.
    Dicite sublimes Thebae, quibus arserit illa
Ignibus, & quali sapiens flagraverit aestu,
In solum conversa Craten. Tuque optima mundi
(35) Diva, procellosi soboles clarissima Nereî,
Da fontes, Citherea, novos; portentaque rerum
Concubitusque truces aperi. ne balsama nuptis
Aut flores adsperge meis, myrtumque crocumque
Pallentesque feras violas. non ante penates
(40) Pompa sonet, vel cincta suis pilenta ministris
Praeradient ductura nurus. non turba coruscas
Attollat festiva faces, madeantque Lyaeo
Atria, non opibus preciosa cubilia surgant.
Barbaricis dubiisque errent opsonia mensis.
(45) Paupertas de fonte bibet, dapibusque fruetur
Simplicibus generosa fames; quin pera, bacilli
Dos omnis Sapientis erunt, tenuisque severi
Umbra supercilii nostros abscondet amantes.
    Postquam parta quies Grajis, summumque cacumen
(50) Nacta fuit magnis Sapientia nixa magistris,
In partes abiêre scholae; verumque videri
Non simplex potuit. solvit discordia mundum,
Autoresque suos rixans doctrina diremit.
Namque aliis errare animas per corpora menti
[p. 644]
(55) Immotum fixumque sedet, nec viscera condi
Visceribus lenes cupiunt. pars omnia nasci
Credit aquis, rerumque uni primordia debet
Oceano. terrae potius natalibus alter
Incubat, aut mundi deducit semina flammis.
(60) Huic placitum fortuna facit; nec gnara Deorum
Relligio incerto volvi vult omnia casu.
Alligat hic fato causas, hominumque labores
Subdit sideribus melior. quae cura beatos
Reddat, an humanas tranquillet gloria mentes,
(65) An luxus populator opum, vel saeva cupido
Indomiti census, vel plausus nescia Virtus,
Quaeritur. ille Cleantheae subsellia portae
Et Stoam tonat. ille sui praecepta Lycaei
Colligit. ancipites triplex Academia voces
(70) Ventilat. ingenti se judice quisque tuetur,
Quodque tenet, doctore probat. Distinguitur ordo
Porticibus, limenque suum divisa sequuntur
Agmina, Socraticâ quotquot fluxere cathedrâ.
Nec solum sors ista viros & mascula torsit
(75) Pectora; se tantis illustris foemina miscet
Partibus, & Cynico praestans Hipparchia tandem
Annuit, ac duri thalamosque ac sensa mariti
Occupat, & miseri felix fit conjugis uxor.
    Illa Cupidineos inter pulcherrima coetus,
(80) Centum adamata procis, centum praelata puellis,
Tot potuit sprevisse procos. despecta potentum
Foedera patritiaeque preces. non fulgida vestis,
Implicitumque comis aurum, non dives Hydaspes,
Magnificaeque trabes picturataeque columnae,
(85) Imperii decus & consors promissa potestas,
Spem fecêre thori. non illi ducere doctâ
Fila manu, aut tenues peccurrere [= percurrere] pectine telas,
Aut saturata croco velamina texere pernox
Cura fuit. monitis animum coelestibus implet,
(90) Socraticosque bibit mores. non volvere libros
[p. 645]
Desinit, antiquis vestigat prodita seclis,
Cunctaque Cecropiae relegens arcana senectae,
Naturae rimatur opes, coelumque Deosque
Et vitae melioris iter; cur fleverit orbis
(95) Fata senex, nostros alius deriserit actus,
Chrysippos, Stilponas, inexplicitosque Platonas,
Italicique soli patres. sordescit amator,
Haec cum virgo legit. patitur Cadmea repulsam
Nobilitas, nec grata ferunt responsa curules.
(100) Sic praefracta stetit, solers cum sperneret uxor
Dulichios Samiosque & quos tulit alta Zacynthos,
Antinoique minas. tales Atalanta Pelasgos
Noluit. & quamvis Phoebus donaret Amyclas,
Mars Rhodopen, geminos renuit Proserpina Divos.
    (105) Fortè pater, dum laeta parat convivia, longo
Ordine disponit proceres, quos inter honorum
Contemptor sedet ipse Crates, nec dogmate dispar
Filia, & arrectas praebet sermonibus aures,
Uni intenta Crati. patrii primordia regni
(110) Dixerat Archidamus, structasque Amphione Thebas,
Et fratrum crudele nefas ac nescia sceptra
Ferre parem. veteres Alcon reminiscitur ignes
Exstinctasque faces Herus, adversaque flammis
Aequora. lascivas Ephyraeae Laidis aedes,
(115) Venalemque levi preciosam Thaida Grajo
Inter pocla refert Lasius. mox Isthmia Chalcon
Praemia & Elaeae recitat certamina palmae,
Fumantesque rotas attritaque littora cursu,
Et rapidos Hieronis equos. Tum docta resolvit
(120) Ora Crates, quantumque aliis deformior exstat,
Haec loquitur melius: quae nos, quae causa crearit
Sidera, quae medio terras librarit inani
Abdita vis: quam se spatiis immanibus aether
Explicet; ut vastos mens exporrecta per artus
(125) Molem agitet: cur discretis coelestia currant
Corpora corporibus; varios Latonia vultus
[p. 646]
Induat, & fratri mediis concurrere signis
Horreat; unde maris, quos hora reciprocat, aestus;
Quae tempestatem rabies Caurosque furentes
(130) Praecipitet, cur flexa ruant devexaque ripis
Flumina, & illimes scandant fastigia fontes.
Hinc aperit, quam sint aurai simplicis illae
Rectrices factorum animae; cur sola seipsam
Norit & aspectet ratio, per regna vagetur,
(135) Circumscripta domi; parvaque recondat in aula
Rerum mille notas, quas mox depromere possit,
Cum volet: an membris haerens mortalibus unâ
Involvat se clade ream, num funeris expers
Aetherea felix coeli statione locetur.
(140) Nec non & mores hominum, deliraque falso
Secula & immersum vitiorum gurgite vulgus
Perfricat, utilibusque monet praeponere rectum,
Pauperiemque bonos doctor commendat in usus.
    His Sapiens cunctos dictis erexit, & omnis
(145) Postquam exempta fames epulis, Hipparchia totum
Possedit commota virum. mens omnis inerrat
Vultibus, & quamvis posset timuisse docentem,
Ardet amans. haerent infixae pectore voces,
Verbaque, & egregii gliscunt occultius ignes.
(150) Saepius absentem memorat velletque loquenti
Ire comes, magnos altis persaepe medullis
Eructat gemitus, & primi ignara caloris
Diffidit malesana sibi. nunc damnat amorem,
Nunc probat. invisa est sperati forma mariti,
(155) Sed potior doctrina placet. contraria votis
Expetit, atque animum nunc huc, nunc dividit illuc;
Quemque odit refugitque, cupit; culpamque fatetur
Confessus secreta rubor. nox aegra quietem
Surripit, & nullum miserae dat flamma soporem.
(160) Abrumpat festina moras; sed saucia castus
Corda pudor revocat. jam victa modestia sexus
Succubet imperio Veneris; sed jussa retractat
[p. 647]
Virgineae gravitatis honos. Ergo, Ibimus, inquit,
Amplectarque Cratem, & tumidis audacia labris
(165) Basia defigam supplex? non talia mater,
Non velit hoc charus genitor. quonam usque, verende,
Cunctaris mea vota, pater? quid differo jungi
Nobilibus? tantasque preces implere recuso?
Ecquid Agenoreae lectissima nomina gentis
(170) Seligis infelix virgo? moremque secuta,
Eximium forma juvenem & florentibus annis
Poscis, & augusta frueris jactantior aula?
Heu! quid agam? num luxuriam fastumque jocosque
Divitiasque leves, irritamenta malorum
(175) Experiar? rursusne procos contemta priores
Admittam facilis? non hoc calcator honorum
Suaserit hic animus; tugurique habitator & hospes
Magnarum securus opum; non doctor Hymetti,
Quem dirae insontem dudum rapuere cicutae.
(180) Te sequimur, gibbose Crates. tu pulcher haberis,
Tu dives, qua parte sapis. te judice parvo
Vivitur, & vili concedit purpura panno.
Tu nobis uno minor es Iove. praesidet orbi,
Qui docet. Eois se latius explicat agris
(185) Cuncta sciens. etiam subigunt haec sceptra rebelles,
Quae motus ratione domant te teste, triumphat,
Qui poterit rex esse sui; non indigus auri est,
Qui caruisse volet. claro supereminet ortu,
Simplicitas cui stemma facit; nescitque dolere,
(190) Cui modicè gaudere satis. praeceptor honesti,
Me cape consortem thalami, me posthuma dicat
Fama tuam, atque uno tecum jacuisse cubili,
Et socias junxisse manus, fovisse lacertos,
Teque sinus tetigisse meos. Haec saepius illa
(195) Ingeminat taciturna domi, lentique videntur
Ire dies, currusque suos non flectere Phoebe.
Cum sedet, & tabulis quiddam consignat, aberrans
Pingit dextra Cratem; dictis improvida miscet
[p. 648]
Lingua Cratem. fallax objectat inania Morpheus
(200) Somnia; dumque silent homines, fugientibus illam
Ludit imaginibus; visusque est paupere amictu
Stare Crates, legesque suas recitare jacenti.
    Tandem ait: Apta meis quaerenda est nuncia votis,
Ingenio tentanda via est. si prodere semet
(205) Horret amor, scribique vetat mea vulnera chartis,
Muta loquar. laus est etiam prudentis, amare
Cautius, & sic ut possis celasse videri.
Est sua vox oculis, est risibus insitus ardor,
Nutus verba facit. discunt ab amantibus artem
(210) Plurima. nos Cynico nostros testabimur ignes
Floribus, & pro me cupiet Pomona procari.
Haec interpres erit taciti facunda doloris,
Arbitra conjugii. capta est Schoeneïa pomo,
Et pia Cydippe. quin inter florida rura
(215) Melliferosque thymi campos & gramina veris,
Sicaniam teter sponsam Summane coronas,
Ignaramque rapis. Vix dixerat; ocyus omnes
Colligit Aoniis fragrantes montibus herbas,
Delitias, Aurora, tuas; quos Phocis odores,
(220) Quos Parnassus alit, quae pinguis Achaïa mittit
Munera, vel Sicula pubescunt laetius Hybla.
Colligit in calathis violas, casiamque rosasque,
Quales ipsa tibi Cypris donasset, Adoni.
Colligit hîc niveos, hîc luteolos hyacinthos,
(225) Pomaque lecta manu, quae vel Phaeacia vincant.
Omnia quae docta format solertia dextra,
Ut Veneri placuisse queant. sua brachia nectunt
Implicitae sertis hederae, promittit amores
Myrtus, & humidulis vaccinia mixta ligustris,
(230) Et quae flammeolae connivent vertice calthae.
Fortè alibi è pomo sculptam circumdabat Aegon
Phyllida, vel pulchram tangebat Tityrus Aeglen.
Forsan vimineo Martem cum Cypride loro
Strinxerat, aut timidam Daphnen prendebat Apollo.
[p. 649]
(235) Tum Cydnen vocat, & nitidis digesta canistris
Mittit dona Crati; quo se cognoscat amari,
Vel donis illectus amet. Stat torvus Alexis,
Et tantas fastidit opes & dona ferentem.
Dumque apinas hominum, dum Divûm cogitat iras,
(240) Aut Superûm mediis mentem penetralibus infert:
Nec dominae secreta capit, nec munera curat,
Aut, quae Daedaleis vafra occultaverat herbis
Sedulitas commenta, notat. Cythereia risit,
Riserunt unà Charites. haec molle severis
(245) Esse jecur negat. haec succo meliore creatum
Dicit Aristippum. frigent subsellia, clamat
Euphrosyne, saevumque refert Polyphemon amasse.
Ipsa suis fertur risisse Hipparchia coeptis,
Invenitque stupor veniam. non congrua sentit
(250) Se misisse Crati. nec enim vel pectine Mavors,
Aut Iuno frameis, vel diro fulmine Pallas
Debeat, aut viridi placari Stoa ligustro.
Quid faciat? quae lenta prius celaverat aestum,
Iam decepta furit. Superest, ut cominus (inquit)
(255) Boeotum Paphiis cor impenetrabile telis
Adspectu propiore domem. flagravit Iason,
Ut vidit. Telamona oculi traxere procaces
Hesiones, Paridemque Helenes, & Castora Phoebes.
    Surgit, & extemplo patriae pro moribus urbis
(260) Eligit ornatus, quales venerabilis olim
Sestia, Cecropidûmque nurus gessere superbae.
Stringit honoratos in nodum fascia crines,
Et Tyria velat candentia tempora vitta.
Inserit hîc gemmas, & eburnea colla monili
(265) Circuit, & fulvâ subnectit jaspide pectus,
Sic forsan placitura Crati. non dignior aulae
Frontis honos; roseo depictis sanguine malis
Candida temperies inerat, laxataque palla
Indignam verrebat humum, non improba gestu,
(270) Non tremulo lasciva gradu. Thaumantia nunquam
[p. 650]
Pulchrius explicuit laetis mortalibus ora,
Aut Thetis Aemonii vadens ad limina Peleî.
Talis adit quaeritque Craten. occursat eunti,
Per fora, per vicos graditur; modò lumina coram
(275) Objicit, & modò transversis aspectat ocellis.
Itque reditque viam toties, sequiturque praeitque,
Si qua trucem mollire queat, visuque severum
Leniat. ut prudens stabuli pecorisque magister
Excitat armentis rabiem, cum primus amoris
(280) Afflat odor nares propius penitusque medullas
Urit. At ille suis monitis immota gerebat
Pectora, non aliter, quam si Marpesia tundat
Saxa vel Ionii latus implacabile dorsi
Adria. non unquam adspectu dignatus euntem est,
(285) Non caput obstipum flexit, non obvius ire
Gestiit aut placida gradientem voce salutat.
Ter conata fuit facti recludere causas,
Ter timuit. ter limen adit, ter deserit excors.
Vix aberat, quin illepido sua brachia collo
(290) Injiceret prior, & sic instigaret inertem.
Lingua, manus titubant, nondum rationis & aequi
Immemores; coramque viro peccare verentur.
    Deficiunt in amore doli, fraudesque pudicae
Destituunt dominam. geminis depulsa virago
(295) Praesidiis, per tecta, domos lymphata vagatur,
Responsatque sibi: Quae me dementia cepit?
Quae me Maenas agit? quo nos discrimine raptas,
Diva Paphi, miseramque trahis? quaenam ista jocandi
Saevitia est? semperne meis bacchabere rebus,
(300) Avertesque Craten? cur non uxorius ardet,
Aut flammis calet ille meis? sine sanguine, nervis,
Totus hebet, languet sapiens, vitatque sequentem,
Sarmatica nive vel gelida Maeotidis unda
Frigidior, placitoque mihi dissentit amori.
(305) Ah! nimium, Cadmaea, times, furtivaque sensus
Flectere nequicquam duros, Hipparchia, tentas.
[p. 651]
Eloquar? an sileam? veniam si cuncta rogandi
Concessit Citherea viris, qua lege tacendum
Virginibus? cur dissimiles, cur dispare nati
(310) Conditione sumus? titulo si vivere certant
Nobiliore mares, si major gloria sexus,
Debebat magis ille coli, debebat amare
Virgo prior. dominis fas est occurrere matres,
Quas voluit lex prisca pati. num Colchis amavit
(315) Aesonidem? num se profugo pulcherrima quondam
Confessa est Phoenissa duci? num prima Phaonem
Lesbia deperiit Sappho? tot testibus aevi
Pandar tota Crati, exemplis peccabimus istis.
I pudor. occultis, durissima Numina, fatis
(320) Cogimur. heu! quantis lecti consortia constant
Motibus, & quam non una est fortuna cubilis.
Diligo, quem quaevis Diris ultricibus uxor
Devovet, & sponsum timeat male nubilis Ate.
Diligo, quem generum fugiunt materque paterque,
(325) Affinem cognata domus, proavusque nepotem.
Diligo conjugii poenam, cui nubere nollet
Rancida, turpis anus. vivum mihi postulo funus,
Invisamque meis inferre penatibus umbram
Molior. hoc dignam speramus conjuge prolem,
(330) Huic ridere libet. chari, precor, ite parentes,
Compellate Cratem, & vestrae miserescere natae
Si vacat, hunc sociate mihi. sit foedera pridem
Dissuasisse satis. non nunc ambagibus ultra
Est locus. insolito thalamos tentabimus ausu.
(335) Aggrediar, cogamque virum, jurabit amanti
Dextra fidem; vel, frustrati grave pignus amoris
Ultrix dextera erit. reddar contempta tenebris,
Quamque suus decepit amor, solabitur ira.
Sic effata, manu rorantia lumina tersit,
(340) Subseditque furor lachrymis. velut horrida quando
Vis Boreae ruit & fluctus ad sidera tollit,
Ilicet imbriferae componunt flabra procellae.
[p. 652]
    Nec mora. magnanimae praesens ante ora puellae
Adfuit ipse Crates, quem tum penetralibus imis
(345) Abdiderat genitor, dictis ut flectat amicis
Pectora & insano moneat desistere coepto.
Adspicit Abscondi sobolem spectata Maronis
Filia, spesque suas inter gaudensque dolensque
Constitit, attonitae similis. nunc praeripit illi
(350) Verba pudor, nunc reddit Amor. fiducia linguae
Fracta metu titubat. quae mox collecta recepit
Robur, & has orsa est pulsa formidine voces:
    Si mea cum priscis componam fata puellis,
Magne Crates, thalamum diversa sorte meremur.
(355) Partes mutat Hymen. quam Dî voluere rogari,
Conjugium rogat, & leges invertit amandi.
Non mihi Persarum gazae, Pelopumque petuntur
Scrinia, non epulis volupe est accumbere Divûm,
Aut Tyrio recubare thoro. non dedita vivo
(360) Corporis arbitriis, aut suadens prava libido
Virgineos hebetat sensus; nec amicta dolosis
Illecebris, altaque tumens cervice juventus
Diligitur. doctis juvat impallescere chartis,
Et vulgo distare rudi, lucesque legendo
(365) Fallere. discordes Grajorum expendere sensus
Cura laborque mihi est. per tot suffragia judex
Aequa mente feror. dixi: Stagira, superbis,
Virtutemque cupis plausu clarescere vulgi,
Atque opibus splendere magis. nec mollia nobis
(370) Persuasit praecepta senex, cui sola voluptas
Dogma facit, dignosque viris effoeminat actus.
Nec dubium Pyrrhona probo; jurataque cuivis
Vero verba sequor; non delassata silendo
Atria, non Phariis pulsata vocabula sistris,
(375) Non vates, Chaldaee, tuos. non quicquid aruspex
Garriit aut mediis Tuscus quaesivit in extis,
Invenere fidem. Stoae placuere recessus,
Tuque Crates. nullo constricta licentia nodo,
[p. 653]
Exulat hoc animo, figendaque sensibus hausi
(380) Acrius; & coepi, te praeceptore, serenum
Laeta sequi virtutis iter. Postquam omnia magno
Plena Deo didici, puduit peccare Deorum
Ante oculos, pravumque sequi. lasciva procantum
Cessit turba procul. recto postponimus, orbis
(385) Quicquid grande putat. quicquid miserabile, pulchrum
Censet inops probitas. erecta scientia cordi est,
Ignaros odisse. levi mutabile sorte
Displicet ingenium, & suetum popularibus auris
Vescier, & laetam speciem praetendere fraudi.
(390) Quo natura caret, modico saturata, repellam
Omne supervacuum. tenerum patientia corpus
Instruet, & nulli discet cessisse labori.
Fortunam quamcunque feram, nec laeta secundis,
Nec dejecta malis. placet oblatrare profanis,
(395) Et verbis mordere malos, mulcere benignos.
Nil in morte mali est, quia praesens desinit esse,
Absolvitque reos. ideò nec busta rogique,
Non poena insontes, non flagra minacia terrent.
In genibus sors ista Deûm est. suprema malorum
(400) Grata superveniet, si non optabitur,* hora.
Discendum reor, ut juvenes mens sana gubernet,
Soleturque senes; eadem locupletet egentem,
Et dites ornet doctrinae opulentia census.
Nescia adulari, nullis preciove metuve
(405) Ad nutum loquar. haec vitae liberrima nobis
Sors erit. at populus quoties me sibilat, ipsum
Sibilo. & humanum nihil est, quod seria mirer.
Hoc si dogma placet, cur non placuisse magistro
Virgo sequax poterit? cur non cum dogmate possit
(410) Arridere tibi jam plenis nubilis annis
Virginitas? in me nihil amplexabere, quod non
Sit conforme Crati. me, delectissime, me me
Sume thori sociam, & propria dotabere secta.
Tota forem Cynica, hoc unum si foemina possem,
[p. 654]
(415) Non adamare Craten. uni huic succumbere culpae
Cogimur. hunc unum liceat sperare dolorem.
    Talibus orabat, tales Hipparchia voces
Edidit. ast olli gelidus per dura cucurrit
Ossa tremor, sensitque sibi praefracta moveri
(420) Corda Crates, tetricum magno si pectore possit
Excussisse Deum. Quid me, nitidissima, quid me,
Inquit, amas? vivis cur jungi mortua poscis
Corpora corporibus, studiisque illudis amantum?
Nubendum, sed sorte pari. tam dispare teda
(425) Iurgia lectus alet. similis concordia formae
Nectit amicitias; invisaque gaudia discors
Vultus habet. semper deformis vile mariti
Est precium. jus omne sibi formosior uxor
Vendicat. haec metui cupit, haec patrimonia cultu
(430) Lancinat, haec aliò peccantem flectit ocellum.
Hunc petit, huic petitur. complectitur Amphitrite
Nerea, sed pulchrum. juveni resonabilis Echo
Commoritur. cur? pulcher erat. formosa Lacaena
Formoso nupsit Paridi. me territa mater
(435) Horruit, ut vidit genitum. risere propinqui
Has in fronte notas, hoc pandi dedecus oris,
Informesque manus. defluxit gratia simis
Naribus. haec turpi facies larvata colore est.
Prodigium est, quodcunque vides. En, adspice nudum.
(440) (Et simul à foedis projecit pallia membris)
Hic tuus est, insana, Crates. quocunque tueris,
Portentum ferale traho. quae pagina talis
Ulla viri meminit? quibus unquam secula terris
Conjugio junxere parem? quid? ne qua vacaret
(445) Pars ignominia, scapulis intexuit error
Hoc onus. hunc pressa validè cervice revinctum
Vix humeris portamus Athon. sic rideor, alter
Enceladus Briareusque vocor. sum sarcina partim &
Bajulus ipse mei; &, qualis Berecynthia mater,
(450) Turriger incedo, gibbo prostante, per urbes,
[p. 655]
Praegrediorque mihi. videor de parte renasci,
Et prodire novus. specta distorta meorum
Crura pedum, curtumque femur; nec vergit in aequas,
Cum librare volo, corpus damnabile lances.
(455) Non mihi Acidaliis fibrae caluere favillis,
Non Veneris lusus, Veneris nec praemia novi.
Conjugis officio fungi, res proxima valde
Servitio est; nomenque patris, me judice, vox est
Mancipii. crescunt pariter cum prole labores
(460) Aerumnaeque novique metus. si semina mundi,
Si rerum studiosa studes cognoscere causas,
Caelibe nil melius vita; nec, conjugis illa
Ingenium nescire, nefas. Mihi ducitur aetas
Inconcussa malis; tu mollis, compta, venusta es,
(465) Apta jocis. tibi post foecunda tot oscula matri
Esse licet; mihi nunc in rugas fluxit aniles
Annorum series. Cynico plausisse docenti
Res facilis; sed jussa sequi rigidissima, grandis
Est operae. sunt farra meis data fercula mensis,
(470) Sunt pictae lugubre fabae, fatuique saporis
Beta. domus mihi nulla. vagor per rura, per agros.
Advena sum, quocunque feror, calcare pruinas
Hybernasque nives, sulcis committere plantas,
Sunt studii documenta mei. mihi culcitra saxum,
(475) Aut cunctis commune solum. pars una peculî
Palliolum est, pera est, pars altera, tertia stipes.
Quod reliquum, Tethys habet; omne à fluctibus aurum
Tunditur, abstrusis effossa pecunia terris,
Ne noceat, rursum caeca occultatur arena.
(480) Vis turpem, vis virgo, inopem? vis pauperis haeres
Esse fabae? aut, mea quem circumfert dextra, bacilli?
Ne, mulier, tam dura tuae praescribe juventae
Imperia. auspiciis, reor, & Iunone secundâ
Deberis procerum thalamis. hoc vota parentum,
(485) Hoc audet spondere Crates. his annus, meque
Desine teque tuis incendere, Diva, querelis.
[p. 656]
    Illa refert: mihi nudus, inops aerisque larisque
Diligeris peterisque, Crates. si forma laborat,
Forma bonum fragile est. si vultu credimur esse
(490) Dissimiles, haec culpa Deûm est. si turpis haberis,
Nil ego turpe puto, quicquid splendescit honesto.
Non ego formoso quicquam debere marito
Sponsa velim. quae forma negat, doctrina resarcit
Pulchrior. incomptum certe dilexit Ulyssem
(495) Icaris, & nitidam torvus Minoida Theseus,
Loripedem regina Paphi. pro conjuge nonne
Bella Pelethronii Lapithae gessere, trucesque
Semiviri? & rutilos capulis radiantibus enses
Pro sexu strinxere meo? cur vincula lecti
(500) Displiceant? non fas sapientem spernere, quicquid
Coelicolae sanxere graves. si foeda voluptas
Crimen habet, sine crimine ama. si tempora somni
Deploras periisse tibi, vigilabimus ambo,
Aut noctes partire mihi. quid fercla, fabasque
(505) Objicis? haec mea sunt bellaria. porrige lentem,
Ambrosia est. da fontis aquas, venerabile labris
Nectar erit. natis malim, quàm vivere factis
A lixa dapibus. latices si vola ministrat,
Natura famulante bibis. sic publica mensam
(510) Sternit sponte parens, ciceremque apponit inemptum,
Et porrum & mixtâ cichorea salubria malvâ.
Si domus, hospitiumque tibi, si tecta negantur,
At coeli convexa patent. quae fabrica magnum
Clausit Alexandrum, nos fornice claudit eodem,
(515) Nec dedignatur socios. Te pallia velant
Sordida, sed doctae radiantia lumina mentis
Illustrant alta pressas caligine gentes.
Si sorpsit Neptunus opes, si gurgite mersas
Fluctus habet, non te gurges corruptior aevi
(520) Transversum in fraudes rapiet. communia Divis
Omnia solus habet sapiens, quos fecit amicos,
Custodesque suos. qui summus regna gubernat
[p. 657]
Iuppiter, hic tuus est. paribus distamus ab illo
Passibus. agnatus Superûm est, & proximus haeres
(525) Iustitiae cultor. baculo quo niteris, aequat
Sceptra Ducum, & regum trabeis securior audit.
Macte Crates, nec te pigeat pepigisse jugales,
Thebano plaudente, manus. miserere puellae,
Quam neque luxuries vitiis, nec gloria fregit
(530) Improba flagitiis, odiisque audacia vertit.
Tres sumus imbelles numero. sine conjuge virgo,
Hinc pater, hinc genitrix. tres solus perdere in unâ,
Tres servare potes. per conscia numina juro,
Socraticumque Deum & Cynicae subsellia turbae,
(535) Conjugio me, magne Crates, dignare superbo,
Ut dicar vixisse tibi. sin flectere nondum
Vota precesque valent, tedas misera inter & ensem
Abrumpam cum morte preces. se jungar amanti,
Cui jungi me, saeve, vetas. amplectere sponsam,
(540) Aut si, quam vivam voluisti spernere, perges
Post obitus odisse meos, age, barbare, calca
Exuvias, pedibusque exosum trude cadaver.
Sic moriens merear veniam, facinusque cadentis
Excusabit amor. pro me despecta loquetur
(545) Infelix Dido, & sociâ circumdabit umbrâ
Pyramus, & Thisbe, tumulataque fluctibus Hero.
    Dixit, & impatiens gladium, qui veste latebat,
Arripuit. tum membra Crati formidine solvit,
Arrectaeque stetêre comae. pater obvius unum
(550) Exorare Cratem, genitrix lenire precando
Nititur, & rigidis extorquent foedera pactis.
Omnes, triste per augurium, quid femina possit
Sollicitis volvunt animis. gens mollis Amorum
Advolat, & celerem, quà pars est laeva, sagittam
(555) Torsit, & admissa labefecit cuspide gibbum.
    Cessit Sponsa Crati. Cynico matrona paratu
Ambulat, & tali gaudet comes ire marito.
Ilicet impexi fluitant per colla capilli.
[p. 658]
Frons austera minis, horrescit dextera fuste.
(560) Sordida rugosam constringit fascia vestem.
Explet fonte sitim. nudis per compita plantis
Ingreditur. non invisae mala frigora brumae,
Solstitiumque timet. designat tempora coenae
Sola fames. patulo placidè condormit uterque
(565) Sub Iove, & humanae subsannant crimina scenae.
Iam rident Criticos, genus implacabile nugis,
Grammaticasque tribus; quae dum scrutantur Ulyssis
Fataque fortunasque, suae discrimina vitae,
Et casus nescire volunt. jam murmure mordent,
(570) Queis sua compositos modulator tibia cantus,
Vita modos violat; qui coelo tempora donant
Sideribusque vacant toti, nec proxima curant,
Quae sunt ante pedes. etiam facundia fallax
Vapulat, & quicunque palam declamat honestum,
(575) Nec facit. agnoscunt Cynicum palatia dentem,
Privatique lares. his currit moribus aetas
Ambobus, vivunt hac paupertate beati,
Pallioloque Crates recubat conjuxque sub uno.

Continue