SAEPENUMERO admirari mecum soleo, ut hominibus, ita quoque regionibus suum quoddam fatum esse; & id neque aequum pariter, aut iniquum: cùm interdum usu veniat, ut plus famae aliae habeant, quam merentur; aliae, minus. Nulli detraham, si quid nimium esse censeam, quando levius id existimo; istud dicam, quod indignor vehementer, non pro merito famam aliquando obtingere. Ecce [fol. *2v] autem, verum hoc tibi in Danis vestris; quorum cùm & virtus bellica longè maxima, & ingenij excolendi studium planè incredibile semper fuerit, quis aut illam nunc commemorat, aut hoc credit: nedum, uti dignum est, laudat? Ego verò, cùm industriam iis meam qualemcunque pridem totam consecraverim, continere me non possum, quin illorum & in militiâ fortitudinem, gestarumque rerum gloriam, & ingenij excolendi summum studium, non pro dignitate quidem, quod nec possim, verùm pro candore meo, paullò uberiùs praedicare hîc instituam. Atque, ut virtutem belli priùs dicam, nonne Historiae testantur, eos sub Erico IV quàm fortissimè Imperatori Byzantino militasse? nonne Frisiam subiugasse, sub Gotrico? & ipsi denique Carolo Magno exstitisse formidandos? nonne Sveciam expugnasse, sub Regnero, & Norvagiam; inde Angliam, Scotiam, Orcadas, & Hiberniam? non Vandaliam domuisse, sub Helgone, Roricoque, & Frotone I pariter ac II, Iarmerico, item Waldemaro I, ac Erico [fol. *3r] denique X? non Saxoniam subiugasse, sub Wermundo? non Germaniam denique totam, & annexum illi Belgium; non Italiam, variè per terruisse? nonne concussisse Galliam; Neustriamque, quae ab ipsis hinc Normannia appellata, occupasse? At haec sanè, cùm sint maxima, quotusquisque est, qui sciat? Pauci adeo Scriptores, aevo, & nomine, obscuri, quosque nemo ferè legit, vix commemorant. ita hîc iniquitas fati, quam initio accusavi, debitam virtuti laudem nimis deterit. Non immeritò Alexander, ille cognomento Magnus, ad Achillis in Sigéo monumentum constitutus, felicem eum praedicabat, quod Homerum gloriae suae praeconem nactus esset. Nempe, ut olim Flaccus dixit,
Paulum sepulta distat inertia
Celata virtus. —
Contra item, res quaecunque, quamlibet praeclarè gestae, ut maiores videantur, in Scriptoris manu situm est. Neque ullo modo dubium, quin omnino magna fuerint, quae gessere Athenienses, sed ingenio ipsi suo multum famae [fol. *3v] addiderunt. Romanorum quoque virtus, etsi summa, plurimum Scriptoribus debet. Haec felicitas quia Danis non obvenit, inde factum, ut, vel omnes laude armorum supergressi, ab his tamen claritate superentur. Nunc ad alteram infelicitatis partem, qua ingenij excolendi ingens cura minus dignè praedicatur, veniamus. Sanè iam à multis seculis, atque ipso Augusti aevo, cùm horrerent imperitiâ nationes fere caeterae, praeter Graeciam, & Italiam, Galliamque, in qua urbs Massyliensis Academiâ celeberrimâ tunc florebat, Dani tamen & ingenium coluere, quanquam libris patriâ duntaxat linguâ conscribendis, & honorem illi summum habuere. Eius rei, en illustre testimonium. Postquam diem Froto IV obiisset, & Fridlevus, huius filius, qui in Russiâ tunc degebat, decessisse putaretur, regnum in illum transferendum censuere, qui defuncti
monumentum ornaret versu meliore, & elogio digniore famam eius posteritati commendaret. itaque Hiorno quidam, caeteros hîc superasse iudicatus, pretium paucorum ver- [fol. *4r] suum, sceptrum accepit. Eant nationes aliae, & honores, quibus clara olim ingenia affecere, passim iactent: nulla harum Danis sese comparare unquam audeat, apud quos exiguum carmen toto regno aestimatum est. Ac tenendum, non tunc primum concepisse hunc affectum, verùm multò etiam ante habuisse; nec deposuisse postea, sed constanter per secuta inde tempora conservasse. Quàm erectas autem mentes, & ad gloriam excitatas, his fuisse existimamus; qui praeclarè à se gesta, ne memoria intercideret, in iniuriâ illâ temporum, quâ Latinae linguae usum, item chartae, nullum habebant, patriae suae sermone, & in rupibus, consignârunt? Fateor, cum stupore legi, quae de hac re in Praefatione suâ Saxo tradit, meritò hîc repraesentanda. Nec ignotum volo, Danorum antiquiores, conspicuis fortitudinis operibus editis, gloriae aemulatione suffusos, Romani styli imitatione, non solùm rerum à se magnificè gestarum titulos exquisito contextus genere, veluti poëtico quodam opere, perstrinxisse; verùm etiam maiorum acta, patrij [fol. *4v] sermonis carminibus vulgata, lingua suae literis, saxis, ac rupibus, insculpenda curasse. Quantum porrò ingenij illius homines historiarum edituros putemus, si scribendi sitim Latinitatis peritiâ pavissent; quibus, tametsi Romana vocis notitia abesset, tanta tradendae rerum suarum memoriae cupido incessit, ut, voluminum loco, vastas moles amplecterentur, codicum usum à cautibus mutuantes? En, Cleanthis olim factum praedicatur, qui praecepta philosophiae, à Zenone quae acceperat, testae, ossibusque bubulis, actus egestate, inscripsit; Dani autem, saxa adhibent; & ostendunt, se egregiâ voluntate, impetuque generoso, ad honesta omnia ferri, sed fortunâ prohiberi. Iam verò, Latinae linguae imperitiam, nullum sanè probrum puto; nam nec Graeci tenuerunt, resque gestas suâ item tradiderunt: neque id ipsis quisquam vitio unquam vertit. Posteà tamen, cùm occasionem darent tempora benigniora, neque illam neglexerunt; & Lutetiam, ubi pridem Carolus
Magnus Academiam instituerat, nobilitatem [fol. **1r] concessisse, studiorum, & linguae item Gallicae, causâ, testis mihi luculentus est Arnoldus, abbas quondam Lubecensis, in suo Slavorum Chronico: atque ecce tibi verba. Scientiâ quoque liberali non parum (Dani) profecerunt; quia nobiliores terrae filios suos, non solùm ad clerum promovendum, verùm etiam secularibus rebus instituendos, Parisios mittunt: ubi litteraturâ, & idiomate lingua terrae illius, imbuti, non solùm in artibus, sed etiam in Theologia, multum invaluerunt. Itaque necesse omnino, multos passim toto regno viros doctos exstitisse; sed, scribendo nomen sibi comparare animum non inducentes, ac scientiâ contenti, famam insuper habuerunt: nisi quod mox unus Saxo est repertus, qui Historiam gentis suae eâ puritate scripsit, & orationis item elegantiâ, ut, aetate quidem istâ, parem illi invenire nullum liceat. posteaque, inter ipsos etiam Reges, exstitit Ericus X; De origine Danorum, Regibusque, & eorum rebus gestis, commentatus. Et iam pri- [fol. **1v] dem viam eandem institerunt, in Theologiâ, Nicolaus Hemmingius; in Philosophiâ verò, Andreas Cragius; in Philologia, Nicolaus Cragius: denique in Mathematicis, è nobilitate primâ, Tycho Brahe, cum Antiquitate totâ, in illo studiorum genere, comparandus.
|