CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS II, p. 61-108

Continue

C. BARLAEI

ELEGIARUM

LIBER II.

Ad Amicos.


ELEGIA
Ad Nobilissimum Virum,
D. GODEFRIDUM
HAESTRECHT,

quâ causas dat auctor, cur ob grassantem
    Leydae pestilentiam, Ultrajectum non con-
    cedat.

QUem toties docto vatem sermone salutas,
    Cogitur ad plausus esse poëta tuos.
Excitat ignavas virtus laudata Camoenas,
    Atque animos tanto praeside Musa capit.
(5) Sic, ubi Myrmidonum bellator classibus instat,
    Acrior Iliadum laudibus Hector erat.
Saepè Venusino sonuerunt barbita plectro,
    Cum facilis magni Caesaris aura foret.
Altior in pugnas, hoc ipso Principe, surgit,
    (10) Romano Phrygium qui canit ore ducem.
Tu quoque cum Zephyris adflas mea carmina blandis,
    Erigis Aonias, numina lenta, Deas.
Vera loquar, neque enim fas sacros fallere vates.
    Me tua, quod possum, gratia posse facit.
(15) Ne tibi displiceam, merear vel nullus haberi,
    Pieriis conor reddere verba sonis.
Et licet hanc fugiant doctorum insignia frontem,
    Ambiat aut nostras laurea nulla comas:
Non tamen aversis haec fallimus ocia Musis.
    (20) Atque aliquis nobis proluit ora Deus.
Quin tibi cum placeant sterilis commenta poëtae,
    Autori poterunt fortè placere suo.
Sed vatem cur poscis amans, Batavûmque relictis
    Sedibus ad sedes vis properare tuas?
(25) Fortius absentem constans amor optat amicum.
    Quoque frui semper non datur, acer amat.
Cur Ithacum toties conjunx poscebat Ulyssem?
    Scriptaque cur toties littera? lentus erat.
Sestus Abydenos non sic arsisset amores,
    (30) Ni geminos Helle dissociasset aquis.
An metuis, ne pestifera malè laedar ab aura?
    Et tibi dilectum vis superesse caput?
Incidat in Scyllam, cupiens vitare Charybdim.
    Hic mea nos tollunt sidera, vestra necant.
(35) Vis fugiam pedibus? pedibus mors ocius instat.
     Vis fugiam penna remige? & illa volat.
Vis abeam rapidis in moenia tuta quadrigis?
    Praecipites adigunt fata severa rotas.
Vis mea lethaeis subduci carbasa stagnis?
    (40) Ipse Charon celeri carbasa lintre premet.
Qui fugit, hunc sequitur. timidos furiosius urget;
    Ipse timor certus funeris autor erit.
Spreverit hanc quisquis, fugiet securior, auram.
    Sed pavido fugiet qui pede, laesus abit.
(45) Nec quam tuta sient istis habitacula terris,
    Quin potius, quam non sint ea tuta, scio.
Hîc Batavas conscendo frequens auditor Athenas,
    Et percussa meâ pulpita voce premo.
Hic spectare libet doctae certamina turbae,
    (50) Verbaque in alternas jussa redire vices.
Non illic placidae fixere palatia Musae.
    Non Helicon isto Cyrrhaque sacra loco est.
Hic mea purgatis figo vestigia plantis,
    Nullaque quò vadant dant documenta pedes.
(55) Tu nisi magnanimas circumdes tergore furas,
    Cruraque terribili mascula pelle tegas;
Iam tua viscoso librabis pondera coeno,
    Occiduoque illic Sole lutosus eris.
Illic in vacuo traherem suspiria lecto,
    (60) Hic recreat fessum Barbara nostra latus.
Tu trahis, illa trahit. sed quae me pertrahit, illa est;
    Obsequio servans proximiore virum.
Tu calamo, trahit illa manu; tu serius, illa
    Risibus, & madidis, quum volet ipsa, genis.
(65) Aesonidem, Medea suum, Brisëis Achillem,
    Andromache Phrygium sic remorata virum est.
Hic, quae sola meas laxant solatia curas,
    Ante meos ludit parvula turba pedes.
Hi veneranda mei trepidant ad sceptra Quirites.
    (70) Hîc aries tanti dux gregis agmen ago.
Huic leges, huic jura damus. sic Caesaris umbram,
    Sic speciem augusti cernimus imperii.
Tu doctos illic versas industrius enses,
    Certaque venturis hostibus arma paras.
(75) Nil mihi cum gladiis, vel acuti fulmine ferri,
    Horret ad armatas mens studiosa manus.
Musa meos, Bellona tuos prolectat amores.
    Haec tibi, sed genio convenit illa meo.
Cum Musae placuere, rotat tibi circinus orbes,
    (80) Et toties scissum littera signat opus.
Aut super aethereos raperis sublimior axes,
    Et propior summo crederis esse Iovi.
Aut numeros statione locas: vel moenia pingis,
    Quae valeant Marti dicere bella suo.
(85) Non mea tam grandi fulta est doctrina cothurno.
    Nec meus ad curas surgit Apollo tuas.
Carmen amor meus est, elegi labor, ensis iämbus,
    Pes numerus, campus laus tua, mucro stylus.
Cur veniam? pudor est doctae concedere menti.
    (90) Cur veniam? scelus est obstrepuisse tibi.
Vis veniam? cedant pluviae, mala frigora, pestes.
    Verna mihi reddas tempora, jam veniam.


Nobilissimo Viro, ac Domino,
IACOBO DYCKIO,
Civitatis Gottenburgicae in Suecia
Praefecto.

BAttaviae dilecte meae, dilecte Batavûm
    Vatibus, & Regi, vir generose, tuo,
Cujus Hyperboreis loquitur facundia terris,
    Et procul externo poscitur orbe labor:
(5) Si tibi, qui quondam, placeant, gens sacra, poëtae,
    Atque aliquod precium carminis esse putas,
Nec tibi Parrhasio sordent sub frigore Musae,
    Quaeque mari, genio non nocet aura tuo:
Hos lege Barlaei numeros, clarissime Dycki,
    (10) Paucaque Battavici carmina vatis habe.
Mittimus haec Chaucos ultrà, Cimbrosque, Getasque,
    Balthica quà Gothicum verberat unda solum,
Altaque veliferos adspectant culmina portus,
    Et nova regalis moenia lambit honos.
(15) Nec mora longa viae, fluctusque vel aequora terrent;
    Quò magis hinc distas, quò magis urget amor.
Dumque silent veteres, jam turba elinguis, amici:
    Obstrepit officio nostra Thalia suo.
Forsitan & poterit gelidum transmissa sub axem
    (20) Littera porticibus gratior esse tuis.
Et quae rara venit, potius tibi Musa placebit:
    Scriptoris novitas non leve pondus habet.
Non tua Grotiades exul, non limina pulsat
    Heinsius. ingentes conticuere tubae.
(25) Hic famae laudumque satur, satur ille malorum.
    Quàm dispar vates causa silere facit!
Sic dum thura negant illi, laticesque Sabaeos,
    Vile tuis cogor far adolere focis.
Quin & parva placent Superis, modò casta; nec illic
    (30) Semper inauratâ victima fronte cadit.
Et licet ingenium vatis vel sordeat author,
    Respice, quos cecini, nomina magna, Duces.
Bella leges totum latè cantata per orbem,
    Clara per Eoas Occiduasque plagas:
(35) Auriacos cineres, & magni Principis umbram,
    Et moesta ad celebres verba ululata rogos.
Altera magnanimo debetur pagina Fratri,
    Et patrio crescens cingit honore caput.
Nassovios canimus: praereptaque laurea fato
    (40) Rursus in alterius vertice ludit ovans.
Imus, & immensum audaces transcendimus aequor,
    Atque alibi Musis personat aula meis.
Nec pudor est nobis Regi dixisse salutem,
    Et mea sunt Caroli carmina tacta manu.
(45) Materies augusta mihi est: involvimus ostrum
    Versibus, & Regum sceptra superba cano.
Sic mihi, sic plausum potuit meruisse poëtae,
    Et facit ad laudes purpura dicta meas.
Haud aliter Procerum vultus, & lumina Regum;
    (50) Ac Latios sculptor fingit in aere Deos.
Scilicet illa rudes commendant nomina merces,
    Et precium nugis Caesaris ora dabunt.
Dum faber efformat preciosi dona metalli,
    Saepius indoctum spernitur artis opus.
(55) Nec tamen haec rutilo prorsus vilescit in auro:
    Perplacet augustae frontis amicus honos.
Dum canimus vili Heroum praeconia cantu,
    Musa rudis titulo splendidiore placet.
At tu, qui geminam spectas vicinior Arcton,
    (60) Accipe Battavico carmina nata solo.
Dumque procul vasto jactatas aequore puppes
    Adspicis, & Gothicâ fallis in arce diem;
Nassovios mirare duos; fascesque Britannos,
    Quosque colis, chartis jam venerare meis.
(65) Forsitan & trepidos exarmans dextra Borussos
    Materies nostri digna laboris erit.


Ad
GREGORIUM PLASSIUM,
Medicum Harlemensem. qua Heemstedii
amoenitates describuntur.

SI vacat à morbis nostras audire Camoenas,
    Nec nimius medicam postulat ager opem,
Accipe, quae faciles scribunt tibi carmina Divae,
    Nec mihi quae levis est, sit tibi Musa gravis.
(5) Scilicet hoc precio doctos mercamur amicos,
    Et dilecta mihi nomina jungit amor.
Tu quoque Niliacae domitor fortissime gentis,
    Nunc etiam in leges & mea jura venis.
Fervidus arentes dum torret Sirius agros,
    (10) Et sociam Phoebo gaudet inire viam,
Te duce vicinas, animi solatia, villas
    Vidimus, & vestri gaudia rara soli.
Arx ubi sublimes aperit validissima portas,
    Lataque Romanum fossa lacessit opus.
(15) Mirabar celsas expanso culmine fagos,
    Grataque populei tegminis umbra fuit.
Mirabar fecunda suis pomaria donis,
    Septaque quae docta flexerat arte manus.
Hîc ager innocuos pascebat fertilis agnos,
    (20) Illic Spara suis lene fluebat aquis.
Inde frequens sparsis exurgens collis arenis
    Praebebat timidis subdola tecta feris.
Parte aliâ nigros sulcabat navita fluctus,
    Et patrium streperâ voce canebat epos.
(25) Najades hic, illic ducebant agmina Fauni.
    Hic Corydon, illic Thyrsis agebat oves.
Laeta Pales herbas pecori, lac Thestylis agnis,
    Agricolis Aegon pocula plena dabat.
Flaventes à Sole Ceres stringebat aristas,
    (30) Triptolemusque suo munere dives erat.
Crede mihi, Bajis locus hic praelucet amoenis,
    Nec meliore jacet Thessala terra situ.
Terra famem, levat unda sitim, fugat umbra calorem,
    Currus agros, vitreas cymba pererrat aquas.
(35) Si juvat in viridi vestigia ponere prato,
    Est via, quae faciles ducat ab urbe pedes.
Si juvat audacis rabiem frenare caballi,
    Huc quadrupes cursu liberiore ruat.
Si juvat infestis leporem mactare molossis,
    (40) Hic quoque, quà campos transeat, Argus habet.
Si juvat aligerae voces audire catervae,
    Hic vaga dulcisono gutture vernat avis.
Si juvat expansis Nymphas lassare lacertis,
    Hic, quae docta regat brachia, Najas erit.
(45) Si juvat aut nassâ, vel arundine fallere pisces,
    Hic reficit tetricas spes opulenta moras.
Adspicis e tumulis, mediis ut Tiphys in undis
    Solerti fragilem dirigat arte ratem.
Ut modo pacatis subsidant stagna procellis,
    (50) Praebeat & placidus tergora plana lacus.
Hic aliquis sociâ vadens cum Phyllide pastor,
    Audeat amotâ matre süave nefas.
Hic aliquis Clariâ vates se proluat undâ,
    Et procul à strepera concinat urbe melos.
(55) Hoc Helicon, hoc Cyrrha situ, Parnasia rupes
    Non alio certè debuit esse loco.
Iuppiter ipse suos hic tutò celet amores,
    Nec Veneris rutilans detegat ausa Deus.
Hic Ledaea Parin soboles, hac seriùs umbra
    (60) Detineat Phrygium mollis Elisa ducem.
Huc Cytherea suum secura invitet Adonin,
    Nec ferus infesto dente nocebit aper.
Pyramus hîc fugiens Thisben exoptet amantem,
    Non dabit hic tristes visa leaena neces.
(65) Elysios mendax miretur Graecia campos,
    Oenotrios tellus Itala jactet agros.
Nil ista regione prius. quae divite cornu
    Praebet Amalthaeae dona benigna caprae.
Non ego crediderim morbos hac sede morari,
    (70) Membraque quae frangant fervidiora faces.
Nescio num medicae poscat solatia dextrae,
    Audiat aut Coae tristia jussa scholae.
Ipse sibi medicina locus. quin fata moratur,
    Pocula cum pressi lactis Alexis habet.
(75) Pharmaca sunt molles offenso abdomine malvae,
    Betaque, vel propriis mella coacta favis.
Non hic ventosae tulerint fastidia sennae,
    Vel procul ignoto semina nata solo.
Pocula contemnit centum decocta maniplis,
    (80) Et mixtum adversis viribus odit olus.
Simplicitas in rure placet. nimis anxia mundum
    Cunctaque terrarum gramina cura bibit.
His ego tunc tecum, Plassi, spaciabar in oris,
    Dum calidi fallo tempora longa Canis.
(85) Ocia nostra comes docto sermone levabas,
    Signaque amicitiae non temerata dabas.
Quid referam? cape sinceri leve pignus amoris,
    Atque aliquod precium carminis esse puta.
Si placeant elegi, vates tibi jure placebit.
    (90) Displiceant, non tu displicuisse potes.


Ad
IACOBUM vander BURCH,
ET
IOANNEM BROSTERHUYSIUM,
quos à Belgicae Poësios studiis ad Latinam
    & Graecam hortatur author.

PAlladii Iuvenes, gratissima pectora Phoebo,
    Quos toties scripti junxit amoris amor:
Par socium, sine felle probum, sine lite modestum,
    Et nunquam rupti biga sodalitii;
(5) Dicite, cur Batavis tantum placet esse Poëtis,
    Nec nisi Teutonicae plectra movere lyrae?
Cur nimium tritas loquitur Venus aurea voces,
    Ludit & in nostris vester Apollo sonis?
Credite, non nostro genita est Cytherea sub axe,
    (10) Fervida nec gelido sidere nata Dea est.
Orta alibi Venus est, multum cantata Pelasgis
    Vatibus, & Grajâ nobilitata chely.
Hanc cecinit Latiae celebris facundia linguae:
    Hoc etiam nobis gestiat ore loqui.
(15) Quis calidos olim Leandri dixit amores?
    Invida quis scripsit flumina? Grajus erat.
Quis Venerem Anchisae, Aeneam quis miscet Elisae?
    Quis Paridis cecinit furta? Latinus erat.
Quis canit iratum raptâ Briseïde Achillem?
    (20) Quis canit Andromaches vota? Pelasgus erat.
Quis tragico narrat crudelia fercla cothurno,
    Hippolytique docet fata? Latinus erat.
Quis magicas doctis donavit versibus artes,
    Quas docuit Colchis femina? Graecus erat.
(25) Quae coeli thalamos, superaeque exordia gentis,
    Totque Deûm stirpes expedit, Ascra fuit.
Palladium clarae despondet Musa Serenae,
    Attamen haec vatis Musa Latina fuit.
Flaminius Strozzaeque suos cecinere furores,
    (30) Sed fuit Ausoniis dicta puella modis.
Battavico petulans cantata est Iulia vati,
    Et sua quae laudet colla Secundus habet.
Lernutius blandos Hyados commendat ocellos,
    Nec tamen haec eadem carmina scivit Hyas.
(35) Heinsius argutae transcribit basia Rossae,
    Nec tamen haec eadem basia Rossa leget.
Non decet indoctam vatum sapientia turbam,
    Et nimium vestro vulgus ab ore sapit.
Cernitis, ut viles scandant Helicona puellae?
    (40) Femineumque riget Castalis unda chorum?
Anna facit versus, &, quos facit Anna, probamus,
    Quodque viris proprium credimus, Anna facit.
Vos decus Aonidum, Latiaeque arcana Camoenae
    Panditis, & quicquid Roma vel Hellas habet.
(45) Gloria nulla viri est. feriunt quoque barbita matres,
    Simplicibusque datur laurea virginibus.
Mittat amans lepidae modulamina docta puellae,
    Reddet amatori nostra puella suo.
Heu, scelus est omnes Charitum patuisse lepores,
    (50) Tot sine dente sales, tot sine fraude jocos.
Est aliquid, solos quod vult scivisse Poëtas,
    Est aliquid, rarum quod cupit esse Venus.
Nempe nurus Batavas facere hoc, non dicere, praestat,
    Quod vates praestat dicere, vel facere.
(55) Quod si digna novae captatis praemia famae,
    Vestraque succrescens nomina poscit honos:
Major ab Ausonio consurgit gloria cantu,
    Clarius Oenotrio nascitur orbe decus.
Sic Verona suum jactat facunda Catullum,
    (60) Non alia fari voce Tibullus amat.
Vivit, & aeterno Flaccus memorabitur aevo,
    Lydia Romano cui pede juncta fuit.
Quid loquimur Belgae? peregrinae verba loquelae.
    Edita Cattorum semine turba sumus.
(65) Nescio quae profugos sors has perduxit in oras,
    Rhenus ubi aequoreis flumina junxit aquis.
Quin potius placeat veterum vox sacra Quiritum,
    Dictaque, quae prisco perplacuere Numae.
Hîc hîc Romulidae posuerunt castra potentes,
    (70) Et toties Latio carmine miles ovans.
Victricesque aquilas, fidibusque aptata Latinis,
    Hoc nostro voluit signa sub axe legi.
Quae canitis Batavi, Latiis sunt debita Musis;
    Quae canitis, Grajae sunt documenta scholae.
(75) Tithoni sociam rythmis includitis arctis,
    Et fessos longo tramite Solis equos:
Neptuni spatia, & vasti vada coerula ponti,
    Undivagasque rates, Naïadumque domos:
Ut sua jam sumat, jam ponat cornua Phoebe,
    (80) Pictaque fecundas imbibat Iris aquas.
Nunc calamos inflat Corydon, nunc Phyllis amica est,
    Nunc teneras aliquis pascit amator oves.
Nunc canitis Faunos, &, agrestia numina, Panes,
    Semivirosque capros, semicaprosque viros.
(85) Illa sed Andinam sapiunt commenta Poësin;
    Omnia sunt Latii docta reperta soli.
Quare agite, & patrios tandem dediscite cantus,
    Et numeris currat vestra Thalia meis.
Scribite foemineis aliquid sublimius ausis;
    (90) Pangite, quod virgo non queat ulla, melos.
Agnoscat precium Romanae Belgica linguae,
    Quae Romae dominos est venerata suos.


Ad doctissimum Iuvenem,
D. IOAN. de IONCHERE,
De Publicis Iudiciis disputantem.

AUrea cum primis flueret mortalibus aetas,
    Laetaque Saturno secula rege forent:
Candida simplicitas teneris eluxit in annis,
    Non sceleri Iudex aut gravis ultor erat.
(5) Ignorare suas voluit facundia laudes,
    Nec fuit in trepidos lingua diserta reos.
Curia tunc strepitu, tunc aures lite vacabant,
    Et nondum cupidas senserat aula manus.
Non Tabulae scripsere minas, poenasve Decemvir,
    (10) Vinxerat aut sontes saeva numella pedes.
Mox ubi sub duro mores riguere metallo,
    Coepit & adversa crescere lege nefas:
Curia, rostra, forum, carcer, vadimonia, lictor,
    Nomina temporibus nata fuere malis.
(15) Ilicet iratae Metium rapuere quadrigae,
    Subditaque infami colla fuere jugo.
Iura dedit populis posito vix praetor aratro,
    Et poterant lapides & placuisse fabae.
Signantur presso miserandae stigmate frontes,
    (20) Bestiaque in poenas saepè vocata fuit.
Aut damnata truces expectant corpora Scalae,
    Clauditur aut Gyaro femina virque brevi.
Hunc celeres torsere rotae, & crudelibus uncis
    Rapta fuit medio purpura spreta foro.
(25) Vibravit rigidas Manlî censura secures,
    Fasciaque in jugulo stricta Cethege tuo est.
Exulat, & poenas Naso persolvit Amori,
    Et potuit vates versibus esse miser.
Atque alibi celebres dictant consulta Lycurgi,
    (30) Et vitiis scribit verba severa Solon.
Improbitas irata dolet, legumque catastas
    Horret, & ultores credit adesse Deos.
Haec Batavos, Ionchere, doces, sociosque Sicambros
    Et patriae praestas sceptra tremenda tuae.
(35) Nec tamen aut duri laudas Busiridis aras,
    Aut saevum Phalarim, Tantalidasque probas.
Temperat Ausonias facilis Clementia leges,
    Et tua delicto est credita poena minor.
Debeat excellens aliis sua praemia virtus:
    (40) Per te securis non licet esse malis.


Ornatissimo, doctissimoque viro
D. IACOBO PETITIO,
I.U. Doctori,
SPONSO.

CUi placuit nullo violata Cupidine Pallas,
    Et potior casta Pallade diva Themis,
Cur jam virgineos, coelestia numina, coetus
    Despicis, & possunt displicuisse Deae?
(5) Cur Phoebo praefers thalamos, cur basia chartis,
    Et victrix de te praemia sponsa capit?
Scilicet aërias nuper subvectus in Alpes,
    In Paphio recreas corpora fessa sinu.
Qui calidos perfers Rhaetorum in montibus aestus,
    (10) Nunc quoque, sed flamma fervidiore, cales.
Qui miranda stupes veteris vestigia Romae,
    Sola stupes dominae lumina blanda tuae.
Non juvat ingentes ultrà spectare colossos,
    Nec spolia invisi temporis exul amas.
(15) Laocoon docto torsit tibi brachia flexu:
    Iam, tua quò flectas brachia, dicet Amor.
Dicet Amor, Dircen simul atque Amphiona sperne,
    Et varium Rhodiae sordeat artis opus.
Hîc, tibi quam format solers natura figuram,
    (20) Adspice, & Amsteliae candida colla Deae.
Adspice Romanis aliquid praestantius ausis,
    Mobile quod toto corpore pondus habet.
Fortia quid spectas domitoris membra ferarum?
    Herculeas damnant jam tua bella manus.
(25) Perfacilis labor est aegram domuisse puellam:
    Lenior hoc monstrum subdere cura potest.
Exuvias quoque Cypris amat, clavamque manumque,
    Blanda sed obsequiis commodat arma suis.
Maxime lustrator terrae, coelique marisque,
    (30) Adspice, quae possint perplacuisse domi.
Iam peregre vixisse satis. solatia tandem
    Sufficiat gremio sponsa Batava suo.
Vasta nimis mundi jam contrahe regna, tuamque
    Includas circo, sed breviore, viam.
(35) Sic, ubi ab Hesperiis rediit Tirynthius oris,
    Haesit in amplexu Deianira tuo.


Ad
BALDUINUM HAMAEUM,
Medicum, Britanniam repetentem.

DUm procul opposito divisos orbe Britannos,
    Regnaque jam Carolo rege beata petis:
Accipe, quae medicis subscribo carmina chartis,
    Carmina Barlaei signa futura tui.
(5) Forsitan Oceani, forsan fastidia terrae
    Discutiet vatis charta notata manu.
Aut placidos inter relegens haec disticha fluctus,
    Adspicies famae scripta trophaea tuae.
Quin etiam, veteris si fas meminisse magistri,
    (10) Hos elegos mediis pignus habebis aquis.
At vos Aeolii fremitus compescite fratres,
    Ne violet charum dira procella caput.
Qua vehitur meus ille rati, servatur Apollo,
    Depositumque poli nobile puppis habet.
(15) Cui sua Phillyrides, Amythaoniusque Melampus,
    Cui sua Pergameus credidit ausa senex.
Sacraque praeclarus pandit consulta Machaon,
    Et veteres Grajûm terra reclusit opes.
Parcite bellaces Morini, dum transeat hospes,
    (20) Nuncupet & patriis debita vota focis.
Innocuae repetunt Brittonum littora Musae,
    Nec manus Hesperii sanguinis ista rea est.
Cur noceant placido belli solennia Phoebo,
    Martiaque imbelles exigat ira viros?
(25) Non onerant nostras Eoa monilia dextras,
    Fulva nec aurifero pondera rapta Tago.
Doctorum fatale malum sat parvula dos est,
    Pauperiesque bonae mentis iniqua soror.
Audiat Austriacus; debentur libera nobis
    (30) Aequora, nec Pallas partibus aequa studet:
Audiat Auriacus: scelus est vincire Camoenas;
    Hic speciem Mavors impietatis habet.
At tu laeta tuum generosa Britannia civem
    Excipe, Battavicae nomina prima scholae.
(35) Quales Cecropiis redeuntes Roma salutat
    Sedibus, & plausus commodat ipsa suos.
Si caruisse dolor fuerit, matura rependet
    Consilia, & celeres protrahet arte colos.
Opprobrium fatis faciet, nec vindice tanto
    (40) Negliget in leges Atropos ire novas.
Morborum genus omne potens Medicina fugabit,
    Quos Tamesis refluis in mare mittet aquis.
Sic ubi Tarpeias serpens Epidaurius arces
    Appulit, afflictâ cessit ab urbe lues.


In obitum
THOMAE ERPENII,
Linguarum Orientalium in Academia
    Lugdunensi Professoris eximii.

Petit 16
QUi medicos nuper ploravi carmine manes,
    Et magno solvi debita justa seni;
Nunc iterum in lachrymas, iterum in suspiria cogor;
    Nec potuit simplex, qui nocet, esse dolor.
(5) Nulla caret mors morte, nec est sine funere funus,
    Plorantesque trahunt spissa feretra viros.
    [Ed.-1625: Vixque suas servant lapsa feretra vices.]
Quo superis jam thure miser placabitur orbis?
    Quae pia difficilem leniet ara Deum?
Gens vitae secura sumus, mactamur iniqui,
    (10) Nec rea quod justè terra queratur habet.
Lurida terribili latè grassata flagello,
    Pestiferas quassat trux Libitina faces,
Quà Latiis quondam steterat gens Martia castris,
    Aequoreasque bibit Rhenus anhelus aquas.
(15) Nunc ubi Thymbraeo fumant altaria vati,
    Et veneranda sibi limina Pallas habet.
    [Ed.-1625: Et sacrata sibi limina Pallas habet.]
Non flectunt rigidas doctorum nomina Parcas,
    Nec juvat in tantis plus sapuisse malis.
Lugent Pierides, & magnis orba magistris
    (20) Iam tacitos moerent pulpita muta sonos.
Occidit Eoi interpres facundia mundi,
    Notaque Barbarico lingua sub axe silet.
Quae Batavûm populis Arabas confudit, & Indos,
    Atque uno patriam noluit ore loqui,
(25) Illa Caledonios super exaudita recessus,
    Nescivit spatiis Belgica stare tuis.
[Ed.-1625: (25) Illa Britanniacas famâ transcenderat oras,
    Nec poterat spatijs Belgica stare tuis.]
Illa per Hesperias fundens sua commoda terras,
    Clarius inviso nomen ab hoste tulit.
Tota renascentes stupuit Germania voces,
    (30) Et decus hoc doluit non peperisse sibi.
Adspice, quà geminas jaculatur Cynthius umbras,
    Cunctaque quà surgunt sidera, cuncta cadunt.
Adspice, quà Cancri chelis supposta Syene
    Sistit Apollineas, ultima meta, rotas.
(35) Aut ubi Fessanos Numidasque amplectitur Atlas,
    Crebraque Erythraeis puppis inerrat aquis.
Hic potuit vox illa loqui, neglectaque primum
    Scripsit in Occiduo Turcica verba solo.
Iamque procul positum Rhenus compellat Orontem,
    (40) Et nova miratur nomina factus Arabs.
Iam sua Sultano transmittit federa Belga,
    Et socias jungunt Punica regna manus.
Iam Mahumetanae prostant deliria sectae,
    Et male consutae relligionis opus.
(45) Quasque vafer fuerat commentus Sergius artes,
    Mixtaque Idumaeis dogmata nostra sacris.
Quae sapimus reliqui, sapimus vulgaria multi:
    Quae sapuit mens haec, rarior illa fuit.
Illa Palaestinis accendit lampada chartis,
    (50) Et docuit punctis verba notata suis.
    [Ed.-1625: (50) Et docuit punctis dicta notata suis.]
Edidit Hollandis recutitum pervigil orbem,
    Atque Syros alio fecit in orbe legi.
Cur moreris vir magne, tuosque incidis honores?
    Cur leve nos Batavos deseruisse putas?
(55) An ferus & jaculis fatalibus acer Apollo
    Hac etiam nobis parte nocere cupit?
Quod potuit mea Leida nefas? quo numine laeso
    Tam grandis culpae credimur esse rei?
An meliora rapit rigidi inclementia fati?
    (60) Seraque quos optent secula, prima necat?
Non trahit in levibus pelagi suspiria damnis
    Navita, sed magnas naufragus optat opes.
Memnona Dardanidum pubes dum plorat ademptum,
    Incolumi perstans Hectore bella gerit.
(65) Tu moreris, pariterque tuo cum funere condis,
    Proh dolor, ingenii pignora rara tui.
Sed qui tanta novis jam libret pondera curis,
    Vix aliquem moestae das superesse scholae.
Abstulit Occasus, quas linguas protulit Ortus,
    (70) Et tumulus laudes nunc Orientis habet.
Scilicet unus Arabs potuit te stante renasci,
    Unus Arabs voluit te moriente mori.


IN OBITUM
PETRI PAUWII,
ANATOMICI.
Prosopopoeia Mortis.

ILla ego, quam fari mirabile, vivere falsum,
    Non tamen è tumulo Mors rediviva loquor.
Credite mortales, fingunt contraria vates,
    Inque caput nostrum jus quoque Phoebus habet.
(5) Mutarunt en fata vices. loquor ipsa; siletque,
    Cui precium laudis non leve lingua dedit.
Ille triumphatâ toties de morte disertus,
    Cum spolium pelles, ossa, cadaver erant,
Hac dextrâ cadit, & fatalibus occubat umbris,
    (10) Nec potuit nostrae fallere tela manus.
Saevus in imbelles toties qui saeviit artus,
    Et spectacla meas publica fecit opes,
Exuvias miserorum, & siccâ morte cadentum.
    Iamque semel poenam corpora passa suam.
(15) Vidi ego, cum plenis portaret cruda canistris
    Fercula, crudeli dilacerata manu.
Vidi ego liventes extracto viscere dextras,
    Utque jacens stanti fabula factus homo est.
Parcite, Dî, dixi, defunctis parcite membris,
    (20) Et pereat solers in mea frusta caput.
Terra tegat totum; post vitae damna, cadaver,
    Supplicia à miseris posthuma nulla peto.
At quoties vivos, licet arte, resolveret artus,
    Raptaque de calidâ matre catella foret,
(25) Non secus ac placidam tigris Gangetica cervam
    Diripit, aut proprium perfida mater Ityn:
Indolui tam dura scholis documenta parari,
    Et tam barbaricâ commoda caede peti.
Ipsa ego, quae toti sum terror maximus orbi,
    (30) Facta viro risus publica causa fui,
Dum me ridiculi moderantem frena caballi,
    Aut bovis in pigro tergore stare facit.
Vera loquor, quae visa sibi testabitur hospes,
    Ossea ubi circis clauditur aula suis.
(35) Desine mirari. ridet, quae seria, mundus,
    Ludicraque attonita cum gravitate stupet.
O utinam tantum nesciret fama magistrum,
    Quaeque tenet cineres, clauderet urna virum!
Nunc super Ausonios, super exauditus Iberos
    (40) Nominis augusta nobilitate viget.
Effugit fecunda meum Mens sola furorem,
    Et post exequias clara superstes agit.
Stat decus ingeniis. fateor, cogorque fateri;
    Non habet in tantum jus Libitina caput.
(45) Morborum vel mille vices, tot daedala terrae
    Gramina, naturae luxuriantis opes,
Quae Coï docet arcta senis, quae fusa Galeni
    Pagina, quae medicus pharmaca scripsit Arabs,
Quicquid fatales potuit tardare sorores,
    (50) Lentius & nostrum jussit adesse diem,
Et quid quaeque ferat regio, quid ferre recuset,
    Norat, in exitium cuncta reperta meum.
Sed quoniam invidia major post fata perennat,
    Vindictae in solo corpore signa dabo.
(55) Quique meos toties doctè excoriavit alumnos,
    Deque cadaveribus rapta trophaea tulit,
Hac poenam mihi parte luat. quae dextera caedes
    Fecit in exuvias ingeniosa meas,
Rursus Anaxagoras atomos dissolvat in omnes,
    (60) Et secet in similes singula particulas:
In causas facunda meas quae lingua locuta est,
    Democritus Plenum findat & in Vacuum.
At caput, invisas nuribus quod prodidit artes,
    Pythagoras denos dissecet in numeros.
(65) Vosque animae, quarum luxavit corpora Doctor,
    Infesti vobis cor resecate viri.
Rarum aliquid, ni fallor, erit. quae membra supersunt,
    Terrigenûm sectrix excoriabit humus.
Sorte pari pereat. Nemesis justissima vox est:
    (70) Aequa refert, quisquis, quod facit ipse, refert.


IN
Anum nubere parantem.

EQuid adhuc tenero petulans illudis amori,
    Et Paphio tentas bella movere Deo?
Oscula poscis anus, legesque invertis amantum,
    Et cupis exemplo nubere monstra tuo.
(5) Duceris in moestum, gressu titubante, cubile,
    Sponsaque fis, nunquam quae potes esse parens.
Non praeeunt tibi laetus Hymen, laetaeque puellae,
    Deserit accensas arida flamma faces;
Non Lucina tuis aderit placidissima votis,
    (10) Nec gemitus, quales parturientis, erunt.
Et cur hoc nequeas, possum tibi dicere causam,
    Delassare virum, non redamare potes.
Te Paris adspiciens laqueo se stringat amator,
    Leander mediis mergier optet aquis.
(15) Ipse tuis furias flammis praeponat Orestes,
    Te nisi spe mortis Protesilaus amet.
Eligat in rabidum Theseus descendere taurum,
    Quam gremii indignâ parte jacere tui.
Amphitryoniades Nessi sibi toxica poscat,
    (20) Quam te victori succubuisse sibi.
Quin ruere Aeneas malit per saxa, per ignes,
    Saucia quam telis pectora ferre tuis.
Si tales fuerint, Briseida spernat Achiles,
    Hippolytus Phaedram, Phyllida Demophoon.
(25) Te Linus adspiciat, mox detestetur amorem,
    Nec sua basiolis polluat ora tuis.
Ridet Amor, ridet stolidos Cytherea labores,
    Et sua prostitui sacra Cupido dolet.
Miratur calidâ Veneris flagrare favillâ
    (30) Pectora Sithoniâ frigidiora nive.
Et stupet obtusas tantum valuisse sagittas,
    Et vulnus nulla cuspide posse dari.
Nunc arcus periere mei, nunc taeda laborat,
    Nunc precium nostri sordet honoris, ait.
(35) Oscula libantur foedis graveolentia labris,
    Aptaque candidulis basia virginibus.
Brachia lascivae circumjicienda puellae,
    Proh dolor, extinctum penè cadaver habent.
Prensantur putres, exanguia pondera, mammae,
    (40) Collaque mendaci vix speciosa luto.
Vivere vult alios de se, quae proxima morti est,
    Et thalamos optat, debita quae tumulo est.
Quam plorare gravi debebat praefica lessu,
    Nunc mea sed moriens carmina cantat anus.
(45) Non hanc aurifero redimat sibi Iuppiter imbre,
    Heu, nimis ignavos sperneret ille sinus.
Non illam viridi Daphne commutet Apollo,
    Si fugiat; jam mox arida quercus erit.
Non foliis illam cingit viridantibus aetas,
    (50) Aut tenerum facies ornat honora caput.
Omnia marcescunt, oculi, frons, colla, lacerti,
    Tempora, pes, gremium, pectora, lingua, genae.
Exequias haec festa puta, Sponsamque cadaver,
    Quoque thoro flammas expetit, esse rogum.


Ad
CONSTANTINUM
HUGENIUM EQUITEM,
Cum è castris reduci Epithalamium Blyen-
burgianum ipsi offerret.

IAm dudum lituis, bellique immixte periclis,
    Spectasti patriae castra Ducesque tuae.
Et circum horrisono strepuerunt classica cantu,
    Praeliaque imbellem detinuere virum.
(5) Sit satis Auriacis oculos donasse triumphis,
    Exigit ad curas te tua nupta novas.
Quosque legas blandos offert Barlaeus amores,
    Carminaque in molles officiosa thoros.
Bella gerant alii, Veneris nos scribimus ignes,
    (10) Quosque velim ludos dedidicisse, cano.
Ne tamen haec facili noceat facundia vati,
    Aut toties dictos credar amare jocos:
Scribimus inviti Paphiae popysmata matris,
    Et canit in thalamis non nisi jussa chelys.
(15) Cogimur & blandè cupidis parere maritis,
    Iamque petit versus iste vel ista meos.
Sic oneri mea Musa mihi est. sum verna Diones,
    Et totum imperio mancipat illa suo.
Adspicit emeritus, quae quondam exercuit, arma
    (20) Miles, & insolitum narrat & odit opus.
Saepè senex cunas puerique crepundia versat,
    Et Veneris tremulâ praelia voce canit.
Nos quoque languentes in nostro pectore tedas
    Tollimus, & dudum gaudia spreta damus.
(25) Stat chartis conclusus amor. non urimur ultrà.
    Crede, procax non est, garrula Musa mihi est.
At tu, sanguineo Martis subducte theatro,
    Mascula Barlaeae basia fige tuae.
Qualia in Andromaches defixit basia labris
    (30) Hector, in Aemonio Laodameia viro.
Forsan & hoc reduci carmen conducet amanti,
    Et stimulos addet pagina nostra tibi.
Dumque legis rigidi teneros Praetoris amores,
    Officii poteris mox meminisse tui.


Ad Doctissimum Iuvenem,
HUGONEM BOXELIUM,
Artium magistrum.

DUm patrios circum frendet Bellona penates,
    Iamque minax etiam Breda nocere potest;
Dum resonant mediis Mavortia classica portis,
    Et rediens belli praemia jactat eques:
(5) Otia, Boxeli, & Batavi secreta Lycaei,
    Et studium placidae nobile pacis amas.
Phoebus amor tuus est, faciles solatia Musae,
    Ipsaque dum damnas praelia, docta paras.
Succubat exutus titulis fallacibus error,
    (10) Et verum specie jam meliore nitet.
Ingreditur prisco Grajûm sapientia fastu,
    Et sua purgari dogmata Stoa stupet.
Docta Cleantheam lassat solertia turbam,
    Socraticasque vigil cura reformat opes.
(15) Sic patriae vixisse cupis, sic aspera bellis
    Ingenio fiet mitior Heusda tuo.
Audiet Odrysius tenerae praecepta Minervae,
    Nec rigidâ solùm casside tutus erit.
Audiet indomitus tanti documenta magistri,
    (20) Atque tuâ mores leniet arte suos.
Illic innocuo si pinges pulvere vallos,
    Fictaque dimensis castra locabis agris:
Ipse suum perdiscet opus. si moenia scribas,
    Exstruet auspiciis moenia scripta tuis.
(25) Praelia si timidi fugiant, hortabere dictis;
    Fervida si tentent praelia, jussa dabis.
Iam patris Aeneae laudes, nunc Hectoris arma,
    Aemathioque canes bella peracta solo:
Vel quibus Ausonios Cattus spoliaverit ausis,
    (30) Spreverit & Latios Belgica terra Deos.
Omnia doctrinae flectes sub legibus. ipsos
    Bellorum fas est subdere colla duces.
Formant arma Scholae: nec Martia Palladis hasta
    Negligit officii discere jura sui.
(35) Crescite Battavicae tantis virtutibus urbes,
    Et galeas Clario condecorate Deo.
Si neget aeternos belli fortuna triumphos,
    Continuant vestrum pulpita nostra decus.


Ad amplissimum virum,
MATTHIAM OVERBEKIUM,
ruri, ad castra Albiniana, viventem, qua
vitae urbanae & rusticae discrimina
describuntur.

ACcipe, quae doctâ tibi littera mittitur urbe,
    Rhenus ubi fessas sistit anhelus aquas.
Accipe, nec nostrae precium aversare Camoenae,
    Et mea sint studiis otia grata tuis.
(5) Urbis ego, tu ruris amans, jam dispare vita
    Vivimus, atque alium ventilat aura Iovem.
Illic celsa novo surgunt tibi culmina saxo:
    Et propius Superûm limina lambit apex.
Hîc mihi vicino domus est non aemula tecto,
    (10) Nec meus excelso vertice fumus abit.
Illîc coelicolum spacioso fornice templa,
    Hîc eadem nobis, sed magis arcta, patent.
Illic demissam radunt tibi sidera terram,
    Hîc oriens nunquam stella, sed orta micat.
(15) Illic aequoreis citius Sol surgit ab undis,
    Atque Aurora suum deserit alma senem.
Tardius hic vehit illa diem, lucemque moratur,
    Et tenebras citius vespera moesta refert.
Non illic querulas tollit vicinia voces,
    (20) Aut haerent lateri garrula tecta tuo.
Hic anus, invalidis licet enervata lacertis,
    Improba clamosa jurgia voce serit.
Illic innocuâ figis vestigia plantâ,
    Hic Niobe teneros laedit iniqua pedes.
(25) Illic molle suos tibi ver ostentat honores,
    Hic nova purpurei gloria veris abest.
Illic flaventes aestas protrudit aristas,
    Hic eadem sterilis munera nescit humus.
Illic fecundos Autumnus parturit hortos,
    (30) Hic Pomona suas rara ministrat opes.
Illic bruma nives terris aspergit, & agris,
    Hic eadem vultu sordidiore riget.
Illic tardigradis incedit gressibus Io,
    Flexipedi calcans pascua laeta pede.
(35) Illic lanigeris Corydon irascitur agnis,
    Atque aries tanti dux gregis agmen agit.
Illic quadrupedum latos ferit ungula campos,
    Et patiens duri vomeris hinnit equus.
Illic mane diem, & fugientis lumina Phoebi
    (40) Nunciat in medio garrula rana lacu.
Hic neque balat ovis, nec tristi vacca boatu
    Ingemit, aut placidis rana coaxat aquis.
Non hic Neptuni tellus percussa tridenti,
    Horrida qui spirent praelia, fundit equos.
(45) Illic aërii mellis coelestia dona
    Ingeniosa suis sedibus abdit apis.
Illic candidulum plenâ lac verberat urnâ
    Thestylis, & mixtas seligit arte dapes.
Illic grata vocant fessum mulctralia Mopsum,
    (50) Gramineoque jacet Nysa petulca thoro.
Haec loca damnat apis, fastidit Thestylis urbem;
    Et quaerenda foris fabrica lactis erit.
Illic sublimi volitans strepit ardea quercu:
    Hic petulans celsa passer in aede salit.
(55) Illic prata virent, Zephyrusque tepentibus auris
    Florigeros pulchrâ veste coronat agros,
Hic aliquis Tyrio maculavit murice vestes,
    Quodque alibi felis rara cacavit, olet.
Ruri garrit anas, limosaque trinsat hirundo,
    (60) Maestaque jam moriens carmina cantat olor.
Undique dulcisonis resonat concentibus aether,
    Et modulos docili gutture reddit avis.
Hic sua vocalis vendit jentacula pistor,
    Aut merces diro carmine laudat anus.
(65) Tisiphonem simili credam mugire boatu,
    Et Stygius latret talia verba canis.
Aut qui Caucasea damnatus rupe Prometheus
    Supplicii queritur tristia fata sui.
Illic grata quies, tacitique silentia ruris
    (70) Ocia dant Musis inviolata tuis.
Illic cornipedes, agrestia numina, Faunos,
    Et timidas juxtà cernis Hamadryadas.
Hic neque Pan calamos inflat, nec gramine fusi
    Virginei fugiunt, Pane sequente, chori.
(75) Illic empta tuas fugiunt opsonia mensas,
    Hic varias praebent cara macella dapes.
Illic pestiferam difflat locus amplior auram,
    Hic eadem, spatio sed breviore, furit.
Cum tot ruricolis, cum sint tot gaudia vobis,
    (80) Cur mea sors dispar cogitur esse tuae.
Scilicet Attalico turgent tibi scrinia censu,
    Attalicae nobis non numerantur opes.
Nulla gravant inopes vatum sestertia cistas,
    Quaeque natat medio dives arena Tago.
(85) Tu tibi rus geniale facis. si tinniat aurum,
    Ipse tibi poterit Caucasus esse domus.


In nomen uxoris BARBARAE.

Barbara nunc mihi tu, nunc sunt tua nomina lusus;
    Hic mihi, sed forsan gratior ille tibi.
Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis.
    Sic tua Bilbilicus verba poëta canit.
(5) Barbara dicta fuit Latiae gens nescia linguae,
    Barbara gens, quae non Graeca, vocata fuit.
Barbara forma potest vero distinguere falsum:
    Barbara perfectae fit rationis opus.
Barbara virgineos inter celeberrima coetus,
    (10) Romana meruit relligione coli.
Sub juga jam Seres, jam barbarus isset Orontes,
    Aemathii doctus carminis auctor ait.
Nec moritura canit divini Musa Tibulli
    Barbara gypsatos stringere vincla pedes.
(15) Barbara narratur venisse venefica tecum:
    Hypsipile charum scripsit ad Aesonidem.
Barbara respersa est puerorum sanguine Colchis,
    Insontem jugulat barbara mater Ityn.
Barbarus est Phasis: studiis quoque barbara Thrace est.
    (20) Barbaraque Eoas vectat Erythra rates.
Barbarus est Atlas: sunt barbara moenia Byrsae,
    Barbarus est Phalaris, barbaricusque Scinis.
Barbara Barbariae loca sunt, vocisque ferinae,
    Totaque barbarie barbara terra riget.
(25) Barbarico viguit Latii facundia bello,
    Barbarus attonita saevit in urbe furor.
Ausonias audax cum frangeret Hannibal arces,
    Moribus & victu barbarus ille fuit.
Barbara se peltis pugnans defendit Amazon,
    (30) Barbara Bellona est, Barbarus Antiphates.
Sunt & barbaricae chlamydes, ensesque togaeque,
    Barbaraque in Phrygio crine tiara nitet.
Barbara Romulidûm recreant spectacula mensas,
    Barbaraque in Caveis bestia bella parat.
(35) Barbara magnanimum timuit Germania Drusum,
    Sensit barbaricos Martia Roma Getas.
Dardanidae vincunt, dum restat barbarus Hector.
    Sternitur astrictis barbarus Ister aquis.
Est ubi barbaries, & barbarus infremit horror.
    (40) Luxuriat laetis barbara Persis agris.
O quoties doluit Rhenus, qua barbarus ibat!
    Ponitur ad patrios barbara praeda Deos.
Est quos saevities accusat barbara; sunt quos
    Naufragii damnis barbara Syrtis alit.
(45) Barbara Romanae discussit verba loquelae,
    Reddidit & priscas Valla latinus opes.
Turba, Camoenarum Phoebique perosa lepores,
    Nec quibus ingenium mite Minerva dedit,
Crudelis, nullaque ferox placabilis arte,
    (50) Barbara Palladiis creditur esse viris.
Pannonios crebrò populantur barbara fines
    Agmina, Caesareo gens inimica solo.
Littera frendentis rabiem testata molossi,
    Bis mansueta tuum Barbara nomen habet.
(55) Littera quam patulo gens Dorica clamitat ore,
    Pandit vocali ter tua verba sono.
Barbara regali celebrat convivia luxu
    Magnificas jactans Persa superbus opes.
Barbara Idumaeas jugularunt agmina cunas,
    (60) Barbara dum jussus miles in arma ruit.
Barbarus has segetes & culta novalia miles,
    Et Meliboee tuos depopulatur agros.
Barbara crudeli satiantur viscera pastu,
    Barbaraque Indorum funera ventre latent.
(65) Quas sacer ille feras modulando leniit Orpheus.
    Caedibus & victu barbara turba fuit.
Barbara Barbariam, & diffusos terminat Afros
    Gadibus, & calidâ terra perusta Pharo.
Barbara sic Grajis, sic Barbara nota Latinis.
    (70) Barbara, te vates scribit, & historicus.
Barbara, per cunctas resonant tua nomina terras.
    Barbara, quàm saevae crederis apta rei!
Barbara sed toto quamvis sis nomine, solum
    Oscula cum non sint barbara, mitis eris.
(75) Barbaries nihil ista nocet. si blandula frons est,
    Blandula si vox est, Barbara nulla mihi est.


EPITHALAMIUM
In nuptias
IOHANNIS BOR,
Medici.

QUem Batavis nuper medicum formavit Athenis
    Phoebus, & Aonides excoluere Deae,
Iam proprium sibi Cypris habet. procul ite Camoenae;
    Alter in Idalia poscitur arte labor.
(5) Borriades dominae subdit sua colla Dionae,
    Atque alia Musas virgine damnat amans.
Reddita pro Cirrha Paphos est, Helicone Cithaeron,
    Quemque Claros tenuit, mollior Ida fovet.
Omnia sordescunt, herbae, medicamina, morbi;
    (10) Iamque aliquis Veneris praemia morbus habet.
Una fugat veteres conjunx lepidissima curas,
    Et facit egregias victa puella vices.
Gallia Daphneum capiti circumdedit orbem,
    Nunc decorant pexas myrtea serta comas.
(15) Scilicet ista manent doctas redimicula frontes;
    His Paris, his petulans cinctus Adonis erat.
Horrida Pergamei calcantur scripta magistri,
    Et nova, quae doceat, dogmata dictat Amor.
Qualia inexpertam docuit Leander amicam,
    (20) Cum tumidis primùm sospes abisset aquis.
Qualia in Hypsipiles thalamis recitavit Iason,
    Aut Paris Oenonae dixit amica suae.
Blanda placent, risus, oculi, thorus, oscula, tedae,
    Et si quid charum tectius esse solet,
(25) Expetiturque Deûm toties dignata cubili
    Fabrica, & in vultu dispare ludit Hymen.
Illa, graves quamvis, expugnat forma Catones,
    Illa vel armatos cogit amare deos.
Illa Panomphaeum celso pellexit Olympo,
    (30) Et summum aurifero miscuit imbre Iovem.
Illa suum tacitos virus diffundit in artus,
    Et placido tetricos fascinat ore viros.
Pelias Argolicis cantata est vatibus hasta,
    Fabula mendacis sed fuit ista soli.
(35) Quae ferit, & laesos eadem persanat amantes,
    Forma puellarum Pelias hasta fuit.
Hanc petit, hanc circum spaciosus volvitur orbis,
    Non haerent alio pondera nostra loco.
Haec quoque, Sponse, tuis defixit spicula venis,
    (40) Eque tuo certam vulnere sperat opem.
Nec tibi jam prodest veteris sapientia Coi,
    Coctaque millenis pharmaca simplicibus.
Quid centum misces uno cratere maniplos?
    Imbibet haec medicum laesa puella suum.
(45) Quid lenire paras totidem, mala nomina, febres?
    Te quoque jam febris, sed reditura, tenet.
Cur modò derivas, modo fluxus arte revellis?
    Crede mihi, hac ipsa sanior arte fores.
Nunc aegrum fodis ense latus, nunc lumina tractas,
    (50) Nunc illi tremulo corde mamilla salit.
Nunc aliis lento pectus torretur ab igne;
    Et tamen his etiam partibus ipse doles.
Plurima dum sanas, dum totos porrigis hortos,
    Dic mihi, cur dominum negligit herba suum?
(55) An quia mollis amor solis sua gaudia saxis
    Invidet, atque hominem vult superesse sibi?
An quia majorum sequimur vestigia nati,
    Et patrias artes nos quoque scire juvat?
An quia cum toto delirent numina coelo,
    (60) Dedecus est puerum plus sapuisse deum?
An quia Acidaliâ volupe est caluisse favilla,
    Et tibi plus flamma haec, quam medicina, placet?
An quia cum serus tibi deseret Hesperus Oetam,
    Pharmaca Machtildis non violenta dabit?
(65) Sic tua non doctae transcribis jura maritae,
    Hippocratisque tui nescia sanat amans.
Nec peccare puta; magni secura Galeni
    Nupta Machaonium si tua tractet opus.
Tu titulos, tu jura dabis, tu pilea confer.
    (70) Hoc quoque Doctorum nomina juris habent.
Interea medius dum turbat fercula vates,
    Et mea festivus carmina ridet amor,
Spumantem puerorum aliquis praelibet Iacchum;
    Nam posuit siccis omnia dura Deus.
(75) Tuque animae pars magna meae, dulcissime Borri,
    Excute Machtildi vela recincta tuae.
Scande thorum, at qualem posita gravitate Catonem
    Conjugis in gremium credimus isse suae.
Ipsa favens primas nox longius explicet umbras,
    (80) Et veniat rutilo lentus ab axe dies.
Surgat progenies non inficianda parenti,
    Patricias cingat crebra corona fores.
Sic quoque languentis reparas dispendia mundi;
    Incola nec nostri degener orbis eris.
(85) Fortè aliquem, saevum Belgis qui avertat Iberum,
    Deque tua Martis fulmina stirpe dabis.
Adspicis, ut cunctis annixus viribus hostis,
    Iam patriam summo margine radat humum?
Obiice, quae pugnent, animas, nova robora crescant;
    (90) Ne pereat belli gloria, Cypris amet.
Pergama quod steterint, armis debetur, & ulnis;
    Hectoris hîc, Hecubae laus quoque magna fuit.
Ni toties viduos auxisset Roma penates,
    Victor in hos colles Hannibal isset ovans.
(95) Basia si cessent, fecundaque praelia vitae,
    Auriacus nullo milite tutus erit.
Solve fidem, tantus nec subtrahe pignora civis.
    Cum pater es, magni nominis orsa tenes.
Tolle moras, spondet faciles Machtildis amores,
    (100) Et sua non ultrà vota timere cupit.
Nec tamen ex illa redeas malè notus arena,
    Nec nimium timidus, nec nimis acer ama.


EPIGRAMMA
in eosdem Sponsos.

SI Probitas unquam casto sociata Pudori,
    Iunctaque si Pietas cum Pietate fuit:
Si Gravitas potuit blandos non spernere vultus,
    Formaque praeclarae praemia mentis amat:
(5) Si Venus & parili nectuntur federe Pallas,
    Et recubant uno Phoebus Amorque thoro:
Adspice, quos geminos sociarunt Numina Sponsos,
    Exemplum dictae nobile pacis habes.


Ad Ampliss. Doctissimumque virum,
D. IACOBUM PETITIUM,
I.U.D.
vitreorum munerum datorem.

QUas mittis Venetûm, gratissima munera, merces,
    Accepit facili Barbara nostra manu.
Nunc erecta nitent mediis anathemata tectis,
    Et sibi bis genitus sacra Lyaeus habet.
(5) Tu fragiles transmittis opes, & daedala quantum
    Artifici possit pollice dextra doces.
Cernimus inflexum sinuosis orbibus anguem,
    Qui totum diro vertice fulcit opus.
Scilicet hic nimii damnat carchesia Bacchi,
    (10) Vinaque vipereum virus habere monet.
Ne sapiens mediis cedat prudentia mensis,
    Insanum prudens bajulat hydra Deum.
Et velut implicitus sua miscet corpora serpens,
    Sic mixto socios agmine Liber amat.
(15) Lucida dispersi depingunt membra colores,
    Vinaque dissimili saepè colore placent.
Sunt haec mundanae fallacia gaudia vitae,
    Nec, nisi quae frangant numina, vitra sumus.
Haec mecum quoties cernis, dilecte Petiti,
    (20) Natales fragili è pulvere disce tuos.
Flamma levis, levior genuit tua munera fumus,
    Et levis has Itali dextra rotavit opes.
Flamma eadem, cautusque minus tua disjicit hospes
    Munera; nec magno nata labore cadunt.
(25) Sic vitreâ natus pariter de stirpe misellus
    Occidit, & morti se quoque debet homo.
Altius ad dignas animo consurgere curas
    Nos decet, & superis figere corda locis.
Te neglecta Themis, spretus te poscit Apollo,
    (30) Et quondam studiis Pallas amica tuis.
Sat Venetis Gallisque datum. jam Curia supplex
    Atque tuam meritò Patria sperat opem.
Hoc age, & iratis tandem placare Camoenis,
    Et vitae studeas praemia ferre tuae.
(35) Sic tibi perpetuos virtus decernet honores,
    Quosque negat coecus jam favor, illa dabit.
Sic quae misisti, sed inania, pocula Bacchi,
    Huc veniens isto numine plena bibes.


Eximiae eruditionis viro,
QUIRINO à CANKEBEER,
    I.U. Doctori.

DUm natura suos effoeta recolligit ausus,
    Fessaque nascendo tempora trudit Hyems,
Iamque suos abiens Autumnus damnat honores,
    Et pudor est nudum veste videre latus,
(5) Frigora dum gelidâ Boreas invitat ab Arcto,
    Et laxat famulas languida bruma manus;
Ecce triumphales agitat Sapientia currus,
    Egregiasque vices cum Iove diva facit.
Ipsa novos animos Pallas capit, ipsa labores
    (10) Explicat, & laudes virgo patrima suas.
Panduntur curarum aedes, panduntur honorum,
    Utraque, sed socio limine, templa patent.
Abditus ingeniis gliscit calor, ardor honesti
    Inclyta magnanimae pectora pubis agit.
(15) Vix transit sine vate dies. lux altera, rursum
    Altera Pegaseas lassat honora Deas.
Aemula Battavicas virtus exercet Athenas.
    Invidiam credo nomina magna pati.
Qualis Olympiacae miratus praemia palmae,
    (20) Instat equus, si, quos occupet, ante videt:
Hunc alius super, atque alius sequiturque premitque,
    Et rapidis fervent concita plaustra rotis.
Viderat haec dudum plaudentis signa Lycei;
    Meque trophaea manent illa, Quirinus ait.
(25) Ibimus, & si quis meritis locus, ibimus, inquit;
    Materies laudis sit Themis una meae.
Hac Minos, justusque Solon, hac arte Lycurgus,
    Nec moritura meus nomina Caesar habet.
Hac Decius Paulusque vigent, & maximus Azon
    (30) A serâ titulos posteritate refert.
Invenit mens docta viam. patet omnis eunti
    Iustitia, & vastos explicat illa sinus:
Innumeras legum facies, & flexile verum,
    Iuraque clamosi litigiosa fori:
(35) Quid juvet haeredem, quid spes eludat habendi,
    Ut trepidi possit causa placere rei:
Quanta fides tabulis, & quali teste probentur,
    Quidque queat socios dissolüisse thoros:
Temperet ut juris ratio decreta severi,
    (40) Quae maneat sceleri debita poena suo:
Cunctaque Caesareis veneranda volumina sceptris,
    Aptaque bellantum litibus, apta togae.
Suspice Laeida virum, & tantae da debita fronti
    Praemia, ne proprium sit sine teste decus.
(45) Ad te tota redit plenis spectata theatris
    Gloria; communi semper honore meres.
Sunt tua, quae defert insignia; quaeque coronant
    Tempora, sunt curae Pilea signa tuae.


In Mausoleum
GULIELMI AURANSIORUM
    Principis, quod Delphis visitur.

ADspice Nassovii saxum regale sepulchri,
    Quisquis ad Auriaci nomen & arma stupes.
Haec memor Austriacum patria indignata Philippum,
    Erigit Auriaco posthuma busta suo.
(5) Surgit in invidiam pulsis hoc marmor Iberis,
    Senaque virtutum praemia Belga parat.
Lustra oculis spectator opus, vultusque pererra,
    Quos labor & solers sculpsit in aere manus.
Incubat Auriaco Auriacus, sed eburneus illi,
    (10) Qui priùs Albanum terruit ense Ducem.
Sic jacuit dira stratum mercede cadaver,
    Cum manus innocuum sterneret emta caput.
Cernis, ut insideat lapidi fortissimus heros?
    Illa Patris patriae prisca figura fuit.
(15) Talis erat, cum jura daret, cum vindice ferro
    Solveret Hesperio Belgica colla jugo.
Suspice Pyramidum surgentes more colossos;
    Hoc aeterna Ducum gloria culmen habet.
Undique funestae fera Mortis oberrat imago,
    (20) Exuviisque suis imperiosa riget.
Disce triumphantes Parcis succumbere dextras,
    Armaque, sed fatis praeripienda, geri.
Stat Pietas, sacrumque manu veneranda volumen
    Gestat, & aethereas diva recludit opes.
(25) Hoc Pietas Duce tuta fuit, potuitque sub illo
    Non timidâ coelum relligione coli.
Stat juxta Herculeo circumdata tergore virgo,
    Fortiaque invicto pectora Marte gerit.
Hesperios sic ille Deos & castra fugavit,
    (30) Et valida fregit Baetica sceptra manu.
Tuque serenato Libertas aurea vultu,
    Hoc libertatis vindice, pulchra nites.
Parte alia adversum sceleratis exerit ensem
    Iustitia, & laeva ponderat aera manu.
(35) Talis Arausiades media inter praelia ductor
    Asseruit Batavi jura verenda fori.
Unaque dum Marti, Themidi manus altera servit;
    Et geminos stricto vindicat ense deos.
At quae per cunctas fundat praeconia terras,
    (40) Belligeras inflat Martia Fama tubas.
Hinc puer atque illinc lachrymis indulget acerbis,
    Et dolet extinctas, quas gerit ipse, faces.
Diffluat in lachrymas & acerbos Belgica planctus,
    Dum subit extincti tristis imago Ducis.
(45) Quis parta Hispano faciet? tu maxime Fili,
    Ne moriare prius, quam moriatur Iber.


Illustrissimo
DOMINICO MOLINO,
Senatori Veneto, cum Hymnum in
Christum, & Argo Batavam
ipsi mitterem.

Vivis, & externum celebras, Moline, poëtam,
    Et tibi dilectum pergis amare caput.
Nec tua Barlaei praelustris purpura cantus
    Despicit, & Musae dona pusilla meae.
(5) Prima salutiferum depingit pagina Christum,
    Ingentemque pio personat ore Deum.
Altera barbaricis oneratas mercibus alnos,
    Hesperiique canit grandia damna soli.
Sic modo me tellus vatem, modo possidet aether:
    (10) Nunc hominum laudes, nunc habet ipse Deus.
Iamque feror medios acer bellator in hostes,
    Iam cano tranquillae nobile pacis opus.
Iam me ficta juvant veterum mendacia vatum,
    Iam modulos adflat sanctior aura meos.
(15) Artifices distincta petunt. hic incubat auro,
    Et Venetûm rutilo sculpit in aere Ducem;
Ille rates aptat pelago; docet alter amores:
    Eligit ingenio quilibet apta suo.
Nobis cuncta pacent, tellus, Acheronque, polusque;
    (20) Ludicra cum gravibus; tristia cum salibus.
Omnia sunt vatum, sunt unius omnia Phoebi,
    Militat ad nutum machina tota meum.
Imperium Veneti spatiis diffunditis amplis,
    At meus in coelos altius Hymnus abit.
(25) Terminat Euganeos Rhaetusque & Dalmata fines,
    Quaeque jacet medio Candia vestra mari.
At mea in Occiduis dominatur finibus Argo,
    Et spolia ex ipso Sole stupenda refert.
Tu quoque qui vastam curis prudentibus urbem,
    (30) Consiliisque regis transtra, ratesque tuis;
In carmen Moline venis. tu magne Senator
    Cogeris ad leges arctius ire meas.
Quae tibi si placeant, & si ventura placebunt,
    Aonias toto fonte bibemus aquas.
(35) Et mea, Molini nimium proh sera voluptas,
    Diffluet in laudes ebria Musa tuas.


Ad doctissimum virum,
BALTHASAREM BONIFACIUM,
Archidiaconum Tarvisiensem.

Origineel in de
Waller Manuscript Collection, Uppsala University Library
EUganei Patres, mediis qui scribitis undis
    Carmen, & Adriaco tingitis ora mari;
Et tu Pegaseâ vates redimite coronâ
    Balthasar, ô Musae gloria sera meae:
(5) Dicite, cur viles pretium meruere libelli?
    Et Veneto nostrum teste probatur opus?
Laurigerasque inter fertis mea nomina frontes,
    Et favet applausu purpura vestra suo?
Ausonii laus ista soli est, donasse poëtas.
    (10) Illo Helicon totus, totaque Cirrha loco est.
Illic Naugerii faciles in carmina Musas,
    Et faciles in se sensit Hyella Deas.
Illic Virgilio certasti, Bembe, Latino;
    Et clara Hippolyte Castilione fuit.
(15) Illic Cotta suam cecinit risitque Lycorim,
    Flaminiique fuit dicta Turunda jocis.
Aonios meruit Latio Toscanus honores,
    Et potuit vestro Carga sub axe legi.
Hic Fracastorios, Zanchos, doctosque Camillos,
    (20) Et geminos Strozas, Capiluposque tulit.
Quaeque Sadoleto, quae Lascare terra superbit,
    Quae dedit Ascanios, Itala terra fuit.
Hic, Arioste, tuos petulans modularis amores,
    Et placido reges carmine Vacca canis.
(25) Hîc per Apollineos Palearius ambulat hortos,
    Inque suâ mores virgine Tonsus amat.
Quos ego si taceam, Romam spectate canentem,
    Et quae Tarpeia carmina rupe fluunt.
Lauriger Urbanus media Pater urbe Quirini
    (30) Pectora Phoebaeo tacta furore quatit.
Hic hederae, & sacrae coëunt in Praesule mitrae,
    Quique Dei, vatum praesidet ille gregi;
Cummunesque mihi versat mens ardua curas,
    Et studiis dispar non cupit esse meis.
(35) Vestra est Calliope, Veneti, Tritonia vestra est.
    Numina tot vestris plus viguere locis.
Desinite in Batavum conferre encomia vatem,
    Qui rude Hyperboreo sub Iove pangit epos.
Longius Aoniis, quàm vos à fontibus absum,
    (40) Longius à Cirrha, Castaliisque vadis.
Longius à priscis vivo semotus Athenis,
    Moeoniique procul patria vatis abest.
Sum procul à magni cunis tumuloque Maronis,
    Nec fluis in nostros Sulmo diserte lares.
(45) Me Vahalis, me Mosa pater, me Rhenus inundat,
    Flumina Pegaseis non satis apta viris.
Hinc Permessus abest. vobis vicinior ille est.
    Imminet Ionio Graecia tota mari.
Phocidos amnis abest. vobis cum deficit ille,
    (50) Totus Castalias Adria fundit aquas.


Ad eundem, immodicum Carminum
meorum Encomiasten.

NOn ego cum vestris ausim certare Camoenis,
    Balthasar, aut Batavis vatibus ire comes.
Parce meis claras hederis postponere lauros,
    Aut hominem tantis aequiparare Deis.
(5) Parce precor graciles ad sidera tollere Musas.
    Nec studiis dona grandia verba meis.
Accola Tarvisi, sit fas mihi dicere, parce
    Invidiam famae conciliare meae.
Tutius est humiles inter reptare myricas,
    (10) Tutius Heroum nomina ponè sequi.
Cymbula, quae tumidis pelagi confisa procellis
    Navigat, has audax mergitur inter aquas.
Non ego in Aegaeo pandam mea vela profundo;
    Navita, qui littus seligit, ille sapit.
(15) Non ego nubivagas Alpes, non Pelion altum
    Scandere, non istâ molior ire viâ.
Praecipites metuo scopulos livoris iniqui;
    Ne noceant iterum, cui nocuere semel.
Tutius in tacitae gradiar convallibus Idae,
    (20) Et mea depressam pagina radet humum.
Me Bavii terrent, spretique opprobria Maevi,
    Et levis in tota Marzus Amazonide.
Terreor indoctâ rauci Theseide Codri,
    Terrent Mygdonii tristia fata Midae.
(25) Et nunc Icarei subeunt discrimina fastus,
    Et malè servato lapsus ab axe puer.
Plurima cum timeam, plus hoc fortasse timebo,
    Ne ruat in nostrum turba diserta caput.
Turba poëtarum, secli, proh, tacta veneno,
    (30) Impatiens ulli cedere, ferre parem.
Sit satis ingenti non displicuisse Molino
    Carmina, & applausus emeruisse tuos.
Sit satis, hoc gemino me dictatore probari,
    Sit satis ad laudes gloria vestra meas.
(35) Testibus his poterunt de me dixisse nepotes:
    Spreta domi potuit Musa placere foris.
Dicet posteritas: inter Rhenumque Silinque
    Aonias blande concinuisse Deas.
Dicet posteritas: facili modulamine Mosam,
    (40) Medoacumque sua perstrepuisse chely.
Dicet posteritas eadem: Rhenumque Athesinque,
    Et Vahalim cantus consociasse suos.
At brevius: vicina Pado permixta fuisse
    Carmine Battavicis flumina fluminibus.
(45) Denique dicet & hoc: serò coiisse suävi
    Barlaeum & magnum federe Balthasarem.


IN SATYRAM
quae inscribitur Hieromastix,
AD
DOMINICUM MOLINUM.

FAllor? an hoc nostro frendet Lucilius aevo?
    Pacuviosque iterum secula sera ferunt?
Horridulum quiddam dura de nare locutus
    Persius, haud alio carmine censor erat.
(5) Quique suis risit scelerum popysmata sannis,
    Et tot Romanae probra nefanda togae:
Perfudit simili Latium Iuvenalis aceto,
    Nec potuit populi crimina ferre sui.
Moechus, & obscena ceventes parte Quirites,
    (10) Alpheus, indocto cum Labeone Glyco,
Infamesque lupae, & precio nonaria prostans,
    Et quae Socraticus membra cinoedus amat,
Pamphilus, Hermogenes, & discunt templa pudere,
    Haec mordax Bavios pagina dente notat.
(15) Hîc Superos Divosque gerens in fronte sacerdos,
    Hîc luit haud nimium Vesta perosa virum.
Ne mirare novum, prudens Moline, poëtam,
    Et Satyras vestro posse sub orbe legi.
Difficile est Satyram non scribere. desipit orbis.
    (20) Materies Satyrae plurima quisque sumus.
Pantolabos, Verres, Nomentanosque nepotes
    Cantaber, Ausonius, Belga, Britannus habent.
Fabula decrepito non luditur altera seclo,
    Nec nova stultitiae est scena, sed actor abit.


IN HISTORIAM
Clarissimi doctissimique viri
ISACII PONTANI,
De rebus Danicis.

In:
Petit 36

GEntis Hyperboreae dominos, populosque Trionum,
    Sceptraque per Regum continuata manus,
Et formidatam Tarpejis sedibus Arcton,
    Et tot Vandalico praelia gesta solo,
(5) Posteritas, te teste, leget Pontane, nec illud
    Nesciet, Augusto judice, Cimber opus.
Ingenio per regna, Duces, urbesque vagaris;
    Totaque jam Thetys, totaque Vesta patent.
Sic studiis diversa placent. nunc aethera spectas,
    (10) Et procul errantes contrahis arte Deos.
Nunc patrios memoras intorto crine Sicambros,
    Et seclum tenebris eruis omne suis.
Ipse etiam, Occiduis nuper bellator in undis,
    Amstela, tam grandi vindice laetus ovat.
(15) Haec scribis, vir docte, tuis. Iam longius actus
    Parrhasiae celebras littora vasta plagae,
Codanumque sinum solers metiris, & arces.
    Et quondam Batavis noxia rura meis.
Scilicet hunc Regi juvat impendisse laborem,
    (20) Oceanique Deos demeruisse tibi.
Ut si terra neget precium, submurmuret aequor,
    Nec si Belga satis, plus tamen Arctos, amet.

Editie-1631:

in Historiam clarissimi doctissimique viri
D. ISACII PONTANI,
De rebus Danicis.

GEntis Hyperboreae dominos, populosque Trionum,
    Sceptraque per Regum continuata manus,
Et formidatam Tarpeis sedibus Arcton,
    Et tot Vandalico praelia gesta solo,
(5) Posteritas, te teste, leget PONTANE, nec illud
    Nesciet, Augusto judice, Cimber opus.
Ingenio per regna, Duces, urbesque vagaris;
    Totaque jam Thetys, totaque Vesta patent.
Sic studiis diversa placent. nunc aethera spectas,
    (10) Et procul errantes contrahis arte Deos.
Nunc Phoebi delubra subis, veterumque repurgas
    Scrinia, nunc tragicum cura reformat opus.
Nunc memoras priscos intorto crine Sicambros,
    Et seclum tenebris eruis omne suis.
(15) Ipse etiam, Occiduis nuper bellator in undis,
    Amstela tam grandi vindice laetus ovat.
Haec scribis, vir docte, tuis. Iam longius actus
    Parrhasiae celebras littora vasta plagae:
Codanumque sinum solers metiris, & arces.
    (20) Et quondam Batavis noxia rura meis.
Scilicet hunc Regi juvat impendisse laborem,
    Oceanique Deos demeruisse tibi.
Ut si terra neget precium, submurmuret aequor,
    Nec si Belga satis, plus tamen Arctos amet.


In Historiam Belli Belgici
PETRI BOR.*

In:
Petit 20c

QUid toties vexata, furens quid Belgica possit,
    Quantum pro patriis audeat illa focis:
Sustineat quam dura pati mens conscia recti,
    Albano stupuit sub Duce saevus Iber.
(5) Mitius ingenium regalibus addidit armis
    Italus, & docta profuit arte magis.
Cessimus Hesperiae, nostrisque erepta triumphis
    Oppida Cantabrica succubuere manu.
Et mox percusso Libertas Principe moerens,
    (10) Indoluit populi fata suprema sui:
Cum nova de patriis soboles augusta favillis
    Surgit, & Auriaci funeris ultor adest.
Mauritiumque sequi nostrae coepere cohortes,
    Istaque collapsum dextra capessit opus.
(15) Gaudet Breda capi. devictas reddidit urbes
    Isala, stant Frisio castra subacta solo.
Alta triumphanti paret Groninga Leoni,
    Caesareaeque vetus concidit urbis honos.
Bructerus & Salii nostrae sunt nomina partis,
    (20) Et Batavûm laxis finibus arma ruunt.
Iamque prior victis redit in praecordia virtus,
    Austriacasque ferox despicit illa minas.
Haec venerande tuos, Borri vis scire nepotes,
    Bellaque tam claro plurima teste legi.
(25) It Ducibus tua dextra comes. tu praelia reddis,
    Pingis & in chartis Pergama nostra tuis.
Quam cuperem sociis tua currere secula seclis
    Nassovii, & junctis gressibus ire duos,
Ut victrix quem nulla Ducem Bellona fatigat,
    (30) Tu quoque non cesses, maxime Scriba, loqui.


Eximiae probitatis ac eruditionis Iuveni,
ARNOLDO BEAUMONTIO,
    de Ultima voluntate disputanti.

ULtima, Beaumonti, morientum verba Quiritum
    Tuta patrocinio vidimus esse tuo,
Et morti mandata dari, legesque sepultis,
    Et dominum dubiis scribere jura bonis.
(5) Scilicet haeredum dextras frenasse rapaces,
    Et tanta dites expedit arte mori.
Non hîc ad curas homini sua sufficit aetas,
    Prospicit in seros anxia cura dies.
Et jam scire juvat, quae sit fortuna nepotum,
    (10) Ac nimis ingratae posteritatis opes.
Venturasque vices tabulis spectamus in illis,
    Quas pater aut titubans scribere jussit anus.
Solliciti morimur, quales quoque viximus antè,
    Filia sit quantum, quantum habitura nurus.
(15) Dumque graves loculos longos partimur in annos,
    Credimur in terris hoc superesse modo.
Insanire libet. sequimur, quod linquimus, aurum,
    Exanimesque ipso in funere jussa damus.
Et, ne de rapto dubitet mors corpore, septem
    (20) Testibus aeternae mortis adimus iter.
Nec minus ex ipsis surgunt mox jurgia bustis,
    Et querulos fratres charta relicta facit.
Et dum certa alibi poscunt oracula stulti,
    Egregios census curia lenta vorat.
Tu meliora tuo suades, Arnolde, clienti,
    Iuraque non multum litigiosa probas.
(25) Sed causas ratione regis, pietate tribunal,
    Et fallax socia relligione forum.
Quam colis, illa Dea est. patria est, cui vivis, & aether.
    Ad laudes praeeunt nomina tanta tuas.
Et super haec animum clari genitoris imago
    (30) Dum subit, hac sobolem fas erit ire viâ.
Saepius hos monitus, Beaumonti, in pectore versa:
    Hoc tibi postremum Velle poëta loquor.


Ad Doctissimum Iuvenem
THOMAM HONERDUM,
Licentiatum.

QUi thalamos laudesque ducum, regumque tiaras,
    Et numeris cecini busta superba meis,
Et Tartessiacis fumantia littora flammis,
    Et tot Belgarum diruta transtra manu:
(5) Nunc, Honerde, tibi fessis praeconia Musis,
    Pauculaque in laudes praecipitata loquor.
Materies non una mihi est. nunc inseror astris,
    Aethereasque alto vertice rado domos;
Nunc humilem me terra capit. sic partior orbi
    (10) Carmina. nec solum terra, nec astra placent.
Vatibus ingenium est in multas flexile partes,
    Nec sacer hic una stat regione furor.
Nunc nova transactis, nunc miscent sacra profanis.
    Nunc homines gaudent, nunc celebrare Deos.
(15) Castra, duces, litui, fasces, diademata, reges,
    Busta, rogi, cineres, federa, sponsus, amor,
Relligio, pietas, & tot cantantur amici,
    Et venit in modulos femina virque suos.
Ipsa etiam heroo jam nunc mihi fulta cothurno
    (20) Depugnat pedibus Martia Sylva meis.
Nec Schola, nec nostris abeunt indicta Camoenis
    Nomina, quae Themidi, quae placuere mihi.
Tu quoque jam pulchro, Iuvenis, spectande theatro,
    Ingenii lusus cogeris esse mei.
(25) Dumque per egregias legum diffunderis artes,
    Consiliumque gravis praecipis omne fori:
Pilea cum titulis, cum majestate triumphos,
    Et non invito carmina vate refers.
Quae tibi si placeant patriis virtutibus aucto,
    (30) Non poterunt docto non placuisse patri.


In disputationem
DE
HYDROPE.

BElgica, quae mediis vivis tranquillior undis,
    Belgica, quae solis regna tueris aquis;
Belgica, quae Vahalim, & bellacis pocula Mosae,
    Et latices Rheni praetereuntis amas;
(5) Adspice Battaviae juvenem. cui docta papyrus
    Acria funestis praelia dicit aquis,
Fatalesque obitus occultis imputat undis,
    Quasque probas, dicit displicuisse sibi.
Dissidet à domina soboles, à matre propago,
    (10) Nec loquitur votis congrua verba tuis.
Scilicet objectis hosti servamur in undis,
    Tantaque sed fluxis regna tuemur aquis.
At qui nostra premunt immoti corpora fluctus,
    Materiem lentae perditionis habent.
(15) Mille modis morimur. bibimus feralia vivi
    Pocula, nec lethi longius autor abest.
Funereas haurimus aquas, immergimur undis,
    Fataque distento proxima ventre latent.
Et pariter nobis urnae sumus atque cadaver,
    (20) Quique tumet, funus bajulat ipse suum.
Haec, vir docte, doces, & quae tibi tanta paratur
    Gloria, damnatis tota paratur aquis,
Sic aliis tellus, aliis bellacia debent
    Aequora, & exuto carbasa rapta mari.
(25) At gravis & tacitis crescens successibus Hydrops
    Invenit ingenio praemia digna tuo.
Dumque sibi latices sitiens, tibi pilea poscit,
    Nec tamen aut titulis, aut saturatus aquis.


In honorem
FRANCISCI VOSSII, I.U.D.
Ad Clarissimum virum,
GERARDUM VOSSIUM Patrem.

TAndem etiam Batavae subeunt palatia Musae,
    Atque aliquis, Vossi, crederis esse foris:
Praemiaque ingentes solantur regia curas,
    Et precium, Carolo judice, grande refers.
(5) Sic scripsisse juvat; chartis cùm purpura dives
    Annuit, & fulgens otia donat ebur.
Altera nunc iterum tibi gaudia parturit aether,
    Dum patrium soboles aemula calcat iter.
Stat Iuvenis, totasque viris edisserit artes,
    (10) Et tetrico loquitur congrua verba foro.
Qualia legiferae dictant consulta tiarae,
    Aut Latiae rostris exposuere togae.
Per titulos, laudesque tuas, natique vagaris,
    Inque tuum coëunt dissita regna decus.
(15) Auriferis alibi Tamesis tibi labitur undis:
    Hic tua, quae celebret, pignora Rhenus habet.
Diversa ratione places. prodesse paratus
    In natis toties nasceris ipse tuis.
Supputet innumeras Romana potentia terras:
    (20) Supputet immensas Tullus & Ancus opes:
Hic sua diffusis numeret tentoria castris:
    Hic vocet in censum jugera, rura, domos.
Vilescunt omnes numeri. cui docta propago
    Personat Aonidum limina, plus numerat.

Continue