Jacob Westerbaen

Continue

ELEGIA

Olim scripta ad Clarissimum Virum

D. CASPAREM BARLAEUM

Tunc apud Amstelam Professorem,
Quam, quia non est plane disparis argumenti, telae huic
OCKENBURGICAE* attexere placuit.

In: J. Westerbaen: Arctoa Tempe. Ockenburgh. Woonstede van den Heere van Brandwyck, In de Clingen buyten Loosduynen. [Vignet: Praestat otiosum esse quam nihil agere]. In ’sGraven-Hage, By Anthony Tongerloo, Boeckverkooper inde Veen-straet, inde Thiengeboden, Anno 1654, p. 197 - 200.
Uitgegeven door A.J.E. Harmsen, Universiteit van Leiden.
Gebruikt exemplaar: UBL 1205 A 5 : 2.
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

CYnthius Herculei calcabat terga leonis
    Virgineos properans acer inire sinus,
Jamque aestiva Scholis indixerat Otia fervens
    Sirius, & cathedris venerat alta quies,
(5) Palladium nullâ resonabat voce Licaeum,
    Nullus docta inter pulpita pulvis erat:
Tunc ego, summe virûm, nostro te rure videre
    Sperabam & nostras consociare manus.
Iam variis culti vernabant floribus horti,
    (10) Nunc pyra, nunc aestas mitia pruna dabat,
Nunc in adoptivis fragrabant praecoqua ramis
    Persica, non ipsis despicienda Diis,
Iam maturescens gratum spirabat odorem,
    Et poterat summo melo placere Iovi,
(15) Plurima frigidulam praebebat porticus umbram
    Et totam densa fronde tegebat humum,
Unde per apricos se pandunt pascua campos
    Ludit ubi laetum luxuriatque pecus;
Hic, quae, cruda prius, paulatim coxerat aestas
    (20) Placabant nobis vina rubella sitim;
Nix aderat, glaciesque altis servata cavernis,
    Si placitum potu frigidiore frui;
Innocuos calices & amicam vatibus herbam
    Praebebat gracili fictilis urna tubo,
(25) Iam fumos paritura leves, si sicca juvaret
    Irriguos inter sumere pocla Scyphos;
Sed fumus fuit, atque in ventos tota recessit
    Spes mea, nec voti copia facta mei est.
Non licuit te vate frui, non inter amicos
    (30) Dulcia festivis sugere mella jocis;
Non avidas praebere tuis sermonibus aures,
    Non doctos inter fercla notare sales.
Forte mihi bibulam rursus culpabis arenam
    Quod facit haud facilem pulverulenta viam:
(35) Cur non nostra jubes jungi carpenta quadrigis?
    Cur, Barlaee, meis tam male parcis equis?
Non Phäethontaeos metuisset Jupiter ignes,
    Sedisses altis Delius ipse rotis.
Nunc iterum Domini Praesepe silentia fecit,
    (40) Otiaque inclemens longa minatur hyems;
Constitit unda gelu, decurrunt amnibus axes,
    Et patitur traheas qui tulit Ya rates:
Stat fluviis equus, & soleis sublimis acutis
    Marmoreas sonipes per mare pulsat aquas:
(45) Aequora ferratâ conscendit nauta carinâ
    Vix tamen est uno longior illa pede;
Nullus honos hortis, non jam Pandione nata
    Nos facit ad varios surgere nocte modos:
Non caper & teneri saliunt in collibus haedi,
    (50) Non pecus & laetis vallibus errat ovis;
Non Galataea suis alnis incidit amores,
    Non Thyrsis cantat Phyllida, non Coridon;
Cessit rure Pales & agrestum numina Fauni,
    Exulat & silvis ipsa Diana suis:
(55) Non ego lassa toro venator membra repono,
    Non queritur noctes esse marita breves:
Errat ab effossis impune cuniculus antris,
    Nec cum montivagis sunt mihi bella feros;
Non arvis leporem, non altis sector arenis,
    (60) Non exercitium corporis ille mei est:
Bruma vetat, rigidisque canes a saltibus arcet,
    Offendit teneros ferrea gleba pedes:
Quin aliquot, vir amice, dies comburimus una?
    Non arcum semper tendit Apollo suum.
(65) O utinam te nunc perdulces inter amicos
    Detur apud notrum posse videre focum,
Et praestare fidem, tua quam mihi litera fecit,
    Quodpue negat messis hoc mihi bruma ferat!
Sed quid vota juvant, quid me spes lactat inanis?
    (70) Quic juvat adversis pandere vela Notis?
Jam venisse quidem vicinam diceris Hagam,
    Sed quoque jam retrò diceris isse domum.
Quid culpem? dicamne leves, vir magne, Poëtas,
    Teque datam nuper contemerasse fidem?
(75) An quod amas limen calcare potentis amici,
    Et levis ignoti sit tibi cura laris?
An quod amicorum numero non sufficis, & te
    Nunc his, nunc illis, invida fata negant,
Hagaque te pellax aliis avertit ab oris
    (80) Ut toto Siren te queat illa frui?
Quae si dura neget blandis te elabier ulnis,
    Nec detur nobis pars quotacunque tui,
Invertat solitum naturae Iupiter orbem
    Et faciat variis te simul esse locis.

                                        I. WESTERBAEN.

In West-Escamp. A. 1646.


Continue