[CH1634:001]
VENUS-STRAET
Este procul, qui suppresso mihi nominis ortu
De vili Batavûm cespite vile datis;
Ecce quot et quoties habitor calcorque puellis,
Et non jam Veneris dicite, sed Venerum.
1. Ian.
[CH1634:002]
NOORD-EINDE
Fluxa fides fluvio est, qui quaeris iter mare versum,
Non amnem in Batavis, me cape; habes comitem.
3. Ian.
[CH1634:003]
HET SCHAVOT
Si volupe est placuisse bonis, si gloria multis,
O multi, mea laus, o, mea turba, boni;
Quanti non hoc est, quantum stetit Haga, stetique,
Solis me solam displicuisse malis.
3. Ian.
[CH1634:004]
KNEUTERDYCK
Hoc nihili est, quod quae patior via lata vocari,
Quovis aedili judice vicus eram:
Hoc pluris, quod in orbe omni portumque laremque
Quae daret exactis Regibus una fui.
(5) Ergo quod excedens dixit Cornelia Lesbo,
Vel dic, vel debes, Elisabetha, mihi.
3. Ian.
[CH1634:005]
VOORHOUT
Passa meis modicum tiliis illudere vatem,
E duplici simplex ordine Stoa fui,
Passa vel Hugenium: Postquam quincunce stupendo
Impleor, et sylvam spissior umbra refert,
(5) Laus levis in vitio est: olim satis uncia fecit,
Quincunces numeros multiplicata peto.
3. Ian.
[CH1634:006]
(AD STATUAM ERASMI)
Quid legis? hoc ipsum, quo me, dum vita maneret,
Plus scio, plus fateor, non didicisse, Nihil.
Quin folium vertis? Romae haec favet, illa Luthero,
Utra satisfaciat pagina, adhuc dubito.
3. Ian.
[CH1634:007]
DE EADEM AD URBEM
Falleris, hac civem statuâ quae reddis Erasmum,
Aenea inapposite est, debuit esse salis.
3. Ian.
[CH1634:008]
DE EADEM
Qui mundum toties mundus recreavit Erasmum,
Qui probat hoc, jam ter, bis recreatus, homo est.
3. Ian.
[CH1634:009]
DE PATERA, DONO POSTHUMO, MERITIS DIONYSII
VOSSII, DESTINATA
Hoc auro quoties cineri Dionysia nostro
Solvitis, affuso solvite plena mero.
Si desint latices, supplebunt caetera Musae,
Orbis, et orbatus caetera flendo pater.
14. Ian.
[CH1634:010]
MIDDELG[EEST]
Lingua loquax latet hic, quae dicitur una fuisse
Maxima, longa, brevis, semibrevis, minima.
18. Ian.
[CH1634:011]
EIDEM
Si tibi terra levis, sed cui levis ipse fuisti,
Cui gravis, haec tantum sit tibi terra gravis.
Ambigis ad votum? scito me dicere, Maevi,
Quam non vidisti sit tibi terra levis.
18. Ian.
[CH1634:012]
(AD BARLAEUM)
Vix possint nostros multae, Barlaee, liturae
Emendare jocos, una litura potest.
20. Ian.
[CH1634:013]
(AD EUNDEM)
Visus es Hugenium sic compellare; niHILTE
Tangere Barlaei commoda, homo nihili?
20. Ian.
[CH1634:014]
(AD EUNDEM)
Est literis qui cessantem compungit amicum,
Est qui constanter piscibus aequa facit.
Quaeritur, utra utri concedat gratia, si, dum
Hic tacet, hic loquitur, dicit uterque Nihil.
20. Ian.
[CH1634:015]
FANCIULLO NATO, E POCO DOPOI MORTO
Dormii non nato, e lei ch in sen portommi
Al suo gridar destommi.
Così nacqui, e gridai.
Nato, madormentai,
(5) E dormo altro dormir in questa tomba.
Hor gridi, Madre; ma che vuoi, che fai?
Qui non risveglierommi
A manco duna tromba.
21. Ian.
[CH1634:016]
CAUTIO
Qui me vexarit, non est quod carmina longa
Horreat, in syrteis incidet et brevia.
21. Ian.
[CH1634:017]
OP DER KEISEREN MEDAIGLIEN
Wij wreken, Roomsche volck, het allerleij geweld
Der dieren over u tot Keiseren gestelt,
Die speelsgewijs uw goed, uw bloed, uw vrijheid roofden;
Wij wreken t, Roomsche volck, en spelen met haer hoofden.
22. Ian.
[CH1634:018]
IN NUMISMATA CAESARIS
Postera de quovis formetur turba metallo;
Caesaris effigiem nil nisi ferra ferant.
22. Ian.
[CH1634:019]
IN NUMMOS TURPIUM IMPERATORUM
Ambigis unde habeam regina pecunia nomen,
Qui Regum titulos hic legis et pecudum?
22. Ian.
[CH1634:020]
EPITAPHIUM UXORIS VETULAE VIRI NON SENIS
Non ego, non sterilis iuvenem grandaeva maritum
Fallo, sed ingrate nil peperisse feror:
Spem tibi, spem peperi moriens, quae, conjugis exors,
Relliquiis inhias multa puella meis.
23. Ian.
[CH1634:021]
AULA PRINCIPIS
Non ego quae mea sunt jacto Capitolio, non vos
Marmora, non triplici proxima sacra foro:
Hospitis immensi dium, dium caput, audi
Vesper, Eos audi, terror utrique, tego:
(5) Hac tumeo, hac si non tumeo verbosa, fatendum est
Laudibus eloquium succubuisse meis.
23. Ian.
[CH1634:022]
HOUTSTRAET
Si talem videat, qui talem restio vidit,
Festinet propriâ claudere reste diem.
Ille ferat vivus rerum incrementa mearum,
Ille ferat retro semper iisse suas?
24. Ian.
[CH1634:023]
SPUYSTRAET
Si qua displiceo, commune, Lutetia, tecum est,
Si placeo, par est laudibus illa tuis.
Sordeo, quod placeo, et tecum, quae sordida non est
Sordet, ego, nisi sim sordida, displiceam.
25. Ian.
[CH1634:024]
IN AVARUM LUSCIOSUM EXOPTHTHALMUM
Esuriunt oculi, qui caecutire videntur,
Dum, tibi quae non das, his alimenta negas;
Et mirum est si te fugio, quem, tendine laxo,
Pertaesum domini lumen utrumque fugit?
25. Ian.
[CH1634:025]
AD SUPREMAM CURIAM, CUIUS IN ABSTRUSO
TRIBUNAL EST, CONSOLATIO
Quod mediae passim prostant, tu Curia tantum
Nescio quâ post te parte suprema lates,
Illa quidem par est coelesti gloria, coeli
Infera spectantur quaeque, suprema latent.
26. Ian.
[CH1634:026]
AD ALEXANDRUM IN EQUO CURRENTE
Credimus historiae tandem et tibi, qua patet orbis,
Sic festinanti non satis unus erat.
26. Ian.
[CH1634:027]
ALESSANDRO IN CAVALLO CORRENTE
Se così sempre cavalcava,
Un mundo e più non gli bastava.
26. Ian.
[CH1634:028]
HALL-STEEGH
Nil mediocre crepo, Propontidos, Hellesponti,
Cimmeriae, Thraciae faucis imago mea est.
Hospes, in Euripo es; sed quo discrimine praestem
Ipse puta, hic homines evomit, alter aquas.
26. Ian.
[CH1634:029]
STALL-STEEGH
Suspice me, qui scis homini quid bestia cedat,
Tanta ego sum quantum est inter equum ac equitem.
27. Ian.
[CH1634:030]
IN HONERDI NOMOCLASTEN ET NUMMOS
Carmine non duro nuper qui fregit Honerdus
Marmora, se superat cum docet aera loqui.
27. Ian.
[CH1634:031]
NOBELSTRAET
Clara situ, formâ, titulo, natalibus adsto:
Elige quâ, livor, carpere parte velis.
Excusa solas, quibus olim indigna vacavi,
Hugenii cunas, omnia magna vides.
(5) Stemmata ne nomen dederint, dedit, hercle, nomisma
Nobile: et hinc pretii pars fit, olere rosam.
27. Ian.
[CH1634:032]
KORTE NOBEL-STRAET
Curta vocor, sed longa siem, si quilibet Hagae
Incola sit curtâ nobilitate meus.
27. Ian.
[CH1634:033]
IN R. HONERDI NUMMOS PATRIOS, PERPETUO EPIGRAMMATE
ILLUSTRATOS
Res patriae, fragili dudum commissa metallo,
Vive meâ semper, dixit Honerdus, ope:
Non patior mundi miracula, te Libertas
Belgica, dum nequeant saecula, posse mori.
(5) Dixit, et aeternae mandat monumenta papyro;
Cui si componas aera, papyrus erant.
Quae tanto, quae non debetur, Patria, civi
Gratia? obaerata es nomine tota novo.
Tota pari speres immenso solvier aere?
(10) Tota parem Statuâ reddere posse vicem?
Aurea, si struitur, prae quam sibi struxit Honerdus
Privato prudens aere, papyrus erit
30. Ian.
[CH1634:034]
IN EOSDEM
Parum perennis aeneâ, perennanti
Visa est tabellâ Belgii et Batavorum
Res ad stuporem gesta saeculi et coeli:
Aeternitate proximam dedit formam
(5) Prudens Avorum cura, proximam Patrum.
Hinc circularem Calculi ferunt frontem,
Hinc, orbe clauso, nesciunt sui finem,
Et si velint perire, paene non possint.
At sic perennem Belgii aut Batavorum
(10) Rem non putavit, qui perennibus post se
Chartis Honerdus vivet, orbis et post te.
Perennitatem publicam suâ fulcit
Aeternitate; dat superstites orbi
Nummos aheno, dat superstites aevo,
(15) Sibi coaevos. Disce, qui stupes lector,
Aeternitate praeviâ poetarum
Durare quid plus posse quam quod aeternum est.
30. Ian. uno spiritu.
[CH1634:035]
IN EOSDEM AD HONERDUM
Tollere postremum docet argentaria nummum,
Sublatumque novo multiplicare gradu.
Grande decus vatum, sic te praeitore nomisma
Discimus humanae sortis obire vicem.
(5) Singula, quo jacuere loco, valuere putanti
Singula, quo nunc sunt, singula myriades.
30. Ian. obiter.
[CH1634:036]
AD EUNDEM, UT MOSEN NOMOCLASTEN,
TRAGOEDIAM, EDAT
Post invidendae ter periculum famae,
Honerde, factum, prospereque ter factum,
Post et cothurni et comici salis laudem,
Post Calculum omnis calculi gravem plausu,
(5) Post omnis omnes aleae bonos, grandes
Dextrosque jactus, post adoream semper,
Ubique partam serio atque festivo;
Prodi cothurno serius novo, prodi
Post tot triumphos maximo, tui victor.
(10) Orchestra pridem friget, et pedem poscit,
Quo quassa quondam Cordubae dicam scripsit,
Boetimque, quod Batava debuit, vicit.
Quid fonte labra proluis caballino
Longum diuque? qui poeta prodisti
(15) Iam non repente (nam repente nec dives
Nec fit poeta vir bonus) sed incessu
Gravi, molesto, quique euntis in clivum est
Recto, decenti, quique euntis e clivo est,
Virtutis omnem semitam perivisti:
(20) Quid in bicipiti somniare Parnasso
Iuvat hoc diu, hoc interdiu? viden planis
Plebs sparsa campis ut vagemur, ut siccae
Sperata fauces dia dona suspirent?
Descende tandem, Honerde, quid moras nectis?
(25) Descende sacro monte cum Nomoclaste.
30. Ian. quodammodo extemporaneum.
[CH1634:037]
GRAFSCHRIFT VAN S. M.
Ghemannen, langhe Sijmen
Leijt hier en leert bedwingen
t Bespreken en tbespringen:
Wat salmen op syn grafje singen?
(5) Wat salder best op rijmen?
Malle Sijmen.
30. Ian.
[CH1634:038]
DE VLAMINGSTRAET
Quando erit ille dies quo se pertaesa Tyranni
Belgica cognatis reddet amicitiis?
Flander amans Batavûm, solo cognomine Frater,
Nunc ego; si dextram junxeris, Haga tua est.
1. Feb.
[CH1634:039]
WAGESTRAET
Si domito redeat, rhedâ sublimis, Ibero,
Prima triumphantem festa reduco ducem.
Hostica si quaerat victrici classe tremendus
Littora, quaerenda est Ostia ponte meo.
(5) Hinc patriae, hinc Pagi favor est: hac ambior orbi.
Prima peregrino syrmate pompa mea est.
1. Feb.
[CH1634:040]
IN R. HONERDI THAMARAM TRAGOEDIAM
Conreus Ammoni mereor quod amando meremur:
Si culpa est Thamaram deperiisse, mea est.
Nec fugio poenam: sed enim se injuria virgo
Vindicat; huic frater vim facit, illa mihi.
(5) Illa mihi, illecebrâ, cuius? lenonis Honerdi,
Hoc decus hoc veneres dante puella capit,
Et capit, et rapit, et rapimur promiscui amantes,
Praedaque tot venerum turba marita sumus.
* * *
[CH1634:041]
PAPESTRAET
Non ego presbyteris, ne te cognomine fallam,
Non ego sum Papae strata, cuculle, tuo.
Vestra joco, Patres, proavis, non lata, vocabar,
Vestra, quibus Papae sed via lata, placet.
5. Feb.
[CH1634:042]
IN STAECKMANNJ ASINUM AD LYRAM
Miratus quod muta loqui lyra cogis Asellum,
Quodque lyram mutus cogis aselle loqui,
Hunc miror magis, hunc tacito rumore disertum,
Qui calamo linguam scriptor utrique dedit.
6. Feb.
[CH1634:043]
HOOGSTRAET
Alta, potens merui tecum, Respublica, dici,
Alta situ, tectis ardua, merce potens:
Sed qui forte meo jactabitur advena fluctu,
Non secus atque alto cymba voluta mari,
(5) Alta mari, dicet, melius collata, vocaris,
Quam fere sublimi sidere Luna replet.
7. Feb.
[CH1634:044]
POOTEN
Qui de non hominum pedibus mihi, quisquis avorum es,
Fortuitâ nomen Sorte pedestre dabas;
Excuses hodie culpam, si videris, autor,
Tot mea quadrupedum frangere saxa pedes.
8. Feb.
[CH1634:045]
ALIUD
In fatis fuit, ex plantâ mihi crescere nomen,
Seu foret herbarum, seu foret illa pedum.
8. Feb.
[CH1634:046]
SPUIJ
Sive, quod hoc speuvdei mercator et advena vico,
Sive, quod hac nimiae fauce sequuntur aquae,
Quod sum dicta siem, videant queis vane character
Et levis a literis gloria parta places:
(5) Hoc mihi, pertaesum pelagi, clarissime morum
Arbiter, in Portu te voluisse mori.
10. Feb.
[CH1634:047]
TURFMARCKT, OLIM AGER PASCUUS
Non hoc coeca capis, quae sceptra ligonibus aequas,
Quaeque ligone mihi quae gero sceptra dabas:
Cespite vivebam vivo, mox, laesa profundo
Vulnere, non vivo cespite, vivo magis.
11. Feb.
[CH1634:048]
MERCKT
Quidquid agant sociae, tot mensam sola Lucullis
Instruo, tot grandes impleo aqualiculos;
Ut, si quis turbam videas, quaesiveris, hospes,
Quis tot sufficiens expleat ora cibus;
(5) Pondera si rerum, molem, numerumque, exclames,
Quae tantos valeat perdere turba cibos!
Sed mage post epulum clama, quod vespere sero
Mille mei revehant fercula mille coci.
17. Feb.
[CH1634:049]
WESTEINDE
Occidis, occidisque diem me teste, perennis
Ambulo, me metam teste laboris adis.
Credimus hoc vani: sed enim te meta ruentem
Non tenet, occiduum nulla moratur iter.
(5) Hac partim te parte sequor: non me mola, non me
Occiduo, ut visum est, limite fossa stitit.
Infinita feror: tecum, Sol, Carole tecum
Perpetuâ Ulterius prosperitate ruo.
Occidui fontes, si non occurritis, ibo
(10) Obviam, et in vestris tota lavabor aquis.
Vos decet Hesperio tandem confundere Baeti,
Tam longas Hagae Principis esse manus.
23. Feb.
[CH1634:050]
BARLAEO, AD EIUS EPISTOLAM DE ALIQUID,
CUM NONNULLIS EPIGRAMMATIS MEIS
Grande Aliquid, Barlaee, tuae vox consona voci,
Consona sublimi, quo quatis astra, metro,
Vastum Aliquid, coeli capiens convexa character,
Omnis ubique loci fertile schema rei,
(5) Te, te Aliquem decuit, te grandiloquum, te celsum,
Te producentem nil nisi grande aliquid.
Nos humili terram pede qui vix tundimus, et vix
Repimus, et tantum, quod sumus, aure sumus,
Quaerimus exiguam, quâ possit nostra referri,
(10) Voculam. et inventa est: Ecce ti;, non Aliquid.
27. Feb.
[CH1634:051]
HOUTSTRAET ITERUM, AREAE JUNCTA
Ecce quod in terris nescivit tota Mathesis.
Linea nascebar, vivo superficies.
2. Mart.
[CH1634:052]
VIJVER
Proxime mons, exsculpte mihi, mihi qualis Adamo
Costa viri mulier, quantus es, Eva mea es.
Tu mihi Caesareo lacerasti viscera partu,
Visaque sum pando vulnere tota mori.
(5) Sed vixi lacerata magis; bis laesa revixi,
Laeta bis; en liquidas consulat hospes aquas:
Inveniet sudo duplicem Iove, vivere laevi
Fronte, levique unam fronde superficiem.
Disce nepos Batavûm, quam non rationis egebat
(10) Qui me defunctam Vivere dixit avus.
18. April.
[CH1634:053]
UYT HET ITALIAENSCH VAN . . . .
BEGINNENDE VALLI PROFONDI
Dalen, dalen, diepe dalen,
Vijanden van sonn en stralen;
Klippen, hoogh en steil gerotst,
Die den hemel moedigh trotst;
(5) Holen daer de nacht en t swijgen
Nemmer uijt en zijn te krijgen;
Logghe winden, die de locht
Met bepeckte wolcken voght;
Grof gesteente, scheeve schotsen,
(10) Vande rotz gerolde rotzen;
Onbegravene gebeent;
Muren hier en daer ontsteent,
Hier en daer begraesde muren,
Daer wel eer een mensch kon duren,
(15) Nu soo ysselick gedaen
Datter slang noch wolf derft gaen;
Woeste weiden, wilde sanden,
Aller onbewoontste stranden,
Daer noijt stemm van ijet dat spreeckt
(20) Door de luije locht en breeckt:
Ick een schaduw, ick verwesen
Tot het eewigh schreyend wesen,
Ick verschijn u in den rouw
Over mijn verachte trouw,
(25) En betrouw mijn schettrigh klagen,
Soo t den Hemel kan verdragen
Sonder buijgen voor tgeschall,
Dat t de Hell beroeren sal.
13. Maij.
[CH1634:054]
OP DE DOOD VAN TESSELSCHADES OUDSTE DOCHTER, ENDE VAN
HAER MAN STRAX DAERAEN DOODT GEBLOEDT
De groener vrucht als rijp, de rijper vrucht als wrang,
De voor-vrucht in de rij van Tessels echte planten
Verrotte van quaed vier: God raeptes uijt het sand, en
Verhief er tbeste van in theilighe gedrang
(5) Van donverderflickheid. De Moeder weeck den dwang
Van teewighe beschick: haer worstlen was geen kanten
In s hemels wederwill; sij dreef maer bijde kanten
In beider ooghen zee. Maer twerd den Vader bang
Van s Moeders wee en tsyn; en, omse beij tontvaren,
(10) Verdiept hij s moeders zee, met droppen eerst, doen baren,
Bloed-baren; en ghing t zeil, van Tessel opwaert aen:
En bloedde noch dit woord van uijt de laeste stuijpen;
Het bloed van vrienden kruypt daer tniet en weet te gaen,
Tbloed van een vader springt daer tniet en weet te kruijpen.
13. Iun. Hagae.
[CH1634:055]
(AD CANDIDUM)
Quid me quanta rogas vini praestantia, quid me
Quanta cibi? Non sum, Candide, vir sapiens.
25. Iun.
[CH1634:056]
LIED. WIJZE: LUZ DE MI ALMA
Hoe is tbeloven
Van ons vergaren
Soo haest verstoven
Met wind en baren?
(5) Aij eighen Sterre
Die mij van soo verre
Ziet en niet en siet,
Aij Sterre waerom en verschijnt ghij niet?
Het soet verbeiden
(10) Van uw genaken
Kost mij het scheiden
Min bitter maken:
Maer stoute Sterre
Die u doe soo verre
(15) Van ontrouw geliet,
Ontrouwe Sterre, ghij en meenden t niet.
Soeck ick in thooghe
Van s hemels ronden,
Strax seght mijn ooghe
(20) Ghij zijt gevonden:
Maer schoonste Sterre
Die ick van soo verre
Sonn en Maen benij,
Maer, Sterre, daer en isser gheen als ghij.
(25) Gaen ick beneden
Langs taerdrijck werren,
Strax seght de Reden
Daer staen geen Sterren:
Ey aerdsche Sterre,
(30) Die ick eens soo verre
Van den Hemel koos,
Komt, Sterr, en maeckt de reden redenloos.
Nimmeghen multo negotio. 13. Aug.
[CH1634:057]
IN PONTICUM
Insaniebat Ponticus poetaster,
Aut versibus vacabat usque se dignis.
Confundit has hodie vices, nec alternis
Nugatur; una insanit et facit versus.
Drunae in castris 23. Sept.
[CH1634:058]
AD C. MYLIUM, DE RECEPTU EXERCITUUM AD BREDAM ET MOSAE
TRAJECTUM PERPERAM A POETA QUODAM FUGA DICTO
Unde tuus, Myli, male dormitavit Homerus,
Unde quod hic gestum non fuit, ille refert?
Trajecti, Bredae, quod Iber, quod victor Iberi
Fecerunt, fuga sit? non fuit umbra fugae.
(5) Fato, consiliis lente concessit uterque.
Mentior; hunc vatem fugit uterque ducum.
Drunae in castris. (24. Sept.) 3).
[CH1634:059]
IN VIRI DOCTISSIMI ET HUMANISSIMI
I. SMITHII PENUM ANTIQUARIAM
Defuncti cinis Imperii, grandaeva supellex,
Parva peregrino relliqua Roma solo;
Frusta Deûm, putres Genii, fumose Penatum
Horror et ararum sic quoque sancte lapis;
(5) Crinibus in nodum tortis, fera signa, Sicambri,
Quae deriserunt qui timuere Patres;
Fibula decepti toties jam fabula vulgi,
Annule quem fracto gemma nitore decet;
Arma virûm, phalerae, mage nunc deflebilis urnae
(10) Testa frequens, lacerae lampades, ossa, styli;
Vestigata diu pedis uncia, trita fritillo
Tessera, pertuso debilis aere lebes;
Gutte, triens, phialae, Setini cara lagenae
Vitra, Saguntino pocula ficta luto;
(15) Ridiculi periamma Dei, bene nupta sigillo
Clavis, inassueti cymbala fissa soni:
Numme situ praestans, vili venerande metallo,
Quem senium, rarâ sorte, virere facit,
Cara strues carie, regina pecunia certe
(20) Quae Regum titulos reddis, et hos pecudum:
Vobis, thesauri, fumos et inania rerum,
Et maris et terrae viscera posthabeo.
Nec satior visis tamen; en, quicumque voracem
Creditis aspectu pascier, esurio.
(25) Nec moveor tactis; nihili est tractata rubigo,
Sollicitâ nihili testa voluta manu.
Ardet ab amplexu totius avara metalli
Mens magis antiquae noctis inire specum,
In saecli penetrare sinus, in viscera veri
(30) Ire juvat, te, te, Roma, priore frui.
Quis genii genius, quae Diis reverentia, quae dos
Propria, quae lapidi victima, thura, merum;
Cur aurita siet rufi persona Batavi,
Quâ quondam, quâ nunc parte Sicamber aret;
(35) Quâ lacerârit acu, qualem, cui fibula vestem
Vinxerit, unde sagum strinxerit, unde togam;
Annulus in dextra quando, quâ fulserit, in quâ
Fulmina non nocui sanguinis, arma virum;
Qua phaleras gestarit equus; quas flebilis urna
(40) Relliquias trunco carmine muta notet;
Lampas ad humanos quae non descenderit usus,
Cui magis in cultu, cui minus apta Deûm;
Vixerit aeternae, tantum se pasta, lucernae
Flammula, an invisae larva sit illa rei;
(45) Osseus argenteô num cesserit, hic aurato
Ipso vertendus sub Cicerone stylus,
Rettuleritne parum cui se praeberet arandam
Nacta cedro dignam cera beata manum;
Unde sat inventi constet pedis uncia, de quo
(50) Non dubiam faciat marmore sumpta fidem;
Quâ se parte cubi damnosa canicula, quâ se
Felici dexter senio prodiderit;
Aretina quid antestent quibus inter amicos
Lautus erat Tuscis Porsena fictilibus;
(55) Qui calices, qui non vili de pulvere nati,
Quod Surrentinae leve toreuma rotae;
Unde sit, exanguem Lemures timuisse Priapum,
Quem, puto, nec vivum tota Suburra timet;
Quae promi fuerit, quae durae densa novercae,
(60) Quae non morosi pandula clavis heri;
Aera Celoenaeos lugentia matris amores
Quanta Corinthiaci praeda sonora juvet;
Quis Nummo pretium Consul, quotus arroget annus.
Quid sibi serratus, biga, quadriga, velit,
(65) Quis solidum, quâ parte crepet, cui lamina fucum
Fecerit, aut ferrum in viscera condiderit,
Qui referat rerum dominos, qui fronte Quiritem
Praeferat hesterno sordidus ille situ,
Quo spiret non falsus Otho, quot curta Tribunos
(70) Puncta, quotum Imperium coeca litura probet,
Cur magis hunc illo firmet consulta Senatus
Gratia, an argenti pluris an aeris honos,
An pretium utrivis duplicârit miles inauri,
An proba missilium pondera, forma, valor:
(75) Singula nosse juvat, juvat omnia: et omnia jam, jam
Singula perspiciens omnia percipio:
Erudit incautum prisci facundia Smithi,
Ambiguoque piam praestat ubique facem,
Invisi Romae Smithj, quem Roma superstes
(80) Si videat, civem non neget esse suum.
Nunc age, qui rerum tot ad haec portenta stupebas,
Omnibus hoc unum rarius hospes habe;
Largitur dominus quod non habet, integra mecum
Aufero quae lacera hic aut mutilata vides:
(85) Exeo non satur, et satur exeo; Roma nequivit
Auro, quam pepulit Smithius ore famem.
Drunae in castris 25. Sept.
Later afgedrukt in Iohannes Smith: Oppidum Batavorum, seu Noviomagum. Liber singularis. Amsterdam, Iohannes Blaeu, 1645, p. 44-46. UBL 1147 C 28. [Vs. 62: Quanto].
Nederlandse vertaling op de pagina over Huygens en Smetius.