Argo Batava (1629) van Caspar Barlaeus (1584-1648)

Petit 26. — Poemata, deel 1 (1645) p. 200.Ursicula.
Uitgegeven door A.J.E. Harmsen,
Universiteit Leiden.

Continue
[fol. A1r, p. 1]

CASPARIS BARLAEI

ARGO BATAVA.

inscripta

Virtuti, ac Fortunae, fortissimi, felicissimique

HEROIS

PETRI HEINII,

Classis, quae sub ductu & moderamine SOCIETATIS
INDICAE, Potentissimorum Ordinum Genera-
lium, & Illustr. Principis AURIACI auspi-
ciis, ad Occidentem militat, Praefecti.

[Vignet: Charitas Basis Actionum]

Lugduni Batavorum,
______________________________

Apud Godefridum Basson. M D CXXIX.



[fol. A1v, p. 2]

            SENECA in Medea.

VEnient annis secula seris,
Quibus Oceanus vincula rerum
Laxet, & ingens pateat tellus,
Tiphysque novos detegat orbes;
Ned sit terris ultima Thule.




[fol. A2r, p. 3]

CASPARIS BARLAEI

ARGO BATAVA.

ARgolicas classes, spoliumque illustre Pelasgae
Pubis, & aurifera raptum de Colchide vellus
In Batavis jam, Belga, vides. En Tiphyn, & Argo,
Selectosque duces patriae, reducesque carinas,
(5) Et Tartessiaco malè custodita draconi
Munera, & Occidui penetralia diruta Phoebi.
Quas versas, Fortuna, vices? quo crimine damnas
Hesperios irata Deos? dominumque potentem
Vis nutu trepidare tuo? nec regna perenni
(10) Sorte beas? summosque tuo sub numine reges,
Sceptrorum quae fata, doces? trabeasque, ducesque,
Et formidatas gemino sub Sole tiaras
Tot damnis facis esse reas? Num praescia veri
Grajugenûm nostris praelusit fabula terris?
(15) Et Colchis tum ficta fuit, tum fictus Iason,
Et ficti Minyae, & cantatae pellicis artes?
Inveniunt nunc cuncta fidem. plus Colchide servat
India; Phryxaeis pallens mutavimus aurum
Exuviis; nostroque satus sub sidere ductor
(20) Aesonides nunc alter adest, Argiva juventus
Toxandri Batavique sumus. non Pelias Argo
Disscidit Euxinum trabibus spumantibus aequor,
Aut labor in veteri tantus jam luditur urbe:
[fol. A2v, p. 4]
Non qui rura secat gelidus ditissima Phasis
(25) Abreptas deplorat opes. stant littore puppes
Auriacae, queriturque suae dispendia gentis
Infelix Vesper, nec quondam cognitus orbis
Vincitur, & solum vellet mitescere Belgam.
    Presserat Unanimes Hispana potentia terras,
(30) Imperiumque sibi latè firmaverat auro
Dives Iber; poteratque uni mercabilis esse
Terrarum fortuna Tago. jam cesserat Ortus,
Frenaque Castellae pallens admiserat Indus,
Quà Pyrois se mergit aquis. submiserat Afer
(35) Littora, & Austriacis toties Europa favillis
Arserat, & dites poterat metuisse Philippos.
Saepius iratum Vahalim Mosamque catenis
Strinxerat, & victas Rheno substraxerat urbes:
Certatumque diu fuerat: num Rege sub illo
(40) Subderet ipsa suos concors quoque Belgica fasces,
An dominis contenta suis pars parvula mundi
Staret jure suo, laetumque ostenderet orbi
Libertas speciosa caput: num sperneret audax
Regnatorem Asiae, an positis agnosceret armis:
    (45) Cum Batavûm sic ductor ait: tantumne licebit
Hesperiae? populosque meos impune lacesset
Cantaber? & socios ultra populabitur agros?
Cur servat Bellona modum? cur segnior aether
Temperat armorum furias? & neutra potentum
(50) Causa labat? cur quas nobis extorserat arces
Eripit Austriaco? vel quas extorserat illi
Donat Arausiadae? & mutato Principe mutat
[fol. A3r, p. 5]
Oppida, & adversis pereunt mihi moenia castris?
Luditur hoc terrae gremio, divisaque belli
(55) Gloria victorum geminis alternat honores
Partibus, & lenti partitur commoda Martis.
Promotum tellure parum est. vicina Sicamber
Bella dolet: Frisiis praedatrix finibus instat
Linga ferox: timet armatum Zelandia Scaldim:
(60) Cunctaque circumstant hostiles rura phalanges.
Tentanda est fortuna foris, meliorque triumphi
Materies rimanda procul. quocunque recedam,
Occurret quod perdat Iber. Iam paruit Eos,
Ferventesque mihi fasces misere Moluccae,
(65) Taprobaneque ferox, & divitis ostia Gangis,
Et Tidor, & nostris Ambona potentior armis.
Huc aquilas, huc signa tuli, subductaque Baeti
Terrarum pars magna fuit. Gangetica fumant
Littora, & Auriacis Malabar perculsa carinis
(70) Horret adhuc, Batavûmque pavent incendia Iavae.
Oppositum mundi restat latus. aurifer Indus,
Ultimaque Arctois Tethys, spolianda trophaeis
Linquitur, & pulchro tellus donata metallo.
Illic pallidulas volvit Pactolus arenas,
(75) Et ditis sunt regna Midae, Pelopumque penates,
[Ed. 1645: (75) Et ditis sunt tecta Midae, Pelopumque penates,]
Attalicique lares. illic in viscera terrae
Itur, & abstrusae turbat penetralia Vestae
Fossor, & ipse suo scrutator concolor auro.
Quid Cuscum, Quitumque potens, preciosaque Chiles
(80) Oppida, quid placidis Limam quae praesidet undis,
Commemorem, claramque Peru? capit inde malorum
[fol. A3v, p. 6]
Argumenta furor, socioque superbia luxu
Ingenii fomenta sui, causasque nocendi
Invenit. hic dirum peregrina pecunia Martem,
(85) Pestiferasque faces, bellique accendit Erinnyn,
Inque neces nostras toties armavit Iberum.
Haec clypeos tot vena vomit, tot fabricat enses,
Invertit fas atque fidem, regumque ruinas
Ex alto scelerata trahit, tot subruit urbes,
(90) Tot populos, fatale lutum. timuere Britanni
Hesperii rectoris opes, sensitque ferocem
Gallia, terribilem Venetus, Germania fortem,
Belga gravem, saevumque sibi glacialis Ierne,
Audacem Allobroges, regnatoremque profundi
(95) Oceanus. tanto supplex natura magistro
Paruit. hoc uno princeps ditatus ab Indo
Subdidit hunc ipsum sceptris, & margine coeli
Finiit imperium. qui, tot labentibus annis,
Terruit infractos audaci milite Belgas,
(100) Indus erat. qui castra Tago transfudit in Arcton,
Instravitque suis Neptunia regna carinis,
Ille fuit. quae mansuetum tot caedibus Albim
Imbuit, & Nemetum conspersit sanguine terras,
Pars mundi postrema fuit. si cessimus, auro
(105) Cessimus, Hispanae nunquam vicere sarissae;
Quae vicit, dis gleba fuit. tam nobile lucrum
Emeruit famae precium. Quid sedibus hisce
Protrahimus bellum Batavi? Phoebumque cadentem
Negligimus? cur non magnis invadimus ausis
(110) Raptum Attabalipae solium? praedamque Pisarri,
[fol. A4r, p. 7]
Barbaricasque pari rapimus virtute tiaras?
Credite Battaviae proceres, hac parte petendus
Cantaber, hoc uno finiri nostra triumpho
Praelia posse reor, solum locus iste potentis
(115) Imperii suffulcit onus. haec omnia tellus
Vindicat, haec mundo pacem victoria reddet.
Ibimus, & si quis fatis locus, ibimus, & mox
Territa Nassovias spectabunt Mexica classes,
Attexentque meis victricia rostra coronis.
    (120) Talia Arausiades attenta per oppida ductor
Dum loquitur, subitoque accendit pectora motu:
Et jam magna novi sedit fiducia belli;
In Zephyrum gens tota ruit, divisaque Belgî
Partibus, ingenti coëunt aeraria censu,
(125) Et bellum privata parant. post publica cives
Arma, suis fervent studiis; opibusque reposcunt
Conjunctis unius opes. spe concipit Indum
Quilibet, & dubia patriam mercede tuetur.
Nec differre placet tanti molimina belli,
(130) Aut patitur fortuna moram. dat classibus undas;
Duraque Neptuni soboles, interque procellas
Indomito nutrita salo, vagus aequoris hospes;
Huc omnes vertêre minas; agilisque juventus,
Illa suae vindex patriae, & Mavortis imago,
(135) Bellona ridente, novas contingere terras
Gestit, & auriferae votis exultat arenae.
Ibat ovans animis, spoliisque insignis Iberûm
Ductor; & Hesperiis redimitus tempora rostris,
Aeoliosque inter fremitus, noctesque, hyemesque
[fol. A4v, p. 8]
(140) Suetus honoratae traducere tempora vitae,
Disposuit medio bellacia carbasa ponto;
Auspiciisque Deûm, claro sub Principe, laetum
E Batavis molitur iter. sic noster Iason,
Aesonides sic noster abit. velut acer in Afros
(145) Ibat, Agenoreis minitans incendia portis,
Scipiades; postquam Latias saevisset in urbes
Hannibal, inque suis doluissent bella Quirites
Visceribus gremioque geri, victaeque fuissent
Post Trebiam infames Cannae. sic longius ibas
(150) Cum Macetis, Pellaee, tuis; cum finibus arctis
Nescires pugnare domi; nec Persa superbus,
Bactraque, Arachosiique, & vasti Orientis honores
Insanum imperii possent frenare furorem;
Cum toto Tyrus alta mari circundata nollet
(155) Ferre jugum, solumque tuis submitteret arces
Classibus, & Graiae citiùs vicere carinae.
Ille per aequoreos numeroso remige fluctus
Vectus in Occasum, didicit Solemque diemque
Se jam ponè sequi, atque astris praeeuntibus audet
(160) Successus sperare sibi. mox flantibus Euris,
Hinc etiam documenta capit, coelique favore
Laetior, Albionis opulos, & regna salutat
Celtica. at infestum mox praetervectus Iberum,
Vindictam sub corde premit; tacitusque putatur
(165) Fatalem huic dixisse diem. quacunque per undas
Flexit iter, pavido sperata silentia passim
Incubuere mari. fugit Tritonia conjux,
Inque cavernosum se submersere profundum
[fol. A5r, p. 9]
Nereides. alium Salaminae praelia Xerxem
(170) Moliri, pars una timet: pars altera, Trojae
Relliquias hac classe vehi, rursumque furente
Aeneam Iunone peti: vel grandibus iris
Actiacas repeti civili sanguine pugnas:
Aut iterum Hesperio Belgis sub rege parari
(175) Turrigeris poenam ratibus. sed longius actus,
Suppositumque tenens signis ferventibus aequor,
Terruit aethereas Arctoo milite Chelas,
Et timidis vidit Geminos haerere lacertis
Arctius, & trepidae pallentia Virginis ora.
(180) Sed non sidereum cepit formido Leonem.
At Batavi postquam vidit depicta Leonis
Signa procul, rostrisque coli se novit in istis,
Nominaque inscribi ratibus, fulgentior ignes
Explicuit, rutilasque faces accendit eunti.
(185) Mox ubi magnanimo tellus inventa Columbo
Ante oculos & rostra stetit, visaeque fuere
Cyclades Occiduae, & scopulis Barbuda tremendis,
Invasit loca cuncta metus. quae cincta profundo
Cuba jacet, titulisque novis Hispania gaudet,
(190) Adventu tremuere Ducis. turbata Philippi
Imperia, & missis habitatae regibus aulae
Praesensere malum. grandem transvecta per Isthmum
Attonitam quoque Fama Peru, pacataque latè
Aequora, Guianaeque domos, Panamamque Diosque
(195) Perculit. occulti Potosi tremuere recessus,
Inque suis pavidum venis expalluit aurum.
Non sic extimuit Clypeae sub portibus Afer,
[fol. A5v, p. 10]
Cum Latiis Poenam terreret classibus urbem
Regulus, & longi jaceret fundamina belli.
    (200) Navigat Arctous populus; veterisque coloni
Orbe novo posuere rates, inversaque rerum
Sub Tropico natura fuit. quo sidere Phoebo
[Ed. 1645: Orbe novo posuere rates, inversaque belli
Sub Tropico fortuna fuit. quo sidere Phoebo]
Meta stetit, nostri quoque lux altissima fati
Emicuit, sociosque astris aequavit honores
(205) Auriacae virtutis apex. Quis crederet? illa,
Illa diu gens pressa domi, vix sedibus, eheu,
Tuta suis, secura, foris peregrina lacessit
Regna procul, mediaque velut stat Colchide victrix.
Hic ubi diffusum latè circumspicit aequor
(210) Dux Batavûm, jamque in Boream, jam spectat in Austrum,
Impatiens voti, famaeque sititor, & auri,
Adspicit ex alto surgentes gurgite longè
Adventare rates, & foetas mercibus alnos,
Transtraque Phryxaeum domino portantia vellus:
(215) Cum sic ad socios puppi praefatur ab altâ;
    Has ego vel bello victor, vel morte tenebo
Certus opes. per tot fluctus, mundique cucurri
Littora, vici hyemes, aestivaque sidera sprevi,
Brasiliaeque meis arserunt littora flammis
(220) Nuper, & hic galeis pelagus victricibus hausi.
Nunc restat labor iste mihi, spoliisque litandum
Belga tibi. nullo relegam vestigia cursu,
Dum mea sit spes tota Tagi, dum cesserit illa
Obsequiis dis praeda meis: non sospes abibit
(225) Hesperus, aut missum capiet vectigal Iberus.
Accelerate viam, socii, conscendite puppes,
[fol. A6r, p. 11]
Quaeque vehunt Indos, ferro jam vindice Belgas
Transtra vehant, dominosque alios agnoscere discant
Sidereae puppes, & castra natantia ponto.
(230) Si morimur, patriae morimur. si sanguine tantum
Constiterit facinus, patriae debemus & illum.
Vivimus; hoc etiam patriae est. pugnamus; & illud.
Alterius vos nosque sumus. nec talibus ausis
Fama levis petitur. socio comes ibit honori
(235) Utilitas. rapto cunctis mactabitur aere
Paupertas invisa domi. solabitur Indus,
Quos inopes dudum gracilis damnavit egestas.
Non in Parrhasiis Boreae consistimus oris,
Non Zemlae glaciale fretum gelidasque jubemur
(240) Ire vias, non verticibus trux imminet Arctos,
Aut cum carnivoris miseri decernimus ursis.
Cuncta nitent, gaudetque suo natura sereno.
Nos melior coeli regio placidumque cubile
Solis habet, calidos ubi fax Phoebaea negavit
(245) Differri plus posse dies, bis messibus aestas
Turget, & aeterni ridet clementia veris.
Inter opes hostesque sumus. quas cernitis, undis
Divitiae gazaeque natant. haec carbasa mundi
Fata vehunt, Regumque ferunt diademata puppes.
(250) Nunc pugnare manu, toto nunc robore niti
Vos decet, expansis agedum succurrite velis,
Et vestri faciles jussis parete magistri.
    Tales magnanimo dignas ubi praeside voces
Ediderat, paret dictis Neptunia pubes.
(255) Ocius hi remis, & contendere lacertis,
[fol. A6v, p. 12]
Vela alii, laxosque citi explicuere rudentes.
Fervere cuncta mari, & verri vada caerula cernas
Armigeris conspersa viris. nec segnius ille
Imperat, & socios fugientem instigat in hostem.
(260) Iamque pavens, pallensque metu circumdatur Indus,
Et dives bellare timet. quamque anxia res sint,
Discit, opes, magnique gravis custodia census.
At contra spoliis immanibus acrior instat,
Et quantum causa distat, vicinior armis
(265) Belga premit, ratibusque rates hostilibus arctat.
Praeda fit Hispanus, confertaque scrinia vecors,
Deserit. aërias scandunt Mavortia puppes
Agmina. non aliter, quam densae grandinis imber
Fecundis incumbit agris; olidumque cadaver
(270) Invadit rostrata cohors; aut acta per auras
Hyblaeos mellita tegunt examina montes.
Quis tibi tunc, Havana, dolor? cum littora circum
Erraret tua Nassoviis exercitus armis,
Inque tuis Batavûm fremuerunt classica terris,
(275) Et pavidae Auriacas classes videre Matancae.
Exuitur locuples gazis regalibus Astur,
Et laetum transfertur onus. portantur Iberi
Regis opes pelago, & tantis Dux HEINIUS ausis
In patriam spolia ampla refert. augusta vehuntur
(280) Pondera, & Arctois fato servata triumphis
Belgica inoffenso subeunt navalia cursu.
Sic nobis mercatur Iber. sic India nostra est,
Ignorata diu terris. quaecunque per orbem
Possidet Hesperidum rector, quoque possidet hostis,
[fol. A7r, p. 13]
(285) Sola nec immensi domina est Castella peculî.
Quicquid in hoc reperit Vespucî industria mundo,
Inventum tibi, Belga, scias. quae regna Columbo,
Iam populo patuere tuo. quae praelia gessit
Cantaber, haec nostros etiam confecit in usus.
(290) En coëunt gemini bellis felicibus orbes,
Et quà flammiferi surgit fax inclyta Phoebi,
Quaque ruit, fractisque bibit fervoribus undas.
Dissociat natura duos, victricibus armis
Consociat victor populus, dominisque sub iisdem
(295) Auriacas duplici suspendit cardine lauros.
    Credite posteritas. quae vix trepidantibus olim
Principibus parvâ poterat se sede tueri,
Terra, procul missis diffundit jura colonis,
Et cunctis quatit arma locis, nec limite certo
(300) Omne audet calcare solum. vagus advena mundi
Hac habitat tellure, salo nutritus & undis,
Partiturque suos Nerei cum conjuge fasces.
In ratibus vis summa Ducum est, sceptrumque gerentes
Robur habent. parvae ratibus crevistis Athenae,
(305) Totaque se fluidis defendit Graecia lignis,
Vecta mari magno. cur vertice proxima coelo
Alta Tyrus Sidonque fuit? potuere carinae
Imperio monstrare viam. dum navigat ingens
Carthago, trabibusque natat, dat jussa Saguntho,
(310) Gadibus, & Libycis Trinacria paruit armis.
Tuque adeò nunquam Superis tam visa fuisses
Roma potens, Latiis nisi formidata carinis
Ostia barbaricos aquilas misisset in Afros,
[fol. A7v, p. 14]
Aut Pelusiaci bellacia littora Nili.
(315) Nec Batavus virtute minor jam clarior exit
Gentibus, & quovis armat sub sidere puppes.
Adspice, Belga, virum, tibi nunc ostenditur author,
Totus ovans; Curibus parvis, & paupere Portu
Missus in imperium magnum. cui nobile virtus
(320) Stemma dabit, seroque feret praeconia seclo
Fama memor. nondum bellorum in vultibus irae
Subsedere Duci, nondum spoliantis Iberum
Desaevit rabies. dicas majora minari,
Et facinus versare novum. fiducia rerum
(325) Magnanimo sub corde sedet. spectacla, triumphos
Dissimulat; tua vota capit. nec gaudia tantum,
Quam facti momenta probat, sperataque nobis
Otia, & Hesperiae domitos hac clade furores.
Si magnum, vicisse, putas; sine caedibus hostem,
(330) Hoc majus, vicisse, reor. discessit inultus
Cantaber, & nullo nostrorum sanguine Regem
Imbellis placavit Iber. Nos solus Olympus,
Oceanique furor, Boreaeque exercuit ira,
Et docuit plus posse Deos. Sic nempe decebat,
(335) Quae dederant, aliquo discrimine dona parari,
Grandiaque admixto frenari vota periclo.
    At vos Battaviae proceres, civesque, duorum
Nomina magna Ducum fastis inscribite vestris.
Qui prius Herculeas audaci Marte columnas,
(340) Et subitis Calpen, Abyla ridente, favillis
Terruit: & quem nunc spoliis spectatis onustum
Materiam belli gravidis vectare carinis.
[fol. A8r, p. 15]
Heemskerki manes & magni pectoris umbra
Audiat hoc. venit praeclari funeris ultor
(345) HEINIUS, & cunctis factum memorabile terris
Continuat virtute nova. Dux alter in undis
Castra rapit, rapit alter opes. hic pabula Marti
Eripit, ille rates. alium Bellona secundat,
Huic ultrà Fortuna favet, sortisque serenae
(350) Gratia. post lituos alius laurosque superstes
Involvit se laude sua: post busta triumphat
Alter, & in media statuit tibi morte trophaeum,
Belgica. diverso geminis decernitur orbe:
Dumque alter veterem sibi subdit, at ille repertum,
(355) Terrarum pars nulla vacat. Dux magne Batavûm,
Ingredere auspiciis laetas felicibus urbes,
Et coelo famulante redux. per moenia clamor
Tollitur, Ecce venit; portasque effusa per omnes
Agmina patricio cumulant plebeja favore
(360) Gaudia. permiscet senibus se densa juventus,
Virque puerque tuis gestit plausisse triumphis.
O quantum mutata tuo res nostra regressu!
Ut patriae priscus rediit vigor, urbibus aegris
Vita, calorque novus, quanta est spes addita Belgis!
(365) Talis vere novo, pigrae post taedia brumae,
Vis animis membrisque redit, cum celsior acres
Ducit equos, noctisque fugat fastidia Titan.
Ipsa triumphatum antè oculos victoria Baetim,
Captivumque Tagum, & preciosa monilia Regum,
(370) Poculaque, & pateras, fulgensque in torquibus aurum,
Exhibet. incusat fatales India merces
[fol. A8v, p. 16]
Atque iterum sua dona timet, metuitque perire
His ipsis afflicta bonis. Hispania nigrum
Syrma trahit, ploratque suae dispendia terrae,
(375) Iustaque Battavico subduci robora bello.
Testibus his totum facinus vulgatur in orbem:
Grataque posteritas dicet, Te vindice, Belgî
Emicuisse decus. tantis securior ausis
Tempora rostrata cingit tibi Belga corona,
(380) Heroumque libens titulos & nomina donat.
Nec defunt studiis Superi. Tibi sidera servat
Iuppiter; & qua jam rediisti victor in Argo,
Ut videant Batavi, gelidae vicinior Arcto,
Clara coruscanti semper fulgebit in auro.

                                        CASPAR BARLAEUS.

Continue