Twee gedichten van G.N. Heerkens (17-17): De valetudine literatorum (Leiden, J. Luzac 1749, UBL 693 B 11 : 2) en de Alauda uit de Aves Frisicae (Rotterdam, C.R. Hake, 1788, UBL 693 B 11 : 1).
G. NICOLAI HEERKENS,
GRONINGENSIS,
DE
VALETUDINE
LITTERATORUM,
POËMA.
_________________ _________________
LUGDUNUNI BATAVORUM,
APUD JOANNEM LUZAC, 1749.
[p. II: blanco] [p. III-VIII} Opdracht aan Henricus Croeserus, hoogleraar in de medicijnen te Groningen.
[p. 1]
G. NIC. HEERKENS,
DE
VALETUDINE
LITTERATORUM,
LIBELLUS.
Quid faciat morbos Helicone colentibus artes, Quâ-que sibi quivis consulat arte; canam. Vidimus ante diem studii solîus amore Tot celebres flenda forte perire viros. (5) Vidimus, atque animum miseratio quando subibat, Impetus Aönidos linquere saepe fuit.
[...] [p. 19] Ut domus implacidi consumitur hospitis usu, (350) Sic quoque nostra suum mens terit usque larem. Felix qui valido sibi corpore consulat ipsi, Nec medicos animi quaerat habere malis! Est tamen in Medico, mens laesa juvetur ut aegris, Desipere ut fanum pharmaca certa jubent. (355) Consilio nunquam sapiente reducitur amens, Anticyrae miserum nobilis herba juvat. Quid? quod & ingenitos flectas medicamine mores, Arsque trucem reddat, qui modo comis erat. Cernite, quam variae variâ sint indole gentes, (360) Ut varia varium pro regione merum. Torpemus Batavi, sibi displicet usque Britannus, Tu Rhodani felix accola semper ovas. Omnia demonstrant, animis dominetur ut aër: Quamve levi causa mens viget atque jacet. (365) Sed satis HERQUENIO, si corpora corrigat aegris: Sicut enim Musis, Paeonis arte valet.
Prima avium nostris dicetur Alauda libellis, Omen felici nomine quod det avis, Quodque licet multum de frigore, deque malignis Aucupibus tulerit, mox tamen astra petit. (5) Prima avium, simulac de frigore bruma remisit, Sol simulac pisces tangit, alauda canit. (1) Nec placet ulla magis, quam quae super aethere summum Vecta canens, hiemem praeteriisse monet. Suspicit ad primas, quas audit ab aethere voces, (10) Ac cecinisse domi narrat arator avem. Estque dies anni pro tempore lucida, cantu Quam recreat, pluvio non subit astra die. [p. 2] Unica tam recto contendit in aethera gyro, Unica dulce, volans, inter & astra, canit. (15) Singula quaeque dies, non solo ut teste refertur, Septena volucrem ducit in astra vice. (2) Temporaque observat, Sicula messoribus ora Cessandi tempus voce silente dabat. Postque dies medios audita messor alauda (20) Ad falcem rediit & grave ruris opus. Cursibus aëriis & frigus cantibus obstat, Quod per humum cogit pabula sola sequi. Quaeque canunt, ab amore calent; frigusque reversum Igne novo socias forte calere vetat. (25) Non minus ad venerem citius nidumque vocatur, Quam, qui describunt, testificantur, avem. (4) Martius extremus mihi praebuit ova volucris, Ante dies Maii quam peperisse negant. Nidificat segetes inter, perque herbida rura, (30) Quaeque frequens juncus stirpsque palustris obit. Quos ponit nidos, inflexo gramine condit, Arva quibus radens falco timendus erat. [p. 3] Et pluvias arcet visendo tegmine nidis, (5) Quos nimis esuriens saepe relinquit avis. (35) Ovaque dicuntur per solis habere calorem Plus animae, incubitu quam daret ipsa parens. Sed quibus ovorum non provida mater habetur, Dicetur pullis consuluisse suis. Tacta hominum manibus simulac cunabula sentit, (40) 40 Sentit enim, implumi cum grege carpit iter. Pectoreque & rostro provolvere corpora mater Dicitur, ac tutam non prope credit humum. Ter parit, & curas aestatem extendit in omnem, Sirius ut cujus saepius ova coquit. (45) Bis matrem Saxo, semel & Silesius author (6) Scribit avem fieri, frigore nempe poli. Sed si nullum animans natum borealibus oris Foecundum minus est, cur minus esset avis? Frigidior nostris quantum Silesia terris, (50) Saltem ubi se planis Odera fundit agris? Terque, satis constat, nostram peperisse volucrem, Ausoniis partu matribus ergo parem. [p. 4] Asservatque suum constans natura tenorem, Alterat & causa nulla creata levi. (55) Adde, brevi numero quod parturit ova, brevique Quod cubat, & teneras tempore pascit aves. Adque sui curam cursumque repente valescunt, Et Majis volucres idibus esse folent. Quid faceret, dulci caritura libidine mater? (60) Post cantum caelo nec genus ulla daret? Tamque frequens quinis avis aspiceretur ab ovis? Omnia quae testem mente carere docent. Et tamen huic testi tam vano praebuit aures, Buffoni celebres qui modo finit aves. (65) Plus apud authores dubiis obnoxia res est. Transfuga sitne latens per grave frigus avis? Nil primum statuas, volucri quod in omnibus oris, Conveniat, juveni conveniatque seni. Non latet ulla locis, fugit & neque frigus in illis, (70) Quae semper victum dant loca, quaeque tepent. Sed minus apricis tepidisque recessibus, algens In vicina fugit; parsque manere solet. [p. 5]Pars juvenilis abit, seniorque pericula cursus Quod timet, aut frigus quod ferat acre, manet. (75) Nullas servat hiems, quà montibus ardua tellus, Aut boreae propior frigora saeva facit. Sopita Agricolae, cui testi credere fas est, Visa fuit scopulis Saxonis ora tuis. (7) Contra ubi Vandalicum se Vistula fundit in aequor, (80) Fert hiemem planis aptior ales agris. Kleinius inde avibus nunquam fugientibus addit, Gallia quam profugam nostraque terra videt. (8) Nos profugam scimus, quod, hiems ut fervet alaudas, Ter numerat plures Pleïas orta greges. (9) (85) Pars igitur fugit, vicino inducta tepori, Aura simul nostris prima rigescit agris. Credere non poteris per frigora prima latentes, Vandala quas caelum bruma tenere videt. Sed quoque Vandalicae per frigora saeva latescunt. (90) Sub faxis junctas arboribusque vides. Nec procul a vero est, quod avis, magis Arctica quae sit, Intensum frigus condita vitet aquis. [p. 6] Persimiles vidit stagnis latitare sub altis Borrichius, Dano clarus in orbe senex; (10) (95) Atque ubi longam hiemem bene sturnus, hirundo, vanellus, Cur ibi longam hiemem non & alauda ferat? Adde, quod & frigus gelidis ita praevenit oris, Non ut se tepidis inferat ulla locis. Nec dederint contra penetrabile frigus asylum, (100) Quas scopulus sedes & cava quercus habent. Una palus igitur susceptas protegit undis, Exsurgens terra servet ut aestus avem. Sed dum testis abest, non divinata tuemur, Fama quibus veniens forte datura fidem est. (105) Nostra avis, ut dixi, per frigora nulla latescit, Sed quae turba manet, fert grave frigus agris. Et quae tum volitant, cicures velut, horrea circum Rustica, perque viasperque salicta volant. Passeribus volitant, spizis, & acanthide junctae, (110) Noctibus auxilium sint ut utrimque sibi. Noctibus omnis enim tam dissona turba coire, Angustèque folet, quà cava cunque patent. [p. 7] Foeni ingens cumulus, cereali stramine tectus, Qui stat agris, junctas saepe recepit aves. (115) Noctibus exactis, quae lucem tertia caelo Reddidit hora, greges radere cogit agros. Graminibus segetumque herba vescantur, oportet, Juncta quod inventas turba flagellat opes. Ergo ut dura avibus, nec larga manentibus est sors: (120) Quas vetulas auceps calcis ab ungue videt. Quae fugiunt, nostrisque locis per frigora desunt, Discedunt, strepitum non faciente fuga. Advena turba tamen per Gallica rura notatur, Aucupibusque frequens praeda venire solet: (125) Nec minus a Batavis capiuntur vere propinquo, In patriam reduces dum mare versus eunt. Sed quibus hibernas coquus interfecit alaudas, Corpora macra, veru non meritura, necat. Adde, quod infelix male mansis ossibus esca (130) Saepe comestori viscera tota secat. Quaeque canit volucris tam dulce diuque per auras, Septembris primos nec silet ante dies, (11) [p. 8] Instar lusciniae, per leges tuta volare, Debueratque aevum vivere posse suum. (135) Destruitur nostris minus, & si praeda fit, oris, Praeda fit, ut caveis singula sola canat. Prima est cura marem legere, & cura altera pullum, Aut aetas cujus non fit adulta nimis. Spernit enim senior caveam, spernitque doceri, (140) Si quid avem cantus forte docere voles. Sub cauda maribus brevis una nigerrima pluma est, Et macula auriculis nigra subesse solet. Quemque senem noris praelongo calcis ab ungue, (12) Vitalis, cavea nec tibi cantor erit. (145) Vimina, seu caveam virgarum argenteus ordo Formet, avi ut bene sit, nec dabit, unde canat. Sed, sit ut ampla domus, purgataque saepe, necesse est, Puraque captivae sternat arena solum. Saepe virens cespes, renovetur saepius unda, (150) Efferat utque solo se viror ille, juvat. Cumque salutari super omnia gaudeat aura, Plurima, des, caveam perflet ut aura tuam. [p. 9] Vere novo imprimis, fac, pendeat ante fenestras: Mirum est, ut streperis urbibus inde canat. (155) Dicitur expertis, tricenos posse per annos Vivere. Vixit avis cognita quinque minus. Hordea nec praeter, paleis mundata, dabantur. Raraque de trita cannabe mensa fuit. Nec tamen arguerim, quod brassica secta minutim, (160) Herbaque, si desit brassica, detur avi. Cordaque subjungas conscissa, minutaque valdè. Libera vermiculis, ut bene vivat, eget. Liberaque in bruchos fertur, viridesque*locustas, Quosque oblectat avis carmine, purgat agros.