Caspar Barlaeus Elegia et epistola nuptialis, ad nobilissimum praestantissimumque virum D. Adrianum vander Myle, dominum in Bleskens-grave, militum pedestrium sub ill. Auriaco ducem; cum domum duceret nobilissimam castissimamque virginem D. Agatham van Raephorst, sponsam. [Vignet: Indefessus agendo]. Amsterdam, apud Guilielmum Blaeu. MDCXXXIV [1634]. Petit C35 |
CASPARIS BARLAEI[Vignet: Indefessus agendo]AMSTERDAMI, |
CASPARIS BARLAEI |
EPISTOLA NUPTIALIS |
Audio uxorem habere Te, hoc est, in Sapientiae castra transiisse. Semper enim ab iis dissensi, qui amantes insanire contendunt, & Cupidini oculatissimo oculos fascia velant, quique puerum esse fingunt, ipso Hercule robustiorem Amorem. Tanto nos magis sapere arbitror, quanto ad honestas nuptias adspiramus ardentius; tanto esse ingeniosiores, quanto hanc rem conficimus felicius. Etenim sine conjuge nonne vagi sumus & errones? nullius, praeterquam universalis naturae, peculium, fortunae & incertae sortis pila ludibriumque? Uxorem nacti, possidemur propius, amamur, curamur, fovemur tenerius. Illam gaudii omnis, illam dolorum sociam habemus. Condolet, medetur, subvenit laborantibus; & cum maxime vult blandiri, sobolem nos suam appellat, etiam tunc, cum aut sobolem ipsi in spe habemus, aut in cunis rotamus magni patres. Epictetus Philosophiam omnem duplici praecepto absolvit; Sustine & Abstine. At haec à nullo hominum ordine rigidius observari, quam à conjugibus, mecum propediem disces. Graecorum poëtarum princeps, è quo tanquam fonte perenni: Posteritas latices Sophiae deduxit in hortos, cum Iovem describere vult patrem vocat Deorum & hominum. At talis sine conjuge esse non potuit. Sagacissima natura cum vite maritat ulmum, cum stipite fabam vel convolvolum, ne lenta haec arbusta destituta suo tibicine langueant. Nec minus Sapienter ab eadem appositus uxori vir, & viro uxor, ne alter sine alterius fulcro flaccescat & collabatur. Viderunt hoc olim providi poetae. ideoque ne ipsum coelum corrueret, Lunam Veneremque interposuerunt orbibus, hoc veriti, ne sine feminae adspectu volvi nollet morosior Saturnus, imperiosior Iupiter, bellicosus Mars, vafer Mercurius, & fervidissimus Sol. Theognidis & Phocylidis quot numeras versus, tot prudentiae moralis audias praecepta. Et inter haec nonne de ducenda conjuge canunt? Theocritus, quanquam multa appositè pastores canentes inducat, nullibi est [p. 9] suavior, quam ubi scribit: κωμάσδω ποτὶ τὰν ᾽Αμαρυλλίδα, &c. Abeo procatum ad Amaryllidem, &c. Et quis ille est, qui apud Maronem dicitur conjugis in gremium laetaa descendisse? Idem est, qui rubente dextera in arces & urbes fulmina jaculatur. Crates Thebanus, homo toto corpore deformis, gravissimus alioqui rerum divinarum & humanarum professor, Hipparchiam nobilem foeminam uxorem duxit, ut hac quoque parte Sapiens videretur, quod contemptissimo corpori uxorias voluptates impetrasset. De Socrate hoc jam dicam: ilium Sapientiam non è coelo in domos familiasque, ut Cicero perhibet, sed è querulae Xantippes cubili in Scholas introduxisse, & Philosophiae practicae objectum, non virtutes, sed illam ipsam suam Xantippen credidisse. Poëtae quoque Graeci & Latini nullibi doctius & acutius loquuntur, quam cum ad conjugum officia alludunt. Quod si Sapientiae pars est non nimium sapere, nihil est, quod virilis ingenii gravitatem & duritiem magis condiat, quam muliebre ingenium, cui dulcedinis tantum & gratiae affudit Deus, ut ob hanc solam causam, Moeonio Vati Venus dicatur φιλομειδὴς Syracusio μάτηρ γελάξασα, Andino Olli subridens. Qui vero amores quam maximè oderunt, cum acerbissimis illos vocibus insectantur, oppositum apponunt opposito, ne rem optimam calumniando sibi constare videantur. Morbum vocant amorem, sed salubrem: dolorem, sed delectabilem: venenum, at sapidum: mortem, verum voluntariam: vulnus, sed gratum: supplicium, attamen jucundum. Cum amaritudinem illi exprobrant, γλυκύπικρον, vocant: cum labores, spontaneos esse ajunt, & minus graves; cum curas & aerumnas, has ipsas suavissimas dicunt. Novi, qui uxorem fastidiunt, ne in malam incidant. At hi malam metuunt, quia de suis ipsi virtutibus desperant. Nullam ego tam malam arbitror, quam corrigere non possit vir bonus & sapiens. Malas esse dixit Menander Comicus, sed sine populi suffragio. Cautius apud Euripidem Medea loquitur: Α᾽λλ᾽ ἐσμὲν οἷον ἐσμὲν, οὐκ ἐρῶ κακὸν, γυναῖκες. Simus quidem, quales sumus, nos feminae, Malas sed esse non ego ausim dicere. Si qua mala est, vitio mariti mala est, quia aut is intempestivè severus est, aut intemperanter remissus. Ignes dicunt fugiendos esse. Sed non illos, quibus malè arsuros ignes restinguas. Volu- [p. 10] ptates indignas clamitant viro Sapiente. Concedo, cum in porticu aut Stoa philosophandum est. Novit hoc Seneca & docuit non semel. nec minus in thalamo quaesivit, ubi Paulina esset. Urgent, coelibes sacris vacare liberius, pugnare animosius, navigare fidentius. Quasi profana esset res osculari conjugem sacra fide obstrictam: aut minus animosè pugnasset Hector, memor Andromaches & Astyanactis: aut timuisset ex Aulide navigare Protesilaus, relicta domi Laodamia. Sed uxor, inquiunt, & liberi alendi sunt, quibus carere possis, ut partis fruaris uberius. Vah sordidas voces. Cur non potius gloriosum putant & regium imperare uxori & liberis? Qui paterfamilias est, rex est conjugis, liberorum & famulorum. Caelebs nulli imperat, praeterquam canibus aut felibus, si quos fortè domi alit. Homerus Ulyssem regem vocat Itacae. Sed si regno isti eximantur Tres imbelles numero, sine viribus uxor, Laertesque senex, Telemachusque puer, & pauculi subulci, valde accîderis regni istius subditos. Sunt, qui in maritalem ordinem adscribi cuperent, sed metuunt, ne aut filium gignant, qualis fuit Commodus, aut filiam, qualis fuit Iulia & Messalina. At debebant hi homines adeò metuentes futuri, jejuni ire cubitum, & prandio coenaque abstinere, ne quem concoquent chylum, pituita fiat molestior, aut atra bilis. Cur non potius sperant futurum, ut ex Vespasiano nascatur Titus, ex Druso Germanicus, ex Annaeo Seneca nepos facundissimus Lucanus, ex Platone nepos Speusippus, avitae philosophiae haeres, aut ex Ennio nepos Pacuvius? Fuit mihi nuper plurimus sermo super hac re cum Misogamo, qui cum magnam in Scholis didicisset esse Dilemmatum vim, ita disputabat: operosa res est conjux, laboriosa colonia, fons curarum. Foecunda cum est, oneri est: cum sterilis, dedecori. Si pulchra, κοινὴ si deformis, ποινὴ si dives, superbit illa; si paupercula, ille. Logicorum, inquiebam ego, exempla audio & argutias dialecticorum, quibus adolescentulos in Scholis fatigare solent, & torquere bonas mentes. De messis probitate non est certus agricola, nec minus tamen serit. Et tu uxorem ducere non vis, quia times non foecundam? Tu laboriosam coloniam voces uxorculam? nec horres rempublicam capessere & multorum capitum belluae imperare? Tune oneri esse putas liberos, quos mater Gracchorum omnibus thesauris habuit chariores? Quod si [p. 11] sapis, nullam deformem puta, quam castitas modestiaque ornant. Formosam nactus, noli nimis sollicitè custodire, ne te zelotypum animadvertat, & tua culpa peccare audeat. Si opulentior superbiet, tu tolera & mone; vel cave eam offendas, ne opum fiducia tibi maledicat: aut superbiam feminae contemptu diffla, aut prudens dissimula. Si pauperculam contemnes tu, cur contemnere sustines animi dotibus te locupletiorem? Illa, que te contemnentem placidè fert, quantivis est pretii. Te, qui ob inopiam minus aestimas honestam conjugem, ne teruncio emerim. Tralatitium illud est & lippis notum, quod à libertatis periculo sumitur adversus conjugii praestantiam argumentum. In libertatis se regno vivere jactitant, quamdiu sunt ἄγαμοι servituti affines, cum conjugio illigantur. Nesciunt insani, licentiam esse, non libertatem, nulli amores debere: degeneres esse mundi incolas, quos posteritatis cura non tangit: frustra se viros esse, & tales factos: & ut allegoricè loquar: errores esse maximas planetarum, ab una ecliptica aberrantium: Solis viam esse tutiorem certioremque, quia una est & simplex: Lunae viam difficilem, & litigiosam, quia cis ultraque eclipticam digreditur. Non gravatè subscribes huic meae sententiae Nobilissime MYLI, qui conjugii causam exemplo tuo asseris. Gratulor instituto tuo, gratulor conjugem tibi obtigisse, qualem optasti piis votis, qualem optavere parentes gravissimi optimique. Merebantur talem domus tua, virtus, doctrina, prudentia. Praecepta connubialia apud te non conquiram. quia non sum praeceptor amandi. Illa, cum vacabit, legere potes apud Plutarchum in nuptiis Polliani & Eurydices. Hoc solum addam: non esse, quod tibi metuas à mala conjuge. Nescio enim, qua Dei Opt. Max. clementia incideris in τὸ αγαθὸν. Agatham ducis, quae se tibi probabit non uno bonorum genere, sed triplici. non explicabo me. Meministi horum, ex quo Moralem aliquando tibi Philosophiam domi meae praelegi. Fruere, felicissime, Agatha tua, sive Bona Dea, cui nolo te offerre flores, fruges, serta, Romanorum more, sed unum hoc, quod praeceptori Socrati obtulisse fertur Aeschynes, hoc est, Teipsum. Vale Vir nobilissime & praestantissime, & me tui tuorumque amantissimum redama. Amstelodami XXVIII Iunii M DC XXIV. |
N.T. addictissimus |
CASPAR BARLAEUS. |