JACOBUS ZEVECOTIUS

ELEGIA II:X.

Ad Bruxellam

HEroum Bruxella parens belgîque voluptas,
    Urbs studijs nimium deliciosa meis:
Si faciles animis non dedignare Poëtas,
    Pegaseisque tuus Zenna superbit aquis,
Quas toties hausit divini Musa Numanti,
    Nescia Romanis cedere nominibus;
Accipe Gandensi qui venit ab urbe Poetam,
    Vivat ut in populo pars aliquanta tuo.
Non tamen aut viles mens est mihi pascere curas,
    Otia vel vitae desidiosa sequi.
Musa vetat placidos curis se tradere Vates,
    Et procul à vulgi mandat abesse choro.
Scilicet ingenuis sunt sidera certa Poëtis,
    Illa suis laetos legibus esse jubent:
Illa nimis dulci mea flectunt fata tenore,
    Et populum supra barbariemque locant.
Est aliquid laetum cunis risisse Planetam,
    Ulla nec in tristi Signa stetisse domo.
Sint alij Veneris, sint Lunae sidere nati,
    Mercurij faciles conditione sumus.
Ille Iovi socius Solis mihi fulsis in ortu,
    Duxit & ad cunas Numina fausta meas;
Certaque per totum ducens prognostica vultum,
    In gemina scripsit prospera fata manu:
Pinxit & arcanis per frontem plurima signis,
    Luminibusque notas jussit inesse meis.
Et leviter claria permulcens tempora lauro,
    Hic puer est Phoebi mysta futurus, ait.
Multaque conjunxit, quae tantis territa monstris,
    Expertura fidem verba notavit anus.
Cedite degeneres, jam me juvat esse Poetam.
    Iamque juvat faciles me coluisse Deas.
Tu princeps Bruxella fave, tibi deferor hospes,
    Musarum & Charitum nobilis aula fave.
Si Patria est, ubicumque bene est, tu Patria Vati,
    Tu domus es Musis grata futura meis:
Si tamen externo non fias dura Poetae,
    Meque velis blando laeta fovere sinu:
Nec malè me turbent, qui turbant cuncta thrasones,
    Et gremio doceant posse carere tuo;
Nec legat ardelio tetrico mea carmina vultu,
    Nescia palpones quisquiliasque pati.
Ad latices Zennae viridi meditabor in herba
    Scripta semel titulis non nocitura tuis.
Hic ego non uno celebrandos carmine cives;
    Hic referam populi mille trophaea tui:
Hic fontes, collesque tuos, & glumina dicam,
    Et quae non dubiis sunt loca culta Deis:
Teque nihil veteri jurabo cedere Romae,
    Ornatam templis deliciisque tuis.
Audiet, & tumido consurgens vortice Zenna
    Cornua non Tiberi debiliora trahet;
Et me forte suum gaudebit dicere Vatem.
    Nobilior Musae factus ab arte meae.
Hoc mihi Dî tribuant. Speret mortalia vulgus.
    Fama meo tantum non sit iniqua rogo.

In: Jacobus Zevecotius Poemata. Amsterdam 1650, p. 45-46.
Koninklijke Bibliotheek ’s-Gravenhage 121 N 66.
Continue
  • Jacobus Zevecotius: Belegh van Leyden. Leiden, 1626
  • Return to A Collection of Dutch Neolatin Poetry