Continue

[CH1612:001]
EPITAPHIUM
CHARISSIMAE SORORIS ELISABETHAE HUYGENS
QUAE OBIIT 8°. IDUS MAII 1612

Heus tu! qui faciles hac illac flectis ocellos,
Nobilium spectans busta superba virûm,
Quos decorant generis tabulae monumenta capaces,
Splendidaque Artificis marmora sculpta manu,
(5) Hospes ades. nec te fragilis multumque caducae
Detineat tantus nobilitatis honos.
Hosce etiam tumulos, haec haec loca plena Paternis.
Plenaque Maternis inspice lacrymulis.
Quae licet haud stirpis tabulis ornentur avitae,
(10) Non minus aspectu credito digna tuo.
Scilicet hic tetro cubat Elisabetha sepulchro,
Ille puellaris flosque decusque chori.
Amissam cuius deflet Venus aurea formam,
Amissam cuius flent Charites charitem.
(15) Quam nunc Parca ferox, et vah! nimis invida fata
Cernere maturos non volvere dies.
Atque ita primaeva vixdum florente Iuventa
Ceu immaturus flosculus interiit.
Ergo hoc exemplo quisquis Vir, sive Puella es,
(20) Dum tibi concessum vivere, disce mori.
Nullam crede tibi degi feliciter horam
Quam non invideat Parca maligna tibi.
Moestus Posui.




[CH1612:002]
EPITAPHIUM
CHARISSIMAE SORORIS ELISABETHAE HUYGENS

O quae per tumulos proterva nostros
Lascivo properas Puella gressu,
Ne te poeniteat stetisse paullum,
Et ter foemineo ingemisse fletu.
(5) Hic hic Elisabetha condor, illa
De vestra modo quae fui caterva:
At nunc nil nisi putridum cadaver
Quod foedum exigua tenetur Urna.
Ne me despicias tamen, sub atra
(10) Quamvis turpiter hic humo iacentem,
Verum hinc disce tuae Puella sortis
Et fati esse memor, tuâ propinquum
Quod forsan magis est opinione.



[CH1612:003]
EPITAPHE
DE MA TRES-CHERE SOEUR ELISABETH HUYGENS,
TRADUIT DU LATIN

Fillette, qui nonchalamment
Par dessus mon tombeau passant
Ne te soucis guerre de moy,
Ie te supplie Arreste toy,
(5) Et de tes larmes pitoyables
Mouille ces lieux tant execrables.
Ie dors icy Elisabé,
Moy qui nagueres ay esté
De ta troupe, (O Parque quel tort!)
(10) Asteur un infecte corps mort:
Et dans la fosse soubterraine
Rien que pourriture vilaine.
Toy toutefois, fillette, tant
Ne me vitupere pourtant,
(15) Laide quand bien ie couche icy:
Ains plustost appren par cecy
De ton sort au bas territoire
Et de ta mort avoir memoire.



[CH1612:004]
CONSTANTINI HUYGENS
CARMEN IN DIEM NATALITIUM, AD PATREM

Dum mihi supremam Lachesis festinat ad horam,
Et nimium propero et texit iniqua dies,
Demiror, stupeoque, et, me mihi subtrahis, inquam,
Me mihi furaris, quo fera Parca ruis?
(5) Siste tuos saltem tantillo tempore cursus,
Ferque moram dictis dum loquor esse meis.
Tela nihil remorata suas (heu ferrea!) telas,
Subiicit haec verbis, quamlibet aegra meis.
Sicne miselle puer, cui iam tria lustra superque
(10) Unus adhuc nostra volvitur annus ope,
Hasne refers grates? his dictis ora repressit,
Responsisque animum reddidit ambiguum.
Nec minus abruptis stupuit mens anxia dictis,
Quam solet oraclis Delphice turba tuis.
(15) Sic tamen explicui caecis oracla latebris,
Evolvens animo terque quaterque meo.
Nempe has lanificam grates petiisse sororem
Pro mihi pertextis tam cito temporibus.
Quid mirare, Pater? fateor debere, sed illo
(20) Quo quisvis illi nomine debet homo.
Namque ego (quod vitium commune est omnibus) unam
Cum mihi vix Lachesis nesset Olympiadem,
Aspiciens me forte aliquos aliquando sodales
Maiores annis, viribus, ingenio,
(25) Hei! quoties dixi, quoties fera Parca quid haeres?
Quid mihi producis tempora temporibus.
Nunc ubi nil horum facilis mihi diva negarit,
Nec quidquam votis dempserit aequa meis,
Quid censes genitor, non est iniuria fantis
(30) Propitiam probris insimulare Deam?
Annuis. et certe memet condemno, sed ictus
Piscator posthac, sero licet, sapiam.
Non ego te quicquam Lachesis festina rogabo,
Non volo currenti subdere calcar equo,
(35) Perge tuos solito, satis est, ex ordine cursus,
Dum tua te soror hoc Atropos atra vetet.
Anno aetatis XVI°.



[CH1612:005]
AD AEOLUM
DE CURRU VELIFERO

Aeole, qui domitos aeterno carcere ventos
Claudis, et horrendo subiicis imperio:
Hactenus a solis venerate et cognite nautis,
Hactenus in fluctus viribus use tuis.
(5) Aspice iam duplici gaudebis numine, iam te
Agricolae, nautae quod soluere, colent.
Carbasa currus habet, Scythica quibus ille sagitta
Ocyus inflatis littora sicca secat.
Nec volat expansis per arenam segnius alis,
(10) Quam solet in vasto puppis adunca mari.
Quaque solet lentos aegre producere gressus,
Quaque solet binis repere tractus equis,
Hac volat, et celeres cursu praevertitur Euros,
Adiiciant flatus dummodo pone suos.
(15) Aeole, sic duplici veneratus numine, semper
Cultus eris nautis, cultus et agricolis.



[CH1612:006]
EPITAPHIUM
STRENUI MILITIS, QUI DUM SUOS IN ARMIS EXERCET, SUBITA
PARALYSI CORREPTUS, PAULO POST OBIIT

Qui nimis elato resupinus pectore, Miles,
Cuncta putas manibus subiicienda tuis;
Et teris hos tumulos quasi non meriturus, et ipsum,
Si potis est, mortis respuis imperium.
(5) Quaere quis hac iaceat, sed nunc putre corpus, arena?
Qui bona pars vestro de grege nuper erat.
Non fuit hoc quisquam rigidis praestantior armis,
Non fuit hoc quisquam fortior aut melior.
Et tamen, en, fati, quod fortius omnibus unum est,
(10) Quam facile occumbit tantulus imperio.
Scilicet hunc, dum forte suos exercet in armis,
Abstulit e medio mors inopina virum.
Non aliter quam si medio foret e grege pastor
Praeda lupo, pecori dum timet ipse suo.
(15) Sic nimium confisi animis, sic discite, quantum
In res humanas mors inopina queat.



[CH1612:007]
AD PATREM
Quod si forte roges, Pater colende,
Hos cur versiculos diu retentos
Clarum noluerim videre Solem?
Excitare tuam, fatebor, illis
(5) Tentabam mihi liberalitatem;
Cum vero prior occupâris ipse
Gratitudinis ergo nunc habeto.



[CH1612:008]
(AD BERCKEL)
Quarta dies abiit, cum te, dulcissime rerum,
Per sanctum veteris numen amicitiae
Et precor, et iubeo, (quid non licet inter amicos?)
Ne concessa tibi reddere scripta neges.
(5) Interea (tantus fidi neglector amici es)
Nulla domum Logices, littera nulla redit.
Siccine condecuit surdas opponier aures?
Siccine Amicorum spernere iussa, preces?
Quin, rogo nunc iterum, redeant aliquando vocata
(10) Scripta, vetusque fides; Haec tibi, ut illa mihi.
Attestor Musas. Aliquando vocata redibunt
Scripta, vetusque fides; Haec mihi, ut illa tibi.


Continue