Briefwisseling van Caspar Barlaeus (1584-1648) |
Naar de editie van Geeraerd Brandt, Amsterdam 1667, Petit 102.
Uitgegeven door Marjolein van Zuylen
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Books.google gebruikt ex. Bayerische Staatsbibliothek Epist. 50, deel 1, deel 2
[fol. *1r]
CASPARIS BARLAEI
Med. Doct. ac Philosophiae in ill. Amstel.
Gymnasio dum viveret Professoris
EPISTOLARUM LIBER.
PARS PRIOR.
[Vignet: Indefessus agendo].
AMSTELODAMI, Apud JOANNEM BLAEU.
M. DC. LXVII. |
[fol. *1v: blanco]
[fol. *2r]
Nobilissimo, amplissimo, doctissi-
moque viro,
D. ARNOLDO HOOFT, EQUITI, Reipublicae Amstelodamensis EXSCABINO,
Maritimarum causarum Judici. |
NObilissime vir,
Epistolas hasce Soceri mei p.m., pridem ab affine, in Lusitaniâ res Batavicas nunc curante, in unum collectas, tandem, flagitantibus id amicis, in lucem edo. Eorum desiderio, post Poëmatum & Orationum editionem, obsequendum autumavi, ut propius in [fol. *2v] Epistolis observare liceat Barlaeum. Hîc enim ingenium & animum, mores naevosque, hoc est, seipsum, quamquam interdum & alios, literarum lineamentis depingit. In eis, ut earum materiam strictim percurram, habebunt lectores quod discant, Historici quod notent, Theologi quod animadvertant. De rebus sacris, de veritate pacificâ, de Religionis libertate disserit auctor tam piè quam animosè: de Philosophorum arcanis sagaciter & perspicuâ subtilitate. Erga familiares officiosus est scriptor, in fautores gratus, cum gaudentibus gaudet, & dolentibus praebet solatium. Sic miscet utile dulci, rerum argumentorumque varietate, monitis, jocis salibusque. Plura adderem, sed non eget [fol. *3r] domestico teste. Ad ordinem quod attinet, in illis digerendis annorum sum secutus seriem, ut hâc viâ, inter scriptoris ad amicos alloquia, historia sui temporis facilius cernatur. Quasdam quoque aliorum eis immiscui, vel ob responsa quae sequuntur, vel quia ad superiores respondent: inter quas & magni Richelii Cardinalium eminentissimi, & Grotii Batavorum eruditissimi leguntur. Quod autem epistolarum hunc librum tuo nomini inscribo, vir nobilissime, fas arbitror. partim quia in literarum hoc opere paginae plurimae, ad parentem tuum, illustrem illum Muydensem Satrapam, ac in Batavâ historiâ poësique Principem, olim perscriptae, jure haereditario tuae sunt: partim ob affectum quo [fol *3v] memoriam Soceri, ac ipsius ingenii monumenta, semper coluisti. accedit quod ejus liberos propinquosque singulari humanitate, quae amicitiae erga inferiores optima est probatio, etiamnum devincias. quibus & ego annumerandus, quem majore benevolentiâ quam mereri mea potuit tenuitas complecteris. Accipe ergo hoc literarum munus in gratitudinis perenne pignus. Earum lectio, ubi legere dabitur, animum tuum, curis forensibus defessum, oblectetur. Vale vir nobilissime & amicissime. Diu te fruatur Amstelodamum, diu in te conspiciat non solum tanti patris, sed etiam avi integerrimi, in Reipublicae gravissimis causis probati Consulis, vivam imaginem, ipsos non minus virtutibus [fol. *4r] & dotibus animi, quam vultu & corporis externâ specie referentem. Hornae. M D C LXVII. XII Feb. qui Socero abhinc annos LXXXIII fuit natalis.
Nob. tuae
observantissmus
GERARDUS BRANDT.
[fol. *4v]
LECTORI AMICO G. BRANDT S.P.D. |
PRiusquam ad has legendum animum adjungas, benevole Lector, paucis te volo. Non solum literas Soceri hactenus non editas tibi exhibeo, verum & eas, ne mutilum sit opus, quae inter clarorum virorum epistolas abhinc septennium alîus curâ Amstelodami prodïerunt; nec non illas, quae propter stylum oratorium olim orationibus fuerunt insertae. Denique praefationes nonnullae ab auctore antehac elucubratae, universo operi, utpote epistolis affines, adjunctae sunt. Hinc disparitas in stylo. Nec semper argumenta sunt hîc epistolaria, nec dictio. Nonnunquam assurgit scriptor, ac in coelos vehitur: veruntamen perspicuitatem unicè sectatur. nubibus se involvi non sinit, ac se videre non putat, nisi videatur. Crebrò quoque per terram ambulare & negligenter cum familiaribus confabulari videtur: at epistolis, teste Politiano, negligentia ipsa est pro cultu. In quibus res gestas narrantibus aliquis forsan apertiorem locutionem deside- [fol. *5r] ret: verum illae perpaucis sunt obscurae, & solum historiae patriae ignaris. Rursus & alius objiciat, aliquando eadem vel gemina occurrere locis pluribus. quod in paucis, & cum id res postulare videbatur, factum fateor: sed hâc in ipsâ similitudine quandam quoque disparilitatem contuemur. Manet igitur hoc in opere varietas ipsa, fastidii expultrix & lectionis irritatrix. Ad voces dictionesque Graecas in his literis saepe occurrentes quod attinet, eas in magnum commodum minus eruditorum, fervente praelo, vir quidam amicus Latinitate donavit. Haec habebam quae te scire vellem. Reliquum est, ut eis, quas publici juris feci, utaris, ac oculos literis pascas. Vale mi Lector, & quod in his edendis praestiti, aequi bonique consule. Hornae. Anno M D CLXVII. XIV Februarii.
[fol. *5v]
ABrahamo Dominici Leowartio, in Frisiis paludibus Concionatori. p. 181. 233. 413.
Adolpho Vorstio, Medicinae Professori. p. 477.
Adriano Blyenburgio, Naeldwici Domino, Praetori Dordrechtano. p. 201. 227. 276.
Adriano vander Myle, Domino in Bleskensgrave, Wil- lemstadii Gubernatori. p. 521. 635. 895.
Adriano Ploos ab Amstel, Equiti; Domino in Thien- hoven &c. p. 432. 447. 507. 580. 611. 661. 747.
Aiguiberio Gallo. p. 921.
Alberto van Schagen, Domino in Schagen. p. 476.
Antonio Oetgens van Waveren, Domino in Waveren &c. Reip. Amstel. Consuli. p. 415.
Armandus Ioh. Plessiacus, Cardinalis Richelius &c. G. Barlaeo, p. 869.
Armando Ioh. Plessiaco, Cardinali Richelio. p. 870.
Arnoldo Buchellio, Iurisconsulto apud Ultrajectinos.
p. 166. 187. 194. 199. 212. 246. 267. 283. 297.
305. 321. 364. 393. 482. 532. 588. 645. 685.
709.
Arnoldo Vinnio, Iurisprudentiae in Academia Lugd. Bat. Professori. p. 855.
Arturo Ionstono, Medico Regio. p. 694.
Axelio Oxenstiern, Regnorum Sueciae Cancellario. p. 478.
BAlduino Hamaeo, Medico Britanno. p. 179.
Bartoldo Nihusio, in ecclesiâ Romanâ Theologo.
p. 57. 62. 77. 116.
Bartoldus Nihusius, C. Barlaeo. p. 59. 67. 99.
Bernhardo, Saxoniae &c. Duci, Exercituum Foedera-
[fol. *6r]
torum Regum & Pricipum in Germaniâ summo
praefecto. p. 763.
Bernhardo Pandelaert, Medicinae Doctori, p. 949.
COnrado Goddaeo, Concionatori in Vaessen. p. 899.
923.
Conrado Vorstio, Theologiae Professori. p. 1.
Constantino Hugenio, Equiti; Zulichemii, Zeelhemii
&c. Toparchae; Principi Auriaco à consilliis &
secretis. p. 130. 138. 146. 149. 153. 160. 165. 167.
174. 186. 196. 214. 221. 229. 260. 263. 269. 280.
294. 295. 302. 303. 310. 313. 324. 388. 389. 394.
431. 436. 486. 488. 502. 515. 516. 537. 541. 549.
554. 561. 582. 586. 588. 596. 614. 638. 648. 669.
684. 689. 699. 713. 743. 750. 780. 814. 826. 830.
841. 857. 868. 884. 922. 931. 940. 944. 948. 951.
956. 1007.
Constantino Hugenio Filio. p. 934.
Consulibus Reipublicae Amstelodamensis. p. 985.
Cornelio van Beveren, Consuli Dordrechtano. p. 481.
Cornelio Boyo, Advocato. p. 705. 741. 837.
Cornelio vander Myle, Equiti; Domino in Myle, Dub-
beldam &c. 178. 230. 240. 258. 282. 314. 350.
353. 361. 366. 370. 379. 440. 499. 510. 513. 535.
536. 540. 547. 577. 584. 589. 602. 605. 608. 619.
625. 634. 637. 667. 674. 692. 693. 711. 712. 790.
828. 834. 840. 864. 888. 974. 980.
Cornelio Quacq. p. 204.
Cornelio van Veen, Advocato. p. 664.
DAnieli Heinsio, Equiti; Politices & Historiarum
in Academia Lugd. Bat. Proffesori. p. 154.
Danielis Iohannis Snecano. p. 220.
Danieli Schonckio, Poelgeestae minoris Domino. p. 815.
818. 1014.
Dominico Abrahami Feenstra. J.U.D. p. 607.
[fol. *6v]
Dominico Molino, Patricio & Senatori Veneto. p. 237.
248. 256. 298.
Ducibus Saxoniae Ducis Bernhardi Fratribus. p. 770.
Eduardo Herberto, Baroni Britanno. p. 609.
Ephoro Megapolensum Ducum. p. 793.
Erycio Puteano, Eloquentiae in Academiâ Lovaniensi
Professori. p. 438. 866.
FOppio ab Aissema, Equiti, ill. Ord. Generalium
apud Hanseaticias urbes Delegato. p. 235. 334.
339.
Francisco Leeuwio. p. 397.
Frederico Gunthero, Daniae Regi à secretis. p. 505.
Frederico Riccio, Purmerendanae urbis ac territorii
Praetori. p. 919.
Frederico Spanhemio, Theologiae in Academiâ Lugd.
Bat. Professori. p. 912. 924. 937.
GErardo Crommom, Curiae Hollandiae Senatori.
p. 929.
Gerardo Nyendalio Ultrajectino. p. 767. 772. 773. 786.
856. 860.
Godefrido de Haestrecht. p. 118. 125. 127. 131. 133. 136.
139. 143. 147. 151. 155. 159. 169. 172. 175. 189.
205. 216. 217. 247. 255. 261. 266. 287. 346. 427.
449. 480. 595. 642. 680. 898. 902.
Georgio Doubletto, Curiae supremae Holl. Senatori.
p. 315. 329. 332.
Guilielmo Borelio, p. 753. 789. 825.
Guilielmo Brassero. p. 309. 850.
Guilielmo Adolpho Crosecq, Hassiae Comiti à consiliis &
ejusdem in conventu Monasteriensi Plenipoten-
tiario. p. 943.
Guilielmo Grotio, Jurisconsulto. p. 177. 887.
[fol. *7r]
Guilielmo Herberto, Pembrociae Comiti, supremo Ma-
gnae Britanniae Regis Cubiculario. p. 162.
Guilielmo Staakmans, in Conventu Ord. Gener. Belg.
è Frisiâ Delegato. p. 559. 653.
HEnningio Arnisaeo, Archiatro Regio. p. 533. 623.
Henrico van Eden. p. 703.
Hermanno Conringio, Physicae in Academiâ Juliâ Pro-
fessori. p. 404. 563.
Hugoni Grotio, quondam Syndico Roterodamensi, &
tandem ad Regem Christianissimum Reginae Re-
gnique Suedici Legato. p. 242. 278. 308. 778.
Hugo Grotius C. Barlaeo. p. 244. 279. 777. 780.
IAcobo Balde, S.I Collegii Monachiensis Rectori.
p. 910. 936.
Iacobo vander Burgh, Foederati Belgii Ordd. res Leo-
dii agenti. p. 484. 836. 876. 881. 891. 907.
Iacobo Catsio, Equiti; primò Reip. Dordracenae, dein-
de Ordinum Hollandiae Syndico. p. 491. 495. 497.
593. 599. 787. 839.
Iacobo Maestertio, Jurisprudentiae in Academiâ Lugd.
Bat. Professori. p. 760.
Iacobo Petitio, Jurisconsulto Ultrajectino. p. 121. 123.
145. 171. 190. 202. 344. 349. 411. 504. 650.
877.
Iacobo vander Straten. p. 259. 299. 347. 354.
Iacobo Westerbanio, Equiti; Domino in Brandtwijck.
&c. p. 905. 914.
Iacobo Zas, Curiae Ultrajectinae Senatori. p. 893.
Ioachimo Vicofortio, Equiti; Hassiae Lantgraviae à con-
siliis, &c. p. 498. 501. 566. 585. 591. 598. 601. 647.
720. 724. 727. 733. 738. 745. 758. 782. 822. 844.
847. 851. 853. 861. 866. 886. 909. 926. 927. 930.
938. 947. 990.
Ioannes Beverovicius Dordracenus C. Barlaeo. p. 460.
[fol. *7v]
Ioanni Beverovicio Medico & Senarori Dordraceno.
p. 467. 551. 651. 696. 788.
Iohanni Bodaeo à Stapel, Medicinae Doctori. p. 148.
285.
Iohanni Bodechero Benningio, Philosophiae in Academiâ
Lugd. Bat. Professori. p. 494.
Iohanni Bor, Medico Ultrajectino. p. 142. 157. 210.
640.
Iohanni Cabeliavio, J.U.D. p. 291. 322.
Iohanni Helmondo p. 676. 687. 757.
Iohanni à Matthenesse. p. 236.
Iohanni Narssio, Medicinae Doctori. p. 129.
Iohanni Neoportio urbi Ultrajectinae à secretis. p. 573.
Iohanni Oxenstiern, ad Britannos Legato. p. 512. 531.
Iohanni Pilio, Juris Studioso. p. 493.
Iohanni Polyandro, Theologiae in Academiâ Lugd.
Bat. Professori. p. 396.
Iohanni Isacio Pontano, Daniae Regis Historiographo,
& Physices apud Herdervicenses Professori.
p. 290. 401. 435. 742.
Iohanni ab Over Rhyn à Schoterbosch. p. 211. 233.
Iohanni Godtscalco à Schurman. p. 306.
Iohanni Scoto Scototarvatio, Equiti; Cancellariae Scoti-
cae Directori. p. 863. 874. 928. 933.
Iohanni Uytenbogardo, Ecclesiastae. p. 2. 317. 356. 357.
359. 368. 372. 375. 380. 383. 390. 392. 407. 748.
Iordano Rampers, Quaestori Neomagensi. p. 946.
Iustiniano, Venetorum Reipublicae ad Batavos Le-
gato. p. 784.
Iusto Vigio, Consiliario. p. 942.
LAurentio Broman, Syndico Gottenburgico. p. 945.
Laurentio Nyendalio, Jurisconsulto apud Ultraje-
ctinos. p. 419.
Lectori, p. 999.
Leoni ab Aitsema, J.U.D. p. 251.
[fol. *8r]
Ludovico à Kinschot, Camerae Rationum Holland. Au-
ditori. p. 402.
MAtthiae Overbequio. p. 198.
I. Mauritio, Nassoviae &c Comiti, Brasiliae Gu-
bernatori. p. 784. 1020.
M. Oldiswortho, Pembrociae Comiti à secretis. p. 164.
191. 241.
NN. p. 446. 450. 457.
Nicolao de Baugy, Regis Christianissimi* ad Bata-
vos Legato. p. 548. 592.
Nicolao Cromhout, Curiae Hollandiae Praesidi. p. 553.
Nicolao Reigersbergio, Curiae Rationum Consiliario.
p. 331.
ORdinibus Foederatarum Belgii Provinciarum.
p. 7. 971.
Osdorpio, Scholae Amstelodamensis Rectori. p. 363.
PAulo Verulano, Oostvornae Domino. p. 904.
Petro Bor, Reip. Ultrajectinae à secretis. p. 135.
Petro Cunaeo, Jurisprudentiae in Academiâ Lugd. Bat.
Professori. p. 398. 400. 416. 417. 419. 422. 423.
424. 427. 430. 439. 485. 570. 575. 581. 612. 625.
631. 641. 644. 655. 677. 691. 698. 707. 726. 959.
Petro Grutero, Ludimagistro Amstelodamensi. p. 207.
208 [= 207].
Petro C. Hooft, Equiti; Muydensi Satrapae, Goylandiae
Praetori. p. 206. 311. 578. 627. 629. 654. 660. 666.
671. 672. 679. 716. 730. 735. 737. 754. 762. 765.
768. 775. 816. 819. 848. 900. 957. 960.
Petro Naeltwijk, Medicinae apud Gottenburgenses
Doctori. p. 253.
Petro Schuylio, Quaestori apud Sylvaeducenses. p. 682.
Praetori ac Consulibus oppidi Brilensium. p. 964.
[fol. *8v]
REinero Neuhusio, Gymnasii Alkmar. Rectori.
p. 774. 880.
Remonstrantibus. p. 6.
Rocho Honerdo, Supremae Curiae Senatori. p. 289.
293. 425. 508. 519. 556. 599. 659. 663. 708.
SCholarchis Amstelod. p. 362.
Simoni Episcopio, Theologiae Professori. p. 4. 271.
273. 325. 335. 406. 414. 950.
Sixtino Amamae, Hebraeae linguae in Academiâ Frane-
keranâ Professori. p. 184.
Sylvestro Dankelman, territorii Lingensis Judici. p. 890.
916. 935.
THeodoro Graswinckelio Equiti; Fisc. Holl. Advo-
cato. p. 913.
Theodori Gravio. p. 158. 352.
Theodoro Schrevelio, Gymnasiarchae Scholae Lugd. Bat.
p. 409. 490. 604. 613. 633. 657. 704. 962.
Thomae Ferens, Sassae Gandavensis Gubernatori. p. 917.
Tilemanno Stella, Baroni de Mourimont. p. 859. 873.
878.
VIncentio Fabricii, Hamburgensi. p. 429.
Vopisco Plempio, Medicinae in Academiâ Lova-
niensi Professori. p. 621.
WInando Schuylio. p. 571. 658.
[p. 1]
CASPARIS BARLAEI
EPISTOLAE. |
CLarissime D. Doctor,
Memor officii mei & promissi exemplar hoc Bogermanni ἐλεγχόμενου [confutati] ad te transmitto, ut ejus lectione aliquam doloris istius, quem adversariorum tibi infligit pertinax improbitas partem soleris. Est enim argumento quoque tuus, quia de te, aut potius adversus antagonistarum tuorum rabiem pro te. Quanquam in ea nos incidisse tempora doleam, in quibus etiam, quod verum est, dicere suspectum est & noxium. Quod an hujus nostri seculi proprium sit, an vero veritatis & innocentiae individuum concomitans, nondum decernere potui. Certe quicquid sit, non est despondendus animus, praesertim iis, quos recti conscientia erigit, quique ad hoc vocatus se norunt, ut imagini Filii Dei conformes reddantur. Sed quid ego haec apud te Vir Clariss. qui nec me monitore opus habes, & illum hactenus animum gessisti, quem nec heroum offensa, gravis alioqui, nec plebeiorum insultus, nec fratrum odia à recto dimoverunt, quem ut tibi porro infractum praestet Deus consolationum, etiam atque etiam rogo. Hoc [p. 2] tamen scito, minime mihi satisfactum fore, si pro hoc nostro munusculo gratiarum actionem transmiseris. Duo siquidem mihi cum Simonide Poëta sunt scrinia, unum Gratiarum actionum, alterum largitionum & donorum; quorum illud vacuum nobis semper & inane est. Quare verba mihi dari nolo, rem postulo, hoc est donum pro dono, & quidem, ut quam libere apud te agam videas, Anti-Sladium tuum. Tunc enim lucrum me fecisse rebor, & chrysea chalkeíôn [aurum aere] commutasse, si hoc potitus fuero. Vala vir clariss. cum uxore & liberis, & meliora à Domino spera. Prid. Cal. Sept. 1615. Raptim. Festinante en jamjam abitum ad te parante Molano.
2. IOANNI UYTENBOGARTIO S.P. |
CLarissime Vir,
Apographum istius, quod petieram, testimonii, ad te redit, una cum oratione mea, quam in vociferatores modernos, & nominis nostri fugillatores improbos conscripsi. Non est, quod calumnias istas inultas finamus, cum nec causae nos innocentia, nec vis dicendi scribendique destituat. Illud scio, omne adversariis nostris refugium in isto sycophantiarum genere repositum esse, nimirum, ut quibus haereses nostras probare non possunt, eorum animos, pessimorum suspicione occupatos, in odium nostrorum convertant, Equidem, tunc [p. 3] optimam Ecclesiae operam navasse autumant, cum nos exosos reddiderint. De modo solliciti non sunt. Quin utilissimus ad hanc rem illis creditur mentiendi labor. Nisi verum dico, non deprecor hominis improbi notam. Sed quid nos? Harpocratem agemus? At hoc vel conscios nos, vel dissolutos arguet. Loquemur? hoc verò generosi est, & non degeneris animi, cui ipsa vita charior existimatio sua esse debet, praecipue si Reipublicae ac Ecclesiae intersit integram illam esse, & amômêton. [inculpatam.] Certè, calumniarum istarum impatiens, calamum in manus sumpsi, & quam natura negabat, indignatio justa orationem fudit. In qua accusationis istius vanitatem, & accusatorum impudentiam abunde à me demonstratam puto. Dicunt illi, quae volunt. Audiant & ea, quae non volunt. Iniquissimum semper judicavi, vel intempestive silendo, vel frigide rem agendo veritatis causam prodere. Commissi sumus cum hominibus ferreae ac perfrictae frontis, qui aut victoria potiri volunt, aut emori; hê krínon, ajunt Graeci, hê kolokúntên, aut florem, aut cucurbitam, adversus quos nil languida proficias manu, sed dura bipenni & cuneo, post toties tentatos frustra mitioribus consillis illorum animos. Saepè, quos nimia & inconsulta facilitas perdidisse videbatur, imperterrritum in hostem pectus servavit. Illud sane A.T. celare non possum, maximam me, & quotquot praeterea sunt Remonstrantium, voluptatem cepisse ex lectione Hy- [p. 4] peraspisatae tui. In quo praeterquam quod verum dicas, eo etiam modo loqui coepisti, qualem adversariorum improbitas, & argumenti natura postulabat, hoc est verè parrhêsiastikô. [loquendi libertate summâ.] Deus Opt Max. illum A.T. animum adaugeat, & praeclaras, quas in tam foecundum pectus contulit dotes, in Ecclesiae ac Reip. bonum vertat. Si orationem nostram legere dignaberis, videbis liquido, quo fine testimonii illius copiam mihi fieri voluerim. Neque vero eo utar, nisi ex consilio & consensu tuo. Vale vir clariss. & publico bono aeternum vive. Lugd. Batavorum sub finem Decemb. 1615.
CLarissime D. Professor, collega conjunctissime,
Simul ac Dordracum reliqui, mihi redditus sum. Nam & illa, quae me corripuerat febricula, evanuit, & simul nocturnum illud malum, quod toties vobis ridendi materiam praebuit, Ephialten vocant. Litteras tuas quod attinet, eae humanitatis tuae & affectus in me propensissimi testes sunt uberrimae, sed uti hunc exosculor, ita illud tuum hyperbolikòn [plus quam nimium] de meritis meis, & praestitis vobis oficiis judicium verecunde amolior. Opellam meam libens vobis commodavi, & dolet, quod diutius vobis adesse non licuerit, quamquam & sine me illa geri possunt, & singuli ad istius ge- [p. 5] neris opera sufficiatis. Nulla mihi gratitudinis officia debetis, praeter illud quod jam misistis, nempe honestam de collatis à me in commune bonum consiliis & operis testificationem. Aliud nec peto nec expecto. Calamum mercenarium non habeo, & sunt inter vos, quibus angustior domi res est, quam mihi, quibus decedere quidpiam nolim ut ad res meas accessio aliqua fiat. Scribis de inserta schedula, quam D. Codaeo tradam. Sed illam in litteris non offendi, forte in mensa tua reliquisti, aut exciderit necesse est. Eam mitte. Festinato opus est, nam rationes istae propediem exhibendae sunt D. Curatoribus. De D. Bertio, quod scribis, fictum omne est. D. Curatores indies hic expectantur, quid acturi ignoratur. D. Vossius collega meus vos omnes bono animo esse jubet, & concors vobis onmibus ac imperterritum pectus ad finem usque esse optat. Unum hoc, inquit, adversariis terrori est & admirationi, quod concordes videant Remonstantes, nec impedentium aut quae intentatur malorum metu affici. Ego hic vestram causam, non minus quam si vobis adessem ago, sed ignorare vos haec satius est. Fratribus omnibus salutem meis verbis officiose dicito, memor hospitis & hospitae. Vale, & Atlantem porro age, qui axem illum quinquarticularem, humeris tuis fulcis, & jam aliquoties Hectoreo animo ignes injecisti Graecorum classibus, & iis,
Quae nunc cuncta malis habitantur moenia Grajis.
20 Febr. 1619.
[p. 6]
4. Piissimis, Doctissimis, ac verae Religionis assertoribus invictis, citatis ac proscri- ptis REMONSTRANTIBUS, Fratri- bus meis in Domino observandis, S.P. |
DIlecti in Domino Fratres,
Quos corpore propediem, nunc animo & affectu solo sequor, & afflictionis vestrae partem non levem jam inde à vestro discessu, apud me tacitus sustineo. Statueram die Sabbathi jam elapso Hagae-comitis vos invisere, sed inopina illa & praeceps vestrûm proscriptio, & abitio me optatissimo istius consilii fructu privavit. Nunc, quod unum possum, doloris mei nuncias litteras ad vos mitto, si modo justi doloris materies sit, Religionis & veritatis ergo exulare. Discessistis è Belgii Confoederati finibus, sed in animis multorum altius infixi haeretis, & qui laborum vestrorum hactenus consors fui, nunc exilii consors esse desidero. Nec vero meliora me fata manent, si non pejora. Expectatur hodie D. Curatorum adventus, ad capessendam Academiae & Collegii Reformationem. Faxit Dominus, ut idem mihi sit animus, qui vobis fuit. Arridet prima fronte speciosa ista lucelli promissio, sed non tanti emam poenitere, aut dicendi scribendique libertatem vendam sordido luto. Ut inopiae vestrae & domesticis necessitatibus succuratur, jam serio cogitatur, & propediem suam erga vos benevolentiam testabuntur [p. 7] illi, qui vos pectoribus suis reconditos gerunt. Si tamen causae communi consultum vultis, de reditu cogitandum vobis erit. Aliorum concionatorum, qui in prima jam acie dimicant, oculi in vos conjecti. Res plena periculi est, fateor, sed nullum periculum ei est, qui vitam aeternam lucrum suum esse putat. Gloriosius in Patria, quam hostili solo morimur. Concionum libertate ad conscientiarum libertatem grassandum erit. Et bone Deus quantum hoc bonum! Nosti quo precio illa steterit majoribus ac parentibus nostris. Interim litteris vestris Ecclesias afflictas erigite, & de promovenda sanctis mediis Christi causa ocyus cogitate. Ut ad constantiam & patientiam vos horter necessum non arbitror, abunde enim instructi estis iis solatiis, quibus Christiano istâ arenâ opus est. Dominus Deus vos firmet, roboret ac stabiliat in omni opere bono, ad nominis sui gloriam. Valete Charissimi Fratres, & tu imprimis cordis dimidium mei Theophile Rijckwaert. Tecum vivere amem, tecum obeam libens. Raptim è Museo 7 Iulii 1619.
5. FIDES IMBELLIS, sive Epistola paraenetica ad Illustrissimos & potentissimos Confoederatarum Provinciarum ORDINES. |
PATRES PATRIAE, (ita vos appello, quia, talis ut sitis, officii vestri religio, salus [p. 8] publica & bonorum omnium vota efflagitant) qui antehac supplici voce vos affatus sum, licet frustra, etiamnum Vestras Celsitudines oratione hac incondîta, sed justissimi doloris plenâ affabor. Non concidit uno ictu quercus; nec una prece expugnantur heroum animi, tenaces ut plurimum propositi, & vere karterognômones. [sententiarum suarum tenacissimi.] Interim boni civis est, ea in commune conferre consilia, quae ad patriae & publicae societatis pacem stabiliendam idonea fore arbitratur. Idque eo potissimum tempore, quo distrahendae potius Reipub. quam coadunandae, exacerbandis magis quam tranquillandis civium animis student ii, quibus perdita Republica opus est. Scelus est, cum proximus ardet Ucalegon insinuatis manibus vicini periculi magnitudinen adspectare, & intra solum ocium ac supinam securitatem consistere. Nec ille à parricidii culpa longe abest, qui cùm publico prodesse possit, & patriae laboranti, sive opere, sive consilio succurrere, securam taciturnitatem vocis libertati anteponat. Dum enim altero injustitiae genere vacat, patriam non oppugnando, in alterum incurrit, eam deserendo. Non minus respublicas perdidit quorundam oscitatio, quam hostium impetus, silentium, quam aperta vis; & sicuti saepius male agendo, ita non semel nihil agendo imperiorum concidit fortuna. Et quanquam in ea inciderimus tempora, quae deploratissima judicabat Tacitus, in quibus nec dicere libet, quod sentias, nec sen- [p. 9] tire, quod velis, nunquam tamen ea viro bono accidere possunt tempora, in quibus ea quae Reipub. expediunt, & salutaria sunt futura, dicere, vel metu vel gratia, non ausit. Tanta cupiditas honesti, tantus amor patriae, conjugis, liberorum, pectus ejus accendere debet, ut mori potius malit, postquam bene consuluerit, quam improbe tacendo in praesenti Reipublicae ruina & favillis diutius superesse. Civis vester fui, sed nunc in alienam tutelam receptus, civis tamen officium praetermittere non possum. Belga sum & liberis parentibus natus. Partium, quae Remp. vestram exercent, sectator non sum. Salutis publicae si quisquam alius studiosissimus. Nec prece nec precio adductus haec ad vos scribo. Nullius gratiam demereri studeo, nullius invidiam pertimesco. Quae omnia, si quod intendo impetrare nequibunt, fidei saltem nonnihil, & authoritatis apud aequos rerum aestimatores huic nostrae adhortationi impetrabunt. Si male consuluero, tantum scripta haec putate. Si bene, consiliis saluberrimis obsequi ne sit pudor. Deo, Patriae, bonis omnibus gratiores eritis, si talibus monitis praeceptisque laetabimini.
Vidimus, Illustres Domini, mutatum aliquot retro annis Reipublicae vestrae faciem. Vidimus novis fluctibus jactari optimam Belgiacae partem, quis portum occupaverit fortiter, quo remigio nudatum sit latus, ut malus celeri Africo saucius & antennae gemant, nec sine funibus carina nostra durare possit imperiosius aequor, quamvis [p. 10] & Anglorum Foedera & Venetorum opes & praesidia propria jactetis. Abiit in partes Respublica vestra, gliscit animorum discordia, amatur in civem civis, & quo propius subditos vestros vel affinitas, vel pristina religionis communio, vel studiorum societas conjunxit, quo acerbioribus inter sa odiis jam concurrunt. Dolent boni; condolent, qui vobis bene volunt; qui male, gaudent, & forte frigidam suffundunt. Causas & autores malorum ex alto acressere, res plena est invidiae. Non deest utrique parti suus color & recti species. Peccatum utrinque non sine ingenti Reipub. damno. Certatur hinc inde pro aris, religione & Sacris. Belli profasis [praetextus] periculosissima est. Religio, inquam, quae saepissime non suo, sed hominum vicio, peperit scelerosa atque impia facta. Utique haec ipsa stolidà Graecorum persuasione Iphigeniam mactavit, & sapientissimum mortalium sorbitio sustulit. Haec Christianorum in Graecia Ecclesias pessumdedit; & Ottomannicae domus successus mirabiliter auxit. Haec vix natam primis post Apostolorum tempora seculis Christianam gentem in partes distraxit, & orbem universum sub Constantini imperio secum commisit. Haec Patrum nostrorum aetate maximorum bellorum passim in Germania, Gallia, Helvetia, & hoc nostro Belgio causa una exstitit. Nunc quoque, pacis vestrae & ocii prodigi intestinis diffidiis confligitis, & dum pro aris quisque decertat, quam potest strenue, probe abest, quin focos [p. 11] ipsos subvertat, sine quibus aris locus esse non potest. Contraremonstrantes sententiam suam in Reformatorum Ecllesiis diutius sonuisse contendunt. Remonstrantes primitivae Ecclesiae usque ad tempora Augustini consensu gloriantur. Illi Pradestinationem absolutam, & quae inde fluit bonorum & malorum necessitatem urgent. Hi Praedestinationem conditionatam, &, quae inde consequitur, actionum humanarum contingentiam & libertatem tuentur. Illi pro laude gratiae divinae, hi pro justitiae sibi decertare videntur. Illi tutius arbitrantur nihil in recepta doctrina mutari. Hi ex re religionis fore putant, si profecisse se fateatur Ecclesia, & quaedam dediscere non erubescat. Illi Synodi patrocinium idque feliciter; hi Magistratus summi, sed infeliciter, implorarunt. Illi duriusculi & eosdem animos induti, quibus Pontificios sedibus suis deturbarunt, rem praesentem magna contentione aggressi sunt. Hi mansuetiores, & parti adversae indulgendo, adversariorum iram ac zelum facilitate sua irritarunt magis. Neutra pars mutatis rerum successibus, iis, quibus coeperat; principsis stetit. Remonstrantes toleratione mutua rem componi posse dictitabant. Contraremonstrantes circa quinque articulos pacis spem faciebant. Illi jam inclementius habiti suam sibi Ecdesiam habere volunt. Hi vestra authoritate armati, Synodi decreta non ad pacem, led apertam aliomm condemnationem direxerunt. Illi miseriam suam in desperationem vertere visi [p. 12] sunt. Hi fortunas suas ac felicitati vix pares, ex miseria aliorum securitatis suae munimenta quaesiverunt. Bis pacis spem excussit Contraremonstrantiun fervor. Semel tune, cum concordiae mutuae Decreto, quo verior, gravior, utilior, melior Reipub. nulla esse potuit sententia, assentiri nollent. Secundo cum impetrata Synodo ea dogmata decidere in animum inducerent, de quibus in hanc vel in illam partem pronunciare in hunc usque diem religiose horruit Catholica Ecclesia. Bis pacis remedia neglexisse quibusdam creduntur Remontrantes. Primo cum rerum potiti & Magistratuum suorum patrocinio muniti, Synodi Nationalis celebrationem aut non urserint, aut segniter nimis. Ita enim statuo, majorem aequitatem & animi moderationem ab exteris Theologis tum temporis expectari potuisse, integra adhuc Republica, quam postmodum mutata. Deinde, cum depulsi Magistratuum suorum praesidio, & Synodi voce damnati, coetus suos sibi habere, quam publicas tempestati cedere maluerunt. Quanquam postremum hoc, non imprudentia, sed certo animi proposito & de industria facere aggressi sint. Solum enim hoc proscriptis supererat refugium, ut quam publice jam profiteri non poterant sententiam, clam docerent. Et licet alii officii conscientia ducti clandestinis coetibus habendis invigilarent, non dubium tamen, quin fortasse quidam rei familiaris inopia & exilii impatientes,in hanc necessitatem protrusi sint. Inter haec [p. 13] dum alius in alium turbati Reipub. status culpam derivat, vacillat ille, & in proximum adducitur discrimen. Enimvero cum in civium unitate imperantium omnis posita sit vis, accidit, ut illâ dissolutâ sceptrorum Majestas corruat; nec verenda subditis, nec metuenda hostibus. Quod usque adeo majorum nostrorum animo insculptum fuit, ut hoc elogio gloriari soliti sint: Concordia res parvae crescunt, discordiâ res maximae dilabuntur.
Atque haec quidem res usque adeo sollicitas tenuit V.V.C.C. ut non semel de componenda Rep. & Ecclesia consilia iniverint. Placuit Synodo controversiam dirimi. Iudicavit illa, & damnatâ alterius partis sententiâ publicis functionibus tam profanis quam sacris summovit, quotquot illi adstipulati fuissent. Utinam vero non ulterius processisset Ecclesiasticorum importuna flagitatio, & nimia vestra in obsecundando facilitas. Ventum eft ad proscriptiones & exilia, & extra patriam inter hostium vultus atque ora versari coacti funt, qui patriam hanc, uti vitae, ita mortis suae, domicilium delegerant. Hinc recruduit malum, & sopita, uti videbatur, contentio, rursum in nervum erupit. Templis ejecti cives veftri, in agris, horreis, de die, de nocte, hic armati, alibi imbelles (more majorum) ad conciones confluxere, ut Synodo non lenitum malum, sed exasperatum videretur. Secutae aedium direptiones plus quam barbarae, civium expilationes, opprobria publica. Nec, [p. 14] qui victi, victi videri volebant, sed contemptis omnibus, quae chariora habet mundus, libertatem conscientiarum vel vitae periculo redimere parabant. Insederat animis superiorum aetatum memoria, parentum sub Albano Duce afflictio, & post tot malorum perpessiones parta in Gallia, Germania & hoc nostro Belgio Euangelicae doctrinae libertas. Nec minus liberum sibi fidei exercitium deberi ingeminabant, quam Lutheranis, Anabaptistis, &, quod magna specie allegant, Iudaeis ipsis.
Haec rerum perturbatio rursum ancipitem vobis curam praebuit cogitandi, quid facto opus esset, & quibus remediis tantis malis obviam iri posset. Enimvero aut prudens adhibenda fuit moderatio, aut constans rigor. Placuit vobis duriore remedio rem experiri, & Edicta Edictis accumulare, quibus usurpata concionandi licentia praecideretur plane, indictis mulctis pecuniariis, & arbitraria correctione, quotquot conciones istas vel frequentarent, vel studiis suis foverent. Postea novo decreto acrius in doctores animadversum est, & ad perpetuos carceres damnati sunt, quotquot ad Ecclesias suas redituri essent pastores. Erecta proditionis praemia, & quingentis florenis cuivis scelesto esse licuit. Sed hac via nihil quoque profectum est, quin potius incrementa sumsit indies publica calamitas. Pudet sane referre, quam inclementer hic illic in innoxiam multitudinem saevitum sit. Nec stetit intra mulctas ac Edictorum severitatem [p. 15] poena. Grassatum fuit variis in locis in imbellem populum, militum furori laxatae habenae, & armatas in Hispanos cohortes, in Batavos arma convertere jussae sunt. Ad carceres & perditorum hominum ergastula relegati sunt verbi divini Praecones, & inaudito hactenus ignominiae genere notatus ordo sanctissimus. Sclopetis icti & trucidati aliquot de plebe homines martyria sua aequo animo pertulerunt. Exutae quoque, quae ad publicos coetus in agros commeaverant matronae, & sparsis capillis in urbem redire visae sunt. Virginibus vix pudicitiae velamen relictum. Ereptae per vim imbelli sexui vittae, togae matronales aliaque insignia, quae spolia mox sub hasta vendita, non tam victricis quam victae patriae specimen praebuerunt. Conjecti ante in carcerem cives quam in crimine deprehensi, & ibidem pejus habiti compertis latronibus. Praetores novi ira magis & animi perturbatione, quam placidâ judiciorum formâ reis suis instant. Nefas esse coepit exuli suppeditare, unde victum & amictum paret; & poena dignum censetur, si exauctoratus pastor aegrum pia voce soletur, & moribundae oviculae animam divinis promissis erigat. In summa, displicent omnia, quas moderara sunt, placent contra, quas aspera, dura, immoderata. Sunt haec, sunt haec, Potentiss. Ordines, Reipub. vestrae vulnera, & in pulcherrimo patrias nostras corpore vibices turpissimas. Hoc malorum syrma secum traxit Synodus vestra, quae seculari nixa brachio, [p. 16] non sine supercilio & fastu contemptim nimis habuit citatos suos, & magis horum oppressioni quam utriusque partis incolumitari studuit. Haec futura toties praedixit ille, qui Synodo Nationali motus hosce minime compositos iri judicabat Barneveltius. Noverat rerum usu edoctus senex, calida esse Theologorum nostratium consilia, praecipites deliberationes, iras plumbeas, nec placari hoc hominum genus posse, nisi extincto adversario. Maxime autem adduci, ut eos officii sui capiat oblivio, cum in hierarchiae & vindictae cupiditatem inciderint. Quare uti à tribunitiis comitiis sibi metuebant usque Romanorum Patres, ita ille ab Ecclesiasticorum synedriis.
Haec res facit, ut dum alii libellis famosis V.V.C.C. improbe lacessunt, ego in animum induxerim salutaribus consiliis & praeceptis vos munire, & viam monstrare, qua sedari haec patriae tempestas possit, & Rempub. si non omnino felicem, saltem tranquilliorem habituri sitis. Ad tria attendendum vobis. Primum, quod hominum genus Rempubl. veftram exerceat. Deinde, quae motibus hisce subsit causa, & quomodo haec se tradari patiatur. Tertio, patriae ipsius, temporum, aliarumque circumstantiarum habenda ratio.
Duobus hominum generibus religionis causa distractis jura dicitis, Contraremonstrantibus & Remonstrantibus. Illis faciles, his difficiles vos praebetis. Sed fallax hominum est species, [p. 17] & mirum, quam imponat prudentissimis sanctimoniae ac zeli larva. Contraremonstrantes magnis animis quod aggressi sunt reformationis negocium promovent. Zelotae sunt. Sed quo major in his cernitur animi magnitudo & in rebus gerundis impetus, quo magis providendum vobis, ne quid ex inconsulto horum fervore detrimenti capiat Respub. Primum in precio habent Magistratus suos, quoad consiliis suis suffragantur. Si dissentiant, in promptu est praevaricandi praetextus. Adhaec proprium est huic genti, ita sacra sua curare, ut quae ad tranquillitatis publicas conservationem faciant, non curent. In patriae commoda curas non intendunt, & dum pro Ecclesiae salute decertant, Reipub. mala susque deque habent. Et quia regnum suum de hoc mundo non esse contendunt, imperia corruere, regna vastari, vacuas reddi possessiones malunt, quam alterius arbitrio stare, aut in regni sui societatem Caesarem admittere. Tertio ubi rerum potiti sunt & superiores facti, consortis impatientes sunt, & Magistratus inobsequentes in ordinem cogere, dissentientes à gubernaculis dejicere, solis sibi, uti coeli, ita & terrae usurpare possessionem, religionis jura interpretantur. Efferum fuit Noviodunensis Doctoris ingenium, ad imperia potius quam ad oblsequium natum, in adversarios ferox & implacabile. Breviter, Pelidae stomachus. Quae vero ipsum secuta est turba cum doctrina Doctoris quoque sui mores avidissime imbibit. Ex [p. 18] quavis fere rebellione compendium captat, & Principes, qui Iesuitarum hactenus mos fuisse creditur, bellis quoque implicare novit. Galliam contemplamini, cujus turbato statu in suum bonum uti didicerunt. Si vel levissime illos offendat Rex, ad arma convolant, conciliabula sacra convocant, de rebus regni deliberant, &, quam Chriftianâ patientiâ debebant, aperto marte ulciscuntur injuriam. Nec displicent transmarinae appellationes; & exterorum subsidia adversus proprium regem perfide subinde exposcuntur. Comes Embdanus, vigente sub Albano persecutionum aestu, profugis ipsis hospitium & asylum perquam humaniter praebuit. Nunc numero potiores, & Curibus parvis ac paupere terra in curiam evecti ipsum, cum liber, Comitem in custodias compingunt, & libertatis donatorem ad obsequia compellunt. Accidit idem Aquisgrani celeberrimo Germaniae oppido, in quo tenerrime habiti dignum aliquid sua indole dederunt, exacto nempe Magistratu & Loyolitarum coetibus. Antwerpia testis esto, uti per gradus regnum sibi struxerint, & extorta armatis precibus libertate, totum Ecclesiae Romanae clerum urbe expulerint. Annales Belgicos evolvite, comperietis maximum semper homines hosce negocium facessivisse Principi Auraico, cujus nisi obstitisset prudens moderatio, par cum Catholicis fuisset Anabaptistarum & Lutheranorum in patria nostra sors. Didicit jam Caesar, quid possit sub religionus specie im- [p. 19] perandi libido. Non aliis authoribus principatum Bohemiae, Moraviae, Silesiae, Lusatiae sibi conferri passus est Palatinus. Unus Calvini genio non sufficit orbis. Et jam Saxoni quoque dictus fuerat dies. Nec in occulto est, quid rerum proxime in Valle-Tellina gesserint, quam extrusis Pontificiis, pluribus in exilium conjectis, aliis capite plexis, solis sibi sedem destinaverant. In Ducatu Brandenburgico, ubi hactenus viguit Augustana Confessio, nunc Principem suum, aliam fidem amplexum, ad innovanda majorum sacra sollicitant. In Scotia non minus inclementer Principes suos habuerunt, Mariam primùm, mox & Iacobum. Illa postquam Reformatae religioni regnum suum patefacere coacta fuisset, tantum ab ejus Doctoribus impetrare non potuit, ut intra privatos aulae parietes Missam sibi celebrare liceret. Hic non minus ab ipsis in ordinem redactus, tunc cum Scotiae solùm imperaret, nunc duplici sceptro auctus multorum exilio petulantiam istam ultus est. Cuduntur hodie axiomata perniciosissima *: [* Molinaeus in Anatome sua.] infidelem non posse esse justum possessorem bonorum terrenorum, ut hoc obtentu obedientiam detrectent subditi, quibus persuasum erit à non Calviniano se regi Principe. Et qui Thelogicae dementiae apex est, placet ipsis Bethlemus Gabor Turcarum Vasallus, hoc solum nomine, quod secum Caesarem contemnat. Tentata quoque ab illis ipsis in Confoederato Bel- [p. 20] gio Reip. mutatio sub Comite Leicestrio, licet infeliciter, nunc demum consummata est. Quae non in alium fînem à me adducuntur, quam ut ostendam sufflaminandos esse hos Theologos & froeno coërcendos. Nimia licentia deteriores fiunt. Nec boni sunt, nisi cum capistrati mali esse non possunt. Sacra sua sibi habeant, sed vos aciem intendite, ne illis ipsis sacris in Reipub. perniciem abutantur. Nec statim non ferendos credite, quotquot ipsorum judicio orthodoxi non sunt. Gaudent soli vivere, soli dominari, & eam de suis placitis imbiberunt sententiam, ut aut secum credere velint universum orbem, aut alium orbem quaerere. Non patitur alterius fidei contribules imperiosus Israël. Levissimas saepe dissensiones magni aestimant, & si quis vel digitis contra crepuerit, Ecclesiam affligi clamitant. Errorem quemvis heeresim vocant, & magna temeritate in alios derivant schismatis culpam, cui ipsi affines sunt. Est officium Principis, subditorum se moribus accommodare, cum his lenius, cum illis durius agere, his plusculum indulgere, alios intra modestiae carceres cogere. Etenim ita comparata sunt Calvinistarum ingenia, ut aut servire, aut imperare debeant. Si ferviant, lenes sunt, officiosi, humiles, obsequentissimi Dominorum suorum clientes. Verbo dicam, Christiani sunt. Sin altius provecti jugum Magistratus excusserint, Iovis instar totam Rempubl. superciliorum suorum nutu concutiunt, restoribus suis insultant, [p. 21] &, nî pastorali pedo subigi se patiantur, invisissimos reddunt. Itur ad populum, de Magistratus in rebus reliogionis negligentia, incuria, impietate querelae publicè instituuntur. Plebs, uti rerum novarum studio tenetur, talium imperia fastidiens, dignos non putat, qui sibi imperent, qui tam religioso ordini displiceant. Didicerunt hoc suo & regnorum suorum maximo incommodo Princpes supra dicti. Vos horum exemplo, edocti, pietatis studia cum prudentia conjungite. Haec uti virtutes omnes, ita religionis studia moderetur. Gravissime pecatur, ubi hic sapientiae civilis oculus, vel coeco istorum hominum amore, vel nimio in dissentientes odio, occoecatur. Tunc autem prudentes eritis, si ita vobis placuerint Contraremonstrantes, ut gratia quoque ipsorum vos carere posse videant, si metuendi potius sitis ipsis, quam ipsi vobis. Numquam pacatam habebitis Rempub. nisi caute istos Aaronis filios tractaveritis. Nunquam coalescent patriae vulnera, nisi carere aliquando possitis ipsorum consiliis. Non stabit inconcussa vestra majestas, nisi dignitatem vestram pari autoritate, Rempub. vestris consiliis, non concionatorum suasionibus, propugnaveritis.
Nunc Remonstrantium quoque examinanda conditio, mores, studia & instituta. Ex his enim, quod in praesenti rerum discrimine vobis agendum sit, perspicere dabitur. Hoc primum in considerationem veniat, non solum cum ejus- [p. 22] dem gentis, nationis & linguae hominibus vobis negocium esse, verùm cum civibus, propinquis, affinibus, consanguineis. Cives qui vocat, hos filios, vos Patres vocat. Idem in Reipub. societate cives, quod in domestica liberi. Atqui cives oportet aequo ac pari cum civibus jure vivere, neque hostiliter tractandi, qui in publicam tutelam recepti. Civibus adhaec libera esse debet, & non sollicita sua ei cujusque custodia. Vobis tam invisi sunt Remonstrantes, ut impune liceat sceleratissimis possessiones ipsorum invadere, & veluti in hostilem praedam grassari. Civium praesidia charitate & benevolentia septa esse oportet, non armis. Et milites perire est melius, quam in sua civitate sine armorum praesidio non posse vivere. Nunc vero hoc nimia inclementia & rigore effectum, ut quas urbes civium antehac muniebat concordia, nunc militum muniat effera vis & superba crudelitas. Nec audiendi illi, qui graviter inimicis irascendum putant, idque magni animi & virorum fortium esse censent. Nihil enim, si sapientum oraculis locus est, laudabilius, nihil Rerumpubl. rectoribus dignius placabilitate atque clementia. In liberis vero populis & in juris aequabilitate exercenda etiam est facilitas. Nec cum civibus solum hic vobis res est, sed cum optima civium vestrorum parte, & delibato populi flore, cum iis, quos vel parentum memoria, vel propria merita vobis commendatissimos reddere possunt. Vapulant eorum nepo- [p. 23] tes, quibus Reip. praesentis libertatem debetis. Vapulant illi, quorum cura, vigiliis, opibus ac sanguine parta haec securitas. Vapulant indies illi, quorum munificentia, fide ac affectu ad tuendam Rempubl. carere non potestis. Omnino qui Reipubl. praesunt, illud Platonis praeceptum tenere debent, ut totum Reipub. corpus curent; ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas, nedum optimam, deserant. Hoc insuper videndum vobis, quibus artibus factum sit, ut invidiam publicam sustineant Remonstrantes. Duo illis intentata sunt crimina, Proditio, & religionis innovatio. Utrumque persuasum credulae plebi. A proditionis culpa tam immunes sunt, quam quisquam vestrûm. Fidenter loquor. Nullum hactenus proditionis vestigium apparuit, nullum prorsus. Nec in hujus sceleris suspicionem vocandi erant cives optimi, nisi invictis testimoniis. Haec tamen animos imperitorum ita occupavit perversa opinio, ut aliud judicare, scelus putet. Crimen innovatae religionis, ad conflandam quoque ipsis invidiam, conquisitum fuit. Non innovant religionem, qui Catholicis Ecclesiarum symbolis consentiunt, qui de rebus obscuris & arduis dubitant, qui contingentiâ potius duci res humanus, quàm inevitabili necessitate statuunt. Haec dissensio nullo non seculo Ecclesias exercuit. De his in Academia & porticu dispuatum fuit. De his inter Catholicos variantibus sententiis dissertatum, decisum nunquam, nisi qua parte ad Ma- [p. 24] nichaeorum deliria & Pelagianorum placita itum. Norunt haec inter vos, qui rerum Ecclesiasticarum scientia instructi, controversiarum de religione necessitatem disparem esse didicerunt. Officii vestri est, Ill. Ordd. non permittere, ut proditores audiant, quorum fide, auctoritate, consiliis hactenus stetit vestra Respub. Nec immutasse religionem credendi sunt, qui in re dubia probabiliorum sibi sententiam amplexi sunt. Multo minus cumiis, ut cum proditoribus ac perduellibus agendum, quales nec sunt Remonstrantes, nec esse volunt, nec vobis in Reipub. curam intemtis creditur, qui ante vos clarum tenuerunt, non statim id proditio depotanda est. Animi propositio in patriam quempiam eorum peccasse nonliquet; nimia facilitate, moderatione, humanitate peccasse, prudentiores judicant. In civilibus dissensionibus, inquit Iureconsultus, non statim hostes patriae putandi sunt qui sententiis sdiscrepant, & hac potius quam illa via ejus incolumitatem procurant. Et demus peccatum esse graviter, satis profecto unius sanguine, & tot exulum miseriâ culpam istam luimus. Cur in innoxiam, imbellem plebeculam usque adeo saevire libet? Solet haec ductores suos religiosa quadam pertinacia sequi, & ad quam semel velut tempestate est delata sententiam, ei mordicus adhaerescere. Non est magni animi, victis insultare. Est in civilibus bellis nihil miserius ipsâ victoriâ. Nec ulla re [p. 25] conciliare facilius benevolentiam multitudinis possunt ii, qui Remp. administrant, quam mansuetudine & placabilitate.
De duobus hominum generibus satis dictum. Veniendum ad alterum propositae disquisitionis caput: & cum de religione omnis sit controversia, serio examinandum, num ob fidei controversias inclementius tractandi sint errantes: num, ex Christianorum legibus, armis, carceribus, exiliis aliisque poenarum generibus coërceri debeant hetorodoxi; num utiliter hoc fiat, num ipsius religionis ac Ecclesiae bono: num expediat Reipub. ita agere: num Christianos deceat: num Christi & Apostolorum exemplo comprobari possit: quis spiritus ista dictitet: quando ita in Ecclesia agi coeptum, quibus probantibus, quibus improbantibus. Quae singula dum confuse & sparsim tracto, vestrum est, Amplissii Domini, ad rationum momenta attendere, & firmata magnis rationibus documenta, ad Reip praesentis gubernationem, conferre.
Ac primum illud spectate, non sub dura Mosaicae legis disciplina, sed sub placido Christi Salvatoris regno nos vivere, cujus alia vox, genius, instituta, mores, ab iis, qui duriorem istum & ad idololatriam pronum populum exercebat. Hic conflandi in vomeres gladii, & lanceae in falces, hoc est, pacata omnia & tranquilla esse debent. Non nocebitur in monte sancto, qui Ecclesia Cristianorum est. Ultimum hic pecca- [p. 26] torum supplicium est, pro ethnico & publicano haberi, hoc est, ab Ecclefia; communione arceri. Omnis hic cautio est, Cavendum esse à fermento pseudo Prophetarum. Poterat certe Filius Dei, Patris sui coelestis potentiâ armatus, dissentientes Pharisaeos templis exigere; poterat cataphrada militum manu Solymam omnem & Iudaeam ad fidei obsequium compellere; dignitatibus ac functionibus publicis exuere, quotquot Christiani esse nollent. Sed displicuit Sapientiae divinae superba illa in conscientias dominatio; & quos doctrinâ non potuit, armis sub ditionem suam redigere, imperiosum magis & militare, quam religiosum judicavit. Omnem in rebus sacris ferociam ac animi impetum voce ista compescuit: nescitis cujus spiritus filii sitis. Non venit filius hominis perdere, sed salvare animas. Et, sinite zizania crescere usque in diem messis. Nunc praecipiti & intempestiva judiciorum falce demetuntur zizania, aut calcantur pedibus, de quibus, an zizania sint, anceps, quandiu hic vivitur, est dubitatio. Apostoli, Prseceptoris sui sanctissimi vestigiis insistentes, non alia via, quam lenitate, fide, tolerantiâ, moderatione Ecclesiam Christianam per universum orbem plantarunt, aluerunt, provexerunt, constabiliverunt. Et favit mirifice ipsorum succesibus divina gratia. Inermes, imbelles ac Magistratus op edestituti cum essent, Iudaeorum inveteratam superstitionem, gentium idolomaniam, pseudo Prophetarum conatus im- [p. 27] probos expugnarunt. Satis Paulo fuit dixisse: haereticum hominem post unam aut alteram admonitionem devita, &: Si quis imbecilla sit fide, huic nulla cum animi dubitatione opitulamini. Tu qui es, qui alienum famulum damnas? Domino suo stat & cadit. Placuit illa agendi ratio primitivae Ecclesiae doctoribus, nec nisi sero Gentilium Imperatorum tyrannidem imitari coeperunt Christiani. Usque ad Augustini tempora, h.e. quadringentis pott Christum natum annis, nunquam implorata fuerunt Imperatorum adversus heterodoxos praesidia. Primum huc illos impulit Donatistarum & Circuncellionum pervicax & insanabilis insania, qui praeter schisma, quo non aliud exitiabilius, si processisset, agitabant, vulnerabant orthodoxos, injecta in oculos calce exoculabant, alios occidentes, alios ad aliorum trucidationem metu mortis adigentes. Adversus hos cum de implorando Caelsaris praesidio agitaretur, non tamen in initio placuit Augustino aliisque mitioribus implorado profanae potestatis ad negotium Ecclesiasticum. Existimabant utique non decere Episcopos aliis armis uti, quam verbo Dei, precibus, &, si insanabile foret malum, anathemate ac separatione ab Ecclesiae communione. Hoc tum erat extremum Ecclesiae supplicium, & sicut apud lureconsultos civilis mors exilium dicitur, ita apud Apostolos & horum successores poena capitis erat ab Ecclesiae consortio submovisse. Adeo illorum animus abhorruit ab exilio- [p. 28] rum, carcerum, confiscationum & suppliciorum corporalium saevitia, quae nunc quibusdam & nimium & sola placent, praesertim ex eorum numero, qui reformationem religionis profitentur; quorum omne studium esse debebat mederi potius errantibus, quam in eos saevire, & Edictorum severitatem intercessione sua mitigare. Enimvero non ante, quam Imperatorum potentiâ tuta fuit fides Christianorum, ad dura ista persecutionum cauteria se recepit Ecclesia. Audita tum demum pemiciosissima Nestorii Episcopi ad Theodosium oratio: O Caesar, da mihi regnum ab haereticis purgatum, & ego tibi coelum daturus sum; sis mihi auxilio in expugnandis haereticis, & ego tibi in Persis hostibus tuis devincendis opem feram. [ * Trip. Inst. l. 12. c. 4.] In quem sensum & hoc tempore non semel pro concione in Batavia peroratum est. Hinc factum, ut Episcopi Caesares veluti nare bubalos pertraxerint ad sanguinariorum decretorum adversus Anabaptistas promulgationem. Quamvis & eorum quoque exempla adduci possint, qui liberam religionem in suo regno esse passi sunt, & aliis praeterquam orthodoxis docendi copiam fecerunt. Gratianus ab exilio revocatus omnibus lege sancivit, ut unaquaeque religio licite sacra sua celebraret, solos vero ab Ecclesiis prohibuit Eunomianos, Photinianos & Manichaeos. Valentinianus cum ita saperet, sicuti Nicaeni Patres, aliter sentientibus non erat importunus. [ † Sozom. lib. 8. c. I. & lib. 3. c. 36.] Constantinopoli ipse Theodo- [p. 29] sius Arrianis & Macedonianis extra urbem oratoria facere permisit, Novatianis vero intra urbem Ecclesias habere & collectas facere concessit. Notum quibus rationibus Themistius Philosophus Valentem Imperatorem à Christianorum persecutionibus revocavit. Et quanquam Roma expulisset Novatianos Innocentius, tamen Constantinopoli talia non permiserunt. Et quamvis Romani Episcopi apud Imperatores summo studio in hoc incumberent, ut qui haeretici dicebanmr, ex urbe Constantinopoli ejicerentur, tamen nunquam illud obtinere potuerunt, usque dum Iustinianus, victus importunis flagitationibus, Agapeto Pontifici concessit ut dirutis ipsorum Ecclesiis urbe ejicerentur. Imperante Honorio, Anas Episcopus Constantinopolitanus non solum suae fidei hominibus benevolus erat, sed etiam haereticis miraculum suas sapientiae, inquit Sozomenus [ * Lib. 11 c. 2.], demonstrabat, quos vexare quidem nolebat, cum vero eos terrere tentasset, denuo mansuetudinem ostentabat. Certe, si veterum exempla imitari libet, cur non potius aequitatis, moderationis & clementiae exempla placent, quam severitatis, crudelitatis, violentiae, quae non in Christi, sed Anti-Christi ac Tyrannorum castris militavit semper.
Est Regnum Christi coeleste prorsus ac spirituale, ideoque spiritualibus solum armis, hoc est ratione ac argumentorum efficacia pugnandum, nec corporalis adhibenda vis, ubi de causae aequitate & sententiae veritate praesumitur. Chri- [p. 30] stianorum hostes vicia sunt, contra quae virtutibus contrariis certandum, ut doctrina ignorantiam pellat, errorem discutiat veritas, injuriam vincit patientia, superbiae modestia resistat, pigritiae opponatur diligentia. Hic si cogas, fictos habebis Christianos, purpurae cultures plurimos, paucos Dei. Facile ea religio displicet, cujus professio cum honoris nostri, dignitatis, opum ac salutis jactura conjuncta est. Facile arridet illa, per quam in Caesaris amicitiam adscribimur, populo placemus, ac opimas spes alimus. Habet & Belgium hoc nostrum quam plurimos, qui licet corde alieniores, professionis tamen externae officium his vel illis coetibus commodant, ex illorum familia, quibus toties interminavit Christus, Vae vobis. Utique malus est pietatis custos, metus. Ubi sine damno fieri potest, statim ad antiquum redeunt, tamdiu Ecclesiae adhaerentes, quoad simulasse prodest. Non apparet larvas esse, nisi ubi subtractum aquilis suum cadaver. Interim gaudent, quasi de ampliatis Ecclesiae pomaeriis ejus ephori, & tunc se felices arbitrantur, ubi turmatim ad basilicas suas confluere vident populum, & patriciae gentis viros, quorum maxima pars commodis magis suis, quam judicii ac conscientiae innocentiâ religionem metitur. Belle sane procedit Christi negocium, ubi numero potius, quam qualitati, multitudini quam sanctitati studetur, & ut numerosam magis Ecclesiam habeamus opera datur, quam vere piam & sanctam. [p. 31] Ideoque qua levitate in has vel illas partes concesserunt, eadem, ubi non expedit, ad adversas desciscunt. Exemplo sit Anglia, quae toties cum Principibus suis fidem mutavit. Iurasses eam sub Eduardo orthodoxotátên, [quam maxime Orthodoxam,] quae mortuo illo, cum non expediret amplius Calvinizein , se finxit katholikotátên. [quam maxime Catholicam.] Non desunt exempla domestica in variis Belgii civitatibus, quae hac rerum tempestate Dominis suis fidem ac conscientiam suam insigni inconstantia gratificatae sunt.
Nec hoc praetermitti debet, in istiusmodi negociis saepissime veritatis & innocentiae doctores persecutionibus infestari, dum mendaciorum, falsae doctrinae, ac seditionum ipsis crimen affingitur. Accidit hoc Christo, Apostolis, & Christianorum, sub Romanorum Imperatorum tyrannide, Ecclesiis. Obscura est veritatis dignotio, & quamdiu in terris agimus, per aenigma & speculum videmus. Incerta saepe sunt & coeca hominum judicia, & tenebras pro luce, falsum pro vero, errorem pro scientia, superstitionem pro vero Dei cultu amplectimur. Ut satius sit, hic aut epéchein, [haerere.] aut sinere, ut suo quisque sensu abundet, quam ut carceribus, exiliis, bonorum exactionibus. & id genus similibus poenis vexentur optimi saepe mortales, hoc solum nomine invisi, quod de salute nostra se impensius sollicitos esse profiteantur.
Cur non potius Iudaeorum exemplum sequi- [p. 32] mur, quorum hoc erat effàtum: Elias corriget omnia difficilia? Cur non Iudae Machabaei factum placet, qui de ara solidi sacrificii cum quid statueret non haberet, ejus lapides in monte templi loco oportuno posuit, donec adveniret vates aliquis, qui de iis oraculum referret. Ut nihil dicam de Gamalielis consilio, praestiterit meo judicio Romanorum legem de vindiciis sequi, quae erat hujuimodi: si quis, qui hactenus se pro libera gessisset, vocaretur in jus ab aliquo, qui eum servum esse assereret, interea dum causa pendebat, vindiciae dabantur secundum libertatem, donec in judicio planum factum esset, utrum is liber an servus foret. Cum enim de ejus conditione dubitaretur, si forte liberam esse contigisset, & interea temporis pendente lite serviliter habitus esset, facta foret homini libero gravis injuria. At quanto id in rebus religionis fieri aequius est, in quibus peccatur gravissime, & ob quaestiones non raro spinosas ac dubias, alii in alios non expectata supremi Iudicis voce latrocinamur, & carnificinam exercemus.
Iam illud quoque ad praesentem rem facit, quod cum dupliciter in Republ. peccetur, vel circa fidem, vel circa mores; illic ignorantia, errore, haeresi, superstitione; hic manifesta improbitate, latrociniis, perjuriis, adulteriis, blasphemiis, caedibus, tam praepostera videamus esse Principum studia, ut Rempubl. perditissimam & sceleratissimis moribus temeratam, quam aliqua sui [p. 33] parte impuram, aut erroribus imbutam habere malint. lllic talpis sunt coeciores, hic Lyncei. in illis averruncandis segnes sunt, & turpiter negligentes, in his eradicandis zelotae sunt & toti flamma, quasi gratior sit Deo coetus hominum praeelectione improbus, quam vel ignorantia, vel humani judicii imbecillitate de Religione male edoctus, idque in rebus saepe arduis & densa caligine obsessis. Maledictam esse clamant Rempubl. palliati isti rabulae, si dissentientibus gratia fiat, & tum demum beatam autumant, si revocata ad calculos Scholasticae subtilitatis, aut Synodi placita Religione tota, compertis sceleribus, aedium inquam direptoribus, calumniatoribus, ac maledicae plebi peccandi commeatum silentio suo fecerint. „eque enim crimen esse putant, ad quod connivere vident criminum censores publicos. Fingunt non pati Reipubl. statum, ut dissentiens à collegis suis Pastor consentientem sibi Ecclesiam doeeat, cum in eadem Republ. comessatorum contubernia, foeneratorum mensas, scortatorum conciliabula, mercantium imposturas, tantam denique scurrarum ubique proluviem aequo animo ferant. At certe quanto minus peccatum est error scelere, ignorantia improbitate, tanto tolerabiliores arbitror, quorum imbecilla est fides, quam obfirmata peccandi consuetudine impietas.Horum siquidem crimen compertum est, illorum dubium; hic praeelectione, illic inconsulto peccatur; hi improbitatis suae contagio nocent semper, illi pro- [p. 34] sunt saepe, & quos seducere creduntur, ad meliorem frugem revocant. Illi mentem, voluntatem, cor, totumque hominem deceriorem reddunt; hi si forte hallucinentur, sola mente deteriores sunt, caetera probi & recti custodes.
Quum vero plerique arbitrentur, ad societatis humanae pacem ac tranquillitatem facere, si heterodoxi Doctores exterminentur, minuenda quoque haec opinio est, & multorum exemplis comprobandum, magis turbatas fuisse istoc rigore Respublicas, quam pacatas. Machabaeorum temporibus gravissimis bellis occasionem dedit instituta in Iudaeos Religionis ergo ab Antiocho Epiphane persecutio, quae non nisi cessante hac finita sent. Demetrius Ephesinus cum Paulum docentem non ferret, magnis tumultibus urbem universam involvit. Idem accidit Hierosolymis Iudaeorum in Paulum furore. Quas non turbas orbi dedit Arrianorum in Catholicos, & Catholicorum in Arrsanos rabies & immanitas, facem accendentibus tot Conciliorum hinc inde anathematismis. Quisque quem in partes suas pertraxerat Caesarem, ad oppressionem alterius partis voce & stylo armabat. Nimia Romanorum Pontificum in Graecorum Ecclesias dominandi libido has pessumdedit, & Christiani orbis propugnacula Mahometanis aperuit. Superius seculum evolvite, & tot bellorum, calamitatum, vastationum causam aliam non reperietis, quam sanguinaria Caesaris in haereticos, sic vocabant, edicta. Nec pacari ante [p. 35] Germania, Gallia, Helvetia potuit, quam concessa conscientiarum & Religionem profitendi libertate. Utique pacatissima videmus regna, ubi haec viget. quod nee ipsum Turcarum Imperatorem latet, qui non suae Religionis solum, fed & Iudaeis & Christianis omnibus docendi copiam facit, nec quid sentiant rigide inquirit, modo obedientiam sibi & obsequii symbola census annuos praestent.
Et verum quoque hic esse comperimus, ut quales nos erga alios gesserimus, tales erga nos alios experiamur. Hippone Africae civitas, cum timore legum imperialium ad unitatem Catholicam compulsa esset, mox Vandali Arriana fide per Gotthorum Episcopos imbuti, in suae Religionis formulas Episcopos orthodoxes jurare coëgerunt, aut Ecclesiis abire. Ea quoque tempestate, qua Innocentius Romae Novatianos aliasque Sectas persequi coepit, & Ecclesias eorum dissipare, Gotthi Italiam invaserunt, Romam expugnarunt, omniaque foedissime vastarunt. Trahitur in exemplum crudelitas, & placet posterioribus priorum improbitas. Mahometus Turcarum Imperator ab ipsis Christianis persecutionum modos didicisse perhibetur. Et qua saevitia nuper Catholici Reformatos, eadem hi variis in locis Catholicos exercuere. Exacti jam sunt Rhaetia Calviniani Pastores, qui paucis retro annis Pontificios exegerant. Carent iidem Ecclesiis suis Aquisgrani, qui non ita pridem suas Iesuitis invidebant. Occupata in Bohemia ac [p. 36] confoederatis regionibus Catholicorum templa, nunc, ita vertente res humanas Deo, iisdem reddita sunt, ac nuperis Dominis erepta. Tune Loyolitis exulandum fuit, nunc ibidem Calvinianis Doctoribus. Admirabilia Dei judicia sunt, & arcano providentiae motu efferos nimis & insolentes Reformatarum, uti vocant, Ecclesiarum spiritus retundit, ne Christiani esse desinerent, dum Principum sceptris inhiando pessimis artibus pomoeria sua dilatare student. Qui Synodo Dordracenae interfuerunt exterorum Theologi, ad Remonstrantium oppressionem consilia & operas contulerunt. At vix domum reversis institit divina Nemesis. Exulant Palatini, necnon Synodi jam dictae choragus & in sacra ista fabula Davus, Abrahamus Scultetus. Affliguntur Wetteravici, dolent Hassi, tremunt Helvetii, & qui irarum nimbos nupera sua Anatome in exules Remonstrantes effudit Doctor Charentonnensis, nunc fuga vitae suae consulere cogitur. Faxit Deus, ne quam à domesticis suis Contraremonstrantibus, injuriam passi sunt Remonstrantes & patiuntur indies, eandem ipsis aliquando pari mensara rependant publici patriae nostrae hostes. Pythagoreorum vox est: Qui patitur quod fecit, ei jus contigit aequum. cui consonum est Christi oraculum: Qua mensara mensi fueritis, eadem metientur vobis *. [ * Matth. 7.] Utique justum est apud Deum, vicissim reddere iis qui affligunt afflictionem: afflictis vero relaxationem . [ 2 Thess. 1.]
[p. 37]
Et mirum tam faciles esse in perficiendis Ecclesiasticorum votis Magistratus, quos prudencia, judicii rectitudo ac erectior indoles populo secrevit. Vident utique, quibus causis ut plurimum ad mutua odia & offensas impulsi, inter se collidi ament, qui Religionis causam praetexunt. Non solus Abel pietatis suae poenas invido fratri dedit. Nec Iosepho soli contigit venundari, quod Patri suo gratior effet. Transiit hujus facti imitatio ad Iudaeorum proceres, qui optima docentes & suadentes Prophetas crudelissime exceperunt. Tanta invidiae ac ambitionis vis est. Illa dum virtutis splendorem non fert, sublatos mavult è medio ejus Sectatores, quam ut ea incolumi evilescat prorsus & despectui sit. Haee dum alios luminibus suis officere videt, nullum non lapidem movet, ut in suspicionem adducendo optime de Repub. ac Ecclesia meritos, sola multitudinis applausus ac magnatum faventiam captet. Ob hanc causam Christum capitaliter oderant Pharisei, quod hypocrisin ipsorum & fictam sanctimoniae speciem detegeret, idque apud eos, apud quos bene audire existimationis ipsorum intererat. Alii avaritia correpti & è rebus sacris quaestum facientes hostiliter eos persequuntur, per quos impediri credunt, ne consueta ad res suas fiat acceffio. Talis fuit Demetrius iste, argentarius Ephesinus, qui totam Ephesum in Paulum concitavit, quod videret ipsum suis concionibus, non Dianas solum cultum, fed & quaestum quem inde faciebat [p. 38] uberrimum, imminutum ire. Sunt quos zelus Dei & Religionis studium, sed cum ignorantia conjunctum transversos rapit, qui Christianos persequendo Christi se causam strenue agere sibi persuadent, & dum Deo suo Maozim, hoc est, violentia; & crudelitati litant, Deo se sacrum facere autumant. Atque his utpote nequaquam pessimis veniam oravit Christus. Caeteri malitia peccant, licet zeli quoque nomine invidiam, malitiam, avaritiam aliaque vitiorum portenta tegant, nec populum solum hisce praestigiis fascinent, fed &judicum oculis tenebras offundant. Ad quae si attenderent Rerumpub. rectores, parcius Theologorum instituto obsequerentur.O seculum! Christi studio sanguinarii erimus, qui ne aliorum sanguis effundendus esset, ipse suum effudit. Christi studio zizania extirpabimus, qui ne bonae fruges extirparentur, ad messem usque jussit relinqui zizania. Christi studio alios persequemur, qui jussit ut si nobis feriatur mala dextera, obvertamus sinistram. Christi studio inferemus aliis malum, qui nobis ut pro malo bonum reddamus praecepit.
Illud quoque intelligendum erit, uti omnium peccatorum, ita susceptas in conscientias dominationis initia periculosissima esse. Placent sibi Principes nonnulli, si à vivicomburiis, laqueis ac gladio abstinentes, intra exilia, carceres & mulctas pecuniarias consistant. Sed quotusquisque est, qui, postquam Christianae clementiae [p. 39] fines semel transgressus fuerit, non sensim peccando proficiat, & invissam primo saevitiam postremo amet. Rempublicam vestram considerate. Profecistis pedetentim, & per gradus à pristina Batavorum ac Belgarum mansuetudine ac humanitate, quibus virtutibus hactenus celebres fuistis, multum descivistis. Itum est à mulctis ad proscriptiones & exilia, ab his ad carceres perpetuos, ab his ad civium expilationes ac aedium direptiones, ab his ad insontium aliquot animarum, quae ad verbi divini auditum se rus contulerant, sanguinarias lanienas, non quas fecistis ipsi, sed quas aut ab irata plebe, aut effero milite fieri impune permisistis. Itis, quo vos subditorum vestrorum ducit, uti creditur, pertinacia, & dum illi praevaricandi finem non faciunt, nec vos persequendi. Illi perire malunt, quam spiritualis vitas pabulo privari, vos perdere illos mavultis, quam ut ipsorum zelo zelus vester, ipsorum constantia expugnata videatur vestra majestas. Obversatur animo illud Iunonium: Mene incepto desistere victam?
Quare redius feceritis Illustrissimi Viri, si aliam viam ingressi nimios hosce impetus sistatis, ne ulciscendi magis libsdine, quam Religionis amore duci videamini. Efflagitat hoc multitudo, patitur conscientia, suadet aequitas, fert humanitas. Praestat in Religionis controversiis partes admittere, quam pietatis titulo tyrannidem exercere. Multas in domo Patris mansiones sunt, nec ob solos Calvinistas creata coelo- [p. 40] machina. Latius patet Ecclesiae Catholicae nomen, quam ut tam arctis ea limicibus circumscribi debeat. Quod si ita est, inhumanum erit iis patriae hujus portiunculam invidere, quos inter caelestis patriae heredes ac bonorum suorum consortes adscripsit supremum Numen: iis alimoniam negare, quos pascit Creatoris benignitas: eos anathemate ferire, qui Christianam fidem ex primitivae Ecclesiae sensu profitentur. Et quanquam optabilius foret unum esse omnium fidelium cor, unam animam, tamen cum haec per humanam infirmitatem obtineri non possit Ecclesiae felicitas, minore incommodo coetuum variorum admittitur distinctio, quam ut ante tempus messis, cum incerta adhuc est zizaniorum discretio, cum autopistà [ex seipsis fide digna] non sunt Doctorum judicia, cum multorum injuria ac noxa judicii falcem stringatis. De aperte blasphemis non loquor, nec de iis, qui ipsa probitatis ac recte vivendi praecepta eversum eunt. De iis loquor, qui Dei timentes funt: quorum vita innocens ac sancta conscientiae integritatem arguit: nec alio fine sententiae suae inhaerere probabile est, quam quia sic credere & Deo gloriosius, & nobis salutare magis existimant. Nostrum est, probare Spiritus an ex Deo sint, nec Prophetiarum diversitatem adspernari. Quod si non alio remedio quam persequendo servari posse creditur Ecclesiae unitas, satius erit distinctos locis Ecclesiae Catholicae coetus admittere, quam hujus vel illius oppres- [p. 41] sione ad fictam ac imaginariam illam unitatem adspirare. Non alia statim est Ecclesia, quaecunque alia aut plus, aut minus sapit, modo Iesum profiteatur eumque crucifixum. Tu quis es, ait Apostolus, qui fratrem tuum condemnas? Nullo non tempore fuit Ecclesia Dei, nec tamen omni tempore ab omnibus credita, quae nunc singula credi jubentur, & tamen ea credita, quae necessaria creditu fuere. Haec paucissima sunt. In reliquis aut doctioribus nobis esse licet sine salutis compendio, aut indoctioribus sine salutis dispendio. Nec parum his rationibus momenti adferent clarissimorum Ecclesiae procerum judicia, & candidiores calculi. Ita Lactantius [ * Lib. 5. c. 20]: Distringant, inquit, aciem ingeniorum suorum. Si ratio eorum vera est, parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus, sicut ne saevientibus quidem cedimus. Et paulo post: Quid ergo saeviunt? ut stultitiam suam dum minuere volunt, augeant? Longe diversa sunt carnificina & pietas, nec potest aut veritas cum vi, aut justitia cum crudelitate conjungi. Sentiunt nihil esse in rebus humanis Religione praestantius, eamque summa vi oportere defendi: sed ut in ipsa Religione, sic in defensionis genere falluntur. Defendenda enim Religio est, non occidendo, sed monendo; non saevitia, sed patientia; non scelere, sed fide. Illa enim malorum sunt, haec bonorum. Et necesse quidem est bonum in Religione versari non malum. Nam si sanguine, tor- [p. 42] mentis, addam exilio, carceribus mulctis Religionem defendere velint, jam non defendetur illa, sed violabitur. Tantum abest, ut probandum sit institutum vestrum, qui non tantum Patria expulistis viros extra controversiam Christianos, sed & aqua, & igni iis interdixistis, & officia humanitatis iisdem praestari & vitae praesidia suppeditari severe prohibuistis. Alienissimum hoc est ab indole Christiana, alienum à creatoris vestri moribus, qui dum Solem suum oriri sinit supra bonos & malos, nec hostibus quae ad victum & amictum necessaria sunt denegari cupit, ad hujus suae philanthrôpías [ergà homines benevolentiae] imitationem vos invitat. Et quid inhumanius, quam Religionem ad salutem hominum datam, ad bonorum pestem perniciemque conferre? Certe huic insolentiae adversantur optimi antiquorum Canonum [ * Quaest. ult. cap. His à quibus de re jud. lib. 5. Quod de poenit. dist. 3, Periculose August. 14. q. 3. Plerique.], qui vetant, ne spirituales ullam ob rem, nedum ob fidem aut haeresin, quemquam occidere, aut ei manus injicere audeant, neque per se, neque per alios: ac neque voluntatem, neque factum, neque consilium suum ad id accomodent: quin etiam alios qui id fecerint, judicent atque puniant. Augustinus cum Manichaeorum decertans haeresi ac impiis dogmatibus, hunc in modum illos affatur: Illi saeviant in vos, qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, & quam difficile caveantur errores. Illi saeviant in vos, qui [p. 43] nesciunt quantis suspiriis & gemitibus fiat, ut ex quantulacunque parte possit intelligi Deus. Ego autem saevire in vos omnino non possum, quos sicut meipsùm illo tempore, ita nunc debeo sustinere, & tanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei, quum in vestro dogmate rabiosus & coecus errarem. Hilarius hanc saevitiae in dissentientes speciem pathetice admodum deplorat adversus Auxentium Arrianum, his verbis: Ac primum miserari licet nostrae aetatis laborem, & praesentium temporum stultas opiniones congemiscere, quibus patrocinari Deo humana creduntur, & ad tuendam Christi Ecclesiam ambitione seculari laboratur. Oro vos Episcopi, qui hoc vos esse creditis, quibusnam suffragiis ad praedicandum Euangelium Apostoli usi sunt? quibus adjuti potestatibus Christum praedicaverunt? gentesque vero omnes ex idolis ad Deum transtulerunt? Anne aliquam sibi assumerent è palatio dignitatem, hymnum Deo in carcere inter catenas & post flagella cantantes? Edictisne regis Paulus, cum in theatro spectaculum ipse esset, Christo Ecclesiam congregabat? Nerone, aut Vespasiano, aut Decio patrocinantibus tuebatur, quorum in nos odiis confessio divinae praedicationis effloruit? Illi manu atque opere se alentes, intra coenacula, secretaque coëuntes, vicos & castella, gentesque fere omnes, terra ac mari contra Senatus-consulta & regum edicta peragrantes, claves (credo) regni ccelorum non habebant? aut [p. 44] non manifesta se tum Dei virtus contra odia humana porrexit? cum tanto magis Christus praedicaretur, quanto magis praedicari inhiberetur? At nunc proh dolor divinam fidem suffragia terrena commendant: inopsque virtutis suae Christus, dum ambitio nomini suo conciliatur, arguitur: terret exiliis & carceribus Ecclesia, quae exiliis & carceribus est credita. Pendet ad dignationem communicantium, quae persequacium est consecrata terrore. Fugat sacerdotes, quae fugatis est sacerdotibus propagata. Diligi se gloriatur à mundo, quae Christi esse non potuit, nisi eam mundus odisset, &c. Eadem Damaiceno mens fuit, qui 3 sentent. cap. 32. tradit Euangelium toto orbe fuisse praedicatum, sed nullis telis, aut armis, aut bello suos adversarios vicisse, sed à paucis nudis, pauperibus, indoctis, & flagellatis confusos fuisse sapientes mundi. Quomodo enim posset Ecclesia habere martyres, si ipsa martyres faceret?
His expositis, quid V.V.C.C. agere oportear, intellectum puto. Nunc si specialius Patriae nostrae faciem, ac subditorum indolem: si tempora quibus vivimus: si ea, quae nos manent incommoda & pericula; si Confoederatorum Principum studia, vota & consilia; si controversiarum argumentum: si exempla eorum, quos nimius in dissentientes rigor perdidit; servavit mansuetudo, aliasque circunstantias ponderare libeat, utique aliam regundae reipublicae viam ineatis oportet. Non ferunt Belgarum ingenia [p. 45] immites Dominos, & duci lenitate gaudent, cogi nolunt. Enimvero insita est animis ipsorum libertatis avitae memoria, nec aliam ob causam Austriacos dedignati fuerunt, quam quod conicientiis imperiose praescriberent, & uni Religioni, quam fastidiebant nostrates, mancipatos vellent. Quoties majores vestri, quoties vos ipsi de Episcoporum tyrannide, civium carnificina, libertatis foeda oppressione, ac erepta publice docendi facultate conquesti estis. Quoties docuistis, ac in Ordinum comitiis ursistis, non alia ratione, quam conscientiarum libertate componi posse Reip. tempestatem? Quoties ipsi vel in urbibus intra coenacula, vel extra urbes in compita, lucos, ac loca publica ad conciones confluxistis? Nunc vix in ocio positis eadem sasvitiae exempla placere occoeperunt, & damnata in hoste inclementia adlubescit. Non ovum ovo magis simile, quam nupera vestra Edicta Edictis Regis Hispaniarum, solo mortis ac vivicomburii supplicio excepto, nisi forte pejus quiddam morte aestimari posslnt aeterni, iique infames ac delibato scurrarum flori dicati carceres. Suscepta semel vobis Synodici Decreti assertio est; sed quas non illa turbas, quae non mala dedit? Vultis catalogum. Sic contexo. Primum neci loh. Bameveltii summa saepe discrimina delecti viri occasionem dedit & justi speciem, qui ut innovatae Religionis reus teneri posset, falsitatis & novitatis crimine notanda fuit primitivae Ecclesiae sententia. Hinc in Remonstrantes ad Synodum [p. 46] citatos translata tempestas, qui aeterno exilio mulctati sunt, quod sordidi stipendii spe veritatem, quam hactenus professi fuerant, silentio prodere detrectarent. Ab his in reliquos promiscue Ecclesiae Pastores saevitum, quibus aut exulandum fuit miserrime, aut commissi sibi à Domino talenti promittenda improba suffossio. Nec stetit intra Ecclesiasticos rigor. Sed & Politicos, quotquot placuissent Remonstrantium studia, animadversum. Aeternae custodiae mancipatur H. Grotius, & qui maris vobis libertatem, qui Reipub. vestrae jus & antiquitatem, qui Pietatem denique vestram scriptis suis constanter asseruit, in Tullianum compingitur. Iustitiae severus cultor Hogerbetius, par cum Aristide ab ingrata republica praemium reportat. Exulant alii autoritate & prudentia insignes viri, de patria optime meriti. Reipublicae clavo depulsi sunt passim gubernatores ac rectores fidelissimi, & junioribus ac rerum inexpertis, commissa in tam turbato mari navis Belgica. Civium vestrorum optima pars alibi efferi militis truculentiae, alibi harpyjarum furoribus, alibi famelicorum praetorum insatiabili objiciuntur avarititie. Nempe his victimis litandum fuit Synodi Dordracenae Patribus, nec nisi miserorum sanguine placari potuit sacrae istius Dianae rabies. Ut de Schismate jam nihil dicam, quo & patriae vires & Ecclesiae distracta unitas. Utrique moderatione, placabilitate, & concordiae studiis occurri in tempore potuisset. Nunc extra medelae spem [p. 47] morbus est, nec remedia admittit, quin certissimam internecionem minatur, nisi urendi & secandi finem feceritis. Flagrant odiis mutuis civium animi, & Cadmaeam vi&oriam affectant, quae non minus victoribus quam victis luctuosa erit. Patent adulatoribus aures eorum.qui rempublicam gubernant. Delatoribus & sycophantis facta venia, nec tuta ab horum improbitate innocentia multorum. Hypocritarum & foro utentium tanta copia, quanta autumni tempore cicadarum. Et quia Religionem Synodicam profitendo quaestum se facere vident, religiosissimum quisque se simulat, cum sit pessimus. Creditur mercenariis linguis, & venali testimonio succumbit peripecta multarum probitas. Amissa quoque multarum urbium pristina securitas exercitus vestri copias labefactat, & necessaria fiunt praesidia, dum absque necessitate ut hostes metuitis, quos sola mansuetudine vobis devinxisse oportuit. Et quam pestilens illud in omni Rep. fit malum, libellorum famosorum licentia, probe novistis, quibus causam & fomenta subministrat insueta imperii facies, & Sejanorum subita felicitas.Vacillat publica authoritas.quam impune lacessit subditorum maledicentia, nec tuta sunt imperia, quae metu magis, quam subditorum conservantur benevolentia. Nec gratis profecto disputatum fuit in Synodo, sed magno aere redempti Canones. Precio empta patriae infelicitas, & non nisi magna aerarii publici penuria satisfactum Ecclesiasticorum libidini. Tantae [p. 48] molis erat Calvini condere gentem. O conditionem miseram Reipubl.vestrae, in qua diligentia plena simultatum est, negligentia vituperationum, ubi severitas periculola est, liberalitas invita, fermo insidiosus, asentatio perniciosa, frons omnium hilaris, animus multorum iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae. O speciem dignitatemque populi vestri, in quo ea, quae victis civitatibus accidunt, patiuntur cives, disturbantur tecta, diripiuntur fortunae, gubernatores dejiciuntur fortissimi, praeficiuntur vix praetextati, & de patriae patribus arbitria funeris petuntur; denique patriae causa patria amittitur.
Quod si domesticis malis affici vos non patiamini, & invidiam armis vos superasse jam creditis, moveat quaeso vos exteri hostis metus. Effluxit induciarum tempus, & recrudescente recens bello & domi & foris bellandum erit. Prudenter veteres Romani tribunitios motus sopiebant, quoties externus hostis finibus instaret. Idem vobis faciendum, nisi vinci vultis ab eo, quem sola civium concordia vicistis hactenus. Horum siquidem discordiae sunt, quae hostibus magnarum rerum praebent occasiones. Raro fortuna invidiam suam populo uni in alterius perniciem commodat, nisi prius ille turbatis domi rebus vitia ipse sua viresque regere nesciat. Quare tumultus domesticos, dum tempus est, componite, malorum nostrorum causas, tollite, ne verum fiat, quod vaticinatus dicitur Geldorpius quidam, Principium fuit ex irata plebe tumul- [p. 49] tus, Finis ab irata plebe tumultus erit. Nihil Reipubl.periculosius accidit, quam imperantum supcrba securitas, & iratae plebis contemptus. Saepe animus, qui dubiis rebus fuit infirmior, desperatis confirmatus est multum. Ubi vires dominorum suorum frangi videt populus, suas colligere incipit, & injuriam illatam si ulcisci queat, perire amat. Praeterea ita ratiocinatur: si propter plebem Rex est, non plebs propter Regem, plebis commoda Regis commodis anteponi deere, nec Regis illum aut Patris gubernarorisque nomen mereri, qui ex civium oppressione gloriam & voluptatem capit.
Et quid non largiendum ingeniis, in tam inextricabili quaestionum sublimium de Praedestinatione Labyrintho? praecipue cum de Ariadnes filo, quo vestigia legere necesse est, controvertatur. Utinam Coelestini Episcopi vobis placuisset modestia, qui nec Augustini contemnere audebat placita, nec eadem volebat adstruere. Prisca Ecclesiae lumina, Iustinus, Irenaeus, Clemens Alexandrinus, Chrysostomus, Damascenus, Hieronymus, aliique complures, Graeci pariter & Latini cum Remonstrantibus crediderunt.
An hos superstites Ecclesiae communione arceret Calvinus, vos Belgio? Nunquam jure Canonico in ita sentientes animadversum. Nunquam haec controversiarum puncta dissipandis Ecclesiis, nedum excutiendis Magistratibus occasionem prsebuere. Scilicet plus sapimus juvenes [p. 50] Patribus, nepotes majoribus nostris, & hoc tempore necessarium esse coepit, quod nunquam fuit.
Nec silentio praetereundum, multa calide, multa inconsiderate & vindictae potius studio, quam consulto geri à novitiis Magistratibus. Offensarum suarum memor privatas injurias quisque ulciscitur, & victoria potitus ferocior impotentiorque redditur. Quae profecto excitare vos debebant, ut propius in Rempubl. aciem intenderetis, & vehementiam multorum ac implacabilem iram in gyrum rectae rationis duceretis. Nihil enim recte, nihil prudenter fieri potest ab animo, quem ira occupavit. Prohibenda haec est maxime in puniendo, cum proprium irati sit, cupere ei, à quo laesus videatur, quam maximum dolorem inurere.
Est adhaec prudentiae, non ostendere, quibus rebus impar sis, & cum saeviendo compesci non possit populi oppositus furor, concedendo eundem vincere. Cunctando non minus, quam aperto Marte restituitur res Romana, & peragit potestas tranquilla, quod nequit violenta. Nihil vel parum hactenus profecistis Edictorum numero ac severitate, nec expugnata plebis constantia, (vos pertinaciam vocatis) sed firmata magis. Et nescio quo obnitendi studio ea saepius committere amant, quae saepe vindicantur. Politicorum monita sunt: severitatis assiduitate authoritatem amitti, & non minus turpia esse Principi multa supplicia, quam Medico funera.
[p. 51]
Nec contemnenda quoque vicinorum Regum de hoc vestro instituto judicia. Anglo quin placeat non est dubium, quanquam vos illi non usque adeo. Ubi in discrimine erunt res vestrae, ociosum se spectatorem praebebit vestrae calamitatis. Gallo quin aegre sit non ignoratis, & insigni Reip.vestrae damno spreti Oratoris Boisisii culpam luitis. Helvetios transalpinos considerate, quos contemptus Legati Gallici pessumdedit, & sero ad pedes Ludovici duodecimi supplices provolvi coëgit. Praestat Prometheos esse, quam Epimetheos.Vereor ne eadem vos propediem mansura sit sors. Non ea imperio vestro parta securitas, ut tanti Regis benevolentiam superbe contemnere debeatis. Sententiam Ecclesiarum suarum in Synodo damnatam esse iniquissime ferunt Daniae & Sueciae Reges, & à Calvinistarum supercilio sibi metuunt. Nec Saxoniae Duci ob eandem causam gratiores estis, ad cujus offensam hoc accessit, quod vobis authoribus aut saltem fautoribus, (uti fertur) recuperandi Electoratus Saxoniae spem concipere ausus fuerit Dux Weimarius. Quotquot Confessioni Augustanae favent Principes, Synodi vestrae Canonibus Anathema scribunt, & qua fide à Pareo aliisque Theologis oblata ipsis fuerit societatis dextera jam didicerunt; nempe, ut in societatem admissi, aut contra, quam sentiunt, credant, aut muniis publicis, cum sacris tum profanis, Remonstrantium exemplo, decedant. Quod si in horum omnium amicitia, foederibus, [p. 52] auxiliis quidquam positum creditis, tempus est medicam manum laboranti patriae admovere, & illorum Principum exempla imitari, qui concessa Religionum libertate, pacata habere malunt imperia, quam illa erepta cum intestina civium pertinacia perpetuo luctari. Cum vero imperantium unicus scopus esse debeat, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampia sit Respublica, deliberandum vobis an huic fini accommodata sit praesens imperii forma. Libertatis obtinendae spe in loca haec ex omnibus terrarum oris concessere populi, & Christianae moderationis fama inclaruistis hactenus. Rigida imperia qui ferre nequiverunt, hic sedes suas locatum venerunt, Puritani, Brunistae, Lutherani, Anabaptistarum coetus varii, Iudaei ipsi. Quibus omnibus dum docendi copiam facitis, & solis Remonstrantibus denegatis, faciliores vos erga exteros quam indigenas praebetis, & dum illos prudenti Religionum tolerantia huc allicitis, hos fastidiose contemnendo è Republica vestra abigitis. Quae res facit, ut felicitati vestras inhient vicini Principes, & vestra culpa quisque frui studeat. Invitant ad se, quos vos fastiditis, Danus, Suecus & Holsatiae Dux. Quin & proprii commodi spe humaniter tractant exules vestros Archiduces, ut, qua illi hactenus male audiverunt, in vos derivent sàevitiae infamiam.
Quae cum ita sint Illustriss. ac Potentiss. Ordines, revocate jam animos vestros ab hac nostra disputatione ad universam Rempublicam, & ad [p. 53] reliquas vestras, quibus patriam hanc felicissime tutati estis virtutes, fortitudinem, inquam, constantiam, fidem, authoritatem, clementiam quoque adjungite, quae lenitate, mansuetudine, temperantia sua servatum it eosipsos, qui se perdunt. Hanc si consiliorum vestrorum adhibueritis directricem, securam magis & tutam habebitis Rempublicam, amore popularium, non metu firmatam. Hoc munimento tuti, munimento non egebitis: Firmissimum id imperium, quo obedientes gaudent, Scitote civium non servitutem vobis, sed tutelam creditam esse, nec Rempubl. tam vestram esse, quam vos Reipubl. Insusurrat vobis prudentiae civilis magister Tacitus; novum imperium inchoantibus utilem esse Clementiae famam. Pergite iisdem artibus tueri Rempubl. quibus illa nuper ab Hispanorum tyrannide vindicata est. Quod si mutetis indolem, metus est ne fortuna quoque cum moribus mutetur. In nullos magis insurgunt homines, quam in eos, quos imperium in se adsectare sentiscunt. Non solis viribus ac armorum praesidio credere aequum est, saepe acri potior prudentia dextra. Sint ante oculos illi Principes, quos nimia in subditos inclementia cervicibus publicis depulit. Temperatus timor est, qui cohibet, assiduus & acer in vindictam excitat. Et ut arbores quasdam recisae magis pullulant, ita publica crudelitas auget inimicorum & malignantium numerum, non minuit. Remove terroris causas, ilicet qui timere desiit, odisse [p. 54] incipiet, & repertis authoribus tollet animos. Male illi & sibi & publico consulunt, qui ex magna fortuna & adversariorum victoria licentiam tantam usurpant, & non tam, quod liceat, quam quod libeat, agunt. Illa demum laudabilis victoria est, quae cum paucorum exitio conjuncta est, tum ex qua victor majorem prudentiae moderationisque laudem refert, quam fortitudinis aut felicitatis. Privatas ergo offensas missas facite, quae non raro rectores Rerumpubl. stimulant in publicum exitium. Abfst à consiliis vestris contumacia, nec dedecus fore credite, Edictorum severitatem mitigasse; Moderanda sententia est è Reipubl. tempestate, tanquam navigium aliquod. Non semper it uno gradu vir sapiens, sed una via; nec cursum eundem tenet, sed portum. Arte & flexu subinde opus, & contracta saepius juvant vela, quae expansa periculum minantur. Adulatoribus quoque aures occludite, nec ab Ecclestasticis duci vos sinite, uti nervis alienis mobile lignum. Hi in causa sunt, ut non solum fiant, quae vultis vos, sed etiam ut ipsis morem gerere vel inviti cogamini. Accendit has dissidiorum faces Religio, quae nunquam felici successu in Repub. hac vestra coërcita fuit. In Repub. inquam vestra, in qua omnes disputare malunt quam vivere, & libertati assueti dura servitia pati nesciunt.
Quamobrem recte feceritis, si mitigata Edictorum acerbitate docendi libertatem Remonstrantibus concedatis, nec imperium diutius in [p. 55] conscientias vobis affectetis. Connivere hic melius, quam intempestivis remediis delicta accendere. Majorum nostrorum ad Regem Philippum, ad Margaretam Parmensem vox fuit; Mentium Regem Deum esse; Belgarum ingenia non nisi facili froeno regi: Edictorum rigore vastari magis civitates, quam corrigi. Cur haec vobis jam praecepta saluberrima displicent? Cur in eundem, in quem Austriaci, lapidem impingitis? Caesaris effatum est, Potentia mediocritate exercita, omnia parta conservat. Et remissius imperanti melius, inquit Seneca, paretur. Seditionibus, si quas metuitis, occurrere in tempore, prudentia, authoritate, potentia potestis, quin iis legibus libertatem concionandi circunscribere, quibus Reipubl.vestrae securitati abunde prospectum sit.
Proscriptionum, exactionum, incarcerationum (voces ad Reip. perniciem natae) finem aliquando facite. Rectores vos, non Dominos, subditos, cives, non servos, cogitate. Magis civitates ad obsequium flectit parcitas animadversionum. Et illud laudabile, ut, si poena opus sit, ea ad paucos, metus ad omnes redeat.
Iram maxime prohibete in puniendo; nam irati dum ad poenam acceditis, nunquam mediocritatem illam tenebitis, quae est inter nimium, & parum. Expendite Contraremonstrantium efferos & solo vindictae studio flagrantes animos, & ab hierarchia ipsorum vobis sedulo cavete. Turpe est eam his hominibus concedi à vobis [p. 56] authoritatem, ut omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, bona, fortunae, domicilia, ex ipsorum nutu, ac gratia pendere videantur.
Expendite, cum optima Reip. parte vos contendere, quam sola facilitate placare potestis. Nec permittite, ut fictis proditionis criminibus graventur fidelissimi cives, quorum perspecta est in rebus magnis & honestis vita: aut ut sceleratissimorum hominum quotidianis calumniis impune objiciantur devota ad necessariam Patriae defensionem pectora.
Revocate exules, & culpam hanc suam agnoscant, quod de vestra clementia hactenus desperaverint. Si Synodi decretis per conscientiam suffragari nequeunt, satis sit publicis eos functionibus & stipendiis privari. Ne tristi divortio à conjugibus maritos, à liberis parentes, à complexu suorum distrahite vitae, generis, sanguinis, affinitatis, & studiorum hactenus genere junctissimos. Fruantur illo quoque aëre, in quo nati primum, mox & educati sunt. Doceant Ecclesias suas, quae doctrinam ipsorum amplexae sunt, cum tota fere Religione, imo tota, si Christianam spectes, dissidentibus, docendi libertatem non inviti concedatis.
Sinite quaeso, ut aliquid ponderis apud vos habeant, tot civitatum, tam crebrae, tam seriae supplicationes, illarum praecipue, quarum vel longa obsidione, vel eversione fracti fuere hostium impetus; quarum constantia, fide, animi magnitudine Patria nostra, Deo vindice, sarta tecta stetit.
[p. 57]
Hoc si feceritis, coalescent civium distracti animi; gaudebunt imperio vestro subditi omnes; prudentiae & clementiae fama, ad quam omnia dirigenda principibus, clari eritis; belli adhaec subsidia auctius & libentius subministrabuntur; cum ea non in civium oppressionem, sed justam defensionem conferri constabit: dolebunt felicitatem vestram, quotquot ei invident, gratulabuntur Confoederati Principes; reviviscet Religionis anima Charitas, & quas nunc civitates tuentur militum copiae, solus civium tuebitur favor. Denique, quae votorum vestrorum summa esse debet, Amorem vestri apud subditos, metum apud hostes relinquetis. Anno 1620, mense Sextili.
CLarissime Doctissimeque Vir,
Facit ea, quam de humanitate tua concepi, fiducia, ut litteris hisce te affari in animum induxerim, non ut de stillicidiis (quod ajunt) aut fundis litem tibi moveam, sed ut tecum de Christianae fidei capitibus placide & in timore Domini conferam. Innotuisti mihi partim ex amplissimi praestantissimiqueViri D. Matthiae Overbeecquii, summi eruditorum aestimatoris commendatione, partim ex scriptis tuis cum publicis tum privatis. Ita de eruditione tua, & in Religionem Christianam affectu statuo, posse me à te doceri, si errare comperiar, nec gravem te [p. 58] fore in erudiendo eo, quem à recto salutis tramite aberrare facile judicabis. Etenim Reformatam (quam vocant) Religionem jam inde à teneris amplexus sum, & etiamnum amplector. Hac fide aut stabo, si vera fit, aut cadam, si falsa. Veram esse hactenus mihi persuasi firmiter. Quicquam me credere, quod damnationis me reum facere possit, equidem ignoro. Quicquam me non credere, quod ad salutem creditu necessarium sit, itidem ignoro. Tu cum statuas Reformatam Ecclesiam veram Dei Ecclesiam non esse, aut ejus partem, me istius Ecclesiae membrum à fidei Christianae fundamento aberrare credas oportet.
Quare à te indicari velim: Primo articulum aut articulos aliquot, quorum mrrito damnatorum numero adscribi debeam. Secundo, quidnam judicio divino ad salutem putes creditu necessarium esse, quod non credam ego cum Ecclesiae Reformata. Cum fidem meam Ecclesiae Reformatae cancellis ac Confessionibus circumscribo, controversias istas de Praedestinatione ejusque annexis excipi volo. In his principiis nos convenire arbitror:
I. Solius Dei esse vitam aeternam largiri.
II. Nulli eam largiri nisi Religionis verae cultori.
III. Solius Dei esse praescribere vel mediate, vel immediate, qua Religione ac fide coli ab homine velit.
Hic si operam tuam mihi de salute mea serio [p. 59] cogitanti commodaveris, summo me beneficio affectum putabo. Faciet haec res, ut aut proprius accedam ad cos, aut ubi sum & steti hactenus, majore animi fiducia persistam. Brevitatem amo, simplicitatem, modestiam, candorem. Has virtutes uti à te expeto, ita ipse quoad possum praestare per Dei gratiam adnitar. Vale vir eruditissime, & fecialem hunc non contendendi, sed discendi studio à me profectum humaniter excipe. Lugd. Bat. IV Non. Maji, An. 1624.
7. Ecclesiae, ut vocant, Reformatae civi isti anonymo, cujus literas, profecto humanissimas, Leidâ ad me curavit Amplissimus D. Overbequius, Salutem omniaque Christiani amoris officia, BARTOLDUS NIHUSIUS. |
CLarissime Vir, amice in Christo exoptatissime, tametsi de nomine hauddum cognite. Paucis ac dilucide tibi expediri cupis duo. Unum est, annon conveniat inter nos de tribus hisce: I. Solius Dei esse, vitam aeternam largiri. II Nulli eam largiri nisi Religionis verae culturi. III. Solius Dei esse, praescribere vel mediate, vel immediate, qua Religione ac fide coli ab homine velit. Alterum, quidnam in Religione tua esse putem, ob quod salvari nequeas; quidnam item abs te ignoretur eorum, quae ad salutem creditu sint necessaria.
[p. 60]
Non quidem Theologus ego, vir humanissime, sed vix Neophytus Ecclesiae nostrae Catholicae; & editum quoque est sat librorum, ad quos remittere te queam: quia tamen meam tenuitatem tanti facis, ut audire illam gestias, morem gerere oportet. Sane de tribus istis, quae primo loco dixisti, assentior. De duobus autem reliquis ita accipe.
Et de priore quidem prius. Cujus Religio nititur conclusionibus, quae non sunt infallibile verbum Dei, sed fallibile verbum hominum, is sicuti fidem salvificam non habet, ita salvari nequit. Talis autem tua Religio. Conclusionibus enim nititur, quas exstant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae; quemadmodum ipse scribis. Non sunt autem conclusiones istas infallibile verbum Dei, sed fallibile verbum hominum; utpote neque conscriptae, neque adprobatae à talibus, quales olim Prophetae, Apostoli aut Euangelistae, verum ab iis qui saltem ingenii sui naturale ac fallibile judicium, in Scripturis explicando indidemque argumentando, sequuti: quum contra assensus fidei salvificae, absque omni mentis discursu sit. Ergo sicuti proinde fidem salvificam non habes, ita salvari etiam nequis.
Iam de posteriore. Qui infallibiliter certus esse vult, adhaerere se ipsissimo Dei verbo per omnia, ille si falli hac in re ipsemet potest, ab ore alicujus pendeat necessum est, qui simul & infallibilis heic sit, &, quoties requiritur, explicando sese clarius, omne penitus dubium tollere [p. 61] valeat. Neque enim Confessiones illae vestrae ad id sufficiunt; quum fallibiles sint. Imo neque Scripturae ipsae; quod in fide errantibus fluctuantibusque explicare se amplius, quam factum hactenus est, nequeant. Tu sine dubio infallibiliter certus esse vis, adhaerere te ipsissimo Dei verbo per omnia: nempe quia salvari aliter haud datur. Ergo quum falli ea in re ipsemet possis, ab ore alicujus pendeas necessum est, qui & infallibilis heic sit, & explicare sese clarius, quoties poscitur, valeat. Ejusmodi autem os infallibile ignoras tu cum tua Ecclesia Reformata. Viden ergo, quidnam te lateat eorum, quae ad salutem creditu cumprimis necessaria?
Atque haec ad tuas, ut voluisti, sermone brevi ac simplici. Plura alias, ubi, quaenam sint illae, quas innuis, Confessiones, propius cognovero. Modestiam & candorem sicuti merito exigis, ita desiderari in me nunquam patiar. In te certe virtutes istas mirifice elucere, argumento tua est epistola. Quam proinde valde exosculatus sum. Sicuti & gratias nunc ago maximas de benevolentia in immerentem me; quam indiciis haud equidem obscuris declarasti. Faxit Numen coeleste, ut videamus nos invicem, superata mortali hac vita, in civitate illa supera, aeternum triumphatura. Vale, vir clarissime. Coloniae, 20 Maji, 1624.
[p. 62]
QUod tam humaniter ad litteras meas responderis, gratias maximas debeo, doctissime Nihusi. Non fefellit me expectatio mea, quin tui in me, licet tibi ignotum, affectus testimonium luculentum praebuisti tam benigna ac expedita responsione. Utinam inter sententiis opinionibusque discrepantes, animorum illa hostilis dissensio & personarum exulassent odia. Certe feliciori hactenus successu processisset Christi negotium, & faciliori ad veritatem via itum fuisset. Sed nos priorum naufragiis edocti seopulos istos vitemus, & charitatis ac mansuetudinis spiritu alii alios erudiamus. Hac aemulatione si ducamur, aderit coeptis nostris supremum Numen, nec irreligiose tradabitur veritas, ubi ejus causam amice disceptabit Charitas. Sed ad rem.
Duo postulaveram: Prius erat, ut articulum mihi aut artsculos indicares in Religione mea, (cujus summam Confessionibus Reformatarum Ecclesiarum contineri scripseram) quorum nomine salvari non poflem. Cum enim plurima Religionis Christianae dogmata tecum communia habeam, volebam unum aut alterum dogma ex Confessionibus nostris excerpi, quod salutis spem mihi judicio tuo pracideret. Quid facis? latius quam petebam responsum tuum diffundis, & totam Religionem Reformatam argu- [p. 63] mento generaliore convellis. Scio Religionem omnem vel oppugnari posse universim, vel per partes, excutiendo singula aut praecipua ejus dogmata. Posterius ut fieret petieram ego, prius facis.
Dices forte, si in universum mihi persuaderi possit fidem Reformatorum salvificam esse non posse, supervacaneam essee anxiam & sollicitam hujus vel illius dogmatis disquisitionem. Agnosco. Sed jam non ex meo, qui praeivi, sed tuo sensu ac praescripto disputabitur.
Verum ne imperiose tibi praescribere velle videar, aut probationis tuae momenta contemnere, quam feliciter hoc ipsum, quod intendis, praestes, examinandum. Sic diiputas:
Cujus Religio nititur conclusionibus, quae non sunt infallibile Dei verbum, sed fallibile verbum hominum, is, sicuti salvificam fidem non habet, ita salvari nequit.
Talis autem Religio tua. Ergo.
Hujus Syllogismi minorem sic probas: quia nititur conclusionibus quae exilant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae, quemadmodum ipse scribis. Non sunt autem illae infallibile verbum Dei. At ego, mi Nihusi, confidenter nego à me scriptum esse, Religionem meam niti Confessionibus Ecclesiae Reformatae. Quaeso literas meas excute, & verba ista profer. Scripsi, fidem meam Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum circumscribi. Hoccine tibi est dicere fidem meam iis niti? Non sunt Confessiones fidei fun- [p. 64] damenta aut bases, sed explicationes illorum sensuum, quos sub Scripturae phrasibus & verbis concipiunt illi, ad quos eae Confessiones pertinent. Fidei meae fundamentum unicum cui illa innititur sunt sacrae litterae. Ut autem tibi constet, quo sensu eas in rebus fidei interpreter, adeoque disputandi tibi materiam sufficerem, ad Confessiones nostras te remisi, & fidem meam iis explicari, & summatim comprehendi significare volui. Dico ergo, fidem Reformatae Religionis, hoc est, fidei meae dogmata contineri Scripturis. Dico eandem contineri Confessionibus. Prout Scripturis continetur, & Dei verbis infallibilibus enunciatur, fidei meae salvificae fundamentum est unicum. Prout Confessionibus continetur non est fidei meae fundamentum, sed declaratio solummodo sensuum Scripturae circa res fidei. Ne enim sub verbis Scripturae haereticos, aut impios sensus fovere credantur Christiani, aut istiusmodi sensus foventes disseminantesque Ecclesiae suae societate dignari, pia quadam necessitate ad Confessiones & symbola adiguntur. Non ergo fidei sunt tibicines, sed potius sensuum fidei concordiaeque circa illos in hoc vel iilo coetu publici tubicines. Scripsi & hoc: Hac fide, nempe Reformatae Religionis, aut stabo si vera sit, aut cadam si falsa. Sed nec inde recte inferas, fidem meam salvificam niti Confessionibus. Hoc enim ad institutum inter nos certamen restringi volo, in quo stabo victor, si Confessiones nihil habeant ob quod salvari [p. 65] nequeam, nihil ignorent, quod judicio divino, me scire necesse sit, cadam vero victus, si probaveris eas istis nominibus peccare, adeoque falfas esse. Metaphora sumta est à gladiatoribus, qui ut victores evadant statum suum tueri dicuntur, nec ab eo se deturbari patiuntur.A Confessione hac vel illa deturbari possem, à Scriptura nunquam. Nolim equidem nos hic in disputationem de Confessionum autoritate ac fide divagari, alienum hoc foret à proposito. Verum aut aliter argumentationis tuae nodum stringe, aut quod malim ostende in Confessionibus Reformatorum dogma unum aut alterum, ob quod salvari nequeam, hóper édei deîxai [quod debebat indicari.] Confessionem elige quam velis, plurimae enim sunt, sive eam, quae à Belgicis Ecclesiis exhibita est Philippo II, Hispaniarum Regi, vigente hic persecutionum aestu, sive eam quam amplexus est Palatinatus, Catechesin Heydelbergensem vocant, sive eam, quae tibi aliquando placuit, Augustanam Confessionem. Plurima in his font dogmata, quae anathemate percussit Synodus Tridentina. Tu unum aut alterum selige ob quod salvari nequeam.
Posterius quaesitum erat, Quidnam judicio divino ad salutem putes creditu necessarium esse, quod non credam ego cum Ecclesia Reformata.
Respondes, sed quod pace tua, dixerim, non apposite ad quaesitum. Probas & concludis ratione ex naturale dianoea petita necessarium [p. 66] esse, ut ab ore alicujus judiciis visibilis pendeam, si certus esse velim me adhaerere verbo Dei. Illum autem judicem visibilem me ignorare, ideoque aliquid me ignorare ad salutem creditu necessarium.
Hujus tuae argumentationis robur jam non expendam, quanquam ea aliqua sui parte falsitate laboret. Illud inpraesentiarum urgeo, non satisfactum esse quaesito meo. Non attendisti ad illa verba: Iudicio divino, in quibus emphasin posui. Cum enim Dei solius sit praescribere vel mediate, vel immediate, qua fide ac Religione coli velit, quod principium mihi largitus es, ostendendum tibi fuerat, aliquod dogma me ignorare, quod Deus, Religionis & dogmatum fidei praescriptor unicus, judicat esse ad salutem creditu necessarium. Hic figendus pes, hoc concludendum erat. Non alio fine principium illud tertium praestruxi, nisi ut de dogmatum credendorum necessitate non ex rationibus (quas tamen non aversor) sed ex judicio divino, & infallibili Dei autoritate disputaretur. Etenim quamdiu certus sum nullum me dogma amplecti ignorare, quod salvari nequeam, vel nullum me dogma ignorare, quod Deus Religionis praescriptor & exactor exigit à me tanquam creditu ad salutem necessarium, caufam non video, ob quam à recto salutis tramite aberrare judicari debeam. Quare, tale aliquod dogma mihi indicari velim. Vale ornatissime Nihusi, & nos ac veritatem ante omnia ama. Ita te Deus hic inco- [p. 67] lumem, alibi beatum velit. Lugd. Batav. 4 Non. Iun. 1624.
9. Clarissimo, eruditissimoque Viro N.N. Salutem ex animo, & officia promtissi- ma, B. NIHUSIUS. |
CErtamen comitatis ac amoris, quod continuare ita promte occipis, profecto nec ego deseram, postquam, te lacessente, semel ingressus sum. Sic tanto magis aspirabit coeptis nostris Deus. Sic neque frustrabitur voluptate indesperata Overbequius, Patronus meus venerandus. Pertendamus itaque in affectu isto mutuo, nec facile alium induamus. De caetero, nondum te assequutum video, quid voluerim proxime; (quanquam neque id miror magnopere, quum verborum sat parcus fuerim.) Nunc igitur sensa mentis uberius paulo clariusque explicare conabor. Nec molestum tibi erit, scio, sermonem amicum attentione aliquantula dignari.
Duo postulaveras. Alterum erat, ut in Religione tua (cujus dogmata Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum summatim contineri ars,) articulum unum aut plures indicarem, quorum nomine salvari te non posse censerem. Responsi loco hune syllogismum dedi: Cujus Religio nititur conclusionibus, quae non sunt infallibile verbum Dei, sed fallibile verbum hominum, is sicuti fidem salvificam non habet, ita salvari [p. 68] nequit. Talis autem tua Religio. Conclusiontbus enim nititur, quae exstant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae; quemadmodum ipse scribis. Non sunt autem conclusiones istae infallibile verbum Dei, sed fallibile verbum hominum; utpote neque conscriptae, neque approbatae à talibus, quales olim Prophetae, Apostoli aut Euangelistae, verum ab iis qui saltem ingenii sui naturale ac fallibile judicium, in Scripturis explicandis indidemque argumentando, sequuti: quum contra assensus fidei salvificae, absque omni mentis examine ac discursu sit. Ergo sicuti proinde fidem salviticam non habes, ita salvari etiam nequis.
Heic duo objicis. Primo, non petiisse te argumentum ejusmodi generale contra totam tuam Religionem, sed saltem aliquod speciale contra unum vel alterum articulorum, in quibus hactenus dissentiamus. Secundo, non scripsisse te, Religionem tuam niti Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum; imo plane hoc ipsum abs te negari. Sic, inquam, tu. Quid jam ego?
Quod prius attinet, fateor, petiisse te, indicari tibi & argumento aliquo pertentari articulum saltem unum alterumve ex iis, in quibus dissentiamus. At ego petitioni tuae, plusquam satisfaclum iri putabam, si censura unica simul omnes illos absolverem. Et sane licebit jam tibi ipsimet, ad quemcunque lubebit, descendere, & quid pro parte tua possis periclitari. Neque enim quisquam eorum est infallibile verbum Dei. Sa- [p. 69] ne contrarium nunquam offendes. Imo nec ostendere quidem sufficienter poteris, verbum Dei penes te esse articulos illos caeteros, de quorum veritate nulla inter nos controversia. Hoc, inquam, non minus constanter assevero; tametsi nunc quidem sufficiat, si de istis alteris à nobis disputetur.
Ad posterius. Religionem tuam niti Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum, affirmasti omnino, quum verbis hisce utereris: Fidem meam Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum circumscribo. Ais jam quidem, Fidem tuam Scripturis, tanquam fundamento, inniti unice, non autem Confessionibus illis; has enim saltem esse explicationem Scripturarum quoad res fidei. Sed non rete me percepisti. Sicuti enim per Religionem tuam non ego intellexi dogmata tua, sed habitum actumque fidei ac Religionis tuae; sic, niti Confessionibus vestris, idem mihi fuit quod, pro objecto habere sendum dogmatum, quae explicite tradita sunt in istis Confessionibus: neque enim harum literam objectum fidei tuae esse volui, sed sensum. Iam quaero, annon habitui actuique fidei tuae pro objecto unico sit, non quidem litera Confessionum illarum, sed sensus dogmatum, iis comprehensorum? Non poteris negare. Quum igitur nihil aliud dixerim, quam quod etiam tua ipsius sententia verum est, non ego tibi adfinxi quidquam, sed per errorem tu verba mea aliter, quam volui, interpretatus es. Imo liquet jam quoque, non [p. 70] pugnare pugnare id cum eo quod contendis, Scripturas agnosci abs te pro fundamento fidei tuae unico, sed revera unum & idem potius esse; (accipiendo nempe vocabula, fundamenti & fidei, prout dixi.) Neque enim tam litera Scripturarum, quam sensus, objectum fidei tibi erit, ni fallor; quum & litera absque sensu nihil quidquam prosit, & sensus, ignorata etiam lirera, sufficiat. Sensus autem Scripturarum secundum vos idem est cum sensu vestrarum Confessionum. Nam si alius sit, non eadem heic & illic, sed diversa fidei vestrae dogmata fuerint, atque ita spongiam mereatur vox ista tua: Dico, fidei meae dogmata contineri Scripturis ; dico, eadem contineri Confessionibus. Quae quum ita sint, argumentum meum verbis magis diIucidis efferri poterit, hoc pacto: Cujus fides pro objecto habet sensum conclusionum sive dogmatum, non à Deo sibi promulgatum; sed ab hominibus, hac in re naturale saltem & sic fallibile ingenii sui dictamen sequentibus, excogitatum; is sicuti fide salvifica destituitur, ita salvari nequit. Talis autem tua fides. Pro objecto enim habet sensum conclusionum sive dogmatum, quae extant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae, ut ipse affirmas; sive quod idem est, sensum ilium Scripturarum, quem aliis verbis Confessiones istae exprimunt. Seosum autem istum à Deo tibi promulgatum dicere nequis, quum scribas, à Confessione hac vel illa derurbari te posse, (quod de sensu intelligas oportet, quia, salvo eo, literam deserendi [p. 71] causa nulla fuerit.) Imo ipse scis, ab hominibus, hac in re naturale tantum & sic fallibile ingenii sui dictamen sequentibus, eum excogitatum unice sive indagatum, praesupposita saltem Scripturarum litera; quam tamen qui admittit, non profecto verum sensum compertum eoipso habet; cujus rei testis locuples est ipsa experientia. Nec minus scis, contra naturam Fidei esse, si sensum credendorum subjiciat examini suo intellectus humanus, antequam ipsis assentiatur. Simpliciter enim apprehendenda illa sunt, itidem ut sine discursu aut mentis agitatione apprehendimus prima principia naturalia. Alioquin fides ex auditu solo non amplius foret, sed industriae quoque humanas accepta ferri deberet. Ergo sicuti proinde fidem salvificam non habes, ita salvari etiam nequis. Per fidem, inquam, tuam salvari nequis. An vero ipsa te reum faciat aeternae damnations, alia quaestio est. Quod si invincibiliter ignoras, non esse eam veram fidem, de suo quidem ipsa tibi nihil oberit, sed oberunt peccata alia, quae condonari non poterunt, quamdiu degis illic ubi nulla peccatorum remissio. Alias ignorantiam vincibilem poena dignam in se esse, non est, puto, quod moneam.
Postulatum tuum alterum erat: Quidnam judicio divino ad salutem creditu necesiarium existimem, quod non credas tu cum Ecclesiis Reformatis. Respondi his verbis: Qui infallibiliter certus esse vult, adhaerere se ipsissimo Dei verbo per omnia, ille si falli hac in re ipsemet potest, [p. 72] ab ore alicujus pendeat necessum est, qui simul & infallibilis heic sit, &, quoties requiritur, explicando sese clarius, omne penitus dubium tollere valeat. „eque enim Confessiones iliae vestrae ad id sufficiunt; quum fallibiles sint. Imo neque Scripturae ipsae; quod in fide errantibus fluctuantibusque explicare se amplius, quam factum hactenus est, nequeant; explicatione autem luculentiore illas indigere, ipsimet fateamini: dum Confessiones vestras eis addendas censetis, & eodem fine quoque Synodos nonnunquam cogitis. Tu sine dubio infallibiliter certus esse vis, adhaerere te ipsissimo Dei verbo per omnia: nempe quia salvari aliter haud datur. Ergo quum falli ea in re ipsemet possis, ab ore alicujus pendeas necessum est, qui & infallibilis heic sit, & explicare sese clarius, quoties poscitur, valeat. Ejusmodi autem os infallibile ignoras tu cum tua Ecclesia Reformata. Viden ergo, quidnam te lateat eorum quae ad salutem creditu cumprimis necessaria? Hactenus ego.
Tu iterum duo objicis. Primo, non satisfactum sic tuo quaesito; debuisse me ostendere, quidnam abs te ignoretur eorum, quae Deus, Religionis ac dogmatum fidei praescriptor unicus, judicet ad salutem necesiaria; id me autem non praestitisse; sine dubio quia non attenderim ad verba illa, judicio divino, in quibus emphasin posueris. Secundo, necessitatem judicis visibilis ratione quadam naturali frustra à me probatam esse, tum quia id non petieris, tum quia illa partim etiam falsitate aliqua laboret.
[p. 73]
Respondeo ad prius. Fateor, postulatum tuum ita habuisse quemadmodum dicis, neque me directe respondisse. Caeterum non inde id factum, quod voces istas, judicio divino, haud attenderim, (bene enim eas & vidi & notavi mecum;) sed quia hactenus nondum inter nos convenit, unde judicium divinum petendum. Tu quidem, ni fallor, ad Scripturas à me remitti gestiisti. Verum Scripturas tibi esse, sive verbum Dei Scriptum, inficior ego. Saltem literam habes, quae in se nequaquam verbum Dei est, quantumvis etiam divinitus dictata, ac proinde summopere honoranda sit, sed respectu sensus demum: hunc vero an tu infallibiliter exploratum habeas, aut habere etiam possis, tam controversum est quam quod maxime. Sensum itaque intellectui tuo naturali non arridentem rejiceres, & alium esse posse, fingeres pro arbitrio: nempe quia certa interpretationis regula destitueris; sine qua omnino quidvis in dubium vocari facilime potest. Atque ergo Tertulliani consilium heic sequi placuit*: [* Tertull. de Praescript. cap. 19. Vide quoque cap. 15 & 37.] Non ad Scripturas provocandum est: nec in his constituendum certamen in quibus nulla aut incerta victoria est, aut parum certa. Nam etsi non ita evaderet conlatio Scripturarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: Quibus competat fides ipsa; cujus sint Scripturae; à quo & per quis & quando & quibus sit tradita diciplina, qua fiunt Christiani. Ubi enim apparuerit esse veritatem disciplinae & fidei [p. 74] Christianae, illic erit veritas Scripturarum & expositionum, & omnium traditionum Christianarum.
Iam ad posterius. Tametsi ratione naturali concluserim, necessarium tibi creditu esse judicem aliquem visibilem simul & infallibilem, non tamen id frustra erit, (puto,) si modo accurate eam rem tecum expendere velles. Et ergo sine dubio hoc jam facies; maxime quum etiam scribas, non aversari te ejusmodi rationes. Falsitatem vero, quam argumento meo subesse innuis, utinam silentio non praeteriisses, sed aperte monstrasses. Mihi sane etiamnum nihil non in eo videtur verissimum. Infallibiliter enim certus esse vis, adhaerere te ipsissimo verbo Dei salvifico per omnia. Atqui, quum homo sis, fieri facilime potest, uti falliaris habendo aliquid pro verbo Dei salvifico, quod tale non est; nisi, inquam, ab ore aliquo infallibili pendeas, quo mediante judicium divinum perspicue tibi innotuerit, ac viva voce explicari queat clarius, quotiescunque orta fuerit dubitatio. Neque enim Scripturarum litera, quantumvis ejus autoritas agnoscatur, illud praestat, ut videmus in tot haereticorum Sectis; & causa haec est, quia sicuti sola illa verbum Dei non est, ita solam eam sequentibus liberum semper est, eligere sensum, qui judicio proprio commendatus fuerit maxime. Neque vero infallibilem interpretem in Religione vestra habetis. Aut, si quem haberetis, Ecclesia vestra id foret. At sicuti Confessiones tuas fallibiles esse admittis, imo in negotio de Praedestinatione eas etiam [p. 75] aberrasse affirmas, ita certe non plus autoritatis tribues Ecclesiae isti, earundem autrici ac propagatrici. Quum ergo neque Scripturarum litera infallibiliter te certum reddere valeat, neque etiam Ecclesia cujus te membrum profiteris; quis non vel manibus palpet, si fide salvifica imbui velis, judicium divinum requirendum tibi alibi è judice quopiam visibili, vices Dei (utpote immediate vobis judicium suum non edisserentis) infallibiter obeunte? In hanc sententiam Tertullianus [Tertull. ibid. cap. 9.]: Expetit sensus certum interpretationis gubernaculu. Nulla enim vox divina ita dissoluta est & diffusa, ut verba tantum defendantur, & ratio verborum non constituatur. Et Augustinus *: [S. Augustin. de utilit. credendi cap.16.] Si providentia Dei non praesidet rebus humanis, nihil est Religione satagendum; sin vero praesidet, non est desperandum, ab eodem ipso Deo autoritatem aliquam constitutam, qua velut gradu certo innitentes attollamur in Deum. Mirabor, si non evidens potius demonstratio haec tibi videbitur, quam falsitatis operculum aliquod sophisticum.
Epistolam, ad quam respondi hactenus, ita claudis: Quamdiu certus sum, nullum me dogma amplecti, ob quod salvari nequeam, vel nullum me doma ignorare, quod Deus, Religionis praescriptor & exactor, exigit a me tanquam creditu ad salutem necessarium, causam non video, ob quam à recto salutis tramite aberrare judicari debeam. Claudam ergo & ipse uno verbo. Ais quidem, de tua sententia te certum esse: at quamdiu nobis certitudinis istius [p. 76] rationem aliquam, viro prudente dignam, assignare non potes. sicuti hactenus profeao non potes, ignosces mihi (spero) si non magis tibi,id asserenti, fidem habeam, quam eodem serrnone utenti Photiniano cupiam aut Anabaptistae.Imo ipse negasti, te certum esse, nempe quum diceres: A Confessione hac vel illa deturbari possem. Subjungis mox quidem: à Scriptura autem nunquam: verum licet Scripturam haberes, (quod & ipsum tibi ante negavi,) tamen ab ea quoque dimoveri te posse, è verbis tuis evincitur. Si enim à sensu
dogmatum fidei, quae in Confessionibus subnotata sunt, deturbari potes, à sensu Scripturae hactenus credito, (utpote qui secundum te idem est cum sensu Confessionum,) & fic à Scriptura sive verbo Dei scripto deturbari itidem poteris. In summa, certitudo ista tua non major est quam fidei mere humanae. Imo, ut Kellisonus * [Matthaeus Kellisonus part. I, exam. 2. cap. 4 (edit. Duac. anno 1616.)] in Examine Reformationis Calvinianae quidem ait, fides vestra longe adhuc ignobilior ac miserior est: quavis etiam infima fide humana, aut opinione abjectissima. Duriusculum hoc,fateor, sed tamen, quoad rem ipsam, non forsan totum de nihilo.
Tu mi amice aeternum diligende, salve plurimum, &, si me contra amas, omnia in meliorem partem accipe. Quod si vero dimitti prorsus nequeo, nisi designato Religionis tuae capite uno atque altero, ob quod salvari te non posse arbitrer, age ostende mihi, verbum Dei esse, in Eucharistia Christum non nisi spiritualiter manducari ac [p. 77] bibi, item, quicunque manducet illic sub specie panis, eum quoque praecepto Christi obligatum esse ad bibendum sub specie vini. Sic enim argumentor. Qui opiniones mere humanas pro verbo Dei in sua Religione habet, is per eam salvari nequit. Tu tales opiniones pro verbo Dei habes; nempe è multis istas quas jam dixi: neque enim hae quidquam nisi opiniones mere humanae sunt. Ergo salvari per tuam Religionem nequis. Iterum salve ac vale, Deoque ipso adeo adjuvante, (sic equidem precor,) heic & aeternum feliciter age. Coloniae, 22 Iunii, 1624.
CLarissime Vir, Si visum tibi fuisset ad propositas à me quaestiones jam inde ab initio directe respondere, breviore gyro stetisset disputatio nostra, nec tanto verborum apparatu opus fuisset, vel in ipso limine. Nunc quia à proposito deflectis, & vagis magis ictibus pugnas, quam caesim ac punctim, cogeris latius sermonem diffundere. Et quia male praeis, cogor male sequi, nisi à diverticulo, in quod digressus es in viam te revocari patiaris.
Certamen hoc ingressus es, me non lacessente, (uti scribis) sed amice invitante. Imo dixerim fere me à te lacessitum esse. Lectis enim compluribus tuis litteris ad amplissimum D. Overbeecquium datis, in quibus de Iudice Controversiarum disseris, observavi in iis manifesta signa erudi- [p. 78] tionis tuae, & singularis in disputando accurationis, etiam animi flagrantis studio conferendi de capitibus Religionis Christianae, quibus me fateor lacessitum esse, ut in hanc tecum amicae & modestae collationis arenam, cum bono Deo, descenderem. Verum quicquid hujus rei sit, sive primus tu, sive lacessiverim ego (modo huic voci ou diablêtôi [quam facile calumniari quis posset] absit invidia) gratulor mihi hoc nomine, quod comitatis & amoris hoc voces certamen, in quo si humanitatis ac benevolentiae tibi officiis cessero, indignus habear, qui vel lacessiverim primus, vel lacessitus curas tuas studiaque meis postulatis interpellaverim.
Illud non parum miror, quod directam ad poslulata mea responsionem etiamnum detrectes.
Primum erat, ut indicares in Confessionibus Reformatorum articulum aut articulos, quorum merito damnari queam. Non indicasti in priore tua, non indicasti in hac altera tua responsione. Causam detrectatae responsionis non video, cum tam liberalis hac in parte sit Synodus Tridentina, & tam faciles scriptores Pontificii, dum fidem Reformatorum haereticam, impiam, blasphemam vocant. Cur autem rigidius hoc à te exigam, causa haec est, quod propositum mihi sit tecum, non de hujus aut illius articuli veritatc disputare.factum hoc à Doctoribus nostris & vestris abunde, sed de articulorum credendorum necessitate & momentis. Etenim, mi Nihuli, [p. 79] cum ab Ecclesia vestra secessionum facere coactae sint Ecclesiae Reformatae, & secessionem justam fecerint, cum à vobis salutis acternac spes fidei nostrae homimbus praecidatur, de vestra quoque salute desperent Reformati, aliique in aliorum condemnationem proniores simus, utilissimam semper judicavi illam controversiam, quae discrepantium opinionum necessitatem propius expenderet. Si enim de capitibus ad saIutem absolute creditu necessariis sit dissensio, scio Ecclesiae unitatem servari non pose; si vero de dogmatibus ad salutem non necessariis, servandam esse & servandam fuisse arbitror. Hic susceptae tecum disputationis scopus est. Hunc ergo in finem quaesivi scire, Quis fidei meae articulus, aut qui articuli sint, qui me damnationis aeternae reum faciant, aut quod idem mihi est, à salute aeterna excludant. Ad quam quaestionem ut directe respondeas jam tertium peto. Si non libeat, non urgebo amplius, si commode non possis, gratulabor Reformatis in quorum Confessionibus nihil tale reperiri possit.
Nunc quid praeter rem respondeas porro examinandum.
Argumentaris in hunc sensum: fidem meam niti Confessionibus, quz sunt fallibile verbum hominum, ideoque me salvari non posse tali fide. Respondi primum, & rcspondeo etiamnum te non indicare articulum in Confessionibus Reformatorum, cujus merito salvari nequeam, ideoque directam te responsionem detrctare. Instas, [p. 80] putare te plusquam satisfactum sri petitioni meae, si censura unica omnes illos articulos absolveres, & una fidelia plures de albares parietes. At ego, ut liberalior sis, quam debebas, non peto. Satisfatum mihi putabo si articulum istiusmodi mihi indices, & syllogismo assertionem tuam munias. Et profecto, si unica censura omnes notare tibi facile est, illam uni aut alteri articulo applicare difficile non erit. Vis à me probari Confessionis nostrae articulos esse verbum Dei infallibile. At hoc est disputantium partes ordinemque invertere. Tu probationis partes, quae tibi incumbunt, in me transferri vis. Praeivi ego, & petii indicari articulum in religione mea, ob quem salvari nequeam. Tuarum ergo partium est istiusmodi articulum designare, & ratione aliqua affirmationem tuam adstruere. Et cur vis à me probari articulos Confessionis esse verbum infallibile? non dixi ego esse infallibile verbum Dei, non dixi esse fidei meae fundamentum cui illa nitatur. lmo, inquis, ostendere non poteris sufficienter verbum Dei penes te esse articulos illos caeteros, de quibus nulla inter nos controversia. At probare nondum meum est, ad te hoc pertinet. Tuum est indicare articulum, ob quem salvari non possum. Hoc agis, ut à propositis quaestionibus me abducas, & de tuis placitis porro instituatur disputatio, nempe de visibili & infallibili Controversiatum judice, ejusque quaestionis annexis. Fateor controversiam hanc non esse de nihilo, sed eam ut nunc [p. 81] ingrediar multae rationes prohibent. Prohibet illa, quod ad quaestiones meas non faciat, prohibet altera, quod ad eam immediata consequentia nondum deductum me videam, prohibet tertia, quod inter Doctores Pontificios & nostros nullae magis exagitatae sint quaestiones, quam hae: unde cognosci possit Scripturam esse verbum Dei, an ad controversiarum decisionem opus sit visibili & infallibili judice, an per Scripturam illae decidi non possint, an non ab intellectu humano secundum Scripturas judicante, an à Magistratu supremo, an à Conciliis, an à Pontsfice Romano, & quae sunt aliae his affines.
Verum cum diffiteri non possis multa mihi tecum communia esse fidei dogmata, operaeprecium nos facturos arbitror, si de controversis aliquot dogmatibus speciatim inquiratur, num ea tanti sint momenti, ut à salutis aeternae spe vel
te vel me excludere credi debeant, quicquid tandem sit de eorum veritate aut falsitate. Neque enim dixeris omne verum praecise ad salutem creditu esse necessarium, aut omne falsum & errores quosvis apistías, [infidelitatis] mortiferas nomen mereri.
Alterum responsionis meae ad propositum Syllogismum membrum hoc fuit: negari à me minorem illam: fidem meam niti Confessionibus, quod à me scriptum affirmavisti. Quid tu? perstas in incoepto,& affirmavisse me hoc ipsum vis istis verbis: fidem meam Ecclesiae Re- [p. 82] formatae Confessionibus circumscribo. Si dixi, quod mihi humana hallucinatione affingis, aut dixi disertis verbis, aut aequipollentibus. Prius non dixeris. Verba clamant. Posterius nego, neque enim isodynamoûnta [aequipollentia] sunt: fidem niti Confessionibus, & fidem Confessionibus circumscribi vel explicari. Ratio est, quia fides niti non potest nisi authoritate Dei infallibili, at fides recte explicari ac circumscribi potest scripto quodam, quod sit authoritatis fallibilis. Prior vox fundamentum dicit, posterior minime, sed exegesin solum. lllustrabo rem exemplo: datur autographum testamenti alicujus: datur ejusdem testamenti exegesis aliqua aut interpretatio, eaque consona autographo. Dico jam haeredem, qui testamentum adit, niti authoritate sola autographi, non ista exegesi, recte tamen dici sensum & mentem testamenti ista exegesi circumscribi & explicari. Cape exemplum in rebus fidei: fides tua vel te fatente nititur Scripturae sensibus, aut etiam sensibus non scriptis à Pontsfice Romano approbatis. At non negabis eosdem sensus hic illic variis vestrorum Doctorum scriptis qua publicis, qua privatis explicari, aliisque verbis circumscribi & proponi, quibus tamen, si nondum accesserit Pontificis approbatio, fidem tuam niti non dixeris. Horum siquidem authoritas fallibilis tibi est, illius infallibilis.
Quin ipse discrimen hic insigne intercedere observasse mihi videris, dum pro voce Nitendi, [p. 83] quae fundamentum innuit, vocem objecti substituisti, ut majori probabilitate ac specie hanc voci Circumscribendi synonymam faceres. Sed ne sic quidem efficies, quod intendis. Neque enim ignoras diversissimae significationis esse vocabula, fundamenti & objecti, cum nec omne fundamentum objectum sit, nec omne objectum fundamenti nomen mereatur. Haec synonyma facere est novam Grammaticam cudere.
Addis & aliud emplastrum, quo dicti tui akyrológían [improprietatem] lenire studes: nempe per fidem te intelligere habitum fidei meae, non autem fidei dogmata, ideoque me per errorem scribis aliter, quam sentias, interpretatum esse tua verba. At ego in Syllogismo illo tuo quo dicis fidem meam niti Confessionibus, non gravabor tecum per fidem intelligere fidei habitum, eoque majori fiducia negavi à me scriptum esse habitum fidei niti Confessionibus. Imo dixi, & repeto, eam niti solis scripturis earumque sensibus. Verum tu per errorem manifestum, non meum, sed tuum, in isto tuo syllogismo aliter accepisti fidem ac religionem, quam accepi ego in iis, quas primum ad te dedi litteris. Intellexi enim ego per fidem fidei dogmata, tu habitum. Ergo mea verba male interpretatus es, & quidem culpa tua. Multis enim indiciis iisque manifestis deprehendisse poteras me per fidem metonymice intelligere fidei dogmata. Primo enim scripsi fidem meam circumscribi Confessionibus. An habitus fidei, qualitas ani- [p. 84] mo inhaerens, occulta & abscondita Confessionibus circumscribitur, aut circumscribi potest? deinde scripsi fidem meam iis circumscribi exceptis controversiis istis de Praedestinatione ejusque annexis. An controversias istas de Praedestinatione ex habitu fidei meae tibi incognito excipere te volui, an ex censu & numero dogmatum controversorum? posterius liquet. De iis enim determinant Confessiones. Denique scripsisse me hoc vides, ut disputandi tibi argumentum sufficerem. At fidei meae habitum non oppugnabis opinor, nee oppugnare disputando poteris, sed fidei meae dogmata, eaque vel meis vel Confessionis alicujus receptae verbis enunciata. Verum quicquid sit, nec fides mea pro habitu sumta, nec fides mea pro dogmatibus sumta nititur Confessionibus, & vel hoc vel illo sensu aut disertis aut aequipollentibus verbis me illud ipsum scripsisse evinces nunquam.
Quod cum animadverteres & vocem illam nitendi mihi (per errorem opinor) confidentius adscriptam forte observares, longeque aliud significare, quam vocem circumscribendi, illam prudenter & caute missam facis, & expuncta voce nitendi, vocem objedi syllogismo tuo jam ingeris, quem sic loquentem facis: Cujus fides pro objecto habet sensum conclusionum, sive dogmatum non à Deo sibi promulgatum, sed ab hominibus hac in re naturale saltem & sic fallibile ingenii sui dictamen sequentibus excogita- [p. 85] tum, is sicuti fide salvifica destituitur, ita salvari nequit. Talis autem tua fides. Pro objecto enim habet sensum conclusionum sive dogmatum quae exstant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae, uti ipse affirmas. Ergo. Sed & hic frustra laboras, & in eundem lapidem impingis. Nego minorem; nempe fidei meae objectum esse sensus conclusionum sive dogmatum, quae exstant in Confessionibus. Dicis me hoc affirmare. Nego. Ubi? quibus verbis? an illis? fides mea circumscribitur Confessionibus? at jam ostendi me in istis verbis per fidem intelligere dogmata fidei. Tu per fidem dicis te intelligere habitum fidei. Sed fac & me per fidem habitum intelligere (parum enim hoc ad praesentem rem licet ineptissimum foret dicere, habitum circumscribi Confessionibus, & dogmatum fidei objectum esse sensus dogmatum in Confessionibus,) nego haec aequipollere, fides mea circumscribitur Confessionibus, & fidei meae objectum sunt Confessiones. Ratio in promptu est. Quia ut aliquid sit fidei salvificae objectum duae essentiales conditiones requiruntur: Prior est, ut verum sit id, quod credis. Posterior est, ut infallibiliter sit verum. Ut autem dogma aliquod creditum circumscribatur & explicetur Confessione aliqua, satis est, ut verum habeatur ab iis, qui in illam Confessionem pariter consentiunt. Veritas & infallibilitas est in sensibus enunciatis Scripturae & Dei verbis, & sic fidei meae objectum sunt infallible. In dogmatibus [p. 86] contentis explicatisque Confessionibus scriptisque humanis veritas esse potest, infallibilitas nulla. Dico ergo iterum fidei meae dogmata & sensus enunciari in scripturis à Deo; Dico eadem enunciari in Confessionibus ab homine. Prout scripturis continentur & à Deo enunciantur fidei meae objectum sunt. Prout in Confessionibus ab homine enunciantur & explicantur fidei meae obiectum non sunt. Carent enim infallibilitate. Nihil est fidei salvificae objectum, nisi quod creditur ut infallibile.At urges & dicis, eundem esse nobis sensum Scripturarum & Confessionum, & per consequens si ille est objectum fidei, ergo etiam hic. Nego consequentiam. Quia objectum fidei sunt sensus crediti cum infallibilitate, at cum infallibilitate credi non possunt enunciati hominum verbis, sed solius Dei. Idem verum si Deus dicat & homo dicat, non tamen ejusdem est authoriratis. Dicat Deus duo & tria esse quinque. Dic tu duas & tres unitates esse quinque. Uterque fidem animo meo ingenerare poterit. Uterque verum dicit. Sed quia Deus ilium sensum enuncians fallere & falli non potest, credo hoc infallibiliter; quia tu eundem sensum enuncians fallere & falli potes, utpote psilòs ánthrôpos, [nudus homo,] credam, sed (si authoritatis solum ratio habeatur) fallibiliter & cum dubitatione. Dico ergo sensus esse posse eosdem quoad veritatem, nunquam quoad authoritatem. Quaero ex te, doctissime Nihusi, an non statuas fidei tuae objectum illud Apostoli [p. 87] Petri; Tu es Christus filius Dei viventis. Non negabis. Quaero iterum, an non idem & quidem totidem verbis dixerit Diabolus? an non idem aliis etiam verbis idem enunciare valeat? nec hoc negabis. Visne ergo objectum fidei esse verbum illud prout profectum à Diabolo patre mendaciorum, cum idem illc quoad verba & sensum dicat, quod Apostolus. Sic ergo Syllogismum tuum retorqueo: cujus fides pro objecto habet sensum dogmatis Diaboli confessione promulgatum, is sicuti fallibile habet objectum, ita fide salvifica destituitur & salvari nequit. Talis autem tua fides. Pro objecto enim habet sensum dogmatis Confessione Diaboli enunciatum. Ergo. Major in tua majori continetur. Minor ex tuis dictis probatur, quia eundem sensum enunciat Diabolus, quem enunciat D. Petrus, vis autem ideo fidei meae objectum esse Confessionum sensus, quia eosdem sensus, quos Scriptura, enunciant.
Quid si idem generis humani hostis libellum conscribat de fidei Christianae dogmatibus consonum sensibus Concilii Tridentini, eumque edat in lucem non expectata Romani Pontificis approbatione, diceshe objectum fidei tuae esse sensus illos fallibili authoritate Sathanae enunciatos? si negas, negabo & ego pari jure objectum fidei esse sensus in Confessionibus enunciatos, quamvis iidem sint cum Scripturae sensibus. Si concedas, dicam objectum fidei tuae esse fallibile, utpote à Diabolo enunciatum. Si di- [p. 88] cas sensus illos à Deo profectos esse objectum fidei infallibile, à Diabolo vero prolatos esse objectum fidei tuae fallibile, regeram fidem taam fallibile habere objectim & infallibile. Si dicas hoc non esse absurdum, jam ipse solvis syllogismum tuum superiorcm, quo probare vis fidei meae objectum esse fallibile, & per consequens eam non esse salvificam. Si dicas sensus illos à Diabolo non esse profectos primo aut tantum, sed etiam à Deo, dicam & ego sensus Confessionum primo à Deo in Scripturis esse enunciatos. Loquor de sensibus veris.
Ex quibus omnibus colligo, perperam te inferre ex meis verbis objectum fidei meae esse sensus enunciatos Confessionum verbis. uti antea, perperam ex iisdem exculpere studuisti hunc sensum, fidem meam iis niti.
Quare necessum erit denuo ad incudem revocari tuum syllogismum. ut evidenter probes à me scriptum esse fidem meam niti Confessionibus, quod affirmasti nuper, vel fidei meae objectam esse sensus in Confessionibus enunciatos, quod affirmas nunc. Malim tamen ut omissis ambagibus articulum indices, ob quem salvari nequeam.
Subjungis, aliam esse quaestionem, an per fidem salvari nequeam, aliam vero, an fides reum me faciat aeternae damnationis. Credo apud vos diversa haec esse, qui statum purgatorii medium ponitis inter statum beatorum & damnatorum in aeternum. Sed frustra haec apud me. Per [p. 89] quam enim fidem, (intelligo fidem totam, non hujus vel illius articuli solummodo) salvari non possum, per eandem damnabor. Non salvari hominem & damnati aeternum in Scripturis idem sunt. Si tamen loquaris de fide hujus vel illius articuli solummodo, fateor per fidem alicujus articuli me posse non salvari, nec tamen per fidem ejusdem articuli damnari. Ratio est, quia aliquis articulus erroneus credi potest, per quem non salvabor, nemo enim errore salvatur, aut error neminem salvat. Nec tamen per illum articulum damnabor, aut à salute excludar, quia non omnis error reum damnationis facit. Sed salvabor per alios articulos veros & necessarios ad salutem.
Quae de ignorantia invincibili & vincibili addis, nempe illam per se non obesse saluti, hanc obesse, nulla necessitate adscribuntur. Aut nulla in me est ignorantia verae fidei, aut si qua est, vincibilis sit oportet. Quid enim in me invincibilcm faeere possit ignorantiam non video.
Illam tamen laciniam, quam his tuis dictis intexis, praecidi cupio, nullam scilicet esse remissionem peccatorum, ubi dego. Profecto & hîc locorum fidelis & contritus animus eam à Deo exposcere potest, cur non impetrare?
Alterum meum postulatum erat, ut articulum indicares judicio divino ad salutem creditu necessarium, quem non credam ego. Ad hoc non respondisti directe in prima tua, nec etiam in altera hac tua rcsponsione.
[p. 90]
Syllogismum proposuisti, in hunc fere sensum; ignorare, me judicem visibilem & infallibilem, sine quo certus ess non possum de verbo Dei ejusque vero sensu, quae tamen certitudo cum sit necessaria ad salutem, infers aliquod dogma necessarium ad salutem me latere.
Respondi & respondeo denuo, non responderi ad qaesitum. Indicandus fuerat artieulus judicio divino necessarius ad salutem. Si enim Deus religionem tibi mihique praeseripsit, quod concessisti, tu indica articulum aliquem, quem Deus exigat tanquam creditu necessarium ad salutem, quem credas tu, ego non. Quid hic tergiversaris? da veniam verbo. Aut eam commode dare non potes,aut non libet. Si commode non possis, gratulabor fidei meae, quae omnia credat ad salutem judicio divino creditu necessaria; si non libet, acquiescam. Fateris ipfe à te directe responsum non esse. At scis in disputationibus, praecipue quae nullius manifesto incommodo & damno suscipiuntur, directe respondendum esse. nee incedendum per ambages. Scripseram te non attendisse ad illa verba, judicio divino. Regeris, te bene illa vidisse & notasse tecum, sed illis verbis te non aptasse responsionem, quia inter nos non convenit, unde judicium divinum petendum sit.
Ergo disputationem justam de terminis postulati mei subterfugere vis, quia non eonvenit inter nos de iis, quae necessaria sequela secum trahet ipsa disputatio. Plura sunt quae praesen- [p. 91] tem disputationem exceperunt & porro excipient amphisbêstoumena. [in controversiam veniunt.] Ab omni ergo disputatione abstinendum foret. Adhaec ignoras quid tibi hac in parte sim largiturus, quid non. Tu ad quaestionem si placet responde, & judicium divinum interpretare ex tuo sensu. Ego postea videro, an pro Deo substitueris hominem, pro judicio divino humanum, an veram Dei vocem judiciumque allegaveris.
Si necessitas cogat hac de re disputare, fiat, non subducam me, modo immediata consequentia eo perducar.
Scripseram praeterea argumentationem tuam falsitate laborare. Respondeo in praesens, eam non una falsitate laborare. Non indicavi, fateor, quia alienum erat à quaestione mea. Quid jam tu? Repetis syllogismum tuum, etiam cum amplificatione & allegatione locorum Tertulliani & Augustini. Non ignoras quae à Reformatis ad istam tuam argumentationem responderi soleant. Opponunt illi Augustino Augustinum, qui lib. 2. Christ. doctrinae sic ait: Magnifice & salubriter Spiritus Sanctus ita Scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret: nihil enim fere de illis obscuritatibus eruit, quod non planissime alibi dicturum reperiatur. Tertulliano opponerent Chrysostomum, qui homil. 3. de Lazaro ait: Apostoli vero & Prophetae omnia contra fecerunt (loquitur de ob- [p. 92] scuritae Philosophorum) manifesta claraque quae prodiderunt, exposuerunt nobis, veluti communes orbis Doctores, ut per se quisque discere possit ea quae dicuntur, è sola lectione. Ego studio ab istis abstineo, ne à meis postulatis recedam. Non aversor argumentationem illam à natarali ratione & discursu petitam, fateor quoque eam non esse frustra, & attentionem ac seriam responsionem mereri. Sed non patitur disputationis rectae methodus, ut relictis meis thesibus ad tuas descendam, nulla immediata consequentia ad eas pertractus. Dabitur forte alias occasio super hac re disputandi, nec difficilem me praebebo. Forte & haec ipsa disputatio consequentiarum nexu aliquo eo nos perducet. Sed cum nexum illum nondum videam, pedem figo in meis postulatis.
Optas falsitatem argumentationis tuae à me indicari. [Verba tua haec sunt: Intelligis autem inde, puto, etiamsi Scripturae sint norma religionis Catholicae unica, si tamen fide non humana sed divina, adeoque Catholicae, imbutus esse desideras, Interprete infallibili te niti oprtere, &c. Scriptae sunt literae Colonia 29 Ianuar. 1624.] Scio te optare, nempe ut egressus è meo circo, quem praefixi, in tuum transeam. Illud obiter in transcursu noto, quod scribas, Scriptirarum litteram non esse verbum Dei. Si litteram opponis sensui, quomodo litteram sine sensu verbum Dei vocas? si eam opponis verbo non scripto, velim memineris horum verborum quae ad Dominum Overbeecquium perscripsisti: Scripturae sunt unica fidei Catholicae norma. Si unica, ergo verbum Dei non scriptum non [p. 93] est norma fidei, quo tamen multa contineri dicunt Catholici creditu necessaria, de quibus altum in Scriptum silentium. Si non est norma fidei, non est verbum Dei. Ergo sola Scriptura verbum Dei. At jam dicis Scripturae literam non esse solum Dei verbum.
Epistolae meae colophon erat: Quamdiu certus sum me nullum dogma amplecti, ob quod salvari nequeam, vel nullum me dogma ignorare, quod Deus religionis praescriptor & exactor exigit à me tanquam creditu ad salutem necessarium, causam non video, ob quam à recto salutis tramite aberrare judicari debeam. Ad haec reponis, non magis mihi fidem habendam esse isto sermone utenti, quam Photiniano aut Anabaptistas idem dicenti, nisi certitudinis istius rationcm assignem viro prudente dignam.
At sic habe, Vir clarissime, certitudinis meae rationem, quae tibi jam sufficere debet, esse hanc, quod rogatus toties ut mihi articulum, vel mortiferum, quem credam, vel salutiferum, quem non credam, indicare digneris, indicare toties detrectes. Si cum Photiniano & Anabaptista tibi negocium esset, & ad eadem postulata responsionem detractares, merito & illi dixerint, nullam te videre causam cur à salutis recto tramite aberrare à te judicari debeant, quare pari mecum apud te certitudine salutis gloriari poterunt. Sed non sola est haec certitudinis meae ratio, sed secundaria. Primaria, & qua totus nitor, est verbum Dei scriptum idque infalli- [p. 94] bile. Si dicas me ignorare quid sit verbum Dei, multum dicis, sed praeter rem foret hac de re jam disputare.
Dicis me certum non esse, quia scripsi; ab hac vel illa Confessione me deturbari posse. Nego consequentiam. Quia certitudo fidei nititur scripturae, non Confessioni, quae etiamsi eosdem sensus explicet, quos enunciat scriptura, tamen certus sum de illis ut in scriptura enunciatis, non autem ut in Confessionibus hominum verbis explicantur. Semper enim illud Prophetae verum: omnis homo mendax. Deturbari possum ab hac vel illa Confessione, partim quia fallibiliter loquitur, partim quia male scripturam interpretari potest. Major tuae illationis haec est: qui à Confessione hac vel illa deturbari potest, non est certus de fide aut salute. At jam subsumam. Tu à Concilii Tridentini Confessione deturbari potes; neque enim negabis tibi accidere posse, quod tot Pontificiis accidit, qui amplexi fidem Pontificiam ad Reformatos transierunt. Ergo tu jam non es certus de fide & salute tua.
Dixi me à Scriptura nunquam posse deturbari. Tu ab hac ipsa me dimoveri posse sic concludis: si à sensu dogmatum fidei, quae in Confessionibus subnotata sunt, deturbari potes, à sensu Scripturae hactenus credito (utpote qui secundum te idem est cum sensu Confessionum) & sic à Scriptura sive verbo Dei deturbari poteris. Sed verum prius; Ergo. Nego connexum, ea [p. 95] parte qua infert, & sic à Scriptura sive verbo Dei deturbari poteris. Priorem partem concedo, dimoveri me posse à sensu Scripturae hactenus credito. Sed illud proba: illum qui à mala Scripturae interpretatione & sensu hactenus male credito deturbatur, eum ab ipsa Scriptura deturbari. Hoc nego, nisi quis usque adeo à Scripturae sensu credito deturbetur, ut Gentilis fiat. Illud apud Christianos extra controversiam est, Scripturas sensibus esse adhaerendum, ergo à quocunque sensu se depelli patiatur, semper fatebitur, quoad Christianismum profiteri vult, se Veteris & Novi Testamenti Scripturis adhaerere. Ab his recedere non potest, quoad Christum profitetur.
Nonne ipse tu Nihusi deturbatus es à sensu Scripturae hactenus credito in Confessione Augustana? Non dixeris tamen te deturbatum jam esse à Scriptura & vero ejus sensu, quin potius dices te jam propius ad Scripturam accessisse, & verum ejus sensum ex Pontifice Romano didicisse. Quid? an non ab hoc ipso sensu Pontificis calculo approbato porro dimoveri potes? Si dicas te posse, nec tum dices opinor te Scripturae in totum valedixisie, si ad Christianorum aliquam Ecclesiam te deflectere contingat. Si dicas te jam non posse deficere, cum autoritas Pontificis tibi sit infallibilis, quaero cur tibi evenire non possit, quod Marco de Dominis Archiepiscopo Spalatensi? Deturbatus hic est à sensu hactenus credito in Pontificia Ecclesia, & am- [p. 96] plexus est sensum creditum in Ecclesia Reformata. Deturbatus est iterum à sensu Scripturae hactenus credito in Ecclesia Reformata, & amplexus est sensum pristinum. Nec tamen unquam dixit, aut dixerit etiam nunc se à Scriptura aut verbo Dei scripto deturbatum esse. Ubicunque stetit, Scripturam pro se stare professus est. Quin etiam ab illo sensu, Pontificem esse infallibilis autoritatis unica fidei tuae basi dimoveri, per Dei gratiam, potes, sicuti ab illo dimotus sunt jam dictus Archiepiscopus, & dimoti sunt alii complures, etiam nunquam ad Ecclesiam Romanam reversi.
Tandem post exantlatun hunc laborem, ita te componere incipis, ac si ad postulatum meum primum directe esses responsurus. ,,Si dimitti, inquis, ,,nequeo, nisi designato religionis tuae capite uno atque altero, ob quod salvari te non posse arbitrer, age ostende mihi verbum Dei esse: In Eucharistia Christum non nisi spiritualiter manducari ac bibi; item: Quicunque manducet illic sub specie panis, eum quoque praecepto Christi obligatum esse ad bibendum sub specie vini. At non quaesivi ego, ut ostenderes articulos in Confessionibus Reformatorum, qui tuo judicio verbum Dei non sunt, sed qui crediti à salute excludant. Cur ergo vis me probare hos articulos esse verbum Dei? Tibi adhuc incumbunt partes probandi, non mihi. Dixisse debebas rotunde, te illi articuli jam designati à salute excludunt. Videbaris hoc dicturus esse, [p. 97] cum ais: Si dimitti nequeo, nisi designato religionis tuae capite uno atque altero, ob quod salvari te non posse arbitrer, sed subjungis immediate: Age ortende mihi verbum Dei esse articulos, quos detignas. Nihil determinas ejus quod promittere videris. Quare aut vis per illos articulos stare, quo minus salvari queam, aut aliud vis. Si aliud, non respondes ad quaestionem. Si prius, jam fateor directe ad postulatum primum responderis, sed probandum jam tibi erit, illum, qui istos articulos credit, non posse salvari. Cedo rationem tuae assertionis, vel ostende, ubi dicat Deus, illum non posse salvari, qui credit: in Eucharistia Christum non alio modo quam spiritualiter manducari ac bibi: item, quicunque manducet illic sub specie panis eum praecepto Christi obligatum esse ad bibendum sub specie vini. Subjungis Syllogismum, ut per consequentiam videaris relpondisse ad postulatum. Is sic habet: qui opiniones mere humanas pro verbo Dei in sua religione habet, is per eam savari nequit. Tu tales opiniones pro verbo Dei habes, nempe è multis istas, quam jam dixi: neque enim hae quidquam nisi opiniones mere humanae sunt. Ergo salvari per tuam religionem nequis. Respondeo tria. Primum, rursus te de religione mea in genere concludere, concludendum erat, ergo articulos habes in Confessionibus quorum merito damnatorum numero adscriberis, aut à salute excluderis. Tibi probandum est, articulos citatos à te excludere à salute, [p. 98] hoc ergo concludendum fuerat isto Syllogismo.
Alterum est, majorem à me negari. Qui enim opiniones mere humanas pro verbo Dei habet in sua religione, is quidem per illas opiniones mere humanas salvari non potest, sed non sequitur propterea, illum non posse salvari per religionem in qua sunt istiusmodi opiniones. Ratio est, quia potest religio aliqua credere ea omnia, quae Deus exigit tanquam creditu ad salutem necessaria, & sic salvifica esse, & juxta tamen erroribus aliquot imbuta esse. Rationes dabo, si exigas. Tu proba omnem illum, qui (per errorem) opiniones aliquot humanas in sua religione pro verbo Dei habet, salvari non posse religione in qua sunt isti errores. Ego argumentationem tuam sic retorqueo: qui opiniones mere humanas pro verbo Dei in sua religione habet, is per eam salvari nequit. At Pontificii Doctores quam plurimi judicio aliorum Doctorum Pontificiorum opiniones mere humanas pro verbo Dei in sua religione habent. Ergo per suam religionem, hoc est Pontificiam & tuam salvari nequeunt, & salvari nequis. Major tua est, Minorem probabo abunde, si eam negaveris. Tertium quod respondeo hoc est, minorem quoque à me negari posse, nempe articulos istos esse opiniones mere humanas, ideoque me opiniones mere humanas pro verbo Dei habere. Sed quia de veritate articulorum istorum disputandum non est, sed de necessitate ad salutem, hoc labore supersedebo. Atque haec quidem ad tuas, doctissime [p. 99] Nihusi. Longius diffluxit oratio mea, quia praeivisti prolixior. Peccamus jam prolixitate uterque, sed culpa tua. Dum enim à postulatis meis declinans aliò divertis, cogor deviantem sequi. Si tamen à diverticulo in quod digressus es, in viam te revocari velis, age directe, rotunde & aperte responde ad haec mea postulata, & quasi de novo disputationem auspicaturus haec duo retentis meis terminis conclude: 1. Ergo articulum aut articulos aliquot habent Confessiones vestrae quorum merito damnaberis, aut à salute excluderis. 2. Ergo articulum aut articulos aliquot non habent Confessiones vestrae, qui ad salutem judicio divino creditu sunt necessarii. Hoc si feceris, pressius porro disputabitur, & magno me tibi beneficio obstrictum putabo. Nunc sermonis mei copiam libertatemque venia tua dignare. Vale Vir charissime, & nos ama. Deus Opt. Max. studia tua prosperet ac secundet ad nominis sui gloriam & animae tuae salutem. Lugd. Batav. 10 Kalend. Sextil. Anno 1624.
11. N.N. BATAVO B. NIHUSIUS S.P. |
CLarissime Vir,
Quas Augusti die tertio accepi, vigesimo tertio Iulii datas, in iis & prolixatis accusas me, & evagationis extra disputationis orbitam. Peccamus jam (ais) prolixitate uterque, sed culpa tua: dum enim à postulatis meis declinans, alio divertis, cogor deviantem sequi. Si autem à [p. 100] diverticulo, in quod digressus es, revocari te in viam velis, age directe, rotunde & aperte responde ad haec mea postulata, sive duo haec retentis meis terminis conclude: 1. Ergo articulum, aut articulos aliquot, habent Confessiones vestrae, quorum merito damnaberis aut à salute excluderis. 2. Ego articulum aut articulos aliquot non habent Confessiones vestrae, qui ad salutem judicio divino creditu sunt necessarii.
Sane ubi prolixitate peccatum à me sit, non video. Tametsi enim una forte alterave periodo excesserim brevitatem eam, qua uterque nostrum ante usus est, non tamen ob modicum illud prolixus confestim aut magno verborum apparatu usas dici merebar. Fuerim vero prolixus, non tamen hoc ipso contra legem ullam vel honestatis vel civilitatis, imo neque contra promissum ullum egerim. Expetiisti tu quidem initio brevitatem, sed hanc ego consulto non promisi; nempe quod nescirem, quibus illa abs te limitibus circumdaretur, aliis magis aliis minus in arctum eos contrahentibus, prout variant ingenia mortalium. Quod si tu itaque heic peccasti, cur insontem me in reatus consortium trahis? quanquam quid ita scrupulosus es, ut peccasse te existimes? ego te equidem ab omni culpa immunem plane pronuncio. Adeoque per me tibi liberum etiam esto, sive succincte sive plenissime animi tui sensa semper efferre. Imo omnia quoque minuta vocum excutias licebit; ea tamen conditione, ne contra mihi negatum sit [p. 101] praeterire interdum, si quae nimis anxie persequi visus fueris: cujusmodi nunc illud de lacessendi verbo. Sane ad comitatis atque amoris certamen me lacessitum abs te dixi; sed quid heic mali? Nec vero ad disputandum ego te, utpote mihi ignotum, jacessivi ulla ratione aut provocavi, sed tu ipsemet itidem vel sponte tua, vel certe instinctu Domini Overbequii, ut scis, prior te sistens, amice me invitasti.Quod proinde neque indigne fero, sed in optimam potius partem accipio.
Attamen ex arena in diverticula & latebras me statim subduco, contra quam disputatorem decebat. Id quidem exprobras tu mihi, & ingeminas creberrime; nempe quia directe & categorice tibi ad quaesita non responderim, sed ad alia deflectere maluerim, adeoque duas conclusiones hasce substituere: 1. Ergo per fidem tuam salvari, meo judicio, nequis. 2. Ergo in Confessionibus tuis deest articulus ad salutem tibi, meo judicio, necessarius. At bona verba quaeso. Fateor lubens, non recta ad ista tua me relpondisse, sed haec mea contra protulisse vel diluenda vel expendenda: nego autem, in diverticula aut latebras digressum me, ceu è circo fugitivum. Quomodo enim deseruerim certamen, quod ne acceptavi quidem, ex quo delatum abs te fuit, multo minus inivi? Nulla, inquam, hactenus facta est à me litis, istius intentatae, contestatio, vir optime; quum nondum aggrediendum sumserim statum quaestionis abs te mihi propositae utriusque, imo id sacere sciens detrecta- [p. 102] verim potius; sicuti etiamnum deinceps detrecto plane; non quidem quod haud libeat saltem, sed quod non possim: liberet enim utique, si possem. Ideo autem, ne nescias, conclusiones istas tuas asseverandas confirmandasque acceptare haud possum, quia prior falsa est, posterior vera quidem, sed cum importabili probandi onere conjuncta. Quod ipsum uti penitus intelligas, sic habe.
Falsa, inquam, est prior haec: ergo articulum aut articulos aliquot habent Confessiones vestrae, quorum merito damnaberis aut à salute excluderis. Nam inutiles quidem sunt omnes vestri articuli ad salutem procurandam, (& sic solummodo loqui consueverunt nostri, quum accurate rem tractant,) at vero damnationis aeternae reos vos nullus eorum efficit. Non illi certe, quorum veritas à nobis utrimque admittitur. Sed neque caeteri, de quibus controvertimus. Neque enim quia illic erras, ideo damnabere, sed si damnabere, ob peccata id fiet, quas sciens volensque perpetraveris, nec vero expiaveris. At ais, non videre te, cur ego damnare te, & quidem ob errores in fide, nequeam, quum tam liberalis hac in parte sit Synodus Tridentina, & tam faciles scriptores Pontificii, dum fidem Reformatorum haereticam, impiam, blasphemam vocant. Respondeo. Verum est, in Concilio Tridentino anathema dici omnibus errantibus contra ejus decreta; sed cum hac semper limitatione, si errent cum pertinacia: reliquos nam nec [p. 103] anathemate ferit, nee in haereticis, proprie sic dictis, sive formalibus, numerat. Pertinacia autem nobis est, quum quis Ecclesiam Romanam agnoscit esse veram Dei Ecclesiam, & tamen ei credere abnuit. Iam quis dixerit, omnes Reformatos isto pertinaciae vitio laborare, quum sine dubio plurimi eorum nesciant, Romanam nostram solam esse veram Ecclesiam, & invincibiliter quidem nesciant, ac fieri queat, ut in horum numero tu quoque sis? Negas quidem, verioris heic doctrinae ignorantiam, si qua in te sit, invincibilem esse posse: sed videris terminum illum Scholasticum non intelligere. Ignorantia enim invincibilis est, quum nulla tua culpa factum, quo minus compereris hucusque rectiora: indeque & alio cognomine inculpabilis appellatur. Iam quum istiusmodi ignorantiae obnoxium fuisse me putem, antequam nempe rationes, de autoritate Ecclesiae Romanae dubitandi, mihi ex animo essent sublatae, quidni in te quoque locum eam habere posse credam, qui de industria & candore tantopere praedicaris mihi, ac proinde manus dare hactenus certe non refugeres, modo clare tibi heic innotuissent itidem omnia? Sic tametsi scriptores nostri fidem Reformatorum haereticam, impiam, & blasphemam vocent, non tamen nisi in eodem sensu, quo Patres Tridentini, loquuntur. Propositiones enim, haereticas, impias aut blasphemas appellari solitas, pro veris habens, non damnatur ipsis idcirco, sed ob animum demum haereticum, impium, [p. 104] blasphemum, aut criminibus aliis infectum. Certe non ita horribile sive crudele nostrorum de vobis judicium est, ut suspicari solenne istic est. Quod & è scriptis ipsorum facilime comperisses, modo in ea incidisses. Ni fidem habes, vel Aquinatem * [* S. Th. 2. 2. q. 10. a. 1 item q. 11. a. 2. & ibi Malderus, Lorca, Koningus, alii. Item Becan. tract. scholast. de Fide, Spe & Carit. cap. 13, q. 1. cap. 14. q. l. ac 2. & cap. 15. q. 2, §. 6. nec non Manual. lib. 5. cap. 13. §. 6.] consule: cui neque contradicit quisquam Doctorum caeterorum.
Sic affirmare quidem, sed non item confirmare promptum est conclusionem hanc tuam posteriorem: Ergo articulum aut articulos aliquot non habent Confessiones Reformatorum, qui ad salutem judicio divino creditu sunt necessarii. Sane prodire cum tali syllogismo liceret: Pendendum esse à judice quopiam visibili & infallibili, in Confessionibus vestris non habetur. Et vero id articulus est ad salutem judicio divino vobis creditu necessarius. Ergo aliquis articulus, ad salutem judicio divino vobis creditu necessarius, in Confessionibus vestris non habetur. At de minore qui certum te reddam, nondum video. Aut enim concessa adhibenda fuerint, aut talia, quae denique è concessis evidenter colligi queant. Atqui neutrius generis quidquam suppetit. Possem quidem sic argumentari: qui fateri cogitur, pendendum esse à judice quopiam visibili ac infallibili, is fateri etiam cogetur judicem illum non nisi à Deo ipso nobis debere esse praepositum nempe quum nul- [p. 105] la creatura hominem reddere queat pro se infallibilem. Tu fateri cogeris, pendendum esse à judice quopiam visibili ac infallibili: quod sic ostendo. Qui ab una parte ultro fatetur, infallibiliter sese certum esse oportere de veritate capitum suae religionis; & à parte altera fateri cogitur, se, sibi soli reliclum, falli posse, tum in apprehendendo sensum Scripturae, tum univertim in habendo aliquid pro verbo Dei quod tale non est, vel etiam pro verbo non divino quod revera divinum credituque necessarium est: is fateri etiam cogitur, pendendum esse à judice quopiam visibili ac infallibili, sive tali, cui teneatur credere nec unquam, circa ejus effata, fidem suspendere; alias enim perinde foret ac si pro fallibili eum haberet, jamque infallibilitatis suae fulcro destitueretur. Tu ab una parte ultro fateris, oportere te infallibiliter certum esse de veritate capitum tuae religionis, (videl. quia aliter salvari nequeas;) & à parte altera fateri cogeris, te, tibi soli relictum, falli posse, tum in apprehendendo sensum Scripturae, tum universim in habendo aliquid pro verbo Dei quod tale non est, vel etiam pro verbo non divino, quod revera divinum credituque necessarium est; (quidni enim tibi accidere possit, quod accidere tot mortalibus, ipsemet concedes?) Ergo fateri cogeris, pendendum esse à judice quopiam visibili ac infallibili. Iamque concludo: Ergo fateri etiam cogeris, judicem illum non nisi à Deo ipso nobis debere esse praepositum, quicunque tandem [p. 106] ipse sit, (nam investigatio ulterior alio spectat.) Et quoniam conclusionem hanc merito admittes, admittere sine omni controversia & minorem hanc teneberis, quam probandam ante suscipiebamus, adeoque dicere: Ergo pendendum esse ab judice quopiam visibili & infallibili, est articulus ad salutem judicio divino vobis creditu necessarius. Sic, inquam, ratiocinari sane possem ex lege divina naturali. Sed ratiocinationes ejusmodi tu non petis, verum directe monstrari tibi vis legem divinam positivam, sive ubinam Deus ipse eloquatur, articulum illum creditu vobis esse necessarium. Quod mihi praestitu impossibile prorsus est. Tu quidem contendis, esse possibile: sed quomodo id probas? Si, inquis, Deus religionem tibi mihique praescripsit quod concessisti, indicare etiam poteris aliquem articulum, quem Deus exigat tanquam creditu necessarium ad salutem, quem tu credas, non ego. Respondeo. Concessisse me id quod tu ais, equidem haud memini. Imo potius contra sentio. Nam, Deum tibi praescripsisse religionem, idem est ac si dixisses, Deum tibi alicubi loquutum esse, sive verbum suum patefecisse. Hoc autem, meo certe judicio, falsum est. Pictos codices biblicos videris, & sonos inde legentium audieris: at hoc non sussicit. Tum demum Deus alicui de capitibus religionis loquitur, quando simul & verum intimumque eorum sensum intellectui nostro proponi facit, & insuper intellectum eundem illuminat, hoc est, ita ad humilitatem disponit,ut [p. 107] vel aeque vel magis etiam promte arcteque assentiatur isti sensui, utut captum suum superanti, quam sensui primorum principiorum naturalium. Iam vero Deus, [noot: Becan. de Fide, Spe, & Carit. cap. 11. q. 3] meo judicio, intellectum tuum sic non illuminavit, sive quod idem est, habitu fidei divinae non donavit, quantumvis etiam veritates aliquas, à Deo autore profectas, juxta nobiscum admittas. Quare neque loquutus, meo judicio, tecum est. Imo cum primis neque verum intimumque sensum dogmatum, religioni vestras propriorum, intellectui tuo proponi fecit sive insinuari. Non profecto per Scripturas, quum pictos quidem codices habeas forsan, ut dixi; Scripturas vero illic hactenus non item. Qui enim alium sub iis sensum concipit*, [noot: Vide Henoticon dissecti Belgii, part. 4. cap. 5. edit. 2.] quam à Deo ipso intentus est, is verbum Dei non habet, sed verbi divini signis pictis figmenta propria palliare saltem quaerit. Tu alium illic sub iis sensum concipis meo & Catholicorum judicio, quam à Deo ipso intentus est, eumque pro indubitato verbo divino venditas. Nostro itaque judicio Scripturas, sive verbum Dei scriptum, sic non habes, sed verbi divini signis pictis figmenta propria palliare saltem quaeris. Et per consequens, Deus tibi per Scripturas, nostro judicio, verum intimumque sensum dogmatum cumprimis religioni vestrae propriorum, intellectui tuo proponi sive insinuari non fecit. Perinde itaque nunc est, ac si negem, [p. 108] Deum tibi religionis capita praescripsisse; (nempe quum solam Scripturam pro verbo Dei agnoscas.) Et ergo falsum est, concedere me, quod Deus religionem non minus tibi praescripserit quam mihi. Quicquid, inquam, à Deo tibi praescriptum putas, de eo non aliunde tibi constat primario, quam quia naturali tuo intellectui placuit sub ea ratione id eligere, ac si Deus tibi intus loquutus fuisset; quae est miseria vel certe imprudentia maxima. Atque ita immotum adhuc stat, quod dixi; nimirum imposssibilem probatu mihi esse Syllogismi mei principalis Minorem.
Hae, inquam, sunt rationes, cur de duabus istis tuis Conclusionibus tecum, prout voluisti, congredi integrum mihi neque fuerit neque etiam futurum unquam sit. Nihilominus tu id strenue flagitas, & flagitationem quidem istam undiquaque decoram ac justam esse, alta voce exclamas. Sed unde obsecro hoc mihi ostendis? Nihil sane ex te audio, nisi quod magnam ex disputatione de assertionibus istis duabus utilitatem speres. At non sufficit, carissime mi, affulgere tibi spem aliquam utilitatis, nulla interim habita ratione aequitatis. Alias & ego plurima mihi utilia postulare ab aliis possem, qui & mihi nihil debent, & suis rebus carere sine detrimento ipsimet nequeunt. Facessat ô facessat utilitatis respectus, qui conjunctus cum neglectu aequitatis. Revera autem totum iniquum est quod à me fieri voluisti; utpote vires meas excedens. Non, [p. 109] inquam aliam reddis causam, ita audacter me urgendi, quam utilitatem: prout ex tuo ipsius sermone cognoscere licet.
De quaesito enim tuo priore agens: Cur autem, inquis, rigidius heic abs te responsum exigam, causa haec est, quod propositum mihi sit tecum non de hujus vel illius articuli veritate disputare, (factum hoc à nostris & vestris abunde,) sed de articulorum credendorum necessitate & momentis: (heic temetipsum involvis, dum necessitatis eorum, quae credenda sunt, mentionem injicis, quae non huc pertinet, sed ad quaesitum tuum posterius, ut scis.) Etenim, mi Nihuii, cum ab Ecclesia vestra secessionem facere coactae sint Ecclesiae Reformatae, & secessionem justam fecerint, quum à vobis salutis aeternae spes fidei nostrae hominibus praecidatur, de vestra quoque salute desperent Reformati, aliique in aliorum condemnationem proniores simus; utilissimam semper judicavi illam controversiam, quae discrepantium opinionum necessitatem (apage hinc iterum cum tua necessitate, & usque ad quaesitum posterius eam reserva,) propius expenderet. Si enim de capitibus ad salutem creditu absolute necessariis sit dissensio, (voluisti dicere, si non dissentimus à vobis in iis, quae nos, tuo judicio, damnant,) scio, Ecclesiae unitatem servari non posse. Si vero de dogmatibus ad salutem non necessariis, (voluisti dicere, si vero nullus nostrorum articulorum, tuo judicio, nos damnat,) servandam esse & ser- [p. 110] vandam fuisse arbitror. Hunc ergo in finem quaesivi scire: quis fidei meae articulus, aut qui articuli sint, qui me damnationis aeternae reos faciant, (jam recte siles de necessitate credendorum,) aut quod idem est, à salute aeterna excludant. Ecce, utilitatem saltem tuam inculcas, & hanc satis esse censes ad cogendum me, quamadmodum dictum est. Verum id ego jam ante negavi. Nunc addo, quod ita mirabili insuper ac perplexo argumento utilitatem ostendas, uti nesciam equidem, an in formam syllogisticam illud redigi possit. Interim tamen gratias habeo de sermone isto tuo: si dissentimus à Pontificiis in iis, quae tuo judicio non damnant, servandam esse Ecclesiae unitatem, & servandam fuisse arbitror. Meo enim judicio, tua te dogmata, quibus à nobis dissentis, tametsi etiam falsa sint, non damnant tamen ex sese, ut audivisti. Secundum te igitur servanda fuit & servanda est Ecclesiae unitas. Gratias, inquam habeo. Neque nunc superest quidquam, nisi ut spem factam impleas. Adesdum itaque actutum, amice, & serva nobiscum unitatem: adeoque desine dicere, sive praesupponere tamquam principium ab nostrûm utroque concessum, coactos fuisse Reformatos secessionem à nostris facere, & secessionem justam fecisse, & de salute nostra merito desperare: nihil enim horum apud me evangelium est. Caeterum quum hactenus nisi minus effeceris, quam jure exegi à me posse responsum istud ad quaesitum tuum prius, an forsan alibi me invadis [p. 111] fortius? Verba quidem tua itidem sunt: cum diffiteri non possis, multa mihi tecum communia esse fidei dogmata, operaepretium nos facturos arbitrar, si de controversis aliquot dogmatibus speciatim inquiratur, num ea tanti momenti sint, ut à salutis aeternae spe vel te (expunge illud, vel te; loqueris enim de dogmatis non nisi tuis, quae certe me non damnabunt,) vel me excludere credi debeant, quicquid sit de eorum veritate aut falsitate. Neque enim dixeris, omne verum praecise ad salutem creditu esse necesiarium, (quorsum sodes iterum in mentem tibi loco alieno veniebat necessitas credendorum?) aut omne falsum & errores quosvis apistías [infidelitatem] mortiferae nomen mereri. Summa est: operaepretium sive utilitas te in me exstimulat, aliud nihil. Atqui absit, uti utilitatis tuae gratia affirmem id, quod falsum esse sentio aperteque profiteor. Sed neque utilitatem tamen syllogismo aliquo manifestam facis, verum confusa saltem oratione denuo uteris, perinde ac si rhetorem agere tempus fuisset. Hoc tamen videris velle. Si multa fidei dogmata communia habemus, & fieri potest, uti ea quae Reformatis sunt propria, quantumvis etiam falsa sint, neminem tamen damnare comperiantur, si disputando hoc investigetur; utile sane fuerit pro tollendo ex Ecclesia schismate, disputationem ea de re institui. Sed multa fidei dogmata communia habemus, & fieri potest, uti ea quae Reformatis sunt propria, quantumvis etiam falsa sint, neminem tamen [p. 112] damnare comperiantur, si disputando hoc investigetur. Ergo utile fuerit pro tollendo Ecclesiae schismate, disputationem ea de re institui. Respondeo, concessa majore, negari à nobis minorem, non quoad posterius membrum, sed quoad prius. Negamus, inquam, ullum nos habere dogma fidei vobiscum commune. Conceditis quidem, itidem ut nos, trinitatem Personarum, divinitatem Christi, & similia: inde autem non sequitur, articulos fidei divinae nobis esse communes; quum alioquin fide divina praeditos vos esse necessum sit; quod, nostro judicio, falsum est, ut supra monui. Mera, inquam, opinione humana articulis veris astipulamini, perinde atque Iudaei, Turcae, & id genus caeteri. Qui proinde aeque proprie dicereritur habere nobiscum fidem ex parte communem, ac si dicam, ex parte astronomum esse rusticum ilium, qui relatu astronomorum cognitam habeat Eclipseos lunaris proxime imminentis horam. Unde & hoc obiter colligo, articulos fidei tuae, qui nostro etiam judicio veri sunt, prorsus nihil tibi profuturos ad consequendam salutem aeternam. Ecce ne utilitatem quidem recte probasti iterum.
Quaesitum alterum cur itidem urgeas tantopere, peculiariter non explicas. Ergo ex verbis tuis de necessitate credendorum, quae tibi antea intempestive excidebant, argumentum pro te aliquod ipse formabo. Si quidam fidei dogmata communia habemus, & fieri potest, uti ea, [p. 113] quae Pontificiis sunt propria, quantumvis etiaro vera sint, non tamen judicio divino ad salutem creditu necessaria comperiantur, si disputando inquiramus; utile sane fuerit pro tollendo Eccleliae schismate, disputationem hac de re institui. Sed quaedam fidei dogmata communia habemus, & fieri potest, uti ea, quae Pontificiis sunt propria, quantumvis etiam vera iint, non tamen judicio divino ad salutem creditu necessaria comperiantur, si disputando inquiramus. Ergo utile fuerit pro tollendo Ecclesiae schismate, disputationem hac de re institui. Respondeo, concessa, ut superius, majore, negari, praeter prius, etiam posterius membrum minoris. Nunquam enim quisquam disputando evincet, nihil eorum, quae nobis propria sunt, judicio divino creditu esse necessarium. Quicquid contra objicietur, dissolvere parati sumus. Male ergo & heic utilitatem demonstras. Ac licet eam demonstrasses, non tamen hoc sufficeret, ut jam toties dixi.
Manifestum itaque est, non probatum esse abs te, quod ego tenear postulatis tuis satisfaccre aut locum dare, ideoque merrito adhuc me tibi illud denegare. At inquis exultabundus: Ergo gratulabor Reformatis, in quorum Confessionibus nihil reperiri possit, ob quod damnandi sint, econtra autem omnia contineantur ad salutem judicio divino creditu necessaria. Gratulatio sane duplex, at mirifica utraque. Quid enim refere, inquam, in Confessionibus vestris [p. 114] nihil esse, ob quod damnandi sitis? Sane errores, in quacunque tandem religione sit, non damnant quemquam, sed peccata, quas sciens quis volensque commiserit, nec poenitentiam egerit. Secundum te quidem fidelis & contritus animus veniam peccatorum à Deo obtinere vobiscum potest: secundum nos autem vera fide caretis, nec est vera contritio, quae non nascitur ex vera fide. Taceo caetera, quae monere heic possem. Sic, ut ad alteram gratulationis tuae partem veniam, quî sodes ita tibi plaudis ipse domi, quasi in Confessionibus vestris omnia contineantur ad salutem judicio divino creditu necessaria? Non profecto ego hoc tibi concernandum negavi, plura, judicio divino creditu necessaria, demonstrari à me, prout postulasti, posse. Sed nec aliunde certus es. Affirmas quidem, te certum esse; verum certitudinis rationes tales adducis, quae te incertissimum potius esse produnt. Ita habe, inquis, certitudinis meae rationem, quae tibi nunc sufficere debet, esse hanc, quod rogatus toties, ut mihi articulum salutiferum (voluisti dicere, ad salutem judicio divino creditu necessarium, alias enim, quem ego salutiferum esse judicem, indicavi tibi,) quem non credam, indicare toties detrectes. Sed non sola est haec certitudinis meae ratio, (ais) verum secundaria. Primaria, & qua totus nitor, est verbum Dei scriptum idque infallibile. Respondeo: Et secundaria & primaria certitudinis tuae ratio nulla est. Ista sic habet: Nihusius amico suo Batavo de- [p. 115] monstrare evidenter nequit, quidnam eorum, quae non continentur in Reformarorum Confessionibus, judicio divino creditu necessarium sit, Ergo Batavus ille certus est, in Confessionibus Reformatorum contineri omnia judicio divino creditu necessaria. Viden? ratio haec sufficere mihi certe non debet, quia non potest. Sed neque è Scripturis unquam erues, in Confessionibus Reformatorum contineri omnia judicio divino creditu necessaria. Nullibi, inquam, tale quid reperitur in Scripturis. Mere itaque humanum figmentum est, itidem ut Photiniani & Anabaptistae fingunt, in suis Confessionibus contineri omnia judicio divino creditu necessaria.
Quare ut, summatim rem totam complectendo, finiam, constat, ni fallor, abunde, & justis de causis disputationem de tuis postulatis me detrectare, & causas tibi contra esse nullas ita vehementer me porro urgendi. Tu nunc obsecro responde mihi ad haec duo: 1. Ob quem vel quos artsculos, quos ego credo hactenus, tu me damnes, 2. Quidnam eorum, quae ego non credo, creditu necessarium à Deo judicari existimes. Neque vero responde saltem, sed simul argumento aliquo sententiam utrobique tuam haud gravatim nobis confirma. Si commode non potes, imprudenter mihi quaesita tua proposuisti: memor enim esse debuisses, proponi tibi similia posse. Si potes, tenêris utique; utpote qui in eorum coetu es, qui à nobis discessere, subditi à suis superioribus, oves à Pa- [p. 116] storibus. Quod si vero id quod peto, liquido praestiteris, spondeo, ad partes vestras me concessurum. Sin minus, non modo manebo, illic ubi sum, constantissime, sed, quasi necessitas quoque compellat, exprobrabo tibi cun exaggeratione tuum illud calidiusculum, coactos fuisse Reformatos secessionem à nostris facere, & secessionem justam fecisse, & de salute nostra merito desperare.
Atque haec hactenus. Reliqua, quibus mea reliqua impugnas, examinabo proxime separatatim. Nunc hoc saltem dico, nec inscita artis Logicae, nec dolo sophisto me, relictis tuis postulatis, confestim accessisse ad expedienda haec duo: 1. In omnibus fidei tuae articulis, meo judicio, nihil esse, quod tibi utile sit ad salutem. 2. Ex iis, quae hactenus non credis, meo judicio necessarium tibi esse judicem aliquem infallibilem. Neque enim venditavi haec pro responsis directies ad postulata ista tua, sed ad id saltem, quod scire itidem velle non minus videbaris, an articulos tuos revera tibi esse proficuos censerem, & quosnam contra ex articulis nostris propriis heberem pro necessariis ad salutem. Vale Vir Clarissime. Coloniae, 25 Augusti, 1624.
QUem tu Britannum esse credis, Nihusi doctissime, non magis Britannus est, quam [p. 117] Thrax aut Scytha. Britanniam adivi nunquam, sed redux è Gallia inter Cantium & Iccium promontorium eminus eam vidi, & ex montium albicantium splendore veterum Albiona esse didici. Quare, quod quintum diem mensis Februarii populari meo S. Bonifacio sacrum dicis, ex eodem errore fluxit. licet Sanctorum memoriam non tam diei hujus vel illius, quam virtutum piâ recordatione venerari soleam. Male de Patria mea & rebus edoctus fuit, qui haec ad te retulit. Nec tamen nullibi verum dixit, cum Philosophiae me studiosum, & artis Medicae Doctorem esse affirmavit. Logicam in Academiâ hac; Philosophiam, litterasque humaniores in Collegio Theologico Ill. Ordd. professus fui. Postea communis, quae patriam universam concussit, calamitas, etiam me triobolarem hominem involvit, & capitis diminutione mulctavit, non ob maleficium aliquod, sed quod Remonstrantium, quos vocant, sententiae patrocinium meum commodaverim. Ex illo tempore medicinam, veluti alteram naufragii tabulam, amplexus sum, & inter iatrôn paîdas, [Medicorum filios,] nomen meum professus fui, licet à praxi ipsa quam maxime abhorream, partim quod alienâ miseriâ nimis afficiar; partim, quod artem illam magnâ ex parte stochastikên [conjecturalem,] esse comperiam. Quas in me congeris laudes, verecunde amolior. Magis tui erga me affectus, ac singularis tuae eruditionis testes litteras exosculor. Non diffundam in adu- [p. 118] lationes sermonem. Praeclaras ingenii tui dotes agnosco & veneror. Nec ob opinionum diversitatem minus honeste de te sentio, aut minore te obsequio porrò colam. Absit enim ut conscientiae aliena iniquus aestimator esse velim. Optaret utique D. Overbeecquius, tui meique amantissimus, se nobis praesentem adesse, quò collatis inter nos sermonibus controversiarum momenta pensiculatius expendi possint. In molem enim excrescunt scripta, & dum etiam minutissima examinantur, fastidium subit, primò scriptionis, inde lectionis. Orationem meam de Ente Rationis, quam petiisti, ad te mitto. Sed cave quaestionum Metaphysicarum, quae in hoc argumento tractari solent, anxiam decisionem exspectes. Philologica magis est oratio, quam Philosophica, & delectare magis studui, quam prodesse. Et volupe fuit tum temporis Lykianízein [Luciani more loqui.] Vale. Salutem tibi dicit D. Overbeecquius, & Kinderlingius. Lugd. Bat. 1625.
13. GODEFRIDO DE HAESTRECHT S.P. |
LItteras tuas, & adjuncta aliorum carmina legi lubens. Priores memoriam mei, & singularem tuam in hoc scriptionis genere diligentiam testabantur, quam te non remittere in ipsis remissionibus laetor. Vegeta ingenia, quò plus recessus sumunt, hoc vehementiores impetus edunt. Et ita te dignum est, cujus indoles, [p. 119] ingeniumque excellens ad alta te vocant, & illud Homericum instillant, pantoíês aretês mimnéskeo. [omnifariae virtutis memento.] Prorsus ad symboli tui sensum te componis, & parta tenens, non parta sequeris. Cum hic esses, egregiâ ignorantiae simulatione nos elusisti, & affectatâ sermonis barbarie frontem mihi aliisque saepe corrugasti. Nunc alibi positus, ut admirabilior sis, ita scribis, ut etiam doctissimos scribendo post te relinquas. Legerunt litteras tuas viri eruditi complures, qui mihi etiam jurato fidem non habuissent, istas à te profectas esse, nisi manus tuae character ac inscriptio assensum extorsissent. Habes hanc tuam, mi Haestrechti, hypocrisin communem cum L. Iunio Bruto, Primo Romanorum Cusule, qui ex industria factus ad imitationem stultitiae, longè alius ingenio erat, quam cujus simulationem induerat. Habes communem cum Doctore Angelico, quem ob fictam rerum imperitiam & pertinax silentium, bovem condiscipuli vocare solebant. Sed veniam hujus tui facti facile à me impetrabis, in quem, pro tuo in me jure, quidvis tibi licet. Tu tam praeclarae mentis igniculos constanti industriâ suscitare perge. Ita futurum est, ut quae in te sunt non vulgaris doctrinae semina, ad eximiam frugem propediem adolescant. Poëma illud in obitum Praetoris à Zuylen optimi textoris carmen est, qui corrasis hunc inde versibus centonem istum contexuit. Sed hoc vulgari nolo: neque enim mei moris est sartoriam aut in texto- [p. 120] rum artem depreciare. Rogas obnixè, ut saeviente hic pestilentiâ ad te veniam; sed ne veniam, in causa sunt tot compedes & numellae quibus miser constringor. Vis syllabum? probibet uxor, cui imperii domestici partem dote jam pridem vendidi, prohibent liberi, qui Lapytharum instar, absente me, in se mutuo saeviunt, praecipuè cùm dentibus sacrificandum est, & de partiundâ offâ controversia incidit; prohibent sudia, & suscepta Italiae descriptio, prohibent & alia plura, quae Elegia me fusius exequetur, quam propediem mittam. Iuvat enim gratâ studiorum varietate nunc solutâ nunc adstrictâ oratione te affari. De peste quid scribam? Utinam nihil haberem quod scriberem. Luctus ubique pavorque & plurima mortis imago. Augent calamitatem publicam clarissimum virorum obitus, Vorstii primùm, nunc quoque Thomae Erpenii. Vorstio oratione publicâ parentavit Cunaeus, ego carmine, cujus copiam tibi facio. Erpenio Vossius justa solvit. Orationum utriusque, ubi praelum effugerit, transmittam. Sed à bove ad asinum, ut est in proverbio. Mansfeldus an è naufragio evaserit, an per Neptuni regna ad loca silentium abiverit, in incerto est. Ego evasisse arbitror, & in Angliam appulisse. Kaholikóteroi [communiores] eò pervenisse asseverant, quo dives Tullius & Ancus. Ex fide dignis authoribus habeo in Galliâ conscribi equites mille & quingentos, ut Bredanis unà cum Anglorum copiis succurrant. Vale. 1624. Lugd. Bat.
[p. 121]
LItteras tuas bilingues, Gallo-Belgicas puto, summa cum voluptate legi, amicorum candidissime. Nisi ex hominum te stirpe satum scirem, hirudinem te vocarem, cui bisulcam linguam dedit natura. Exspecto, ut propediem, (libet jam jocari) litteras mittas, fronte Belgicas, ventre Latinas, caudâ Gallicas. Ita chimaeram novam cudes, quae capite leonem, mediâ sui parte lupam, caudâ Gallum referet. Sed quam tu operose silentii tui culpam diluis, quantos fluctus in simpulo excitas, quam sudas, ut me eidem culpas affinem facias, quod cum vel maxime eviceris, gratulabor tamen mihi, qui istis querelis effecerim, ut tu antea pisce mutior, factus fis Romuli nepotum disertissimus. Si ita aliorum causas dixeris, uti hic propriam, optimus eris clientum tuorum patronus. Argumentis tam validis, tam densis ad versus me disputas, ut conclusionem tuam libens tibi largiar. Quid, quod Dialecticae artis non immemor, Syllogismos cornutos formes, omnium ad constringendum adversarium efficacissimos. Scis utique cum Logico tibi rem esse, quem proprio armorum genere confossum & prostratum, veluti in pulvere victum, calcas. Superest, ut canas:
Ite triumphales circum mea tempora lauri,
Incidit in casses* praeda petita meos.
Etiam, quae optima disputandi methodus est, [p. 122] retorsionibus uteris. Ego aliquem Pititissare scripseram, tu illum Barlaeisare appositè regeris. Ego Graecum aliquod proverbium adduxeram; tu me Graecissantem explodis, isthoc tuo dico: Qui Graeci vocentur nescio, Graecum non legitur in meo Codice. Cave istiusmodi incondito sermone posthac utaris, genus hominum maledicum, & contemptus impatiens. Non mirum Codicem vestrum Iustinianeum Graecè non loqui, cm vix Latinè loqui sciat. quin & illud crede, libros, quos Pandectas vos vocatis, quasi omnia continentes, minime pâsan sophían déchesthai. [omnem sapientiam continere.] Rursus Graecè loquor, vel ob hoc solùm, ut tibi aegrè sit. Narras in litteris tuis casus & fata tuorum; nunc mortes, nunc nuptias, laeta, tristia, candida, nigra; rides, fles, in eâdem chartâ comicus & tracigus, nunc soccum nunc cothurnum indutus. In summa, nullibi non mirabilis es; & quod verè oratorum est, jam sublimi, jam humili, jam medio dicendi charactere usus, orationem rebus accomodas. Obitum certè sororis tuae ex animo doleo, quae numerosae proli desiderim sui, marito familiae curam reliquit. Sed quod Doctorem Borrium scribis afflatum calidiore aura, quae vulnus alit venis, & coecos suscitat ignes, nesco an dolere, an gaudere debeam. Subit jam enim illud graecorum Epigramma:
Pâsa gynè cholós estin, échei &c.
[Omnis mulier biliosa est, habet &c.]
[p. 123]
Ego viro optimo & mihi ob raras virtutes colendo, omnes deos & deas conjugales propitias precor. Utinam parem suis nanciscatur virtutibus. Non debebat, quâ est morum suavitate, esse gynaikokratoùmenos. [sub muliebri imperio vivens.] Meministi insuper D. Iacchaei. Is calide Medicinae professionem ambit; sed vereor ne in possessione repulsarum sit. Nosti seculi hujus mores. Dignus & indignus ablativum regunt: & uti vos dicitis, plus valet favor in Iudice, quam lex in Codice. Sed ad tuas litteras revertar, satis Latinas, &, qua parte disputas, nervosas. Injuriam profecto & tibi & mihi feceris, nisi saepius scripseris. Sola Breda, Mansfeldius, Bethlemus Gabor abunde materiem scribendi sufficient. Pro carmine Rectoris vestri, viri doctissimi, gratias tibi ago. non caret Epigramma acumine. Graecum, quin magis emphaticum sit, non dubito. Nunc aliud tibi carmen mitto, quod nuper in obitum D. Vorstii scripsi. Scazon est, sive versus claudicans postremo pede. Plus gravitatis habet quàm nuperum nostrum Epigramma. Remissius jam per Dei gratiam saevit lues ista. Migrarunt superiore hebdomade 280 animae. Vale, vir doctissime. Lugd. Bat. 17 Decemb. 1624.
ORnatissime Vir,
Quod litteras tuas priores bilingues vo- [p. 124] caverim, & trilingues me propediem expectare scripserim; non scripsi ut te riderem, sed ut rideres. Cum enim te festivo & minimè moroso esse ingenio virum scirem, studio captavi hoc festivae dictionis argumentum, & luxuriatus hic nonnihil fui suavius; ut & mihi minus molesta esset scriptio, & tibi minus ingrata litterarum mearum lectio. Putabam etiam licere mihi apud te liberius jocari, nec veritus fui offensiunculam ejus, quem inter amicissimos semper habui. Nec illud, quod de triplici charactere scripsi ab alio animo profedum puta. Familiare est litteris quaevis inspargere, laeta, tristia, extera, domestica, quae ad nos, quae ad alios spectant. Et frustra methodici sunt, qui leges scribendis epistolis ferunt. Nihil hic peccasti, nec te peccadisse innuere volui. Sed ne nihil scriberem, volui lepidè apud te nugari. Quod si nimis hac in parte familiaris tibi fuerim, ignosce quaeso, & judicii culpam omnem crede, non animi. Non sum ex eorum numero, qui amicum perdere malunt, quam sententiam. Et tu tamen nigrum salem adspergere videris, dum ita in Criticen inveheris, cujus ego sum osor maximus, ubi intra voculas, commata & puncta constiterit. Quare si isto lapide me feris, innoxium feris, & ut cum Aristotele loquar, tu me laedis, sed ego non laedor. Iterum repetam, jocari volui. Si bona intentio (jam cum Theologis loquor) factum justificat, à culpa omni liber sum. Quidquid sit, offendere amicum non debebam, [p. 125] nec volui amicus. Et nosti indolem meam. Odi supercilia, frontes caperatas, & morosam illam quorundam in familiaribus litteris sermonibusque gravitatem. Quod si seriam magis amas scriptionem, quam jocosam; induam posthac fastum Theologicum, & eo orationis genere utar, quo sacra sua peragere solent Numae sacerdotes, aut in Comitiis declamant Electorum Legati. Sed aut ego vehementer fallor, aut minus ad palatum tuum erunt tam sacra condimenta. Praestat erasmiázein. [Erasmiano more loqui.] Bethlemum nominas & Mansfeldium, magna nomina: quorum ille imaginarium, hic verum militem conscribit. Uterque spes nostras lactant, & maximorum votorum reos Belgas faciunt. Breda Austriacum & Auriacum exercet, quo eventu, novit ille, qui res humanas nutu temperat. Is ut valetudinem tibi sartam tecum praestet, toto pectore rogo voveoque. 30 Decemb. 1624.
16. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
TRansmitto ad Te, Vir Nobilissime, effigiem ejus hominis, quem amicis tuis accensere jampridem dignatus es, hoc est, Barlaei tui. Non delineavit eam indocta ac rudis dextera, sed manus artificiosissimi pictoris nostri Davidis Bailly. Sexies, & amplius, sellam summa patientia pressi, & vultum ad quietem & gravitatem composui. Non persunctoriè imaginem [p. 126] hanc tractavit author, sed cura & diligentia incredibili, qualem adhibuisse opinor Apellem, cum Venerem pingeret anadyomenen. [mari emergentem.] Ipse judica. non ovum ovo, aut ficus ficui similior. Aut malè calculum posui, aut perplacebit tibi hoc vultus nostri ectypon. Quotquot hic viderunt, stupent, & linguis favent: nisi tu quid, docte Virorum, dissentias. Unum peto, ne optima pictoris coepta perdat nequam sculptoris manus. Suadet seriò pictor Bailly, ut exsculpi imaginen) cures Delphis à Wilhelmo Iacobi chalcographo celebri & laudato. Forte minore pretio operam Crispini Pas redimes; sed, Non curat altâ mente praeditus Cato, Quot solvat asses, &c. Libet alludere ad Baudii nostri elegantias. Certe, non potuisses me majore tibi beneficio obstrinxisse. Facies enim, ut per ora multorum volitet, quem publica sede excussit temporum calamitas. Et quamvis ipsa virtus sibi precium sit, nec modestia mea externos applausus ambiat, tamen oblatos sponte honores minime fastidit. Ego grati pectoris officia quavis occasione rependam. Et, si quid mea carmina possunt,
Nulla dies unquam memori te subtrahet aevo.
Da veniam, si plusculum mihi tribuere videar; tunc, cum bene de te mereri animum induco meum. Si redimiculis quibusdam imaginem ornari velis, per me licet, sed excrescet valde precium. Ubi eam lustraveris, redeat ad me, & siquid in eâ desideres, adscribe. Versus quoque [p. 127] tuos subjungam, quos recenti adhuc memoria circumfero. Sed quaeso liceat iis subscribere, G. de Haestrecht. nec hanc, quam ex nominis tui praestantia ac splendore gloriolam capto, mihi invide. Mansfeldius in Zelandiam appulit cum duodecim millibus Anglorum, Scotorum, & Germanorum. è Gallia exspectantur millia septem peditum, equitum duo. Ego Bredae nostrae metuo. In nervum res eruptura propediem videtur. Audio ex omnibus Germaniae partibus adventare Caesarianos, Tillium, Colaldum, Spinellum, Anhaltinum, & quae non nomina. Ego narrator rerum gerendarum esse malo, quam actor. Vale, Vir praestantissime, & hospitem tuum Equitem Treslongium, aliosque nuperi convivii consortes saluta. Lugd. Bat. 20 Februarii 1625.
PRaestabo fidem, & quasi per Styga jurassem, Di cujus jurasse timent, & fallere Numen, promissis non deero. Scribam, vel ad loquacitatem usque, ne denuo aut bilem tibi moveam, tus mihi neessitatem imponam eam placandi. Primum gratulor Tibi à febribus jam immuni, & ut valetudinem tuam tibi sartam tectamque praestet clementissimum Numen, votis omnibus contendo. Indignor Promethei furtum, & Iovis iram justissimam arbitror, qui istum ignis Solaris kléptên [furem] Caucaso alligavit, & vulture [p. 128] exedendum horribili decreto sancivit. Inde enim factum, ut mortalium generi febrium turmas ommiserit, & nuper tibi quoque. Dicat pro me Flaccus:
Audax Iapeti genus,
Ignem fraude mala gentibus intulit.
Post ignem aetherea domo
Subductum, macies, & nova febrium
Terris incubuit cohors:
Semotique prius tarda necessitas
Lethi, corripuit gradum.
Deinde munus illud tuum grato animo exosculor. Donasti me mihi, Ectypon prototypo suo. At ego non aereum tibi Barlaeum, sed illum ipsum offero, qui humanitatem tuam cum summa animi magnitudine conjunctam colit ac veneratur. Nec offero solum, sed eundem totum tibi mancipo, non antè emancipandum, quam corporis ergastulo animulam hanc emancipaverit vitae nescitque arbiter. Dignus es, quem docti omnes ament, qui semipaganum Poëtam tantis honoribus condecoras. Sed transeo ad viliora. De perspicillo perscribe distinctius: sunt enim non unius formae, alia majora, alia minora, quaeque contrahi ac extendi possunt per partes, vel uno ac continuo constanti tubo. De Lepore noli ultra esse sollicitus. Nec enim in gulae gratiam tanto molimine ac apparatu mactari cupiam innoxium animal. Rex Bohemiae ante octiduum Angliam petiit, classi, uti ajunt, nominis sui patrocinium, auxiliumque commodaturus. Lega- [p. 129] tus Regis Daniae apud Ordines auxiliares copias exoratum venit. Tu priusquam abitum pares, certiorem me fac, utrum posthoc litteras ad Dyckium mitti suadeas, an ad alium. Vale. 1625. Lugd. Bat.
GRatulor te tamdem post longos errores, & exilii taedia sospitem in patriam reversum, licet non infeliciter tibi cesserit ista tua peregrinatio. Neque enim, quod Ulyssi contigit, Circes aut Calypsus, contemptissimorum scortillorum gratiam exul meruisti, sed invictissimorum Sueciae ac Poloniae Regum, quos munificos quoque erga te expertus es. Ita fit, ut quos domi fastitiunt sui, eos ab omni partium studio alieni exteri venerari soleant. Versus tuos avidè perlegi, quibus hic illic stribliginis nonnihil affudit loci genius. Sunt enim, uti fateris ipse, sub Septentrione, & inimico Musis axe nati. Iambi tui pagis plaecent, Elegi minus. In illis plus laborasse videris, in his minus. Illi omni gravitate non carent, horum nimis humilis est dictio, & minus Poëtica. Non adscriberem judicium meum, nisi ipse exposceres. & scio non aegrè te laturum hanc virgulam censoriam. Aliquot in locis prosodiae rationem minus habuisse videris. Sed facilis est hic error iis, qui librorum omnium ope destituti versus scribunt. Iam ante quoque libellum poëmatum tuorum [p. 130] Sueco-Polonicorum vidi. Nihil in iis occurrit, quod nostrates offendere possit. nec dubito, quin tutò eos in publicum exponere liceat. Vellem de his & aliis coram tecum loqui, & itineris tui varios casus & discrimina ex te audire. Illud certè in magna felicitatis tuae parte pono, quod Baculaureatum, quem Batavia & Gallia tibi invidit, Suecus aliquis tibi non rogatus, absque ornamentis & scholarum insignibus, contulerit. Ego ad nos properanti aedes eas in hospitium offerrem, sed eas undique occuparunt convictores nostri. Ubi veneris, prolixiore oratione morabor. Nunc vale, & adversus seculi hujus fraudes prudentia animum tuum muni. Lugd. Bat. 21 Febr. 1625.
SErmonem Tuum, quo Elegiae meae rationes dispungis, tradidit mihi Doctor Verburchius. Nunquam majore usura sortem exposui. plus quam fenerator sum, qui pro rancidis versiculis gravissimum tuum carmen lucratus sum, &, quod omni auro charius habeo, in amicorum tuorum numerum transscribi merui. De me ita statuas velim, eum me esse, qui ob eximias ingenii dotes, pene ad superstitionem te veneratus fui. Sed tacito hactenus animi assensu, nunc apertâ litterarum confessione. Mitto jambos aliquot in Otiorum tuorum libros, quibus quam te amem, significatum volui. Si Poëmatis [p. 131] tuis eos praefixeris, aliquid fortè à nominis tui splendore gratiae, aliquid à tuorum carminum contactu laudis impetrabunt. Nos hîc in umbra vivimus otiosi, hinc luctantis secum Patriae, illinc crescentis tuae virtutis spectatores. Tu, si beare nos velis, Virorum eruditissime, litterarum subinde alloquio de valetudine tua & communibus studiis nos certiores fac. Vale. Lugd. Batav. 10 Mart. 1625.
[Volgens Worp is de brief uit mei].
20. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
TAndem apud nos belli inclinationem fecit Mavors, & post obsidionem longam Breda hosti cessit. Mirum, quanta hanc calamitatem scruta sit animorum & rerum perturbatio. Nostrates, uti insolitos fortunae successus minus aequis animis ferunt, ad omnem adversae sortis immodice stupent. Iam de Patriae Rectoribus & militiae Ducibus querelas audias, in quos negligentiae, peculatus, & proditionis crimina magna orationis libertate congerunt. Praecipuè in odia plebis incurrunt Muysius, praetor Dordracenus, & Marquettus equitum ductor. Ego, uti de arcanis Imperii judicium ferre non praesumo; ita nec vanas plebeculae voces magni facio, nec maximorum virorum facta anxie ponderare soleo. Illud verum est, illorum jam virtutes praedicari, quos imperii fastigio decussit superiorum temporum iniquitas. Utique exactiones novae ac toties iterata displicent. Pla- [p. 132] cet Patria, Religio, Senatus, quoad vocis ac linguae praesidio defendi contenta sunt. Ubi zonam sollicitant, & loculorum opem implorant, friget amor Patriae, nec tanta relligionis vis est, quae liberalitatem persuadeat. Mirantur omnes tam aequis conditionibos deditam Bredam. quod ipsum alii magnitudinem animi in Marchione interpretantur, qui didicerit adversus vires hostium, non adversus calamitates contendere; alii in adulationem novi Principis factum putant, & istâ moderatione in dubios belli exitus, aut in leges pacis, aut induciarum lenocinia quaeri. Illud non parum miseriam publicam auxit, quod paulò antè urbis istius deditione decesserit Princeps Auriacus, magnum septum, méga Erkos, belli nostri, ut Homerico epitheto utar. Quae enim urbs dolo victa gloriam nascenti Principi peperit maximam, eâ penè amissa occidit Heros fortissimus. Ex morte ejus quidam laetiora sibi tempora promittunt, quidam tristiora. Iamque animos videntur sumere Remonstrantes, & audacius passim spe impunitatis concionari. Facilem, aut saltem non difficilem sibi pollicentur, Principem. Quid ego? epéchô, [cohibeo me,] & solatia fortunae meae à sola virtute, Dei Opt. Max. providentia, & majorum constantibus exemplis peto. Albim cum exercitu trajecit Danus. quae res animos nostrorum nonnihil erigit, licet non nobis, sed sibi ipsum belligerare credant prudentiores. In valle Tellina magni hostium [p. 133] successus jam retardati evanescunt. Interea dum Hispanum bellis lacessit Gallus, ecce bella civilia redintegrat Dux Soubisius. Is milite vicina Burdegalensium loca infestat, & classe instructâ regiis navibus, quâ potest, insidiatur. Ita Regis sui magnas molitiones intempestivâ rcbellione eludit. Sed audio adactum Regem, ut aut cum Hispano, aut cum Soubiio paciscatur, quò belli omnem vim in unum hostem convertat. Sed quid Anglia? classem molitur, cui se jungent naves bellicae Batavorum viginti. His Gubernatoris titulo praeerit Wilhelmus Nassovius, Vicegubernatoris L. Realius. De Sina & urbe Todos los Sanctos incerti rumores feruntur. Sunt qui nostros, sunt qui Hispanos cum totâ classe periisse affirmant. Ita facile affectus, partiumque studium cuique verum esse didtat, quod rebus suis expedire novit. Iam Europam mihi pererrasse videor, & res novas prolixe satis enarrasse. Finiam itaque, ne historiam potius & annales, quam epistolam scribere videar. Vale. Lugd. Bat. Iul. mense. 1625.
DEnuò mihi curandas ad te litteras tradit Thibautius. quarum cùm formam aut plicaturam intueor, ab eo proficisci arbitror, de cujus gente triumphavit olim Caesar. Didicit opinor Bredae parvo victitare, & tenui salino nudâque Cerere latrantem stomachum placare. [p. 134] Majora virtutum documenta ipsi invidit Spinola. Sed & haec quoque fortitudinis belIicae laus est, gulae insaniam pro Patriae salute perdomuisse. Ad te & me venio, qui litterarum tuarum conspectu languentem animum erexi. Voluissem utique tecum spectare stupendas istas Marchionis operas, & coronas, quibus urbem ad Romanorum exemplum cinxit. Sed quas tu erudito oculo adspexisti, ego artis istius ignarus adspexissem stupidus. Obsidionis istius & subsecutae victoriae fama orbem universum implevit, & Gallos, Anglos, Germanosque non leviter perculit. Neque enim crediderant conspirantibus in liberationem ejus quatuor Regibus, urbem illam expugnatum iri. Iamjam hac transit Laurentius Reael vir belli & Musarum studiis clarus. Is ad cassem Anglicam cum Hollandorum navibus viginti propediem se conferet. Iter parant septimestre aut octimestre. Mansfeldio iterum potestas facta ab Ordinibus militem conscribendi. Sed eget aeris Cappadocum Rex, Mancipiis locuples. Ex Anglis & Gallis conflatus jampridem exercitus penè totus diffluxit. Halberstadiensis oppidulum in agro Coloniensi diripuit, spoliavitque. Cohortes Tillianae & Anhaltinae ad nos adventant. Quid Comiti de Hoorn Bommeliae acciderit, non ignoras. Ego summi viri ingloriam mortem ex animo lugeo. Merito cum Aenea dixerit:
O terque quaterque beatos,
Queis ante ora Patrum Trojae sub moenibus altis
Contigit oppetere.
[p. 135]
Vale vir integerrime, & cordatissime. Lugd. Bat. 1625.
22. PETRO BOR, Secretario Ultrajectino. |
AMplissime Vir, Quum domum cogitaret filius D. van Someren, nolui eum sine meis ad te litteris ad suos redire. Etenim captanda nobis fuit occasio haec, ut initae inter nos amicitiae ac necessitudinis sacrum fedus mutuae scriptionis sacramento firmetur. Volui ego praeire, ut tuas elicerem, & respondendi tibi necessitatem imponerem. Fateor, vix tantum tibi otii superesse à Curiae negotiis, ut his minus lucrosis studiis vacare possis, tamen & amicorum habenda ratio, & post Reip. curas ad haec studia fecessisse, non omnino infrugiferum erit. Faciet haec excrcitatio, ut cum neglectis aliquandiu Musis in gratiam redeas, & quae subinde in scriptoribus Latinis legis ipse ad usum tuum transferre queas. Qui solâ ciborum contemplatione oculos pascit, frustra est, nisi in succum eos & sanguinem convertat: ita, qui optimorum authorum flosculos ac elegantias legit solum, nec stylo accommodat. Incessit jampridem animum tuum Latini sermonis amor. Sed crede, nullâ re magis illum addisci, quam legendo & scribendo. Quos legere oporteat & quo ordine nuper praescripsi. Iam alterum postulo, ut styli quoque officio animi sensus apud absentes designare [p. 136] queas. Nec est, quod rem magni laboris à me peti putes, cum in hoc studiorum genere te minus exercitatum sciam. Ideo enim optem te scribere, ut sine labore ea propediem possis, quae jam molestiam sorte aliquam facessent. Illud quoque scies, te homini tui studiosissimo & amantissimo scripturum, qui si quid naevorum aut stribliginis offendet in scriptione tuâ, eadem illud libertate & fide significabit, quà ad scribendum te impraesentiarum hortatur. Vale, vir spectatissime, & à me salve. Lugd. Bat. Cal. Aug. 1625.
23. GODEFRIDO DE HAESTRECHT S.P. |
FEriae Caniculares, Nobilissime Vir, quibus animum laxare solent umbratici Doctores, me Ultrajectum invitarunt, cum amicis & dentium & suavissimorum sermonum commercia uti facerem. Te desidero inter omnes primum, inter plures unum. nec tamen ita desidero, quin aliquo modo te frui mihi videar, dum memoria humanitatis & singularis tuas in me benevolentiae animum sustento. Uti enim in tesserae ludo, cum id quod volumus non cadit, arte sortem corrigimus; ita dum te careo, ideas tuarum virtutum fingo, meditorque; ac, quod miserorum est, imaginaria coena stomachum deludo. Imò haec ipsa dum scribo, tecum mihi loqui videor, & pristinae felicitatis portiunculam aliquam delibare. Quam pené totam mihi assequi videor, [p. 137] cum litteras tuas video, quarum lectione non minus revivisco, quam Solis radiis sub Veris adventum iners tellus. Tu jam in otio positus quid agis? coeli spatia metiris an terrae? Quodcunque feceris, dignum tuâ indole feceris, & raris ingenii dotibus. Sed & amicitiae non ita vasta spacia esse scias, quin & ea quoque metiri possis, non radio, sed mutuis crebrisque salutationum & litterarum officiis. Illa dum facis, admirabilis mihi es, haec cum facies, amabilis fies. Illa te plus quam vulgariter doctum, haec plus quam vulgariter amicum probabunt. Illis studiis lapis, his vives. Vitae enim suavissimam partem tollit, qui amicitias officia, mutuasque operas, tollit. Mitto apographum ejus Carminis, quod Thibautio scripsi, Tu namque putare esse aliquid nugasque meas apinasque solebas. D. Hogerbeetsius carceres pristinos liberiore domicilio commutavit. Intra primum ab urbe lapidem designatae illi aedes, extra quas, Canonicorum initiandorum ritu, pernoctare ipsi non licet. Tantum valuit Principis novi intercessio. Is Hagae est, miles in praesidiis locatus, Danus adhuc adventat, Gallus fluctuat, Italus victorias gloriâ elatior sua repetere pergit. Oppidum S. Salvatoris in alio Orbe positum ad pristinum dominum rediisse creditur. Nautis Duynkerkanis transfugis potestas facta est impune redeundi. Spinola moras trahit, an quia messem expectat? an quia ceris eget? an quia inducias molitur? tu divina, & Vale. Lugd. Bat. mense Augusto, 1625.
[p. 138]
NObilissime Hugeni,
Hesterno die illustrissimi Principis manibus publica Oratione parentavit Daniel Heinsius, & invicti Herois laudes magnifice exequutus est orator disertissimus. Ego quanquam nec scripturiam valde, nec tam magno Principe digna à me dici posse confidam: in publico hoc tam augusti funeris apparatu asymbolos [inutilis] esse nolui: & famae periculum subire malui, quam profani silenti reus haberi. Nec, ut verum fatear, impetrare à me potui, ut tam luculentum & oportunum Poëtarum furoribus argumentum Musis meis eripi sinerem. Conatus itaque fui brevi hoc Poëmatio summa tantarum laudum fastigia perstingere; nec sine Vate discederet is Princeps, cujus virtutum bellicaeque fortudinis vel umbram solum nulla vatum encomia exprimere valent. Mitto Carminis istius exemplaria aliquot. Optarem etiam Principi Auriaco illud exhiberi, cum faciles aditus & mollia fandi tempora esse noveris. Sed ab omni mendicitatis specie haec mea officia aliena esse volui, nec in turpem sordidamque nundinationem has Musas extrudo. Pro Poëmatum tuorum libro gratias tibi ago maximas. Eorum lectione ita afficior, ut enthusiasmo mihi corripi videar, cum in eruendis profundis eorum sensibus versor. Non scripsisti ea, mî Hugeni, aquae [p. 139] potoribus, nec iis qui in Belgico carmine mihi praeter rhythmum sectantur. Ex Characteribus tuis plenis reconditae eruditionis, modò sapientiae, modò virtutis praecepta, modò festivae oblectationis argumentu delibo. Quàm lepide Medicorum ordinem perstringis? Quam graviter boni Concionatoris munia enarras. Sed cur nullum mali Concionatoris characteren exhibes? an quia nullum talem esse arbitraris? an quia à crabonum ictibus tibi times? Posterius suspicior. Provinciam quam nactus es amplissimam dignissimamque tibi ex animo gratulor, & majora tibi & virtutum tuarum & laudum incrementa precor. Vale Vir praestantissime. Lugd. Bat. 1625. Septemb.
25. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
NOn oblivione tui, aut negligentiâ mea rariores ad te dedi litteras, Nobilissime Haestrechti, sed temporum iniquis occasionibus praepeditus. Avocarunt utique me ab urbe amicorum meorum funera, quorum exequiis, quae Brilae celebratae sunt, me interesse oportuit. Quanquam & operaeprecium fuerit aliquandiu siluisse, ut te expostulantem audirem. Exosculor enim illas tui litigantis voces, & tunc te amicissimum mihi comperio, cum inimicissimum te esse simulas. Verum operam dabo posthac, ne irascaris, aut silentii mei pertinaciam ultrà exprobres. Ita enim te litteris meis [p. 140] obtundere in animum induxi, ut non silentii, sed nimiae loquacitatis me propediem fis incusaturus. Quae de valetudine tua tristia mihi narras, animum mihi penè expectorant. nec jam ipse meus sum, quoad tuus esse desinis. Itane vegetum illud, masculum & torosum corpus lectulo affixit aliquoties febricula. Odiem funestum, quo te maligna illa calamitas, me verò calamitosum istud nuncium perculit. Sed gratulor convalescenti, & quasi eâdem te cum animâ viverem, eundem tecum spiritum traherem, idem corpus, circumgestarem, & salutis tuae gaudiique, & morbi dolorisque consortem me experior. Tanta amantium conspiratio est, & arcana connexio, ut vitam penè ac mortem communem sociamque habeant. Loquor candidè, nec ad apparatum haec scribo. Aut incolumem te videre gestio, aut jucundissimam mihi vitae meae partem ereptam arbitror. Non desinam, quod unum possum, apud Deum sospitatorem nostrum precibus contendere, ut te tibi primum, mox mihi restituat iis viribus praeditum, quibus Aligeras diro fregisti pulvere nubes. Nunc per amicitiae nostrae sacra foedera & si quid tibi fuit. Dulce meum, precor, ut vel ad biduum saltem ad nos excurras, & tui compotes facias. Fortè in sinum tuum effundam, quae religio fuerit scribere. Scis, non benevolentia solùm & beneficentia, sed & convictu constare amicitiam, qui amicitiae velut flabellum eit. Nec frustrà disputat Aristoteles, utrum inter [p. 141] absentes amicitia coli possit. Ego, nisi lectionum compedibus vinctus detinerer, jam ad te non irem solùm, non properarem, sed volarem. Superest, ut res gestas in fasciculum compingam. Dordraci, urbe inter Hollandicas primariâ, acerrimae contentiones exortae sunt inter.......... Iam ad Curiam edicto publico provocatum fuerat, cum sive contendentium metu, sive ne plebi in superiores querula; linguas dicacis fibula laxaretur, Princeps Auriacus sequester delectus est, qui re pensiculatius examinatâ componere lites Inter Pelidem tentabit & inter Atriden. Exequiis defuncti Principis Delphis interfui. Sed nec hae reprehensionis notam effugere potuerunt. Illud multos malè habuit, Dominum vander Myle in pompa funebri equum duxisse, ut Keneburgium aliosque taceam, quos Remonstrantium ordini inserunt publica judicia. Scribit ad me è Galliis frater, Soubisium mari, Espernaeum terrâ grassari, illum contra, hunc pro Rege, bellumque illud incrudescere indies. Regem pacis novas conditiones obtulisse, quas si admittant, pacem fore; sin minus, bella horrida bella: In valle Tellinâ obsidionem Rivae solvisse Marchionem Couvrensem, invalescente circumcirca Hispano: Sabaudum Genuensi territorio exactum suis jam finibus timere. Classi Anglicanae destinati milites partim morae taedio, partim pestilentiae metu catervatim aufugiunt. Procerum ibidem Conventum, quem Parlamentum vocant, solvit Rep. saeviente suprà ho- [p. 142] minum fidem lue istâ, dilapsis hac illac quaestoribus rationes publicae turbatae sunt. Vereor, ne magni illi conatus mole suâ & pondere ruant. Classis Duynkerkana adhuc in portu haeret, aestus marini ventorumque tempestates captans. Rex Daniae vallo se tuetur, & intra terminos inculpatae tutelae, ut Iurisconsultorum formula utar, se continet. Interea Tillius Ducatum Brunsvicensem expugnat, urbeculas occupat, & praesidiis munit. Nostratibus nondum plenè persuasum est, Sinum illum Todos los Santos Hispano deditum. Exercet ille spes nostras, & vel hosti vel nobis ludibrium debebit. Vale, Vir praestantissime, & valetudinem tuam cura diligenter. Si Iupiter essem, ambrosiâ te alerem, quò immortalis efficiaris. Lugd. Bat. 1625.
DIlectissime Vir,
Desidero ex te intelligere, quî valeas, una cum mellitissima tuâ conjuge. Facit enim veteris amicitae & consuetudinis suavissima recordatio, ut libenter tecum vel praesens vel absens loquar. Ex quo tempore nuptiis tuis interfui, in quibus luculenta satis humanitatis tuae & benevolentiae erga me documenta dedisti, parùm aut nihil de te, aut rebus tuis intellexi. Illud tamen, ni fallor, jam nuper audivi, uxorculam tuam abortivisse, & tantos tuos labores absque [p. 143] fructu periisse. Non est, quod doleas. Saepe spes messis agricolam fallit, quam sequenti anno cum foenore reddit benefica Natura. Forte idem tibi accidet, & unius foetus jacturam gemellis compensabit Lucina mater. Theologi & Medici proliferum genus sunt: illi ob ocium & dies feriatos, quibus abundant, hi ob artis Medicae peritiam, quâ naturae negligentiam castigare, & impedimentis omnibus occurrere didicerunt. Sed quando tandem fidem solves, & nos invisos cum thori tui sociâ? Reciproca amicorum officia esse oportet. De meo erga se affectu non ambigis. Si minus instructâ mensa te excepero, faciam, ne leporibus & suavissimis careas sermonibus. Feriae Caniculares otia jam nobis faciunt amicis vacandi. Aut ne invisas necesse est, aut in poenam invisam te. De Patriae rebus quid scribam? Nota haec arcana tibi magis, quam mihi. Fratrem enim habes, qui propius deos contingit. Vale pectus integerrimum, & uxori, parentibus, fratribusque salutem imperti. Lugd. Bat. 1625.
27. GODEFRIDO HAESTRECHTIO. |
NObilisime Haestrechti,
Telam, quam tuo mandato orsus sum, feliciter pertexam, & ne veteri officio desim, res novas porrò enarrare pergam, licet non eâ gravitate, quâ res Romanas recitat scriptor Patavinus. Classis Anglicana, quae hactenus Eu- [p. 144] ropaei Orbis judicia exercuit, centum & octoginta navibus è portu solvit. Sunt qui eam Lusitaniae, sunt qui Hispaniae, non desunt qui Flandricis Insulis, quas Azores vocant, insidiari credant. Verùm, uti jam fama est, humanorum judiciorum temeritatem divina providentia elusit, disjectis hac illac dissipatisque ingenti tempestate navibus. Dii meliora piis, erroremque hostibus illum. Duynkerkana classis ejusdem tempestatis praesidio excessit, evasit, erupit. Dum enim nostri longius à littore recedere coguntur, ne, flante Aquilone, in Flandriae vada impingant, illa spacium elabendi nacta nostros plorare jussit. Nunc in piscatores impune grassatur, & vota mercantium verberat. Arsenius in Galliam legatus abiit, ut inito cum Anglis foederi Francorum Regis suffragio robur authoritatemque addat. Nec friget in Italia Mars. Hispanus Veruae urbis portas ac propugnacula expugnat per ignes suppositos cineri doloso. Nempe, sub terrâ etiam bellum gerunt terrae filii, nec coelum solum, uti Titanes olim, sed & Acheronta lacessunt. Genuates Pinnam arcem Sabaudo eripuerunt: In Valle Tellinâ Galli novis copiis aucto exercitu, quae passi sunt à Papenheymio damna, quà possunt, resarciunt. Rex Cimbrorum bellum trahit, edodus cunctatione subinde perfici plus posse, quam impetu & furore. Edictum ab Ordinibus Generalibus emanavit, quo reversi ex India Occidentali Argonautae promissis stipendiis excidisse denuncian- [p. 145] tur. Ita Salvator malè servatus servatores suos perdidit. Illud constat, remigium illud Ulyssis abominanda libidine, flagitiisque turpissimis indelebilem notam genti nostrae inussisse. Nulla fides pietasque viris qui castra sequuntur. Vale. Cal. Novemb. 1625. Lugd. Bat.
EXemplaria ista vultus mei curasti, sed sero admodum. Iam Panegyricum meum Henrico Principi dictum ad te transmitto. Tibi exemplar serva. reliqua amicis distribue, Goyeris, Helsdingio, & Borriis fratribus. Malim in his officiis tuâ, quam aliorum operâ uti: nec enim aliis ita familiariter usus sum, uti te. Etiam mihi vicissim quod curatum velis manda. Praetorem vestrum audio acrius in Remonstrantes animadvertere, uti & nuper Rotterodamensis concionem satis frequentem interpellavit. Collidimur magis magisque, & frangemur tandem, nisi avertat clementissimus Deus. O si sereno vultu nos adspectet votis multorum expetita pax. Iam bella saeviunt, & foris cum Hispano, domi inter nos committimur. Quem das finem, Rex magne, laborum! Scis quid Graeciam perdiderit? Oratorum petulantia. Scis quid Romam fastigio decusserit? ἔρις [discordia.] Et quod, quaeso, malum nos perdet? οὐχ ὁρίζω. [non determino.] Tu senti quod velis. nobis quod sentimus scribere non libet. Vale, vir ami- [p. 146] cissime, & num versiculi mei Canonico isti placuerint fac sciam. Ego, quâ sum facilitate, illos scripsi tuo rogatu, in gratiam amici. Sileris uterque, & fastiditis hominem vobis addictissimum. Nempe Aulae viciniores estis, & mores Procerum imbibitis, qui humiIe vulgus vix nutu dignantur. Lugd. Bat. 20 Nov. 1625.
NEc litterarum, nec amicitiae officiis tibi cedam, doctissime Hugeni. Tu me versibus tuis aliquoties alloqui dignatus es, & jam nuper ingeniosissimo Epigrammate, quod ob enantiofaneîs antifáseis mirifice placuit. Iam versus repono, sed, heu, claudicantes, quibus sola carminum forma praejudicium creet. Una cum iis Panegyricum meum mitto dictum Frederico Henrico Arausiorum Principi. Nec enim, dum animum à rancidis Philosophorum insitutionibus relaxo, quicquam magis, quam poëtarum secessus placent. Nec malè me de Republica mereri arbitror, cum Rectores ejus laudo. Scio non egere tantilli humuncionis praeconio summos Principes, nec meo applausu in tam augusto Famae theatro positis opus esse. Tamen volui, vel cum offensae metu, affectum meum erga Nassovios testari, & nimis officiosus audire, dummodo civis bonus & filópatris [amans patriae] habear. Nec honores prenso, nec praemia aucupor. Utraque [p. 147] supra sortem meam sunt. Scis Petronii dictum de bonae mentis sorore. Nisi fortè paucis serus accidat, quos aequus amavit Iupiter. Ego tua & paucorum familiaritate opes meas aestimo, & à litterarum tuarum lectione laetior abeo, Quam si me liquidus fortunae, rivus inauret. Vale, mi Hugeni, & quem amicum sors tibi obtulit, constanti ratione ama. Lugd. Bat. 17 Cal. Decemb. 1625.
30. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
QUid causae sit, Vir Nobilissime, quod tantopere de litteratum mearum tarditate conqueraris, non video. Ex quo enim tempore Ultrajecto discessisti, binas ad te dedi, uti non nisi binas ad te recepi. Nisi fortè hydropicis similis evadas, quibus quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. Quas liticulas moves de ab & de, nec non de syllaba chi, infra Catonem sunt. Nec in eo res Graecorum positas arbitramur. Uti enim tu in imagine mea libenter Barlaeum recognoscis, ita ego in istis nominis tui lineamentis te. Mitto iterum munusculum chartaceum, Panegyricum meum. Aliae enim merces non suppetunt, quas ad te extrudam. Sed ô miseriam! Danum fama est ingenti praelio à Tillio fusum, caesis duobus Ducibus Wilmariae, capto aut caeso Obertrautio, aliisque exercitus regii praefectis. Concionatores nostri, ob mistas naves in suppetias Regi adversus Rupellenses, ex [p. 148] umbone in Ordines debacchantur, etiam editis concionibus, & religionis suas socios ab iis opprimi conqueruntur, à quibus praesidium & opem expectare debebant. Nondum appulit Britannorum Legatus Buckingamus.Commissae navali praelio Duynkerkanorum, naves & nostratium aliquot: ex his duae desideratae, reliquae infami fuga sibi consuluerunt. Et terrestres & aequoreos Deos adversos experimur. Dic placandi viam & rationem. Assi aliam esse putas, quam seriam peccatorum resipiscentium & precum ardorem? Ego, cum & Patriae bene velim, mi Haestrechti, doleo adversam ejus sortem, & iratum nobis supremum Numen: cumque tibi bene velim, eundem Deum efflictim rogo, ut mentem tibi sanam, & nostri amantem in sano corpore usque conservet. Vale. Lugd. Bat. 16 Novemb. 1625.
31. IOHANNI BODAEO à STAPEL. |
MItto ad te, amicorum integerrime, Panegyricum hunc meum, quo summi Principis laudes adumbravi verius, quam expressi. Quod enim Fratri nuper praestiti officium, etiam Huic me debere putavi. Aliae merces in foro meo non prostant. Vobis opes sunt aureae & argenteae, nobis sicca papyrus. Tantum inter Mercurium & Apollinem interest, quorum ille Amstelodamensium, hic Leydae meae tutelaris est Deus. Propitio satis utor Apolline, sed [p. 149] minus faventem habeo istum Atlantis nepotem. Nempe hic fraudum ac mendaciorum Deus est, sine quibus infeliciter mercatura exercetur. At Apollo noster integer vitae est scelerisque purus. Illum vobis non invideo, modo hunc mihi indulgeant Musae, noster amor. Vale. 24 Novemb. 1625.
NEc de fide tua ac sollicitudine dubitavi, Hugeni nobilissime, nec me à te negligi suspicatus sum. Verum observantior fui amicitiae, qua me dignatur tua humanitas, quam ut eam voluerim iterata petitione ac Principis tui interpellatione obsolefieri, ac veluti profanari. Verebar quoque, ne nimium familiariter te uti velle viderer, & jus scriptionis, quod mihi apud te esse pateris, utilitate quodam, & privati cujusdam commodi aucupio ac spe metiri. Iam cum reapse experiar, majore me adfectu à te diligi, quam vel credideram unquam, vel ingenii mei mereri potuit tenuitas, gratiam me tibi maximam & habere & debere profiteor: & huic soli culpae me affinem esse agnosco, quod de tua erga me benevolentia minus confidenter praesumere ausus fuerim. Sed quam tu Barlaeum tibi obstringis, qui honesta vocis tuae suffragatione tantum Principem mihi conciliasti, usque adeo, ut etiam δωροδότης [munificus, sive munerum dator] esse velit. Scilicet in Aula notus [p. 150] esse coepi umbraticus doctor, & ejus favore dignus haberi
hôi laoí tepitetrafátas, kaì tópa mémêle.
Cui populi sunt commissi, & qui talia curat.
Crede, mi Hugeni, tum me voti mei compotem factum, cum Principi tuo hoc qualiscunque officii genus non displicuisse ex litteris tuis intelligam. reliqua minus miror, licet, ut Homerico utar:
hóutoi apoblêt estì, Theôn erikúdea dôra.
Nec enim contenmenda sunt Deorum valdè gloriosa dona.
Quidquid sit, tibi id omne debebo, qui tuae commendationis accessione pretium litterariis nostris mercibus non leve addidisti. Hodoporicum tuum legi summa cum voluptate. Et legimus plures. Neque enim praestantes istos ingenii tui foetus, quasi mihi commodus uni, solus exosculari satis habui. Nos domi inter chartas librosque positi vix versus scribimus:
Tu pervigil illo (hic risimus divinae Poëta istud divisum L illo)
Tempore, quo placidis Thetiis irata Camoenis
Obstrepit, & vatum turbant commenta procellae,
Auriaci meditaris iter, plebejaque passim
Gaudia patricio cantas conjuncta favori.
Sparsus nuperrimè fuit rumor, Amstelodami Hermaphroditum, hactenus maritum, peperisse. Ea res, quanquam per eburneam portam, Quae falsa ad coelum mittunt insomnia manes, erupisse credatur, visa tamen mihi fuit idoneum Epi- [p. 151] grammatis argumentum. Mitto tibi apographum, ut rideas; sed his legibus: primò, ne si quid comicum occurrat, fontem corruges. Nec enim semper serius est ipse Patêr andrônte Theônte, Zeus hypsibrémetês. [Virum Pater atque Deorum Iupiter altifremus.] Deinde, ne in Catonis cujusdam, aut superciliosi hominis manus incidat. Vale, Hugeni clarissime, & diu laetus intersis populo Batauôn. [Batavorum.] Prid. Cal. Decemb. 1625. Lugd. Bat.
33. GODEFRIDO HAESTRECHTIO. |
POëtarum princeps Maro circa finem lib. 6. Aeneid. duplicem affingit Inferno portam; corneam unam, eburneam alteram, illam veri, hanc ficti falsique nunciam. Per hanc illud quoque erupit, quod non ita pridem de Rupellensium deditione scripseram. Nondum enim in Regis sui poteslatem transierunt, sed terrâ à Gallis, mari ab Hautenio, obsessi, belli fortunam magnis animis sustinent. Dux de Rohan méga hérkos polémou, [magnum belli sepimentum,] militem passim conscribit, ut obsessis succurrat, qui jam ad esuritionem penè adacti videntur. Ita & domesticis motibus concutitur regnum potentissimum & externo in Galliâ Cisalpinâ bello parum aut nihil proficit. Classis Anglicana in Gaditano stat littorae, ultimos veteris mundi fines, Herculisque columnas expugnatura. Sed in primâ excensione infeliciter à nostris pugna- [p. 152] tum fuit, deisideratis, ut ferunt, mille quingentis, tormentis sex, & equis rhedariis trecentis. Ita facilius non admittitur, quam ejicitur hospes. Quo jam se receperit iste Neptuni exercitus non dixerim. Buckingamus Hagaecomitis cum Ordinum delegatis, & Anglorum, Gallorum & Regis Daniae Legatis de regni rebus consilia habet. Eorum cum nihil in vulgus dispallescat, sacro silentio mecum ista arcana venerare. Donec tenuis famae aura ad nos perlabatur. Arsenius Parisiis est, regi & regiis consiliariis gratissimus. Agnosce vultus Aulae mutabiles, & personatam regiam. Gubernator Isendici, cui nomen est Grenu, variarum fraudum in Patriae bonum infelix fabricator, prope Grevelingam in Morinis, habitu indutus rustico, ab hostibus agnitus captivus ibidem detinetur. Nempe Arcem istam exploraturus iverat, ut si quà posset, Sinoniis artibus eam occuparet Martis axioma est: Dolus an virtus quis in hoste requirat. Rex Daniae inducias quatuordecim dierum cum Tillio pepigit, pessimis, ut auguror, auspiciis. Remonstrantes ad Rotteram novis motibus urbem concutiunt, & modò sub Iove frigido, modo sub his vel illis mercatorum tectis magna frequentia concionantur. Recordor istius Horatiani:
O navis, referent in mare te novi
Fluctus.
Vale. 14 Decemb. 1625. Lugd. Bat.
[p. 153]
HOc ipso die, summo mane, honorarium Principis Auriaci in manus Iunonis meae devenit, quae aureo illo imbre perfusa frontem laetius exporrexit, & diem hunc inter auspicatos habere coepit. Ego, mi Hugeni, Iovem illum, non Dictaeum, sed Batavum colo venerorque, non solum ob insignem munificentiam, qua me supra meriti mei sortem inauravit, sed quod in eorum me numero esse voluerit, quibus se quicquam debere putavit domus Nassovica. Ubi occasio feret summas Illustrissimo Principi gratias meis verbis age; si, ut hoc fiat, necessum putaveris, & Aulae officia moresque exigant. In his enim plane ἄγροικος [imperitus, rudis,] sum, & pene ad pudorem stupidus. Sed quibus tandem officiis apud Te nomina mea expungam, qui tot humanitatis tuae erga me testimoniis totum tibi obcerasti. Tu hederam suspendisti vino non vendibili. Tu litterarias nostras merces Principi encomio tuo & suffragio comprobasti, tantumque iis conciliasti gratiae ac precii, ut luculentum adeo iis ἀντίδωρον [remunerationem] decreverit. Forte in heroïcam mentem subiit illud Salustii: Armis quam munificentia vinci Principem, minus flagitiosum est. Ego, cum alia ratione non possim; haec benevolentiae tuae erga me argumenta grata animi recordatione circumferam, & benè de Republica ac Princi- [p. 154] pe tuo, & re litteraria merendo, operam dabo, ne beneficium istud perierit. Vale, vir Amplissime, & nos porro ama. Lugd. Bat. 24 Decemb. 1625.
VIr Clarissime,
Epicedium hoc, quod in obitum viri praestantissimi Iani Rutgersii affinis tui conscripsi, ad te transmitto, ut videas, quantum me & tibi & affini tuo debere putem. Certè utrumque ob rares eruditionis dotes summopere veneratus sum, licet silendo magis quam loquendo. Unum doleo, quod tanti viri amicitiam temporum mihi inviderit iniquitas. Nunc, quem vivum non potui, mortuum exosculor, & quum alia ratione non possim, hoc qualicunque pietatis officio prosequor. Aliorum quorundam Poëtarum censuram deprecari forte necesse non habebo. Tuam tamen, poëtarum hujus seculi facile principis seriò deprecor. Farre libant, qui thura non habent. Et gratas quoque Iovi esse novi victimas, quae infra hecatomben sunt. Si quid in carmine hoc nostro mutari velis, si quid addi, libere significa. Nulla religio mihi erit in hos abortivus Musarum foetus saevire, ut si qua fieri possit in melius refingantur. Vale, vir clarissime, & me tui amantissimum redama. Lugd. Bat. 24 Decemb. 1625.
[p. 155]
36. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
PRaestantissime Vir,
Non parum dignitatis ac splendoris nomini meo accessisse arbitror, ex quo tempore rerum novarum tum quae domi, tum quae foris geruntur, scriptorem me esse voluisti. Habent idem in mandatis Regum Principumque Legati. Quibus si honorificum credetur istud munus, nec mihi dedecori erit, aliqua officiorum parte ipsis comparari. Et quanquam Reip. nostrae Ephoris minus familiariter utar, ut quid rex reginae in aurem dixerit, quid Iuno fabulata sit cum Iove enarrare queam, tamen ad Templariorum colloquia & sermones interdum admittor, qui jejunum stomachum pascunt horribilibus regnorum secretis: quae tamen, quod in Veneris sacris nefas erat, revelare licet. Ajunt illi, arcem S. Angeli in Hetruriae finibus eis Tiberim novis propugnaculis à Pontifice muniri, quo consilio non dixerim. Gubernator Mediolanensis Veruam oppidum in Padi ripa positum arcta obsidione premit, & Sabaudo necessitatem imposuit, se suaque tuendi. Brunsvicenses praelio superiores fuerunt, utinam bello essent. Danus occupatas à Tillio primo impetu urbeculas aliquot recuperavit. Comes Holsatiae, qui Equitum Caesarianorum agmen duxit, à rusticorum colluvie trucidatus, ignobili morte periit, hôs phasì: [uti ajunt] Nec enim Aeneae [p. 156] dextra cecidit, quod Turno & Mezentio gloriosum fuit. Bethlemum Gaborem fati jura explevisse fama est. Quod si verum est, doleo tam oportunum mendaciis nostratium argumentum ereptum esse utramque enim paginam facere solebat in Amstelodamensium chartis, hoc est annalibus Volusî. Non tot ver ranas, aut aestas cicadas genuit, quot ille Hungarorum & Tartarorum millia sola fama armavit. Lacunas habebunt hebdomadales fasti, quos ille mendaciorum pater fictis suis copiis aliquot retrò annis complevit. De Anglica classe hoc unum scimus:
Anchora de prora jacitur, stant littore puppes.
Ad domestica venio. Milites nostri & Argonautae, aut si mavis,* Senatus populusque scurrarum è Sinu, quem Todos los Santos Hispani vocant, domum reversi sunt: verum in Frederici Toletani laudes immoderatius effusi, suspicionem proditionis apud Indicae Societatis Praefectos concitarunt. Centurionum aliquot capti Hagas-Comitis in vinculis habentur. Nodus in scirpo quaeritur, & tantae calamitatis author aliquis & fatalis Ionas. Ex militibus praesidiariis, qui Delphis hyberna sua habuerunt, & turbas nuper non leves dedere, nonnulli missa sorte inanes suspensi ad ventos, avibus pro terriculamento sunt, metu, ut in seditionibus fieri solet, ad plures, poena ad paucos redeunte. Vale. Lugd. Bat. 1625.
[p. 157]
CRebrioribus ego tibi litteris obstreperem, dilectissime Borri, nisi essent, qui domi mihi obstreperent. Hinc proles numerosa & garrula, hinc studiosorum interpellantium frequentia. Nec minus tamen tui meminisse vacat, & ex redeuntibus Ultrajecto amicis de valetudine tua sedulo perconctor. Quod si nihil ab illis audiam sinistri aut inauspicati, acquiesco, & satis benè mecum agi arbitror, si vobis benè sit. Calendae ad vos Iani redierunt, quibus vota facere solent amici, & fausta comprecari. Ego nec officio meo hâc in parte deesse volui, nec à Medicorum filiis aliena verba praefabor. Primum te sospitem & incolumem esse volo: ne cum tuâ ipse egueris operâ, alii eam frustra requirant. Deinde non optem, ut in tui gratiam multi aegrotent. nec enim patitur hoc Christiana charitas. Sed ut, cum aegrotare multas fecerit gula, à te morborum suorum solatio petitum veniant. Tertio, ne unquam te fallant dies critici, nec spem tuam aegrique frustretur iners ac ignora potio. Denique, ut qua facilitare laborantibus opem fers, eadem illi vicissim dextram tuam inaurent. Celeres enim solent esse pedes Medicum advocantium, tardi remunerantium. Iam Christiani hominis vota audi: Fidem infractam, charitatem sine hypocrisi, spem in adversis erectam serva, & vitae hujus restitutor, [p. 158] aeternam cogita. Vale. Lugd. Batav. Calend. Ian. 1626.
ETsi conspectus tuis multo mihi foret jucundior, gratiores verò sermones tui, tamen ingens illud utriusque desiderium lepidissimis tuis ad me litteris non parum solatus es. Itane apud Blaesios vivitur, ut ipsae sordes, & sputa & latrinae Gallorum materiam tibi scribendi suppeditent; & facundiam tuam ac lepores in putidis Francorum habitaculis explicare necessum habeas? Qualem tu mihi aulam depingis, & non potius Trophonii aut Caci antrum, domum à supellectile omni, hospitem à nummis imparatum filias tali patre dignas, & nescio qualem Grammatistam, Perfectum nomine, caput Anticyras relegandum. Oportunam tuis jocis gentem nactus es, cui si non absimiles offendes Italos, habebis jocularium satis, quibus itineris tui fastos infarcias. Non dubito, quin nullibi non Bataviam, & mundiciem illam Hollandicam requiras. Sed transiisti Rubiconum. Ista terrarum, hospitiorum, populorum, victus & amictus taedia tibi devoranda jam sunt. Tu exterorum mores, vitia ac virtutes in tuum transfer commodum, & honestis exemplis animum firma. Hospitam illam Ulyssis, & Sireneos cantus praetervehere. Numen illud summum ac tremendum antè oculos habe. Nec enim, si parentum aut [p. 159] amicorum te oculis subduxeris, illius subduci poteris. Multa audi, dic pauca, tace abdita, parce minori: doctis majori cedere, ferre parem. His praeceptis munitus vel inter ipsos Getas tutus ambulabis. Reversus verò ad tuos, audies, multum terris jactatus & alto. De rebus meis quid scribam? valemus per Dei gratiam omnes, ego, uxor, liberi. Horum cum discederes paria numerabas tria; sed ubi ad nos redieris, ad septenarium excrevisse comperies. Nempe naturalissimum opus animantis est, perhibet Philosophus, τεκνοποεῖν, [liberis dare operam.] Nec sacra conjugii aliter constant. Vale, mi Gravi, & ubicunque locorum fueris, honestam mei memoriam circumfer, valetudinem cura, & ab hominibus tibi cave. Lugd. Bat. mense Martio, 1626.
39. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
ITane per scelestam hyemem amicitia tua refrixit; & quae interjectos amnes, etiam amoris tui impetum stitit? Bis te absentem compellavi. semel per litteras, semel carmine, quod in Equi tui laudes fudi. Respondes solo silentio. quam vereor, ne quod Amyclas olim perdidit silentium, etiam amicitiae nostrae jura pervertat. Meminit Plinius animalium, quae amphibia vocat, quod partim in aquis, partim in terris degant. Horum exemplo modò apud Brabantos, modò apud Batavos habitas, illos terrarum, hos aquarum verius incolas, ut Mercurio opus sit, [p. 160] qui viarum tuarum, & itinerum vestigia rimetur. Iam sero admodum intellexi, te Ultrajectum rediisse, nec minus elinguis es, quam piscis. Nisi amori nostro divortium scripseris, fac sciam quid de tuo in me affectu porro statuere debeam. Reapse comperis, amicitiam inter dispares minus stabilem esse. An maligna aliqua & hostilis aura afflavit genium tuum, ut jam negligenter habeas hominem tibi antehac clarissimum, & intimae admissionis? Omnino futurum spero, ut cum vere incalcescas, & sospitos pristinae necessitudinis igniculos novo calore exsuscites. Ego praeeo, tu nisi pari affectu responderis, fecialem mittam, qui belum indicat, & capitalia odia denunciet, nullis hecatombis expianda. Mitto tibi Epithalamium, quod in nuptias Hugenii lusi. Cogor amicorum votis obsequi, & invitiis subinde in Caballino monte obdormiscere. Nisi his officiis ad meliorem mentem revocari te patiaris, feram patienter contemplum. Novi nihil scribam, sed in adventum tuum reservabo horribilia secreta, quae non nisi coram tibi recludere animus est. Vale vir praestantissime, & amicorum frigidissimè. Lugd. Bat. 10 Mart. 1626.
DIlectissime Hugeni, Nec Litteras, nec versus rescribe, ne in novum discrimen valetudinem dubiam adhuc [p. 161] adducas. Facile enim, dum neuter adhuc status est, ex attentiore meditatione incalescent spiritus, hinc sanguis, hinc habitus corporis. Tui magis, quam amici rationem habeas. Ubi firmior ac secura magis obtigerit valetudo, genio tuo obsequere, & loquacitatem meam ulciscere. Mirabar, imo stupebam, te ad nuperos meos versus tam cito, tam copiose, tam ingeniose respondere potuisse, idque aegro adhuc corpore. Vel tuo jam exemplo disco, verum esse illud Aristotelis placitum: Animam non esse organicam, sed apathê. [affici nesciam.] At contradictoria videor scribere, dum organicam esse nego, & tamen ex attentiori cura corpus affici dixi. Verum, cum intelligentem oporteat speculari phantasmata, sit, ut agente intellectu phantasia suas quoque peragat partes. At haec, cum corporea sit facultas; fit, ut affectis spiritibus, proximo phantasiae instumento, porro in corpus serpat noxa. Sed haec Medicorum & Philosophorum pulpam sapiunt. Tu valetudinem tuam cura diligenter, si amas meam. D. Verburghio velim imperes, ut de valetudine tua me certiorem reddat, idque quam frequentissime. Iamjam ex litteris ejus ad parentes datis intelligo, nondum te esse apyreton, hoc est, sine febre. Quare videbor intempestive Apollini egisse gratias, & classicum ante victoriam cecinisse. Fiduciam hanc mihi fecerat carmen tuum, quod à febricitante Poëta profectum vix mihi verisimile videbatur. Quae ad plenam valetu- [p. 162] dinis tuae securitatem faciant, suppleat supremi Numinis benignitas, cui aut porro vive, aut beatus morere. Lugd. Bat. 21 Iun. 1626.
41. WILHELMO HERBERTO, Penbrociae Comiti, Supremo Magnae Bri- tanniae Regis Cubiculario. |
QUantum illustri tuo nomini debeam, Comes generosissime, ex Oldisworthi tui ad Nobilissimum virum Constantinum Hugenium litteris, iisque plani evangelici tenoris, jamjam intellexi. Nec enim in tam excelso dignitatis gradu positus. Regique maximo vicinior, aspernatus es hominem exterum, & longe infra mediocritatem eruditorum positum. Et cum admiratio tuis, solummodo virtutibus debeatur, dignatus quoque & gratiae tuae ac benignitatis patrocinium studiis meis carminibusque impartiri. Non speraveram unquam futurum, ut Poëmation illud meum regium limen contingeret, nec tam faciles mihi ac benignos rerum aestimatores polliceri ausus fui; quibus ignobilis poëtae tantillus labor probaretur, nedum ut tanti Regis munificentiam prolectaret. Satis fuerit huic generi scriptionis, si intra veniae spem consistat. Nec mihi tam sum Suffenus, ut etiam plausum mereri arbitrer istos ingenii mei foetus, aut potius abortus; quos licet singularis meus erga Regem Patriae meae foederatum affectus extuderit, minus aequus tamen Apollo [p. 163] respexit. Quae enim dicendis tanti Regis laudibus par oratio inveniri potest? Quis illa regiae Majestatis decora digne expresserit poëta? Uti Solis intuitu caligat oculorum acies & hebescit; ita Regalis excellentiae fulgor vatum mentem praestringit; & in tantis conatibus utcunque cum industria pro virili quis contenderit, semper habebit materies, quod arti exprobret. Quamobrem quodcunque ad me redibit ἀντίδωρον [remunerationis donum] Regis, id omne gratiae ac superfluae largitati, nec non benignae Celsitudinis Tuae interlocutioni imputabo. Et quanquam generosior sit Musarum indoles, quam ut mercenariam operam vel summis Principibus locare credi debeant: tamen nec par est virtutis studiosum honesta ejus fastidire praemia, nec à gloriosis deorum muneribus vir sapiens abhorrebit. Unum serio & obnixe precor, ut si quid de regiis virtutibus ingenii vel poëseos culpa detriverim, judicii tui aequitate excuses. Abunde, quod carminis elegantiae deest, argumenti majestas dignitasque supplebit. Tibi vero, Illustrissime Heros, gratias me maximas & habere & debere porro proficeor, quod nomen meum regio favori insinuaveris, & quae votorum meorum summa est, purpurae contactu, ac propitio Serenissimi Regis Caroli vultu Musas meas beaveris. Feci ego, quod in augustis olim Romanorum Imperatorum triumphis fieri solebat, ubi post Senatus, Equitumque applausus, suum quoque chaîre [salve] acci- [p. 164] nuit Quiritium vulgus. Vale, Comes generosissime, & Musarum alumnos tutela tua ac favore dignare. Lugd. Bat. 17 Cal. Iun. 1626.
42. D. M. OLDISWORTHO, Generosissimo Penbrociae Comiti à Secretis. |
SOlemni me tibi beneficio obstrinxisti, doctissime Oldisworthe, quod Regio nomini dicatum Poëmation Illustrissimo Penbrociae Comiti, cum commendationis tuae accessione exhibere non fueris dedignatus. Quibus enim gradibus tu Generosissimum Comitem, Comes Serenissimum Regem propius contingit; iisdem rusticis meis Musis in ipsam regiam aditus patuit. Utique parario opus fuit, ut merces istas in tam augustum forum extruderem. Vix dixerim, quam me litterarum tuarum ad Nob. Virum, Constantinum Hugenium, argumento exhilaraveris: non solum, quod ex iis non subobscure colligam Britanniarum Numini placuisse hoc adfectus mei, aut potius ingenuas temeritatis documentum: verum etiam quod tuo quoque calculo Poëtarum ordini accenseri merear, &, quod quantivis est pretii, luculentas mihi rationes suppedites virtutes tuas in posterum venerandi. Argumentum tractavi regium & illustre, ut tanto illustrior crederer vates. Solent quippe sculptores, ut mercibus pretium concilient, regum principumque vultus in aes aurumve inducere. Idem mihi institutum ex heroum lau- [p. 165] dibus famam mereri, & quam ab ingenio non possum, ab argumenti splendore benevolentiam aucupari. Nec ignoras, Musarum haec esse privilegia, quamvis nullo Imperatorum edicto sancita: adire Principes, quos videris nunquam, salutare ignotos, laudare supra invidiam positos. Nec primum hoc à me factitatum, nec sine veterum ac recentiorum poëtarum exemplo. Utinam, quam aliis non gravate concedis te subinde compellandi licentiam, etiam mihi tua facilitate usurpare liceat. Faxo propediem, ut Barlaeum in eorum quoque censu habeas, qui procul ab omni simulatione & ambitioso fastu, amicitiam virtute, morum suavitate, & jucundo litterarum commercio aestimare ac colere didicerunt. Vale, vir eximie, & me ama, qui te quam maxime. 13 Cal. Iun. 1626. Lugd. Bat.
OMnis, quae hinc ad Penbrociae Comitem, hinc ad Oldisworthum dirigitur gratiarum actio, A te principium, tibi desinet, Hugeni Nobilissime. Unus enim tu horum omnium mihi favorem gratiamque conciliasti; dum nec domi nec foris illaudatum me posteris, & facundiam tuam explicas in laudes hominis nullo tibi merito obstricti. Sunt profecto haec non levia sortis meae solatia, quod sterili hac amicorum tempestate hos qualescunque ingenii mei proventus tibi probaverim. Amant applausum [p. 166] Camoenae & magnorum virorum suffragatione frontem laetius exporrigunt. Sed utinam aliâ ratione, quam litterarum officio & gratiarum actione gratitudinem meam testari possem. Verum nec erecta tua indoles requirit aliud redhostimentum, nec patitur fortunae meae tenuitas, ut paria tibi officia praestem. Unum hoc superest, ut meritorum tuorum memoriam religiose conservem, & diligentius aliquando excutiam vires patrimonii, quod Apollinis dono mihi obtigit. Ut si lege mutui mecum experiri aliquando in animum inducas, istis bonis nomem meum aliqua expungam. Mitto litteras ad Britannos. Num inscriptiones conveniant tantis heroïbus velim advertas. Nec enim adsuevi terrarum Deos affari. Laetius in deprecandâ Regis liberalitate exspatiatus fuissem, nisi obscurius hac de re ad te prescripsisset Oldisworthus. Nec ausus fui explicatius loqui, ne vel inanes spes vovisse, aut confidentius quidquam mihi promisisse videri possem. Omnino decrevi operosiore sermone uti, quin etiam carmine affari Comitem Penbrociae & adventantem Legatum ubi de regiâ voluntate propius consiterit. Iam vale, & mecum aureos montes somnia. 2. Iul. 1626. Lugd. Bat.
LItteras tuas, doctissime Bucheli, tradidit mihi cognatus tuus* D. Vorstius, quae me [p. 167] cumularunt ingenti laetitia. Gaudeo enim tibi emunctae naris viro versiculos istos placuisse, perfunctorie, ut verum dicam, exaratos, & prout forte occurrebant in Goltzio numismatum formae. Certè tuo judicio plusculum mihi tribuere ausim, eoque honesta ambitione in hoc scribendi genere nonnihil incitor. Scis laudatam virtutem crescere, & aliquod calcar subdere etiam mediocribus ingeniis applausus doctorum. Tuum erga me affectum, quem litteris tuis luculenter testaris, unice exosculor, & benevolentiam tuam officiaque, quae mihi liberaliter ac prolixe offers, amplector. Non desinam ultra tibi nugis meis obstrepere, quarum quia aliquod apud te precium est, mitto Epicedium, quod scripsi in obitum Willebrordi Snellii Mathematici incompabilis. Allusi ad celebratas Astrologis siderum imagines, iisque suum cuique luctum affinxi. Vides cur Poiêtaì [Poëtae] dicamur. Vale, vir humanissime, & quantum studiis, mihi fave. Lugd. Bat. mens. Aug. 1626.
45. CONSTANTINO HUGENIO Sponso. |
NOn utar longa circuitione, Hugeni clarissime, nec amorum solennia longa oratione interpellabo. Unum petam, ut Poëmation hoc meum eo vultu excipias, quo jam Sponsam tuam adspectas. Versus istos intempestivos, & [p. 168] veri accomodos mutassem facile, sed nolui foetum nova cura refingere. Periculosa est omnis superfoetatio in humano sexu; nec minus in carmine. Tu interim amoribus tuis feliciter fruete, & more majorum de humano genere bene mereri incipe. Uxorem duxisti, & in ordinem maritorum adscriptus es, in quo nec Lentulos te, nec Celeres imitari oportet. Longa sunt conjugii spatia, quae moderata festinatione decurres citius, quam impetu. Raro diurnant athletae fervidiores. Etiam hic intra auream mediocritatem stetisse virutis erit. Nec tamen ea gravitate ad tribunal Veneris accede, qua Principum aulas conscendis, & Nassoviorum responsa expedis. Blandum est & imbelle animal uxorcula, quae in viri comitate & lubentia solatium quaerit. Fastidiunt contemplationi deditos novae nuptae, & vivendi genus amant praktikòn.. [activum.] In scena modo serium, modo jocularem vultum actores induunt. Alium quoque tu in thalamo, alium in aula. Hic sapiendum, illic desipiendum, nisi forte sapientiae partes esse putes sunousiázein. [coire.] Hactenus ex nullius praescripto & dormivisti & vigilasti. Iam vero ad alterius arbitrium moderanda erunt haec naturae officia. Quae Musis aliquando indulsisti pervigiliae, amori indulge; & qui noctes antehac inter sommum & Poëticos furores dividere solitus es, inter somnum & Cypridem easdem partire. In istius jam militiae consensisti leges, in qua militare sacramentum est: Mos [p. 169] gerendus Thaïdi. In hac, ut pergam jocari, ita stationem tuam tuere, ne aut Sponsae verecundiam expugnes vehementius, aut invadas timidius. Vale, 3 Non. Aug. 1626. Lugd. Bat.
46. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
SEptimanae jam effluxerunt tres & ampius, ex quo in publicum non prodii. In causa fuit febris recidiva, quae cum variolorum reliquiis idque gravius quam ante me invasit. Citius, quam oportebat, me aëri exposuisse credor, & in proprias leges pecasse ipse Medicus. Adeò facile, cum valemus, recta consilia aegrotis damus, aegri ea ipsi negligimus aut fastidimus. Interea non semel tui memoria animum meum subiit, & pertinax tuum silentium impatientissime tuli. Cogitabam displicere fortè amicum aegrum, quem non nisi sanum vegetumque hactenus amasses: nec placere quicquam, nisi quod Deus & natura integrum ac salubre velint. Sed tantus tui animum meum incessit ardor, ut & gravius in me peccandi veniam tibi faciam. Imò negligentiae tuae ac inertiae praemia mitto versus hosce, quos aeger adhuc, sed lentè convalescens, scripsi. Videbis adspersas esse à febricula languoris poëtici notas. Tu judica, nec sublime illud dicendi genus, quod in Panegyricis usurpari solet, hic desidera. Alia irati Achillis, alia amantis Paridis oratio est. Nunc ad publica me converto. Post superatam & solo aequatam ve- [p. 170] terum Saliorum urbem, Hulstam Flandriae propugnaculum stratagemate tentasse videtur Princeps, sed frustra, uti belli incerta saepe sunt molimina & eventus dubii. Praemonitum fuisse ab exploratoribus, aut transfugis hostem non dubito. Murmurat plebes, & proditionis crimina ipsis Proceribus solitâ temeritate impingit. Nempe effectum vellet omne illud, quod Principum consiliis praeconcipitur. Fama est, nec vanis autoribus ad nos perlata ingenti praelio inter Danum & Tillium pugnatum fuisse. Illum in fugam actum, desideratis quinque aut sex peditum millibus, equitatu dissipato. Etiam Suecorum & Polonorum exercitus inter se commissi mutuis cladius attriti sunt. In Britannia turbata adhuc omnia ac suspensa. Rex, Gallorum, ut ajunt, insolentia irritatus, omnem Reginae comitatum, qui ex Gallis constabat, in Galliam abire jussit. Buckingamo patrocinatur regius favor. Caetera, publici odii victima est. Gallus bello Italico expeditus pacem otiumque armis praefert. Utinam & nos aliquando salutaris illa dea respiciat. Sed altius Hispanorum animis insedit Belgarum odium, quam ut Pacis consilia audiant, aut admittant. Causa Praefectorum Maris, quos vulgo Admiralitates vocant, sub judice adhuc est. Metuuntur calculi nigri. protrahitur sententiae dictio, amicis, uti opinor, intercursantibus. Ni me fallit conjectura, dabitur venia corvis. Spinolae modestiam laudo, qui otiosus nostrum laborum spectator, partis [p. 171] acquiescere videtur. Fortè annonae, aut aerarii penuriâ. Vale, vir amicissime, & de pristino tuo in nos affectu cave quidquam remittas. 10 Sept. 1626. Lugd. Bat.
IAm antè ex nauta reduce itineris tui laboris & errores intellexeram. Habes hoc cum magnis Ducibus Aenea & Ulysse commune: Multum terris jactatus & alto. Non alium ego profectionis tuae eventum augurabar. Serius enim à nobis discesseras, quam ut ante occiduum solem trajicere posses. Per easdem quoque ambages, nos paulò ante ad nuptias tuas profiscentes, circumduxerant isti remiges non uno digni suspendio. Dolui maximè uxoris tuae vicem, cui en gastrì echousêi [uterum gerenti] omnia mala duplicata accidunt. De obitu Pinackeri nostri nihil inaudiveram, sed certi auditione habeo Molanum Brielae è vivis excessisse, & funus publicis exequiis, connivente Magistratu, elatum. Hanecopii factum an prudentiae an timori magis affine sit, ambigo. Non debebat, me judice, Ecclesiam deserere, nondum ab eâ desertus. Transivit hàc Canonicus iste ex Holsatia redux, dives agri (uti jactitat) dives positis in fenore nummis. ideoque me Cappadocum regem alloquio suo dignatus non fuit. Stochios, aliosque Lucullos adiit. Ego fastidiosi hominis sermonibus carere possum, & plorare eum jubeo. [p. 172] Non libenter pediculosi itineris narrationibus aures commodo. Hesterno die percrebuerat rumor Principem adventare. Iussi sunt ilicet cives omnes in armis adesse, epulumque paratum Principi vel ad luxum. Expectatum fuit in seram vesperam, faces passim per plateas accensae diem mentiebantur. Tandem nuntiatum, Principem, ubi Leyderdorpiam venisset, Hagam deflexisse. Tum se quisque domum recipere, alii Principem, alii Magistratum, à quo praemonitus non fuerat Princeps, nedum invitatus, culpare, quisque, prout in eum erat animo, mussitare. Hostis jam totus est in perfodiendis Cliviae agris, ut Mosam Rhenumque committat. Legatus iste Gondamar, qui simulatis nuptiis ante annos aliquot Regem Iacobum à Germanico bello avocavisse creditur, Bruxellis Hispaniam repetens in itinere obiit. Tillius in agro Brunsvicensi rerum potitur. Danus reliquias colligit Danaum atque immitis Achillei. Transiit hàc Professor iste è Gallia redux, cui, Caesaries calvum contegit empta caput. Sed nec hujus alloquio frui licuit. Vale. 8 Kal. Novemb. 1626. Lugd. Bat.
48. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
NEscio an praesagi & fatorum praescii fuerint sermones isti, quos non ita pridem de Snellio mecum habuisti: quippe quos postero die excepit viri clarissimi mors. Praestat librum [p. 173] istum Thibautii apud te servari, quam ut in manus hominum artis istius imperitorum deveniat. Non malè evenit tibi tua divinatio. At doleo publicam Academiae nostrae jacturam, quae tanto viro orbata frustra parem sperabit. Minus enim parabiles hoc seculo sunt Mathematici, & rarius haec studia penitus addiscuntur, ut docere ea possint, qui didicerunt. Excessit è vivorum numero magnus ille numerorum arbiter & judex. Extincta sunt lumina, quae Batavi luminum oculorumque doctrinam illustraverunt: operiet jam illum tellus, quem toties conversis in se oculis detinuit stellifer aether. Sepulchri angustias corpusculo suo metitur, qui radio totum descripsit gentibus Orbem. Ad Eratosthenem suum abiit, nec reducet eum Tiphys. Quis AtIanti isti succedet Hercules? Annonae magna jam apud Brabantos tuos est caritas. Non minor apud nos Mathematicorum. Crastino die horâ secundâ pomeridianâ postremum illi humanitatis officium persolvemus. Vellem te adesse, & ductorem aliquando tuum sequi. Post funus oratione laudes ejus exequetur D. Iacchaeus. Ei haec provincia demandata à Senatu Academico. Haec dum scribo, nuncium adfertur, hostem ingenti stratagemate Slusam tentasse. Certum caesi gloriosae victoriae spem morte redemerunt, reliqui fugati dissipatique. Habemus jam quo malos nostrorum successus & frustra tentatam Hulstam solemur. Vale. Lugd. Bat. 1626. 3 Novemb.
[p. 174]
49. CONSTANTINO HUGENIO Sponso. |
IAmdudum ad te in castris haerentem scripturivi, Hugeni Nobilissime, verum cum didicissem nihil Musis cum Marte esse commune, & humaniores litteras classicorum strepitus aversari, officium styli in hoc tempus distuli. Gaudeo equidem te sospitem & incolumem è Morbonia ad tuos reversum, & vagos insalubresque castrorum situs stabili magisque salubri loco commutasse. Habes & domi, ubi castra metari possis, sed extra telorum jactum, in Polybii aut Vegetii campis. Vallos, propugnacula, aliaque exercitus munimenta formabit tibi apud Annalium scriptorem Drusus. Illa illustrare & oculis usurpare licebit etiam post indictum castris silentium & sacra vigiliarum tempora. Minus te afficiet Varus cadens, legiones caesae, aquilae raptae, quam turbatae Batavorum phalanges, captus Wismariensis, & manu, voce, vulnere pugnam sustentans Dominus de Potles. Si vinctum Rhenum, si pontes sublicios visere amas, etiam in Caesaris Commentariis Rhenum Ponte stratum in Menapiis & Trevirorum finibus comperies. Si Principum tentoria oberrare animus tibi est, tetendit illa apud Curtium Pellaeus juvenis. Si classium placet conspectus, quantas tibi depinget Trogi conspectus, quantas Patavinus scriptor in Libybaeo promontorio? Faciem hanc belli, domi, cum libet, vides, ipse securus quid [p. 175] Tyridatem terreat, & quid Rex gelidae meditetur orae. Ego castra nec amo, nec sequor, nisi illa fortè, in quibus imbellis cum matrem puer semotis arbitris belli damna resarcit. Aliorum bellorum narrator esse malo, quam spectator, nec in illa fabulâ Purgopolinices sum aut Davus.* Si quid hebdomadales chartulae nobis impertiant, quod boni sit commatis, avidus illud arripio, & benè cum patriâ agi puto, cum tantis historicis salutem suam probaverit. Sed haec per jocum. Snellii nostri Mathematici summi mortem jam antè intellexisti. Ejus manibus hoc carmine parentavi. Praetereà
Ausonias arces, & nomina clara triumphis
Accipe, nec nostrae sordeat artis opus.
Dissimulet Domini quamvis haec pagina nomen,
Debebit domino non minus illa suo.
Nomen meum, inquam, non adscripsi, quia Italiam ipse non vidi, & ex aliorum solummodo narrationibus sapiendum mihi fuit, quorum si quis fortè fuerit, errorem & culpam praestare nolui. Vale, Hugeni praestantissime, & fratri à me salutem. Me ut redames non petam, cum amare candorem non possis. Mense Novemb. 1626. Lugd. Bat.
50. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
HErbae istius precium mihi numeravit vir iste à secretis Brederodio. Eam epigrammate hoc vel potius aenigmate describi posse ar- [p. 176] bitror. Ego Sphynx, tu Oedipus logogryphum hunc explica. quod difficile tibi non erit, cui ingenium omnis elegantiae capacissimum largita est benfica natura. Veniunt juxta ad te versus in obitum Snellii scripti. Ad manum tum temporis erat Sphaera coelistis, in qua dum depictas viderem syderum imagines, subiit animum voluptas ea omnia breviter carmine complectendi, & ut quaeque Manibus Snellii indoluerint poëticè explicandi. Crede, versus extemporanei sunt, nec ter scribenti effluxit clepsydra. Festinabat enim typographus, qui vacuas aliquot paginas sordibus istis conspergi volebat. Equi tui panegyricum ad te probè curatum non est quod dubitem. Si quid sit, quod displiceat, praesertim circa colophonem, nullo negocio mutabimus. foetus enim suos lambere & lambendo refingere, non ursorum modo, sed & Poëtarum est. Hactenus feliciter pugnatum à rusticis Austriacis. Iam omnis spes restituendae per ipsos rei decollasse videtur. Habent quod indignentur Pappenheymio, qui rusticitatem ipsis unà cum vita exuit. Danorum Rex in Albis ripâ copias colligit. Naves Morinorum & notratium bellicae in Hispanico mari Martem spirant. Illic super Phryxeo vellere, quod non è Colchide, sed occiduo orbe petitum quotannis eunt Hispani, seriò pugnabitur. Utinam Medeam habemus, quae Draconem aurei velleris custodem sopiat. Vale. mense Novemb. 1626. Lugd. Bat.
[p. 177]
VAcat adhuc in aedibus meis convictori locus: idem nempe ille, quem antehac occupavit cognatus tuus Brielius. Quare adolescentem, quisquis fuerit, libens recepturus sum, & qua potero viam illi ad uberiorem doctrinam & probitatem praemonstrabo. Ipsius erit ductorem sequi, & ad modestiam omnem vitam moresque componere. Nec enim aut nocturnos grassatores, aut bibaces spongias amo, quales aedibus meis exesse jubeo. Iisdem legibus, quibus aliis, & ipsi vivendum erit. Eum bonarum esse partium gratulor. Non parum enim ad familiae quoque tranquillitatem hodie facit hê homodoxía. [opiniorum consensus.] & quoties inter pocula de rebus communibus sermo incidit, istos antilégontas [contradicentes] vix fero. Sunt ejusdem notae & reliqui mei convictores. idem omnes volunt & nolunt, qualem veram esse scis amicitiam. Vale, charissime Groti, & juvenem istum non nisi post ferias Paschales adducito. Interim fac sciam, an parentibus stet sententia illum ad nos mittendi. Solent enim statim à Paschae festo plures hic inde è triviis Leydam advolare. Lugd. Bat. mense Febr. 1627.
[p. 178]
PArum forte observans dignitatis tuae videbor, Nobilissime Myli, si petaces hasce Tibi chartas obstrusero. Verum cum benignitatis tuae fiduciam mihi jampridem ingeneravit perspecta pluribus humanitas tua, nec ejuscemodi litterarum missitatione molestus tibi esse soleam, omnino confido, aliquid ponderis apud te habituram commendationem meam, quâ maximi & mihi conjunctissimi viri causam apud te defero. Est is D. Matthias Overbequius, vir summis virtutibus ornatus, qui praeterquam quod litteras humaniores & Philosophiae studia non segniter tractet, earum quoque cultores liberalitate suâ fovet & erigit, partimque in Germania, partim in hac nostrâ Academiâ studiosos duodecim suo aere sustentat, raro & singulari exemplo. Litem huic viro apud Senatum Academicum movit Germanus quidam Bohemus, quem fodinis suis in Bohemiâ antè annos aliquot praefecit. Cumque Bohemus iste laborum suorum fructus ab hoc repetat, hic à Bohemo vicissim rationes accepti & expensi exigat, longius quam par est negocium hoc à Senatu Academico, fortè istarum controversiarum minus gnaro, protrahitur. Impetravit nuper Bohemus iste litteras sustatikàs [commendatitias] à matre Principis Palatini, nec non à Palatino ipso, & hoc agere videtur, ut causae faciem Principum intercessio- [p. 179] ne & authoritate invertat. Quamobrem petit obnixè noster, ut vel opere vel consilio ipsum juves, quo à Principe Auriaco litteris ad Senatum Academicum impetret, quibus causam ipsius eidem Senatui insinuet & commendet, ne praejudicium aliquod illi creet aliorum Principum inrerlocutio. Ego seriò rogo & obsecro, ut virum hunc de re litterariâ & communibus studiis egregie meritum favore tuo prosequi digneris, & voti istius compotem ipsum facias, vel per te, qui apud Principem gratiâ & autoritate vales, vel per alium, quem huic negotio idoneum judicabis. Hoc beneficio non me solum infimi subsellii hominem, sed virum hunc Amplissimum, cui felicitatis suae partem debent Musae, aeternum obstringes. Vale. Lugd. Bat. 18 Feb. 1627
53. BALDUINO HAMAEO, Anglo.. |
IAm de fide tua ac promissus dubitare incipiendum, Hamaee charissime, & silentium tuum sequius interpretabar; cum oppido mihi litteras tuas tradidit Utenbogartius: quae negligentiae conceptam suspitiunculam discusserunt, & fidem tuam mihi probavere. Memor es transmarini praeceptoris, ex cujus ore pependisti aliquando auditor, & humaniter me compellas, quem propriis tibi officiis devinxisti. Ego uti egregias animi tui dotes, & minimè vulgarem eruditionem semper aestimavi, ita mihi gratulor in Bri- [p. 180] tanniâ obtigisse amicum, qui cum per litteras loqui posthac licebit. Tuum erit in laudabili hoc coepto perseverare, nec tam grandis boni usurâ privabis hominem tui amantissimum & studiosissimum. Quae de Regni vestri statu scribis, anxios nos reddunt & sollicitos. cum praecipuum securitatis nostrae praesidium in vestra positum sit salute. Optarem domesticas istas simultates sopitas esse, quo junctis viribus communi hosti obviam iri posset. Nunc, dum hic Britannorum, illic Gallorum, alibi Germanorum vires atteruntur, publicorum consiliorum vis evanescit, & magnus ilIe Europaei orbis terror elabitur. quin commissis jam secum nuperi belli sociis. Gallo & Britanno in sinu gaudet, & vicinorum Principum dissensiones, ad Philippi Macedonis exemplum, in lucro deputat. Quae enim Erinnys vos cum Gallis commisit? aut ut Homeri utarversibus:
Tís tarh sphôe Theôn éridi xunéêke máchesthai?
Quisnam ipsos deorum liti commisit ut pugnrent?
Sane, Hoc Ithacus velit, & magno mercentur Artidae. Loquar explicatius: Hoc Astur velit, & magno mercentur Iberi. De Buckingamo hic alii
aliter sentiunt. Scis querulum esse in rectores
suos vulgus, & calumnias pronis auribus excipi, quas postea dies deterit. Mihi Heros iste nec beneficio nec injuria cognitus est. Quare malim epéchein, [judicium suspendere,] quam temerario & praecipiti judicio fIagellare nomina publica. Rex Daniae novis conscriptis copiis bellum [p. 181] redintegrat. Praefectus Morgan Anglorum aliquot cohortes hinc in Germaniam transfert. Nobis minari quoque videtur Spinola, & novam obsidionem moliri. Nec segnius Ordines nostri & Auriacus de rerum summâ deliberant, ne quid Respublica capiat detrimenti. Venio ad privata. Victor ille noster tandem victus succubuit, & indignantem animam, nexosque artus resolvit. Exercuerunt in hoc juvene omne lanienae genus Medici & Chirurgi. Fuisti autóptês [oculatus testis] aliquoties. Idem ejus malum hàc aestate recruduit, eodem quo ante loco abscessum gigni vidimus, eadem symptomata afflixerunt miserum, tandemque subsecuta atrophía [alimenti defectus] hominem confecit. Apero abdomine. deprehensum fuit, musculom psóas, [lumbos,] cui ren dexter, incumbit, computruisse. Hinc collecta puris copia versus inguina & partes inferiores prolapsa viam sibi fecit. Viscera omnia sana erant, & extra noxam omnem. En vitae humanae scenam, & miserrimam catastrophen. Ego te, mi Hamaee, valere jubeo, & ut de valetudine tua ac rerum vestrarum statu saepius perscribas, obsecro. Lug. Bat. 25 Mart 1627.
54. ABRAHAMO DOMINICI, Frisio. |
DOctissime vir,
Iam verum esse comperio Homeri illud allôi álla edôke Theòs. [alii alia tribuit Deus.] cui consonum est istud [p. 182] Pauli: (si sacra licet conferre profanis) distinctiones donorum sunt, sed idem Spiritus. Ne longius abeam; intra Theologiae fines consistant. In ea alii disputandi acumine, alii scripturarum intelligentia, alii in asserenda veritate, alii in expugnanda falsitate, alii apud populum dicendo, alii antiquae Ecclesiae & Patrum sententias scrutando reliquos post se relinquunt. Paucissimos tamen haec cura mordet, ut dogmatum momenta, & eorum, quae agere oportet, necessitatem serio expendant. Hinc fit, ut & controversiis inutilibus strepant Scholae, personent templa, & traditionum rituumque non necessariorum mole, quasi sub onere, gemant Ecclesiae, & Iudaicae servitutis imaginem circumferant. Verum his malis te alexíkakon [Averruncum] videntur fata destinasse, qui viam monstrare aggrederis, qua commodissime necessaria à non necessariis discerni queant, quaeque ea sint, quae auri argentique & pretiosorum lapidum precia adaequent; quae lignorum, foeni & stipulae. In quo argumento videris ídion [aliquid peculiare] à summo illo omnis boni datore Deo consecutus. Miratus fui, tam multa à te in hanc rem excogitari potuisse, ut vix quidquam aliis reliquisse videaris. Potuissent quaedam latinius dicta fuisse. Sed dicam ingenuè, quod sentio. Amant sacra simplicitatem, & comptum illud dicendi genus fastidiunt. Rhetorum flosculos & verborum phaletas sectentur, quibus opus est suspensa hedera. Theologia, quae fidem meretur, ob di- [p. 183] centis autoritaem, calamistatratam orationem, & mellitos verborum globulos negligit. Umbraticiis haec Doctoribus relinquantur, qui levibus atque inanibus saepe schematibus corpus orationis Theologicae enervant. Sed quam vellem, ut qui singulari felicitace τεκμήρια [certa indicia] illa dignoscendi necessaria à non necessariis consignasti, jam à thesi ad hypothesin maxime necessariam descendas, & Articulos omnes tum fidei, tum morum in fasciculos colligas, quos tuis istis notis insignitos necessarios judicabis. Haec enim vela illa fuerit & genuina veritatis πρὸς ευσέβειαν [secundum pietatem] synopsis. Et magno redimam, si in talem aliquam synopsin, & sanorum verborum formulam conveniant Christiani. Elegiae istius editionem, me inscio, nimis operose excusas. Nihil hic peccatum, cum jam Poëmatum meorum rapsodiam praelo commiserim. Sed risi deliberationes vestras super duplici Christi dextra. Rectè tu dexteram adjectivè interpretaris, prout idem significat quod propitius. Sic apud Poëtam: Adsis mihi dexter Apollo. Adhaec scis controverti apud doctos: num, quam siniftram vocamus, sit dextera dicenda. Addam aliquid ex Philosophia nostra: dextrum & sinistrum nihil esse in rebus, sed solummodo esse rationis entia. ut pro diversa mentis comparatione nihil vetet idem dextrum & sinistrum dicere. Idumaeos à Iudaeis distingui notissimum est, sed promiscuè saepe summi apud Poëtas non minus notum:
[p. 184]
Claudite Idumaei vasta Sacra funera petra,
Et tumulum armiferis cigite militibus.
Sed in his Batavorum res non vertuntur. Vale, & D. Pruyssenium saluta. Lugd. Bat. 15 Apr. 1627.
QUem tu non postremum decus Bataviae appellas, clarissime Amama, ut aliquid dicas hyperbolikóteron, [per excessum] is se Bataviae suae non postremum dedecus & Academiae hujus everriculum verius dixerit. Adeo quas in illo agnoscis virtutes, aut non habet ipse, aut si quas habet, quae infra mediocritatem consistunt, pro despectis habent Batavi. Megarenses sumus oúte trítoi oúte tétartoi. [neque tertii, neque quarti.] Quo magis mihi gratulandum censeo, quod benigniora multo vestra judicia experior, judiciis nostratum. Licet & contemni pro nihilo ducam, & supra modum laudari fastidio sit. Incidi miser in infesta & saeva studiis meis tempora, nec ingenii tenuitate superare potui vitia illa magnis parvisque civitatibus communia, ignorantiam recti, & invidiam. Nec tamen adeo virtutum sterile est seculum, ut non & bona exempla prodiderit, & vigentibus aliorum odiis amicos mihi alibi conciliet, etiam in Frisia vestra, ubi Abrahamum Dominici & Staackmannum nominas, humanitatis, ita vocas, meae praecones, & te ad mutua litterarum [p. 185] officia demittis. quorum ego omnium amicitiam tanti facio, ut naufragii mei jacturam tot amicorum inopinato appulsu aliqua redemptam putem. Est hoc lenocinantis sibi naturae vitium, ut magnorum virorum honestas amet suffragationes, & ex aliorum commendatione famae aucupium querat. Abrahamum Dominici ex Eirenico suo nuper nosse coepi. Staackmannum ex versibus istis, quibus Professorum vestrorum trigam celebravit. In illo uti singulare pacis Christianae studium, ita in hoc egregium litterarum amorem exosculor. De te loquar parcissime, qui hoc nostro orbe facem Hebraeis praefers, & eruditionis fama Curatores nuper nostros tui potiundi cupiditate accendisti. Sed ut ad litteras tuas revertar; Overbequius iste vir est eruditorum omnium &elegantiarum cultor summus. qui in magna opum affluentia, grande vectigal putat parsimoniam. Eum ut amicum, non ut patronum veneror. Si subinde unctior ab illo redeam, mercedem laborum meorum refero. Mecoenates olim Roma habuit, Batavia nostra desiderat. Superas fortè imitatur, qui dona non nisi laboribus vendunt. Ut illi libros istos I. Drusii inscribas, suadere non ausim, nec tamen dissuadeo. Si feceris, interlocutione mea viduae causam & necessitates, quam potero benignè, ipsi exponam, & quid commendationis meae accessio possit experiar. Ad laudem ejus haec faciunt: quod cum Philosophiae studiis Theologiam quoque conjunxe- [p. 186] rit: praeclara ingenia liberalitate sua foverit & erexerit, quorum non pauci publicas professiones in variis Germaniae Academia adepti sunt. Adhaec in ipsa Batavorum Academia studiosos duodecim & ultra raro exemplo aere suo sublevat ac sustentat. Haec oikeîa [pecularia] sunt. communia praetereo, quae, prout visum tibi, dedicationi hic illic insperges. Aut ego malè calculum posui, aut spem viduae non frustrabitur. Hujus verò consilii ipsum praemoneri minimè consultum arbitror. Nec enim videri volet ambitionem precio redemisse. Praestat facto ipso vim inferri ipsius liberalitati, quam per ambages eam circumveniri. Sed fac sciam ubi ad ipsum exemplar unum aut alterum transmissum fuerit. Vale vir praestantissimè, & nos ama. Lugd. Bat. mense Nov. 1627.
NObilissime Hugeni,
Bacchum olim antiquitas laetitiae datorem dixit, coluitque, ego Te. Adeo beneficium beneficio, gaudium gaudio cumulas: ut jam de mutando foro cogitem, cum rationibus subductis non videam, qua me via tuo aere extricem. Cum Aeschine meipsum offero, penè dixissem vernam, imò mediastinum: nisi, quae tua est humanitas, manumittendos esse putes poëtas, vel propter mediocre ingenium. Quod si nolis, age, pedes meos creta alba nota, Romanorum more; vel Iudaeorum ritu aurem mihi per- [p. 187] tunde, ut me non mei amplius, sed tui juris esse publice constet. Illustrissimum Carletonum intra biduum aut triduum Scazonte compellabo, eique adventum in Batavis gratulabor, unaque pro perlato ad me regio munere gratias agam. Postea Penbrociae Comes & Oldisworthus* luculentiore vel carmine, vel epistola mihi compellandi erunt. Verum, quod regiam istam liberalitatem silentio premi cupis, gravatè obsequar. Citius ringar, quam ut ingrato silentio Regis summi munificentiam, & ingentia tua erga me merita ingrato silentio involvam. Quid enim? vis me cogitasse, quid optandum fuerit, non quid impetratum sit? vis me aestimasse beneficium, non benefactorem? praeterquam quod sciri expediat, aliquod quoque precium esse studiorum meorum apud exteros. Vale, mi Hugeni & Patriae, Principi, tuisque charus vive. Lugd. Bat. Cal. Maji, 1627.
CArè satis versus meos redimis, Bucheli clarissime, qui pro tralatitiis istis Elegis integros remittis libros, Augerios, Salvianos, Riolanos, Actuarios. Si fas esset Musas ad mercatum ire, tecum eas mercari vellem, qui aestimare illa studia didicisti, quibus necessitas humana absque incommodo carere potest. IIlud tamen ingenuè eloquar, pudori meo à te vim inferri, dum litterariis istis munusculis ilium oppugnare non desinis. Quanquam enim [p. 188] non is sit rerum mearum status, ut dotêras heáôn [largitores bonorum] fastidire debeam, tamen sorte meâ majorem animum gero: nec is haberi velim, qui mercenarias domi Musas alam, & in scribendo carmine liberalior esse amem questus spe. Statueram omnino non amplius carmine te affari, ne viderer posthac utiliter fuisse officiosus. Verum cum ab amore & affectu in me tuo illa humanitatis tuas officia profecta non dubitem, & egregium me vitae meae fructum referre credam, cum litterarum tuarum alloquio fruor: operae pretium me facturum puto, si simili per otium arrhabone amicitiae nostrae fedus obsignem. Quid, quod à morosis Philosophorum controversiis ad tranquillitatem carminis, tanquam ad portum faciliorem refugere amem. ut difficile mihi sit, hunc furorem non furere. Mitto itaque Elegiam extemporaneam, de Ascensu Christi in coelos, ut quem in Cruce pendentem legisti, omni specie ac decore exutum, &veluti piacularem victimam, jam triumphantem ac supra coelos ascendentem animo prosequaris. Scilicet, qua praeivit caput nostrum, fas est subsequi membra: nec perpetuas diremtiones esse sinit amor conjugalis inter Sponsum Christum, & Sponsam, quae Ecclesia est. Hâc spe erigimur in malis, & fastidimus praesens seculum, futuri conscii. Hac spe in terris hospites coelum incolimus, & alterius Reip. coloni, alterius cives sumus. Symbolam tuam offers ad editionem Poëmatum meorum. Sed eam om- [p. 189] nem suis sumptibus adornat typographus. Interea prolixam istam tuam humanitatem, animumque erga me propensissimum venerabor & colam, quoad spiritus hos reget artus. Plura non addam, nisi ut tui observantissimum amare perseveres. Lugd. Bat. 8 Maji, 1627.
58. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
REdiit ab expeditione maritimâ Realius, verum nec suo, nec hostium suorum sanguine adspersus. Circa littora Portugalliae per menses quinque oberravit, in omnes nocendi occasiones intentus. Sed hostium aut timiditas, aut prudentia magnas rerum gerundarum spes elusit. Hü le portubus suis continuerunt, rati inter vanum timorem, & inconsultam audaciam medium iter teneri posse, nec probari praelia, nisi quae necessitas imperaverit. E Britannia appulit Carletonus, extra ordinem missus Legatus, nec non regius quidam Minister, qui periscelidis aureae insignia in Principem Henricum collaturus venit. Par enim est, ut qui laborum, etiam fratris sui honorum particeps fiat. Nec mihi in auspicatus fuit istius Herois adventus. Ante pauculos dies ad me misit, Serenissimi Regis nomine, aureum torquem, dôron verè basilikòn. [donum regium.] Iactet vetustas laureatos aut hederaceos Poëtas, ego auratus esse malim. Nec tamen tanti apud me est particula ista melioris metalli, quanti favor regius, [p. 190] cujus ego hoc monumentum, quâ par est veneratione, inter sacra keimêlia [deposita] asservabo, non contrectandum, nisi cum honoris praefatione. Iam enim libet apud te frontem exporrigere, nec aliter atrae diffugiunt sollicitudines. Hagae Comitis de capite Remonstrantium comitia habentur. De Dano, Sueco, Gallo nihil habeo, quod scribam. Si tibi otium, aut scribendi argumentum non suppetit, majusculis litteris scribe vocem hanc emphaticam, Valeo. Ego longis hoc logis anteposuero. Vale. 10 Maji 1627. Lugd. Bat.
DIlectissime Petiti,
Ex quo Ultrajecto discessi, nihil de te vel fando audivi, ut cogar his litterulis & tuum & mecum veternum excutere. Sed, quam stupui, cum audirem affinis tui filiolum, bene habitum illud bréphos, [infantem] & naturae luxuriantis germen decessisse. In illorum ordine est, de quibus Virgilius:
Quos dulcis vitae exsortes, & ab ubere primo
Abstulit atra dies, & funere mersit acerbo.
Puto nimia cura & importuna sollicitudine enecatum infantem. Simiae in tergum conjectae & à matribus negligentius habitae diurnant: at quae amplexibus matris inhaerent, petris facilè scopulisque illiduntur. Placet mihi tua in amando prudens mediocritas. Inter sordidam enim [p. 191] negligentiam, & profusum amorem medium iter teneri posse arbitror. Serenissimus Britanniae Rex ante pauculos dies me aureo torque inauravit, per Illustrissimum Carletonum Legatum. Itaque damno illud Nasonis: studium quid inutile tractas? Et licet eo fine versus istos non scripserim, ut utiles essent; tamen minimè expedit, sapientem ista beatitudinis adminicula aversari. Duo adminicula: nec enim ad Beatitudinis essentiam faciunt, ut cum Philosopho loquar, sed eam illustriorem, splendidioremque reddunt. Ubi ad nos veneris, attrectare tibi non licebit sacrum illud depositum, nisi post solennem purificationem. Vale, vir suavissime, & multis mihi nominibus colende. Filiolae tuae valetudinem cura non nimis diligenter. Fruendum est liberis, sed ita, ut carere possis. Lugd. Bat. 7 Cal. Iun. 1627.
60. M. OLDISWORTHO, Britanno. |
MUnus istud regale hesterno die tuâ curâ ad me transmissum, Oldisworthe amplissime, qua decuit veneratione exosculatus sum, tuumque in illo erga me affectum studiumque singulare agnovi. Nunquam scripsi versus utiliores, licet iis non quaestum, sed gloriolam mihi quaesiverim. Habet enim, nescio quid, affine cum Philosophorum eudaimoníai [felicitate] Poësis. Illa propter se expetitur, sibique precium est. Poësis quoque in alios fines sor- [p. 192] didos ac ignobiles, praeterquam sui amorem dirigi non amat. Illam divinum & timiôtáton [pretiosissimum] bonum dixit Philosophus: Sed haec Theîón ti [divini quid] habet, utpote profecta à spiritu, quem aethereis sedibus derivant ejus mystae. Quin & in hoc conveniunt: quod quemadmodum virtutis actio adminicula prosperioris fortunae, ac praecipuè honorem anxiè non petit; ita & haec nostrae contemplatio Fortunae secura nitet, nec fascibus ullis erigitur, plausuque cupit clarescere vulgi. Verum, uti illam blande vestigat & ultrò ambit honor, etiam Poësis Regum, Principumque applausus & benigna suffragatione tacite fruitur. Nunc mihi longè à vero recessisse putandus est Petronius, elegantiarum sub Nerone Arbiter, homo Latini sermonis potens, cetera nequam. Is in Satyrico suo, sub persona Eumolpi exagitat Poëtarum sortem, qui in spem esuritionis versus scriptitent, & proprer hoc ipsum malè vestiti incedant, quod poëtae sint. Gratulatur adulatoribus, qui picto ostro ebrii jacent: gratulatur mercarorum sorti, qui dum se pelago credunt, ingens foenus colligunt: gratulatur militibus, qui dum pugnas & castra petunt, auro donantur. Laudat conjugiorum pararios, qui praemiorum spe nuptas sollicitant. At solus, inquit, amor ingenii neminem divitem facit. Hinc querelae ejus de bonae mentis sorore, paupertate, de litterarum amatoribus infra pecuniam positis, quorum notam esse dicit, cultum non speciosum. Seculi nempe [p. 193] sui vitium deplorat, ignarus futuri. Vivebat homo eruditus sub flagitiosissimo Principe, qui cum ingeniosas sectaretur libidines, coronas ad imperitos deferre solebat, tantoque mox litterarum odio exarsit, ut in hoc voto diem suum clauserit: Utinam nescirem litteras. Alias vobis Britannis meus est, qui humaniorum artium studiis. Musarum patrocinio, & poëtarum egregio amore, Romanos posthabetis, & ingratitudinem istius seculi laudatissimo exemplo flagellatis. Obversabatur vobis Antoninus Severi Imperatoris filius, cujus erga Oppianum poëtam liberalitas veterum monumentis inclaruit. Obversabantur Honorius, Theodosiusque, qui honoris sui praeconem Claudianum summis honoribus decorarunt. Et fortè Venetis laudem magnificentiae invidistis, apud quos quantivis predi fuit Sanazarius. Quae à me non dicuntur, ut cum tantis viris comparari velim, ipse humillimi spiritus poëta, sed ut ostendam, etiam mediocris Poëtaa habitam apud vos rationem, & in censum me venire illorum, quibus Reges annuere non abnuunt. Tibi verò, Oldisworthe humanissime, gratias ago, si possem, etiam referrem. Quanto excellentius est, Regis Serenissimi donum, tanto excellentius beneficium tuum: cujus magnitudinem dum seriò cogito, ad silentium redigor, non immemor beneficii, sed oppressus. Torquem mittis, cujus cum plurimos annulos intueor, tot me tibi nominibus obstrictum puto. Torquem mittis, cujus cum nullibi [p. 194] sit principium, nullibi finis, pari me sorte involutum video, qui justae gratiarum actionis nec principium nec finem invenire possum. Torquem mittis, cujus cum zuzugían [copulatam seriem] inspecto, Gratiarum Musarumque in te indivulsam copulam contemplor. Mittis aureum, ut regiae Majestatis splendor, & Camoenarum precium elucescat. Mittis ponderosum, ac si sentire magis beneficium me velis, quam eloqui. Quare in Torquatorum familiam adscitus, hoc Regis dono, tua opera, quaeram cum Statio: Qua celebrem tua vota lyrâ? & respondebo cum Marone: grates persolvere dignas Non opis est nostrae. Dicam cum eodem, ex veterum formula,
Dii tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam justitae est, & mens sibi conscia recti,
Praemia digna ferant.
Vale, vir doctissime, & longum vale. Lugd. Bat. 20 Aug. 1627.
LIbentissime legi tuas litteras, Bucheli doctissime, in quibus jucundissimum mihi fuit, quod de regiâ liberalitate mihi gratularis. Est utique amicorum, & secundis & adversis rebus mutuo affici, nec nisi commoda eorum, quibus benè volumus. Apud Tragicum est: kalòn théama destín eû práttôn phílos. [pulchrum est spectaculum amicus felix.] Iam ante per litteras te hu- [p. 195] jus meae felicitatis compotem fecissem, sed verebar, ne qua es prudentia insolentis me laetitiae apud animum tuum redargueres, & immoderatius hunc blandientis fortunae risum ferre existimares. Continui itaque me, contentus iis amicis hoc ipsum significasse, apud quos metum tacitae reprehensionis discussit praeconcepta summae familiaritatis opinio, & morum inter aetate pares similitudo. Docet Philosophus, aliud esse inter aequales, aliud inter inaequales amicos officiorum genus. Et pensiculatius res humanas expendat Nestor, quam Atridae juvenes, Cato senex, quam junior Scipio. Tu, si libet, me jam non inter laureatos, sed torquatos poëtas numera, quos, uti olim triumviros, sua quoque commendat paucitas. Illud minimè vulgare est: Regem Magnae Britanniae Poëmation illud meum à capite ad calcem perlegisse, adhibitus duobus interpretibus, viris doctissimis, qui difficiliora quaedam explanarent. Habeo hoc ex fide dignis autoribus. Comiti Pembrociae Regiae Aulae praefecto summo poëtarum Mecoenati alio poëmate gratias egi, uti & Oldiswortho ejusdem Comitis Secretario. Vides, mi Bucheli, non solum secundo calici vim istam inesse, ut disertos faciat. Baudii sortem memoras, cui minus feliciter successit poëticum hoc negotium. Memini Scaligerum abituriunti illi in Angliam cum ingenti Iamborum mole ad Iacobum Regem, dixisse: Baudi, tu abis in Angliam gravis spe, sed redibis levis aere. Nec fe- [p. 196] fellit Vatem augurium istud. Quid dicam? Etiam hic Pluti sui lippitudinem detestetur Aristophanes. Vale, mi Bucheli, & valetudinem tuam seriò cura. Addidi litteris hisce exemplar Epithalamii. Sed nescio an dignum tuo serio & moribus. Veniam mihi da, si in hoc argumento minus sum gravis. Sacra illa aliter non constant, nec nefas esse puto alludere ad concessas voluptates. Steti tamen longè citra fescenninos. Vale, vir doctissime, & qui valeas, fac saepe sciam. Lugd. Bat. 12 Iun. 1627.
GRata mihi vehementer est memoria nostri tua, quam etiam inter arma & lituos non deponis. Eam ut conserves, non quo de tua constantia dubitem, sed quia mos est ita rogandi, rogo. D. Vossii, viri eruditissimi amicitiam Tibi non intercessio mea, sed praeclarae tuae virtutes, & à summo ingenio profectae lucubrationes facilè impetraverunt. Cui enim te minus notum esse putas, ejus jam ante judicio inter Patriae nostrae lumina habitus es. Nec enim latere potest laus tua excelso & illustri loco posita, & clarissimis ingenii tui monumentis quaquaversum diffusa, quam & tunc illustriorem facis, cum humaniorum artium cultores singulari tua humanitate, sermonibusque suavissimis erigis & solaris: in quorum numero & me, nullo meo merito provocatus, esse voluisti. Librum viri [p. 197] istius de Historicis Latinis, prout jusseras, apud Elzevirium compingi curassem, sed praevenit autoris liberalitas, qui simulac à Te desiderari illum intellexisset, expemplar tibi transmittere ultro voluit: partim, quod ad laudem quoque suam pertinere putaret à te judicari, partim ut hoc litterario munusculo amicitiam tuam, quâ nihil ipsi est antiquius, aliqua appignoraret. Magnam nos hic spem concepimus potiundi Grollâ; sed moras incusant, qui belli rationes & incertos casus ignorant. Ego de Principe nostro ita statuo, nihil esse, quod non existimem laudis & gloriae causa facturum. Tuam vicem doleo, qui mitissimi vir ingenii, & à cruentis istis spectaculis ac militum laniena, qui decem & minus denariis, teste Tacito, venales habent animas, alienissimi, ea coram vides, & oculis usurpas, quae nobis vel auditu acerbissima sunt. Nisi Batavus essem, exclamarem cum Virgilio:
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
Nunc fortè dicere expediet: Una salus bello, pacem sic poscimus omnes. Quod mihi amorem tui toties commendas, facis tu quidem amicorum more: sed velim, sic existimes, me quum amori, quem inter nos mutuum esse gaudeo, plurimum tribuere, tum de summo ingenio & optimis studiis tuis ita judicare, ut neminem tibi anteponam, comparem paucos. Vale, Hugeni, & da operam ut valeas; hoc mihi gratius nihil facere potes, hôs gráphei [ut scribit] Cicero ad Cornificium. Lugd. Bat. 18 Iul. 1627.
[p. 198]
PRimum tibi, ut debeo, gratulor, Overbequi charissime, laetorque, quod sospes & incolumis post devorata maris terraeque taedia ad urbem destinatam appuleris. Nec profecto fas erat, iratis illum Diis navigare, qui tot Dearum (Musas intelligo ) patronus audit & fautor. Anxium saepe me habuerunt subortae tempestates, quae ne te quoque mari vectum prosequerentur, serio timebam. Superest, ut jam rediturum propediem votis precibusque juvem. Si uxor essem, in haec verba scriberem:
Nil mihi rescribas, attamen ipse veni.
Iam rerum nostrarum historiam audi. Princeps noster propè Arcem Schenckii, quae in divergio Rheni est, undique è praesidiis evocato milite potentissimum coëgit exercitum, copiis constantem pedestribus ducentis & sexaginta, equestribus quinquaginta. Curribus navibusque commeatum, aliaque castrorum impedimenta vehentibus servent viae & ilumina. Incertis adhuc auguriis tenemur, quo haec tendant. Nisi quod jam eò hic apparatus spectare videatur, ut Fossam illam magnis sumptibus ab Isabella ad committendos Rhenum & Mosam duci coeptam, vi subruamus. quod si feliciter successerit, tum de obsidenda Vesaliâ cogitari constans fama est. Embricam cum exercitu Princeps praeterivisse dicitur, altiusque versus Gel- [p. 199] dram & Venlonium contendere, quae loca, uti & coeptam fossam, tuetur Comes Henricus Bergius, exercitu non adeò numeroso, equitum turmis triginta, peditum septuaginta. A classe Anglicana, quae jam in littore stat, metuunt sibi Flander & Gallus. Gliscunt adhuc inter hunc & Britannum obortas contentiones. Classis nostra Indica ad Occidentem aliquot Hispanorum naves mercibus exuit, quarum quatuor jam pleno spoliis hostibus ventre appulerunt. Northeymium tandem in potestatem Caesaris transiit. Danus exercitum milite pedestri ex Anglia, Scotia & Gallia evocato supplet. Ex re Batavorum foret, si bellum istud Albim & Visurgim inter protrahi posset. Nos hic feriamur & ocio abundamus. Academia missa est. Domi tuae omnia salva sunt ad equos & gallinas usque. Domi nostrae filiola mea Elisabetha cum lento morbo conflictatur. Uxor ab exulcerata mamillâ malè habet. Haec conjugii sunt praemia, his voluptas tantilla doloribus emitur. Sed sero sapiunt Phryges. Vale, vir amicissime, & valetudinem tuam cura, si amas meam. Lugd. Bat. 19 Iul. 1627.
AD priores tuas litteras jamdudum respondissem, reverende Bucheli, sed frigoris inclementia, quae flumina, etiam scribendi impetum retardavit. postea etiam ipsius inertia subiit [p. 200] dulcedo quaedam, & invisam primo desidiam amare coepi. Nunc serò ad officium revertor, & cum glebâ ac tellure resolvor. Illud pudet, quod senex juveni veternum excusseris, & humanissimis tuis litteris excitaveris sopitum penè quem profecto soporem meum aut languorem succidanea diligentia corrigam, nec patiar, Ut à sexagenario de ponte dejiciar, aut posthac benevolentiae studiis posterior sim. Academia nostra post longas ferias tandem a solitas operas reversa est. Mirum, quam amet dilucida illa intervalla, & frigoris incommoda in lucio deputet.
Heinsii Aristarchus, sive in Nonnî Evangelicam paraphrasin notae jam carceres mordent. uti & Vossii de Historicis Latinis libri. Melchior iste Barlaeus, cujus mentionem injicis, patruus meus fuit, poëta celeberrimus, qui praeter illum de Diis Gentium, quem habes, etiam Brabantiados libros scripsit, de Raptu Ganymedis tres, aliaque, quorum exemplar unum apud me asservo. Fratrem habuit Casparem, patrem meum, & hunc poëtam, sed humilioris spiritus; & tres alios Iacobum, Iohannem, Balthasarem, omnes humanioribus litteris instructos, natos patre Lamberto Barlaeo, archivis Curiae Antverpiensis praefecto, qui in magnâ felicitatis, suae parte ponere solebat, quod cum magno Erasmo sermones contulisset. Toútou patròs eúchomai eînai. [hoc me glorior patre natum.] Et si poëtices studia spectes, usurpare possum illud Virgilii: Et me animo repetentem [p. 201] exempla meorum, Et pater Aeneas, & avunculus excitet Hector. Adlubescunt mihi lusus isti Poëtarum fateor; sed à gravioribus studiis saepe avocant, & pruritu incessabili mentem lancinant, ut difficile sit ab iis temperare, etiam cum maxime expediat. Nec enim amor Heliconis quenquam divitem fecit, & ut ad Petronii versus alludam:
Ista pruinosis horret facundia pannis,
Atqe inopi linguâ desertas invocat artes.
Poëmata mea tandem, amicorum rogatu, praelo commisi, quibus non parum gloriae ac decoris fenerabit nominis tui dignitas ac reverentia. Pro Medicis istis opusculis gratias tibi ago maximas, & siclum istum ob veteris aevi memoriam veneror. Elegiam in ἀντίδωρον [remunerationem] mitto, de Cruce Christi, hoc tempore scriptam, quo Passionis Dominicae memoriam celebramus. Si Poëtarum flosculos in eâ desideras, pietatis tamen professione excusabitur. Vale. Lugd. Bat. 20 Sept. 1627.
QUanquam sine versibus, & tua & sponsae vota expleri possunt, Blyenburgi praestantissime, nec tempus illud hoc studiorum genus valde requirat: tamen ne aut officio meo aut promissis defuisse viderer, scripsi, quod jam mitto, Poëmatum. Sub Prosopopejae schemate dixi, quae inpraesentiarum dicenda habui. Iam [p. 202] Oceanum patrem, jam matrem Amphitriten, jam Vahalim loquentes facio & gratulantes. Hoc unum studui, ut & tempori, & personis accomoda dicerem. Hinc illa in agri Dordraceni inundationem digressio, status vidui commendatio, & praetoriae laudes. Si minus serius, aut Philosophus tibi fuisse videor, cogita, conjugum officia lusus esse, nec hic de Stoïcorum severis praeceptis sermones habendos. Tolle festivitatem, tolle jocos, & glischrosemnían, [cupidinis blandimentum,] periit Epithalamium. Tu, quibus oculis ad blanditiem & amorem compositis Sarae tuae jam annuis, versiculos meos lustra, sed non nisi post persolutum Veneri tributum. Alia enim jam te cura coquit, & versat sub pectore fixa. Ubi desaevierit prima tempestas, tranquilliore magisque attento animo ad has poëtarum naenias accedes. Iam vale, & novis ordire maritum Auspiciis. Lugd. Bat. 20 Septemb. 1627.
HAec te transivisse, charissime Petiti, jam ante ex aurigarum parario intellexeram. nec aegrè fero, si socero festinanti morem gesseris. Alias alienum est à moribus tuis amicorum fores praetervehi, absque diverticulo. Et benè quidem tibi cessit ista festinatio, cum eadem nocte prole te auxerit Lucina, licet sequioris sexus. Candidatus es teknopoiêtíkês, [p. 203] [tecnopoëtices. id est artis illius quae in liberis procreandis versatur,]
lauream impetraturus, ubi tui similem genueris. Dicam cum Iuvenali: foribus suspende coronas, Iam pater es. Quin virum te esse memineris, & illorum ordini adscriptum, qui de humano genere benè mereri in animum induxerunt. Quantum enim est, hominem dedisse mundo, patriae civem, Ecclesiae Christianum genuisse. Si vota exigis, faxit Deus, ut adultior illa cum forma pudicitiam, cum opibus pietatem conjungat, & parentibus suis in solatium pariter ac subsidium crescat. Consules vobis melioris commatis obtigisse gratulor, quanquam parum ista ad restaurandum Ilium. morientibus lenta parari remedia video, fortè profutura nepotibus, aut qui nascentur ab illis. Sed audi, quo te nuncio percellam. Nicolaus Hasius, cujus te memoriam prorsus non exuisse arbitrar, post trium lustrorum absentiam, ex Italiâ huc ad nos rediit, vegetus & sanus. Nobilis iste Gedanensis, cui hactenus operam dentium locavit, Parisiis satis concessit. Te aliosque amicos invisere statuit. Vale, & puerperae uxori tuae nostro nomine solennia verba profare. Rectoratu Academico hoc anno fungetur D. Polyander. Antonius Victor in Teutonicae domus ordinem adscitus lentis passibus ad generum Cereris properare creditur. Cadaver dixeris non hominem. Vale. Lugd. Bat. mense Octob. 1627.
[p. 204]
67. CORNELIO QUACQUIO, Sponso.. |
DOctor Quacqui,
Utique gratulor, tantum valuisse commendationem meum, ut voti tui sponsaeque compos factus fueris. Nec tamen illam à singulari meo in te affectu solummodo profectam puta, sed à virtutum tuarum conscientiâ quam maximè. Etenim & modestiae diligentiae & tuae memoriam recentem adhuc circumfero. Nunc superest, ut propitios tibi Deos conjugales comprecer, &, ut tempori convenientia loquar, facilem sponsam. Nuptiis tuis per occupationes privatas, & quotidianas lectiones interesse non possum. Animo tamen & votis tua gaudia prosequar, quae ut laeto quoque fine coronet copulae conjugalis autor Deus seriò precor. Gratias tibi quam maximas ago, quod ad hoc solenne conjugii tui festum me ac uxorem perhumaniter voces. Nec enim gratitudinis solum in praeceptorem & hospitem, verum etiam tuae erga me benevolentiae testimonium praebes luculentum. Quod si tamen honestam tui memoriam conservare velis apud Deos minorum gentium, quibus edendi cupidine dentes jugiter pruriunt, fac spicilegium aliquod habeant bellariorum nuptialium. Scis enim istis vidimis, non hecatombis, placari edacem turbam. Vale, vir ornatissime, & prudenter ama. Etiam in amore locum habet illud: Festina lentè. Lugd. Bat. 16 Octob. 1627.
[p. 205]
68. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
COnstantinus Imperator Adrianum Imperatorem herbam parietariam vocare solebat, quod passim in compitis & foris ejus spectaretur aut imago, aut inscriptio. Idem mihi accidit, qui sive exequiae, sive nuptiae, sive solennitates Academicae celebrandae sunt, ubique herbae parietariae in morem aut epicedio aut epithalamio conspicior. Nec tamen ea mihi scribendi libido, ut quiescere non possim, verum amicorum precibus postulationibusque victus morem gerere cogor iis, quibus hoc qualecunque officium denegare perdifficile est. Hinc sit, ut qua semel insanire coepi iniania, liberari miser nequeam. Et quia furorem hunc nostrum non omnino adspernaris, mitto subinde ad te libellos meos, quos istis furiis correpta mens extrudere solet. Loquendum mihi subinde est de amoribus, quem istarum voluptatum jamdudum coepit satietas. quare si amantium genium moresque minus expressero, scias eo me animo has res tractare, quo senes puerorum crepundia solent, aut clypeos hastasque emeriti milites. Propugnacula ista, quae ad Schaldin & in ipso Schaldi exstruit hostis, nostros valdè angunt, praecipueToxandros. Rex Daniae adverso Marte pugnare pergit, qui nondum illi alloprósallos [nunc huic nunc alteri favens] fuit. Angli non tam lentis maxillis edunt, quam lentis operis bellum [p. 206] in Insulâ S. Martini promovent. Vale. Lugd. Bat. 1 Nov. 1627.
69. PETRO C. HOOFT, Sponso. |
VIr Amplissime,
Cum hac ante pauculos dies transiret vir Nobiliss. Laurentius Realius, petiit à me instanter, ut aliqua gratulatione, Nuptias tuas prosequi vellem. Cui postulato non difficulter assensi: partim, quod amicorum ejusmodi petitiones pro imperiis habeam, partim, quod sperarem hac ratione futurum, ut in eorum quoque me censum reciperes, qui summas ingenii tui dotes aestimare didicerunt. Dicam ingenuè, nec palpum obtrudam candori tuo. Affecit me ante multos annos Tragoediae tuae & aliorum carminum lectio, in quibus & sublime illud tuum dicendi genus, orationisque majestatem, & rerum juxta uberem copiam admiratus sum. Ne itaque aegrè feras, si poëta poëtam compellem. Est enim uti studiorum, ita & animorum inter poëtas communio quaedam. Et ista versificandi prurigo jamdudum me incessit. Nuptiis tuis ex animo gratulor, & ut iis benedicat summum Numen serio precor. Me si amicorum tuorum numero vel postremum accensere dignaberis, non leve me felicitatis meae incrementum fecisse arbitrabor. Vale. Lugd. Bat. 28 Nov. 1627.
[p. 207]
IAm dudum ad litteras tuas respondissem, mi Grutere, si desiderio ac votis tuis satisfacere potuissem. Nec enim quidquam de Sparta ista Dordrechtanâ resciscere licuit, utcunque inquisiverim curiosius. ut nesciam, an Andromedam istam (ita tu allêgoreîs [allegorice loqueris] elocaverint Reip. istius patres, an verò elocanda adhuc sponsum expectet. Ego satur Andromedarum, illam tibi Perseo suo occupandam relinquo. Nec enim clunispicum ambitu teneor, aut ad palatia vestra adspiro, ubi vivorum hominum posticum corylorum extremitates lancinant. Ego tenui sorte contentus sceptra paedagogorum fastidio, quae si fortè arripere suadeat lucelli spes, planè ne arripiam, facit illud Bilbilicum Epigramma:
Quid mihi nunc tecum est ludi scelerate magister,
Invisum pueris, virginibusque caput.
Reliqua apud Epigrammatum scriptorem lege, lib. 9. Epigr. 68. Vale, vir humanissime, & Laconismum excusa. Nec enim Asiaticus sum, sed Belga. Lugd. Bat. mense Decemb. 1627.
71. EIDEM, STYLO GRUTERIANO. |
OBlationes amicitiae tuae clarissime Grutere, minimè fastidioso stomacho admitto, quin [p. 208] potius incredibili orexi ingurgito, devoraturus eos prorsus, & in intima hypochondria pectoris admissurus, si porro suavissimis litterarum tuarum cupediis frui liceat. Gratulor utique mihi, quod dum amicorum catalogos evolvis, spretis iis, quod otiosi nominis selectus offerre solet, me iis accenseas, qui fruge magis, quam specie in hunc censum conscribi meruerunt. Alvearia tua multos fucos infestare non dubito, qui indigni dulcissimo favoris tui melle pasci amant, & tuam benevolentiam harpagare perfructa fronte non verecundantur. Ego jam diu ante eruditionis tuae medullam velut Epidaurii serpentis intuitu gustavi, cum sipario ablato litterarum tuarum Pandoram, quam doctrinae Prometheiis Cunaeo, Vossio, Screvelio tanquam votiva anathemata consecravisti, rotatoriis amantium oculis contemplatus fui. Quod si veteranos illos tuos amicos fermento suo tradere statuisti, ut intumescant magis & distentis illis ac rupto peritonaeo herniam tuae benevolentiae patiantur, est quod ilium diem niveo signem lapillo, in quo ad me novum amicitiae tuae mystam, veluti expeditione ad peregrinum factâ, iveris, qui te, veluti umbra suum corpus, addito affectus sui corollario, & omnium officiorum epimetro sequetur. Doleo equidem te tamdiu in pulverulento volutabro versari. nec dubito, quin quamcunque Muiarum coloniam albis alienis inscriptus absolveris, & in omnibus Apollinis municipalibus civitatibus adscriptus sis: ut mirum sit, illos qui [p. 209] buccas follicare solent, pati te inter manes, & lemures, ac Strygas instar umbrae exorcismo liberando oberarre. Quod litterarum ministerio testaris famam tibi peperisse, Dordrechtanam ferulam electioni meae commissam fussie, verum est, & nihil hic falsi per dentales parietes famae effugit. Ego ferulam ac virgam abs me relegavi, cauto & mihi arridenti spretu. nec enim calendaria ista bifolia peccantis pueritiae lubens inspecto, nec tribus obire volo, quo ad hanc dictaturam ab aratro ordinarii mei laboris quadrijugo curru perveniam. quamobrem patior, ut mihi repudiatae hujus Spartae honos cantetur. Scire desideras, velut exerta proboscide, in quem confarreandae Andromedae fata transierint. Sed rictu hiante tibi veritatem pandam: Divam illam adhuc scopulo adhaerere, & quaeri adhuc Persea, qui eam debellato sinistrae commendationis monstro auferat, &Thalassio, ac Hymen Hymenaee canat. Dos ejus, qua elocabilis rivalitatem in multis excitat, ad sexcentorum florenorum precium accedit. Sed uberior ea fuerit, si dignum procum nancisci possit, qui eam accensa doctrinae suae ac famae taeda domum ducat. Tu argumentorum tuorum seriem ad aucupandam illam Divem dirige, & evigila, ut porrigenti antias Rhamnusidi dextrâ ac sinistrâ manu adsis. debebis enim constrictos Amstelodami modulos dilatare, nec secundariae semper notae esse magister. Quod si in contrahendis hisce sponsalibus balbutiem meae interlocutio- [p. 210] nis pati velis, ita me adhanc Divam applicabo, ut pronuba favente ad jugales taedas adscendas. Ut autem videas officii mei valorem ex fortunas nequitiâ non pendere, hoc epistolio amicitiae tuas arrham delimare volui. Vale. Lugd. Bat. mense Decemb. 1627.
DIlectissime Borri,
Itane adhuc & Barlaei tui & Barlaeae tuae memor es? nec intercurrentes anni, aut locorum intervalla tuae erga me benevolentiae impetum vel frangunt vel sistunt? Omnino tibi similis esse pergis, & me officiorum mole obruere non desinis; usque adeò, ut obaeratus tibi tuisque nomina mea expungere nequeam, & amicitias foro cedendum mihi jam sit, vel de vadimonio cogitandum. Annuum tuum illud munusculum filiolae meae transmissum jam gulae vicinum valde est, nec illius solum, sed & fratrum & sororum, quorum jam dentes tuo beneficio strenuè exercentur. Uti enim in Civitatibus ac Regnis, quas ad Rempublicam spectant opes, publicae sunt, & juris multorum: ita & in despotico hoc regno communionem esse bonorum, praesertim quae ad farinam spectant, perquam utile est. Ni faxis, etiam & hic pacem publicam turbaveris, & sublatâ inter aequales aequali distributione, scinditur hoc etiam studia in contraria vulgus. Qui itaque jam interitur [p. 211] ipsis panis & exeditur, tuus est. Ubi adoleverit illa, gratias tibi aget, verbis suis, jam meis agit. Sed heus tu. Audio iterum uxori tuas intumescere uterum. Num mihi gloriolam hanc invides, quod liberorum multorum pater sim? I bone, quo virtus tua te vocat. Ego Planetarum numerum adaequavi: per me licet ut tu Apostolorum numerum adaeques. O patres proletarios! Quam benè uterque de Republica meremur. Nisi Superis aliter visum, velim intra septenarium consistere. Est enim Criticus, uti nosti. Sed desinam jocari: Vereor enim, ne cum liberorum cura gravitatem eam induas, quae festivos hosce meos sermones ferre non possit. Vale, & parentes, fratresque saluta. Lugd. Bat. 18 Decemb. 1627.
VErsicolus hosce, quibus abeuntem te in Britanniam prosequor, poëmatibus meis inserere decreveram, te absente, in tui ac virtutum tuarum & amicitiae nostrae memoriam. Verum, quia humanissimis tuis litteris me praevenisti, & non levibus antehac argumentis ostendisti, quam me ames; nolui diutius carere aliquo mei erga te affectus animique testimonio. Nescio enim qua strorgêi [insito amore] erga convictores meos rapiar, eos, inquam, quos & singularis humanitas, & insignis modestiae laus, & minimè vulgaris eruditio reliquis secrevit. Facile itaque ab [p. 212] animo meo impetravi, ut quod officium aliis quamplurimis praestiti, tibi quoque praestarem, & brevi carmine ad institutum tibi in Britannos iter alluderem. Tu, si tanti esse putas, ejus lectione maris terrarumque taedia subinde leva. Ubi satietas te ceperit, per me licet tradas protervis in mare Gallicum portare ventis. Iacturam scripti praelum facilè resarciet. Ubi poëmatum meorum opus prodierit, jam carceres mordet, faxo, ut & hoc nostrum carmen denuò legas, & reliquis te quoque Activis permixtum agnoscas. Iam vale, & ut pertinax haec tempestas tandem tibi desaeviat, ac secundo vento naviges, serio illum precor, quis fluctus tempestatesque sonoras Imperio regit, & vinclis ac carcere frenat. Lugd. Bat. 27 Decemb. 1627.
REverendissime Bucheli,
Capsulam hanc, quam vides, ex Angliâ ad me misit Secretarius Comitis Penbrociae, summi litterarum & litteratorum Maecenatis. In ea signum sive ectypum vides annuli antiqui: quem gestare ait Dominum suum, & habere in deliciis. Addit in totâ Britanniâ tam litteratos oculos non reperiri, qui has litteras legant. Consulti sunt super his characteribus Antiquarii omnes, sèd & illi ceu noctiae ad hanc noctuam coecutiunt. Itaque à me petit, ut doctorum hujus Academias judicia inquiram, si fortè Oedipum [p. 213] suum haec Sphynx invenire queat. Sed & nostri doctores, quotquot sunt litterarum, linguarum, & rei antiquariae studiosissimi ad sacrum ignorantiae asylum se conferunt. Excussi ego omnium fere linguarum alphabeta, quae in libro quodam, cui titulus, Bibliotheca Vaticana cum suis quaeque characteribus notata occurrunt. In Aegypticao Alphabeto (scis Aegyptios characteribus quam maximè arcana sua involvisse) offendi has imagines, quae in hujus annuli adscriptis vocibus spectantur. In Alphabeto Marcomannico offendi itidem has voces Sed reliquos harum vocum characteres reperire non possum. Vocem ΠΑΝΔΩΡΑ [Pandora virginis nomen, quam è coelo missam fuisse cum pyxide cui omne malorum genus inerat Poëtae fabulantur.] nemo non legit, sed in reliquis vocibus crucem nobis fixit autor, quisquis fuerit. Voces ignotae ita se habent: Pierius in Hieroglypicis docet, noctuam insidentem ramo laureo esse symbolum victoriae. Quare cum & te, reverende Bucheli, reram antiquatum sciam esse peritissimum, & cum Carmenta Euandri matre in gratiam rediisse, tuum tandem oraculum sciscitor. Tu tripodem Apollinis consule, & Sibyllinum concute pectus. Si divinaveris, gratiam inibis maximam. Ego arbitror characteres istos ex arbitrio authoris formatos esse, & abbreviationis quasdam continere, ideoque non facile futurum, ut sensum eorum quisquam expediat. Rogo te, juva nos, quantum potes. [p. 214] Poëmata mea propediem videbis. Scis Typographos hominum genus esse ex lentulorum familiâ, jam à chartis, jam à pecuniis imparatum. Capsula haec cum signis cereis, ubi rem expenderis, ad me redeat. Vale, Vir doctissime, & quem novum annum ingredimur, feliciter decurre. Ita vovet reverentiae tuae observantissimus. Lugd. Bat. 28 Decemb. 1627.
NOctuas Athenas mittere videbitur, Nobilissime Hugeni, qui litteratissimis Britannis hujus noctuae characteres exponere sataget. Ego me hujus Sphyngis molestiis Scepticorum formulis expediam, ou katalambánô, ouch horízô [non capio, non definio.] Etiam mecum ad sacrum, hoc ignorantiae asylum confugiunt viri doctissimi, Heinsius, Vossius, Scriverius, Codaeus, Raphelengius, & vir Antiquitatis peritissimus Buchelius, quorum omnium oracula scitatum missi. Excussi omnium ferè linguarum Alphabeta, quae in libro quodam, cui titulus Bibliotheca Vaticana, cum suis quaeque characteribus notata occurrunt. Cumque Aegyptios novis Hieroglyphicis sacra sua involvisse nulli non notum sit, potissimum ad characteres Alphabeti Aegyptiaci respexi, in quo offendi characteres hosce In Alphabeto Marconmannico hasce notas repperi, reliquos characteres reperire non potui. Adscripta vox Pandorae, nec
[p. 215]
non noctuae imago suspicionem injecit à Graecis profectos istos characteres, sed rursus sub barbaro seculo esse exaratos, arguere videtur postrema littera in Pandora: nec enim Graeci unquam hoc modo a illud finale scripserint. Est character ille Teutonicus. Graecae quoque videntur hae litterae Reliquae verò implicitae sunt & connexae, ex eo genere, quas Galli vulgò vocant entrelassez. Haec littera Graecorum est Ξ, sed claviculis dissorta. Haec nota , Graecorum est ψ, etiam claviculis aucta. Haec Graecorum est ει per abbrevationem scriptum . Vetustum autem esse morem ita scribendi docet Apulejus lib. secundo de Asino aureo, cujus verba adscribam, cum aliquid lucis his tenebris affundant: Senex quidam, inquit, de opertis adyti protulit quosdam libros litteris ignorabilibus praenotatos, partim figuris hujuscemodi animalium, concepti sermonis compendiosa verba suggerentes: partim nodis, & in modum rotae tortuosis, capreolatimque condensis, curiositate prophanorum lectione munita. Ex quo loco duo colligo: Primum, has litteras esse ignorabiles, & quisquis earum autor fuerit, crucem eum fixisse curiosius scrutantibus. Alterum, etiam veterum morem fuisse, nodis quibusdam, velut capreolis (sunt capreoli claviculi intorti in vitibus, quibus, veluti manibus quibusdam, adminicula vicina complectuntur) litteras intorquere, adversis curiositatem prophanorum. Manifesti sunt capreoli & nodi in his characteribus, [p. 216] Quare talium scribentium scopus alius non fuit, nisi lectorem curiosum celare sensum istis characteribus, & additamentis abditum. De symbolo isto Noctuae nihil attinet dicere. Notissima enim sunt, Noctuam sacram Palladi & laureo ramo insidentem symbolum esse victoriae, & Pandorae historiam insculptam fuisse basi statuae Palladis, uti videre est in Hieroglyhicis Pierii, in titulis Noctuae, & Pandorae, & apud Gesnerum, Plinium, & Becanum: kaì taûta mèn dê taûta. [& haec quidem hactenus.] Vale, Vir praestantissime, & me amare perge. Ut hic annus felicibus auspiciis tibi currat Deum ardentibus votis precor. Lugd. Bat. 30 Decemb. 1627.
76. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
IAm amoris tui in me aciem hebescere, & pristinos isto igniculos magis magisque extingui comperio. Trimestre est & amplius ex quo nihil de te à te audivi, licet te litteris meis non ita pridem ad festivitatem compositis ad scribendum provocaverim. In quo proposito si perseveres, paria facere statui, nec posthac quicquam à me litterarum expecta. Subit animum meum illud Philosophi: Minus stabiles esse inter dignitate impares amicitias. Legati nostri, in Galliam & Angliam missi, heri Hagam reversi sunt, nec enim illos navis conscendere patitur glaciei vis, quae Mosae ostia obsedit. Viderunt [p. 216] adversus auguriis eò contendere, cum iter ipsorum, velut divisis muniis, coelum, aër, aqua remorentur. Arssenius à canibus fortè occursantibus in terram dejectus malevolis occasionem praebuit sinistra ipsi ominandi. Nec ego bene nobis ominor à milite Caesareano Embdanum agrum undique occupante. Res tua tunc agitur, &c. Ego licet vates & ariolus non sim, illud tamen non levibus documentis colligo, res nostras ad angustias redigi, & commissis inter se summis Regibus belli praesidia nobis domi quaerenda esse, non aliunde expectanda. Torrentius ille ab Atheismo celebris, uti ille olim ab incendio Templi Ephesini, misere excarnificatus, carceri adjudicatus est annos vigmti. Vale, Vir amicissime, & tandem rescribe. Lugd. Bat. 28 Ian. 1628.
NOn dubito, quin longiore silentio bilem tibi moverim, Haestrechti Nobilissime, sed facit anni tempestas, ne ab ejus motu aut orgasmo, ut Medico vocabulo utar, valetudini tuae metuam. Languet enim jam bilis, nec, uti per aestatem acrimoniam habet. Et licet hospiti tuo veteri in mandatis dederis, ut acriter me perstringeret, & hoc negligentiae meae veternum excuteret, tamen parum iis moveor, cum eidem culpae & tu affinis sis.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
[p. 218]
Historiam, sive potius Histrioniam mundi, quando ita vis, jam ordiar. Ac primo quidem de Chinensium ac Iapponensium rebus nihil habeo, quod scribam. aut quo loco res sint Mexicanorum aut Peruanorum. Nec enim ad nutum adest deorum nuntius Mercurius, qui in alio Orbe gesta referat. Dudum etiam est, quod de Lapponibus ac Scythis Tartarisque nihil inaudiverim, uti nec de Canibalis ac Antropophagis. A Turca ordiar: is bello Persico implicitus minus se Ottomannicâ stirpe dignum gerit: jam enim erepta illi Babylon, aliaeque Assyriae urbes, etiam Paradisus ipse in sacris litteris celebratus, quem ad Euphratem & Tigrum locant sacri scriptores. Haec in Asiâ. In Europâ Bethlemus Gabor paci studet, & victori Caesari prudenter applaudit. Silesia post dissipatas Wismariensis copias pacata est. Pragae Caesar comitia habuit, in quibus omnia ex nutu ejus transacta. Uti in Aesopica fabula, Leoni totam praedam adjudicarunt. In Conventu Electorum Mulhensi in Caesaris sententiam pedibus itum. Nec enim jam tutum fuerit adversus armatum contendere. Nosti potentissimum esse argumentandi genus in Ferio. Brandeburgicus se totamque Aulam excalvinizat. Britanni ex Insula S. Martini turpiter pulsi, majoribus animis bellum redintegrare dicuntur. Buckingamus, quasi re bene gestâ, à Rege regioque comitatu honorifice exceptus fuit. Galli, pro gentis suae indole, hac victoria elatiores nil nisi minas & bella spirant. [p. 219] Parum abest, quin Rupellanos diris & execrationibus expugnent. Obsessi certis se conditionibus Regi dedere studuerunt. Rex indignum sua Majestate judicat, leges à subditis sibi praescribi. Dux de Rohan Biarniam vastat, & calamitatem Anglorum Gallorum calamitate ulciscitur. Inter Duynkerkanos & Britannam classem acriter pugnatum. Ex hac naves septem desideratae, quinque captae, reliquae vix fuga evasere. Nostri salutarem hanc jacturam interpretantur; futurum enim augurant, ut jam seriò de bello cogitent Britanni. Dorpius, Zelandiae Thalassiarcha sinistra Flandricas naves insecutus, postquam Veram appulisset, parum abfuit, quin Stephani protomartyris fortunam expertus fuerit. Ordinibus tamen & Principi facti sui rationes probavit. Nupera tempestas hic aggeres, alibi classes in Texelae portu disjecit & attrivit. Munimenta hostium ad Schaldin exstruda fluctibus magnam partem subruta cum Aeolo & Neptuno in gratiam redire student. Realius in Daniam Legatus missus est. Admiralii Hollandici titulum illi servari non dubito. Legati nostri in Galliam & Britanniam abituriunt.
Nestor componere lites
Inter Peliden conatur & inter Atriden. Vale, & bene rem gere. 1 Febr. 1628. Lugd. Bat.
[p. 220]
78. DANIELI IOHANNIS SNECANO. |
VIr doctissime,
Petis à me obnixè, ut consilio meo institutum tuum juvem. quâ in re ut difficilem me praebeam, nec studiorum quae inter nos est cognatio, nec malorum societas, nec praeconcepta de humanitate tua & erruditione opnio patiuntur. Utinam verò consilium rebus tuis conveniens suggerere possem. Exigit à consultoribus Aristoteles prudentiam, & benevolentiam. Illam, ut possint consulere, hanc, ut velint. Sed ab illâ, uti me impararum agnosco, ita hanc,offero liberaliter, aneu* dólou. [bona fide.] Quae te huc invitare queant multa sunt: Hollandia, Academia, eruditorum commercium. Quae deterrere; annonae caritas, & quae magis hic servent, partium studia. Medicinae Doctores tot habet haec urbs, quot Respublica Atheniensium habuit tyrannos. Inter hos vero tres quatuorve praxin feliciter exercent, reliqui ambitiosae paupertati Doctoris titulum donant, ex quorum numero & me esse fateor. de quo minus verè illud Homericum pronunciaveris: pollàs d iphthímous psychàs &c. [multas autem fortes animas orco ante tempus demisit.] Ex Collegiis Hebraeae & Graecae linguae plus promittere tibi ausim; quamvis & hic sint, quibus vix ad domandam famem sufficit Hebrais esse & Graecis. Adeò in dominos suos ingratae sont litterae. [p. 221] Precium eruditionis & linguarum grande agnosco, qui praeceptoribus hoc reddat, novi nullum. Ubi semestre docueris, à singulis discipolis octo aut novem florenos referes. si undecim receperis, albae gallinae filium te puta.
Tanta mercede hic eruditi vivunt, in hanc spem ad gloriam & famam grassamur. Crede, non Romae solum, sed & hic laudis horret facundia pannis, ut de suo seculo pronunciavit Arbiter. Quid dicam? migrationem ad nos nec suadere ausim, nec dissuadere, cum incertos fortunae casus
praestare in manu mea non sit, & facile malam inierit gratiam, quisquis minus feliciter consoluerit. Sed in rebus humanis non fidendum nimis consiliis, nec anxiè excutiendae rationes omnes futuri. Aliquid rationi, aliquid fortunae dandum; aut, ut magis Christianè loquar, curae divinae, quae uti nimiam rei familialis curam damnat, ita securitati nostrae, quantum satis est, prospicit. Me quod attinet, officia mea omnia tibi libens impartiar, nec per nos stabit, quo minus voti tui compos fias, aut utiliter ad nos transivisse credi possis. Vale, vir doctissime, & si res feret D. Amama, aliosque mei studiosos saluta. Lugd. Bat. Cal. Febr. 1628.
79. CONSTANTINO HUGENIO, jam patri. |
HAbes, Nobilissime Hugeni, quod coelo imputes, cui à nobiliore sexu patrium no- [p. 222] men auspicatur Lucina. Quanquam enim & sua sit sequiori, ut vocant sexui majestas; nec fas sit eam inter Naturae errores & parekbáseis [hallucinationes] haberi: tamen non levibus te rationibus subnixum putabo, si gaudii plusculum ex filii natalibus conceperis. Quid enim? Virum gignere praestat, quam feminam, nisi minus sapienter Plato Diis gratias egisse putandus sit, quod marem se, non femimam fecerint. Philippi Macedonum regis vox fuit, aequo se animo mori, cum filium relinqueret. Fuit eadem Antonini Pii, Croesus, cum Cambyses se cum patre Cyro conferret, amicis affirmantibus illum patre praestantiorem, respondit: Nondum patri aequandum, qui nondum genuisset filium. Et cur creationis ordine feminam praecedit mas? nisi quia illa propter hunc, non hic propter illam. Cur, cum Virum nominat Scriptura, hominem nominat, cum feminam, feminam? nonne quia ille kat exochên [per excellentiam] uti rationis excellentiam, ita & hominis sibi appellationem vindicat? Marem genuisti. Magnas ergò spes ale. Forte qui in cunis jam vagit, Fabius erit, & lapsas res aut consilio aut opere restituet. Marem genuisti. Ambibitiosa paupertate gaude. Fortè qui jam fari nescit, & ut Homerico epitheto utar, nêpios [infans] est, Gallicus erit Hercules, qui orationis lenocinio captivos ducet animos auditorum. Marem genuisti. Frontem exporrige: fortè qui jam ab ubere pendet, aut curam impendet populis, aut otia Musis. Filium genuisti. [p. 223] Plus te patrem esse puta. Amat similitudinem sui natura, & tunc conatus suos quam maxime probat, cum, quod in unoquoque genere perfectissimum est, consecuta fuerit. Genuisti filium, sed ex te: hoc est, virtutis tuae simulacrum, haeredem eruditionis tuae, humanitatis surculum; in quem, si ex traduce est anima, patrem jam totum transfudisti: si non est, patrem alterum cura, educatio, doctrina efformabunt. Filium tibi peperit uxor; jam parvulum, ut animi magnitudinem tui operis esse scias; jam tenerum, ut animi fortitudimen ab aetate & annis speres: jam nudum, ut fidei Christianae indumenta non nisi coelitus arcessas: jam ignarum vitae, ut Christo soli vivere, jam ignarum mortis, ut eidem mori discat. Tolle pondus dilectum, cui Dei Patris amorem obsignavit publicum regenerationis lavacrum. Excipe ulnis puerum, in familiae simul tuae subsidium & solatium, quem in familiam suam jam adscivit Ecclesia mater. Osculum frige ridenti, quem flentem ad se vocat ille, cujus voce vocati sunt parvuli, sanguine redempti, suffragio beati. Ubi caput contrectaveris, oculis jam imperare incipe, ne vanitatem vidant: auribus ne ad Sirenum hujus seculi cantus attendant. A lingua exige taciturnitatem, à genis verecundiam, à fronte modestiam, à pectore candorem. Breviter, à parte tui totum te. Quot fasciis ligatur, quot involvitur involucris, tot humanae vitae calamitatibus nascentem jam, involutum puta: [p. 224] quot rursus evolvitur, tot per prudentiam primum, mox per mortem evolvendum cogita. In cunis rotari cum adspexeris, inconstantiae exempum, fortunae pilam & lusum, invidiae & calamitatis trutinam adspice. Cetera pituita sunt & bilis. Ubi nativitatis tempus subit, cum Vere & Mundo hunc mundi dominum ac Microcosmum natum esse subeat. Ubi locus, tantum ab Aulae corruptissimis moribus eum alienum cupias, quantum aulae vicinior est. Ubi nutrix, fac ut huic vitae hujus incremanta, tibi sanctioris debeat. Ubi puerpera, ubi mater: ne sine, ut illa ipsum deperiisse, tu minus sapienter amasse credi possis. Habes sobolem, spem conjugii & ut cum sene Plautino loquar, trium litterarum A. M. O. apotélesma, [consummationem,] familiae non alienum hospitem, parentium gaudium, domus tibicinem & fulcrum. Habes ubi cogitatio, ubi & vultus tuus conquiescat, cum ab Aula & rebus gravibus domum redis. Si frontem tibi corrugaverit indignatio, illa vel solo risu tibi eam explicabit, vel placido manum contactu aequam reddet. Si supercilium dejecerit moeror, illa eriget. Nescio enim, quod stultitae lenocinium datâ operâ prudens Natura tenellae aetati adjunxit, ut aliquo voluptatis velut authoramento educantium intercurrentes molestias & melagcholikà páthê [tristitiae intervalla] delinire queat. Praecipuè tunc, cum gravis senecta incommodis suis nos circumvenit, & ad pueritiam novam revocamur. Nonne cum puel- [p. 225] lis lusit Lysander? cum Achille Chiron? cum Theodosio & Gratiano Ausonius? ut dilutis animi curis veluti juvenescerent, & hoc vitae oblectamento, veluti melle & saccharo edulcarent, morosae aetatis pikrían. [amaritudinem.] Fingunt poëtae, Auroram succo suo juventutem Tithono suo produxisse. Sed fingunt tantum. Qui enim citra fabulam hoc praestare possunt, liberi sunt. Fingunt Circem suâ virgâ in quas vellet formas vertisse homines. Fingunt idem de Medea & Venere. Sed ho mythos dêloî [fabula significat] tuum illum Constantinulum, qui te quoque refinget, & nunc, cum minime constans est, & tunc, cum verum erit dicere;
sequiturque patrem non passibus aequis.
Ab illo herbas pete quibus repubescas, illus mille precamina sunt, quibus elapsa tibi tempora quodammodo restitues, ille nepenthes & soporiferum istud moly suppeditabit. Ex hoc fonte poculum Lethes, & tot malorum oblivionis hauries, quod frustrà apud Inferos nequires, cum domi tibi suppetat. Verum non gaudii solum causas cum prole tibi dari crede, sed & timoris ac spei. Timebis utique, ne minus sollicitè hoc pignus curet nutrix. Timebis, cum à Glycerio ostium crepuerit, & profusior cachinnus vagientem turbaverit. Timebis, ne aut epilepsia distorqueat bene positum os: aut aphtae gutturis angustias occupent, aut ventrem ex novi alimenti cruditatibus nata tormina lancinent. Denique, ne morte acerbâ in primo vitae lumine ante diem [p. 226] extinguatur. Sperabis contrà, ut puer virum, vir senem sapiat. Sperabis, ut cum tenello corpusculo adolescat liber & magnus animus, ut in omni fortuna aequam servet mentem, & sapientiae documenta, si licebit, explicet in diviniis; sin minus, in exilio; si poterit, sanus; sin minus, aeger. Sperabis denique ut Regem agnoscat SS. Trinitatem, Leges, Fidem & Charitatem: votorum summam, Aeternitatem. O si fas sit de Iove ac Pandora loqui, postquam SS. Triada nominavi. Optarem, ut quas in Pandoram dotes contulit Iupiter, in hoc quoque coeli depositum conferat. Optarem, huic animulae indi eruditionem cum humilitate, magnanimitatem sine ambitione, gravitatem temperatam comitate, justitiam sine rigore, sine luxu liberalitatem, sine hypocrisi sanctimoniam. Corpori optarem formam, nec despectam omninò, ne qui illam animae quoque pulchritudinem aversentur: nec praecellentem valdè, ne quem amare aliquando decentius erit, amari contingat. Scis quid Iosepho, quid Hippolyto, quid Bellerophonti acciderit. Haec ego, mi Hugeni. Iam Petrarcham audi. Si filium habes, solamen habes ambiguum, curam certam, sollicitum gaudium. Si bonae spei infans est, si blandulus, si festivus; ô ne istae blanditiae vertantur in lachrymas. Res est dulcissima, fateor, infantuli adspectus, & ut est apud Statium, Siderei vultus, & verba ligatis Interrupte modis, quae dum [p. 227] audiuntur, mulcent; sed dum audiri amplius non possunt, cruciant. Cogita fieri posse, ut arundineo insistas baculo, vel in caducum te inclinaveris parietem, quod dicere solitus fuit Adrianus Imperator, cum Aelium Verum puerum adoptasset. Et moneo, parcius uti gaudeas, ut si dolendum fuerit, parcius doleas: & fortè canendum tibi illud Maroneum:
Ostendunt terris hunc tantum fata, nec ultra
Esse sinunt.
Intempestive gaudet agricola, quandiu in flore est ager. Fructus expectandus est, & tempestatum, grandium, zizaniorum metu frenandum gaudium. Sed longius feror, quam institueram, & dum grandia loqui concipio, & cum ingenio contendo, penè rupturam facio. Abrumpam itaque Socraticum sermomen, & ne me Demean esse putes, & cun Catone nunquam risisse, moneo, ut uxorem dilectissimam, jam puerperam, osculo subinde recrees. Nec enim alia praesentior Medicina ad leniendos partus dolores. Fidem mereor, nam Medicorum quoque filius éuchomai eînai, [exopto esse.] Vale, Hugeni charissime, & à Iuvenali praeceptum accipe:
Foribus suspende coronas
Iam pater es. Lugd. Bat. Cal. Apr. 1628.
QUi brevi nuper Poëmate nuptiis tuis gratulatus fui, Blyenburgi charissime, jam [p. 228] Poëmatum meorum mitto farraginem, ut si isto salivam tibi movi, hâc ipsâ tamen expleam. En quo discordia civem Perduxit miserum. Qui Theologiam antehac & Philosophiam, graves disciplinas, professus fui, nunc poëtaster factus sum, & dum aliis luculentae fervent messes, velut inter arbusta cicadae cantillo. Incidi miser in illa tempora, in quibus rerum potitur Aristophanis Plutus, typhlótatos [caecissimus] iste, & ex eorum nutu omnia geruntur, qui sacrâ stolâ ambulant. Sed desinam istud ulcus refricare, ad cujus vel memoriam solam exhorresco. Apud te eonfidentius hanc querimoniam depono, quem aequum rerum aestimatorem esse novi, quique humanitatis tuae & benevolentiae aurula desertum hominem subinde refocillasti: nec occasiones negligis iis me commendandi, quorum favore,ubi res ferent, erigi possum. Sed redeo ad Poëmata mea, in quorum lectione nolim te occupari praetorio rigore, aut eo vulto, quo severus examinator vitas & crimina reorum discis. Aequum te iis & facilem praebe, qualis aut Iunoni tuae arrides, aut Ascanio. Inter heroïca nomen tuum reperies, ubi thalamos cantamus, & lecti foedera. Feci hoc eo consilio, ut si dentem in me acuat Zoilus, litem illi apud Praetorem intendam, per quem, sive jure, sive gratia, ab iniquis criminationibus absolvar. Vale, vir magne, & patrocinio quoque tuo (nec enim lictorum secures imploro) novum inter poëtas hominem prosequere. Lugd. Bat. Cal. April. 1628.
[p. 229]
INgeniosè admodum, nec sine sale praefaris, me Hugeni, & insignem istam in me agroikían [rustcicitatem] notas, qui Libellum tibi meum absque litteris miserim. Non istud Rhetorum schema: Sic sane oportuit mi Barlaee.
Quasi dicas, minime oportuit. Parum aberat, quin cum Augustu Caesare reponeres: Nesciebam me tibi tam familiarem esse. Subrisi verò, cum non minori dexteritate facti mei culpam in te transfers, quasi aut tardiusculam tuam responsionem, aut intermissam aliquando, hoc vindictae genere ulcisci voluerim. Quam verè ait Comicus: In amore haec omnia insunt vitia, irae, metus, suspicio. Nimis meticulosus es, qui me tantillâ re offendi putas: aut minus tibi sum rerum humanarum intelligens, qui nesciebam, & publicis te negotiis districtissimum esse, & amicorum officia ad stateram argentariam non esse expedenda. Quare ulterius amicitiae tibi jura laxabo. Per me licet, non rescribas posthac, nisi postquam ter te meis litteris interpellavero. Expectasne benigniorem legum interpretem? Non sum is, apud quem tam sollicitè & operosè culpam silentii diluere necesse habeas. Non tenentur Principes legibus, nec tu mecum comparatus. Inter dignitate impares hanc vult esse aequalitatem Philosophus, ut major beneficiis minorem, minor obsequio, observantia, cultu [p. 230] majorem sibi devinciat. Illud fecisti tu non semel. Posterius ut à me fiat, quavis occasione annitar. Heros, heros, Tune illud tuum Epigramma in Manes Auriacos scriptum mendum vocas, & tenebras juxta lucem positas? Ad Philosophum iterum te revoco, qui & illam eirôneías [ironia tropus Rhetoricus quasi illusionem dicas] speciem damnat, quâ quis virtutes, resque laudatissimas depreciat. Si tu maculam istud indigetas chartis meis adspersam, ego Lemniscum additum coronae pactili. Si tu imprudentiae me insimulas, ego prudentiam interpretabor, ex tanti viri commendatione gloriolam aucupari posse. Scis, qualibus mercibus suspendi soleat hedera. Tolle è libello meo titulos Regis, ac Principum, tolle celebria ista nomina, Grotii, Hugenii, Realii, Hoofdii, perierunt impensae typographo. Si secus judicas, amblyôpês [ hebes oculis] es, nec illapsum tibi phlegma in oculos, sed in mentem. Eam tamen constantem in amore mei serva. Tibi illam incolumem in corpore incolumi diu praestet vitae mortisque supremus arbiter. Lugd. Bat. Idibus Maji, 1628.
LUculentum poëticae commentationis argumentum mihi suppeditasti, Nobilissime Myli, dum libelli mei fata & casus enarras. Nempe, in Lazaretto, hoc est, expiandarum mercium domo clausus, captivusque detinetur [p. 231] non antè liberandus, quam quadraginta purificationis dies expleti fuerint. Hoc opinor illud est, quod vocant, par fàr la contumacia. Quod dum scribo, subit illud Maronis lib. 6 Aeneid. ubi de animabus ait in inferno, aut, uti Pontificiis placet, in purgatorio expurgandis:
— — — in gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.
Puto domum istam, non absimilem esse Purgatorio Papistarum, ad quod tamen alludere nolui, ne offenderem dissentientes. Scripsi versiculos aliquot, sive querelam jocosam, qua facti istius indignitatem exaggero. Si dignam eam judicas, quae à tanto viro legatur, abeat, quo praeivit libellus, sed melioribus fatis: sin minus, apud te detine. Fortè hac occasione tam illustris viri amicitiam mihi quoque recludes, ad quam aditus fuit jampridem Heynsio & Vossio, aliisque. Friso iste, [noot: Abrahamus Dominici.] de quo sciscitaris, Ecclesiasten agit in Frisia, propè Snecam, in pago, cui nomen s Heeren-veen. Partium est moderatarum, eoque nomine pergratus summis viris D. Sakama, & Bouvritio, Curiae Frisiorum Consiliariis, necnon Sebastiano Prusenio ejusdem Curiae Graphiario, quorum omnium favorem gratiamque mihi conciliavit. Vir est ingenio acri, quique, si benè calculum posui, hoc cum Bruto commune habet, ut quicquid petit, vehementer petat. Rei Theologicae, quam poëticae peritior est. Scripsit tradatus aliquot, de [p. 232] Fundamentis unitatis & pacis inter Christianos, sive de Notis, quibus, necessaria à non necessariis in religione dignosci possint. Illud fateor, nihil me in hunc usque diem legisse, super istoc argumento plenius accuratiusque scriptum, licet stylo minus florido, & inconcinnâ dictione. Iam de editione cogitar. Sed ne pacis consilia suggerendo (quae seculi hujus jam sunt scelera) malam gratiam ineat, monui, ne ederet, nisi Academiae aut Theologorum Franekeranorum authoritate ac suffragatione probe munitus. Eam enim se impetraturum totus sperat. Ostendit enim mihi conscriptam à se historiam captivitatis soceri tui p.m. Grotii & Hogerbetii, quorum sortem, calamitatemque Versibus mille & quingentis deplorat. Verum, dicam quod res est, nec in amici causa, quid desiderem, dissimulabo. Versus inculti prorsus sunt, & plus quam triviales. Horridi adhaec, ut nil nisi saxa & lapides hominem spuere putes. Pietatis tamen ergò, & Christianae erga tam insignes animas miserationis, veniam merentur. Coactus fui, licet non sine fastidio, omnes perlegere à capite ad calcem. Liberis suis se hoc depositum servare ait. Caetera, vir est optimus, pectoris aperti, & à simulatione quam maximè alieni, quique ob singulare illud pacis ac Christianae concordiae studium totus illi displicet, qui in fabulâ Synodicâ Davum egit, alia periphrasi non utar. Vale Vir Nobilissime, ac doctissime. Salveant à me uxor, liberisque, & inter hos quam [p. 233] maxime filius Adrianus. E Museo nostro. Lugd. Bat. 10 Cal. Iun. 1628.
Ex quo à me discessisti, Vir doctissime, percunctati sunt propius de te, & rerum tuarum statu viri magni. Apud quos & eruditionis tuae humanitatisque, & piae moderationis in Religionis negotiis praeco fui. Avent illi legere ea, quae de necessariis ad salutem creditu, factu, &c. doctè & accuratè scripsisti. Non gravaberis opinor lectionem eorum concedere viris tui amantissimis, & pacis tecum, concordiaeque Ecclesiasticae studiosissimis. Etiam hic locum habet illud Salvatoris: Luceat lux vestra coram hominibus. Idem, ut facias, monet illa, quam Symbolo Apostolico profitemur, communio Sanctorum. Ego scripta illa tua mihi perplacuisie viris istis non semel dixi. Itaque salivam ipsis movi; Tu famem sitimque porro exple: His officiis me illosque tibi obstringes. Vale. Lugd. Bat. 1628.
VEnit ad Te tandem, Vir Ornatissime, libellus meus, trans mare & fluctus Britannicos, sed serius quam volebam. Nec enim aut commodam ad te curandi rationem invenire potui, & cum ea se offerret, sparsus de reditu [p. 234] tuo rumor, iterum remoram injecit. Versiculos leges, quibus cum ex se parum precii debeatur, quidquid reliquum fuit derogavit & typorum & chartae vilitas. Verum, si benè te novi, deque tuo in me adfectu non falsam concepi existimationem, munusculum hoc aliunde aestimabis, quam ex rerum precio & dignitate. Solent amantes dilectarum à se virginum naevos & vitiligines benignius interpretari, & quae per se minime probantur, ad commendationem rapere. Idem facito, & in carminum meorum lectione si quid offendes stribliginis, pro tuo in me amore excusa. Utinam brevi te videam. Et videbo fortè. Nam quae de nuptiis sororis tuae & D. Doubletii percrebuit fama, spem facit futurum, ut brevi redeas. Tunc de Brittonum moribus ac indole coram differentem audiemus, de Academiarum inibi & Collegiorum splendore, situs amoenitate, & agrorum fertilitate. Hic desiit effe D. Iaccheus, cui à multis fuccessor destinor, sed obstat causa, quae Iphigeniam mactavit. Ego ut otium fallam, subinde versiculos scriptito, & cicadarum more aetatis meae sereniffimam aestatem cantillando transigo. Non aliâ spe, nisi, quod & cicadis accidit, ut ad hyemem, hoc est frigidam senectam progressus fortè fameam. Hac enim mercede Poëtis esse datur. Vale. Lugd. Bat. 1628. 1 Iul.
[p. 235]
LItteras tuas paternae erga filium sollicitudinis plenas, mihi tradidit idem ipse, Nobilissime Aitsema. Tales, opinor, fuere, quibus Chironi Achillem commendavit Peleus, aut Cratippo Marcum filium Tullius. Nisi quod nec Cratippo, nec semiviro Chironi pignus illud tuum credideris. Annitar tamen, ut viam, me duce, insistat ad Virtutis & Honoris templa, utque praeceptis institutisque Philosophiae abundare discat: non ejus solum, quae in contemplatione posita est, sed practicae potissimum, ad quam Platonem respexisse arbitror, cum beatas fore Respublicas ait, in quibus aut Philosophi imperarent, aut imperantes philosopharentur. Nec, quae altera cura erit, ea negligam, quibus stylus ac sermo tersior eniteat. Elegi hoc vitae institutum, quod in juventute moribus ac litteris formanda occupatur. Quamobrem causae nihil fuit, ut filium in convictum meum ac consuetudinem recipere gravarer. Imò ne secus facerem, suaserunt multa; nominis tui apud nostrates celebritas; muneris, quod Patriae bono sustines dignitas; adolescentis indoles, quae praeclara quaeque promittit; & denique Nobilissimi Mylii autoritas, cui in re tam honestâ non obsequi religio mihi fuerit. Gratularis tibi, quod filio hospitem non indignum nactus sis. Ego vicissim mihi, quod tanti patris filium. Nec enim [p. 236] minus gloriosus fuit Ausonio Gratiani discipuli convictus, quam huic sub tali praeceptore proficere. Quae in laudem meam hic illic inspargis, parcius à me agnoscenda, qui non nisi mediocria ea novi; & si essent majora, à primo illo fonte bonorum manare scio. Sed de Hegenitio propius statuas oportet. Nec enim ephoris duobus filio tuo opus, nec ut Aretalogum illum diutius apud me detineam patitur rei familiaris ratio. An in Angliam, an Galliam abire, an in Germaniam redire velit, pendet animi. Tilius tuus valet, & se magis magisque mihi probat. Eum subinde monitis tuis ad gloriae studia erige, qui in publicâ luce positus vitam illi vivis in exemplum. Ad quod ut ille respiciat, cursumque suum dirigat, Deum oro, & eundem ut Te, Amplissime, Nobilissime Domine, ex voto nostro & publico diu incolumem servet. Vale. Lugd. Bat. ipsis Idibus Sextil. 1628.
DUm Poëmatum meorum libellum amicis hic illic offero, occurit etiam inter eos N.T. ad quam tam exile munusculum iret. Omnibus enim iis hoc ipsum deberi putabam, à quorum nominibus ac titulis Libello huic meo gratiam laudemque quaesivi. Accessit & illud, quod Carminum lectione subinde refici Te intelligerem, & gravissimas occupationes hoc [p. 237] studiorum genere diffindere. Occurrent fortè hic quaedam, quae placere poterunt, sive suave Tibi fuerit Nassoviorum laudes decurrere, sive Epithalamiorum lectione debita amantium officia recognoscere, sive Sacrorum contemplatione animum ad coelestia erigere. Uni argumento non institi, sed delegi varium & multiplex, ut multos delectarem. A Te qua fas est veneratione precor, ut quo affectu humaniores litteras prosequor, hunc autoris N.T. addictissimi fetum excipias, qui si Tibi placuerit, operae precium me scriptiones fecisse arbitrabor. Vale, vir generosissime, & me ama. Lugd. Bat. 14 Aug. 1628.
87. DOMINICO MOLINO Veneto. |
ITane, Illustrissime Moline, ludicris istis versibus, & incondito Epigrammate merui, ut litteris me tuis compellares? & umbraticum doctorem spendoris tui, dignitatisque radiis illustrares? Felicibus aliquoties auspiciis Musas meas extrusi, & placuisse potui iis, quibus Respublica nostra magnam felicitatis suae partem debet. Sed cum nostratium judicia ab affectu magis quem ratione profecta credi possint, honesta exterorum de me testificatione magis erigor; & Tua imprimis, à quo aestimari quantivis precii esse putant ii, qui ante me testimonio tuo & hic & alibi inclaruerunt. Utinam vero laudibus tuis, vel publice de studiis bene merendo, [p. 238] vel privatim de Te, respondere possem. quorum alterum cum per ingenii, alterum per fortunae tenuitatem praestare nequeam, fruar tacitus apud me officii & propensissimae meae erga Te voluntatis conscientia; & inter auspicatos illum referam diem, qui cantatum Venetiarum Patrem, Reipublicae augustissimae Atlantem, Principis sui Nestorem, & litteratum grande illud columen, mihi conciliavit. Et quanquam probe mihi conscius sum, non esse me aut praeconiis, aut praeconibus tantis dignum; tamen ut è trivio homines sibi & aliis crescunt ab alloquio & comitate magnorum virorum, sic & mihi fit, cum te Magnifice Moline, mihi admoves propius, & esse aliquis videbor ab aestimatione vestra. Sed ne, cum quali homine negotium tibi sit, nescias, audi ingenuam confessionem. Virtutem ex toto pectore, eruditionem pro ingenii modulo sector. Fortunam matrem primum, mox novercam expertus fui. Dicam ex Marone:
Et nos aliquod numenque decusque
Gessimus.
Philosophiam, litterasque humaniores in Academia hac professus fui. Verum quae Rempublicam nostram superioribus annis concussit tempestas, me publica sede dejecit, non perduellionis reum, sed quod mitiorem illam de Praedestinatione sententiam scriptis asseruerim. Nec tamen aut animum despondi, aut dissentientibus fidem meam gratificatus fui. at contra, for- [p. 239] te minor, recti fiducia erectior, in hunc usque diem, per Dei gratiam, steti; gratus paucis, iisque melioribus; ingratus iis, quibus placere nec studui, nec etiamnum studeo. Ecce breviter, & candide me aperui Tibi, nec enim aestimatione mei par est falli Excellentiam Tuam. Hipparche olim, virgo nobilis, cum Cratetis cujusdam mendici amore flagraret, nuptiasque ejus efflictim poscerert, ille in medio plurium coram virgine & baculum & peram (Cynicorum haec insignia erant) & gibbum in dorso, & quicquid erat naevorum in corpore ostendit. Haec mea sunt, inquit, ô virgo. Si talis placeo, ducam te. Hujus exemplo me Tibi revelavi. Si talis placeo, obsequio me Tibi, & virtutum tuarum grata veneratione probare pergam. Tu, Vir summe, ne despice infimae sortis hominem, & qui Sol es, in tuo isto orbe, favoris tui ac benevolentiae luce semotum à Te longius Batavum irradia. & quo famam nominis tui jamdudum, amorem quoque mei abire sinas. Non peto, ut me litterarum tuarum venerando alloquio posthac digneris, supra sortem meam haec sunt. Et minor Te esse incipis, cum ad ista humanitatis tuae officia demitteris. Tantum absenti annue, & beatum me putabo. Vale eruditorum Mecoenas, & Barlaeum ama. E Musaeo nostro Lugd. Batavor. 16 Calend. Sept. 1628.
[p. 240]
CHartas hasce suas ad me misit Abrahamus Dominici, iisque frui & A.T. & alios cupit. Nec tamen in manus Catharorum eas incidere expediverit. Uti enim non probantur Terrae Lemniae, nisi Sigillatae, nec pannis precium debetur, nisi stigmate publico notatis: ita nec illis quicquam arridet, nisi Synodico sigillo probatum. Aliquid in hoc argumento ipsum praestitisse mecum judicabis. Licet & sit, quod desiderem. Digitum in fontes intendit, viamque commonstravit, ad ea, quae in occulto adhuc sunt. Satius merit hîc Theologos pedem figere, hîc cura omni incumbere, quam spinosarum quaestionum decisiones anxiè sectari. Quidvis in schismatis ansam aut prôfasin [praetextum] arripitur, dum quibus Christiana unitas cancellis circumscripta sit, ignoratur. Nec tam ignoratur hoc ipsum, quam hominum malorum crudelitate & bonorum metu ad Ecclesiae usum non transfertur. Addidit litteras ad N.T. quibus ut inscriberem voluit. Sed jam de Venetis loquamur. Egregiè me cum magnis istis viris commisisti, Molino inquam, & Balthasare Bonifacio. Expecto, ut propediem plurium calamos experiar. Bonifacio respondi carmine, & Poëseos laudem, quam nobis immodicis elogiis defert, Italis Poëtis, interque hos Urbano Pontifici deberi regero. Molino an satis pro digni- [p. 241] tate tanti viri responderim nescio. Tu vir prudentissime judica, & si placuerint, quae scripsi, sigillo tuo obsera. Vale & uxori filioque Adriano salutem à me dicito, necnon & filiae aut filiabus, de numero enim mihi non constat, qui apud nos Planetas adaequat. Lugd. Bat. 16 Cal. Sept. 1628.
CUm poëmatum hunc libellum amicorum togata in publicum extruderem, Oldisworthe doctissime, omnino muneris me esse putavi, ut Te quoque ejusdem participem facerem, apud quem didici aliquid nugas meas apinasque valere. Congessi velut in fasciculum versus sparsim editos, &, ut fieri solet, elaborata sponte natis miscui, ut quod ad Avitum scribit Martialis, mihi nunc dicere liceat:
Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala multa
Quae legis hic, aliter non fit, Avite, liber.
Tale studiorum meorum feci temperamentum, ut Philosophiam cum Poësi, seriam gravemque disciplinam cum jucundissima hac vatum contemplatione conjunxerim. Ut hujus satietate captus ad illam, illius ad hanc gratissimis vicibus recurrerem. In cibis varietas nauseantem stomachum delectat, nec minus animum studiorum permutatio. Fortè occurrent quaedam in his meis, quae fessam à publicis negotiis men- [p. 242] tem recreabunt. Occurrent sacra quaedam, quorum piis meditationibus mentem implebis. Occurrent alia, ex quibus Bataviae nostrae viros summos, rerumque nostrarum & belli Belgici fortunam propius cognosces. Quod si haec studia aliquando tibi placuere, uti placuisse suo, omnino confido, non ingratum tibi fore levidense hoc munusculum; quo testatum apud te cupio, memorem me etiamnum esse & semper fore tua erga me humanitatis & benevolentiae, quam praeclaro documento antehac probasti. Exemplar horum libellorum alterum tibi habe; alterum, quod ex bysso & versiculis frontispicio inscriptis cognosces, Illustrissimo Comiti Penbrociae velim à me dones, officiaque mea omnia Celsitudini ejus submisse & reverenter offeras. Vale, vir amplissime, & si me beare voles, fac vel tribus verbis sciam qui valeas. Lugd. Bat. 3 Cal. Sept. 1628.
MItto ad te, Vir Amplissime, poëmatum meorum libellum, quem nec petere audeo ut legas, ne suffenus mihi videar; nec ut non legas, ne de judicii tui candore ac aequitate dubitare credar. Mitto tamen, ne officio meo defuisse videar, & communium studiorum fructum aliquem poëtarum principi invidisse. Iam enim mos iste invaluit, ut non minus eruditionis, quam ignorantiae testes libri ad plures trans- [p. 243] mittantur, ne sine aliorum suffragio aut sapere aut desipere videamur. Me vero in eorum censu libens haberi patiar, qui versus scribunt, non ut poëtae in publicum prodeant, sed ut huic studio se impensius deditos esse palam faciant, vel cum famae & honoris periculo. Ex quo enim à gratioribus Philosophiae studiis venia invito facta est, cantillare coepi, & ad eos me ingenii lusus applicui, qui juveni olim placuerunt. Cathedrâ depulsus sum, fateor; publicè loqui prohibitum; afflictior nonnihil familiae status: sed inter haec omnia mala tantam Musarum dulcedinem experior, ut nesciam, an gratiam referre debeam hujus meae fortunae autoribus, an verò de ipsorum in me rigore conqueri. Aliis volupe sit nummos in seriem disponere, aliis arbores in quincuncem digerere, alii agrorum & jugerum, alii boum oviumque censum ineant; mihi non omnem felicitatem inviderunt Dii, cui & pedes & versus numerare concessum. Placent haec studia, mi Grotî, Nec isthaec Otia divitiis Arabum liberrima* mutem. Non habent, quod hic nobis praecribant hoi archiereîs. [summi Sacerdotes.] Quod enim de Apodixi dixit Aristoteles, mihi de Poësi liceat dicere: ou gàr pròs tòn éxô lógon hê poíêsis, allà pròs tòn en têi psychêi. [non enim ad sermonem ore prolatum Poësis, sed ad eum qui in mente est.] Sed redeo ad Poëmata mea, quae ut eo affectu excipias, quo autorem antehac prosecutus es, etiam atque etiam rogo. Eo seculo jam vivitur, in quo mediocribus esse poëtis non li- [p. 244] cet. Nihil jam sapit, nisi singulari curâ excoctum. Quae publici saporis sunt, nauseam movent. Omnia quasi sesamo & papavere sparsa sint oportet: qualia haec mea esse ingenuè diffiteor. Sed veniam facile à te impetrabo, si expendas, eo me tempore pleraque scripsisse, quo minime defoecatus fuit animus, & domesticis curis impedita Calliope non semel stetit & obmutuit. Scripsi jam nuper Hymnum in Christum, ad Christianissimum Regem. Poëma est prolixum satis, versibus constans nongentis, & ultrà. Sed cum intempestivum videatur Regi armato, & bellis implicito, pacis autorem obtrudere, in aliud tempus editionem differam. Nisi Tu quid, doctissime virorum, dissentias. Vale vir Amplissime & doctissime cum uxore & liberis, & recti conscientiâ in melioris fortunae spem animum nobiscum erige. Lugd. Bat. 7 Sept. 1628.
91. CASPARI BARLAEO, H. GROTIUS S.P.D. |
EXpertus, Barlaee doctissime, Platoni assentio, qui, post magistrum suum Homerum, Deum eo censuit esse ingenio, ut miscere gaudeat. Magnis jamdiu adversis agitatus magna etiam sensi solatia, ex studiis, ex uxoris fide, ex amicorum constantia. Inter haec, ex animo loquor, inter efficacissima pono Poëmatum tuorum lectionem. Primum enim, quod me tam longus carcer docuit, vim habent mirificam adversus cala- [p. 245] mitates erigendi animi sacra dogmata, quorum tu praecipua versibus ita expressisti atque ornasti, ut nulla eloquentia ea altius in animum possit infigere. Proximus huic affectui est patriae amor, quem penitus imbibisse tanti mihi constat, & tamen ne nunc quidem eum excutere possum. Hunc tu mihi, acerbum alioqui ob eorum quae perpessi sumus memoriam, amoenitate carminum suavem plane fecisti, seu federa canis, seu triumphos, seu spem novae praefecturae. Accedunt iam tot artes & studia, in hoc tantum mihi culta, ne cum caeteris iniquus eorum aestimator essem, quae omnia cum Poësi maritasse non alterius quam tui fuit ingenii. Iam vero Vossii laudes, pro eo quo eum diligo amore, quanto cum gaudio legisse me sentis? Nam quae ad me ornandum addidisti, his non accenseo, cum ruboris tantum materia sit supra meritum praedicari. Est tamen & hic quod juvet, nullo imperio, nulla vi apud Lugdunenses meos extingui potuisse mei memoriam. Pro his beneficiis quid reddam? quod nemo non potest, vota faventia: unum insuper, quod mihi in hac eruditorum turba viventi facile est, ut omnibus innotescat pietas, fides, eruditio, ingenium Barlaei. Rumpantur si volent hoi ou parà soû mónon allà kaì par heautôn aeì elegchómenoi. [qui non à te tantum sed etiam à seipsis semper redarguuntur.] Vale Vir doctissime. 10 Nov. 1628. Lutetiae.
[p. 246]
LIbrum meum recepi, Bucheli charissime, & unà litterulas tuas illo longè gratiores; nescio enim qua animi propensione in te ac tua feror. Alios senum consortia deterrent, tua alliciunt. aliis aetas ista horridior videtur, tua lenitate & morum suavitate perfusa arridet quam maxime; ut dubitem, an intempestivè vegetae adhuc menti senile corpus superinduxerit natura, an potius senili corpori venerationem ab animi praestantia conciliare studuerit. Quidquid sit, & occultis & manifestis me qualitatibus trahis. Manifestas voco, eruditionem singularem, candorem, humanitatem, quamque non levibus documentis expertus sum benevolentiam: quam ut perpetuam mihi spondeam, facit illa ipsa tua meritò praedicanda senectus. quae ut naturae novas vices non expectat, moribus praesentibus porrò sibi constabit. Quid rependam, mi Bucheli? animum obsidem accipe & posside, illum virtutum tuarum cultorem serium & akíbdêlon, [sincerum,] qui quantum fortunae flabro dejicitur, tantum mitibus tuis alloquiis, & ab amico pectore profectis votis erigitur. Mitto versiculos, quos scripsi ad Venetos; causam ex ipsis disces; juxta it Genethliaca Epistola ad Hugenium; quae si lecta placuerint, mecum iis fruere, sin minus, uti catapotia solent nauseantes pueri, exspue liberaliter. Eam enim de te amoris fidu- [p. 247] ciam concepi, ut & seria & ridicula tibi audeam propinare. quando voles, ad me redeant. Vale, vir reverende, & quod superest vitae viaeque feliciter decurre. Lugd. Bat. ipsis Idib. Septemb. 1628.
93. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
NOn sum is, Haestrechti dilectissime, qui longiore silentio tuo offendar, cum & ipse Harpocratem praeter morem meum egerim, & mearum potius partium sit, scribendi officio tuam porro gratiam demereri. Nec fas est amicos tam anxiè ad leges revocari. Qui scribendi & rescribendi vices religiose observant, timidè ac suspiciose amant, & dum amicitiam colere videntur, in eandem peccant. Uti regnorum, ita & amicitiae laus est, libertas. Servile est ex normâ quâdam & regulâ vivere. Scribendum cum & genio adlubescit, & dignum aliquid litteris occurrit. Quare, uti veniam hâc in parte libens tibi do, ita & mihi eam concedi peto. Spinolam in Hispaniis morari non est quod doleant Batavi. A virtutibus ipsius damnum metuitur, & quas laudare in hoste alias licet, nobis tamen amare ob partes non licet. Quid divinent Astrologi nescio. sunt hic, qui eum non reversurum augurant. ajunt & hoc, non deesse illic, qui nominis ipsius magnitudini officere student. Bukingamus plebis odia tragico fine expiavit, & exemplo suo nos docuit, p. 248] excelsam omnem fortunam in lubrico positam esse. Nostri flent, velut ad novercae tumulum solent liberi; nec tamen ratione magis eos duci video, quam prejudicio. Ubi constiterit, ilium animi proposito in publica commoda peccasse, meo quoque judicio cadet. Interea epéchô. [judicium suspendo.] Danus denuo è continente in insulas repulsus adverso Marte pugnare perseverat. Solius Neptuni praesidio tenet, quae tenet quem si iratum quoque experietur, cum Biante omnia sua secum portabit. Straelfondani Legati Hagae-Comitis pecunias ab Ordinibus efflagitant, & fortitudinis suae praemium à nobis reposcunt, Rupellani à fame, uti Sagunthini olim & Perusini, magis magisque inclarescunt. Extremum actum fabulae exspecto. Flandri spoliis nostratium aucti gaudium accensis ignibus testati sunt. In Catvici littora propulsus praedonum unus, relictâ in vado navi evasit, captis circiter sexaginta ejus sociis, quos sive Harpyias, sive Ulyssis remigium, sive Argonautas minorum gentium vocitaveris, nihil abs te dixeris. De iis, quorum in litteris obiter mentionem injicis, coram latius. Vale, vir summe, & in amore mei constanter persevera. Lugd. Bat. 28 Sept. 1628.
AVidis oculis epistolam tuam legi, Ill. Moline, non solum quia magni affectus in me [p. 249] testem; sed magis, quia in summa fortuna raram moderationem, & erga infimi subsellii hominem insignem facilitatem, comitatemque praeferebat. Qui enim in fastigio honorum positus es, nec tibi, sed patriae tuae commodis vivis, tam humaniter, tam benignè, tam blandè me affaris; ut nesciam, an magis in te tantae dignitatis cum comitate temperamentum mirari debeam, an ad hanc meam felicitatem obstupescere. Litterarum tuarum inscriptio, argumentum, subscriptio, omnia amorem mei tuum, & singularem benevolentiam spirant. quae cuncta, ne singula persequar, hoc emphatico es complexus, cum amicum te vocas meum. Quibus verbis mirabili foedere diversissima socias, summum infimum, honoratum despecto, senatorem poëtae, politicum cum scholastico Doctore. Si in aequalitate secundum Philosophos consistit amicitia, amicus esse non possum. possum esse cliens, possum esse obsequio tuo & cultui devota animula. Ut tamen aliquà amicus sim, annitar, ut quanto es dignitate, prudentia & meritis superior; tanto ego tui observantia ac veneratione praecellere studeam. Sic enim disparium amicitiam ad isótêta, [aequalitatem] revocat Aristoteles. Ego illam tuam, vir summe, erga litterarum studiosos humanitatem, partem esse arbitror ejus philosophiae, quam in rerumpubl. rectoribus exigit Plato, cum beatas fore ait respublicas, in quibus aut philosophi imperarent, aut qui imperant philosopharentur. Nec enim [p. 250] ad reip. bonum faciet caeli terraeque ambitum veluti pollice ac filo metiri posse, aut de Antipodibus feliciter disserere, sed res agendas nosse, quarum scientiam primus in domos Respublicasque deduxisse perhibetur sapientissimus Socrates. Quàm vellem patriae meae, aliàs laudatissimae, hanc quoque laudem deberi; in qua licet multi opibus honoribusque emineant, paucos tamen novi, qui dignè aestimare didicerunt doctrinae, candoris, virtutisque precium: paucos, qui prudentiae esse putant, apud inferiores sortis suae magnitudinem subinde dissimulare. A quorum moribus cum longissimè recedas Ill. Moline, Solem mundi oculum mihi imitari videris. Uti enim ille, non in illustria solummodò ac splendida terrarum loca radios mittit; sed sordidis etiam, coenosis, squallidisque locis luminis fui ac caloris usuram impartitur; ita & tu non in aulis solum ac principum praetoriis clarus fulges, sed & me pauperis tugurii dominum alloquio tuo recreas, & velut in vitam revocas. Nam (ut à simili pergam philosophari,) accidit mihi à tuis litteris, quod herbis à pluvia. Uti enim hae irrigatae felicius surgunt, sic mihi animus à talium sermonum rore. Quamobrem posthac non quaerenda mihi apud te ingenii, sed obsequii gloria. Utinam manare aliquid à me possit, non dicam utile (id non potest ) sed gratum acceptumque; non libenter solùm, sed & avidè id facerem. Quod, quoad non possum, obtestor, ut credas me tuum ese, [p. 251] si non usu, tamen mancipio, sicut & fundum aliquem possis in peregrino loco nunquam à te visum. Satyram illam, cui nomen Hieromastix, legi & relegi aliquoties. Nec enim Romam ita loquentem facilè est intelligere. Venustatem in carmine isto mecum non desideras, quia Satyra est. Eruditionem raram in authore, omnesque Satyrici scriptoris laudes, obscuritatem, dicacitatem, & quae Satyrorum propria est, lasciviam agnosces. Dico ingenuè. Stupui cum legerem, nec legendo etiamnum saturari possum. Carmen est, quod lucernam olet, &, ut inquit ille, demorsos sapit ungues. Veteris aevi mordaces idiotismos egregiè imitatus est poëta. Si Pythagoraeus essem, jurarem in istud corpus migrasse prisci cujusdam Satyrici animam. Nihil à longo tempore vidi ex isto vestro orbem profectum, quod isti Satyrae par sit aut secundum. Non potui, quin Epigramma aliquod in illam funderem verius quam scriberem. Vale vir dignissime & Reip. augustissimae bono diu salvus vive. 6 Non. Octobr. 1628.
TAndem Germanos suos repetiit Aretalogus iste, postquam Britannos & Gallos adeunti spem ambitioni donasset. Discessurus à cognato tuo petiit centum Imperiales. Sed prudenter ille regessit, non esse sibi à parentibus factam potestatem de pecuniis pro lubitu dis- [p. 252] ponendi. Non arbitror in Germaniam rediturum fuisse, si isthoc aere emungere adolescentem potuisset. Iam verò à Principe Lunenburgico (nihil enim nisi Principes, Barones, & grandia nomina crepabat) se ilicet domum revocatum ajebat: sed opinor à bonae mentis sorore revocatum. Speraverat, uti cognati sumptibus hanc hyemem apud nos combureret, qua spe dejectus desperationem in indignationem & furorem vertit. En litteras, quas ad me misit, posteaquam aedibus meis exivisset. Non respondi, nec consultum putavi funiculum contentionis cum isto homine trahere, ne duo mali essemus. Quare intra silentii leges steti, ratus spretam calumniam exolescere. Quae potui humanitatis officia ipsi praestiti, salvâ, uti par est, boni patrisfamilias hyperochêi. [prerogativâ.] Chartas meas meditationesque privatas & anékdota [inedita] ipsi legenda & describenda dedi. Sed cum Homericum illud affectaret, aièn aristeúein kaì hypeírochon émmenai allôn, [semper praestantissimum esse, semper eminere supra alios] displicere mihi caepit hominis in alienâ domo lascivientis supercilium. Ex quo rempore discessit, mores suos magis mihi probavit adolescens iste, cujus ille aetate & apeiríai [imperitiâ] insigniter abusus fuit. De leviculis studiosorum delictis conqueri non est mei moris. Praescripsi illi studiorum methodum & styli exercitia. Lectiones Logicas audit. Nec enim inutile fuerit summa Philosophiae ipsum libare. Ad graviora viam struit, ne cruda studia [p. 253] in forum protrudantur. Si quid forte committi ab ipso videro, quod correctione vestrâ egeat, faxo mature cognoscas. Priora non ipsi, sed consultori pessimo imputo. Donandum aliquid rerum imperitiae, quâ aetas ista laborare solet. Non ignoras illud Aristotelis: juvenes non esse idoneos auditores Ethicae. Vale. Lugd. Bat. 20 Oct. 1628.
96. PETRO NAALTWYCK, Medicinae Doctori apud Gottenburgenses. |
TAndem litteras Principis intercessorias impetravimus, Naeltwici amicissime, & aulicorum morositatem importunitate expugnavimus. Eae quin votis tuis sint responsurae non dubito. Iam antè libellum supplicem ad Auriacum tuo nomine conceperam, in quo strictim petitionis tuae argumentum summamque complexus fueram. Ea his capitibus constabat. 1. ut promissum tibi stipendium solveretur. 2. ne diploma regium tibi concessum pateretur eludi Rex, paucorum machinationibus. 3. ut propius animum advertere dignaretur sua Majestas, ad ea, quae jampridem inter te & Senatores super crescentis ac novae urbis commodis incommodisque disceptari coepta sunt. Ad hujus libelli supplicis tenorem puto conceptas esse litteras Principis, quae ut tibi rebusque tuis benè cedant, ex animo precor. Conquereris de fortunae injuriis, quam & nos novercantem experimur. Sollicitè illa cavet, ne mediocritatis limites [p. 254] transgrediar. A Philosophia remedium petamus, quae praeter virtutem ac vitium nihil bonum vel malum putat. Quam vellem Stoïcorum hoc effatum altius animo meo insedisse. Aequam magis mentem servarem, nec irascerer satis, quae in haec me tempora nasci voluerunt, in quibus de bonorum integritate triumphat improbitas. Multa antehac de patientia, & rerum humanarum contemptu disserui, cum ad populum loquerer. Sed hoc est verè Theologum ac Philosophum esse, vita ac opere praestare, quae in otio ac umbra absque affectu & sensu disseruntur. Haec cogitemus, & benè praeparato pectore alteram sortem speremus. Optimum miseriarum condimentum est, nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putare. Theatrum humanae vitae ingressi sumus, in hac mundi scena actores sumus, in qua si personam sustinemus minus gratam, non est quod improperemus chorago, qui pro arbitrio, quas vult, cuique partes assignat. Reliqua, quae litteris tuis operosius exequeris, non attingam.Si Deo cordium inspectori conscientiam probaveris, non est quod hominum judicia magnifacias. Famae periculum, fateor, incurristi apud multos. Apud me verè illorum judicio nec stabis nec cades. De rebus nostris quid scribam? Remontrantes liberius hic illic concionantur. Alibi tamen avidas praetorum manus effugere nondum datur. Classis Anglicana Rupellae liberationem tentavit sed frustrà. Vale vir clarissime, & uxori a me salu- [p. 255] tem dicas, etiam nobilissimo Dyckio, ubi oportunum erit. Lugd. Bat. 20 Oct. 1628.
97. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
QUam luculentam hactenus mendaciis materiam subministraverunt Rupellani, quos jam deditos, jam liberatos accepimus. Cohibui ego calamum, nec in tam secunda falsi messe spicilegium, quod ad te transmitterem, quaesivi. Tanta hîc quorundam hominum, qui hoc rerum novarum succo, veluti rore cicadae, pascuntur, impatientia est, ut Rupellanorum pertinaciae alii irascantur seriò, alii Anglorum socordiam & negligentiam execrentur. Dolent hi non perire urbem, illi Regis conatus non eludi, ut habeant utrique, quod in compitis, tabernis, ac templorum peristyliis narrent. Operae precium est collidi regna, vastari terras, expugnari oppida, summa imis misceri, ne desit curiosae garrulitati suum argumentum, aut famelicae linguae suum pabulum. Sed haec nimis graviter à me dicta videbuntur. Non tamen fraudabo te iis, quae heri ad me Haga perscripta sint à Viro summo; cum à falsi suspicione alienissima sint. Ea in hac schedula descripta habes: nec enim Latinitate donare placuit, ne verborum studio rebus quicquam derogasse videar. Tu quid de Marchione intellexeris, fac sciam. Eum modò inter Inferos, modò inter Superos versari nostrates ajunt. Sed è gravi morbo, dysenteria nempe, emersisse [p. 256] probabilior fama asserit. Amstelodami inter Calchantes & Agamemnonem pessimè convenit; vereor ne in nervum illa res propediem erumpat. Multos habet illa urbs, quibus perdita republica opus est. Vale vir dilectissime, & me vel Laconico responso dignare. Lugd. Bat. 12 Nov. 1628.
SOlent gratiora esse, Illustrisime Moline, quae foris advehuntur, & cum vilescant quotidiano usu domestica, novitate sui animos detinet, quidquid exoticum est. Ex Occidente transmissi psittaci, ex Oriente vascula porcellana, è Septentrione ferarum molles exuviae, à Meridie aves Numidicae in deliciis habentur. Ego Patavii, Tarvisii, Veronae, Romae natos versiculos delicias meas puto, quarum cum me compotem facis, videor mihi procul extra Bataviam in alium Orbem delatus, & cum illis ipsis vatibus, Osio, Tedescho, Bonifacio, Vayra loqui. quorum omnium indolem suus exprimit character. In Osio placet fusum dicendi genus & minime coacta oratio. In Tedescho carminis ipsius & structurae nitor. In Bonifacio ingeniosa & rebus accommodata inventio. In Vayra facilitas & perspicuitas. In omnibus unanime illud studium veneror, laudes tuas exequendi, quas oratione tunc fortè se assequi posse sperabunt, cum bene de Republicâ tuâ & re litteraria me- [p. 257] reri desines. De Urbani Pontificis, cujus plura antehac vidi, Elegiâ quid sentiam, adscriberem, sed deterrent multa, authoris dignitas, judicii imbeciilitas, & facti invidia. Scio, quam sit res odiosa, hôc seculo censoriam virgulam stringere, & aedilitatem sine populi suffragio sibi arrogare. Et memini, me quò tempore Theologiae operam dedi, non semel in Theologorum scriptis legisse; Pontificem à nemine esse judicandum, nec falli ipsum posse, quoties è cathedra pronunciat. Nisi velis, è cathedrâ non scribi versus, nec infallibilem esse Pontificem, quoties in Parnasso obdormiscit. Fas mihi sit, gravissime Moline, jocularem orationem seriis inspergere. Nec enim semper Homero serius est fulminum jaculator Iuppiter. Saepe Iuno ineptiens & zelotypa, aut loripes Vulcanus, aut stolida mortalium studia risum movent magno nubium coactori. Verum, utar Poëtarum jure, quibus
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas,
& quid statuam de tanto Vate dicam paucis: Spirat Elegia ista pietatem, utpote à celebri pietatis professore profecta, nativo colore nitet, remoto fuco & affectatione, & uti jure imperioque supradictis poëtis superior est author, ita & charactere, genioque poëtico. Ita statuo, salvo doctiorum judicio. Nec enim suffragia mea pro praetoriis edictis haberi volo, aut Apollinis oraculis. Sed miror istos vestros vates nusquam diem, mensem, annum annotare scriptt [p. 258] carminis. Extra anni solisque vias positi videntur. Nescio ego, an jam recens nati sint versus, an superiore seculo. Plane hoc in regularibus irregulare est. Si amanuensis incuria neglecti sunt fasti, sententiam latam revoco. Vale, vir summe, & Italorum eruditis commentis me beare perge. Lugd. Bat. 17 Nov. 1628.
REdeunt ad te, Nob. Myli, Italorum poëtarum chartae, quae ut ingenuè dicam, parum pensi ac salis habent, exceptâ Urbani Pontificis Elegiâ. Oportuit tamen & illis hederam suspendi, ne laudabiles gentis fax conatus despici à nobis putet summus iste vir. Non potui à me impetrare, ut à capite ad calcem singula perlegerem, quatuor aut quinque versus delibati nauseam movent delicatiori stomacho. Scio & N.T. idem mecum judicare. Filium tuum monebo, uti ad Academiam festinet lentè. Carminis subinde ipsi argumentum praescribam. Videtur enim non invita Minervâ versiculos pangere. Affecit & me publico nomine laetissimum illud nuncium de rapto aureo vellere & exutâ opibus Colchide. Habet & suum Iasona ac Argonautas Batavia. Utinam in portu navigaret classis, aut in littore staret. Apud Maronem legere est,
Ñ portantur avari
Pygmalionis opes pelago, dux femina facti.
Nobis jam canere liceat,
Ñ portantur Iberi
[p. 259]
Regis opes pelago, & tamis dux Heynius ausis.
Vix imperare mihi possum, quin scribam carmen hujus argumenti. Vale, vir praestantissime, & inter virtutum tuarum serios cultores me quoque habe. Lugd. Bat. 17 Nov. 1628. Lugd. Bat. 17 Nov. 1628.
100. IACOBO VANDER STRATEN. |
VEnit ad Te, dilectissime Stratene, maximi istius viri Elegia, in expeditionem Argonauticam Batavorum. Non caret genio, nisi qua parte obscuritate quadam, quae authori familiaris est, lectorem remoratur. Quae ego in idem argumentum meditatus sum, videbis per Dei gratiam, ubi heros iste appulerit. Iam consultum non arbitror, venales conchas proclamare, vado suo adhuc adhaerescentes, ut nostratium habet proverbium. Poëma istud meum sub manu crevit, & annorum Nestoris numerum longè excedit. Non potui circa tantas opes occupatus carminum esse parcus: valdè desideria mortalium exercet Iason iste. Non putem flagrantius à Iudaeis Messiam expectari; adeò mortalia pectora agitat sacra ista fames. Mihi nec feritur, nec metitur. Nescio tamen, qua insaniâ & ipse cum aliis insaniam, & votis publicis privata jungam. Hymnus meus in Christum Regi Galliarum dictus jam sub proelo est. Audio post deditam aequissimis conditionibus Rupellam ad pacis & obedientiae officia, alias quoque Protestantium urbes à Rege invitari. Ego Christia- [p. 260] norum esse arbitror, Principum suorum imperiis parere, nec leges illis ferre, sed accipere. Tales erant antè Constantinum Imperatorem. Post hunc armis & seculari roboret muniti à Christi legibus recesserunt, & oppressi opprimere, caesi caedere, afflicti affligere alios coeperunt. Vale. 9 Dec. 1628.
SI quid de versibus istis tuis sentiam, Laconicè mihi pronunciandum foret, Hugeni clarissime, dicerem, placent. Iam cum Asiaticum magis dicendi genus, quam Laconicum amemus, dicam, Elegiam illam tuam in Argonautas rerum ubertate & precio illis ipsis quae celebras spoliis respondere, fortè & inventione. Prorsus enim, uti Argonauta noster egregia felicitate, quae in bellis multum valet, in vellus istud aureum incidit; etiam, Tu Hugeni, mirâ ingenii felicitate in eas incidisti cogitationes, in quibus cum prudentiâ mixturam fecit erudita poësis. Ego quae de labris & calice scribis, primoribus labris gustasse contentus non fui, sed perlecta aliquoties altius animo recondidi, quò jam ante Te. De Gallici carminis genio rectius me judicabit Brosterhuysius, qui illud ipsum, uti & alia à Te profecta, aere magis Corinthiaco aestimat. Etiam, ubi Hispanizas, miror magis. Nescio an majus miraculum sit dari Chimaeram capite Leonem, ventre capram, caudâ draconem, quam hominem
[p. 261]
Cui linguae centum sunt oraque centum.
Num Mithridati gloriam suam invides, & os illud multilingue? Hirudini natura bisulcam linguam dedit, tibi ars & exercitatio plus quam bis trisulcam. Carmen meum in Argonautam Heynium non videbis, nisi postquam dicere licebit,
Aut portum tenet, aut plenis subit ostia velis.
Vereor enim illud, quo gaudes, proverbium de calice & labris. Nec par fuerit, prudenti me seculo ludibrium debere. Breve carmen scribere institueram & urceum moliri, currente rotâ nunc amphora exit, praepostero, quàm apud Poëtam est, ordine. Ivimus ultrà trecentos, quanquam à numero commendari frigidum sit schema. Omnes noctu sub stragulis scripsi, ubi rebus
Nox abstulit atra colorem.
Vide qualis quantusque in occulto lateam, ad exemplum pii Aeneae,
Per noctem plurima volvens.
Vale. Lugd. Bat. 20 Dec. 1628.
102. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
PErgis more, Haestrechti nobilissime, ultimae sortis hominem amicis tuis, & per hos terrarum Diis, commendare, ut è tenebris in lucem producas eum, quem, affectu magis quam judicio, amas. Nisi meae mihi tenuitatis conscius essem, eò fortè aspirantem, quo tuus me favor desinat. Nunc consultius arbitror, ut meo me pede metiar, & inter humiles myri- [p. 262] cas reptem, quam ut cum Phaëthonte in sublime evectus praeceps ruam. Non desinam tanta aliquatenus tibi obsequi. Quod enim suasisti ut scriberem Epitaphium manibus Serenissimae Principis, scripsi; eoque lubentius, quia nescio quo naturae genio in Regum Principumqe laudes ferar. Mirum, quantos spiritus sumam, dum circa augusta illa nomina & grandes animas occupor, & in humili fortuna positus iceor mihi cum summis Principibus coram loqui familarius, & sorte mea major esse. Ita est. quorum vultum praesens sustinere non possem, eos absentes egregia securitate & parrhêsíai [loquendi libertate ac licentia] aggredior. Accedit & hoc; quod religio mihi fuerit, hoc qualecunque pietatis officium denegare principi à natalium & virtutum splendore clarissimae. Potuissem scripsisse Carmen operosius & prolixius, sed non amant longos logos Principes, nec in publica commoda peccandum. Utinam rerum majestati responderet oratio. Accidit hic nobis, quod noctuis accidere scribit Aristoteles; quarum sicuti oculi ad fulgorem Solis caligant, ita & ingenii nostri acies ad publica illa lumina & Soles hebescit. Puto tamen quaedam commodè à me & personis convenienter dicta esse, nisi tu secus putas, cujus ego exactissimum & limatissimum judicium magni semper feci. Amabò, fac sciam, num dignum putes tali Principe tessum meum. Nihil amicitiae nostrae des velim, nihil amori. censuram seriam laudibus praefe- [p. 263] ram. Nec dolebo si abortivum foetum exponendum suaseris. An ubique aulicum istud prépon [decorum] observaverim, dubito, cum non in aula educatus sim, sed pulverulenta Stoa. De Petri Heinii adventu nihil adhuc constat. Exercet nostratium desideria, si quisquam alius. Adeò ista sacra fames animis mortalium insedit, ut jam de Superis cogitare supervacaneum putent. In Gallia res Protestantium retrò eunt. Advocatus Parlamenti, ut ajunt, acrem in illos invectivam habuit. Ad pacis studia minus facilem se praebet Britannus, difficilem Gallus. Palatium legati nostri in Anglia conflagravit funditus, uti & aliud extra urbem, utrumque Caecilii. Oblata volunt incendia haec à nautis stipendia militiae efflagitantibus. Realius noster Viennae adhuc in libera habetur custodia. Non ita pridem hoc ad me misit epikenotáphion [inanis tumuli carmen] suum:
Hic situs est, quem versat adhuc sors turbinis instar,
In dubio quonam precipitare velit.
Hagae deliberatur, Amstelodami in partes itur, Lugduni versus meditatur, & te quam maximè colit tui studiosissimus C. Barlaeus. Vale. 24 Dec. An. 1628.
103. CONSTANTINO HUGENIO, Iurisconsulto. |
REspondet Athenaei Batavici everriculum, illum peritissimi Aulicorum ad Hieromasticha Crisin sibi probari, & addit: cum aulae [p. 264] studiis mirabili federe in illo maritasse litterarum artiumque omnium multijugam scientiam, quod non alterius, quam illius esse censet. Hypercriticum autem qui agere audeat, qui suae sibi tenuitatis conscius ad dictatorias illas voces horret. Qui fulmine icti sunt, ad omne hypérochon [sublime] pavent. Etiam, mutabo personam, me Hugeni doctissime, ad inferos depressum terrent tituli ambitionem professi, & invidendae istae praepositiones. Amavi antehac vocabulum Subregentis, quod humilitatem sapit & submissionem. Nec tamen evasi. Quid fiet mihi, si Hypercriticus audiam? Relinquamus hos titulos rei literariae Duumviris Erasmo & Scaligero, quorum ille Hyperaspisten, hic Criticum & Hypercriticum, subtilia, subtiliora & subtilissima scripsit. Aut si recentiores in scenam producendi sunt, censuram cum potestate consulari exerceat autor Aristarchi sacri, aliique, quibus in intima literarum penetrare datum. In satyrarum lectione (loquor ex animo) multo me es exercitatior, quod ex illa tua accuratissima Crisi facilè colligo. Magis me amoeniorum poëtarum lectio afficit, & studia florida, & nativo colore nitens dictio. Hos, qui saxa & lapides loquuntur, & per salebrosa & verrucosa incedere amant, mirari magis soleo quam laudare. Praeter Persium nullum poëtarum magis odi. Non puto à Romanis illum intellectum. Et quid hoc est, ita scribere, ut non nisi [p. 265] adhibita mole commentariorum intelligi possis. Placeat Martiali & Fabio, ad palatum meum non est. Amo prolem facili partu editam. Quae diu inter matrem & obstetricem haesit, nec nisi uncis & speculis adhibitis in lucem protrahitur, horribilis exit, obtorto vel capite, vel pede, aut elumbis. Hieromastiga illam ob eruditionem authoris suspicio, sed viatico multo mihi opus fuit in ejus lectione. At desinam, dum censuram declino, censorem agere, ne mihi Iuppiter ambas iratus inflet buccas, tibi nasus concepat ab ira. Criticum verè Hypercriticum ad Hieromastiga si legere voles, epistolam lege Sigismundi Baldoni, quam mitto, una cum aliis litteris Venetorum. Ne tamen videar tibi non obsecutus, aliquid nugabor. Cur illud: Filius aut coeli displiceat, non video. Si terrae filium dicimus terra genitum, aut obscuro loci, cur non coeli filium dicere liceat coelo aut illustri loco natum. Fulmen vocare aethereum sulphur Persicum est Satyr. 2.
Ocyus ilex
Sulphure decuritur sacro.
Nec ad palatum tuum est illud dolentis, Impius heu. At apud Persium Satyr. 5 legisse me memini:
eheu
Baro regustatum, &c.
In reliquis assentior. Vale. 28 Dec. 1628.
[p. 266]
104. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
VEnit ad te Hymnus meus in Christum, cujus nuper mentionem feci, & eo quidem tempore, quo memoriam Salvatoris nostri Iesu Christi quaquaversum solennibus sacris celebrat Ecclesia. Invenies hic, quod fortè placere potent, amplum attentae devotionis argumentum. Non has mihi meditationes Apollo Pythius, non Musarum chorus, non Iovis cerebro nata Pallas suggessit, sed ille, qui in caelis Christianae salutis stupendum negotium moderatus fuit, Pater. Non hîc in Parnasso obdormivi, sed per sacrosancta Prophetarum & Apostolorum vireta exipatiatus fui;
nec labra prolui fonte Caballino,
sed illo, ex quo aquae scaturientes in vitam aeternum fluunt, & ex quo bibens non sitit in aeternum. Veste indui poëticâ vitae Christi periodum, & ad carminis leges adstrinxi magnum Legislatorem. Quod sicuti facilè non est, ita veniam mihi dare postulo, si minus rigidis censoribus satisfecero. Tuum sane judicium non reformido, qui prejudicio amoris mei occoecatus, etiam quisquilias meas apinasque in precio habes. Si doctrinae genium, hoc est veritatis à me assertae capita spectes, nihil offendes, quod non vel ipsa Roma probet. Verè hîc sum Catholicus, ea canens, quae partes non sapiunt. Caruit futurâ Christi tunica, utinam & Ecclesia nomen [p. 267] ejus professa. Sed haec optare magis licet, quam sperare. Digredior, mi Haestrechti, in sacrum sermonem, dum sacra mitto, ut à pio affectu profectum opus piis vocibus prosequar. Exemplar unum tibi inscripsi. Quid si alterum, eat eâ viâ, qua tu ire soles. Vale vir summe & praestantissime, & subinde me vel tribus lineis recrea. Ut annus hic, quem ingredimur, feliciter tibi exeat faxit seculorum & aeternitatis Pater. Ipso Regum festo 1629
DUm amicos hîc illic circumspicio, doctissime Bucheli, quibus ingenii mei lusus impartiri soleo, inter primos occurris tu, vir prisci seculi, in quo pietas, candor, simplicitas, eruditio, optimo federe coiere. Nescio enim, quod eruditorum genus sterile hoc virtutum seculum proferat, in quibus eruditionem aut vana aemulatio, aut pejor invidia, aut vitae improbitas, aut impietas, veluti pestilenti aura afflavit. Rectius tu à doctrina ipsa mores capis, & egregiarum virtutum catervam Christianae pietatis vinculo in te sociasti. Quare non alienum fuerit à studiis tuis, si Hymnum hunc placido vultu exceperis, in quo pietatis ac religionis nostrae magnum Doctorem pio Encomio prosequor: Qui enim Reges antehac & Principes hujus mundi cecini, hoc officium Regum Regi me debere putavi, ne ingratus essem in eum, à quo omnis [p. 268] poëtarum vis, & haec dicendi facultas, quantulacunque ea in nobis sit, defluxit. Si regi Saulo melancholikòn páthôs [melancholicum morbum] discussit citharâ David, fortè & hic noster cantus senectutis tibi tristes & morosas curas aliqua discutiet. Ubi Christum creatorem leges, vitam quoque te illi & hunc spiritum debere cogita: ubi Redemptorem, subeat, & pro te solutum grande illud Redemptiones lútron. [pretium] ubi in coelos sublatum, expende hic domum tibi & aeternam mansionem parari. ubi Iudicem, animum hoc elogio erige. Nullum esse condemnationem iis qui in Christo sunt. Quae dum scribo ad terminum illum cui vicinior es per aetatem adspiro, & ad metam illam praematuris fortè votis contendo, in quâ stare per naturam videris. Climactericum annum evasisti, sed climactericus omnis est, qui fatalis, qui summus, qui Dei irrevocabili decreto designatus. Quod currentis tibi vitae pensum dum continuat divina bonitas, eandem rogo, obsecroqe, ut corpusculum à morbis, animum à suis quoque doloribus tibi immunem praestet. Vale cum uxore & familiâ totâ, nec grave sit Barlaei tui subinde meminisse. Ipso Regum, ut vocant, festo. 1629.
[p. 269*]
106. CONSTANTINO HUGENIO, Iurisconsulto. |
MItto sacra, ut redimam profana; vereor enim, ne si diutius sileam, usucapionis erga me jure utaris, & actionem tibi arroges in rem directam. Nec enim jam, quod olim, allegare licet, sola bona Italica usucapi l. unicâ C. de ususcap. transform. cum ex jure hodierno omnes res corporales usucapiantur. nisi illud usucapionis jus tibi evertat, quod rem detineas commercio exemtam, carmina & litteras, quae sacris & religiosis rebus annumeranda, meo quidem judicio existimo. Adde & hoc, quod bona fide usucapere non possis, cum non ignores rem esse alienam, l. 32. § 1. D. de usurp. & usucap. l. 21. C. de furt. Quare coeptam (uti videtur) praescriptionem interpello, non naturaliter, sed civiliter, litem contestando, intrà statuta tempora, ne ab agendo excludar, & post immemorialem usucaptionem repetundarum jure excidam. Miseram istum chartarum fasciculum commodato, cujus proprium hoc esse scis, ut res restituatur, & quidem eadem specie Cuj. par. hîc. Vult. 1. Iurisp. 32, & quidem non deterior, l. 3. § 1. D. Commodati. Unde cum adversus commodatarium mihi actio sit, rem integram, nec deterioratam (hi flosculi sunt vestri) mihi restitui peto, aut re peremta aestimationem praestari volo. Nec video, quid regerere possis, cum à re commodata prohibitus non [p. 270] sis, nec damnum ex vitiosa re scienter commodata senseris, quod sciam. Nisi fortè aut aulae curas pro impedimentis allegare voles, aut damnum interpreteris, quod chartas istas meas volvendo bonas horas perdideris. Sed hanc rem judicis arbitrio permittamus. Nunc ad sacra illa revertor, cujus mentionem injeci. Habes, mi Hugeni, Hymnum meum in Christum, non poëseos, sed sinceri erga Christianam religionem affectus specimen. In eo Servatoris nostri laudes pio encomio exequor, quanquam quî possim dignè, cum in mysteria illa introspicientes Angeli stupeant. Ab aeternitate ejus exorsus ad Creationis opus descendo, cum omnia per ipsum facta sint, quae facta sunt. Hinc federis gratiosi cum homine lapso initi sequestrum & mediatorem intueor. Post haec universae legis & ceremoniarum colophona, & Prophetarum oraculis designatum. Tandem Deum in carne conspicuum cano, vagientem, pauperem, fugientem, docentem, miraculis opibusque potentem, in cruce passum, à morte reducem, gloriose coelos repetentem, Ecclesiae rectorem, &, in quo desino, venturum vivorum & mortuorum judicem. Si non docta, si non poëtica, dixi pia. Dixi, ex devota sacris mente. Dixi, ut cantu persuadeam, quae apud populum aliquando gravi oratione disserui. Dixi, non in gratiam partium harum vel illarum, sed piorum & Christianorum omnium. Caruit Christi tunica futura, & meum carmen dissutae, proh do- [p. 271] lor, pacis vocibus. Vale Hugeni praestantissime, & in Epistolam hanc Iuridico-Theologicam quadrare puta illud magni vatis:
Humano capiti, &c. aut
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
5 Id. Ian. 1629.
VEnit ad te Hymnus meus in Christum, clarissime Episcopi, non ut poëticae artis documentum aliquod apud te deponam, sed ut pietatis, & Christianae Religionis sincero studio me hic & alibi probem. Dum enim domi, modo ad meam, modo ad tot praestantissimorum virorum, & tuam quam maxime sortem ingemisco, solatia communis miseriae à Deo, à Christo, à virtutibus Christianis, & vitae aeternae meditationibus peto, quae ut altius animo insideant conor vinctis verbis proferre. Ita enim fit, ut quae lecta aut audita ocyus praetervolant, diutius animo obversentur, dum metro aptantur & carminis legibus. Non ignoras mecum, quam non cuique facile sit in sacris ac profanis vatem esse, cum hic per ambages & Deorum ministeria, & fabusolum sententiarum tormentum circumduci possit oratio; illic adstrictus magis spiritus à rerum majestate & sanctitate coërceatur, & religioibs sensus verborum ambitu intexere pertimescat. quod tamen faciendum subinde fuit, ut carmen scripsisse videar. Ubi [p. 272] particulam de solido die demere libebit, ad Hymni mei lectionem te confer. Invenies in eo summam eorum, quae facunda antehac oratione ad populum & studiosam Iuventutem disseruisti. Ab aeternitate Christi exorsus ad Creationis opus descendo, cum omnia per ipsum facta sint, quae facta sunt. Hinc foederis gratiosi cum nomine lapso initi sequestrum & mediatorem intueor. Post haec universae legis & ceremoniarum colophona, & prophetarum oraculis toties designatum. Tandem Deum in carne conspicuum cano, vagientem, pauperem, fugientem, docentem, miraculis operibusque potentem, in cruce passum, à morte reducem, gloriose coelos repetentem, Ecclesiae rectorem, &, in quo desino, venturum vivorum & mortuorum judicem. Si non docta, si non poëtica, dixi pia. dixi ex devoto sacris pectore. dixi ut cantu persuadeam, quae absque numeris & modulis aliquando docui. Dixi, non in gratiam partium harum vel illarum, sed piorum & Christianorum omnium. Inconveniens quippe videbatur controversa me loqui, cum de illo loquor, qui pro nobis in coelis loquitur. Quare non alienum fuerit à studiis tuis & sacra professione, si Hymnum hunc placido vultu exceperis, in quo pio Encomio prosequor Religionis nostrae magnum primumque Doctorem. Si Saulo melagcholikòn páthos discussit cithara David, forte & hic noster cantus scelerati hujus saeculi taedia tibi discutiet, & animum reficiet justissimis queri- [p. 273] moniis gravem. Vale amicorum integerrime, nec minus amicum me puta, qui vigente persecutionum aestu minus loquutus fui. Salveant à me D. Uytenbogartius & Grevinchovius, quos jam nominare audeo, & qui calamum pene effugerat, non animum, Ryckwartius. Argonauticum meum in P. Heynium propediem expecta.
GRatissimae mihi fuerunt litterae tuae, Episcopi clarissime, quibus sopitos hactenus veteris amicitiae igniculos anazôpureîs, [exsuscitas] & compellandi tui desiderium, supra quam credas exacuis. Quoties ego, citra Christianismum stans, pertinacem in nos fortunae lusum increpui; quoties intra eundem receptus ad providi Numinis arcana consilia conticui: verissimum esse ratus, quod de instabili illa Dea argute pronunciavit Arbiter, providentiam divinam suas habere rationes. Utinam vero ea aliquando nobis Alcyonia faciat ter Opt. Maximus, ut notas audire & reddere voces liceat. ariolus non sum, nec Calchas, qui noverim
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
Sed videor mihi veluti per nebulam videre diluculum aliquod melioris seculi, & post Saturni occasum mitiorum siderum exortus. Non ita pridem his verbis me solatus fuit vir summus, missis ad me Haga litteris: Veniet, mi Barlaee, quam non speraveris hora, quam non timueris inquam, quae [p. 274] sua loquacitate damnum sarciat. Prout aut Saturnus quidam, aut Iupiter, aut inferiora sidera diei praesunt, arbitror magis alacrem reddi hanc manum, aut pigram. En ego te somniis detineo, quae quid sibi velint, &c. Et forte somnia mihi fingo, non amator, sed tecum afflictior, ne amantium solum putes somnia sibi fingere, & vel levissima in solatium arripere. Causam communem, uti benigne judicas, non deserui animo, non affectu; nec uti debebam, vobiscum juvi.
—— —— Si Pergama dextra
Defendi possent etiam hac defensa fuissent.
Vis causam silentii? unam allegabo, anágkên, [necessitatem,] non fatalem illam, quam Graeci eimarménên, aut moîran vocant, sed illam domesticam, uxorem & liberos, qui compedes ne te quoque in isto stadio remorarentur, tute velut tantorum malorum praesagus prudenter cavisti. sed quam in praedicando meo Hymno es hyperbolicus & hypercriticus. Uti iis quibus illapsam est in oculos phlegma hallucinari contingit, ita & tibi accidisse arbitror, quem nimius mei amor inumbrat. Sane non nisi ruboris materia est, supra modum praedicari. Quod si Sacrorum meorum attenta lectione frontem corrugasti, eandem novi argumenti jucunda lectione explica. Hujus, inquam, Argonautici, quod amicorum precibus & imperio jussus scripsi. Hic magis Poëtam, hoc est, minus veracem subinde deprehendes. Epigrammate tantam argenti vim, tamque opima spolia [p. 275] complecti non fuit meae opis, latius diffudi cum ipsa classe & opibus sermonem. En quo discordia civem perduxit miserum. Ex Poëta aliquando factus Theologus, iterum ex Theologo Poëta factus antiquo ludo includor, ex quo emancipari non possum per amicorum assiduas flagitationes, & insignem importunitatem. Nec tamen credas velim soli huic studio me deditum. Est hic vir quidam egregius Matthias Overbequius, quem Croesus aliquis aut Attalus haeredem scripserit oportet; apud hunc hebdomadalibus disputationibus Bellarminum & Gretserum membratim imo articulatim resecamus. Ego Orthodoxorum partes, alius quidam artium magister acutus satis disputator, Catholicos vulgo sic dictos defendit. Cum autem nuper disputatio incidisset de necessariis ad salutem, & ego contenderem ea omnia, ea perspicuitate, quae sufficeret, ex scripturis solis erui posse, alter negaret, dixi calore disputationis abreptus, vel ex uno Euangelista, aut solis Epistolis Paulinis posse exsculpi totam Protestantium Confessionem. Quod cum auditoribus, qui sex aut septem adesse solent, mirum videretur, tentavi, num ex Euangelio Iohannis hoc possem, nec enim unquam ante exploraveram. Eo itaque semel perlecto, ad haec Confessionis Euangelicae capita haec loca annotavi. Mitto ut legas, non quod tanti sit ista curiositas, verum ut intelligas non prorsus me sacrorum studiorum amorem deposuisse. Ad illud solummodo [p. 276] adverte, mihi hic cum Lutheranis negocium esse. An apographum undequaque autographo respondeat nescio, nec enim otium fuit conferendi; redeat ad me ubi commodum videbitur. Reperi ante paucolos dies inter scedas meas Epigramma hoc, quod rogatu fratris tui scripsi ante annos aliquot, tunc cum effigiem tuam jussisset aeri incidi:
Quem tu Leida prius, Synodus mox ipsa loquentem
Audiit, hoc vultu vivit Episcopius.
Vivit, & externis pandens sua lumina Gallis,
Exoptat patriae tempora blanda suae.
Tempora dant pretium, rapiunt quoque tempora doctis,
Ludit & in magnis sors malesana viris.
Scilicet, ut Batavis pietas securior esset,
Exul abit, pietas quo duce tuta stetit.
Sed neque jam doctas audis mala Patria voces,
Nec fastiditi nominis ossa feres.
Forte jam convenientius fuerit dicere, Nec, nisi facta viro mitior, ossa feres. Vale & collegas tuos saluta. 5 Non. Feb. 1629.
AMplissime, praestantissime vir,
Postridie ejus die, quo obvium te Leidae habui, adii diversorium tuum, uti promiseram, sed jam matutinus me praeverteras, & Hagam discesseras. Dolui ereptam tum mihi occasionem optimam officiosius te salutandi, simulque agendi gratias pro munere tuo, quo [p. 277] Musas meas solatus es. Cum primum accipissem, incessit me ingens pudor, videbarque jam venales versus extrusisse, & lucelli spe poëta factus. Displicui itaque mihi, & displicuit, ut verum fatear, illa ipsa tua largitio; ultrò carmen istud tibi promiseram, ultrò exolvi promissum. Et debebatur eruditioni tuae ac humanitati illud officium. Nundinari, mercari, instituti mei non fuit. Solum affectum meum studiaque tibi probare volui; aliter si statuas, falleris, & candido huic pectori injuriam feceris: Verum cum & te non minus candidum, quam benignum esse credam, haec omnia in meliorem partem interpretor; nec istud tuum honorarium Musis meis debitum dicam, sed gratuiti tui erga me a moris pignus & arrham. Ex eo tempore iisdem ferè furiis correptus plura scripsi. Hymnum vides, quo Christi Servatoris nostri laudes & encomia exequor, eum, ubi per otium licuerit, perlege. Offendes fortè, quod animum pietatis studiosum afficiat, quod à mundi curis avocet, & coelestium meditatione recreet. Addo Argo Batavam, alterius argumenti poëmation, quo celebrem istam rapinam canto, & exutam auro argentoque Colchida. Ita seria ludicris misceo, & desultorius à sacris ad profana rapior. Scis leve esse poëtis ingenium, nec uni argumento affixum, ubique quod carpant, aut laudent, inveniunt. Vale vir amplissime. Lugd. Bat. prid. Cal. Mart. 1629.
[p. 278]
VEnit ad te, Clarissime Groti, Hymnus meus in Christum, cujus in nuperis meis ad te literis mentionem feceram. Dum enim domi modo ad meam, modo ad tot praestantissimorum virorum, & tuam quam maximè sortem ingemisco, solatia communis miseriae à Deo, à Christo, ac virtutibus Christianis & vitae aeternae meditationibus peto, quae ut altius animo insideant, conor vinctis verbis proferre; ita sit, ut quae lecta vel audita praetervolant, diutius animo obversentur, dum metro aptantur & carminis legibus. Non ignoras mecum, quam non aequè facilis sit labor poëtis in sacris ac profanis occupari; cum hic inter tot deorum & dearum nomina luxuriari possit vatis oratio, illic astrictus magis spiritus intra rerum majestatem sanctitatemque coërceatur, & teneriorem sensum verborum ambitu intexere pertimescat. Quod tamen faciendum interdum nobis fuit, ut carmen scripsisse videremur. Illud cavi sedulo, ne quid dicerem (nec ut dicerem necesse erat) quod corrugare queat Vaticani praesidem, aut partes saperet. amphisbêtoûmena [ambigua] non erant hujus loci. Et neuter est Apollo, neque conveniens erat eum, qui Christo accinit, aeternae pacis datori, litigiosa sectari, vel inter Christianos dissona loqui. Utinam ab A.T. impetrare possim, ut de via ac modo cogitet, quo [p. 279] Liligero Principi exhiberi possit libellus noster: debebatur illi, qui de Christi nomine nomen Christianissimi trahit. Exemplar illi inscriptum ex lineis aureis cognosces. Tuum ex praefixo Epigrammate. An gratiis an ingratiis eum exceptura sit aula, non moror. Satis fuerit inglorio scriptori regiis titulis superbivisse. Vale, vir amplissime, & qui nuper immoderatius laudasti inconditam illam Poëmatum meorum farraginem, de hoc malè nato foetu benigne judica. mense Mart. 1629.
111. CASPARI BARLAEO, H. GROTIUS. |
LOngae morae intervenerunt, Barlaee clarissime, inter id tempus, quo de Natali Dominico carmen ad me destinasti, & id, quo illud ipsum tuo judicio diu à me quaesitum tandem ad manus meas pervenit; sed tamen id commode accidit, quod receptum sit à me eo tempore, cujus honori consecratum est, ita ut nunc demum à te scriptum & in ipso articulo missum videri possit. Legi ego. Feci ut traderetur maximo Cardinali, cuius jam tanta etiam Romae est autoritas, ut etiam fratrem fecerit Cardinalem. Legisse & eum relatum mihi est, & suscepisse tradendum Christianissimo regi, quod nomen cum in regibus Galliae tralatitium sit, huic Regi dia tên tôn êthôn aphtharsían [ob morum integritatem] suo iure debetur. An futurum sit, ut is honos habeatur optimo carmini, quem & ego optem, [p. 280] & ipsum meretur, haud facile dixero. Illum certe fructum tulisti, quod quicunque hic rerum talium gustum habent aliquem, Rigaltius, Puteani, & ipse Bignonus, de hoc opere ita in par est judicant, argumenti magnitudinem &c ingenio & arte impletam. Ego vero, qui, ut scis, illa studia prae caeteris colui interdum, amavi semper, quo putas gaudio, quo affectu legi Claudiani spiritus & vibrantes sententias, non illas per tormenta quaesitas, sed sub manum sponte nascentes, translatas ad usus meliores? Pro hoc dono quid tibi precer, nisi ut remunerator sit ille, quem canis, & illum sanctissimum Christianis diem saepè videas, saepe celebres, eo rerum tuarum statu, qui novam tibi perpetuo grates Deo canendi materiam suppeditet. Vale vir doctissime. 6 Dec. 1629.
CHartas meas Venetas recepi, clarissime Hugeni, & illis chariores lepidissimas tuas litteras. In quibus à Codice & Digestis depulsus ad Novellas & Extravag[antos] te recipis. Ergo iam tibi Iurisconsultus videor, cui cum Flacco exclamandum verius:
— Dispeream, si
Aut valeam stare, aut norim civilia jura.
Quo fato ego Codicem & Digesta & paragraphos citaverim, narravi Brosterhuysio, cui placuit meum schêma. [habitus.] Offendi forte cum [p. 281] mihi scribendum ad A.T. esset, in mensa, Theses de Usucapionibus & Commodato, in quibus cum obiter viderem quaedam literarum mearum argumento homagenêi [cognata] & annotatos in margine juris vestri textus, inde quaedam transcripsi. Codicem & Digesta non inspexi, tantum abest ut rerum istarum mihi scientiam arrogem: quod moneo, ne fortè apud amicos laudibus meis, heu nullis, laciniam attexas indebitam. Nunc Argonauticum meum mitto, carmen non elaboratum, sed prae gaudio fusum. Non potui circa tantas opes occupatus carminum esse parcus. Ignosce, si tum multa scribenti exarescat vena, & subsidat, nimium tumultuanti, cothurnus. Uti epilepticorum paroxysmi alii aliis acriores sunt, etiam poëtarum non par semper est rabies, & languet tandem furor nimium insanientibus. Lunaticis sua sunt sidera, à quibus plus minusve afficiuntur, & vates suas amant tempestivitates, ac dilucida intervalla. Sed quam rectè de Hymno meo judicasti. Flaccesco alicubi, nec ubique, licet grandia professus, pro rerum majestate assurgo, praecipuè ubi de Christi aeternitate ac divinis attributis sermo est. Accidit hic mihi, quod Isidoro Patri, qui cum Unitatem cogitaret, se à Trinitate; cum Trinitatem ab Unitate circumfundi dicebat. Noctuae sumus, & coecutimus ad tanti splendoris intuitum tenebriones; & sensi, quam non facile sit tractare sacra, quorum majestas poëtarum phaleras, & cincinnos, & fabulosas narra- [p. 282] tiones fastidit. Et volui alicubi minus esse poëta, ut, qui placebant meditanti, sensus sacros exprimerem apertius. In Argonautico ea potissimum attigi, quae omnium sermonibus circumferri solent, de Regis nimirum Hispaniarum potentia, opum vi, expeditionis in Indos scopo & commodis. Ultimum hoc officium patriae & Heroï de patria benè merito praestiti. Iam aliis lampada hanc trado, & fatiscentem equum solvo, ne
Peccet ad extremum ridendus & ilia ducat.
Si verum erit, quod Platonici dicunt, post magni illius anni revolutionem iterum versus scribam:
Alter erit tum Tiphys, & altera quae vehet Argo
Delictos heroas, erunt etiam altera bella.
Atque iterum Heyniades dites mittetur ad Indos,
Et Batavam in Batavis iterum meditabimur Argo.
Vale vir amplissime cum Creusa tua & Ascanio. Martii Cal. 1629.
113. CORNELIO VANDER MYLE. |
FAscisculum chartarum Italicarum, quem Molini primum, mox tuo beneficio accepimus, explicui. Dicam sententiam mála lakônikôs, [admodum breviloquio,] vidi, legi, probavi. Bonifacii epigrammata ob nativam facilitatem placent. Nec minus me affecit Boldoni epistola, ob eruditos sales & acumina, quibus haeredi petas greges, quos atratos vocat, pungit. Clarius, opinor, locutus fuisset, si Loyolitas nomi- [p. 283] nasset. Sed metuit helkesipéplous. [longum syrma trahentes.] Odam ad Cassianum de victa Rupella magni facio, ob dictionis majestaten, sed majores Pindaricum illud carmen Baptistae. At meminerit iste vir, quisquis est, Horatianum istius:
Pindarum quisquis, &c.
Apographum Epistolae magni Senatoris legi, videtur Romam missurus Hymnum meum. Non improbo consilium, neque enim quicquam habet quod offendere possit Petri successorem, licet ut illi impensè placere studeam, causae nihil habeam. Iam antè paucos dies ab eodem Senatore plenas officiorum & humanitatis literas acceperam, quibus pro missis mihi carminibus gratias agit. Ubi rescribendi occasionem, vel levissimam nactus fuero, officio non deero. Filium tuum, ubi commodum fuerit mitte. In hic omni studio incumbam, ut moribus familia tua dignis & honestissimis disciplinis imbuatur. his tamen monitis ipsum praestrue, ut cum pietate reverentiam praeceptoribus debitam jungat, cum diligentia modestiam: ne fit polyphilos, [multorum amicus,] aut nocturnus à coena deambulator. Reliqua nostratum erunt partium. Vale. Maji 1. Anno 1629.
SAepius cogitanti mihi, Bucheli doctissime, quodnam maximè efficax esset adversus fortunae iniquitatem solatium, expertus didici, effi- [p. 284] cacius nullum esse, si providentiam divinam excipias, quam quod à studiis & amicorum alloquiis petitur. Quoties enim per saluberrima philosophia; praecepta animum circumsfero, fortunae minus irascor, ut quae eo me loco posuerit,
Despicere unde queam cunctos, passimque videre
Errare at que viam palantis ducere vitae.
Mox, ubi per amoenissima Musarum vireta oberro, bene mecum agi opinor, ut qui inter Deorum ac Dearum ministeria, quibus poëtae gaudemus, beatissimam vitam agam. Accedunt his amicorum vota, & tua praesertim, quibus non minus reficior, quam post negatos diu imbres irriguo humore recreatur tellus, aut post brumas inclementiam verno aëre mortalium genus. Non exaggerabo conquisitis sermonibus humanitatem tuam. illud candide profiteor, ab alloquio tuo literisque animum mihi reddi, & veluti reviviscere languescentem spiritum. Quantum enim illud est, emeruisse gratiam hominis nullo meo merito provocati; quantum illud, tua commendatione magnorum virorum amicitiam lucrari potuisse; quam illud omnium maximum, inter eos à te haberi, quos paterne diligis & sollicite amas. Desunt verba, quibus exprimam, quanti haec faciam. Utinam in seculum perennares, mi Bucheli, optarem longius vivere, ut te longius fruar, necnon literulis tuis, non ab effeta, sed viridi senecta profectis. Videris mihi in epistolis tuis juvenescere, & pri- [p. 285] mae aetatis robur recolligere, adeo nervosa est & plena succi oratio, nec tamen turgida, sed simplex absque suco, docb sine affectatione. Diebus canicularibus, si rerum humanarum arbiter siverit, vos invisere decrevi, est Ultrajecti & civium bonorum & hominum jucundorum meique amantium major, quam hic copia. inter illos tamen, quî cum libentius sim, praeter te, neminem habeo. De studiis meis si quaeras, expecto ut luculentum egregiae commentationis argumentum nobis suppeditet Princeps Auriacus. Si urbem, quam votis tenet, expugnaverit, non-indictus abibit. Interea philosophicum quid molior, refutationem nempe Sexti Empirici veteris philosophi, qui Scepticorum sententiam (erant illi à Dogmaticis & Academicis distincti) erudito ac peracuto libello propugnavit. Verum privatae lectiones, ut quae, pròs alphita [ad victum] faciunt, & versificandi insania, hon permittunt ut diu istis meditationibus inhaeream. ubi aliquando prodierit, compotem te faciam hujus quoque mei laboris. videbis alium philosophis, alium poëtis esse characterem. Vale Bucheli doxtissime, & ut diu valeas, cura. Lugd. Bat. 16 Maji. 1629.
115. IOHANNI BODAEO à STAPEL. |
MIratus fui altum tuum & pertinax silentium. Iam apud anumum meum statue- [p. 286] bam, te ab Hippocratis secta ad Harpocratem aut silentiarios Pythagoraeos deflexisse. Tandem te vis magnetica commovit, non ut in Arcton aut Septentrionem, sed ad Barlaeum tuum respiceres. Ac primum quidem gratulor mihi, quod ex profundo isto amoris nostri veterno evigilaveris. Inde, quod egregiarum te rerum studio, inter quas est elkystikê illa dynamis [vis attractiva] teneri te videam. Quae ego aliquando ad magneticam doctrinam & Electrica annotavi, ex Gilberto illo Anglo pleraque transcripta erant. Illud potissimum miratus fui, aquae etiam & vitro viliori, uti & crystallo, laccae, arsenico inesse vim illam attractricem; addam, adamanti, sapphiro, carbunculo, amethysto; quae ipsa non festucas modo alliciunt, & paleas, sed metalla omnia, (nota) ligna, folia, terras, aquam & oleum: ut falsum sit, succinum solas paleas & ramenta trahere. Interim hoc certum, magnetem solum ferrum allicere. Hoc quoque observa, electrum non trahere per flammam: magnetem trahere, non trahi à magnete ferrum candens; magnetem dare ferro majorem vim quam in se habet, excitando, ut opinor, vires ferri: non quavis sui parte aequè potenter trahere, sed fortissimè in polis; quae diversitas partium in electricis non observatur: contrarios polos contrarios allicere comperies, similes similes fugare. Magnetem quoque trahere comperimus per corpora densissima, electrica verò vel tenuissimo corpore inperposito non trahere. Sed longum [p. 287] foret singula annotare, & tantarum causas evolvere rerum. Ipsum Gilbertum praestat legere, & propius expendere. Hunc faxo habeas post 14 dies, nec hunc solum, sed una me. Vale. 24 Maji 1629.
116. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
IAmpridem ad te transvolassent literae meae, animi affectusque in te mei indices, Haestrechti Nobilissime. Sed quo eas mitterem nesciebam, cum incertis te sedibus vagari, & jam Onsenortii, jam Bredas, jam Bruxellis esse intellexissem. nec dubitabam, quin subitus & inopinatus amicorum tuorum casus, quos jam arma undique circumisonant, te angeret; si modo in heroïcam tuam mentem cadere potest perturbatio. Didicisti fortunae mala consilio superare, nec irasceris illi ea molienti, quae per prudentiam evitare non potes. Nostri urbem illam hactenus dolo, virtute, fato invictam, jam voris tenent, & de cujus expugnatione olim desperavimus, eam intra paucos menses deditam iri, non optare sed sperare audent. Nempe, quicquid sibi imperat animus magnus, impetrat. Ego animi pendeo, & dum Principis nostri molimina, ac magnanimitatem: ab altera parte urbis istius ingens momentum & robur perpendo, spemque metumque inter dubius nec desperare de successu, nec eundem mihi polliceri audeo. Non desinam interim patriae [p. 288] meae, uti par est, benè ominari. Vidi ego literas multorum, etiam Vander-Burchii, quibus scribitur obsessos pulveris nitrati inopia & pravitate laborare. Verum non arbitror tantum incuriam cadere posse in gubernatorem tam providum. Video te aliter statuere. De rebus Ducis Cliviae nolim te sollicitum esse, nec quicquam ultra movere. Nec enim serunt res amici tui, ut, si vel maxime ille velit, locum mutet, & in illos tractus bellis incursionibusque hostilibus oportunos se cum imbelli turba conferat. Carmen illud scripsit non alio fine, nisi ut tibi morem gereret; & sentit profectò se in Principum laudes nescio quo glorias aestro ultro rapi, ut illo fulgore circumfusus, micet in tenebris. Sed quam vereor, ne illic sint qui Principi insusurrent,
Hic niger est, hunc tu Romane caveto.
De ejus adventu ad nos aliquid inaudivi. Tu amicorum tuorum necessitatibus totus vaca, Barlaei si per ocium meminisse dignaberis, maximi beneficii loco putabit. Quid si dieculam unam alteramve Couckerkanis largiaris? quin tibi loqui desiderent, & de amicorum statu propius edoceri, nullus dubito. Hoc si illi impetraverint, mihi partem solidi diei non invidebis. Gallus & Britannus novo sedere coierunt. Arma jam in Hugonottos & Roanium movere dicitur. In Germania de pace consultant Cimber & Caesar. lllius vox est,
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
Vale vir charissime, & literas tuas fac videam [p. 289] saepe. Hac re gratius mihi nihil accidere potest. 27 Maji, 1629.
NOn ita pridem, Amplissime Honerde, raptas Occidentis opes, & magnifica Belgarum spolia cecini. Iam tu funestum illud & celebre juxta mortis spolium, manes inquam Palatini Principis, justo poëmate ploras. Ita tibi indignatio & moeror, mihi publici gaudii voces versum fecere. Nec alienum hoc ab indole poëtarum, polypi instar ejus scopuli colores induere, cui semel adhaerescere coeperunt. Nempe cum Medea insaniunt, Niobe plorant, Democrito rident, in adversis threnos & lessos, in secundis Epinicia & Hymnos scribunt. Me verò ita affecit Palatinus tuus lachrymans, ut ad tot malorum recordationem senserim mihi mota tà sêláchna eléous. [viscera misericordiae.] adeò ad movendos affectus in eo conspirant res & oratio. Nescio, an carminis genium, an sententiarum gravitatem & pondus, an rerum ubertatem magis mirari debeam. Non debebas (da veniam verbo) publico invidere masculum hoc carmen, & Prosopopejam regis patheticam prorsus, qui Regis filiam jam antè in orchestram deduxisti. Utrobique tragicum argumentum sortitus, grandia, tristia, pari elocutione effers. Quam poëticè ordiris,
Nil moror arentes oculos, &c.
[p. 290]
quam eodem genio pergis:
Testor communes tecum Germania casus,
quam illic cothurnatus es:
Accipit Hercyniae motum latus, accipit ipse
Caspiacis vicinus aquis, Istrumque bibentes.
Crede, haec ad palatum meum sunt. uti & reliqua omnia. Illud quantivis est in fine:
Si Nerea, &c.
Breviter, ad legem magni poëtarum praeceptoris,
Nec primo medium medio non discrepat imum.
Gratias A.T. ago maximas, quod ad haec tua sacra me admiseris, nec communium studiorum egregio fructu me privaveris. Ne verò in me quoque candorem desideres, mitto etiam lachrymas meas, quas non ad Bavari, sed Bavarae tumulum nuper effudi. Ubi ad nos redierit filius tuus, remitte. Nec enim aliud mihi exemplar suppetit. Vale vir ampliss. & doctiss. Lugd. Bat. 16 Iun. 1629.
118. IOHANNI ISACIO PONTANO. |
IAmdudum apud nos percrebuit fama historiae tuae Danicae Pontane doctissime, quae summa doctorum omnium expectatione jam carceres modere fertur. Ab eruditione & industria tua nil nisi exactum ac elaboratum nobis promittimus. Ego aliorum judiciis, ubi illa prodierit, subscribam, nec enim in isto studiorum genere quod vastae ac diffusae est lectionis judicare audentius praesumam. Quod versiculos [p. 291] meos postulas, facis quidem hoc ex more seculi, verum tam celebri scriptori minorum gentium applausibus minimè opus fuerit. Ne tamen videar ineundae tecum amicitiae occasiones optimas neglexisse, aut utilissimos rei literariae labores debito encomio fraudasse, mitto disticha aliquot. In Historiam tuam, quae si in fronte libri collocari minus decorum putabis, per me licet in finem rejicias, vel post ipsum tò télos. [finis.] Laudum tuarum akrôtêria [fastigia] solummodo attigi, quas si pensiculatius tracttare aggressus fuissem, non Epigramma, sed Poëmation exivisiet. Quod si hoc officio, quod humanitati, doctrinae, ac probitati tuae debui, consecutus fuero, ut in eorum me censu habeas, qui te ob praeclara literarum monumenta quam maximè amant, precium operae me fecisse arbitrabor, & amici talis accessionem in lucro deputabo. Pro munusculis tuis chartaceis gratias ago maximas. Mitterem, quem nuper edidi Hymnum in Christum, uti & Argo Batavam, nisi hic jam missa ad te scirem, à doctissimo viro D. Stephano, communi nostrum amico. Vale & collegas saluta. Cal. Iul. 1629.
NOn est, quod tam impotenter efflagites, doctissime Cabeliavi, uti in amicitiam recipiaris, qui scripta tua jam pridem, summo inter Europaeos Regi probasti, & tam [p. 292] augustis nominibus quotidie inclarescis. Certè hoc splendore circumfusus frustrà lumen gloriamque expectaveris ab umbratico doctore. Non est mihi invidendum nomen. Inter umbras volitamus, & doctorum virtutes venerabundi suspicimus, cum longe citra eas stemus. Quare quae in me immoderatius congeris praeconia verecundè amolior. Nec minus tamen affectum tuum erga me propensissimum exosculor, quem adeò prolixè in tuis litteris testaris. Amicitiam vero meam tanti dum facis, prior amicus esse incipis, & beneficium qui petis, majus praestas. Vexat amantes amblyôpía, [visus informitas,] & exaggerare vel levissima solent, quos affectus istiusmodi semel occupavit. Mihi candor, probitas & eruditio Cabeliavii non ita pridem nota: Singula illud mereantur, quod tam efflictim postulas. Munuscula chartacea omni mihi auro chariora sunt, alterum, quia tuum est, alterum quia ejus viri, quem ob singulares virtutes tacita animi veneratione semper colui. In Epistolis tuis placet facilitas, & minimè affectata dictio. Nec enim ad palatum meum est, quicquid magno nisu egeri solet, praecipuè ubi loquendum familiariter. Turgidum illud & ventosum dicendi genus libens relinquo iis, qui hordeo pasci amant, aut fabis. Quaeris de Farnabio. Vixit is Londini in Anglia, ubi honestis artibus ac disciplinis nobilium procerumque liberos imbuit, magno rei familiaris compendio. Ni fallor, desiit vivere & scribere. Carmen illud meum ad Dyc- [p. 293] kium ut describam, à me impetrare non possum, non quod in tui gratiam nolim, sed quia cramben bis coctam odi. Reperies illud in libris poëmatum meorum, quae superiore anno edidi. Petro Heynio sat à me datum. Laetitiae argumenta avidius arripi solent, quam tristitiae. praeficae officium alii praestent. Mitto exemplar Argo BatavamArgonautici mei. Quid si alterum in Sueciam abeat ad Oxensternium. Non possunt non hujus argumenti plura placere iis, qui Hispano vapulanti savent. Lugd. Bat. 20 Aug. 1629.
TRagoediam tuam legi & relegi, Honerde amplissime. nec enim una lectione animum explere potui. Quid dicam? à Thamara tua tantum illa abit, quantum à femina Legislator. Stupui in sterili argumento facundiam tuam, & in desertis Arabum rerum copiam. Avia Pieridum peragras loca, nullius antè trita pede. Ideoque gloriosius scribis, quo ab aliorum vestigiis minus adjutus per ardua ac praerupta graderis. An & hoc Phidiae simulacrum premere vis? & praestantissimi poëmatis fructu privare spem seculi? Quibus rationibus te hortabor, ut emancipes hunc industriae tuae & eruditionis testem? Si Theologos audire vis, cave sub modio occultes accensam Dei beneficio facem: si Politicos, utique scis, non tibi te solum, sed & patriae & amicis natum: si Poëtas:
[p. 294]
Volet haec (tua tragoedia) sub luce videri
Iudicis, argutum quae non formidat acumen.
Non addam, honores summos divinis vatibus à versibus venire, cum hos ipsos per aetatem & prudentiam minus aestimare didiceris. Illud scio nullum convenientius à Senatore argumentum tractari potuisse, & apprimè Legislatorem in orchestram produci, à legum judice ac interprete. Paucis ego versiculis in Nomoclasten tuum dixi, recens adhuc ab ejus lectione, & tragico spiritu turgidus. Gratiarum loco illos mitto. Nescio an prudenter faciam, quod & Venerem meum anadyoménen [è mari emergentem] unà mittam. Festivius alicubi loquitur, quam decet audire Curiam. Sed respondit pro istiusmodi Carminum genere Ausonius ad Paulinum. Et scio candidius judicaturos, quos aura illa mitior & blandior afflavit. Cogor amicorum, precibus & imperiis Erotica tractare, qui pharetratum istum puerum odi quam maximè. Vale vir summe & familarius scribenti ignosce. Lugd. Bat. 4 Sept. 1629.
SEquor applausu victorem Nobilissimi Hugeni, & qua praeit fortiter agendo Auriacus, subeo pone Encomiastes. Victoriam captae Vesaliae, summo rerum discrimine, nobis indulsit Deus Opt. Max. sed plane hôs apò mêchanês, [ut è machina.] Errorem & negligentiam nostrorum in arcendo ad Isalam hoste, correxit major [p. 295] hostium error. Discimus utrique, neminem celerius opprimi, quam qui nihil timet, & parvis momentis in bello magnos casus intercedere. Epinicium hoc pari me celeritate credas scripsisse, qua Vesaliam cepimus. Nec patiebatur praeceps gaudium, ut vel prolixius scriberem, vel elaboratius. Et quia vis, ne te privem eorum lectione, quae scripturienti amico excidunt, audeo & hoc furentis animi opus judicio tuo submittere. Habent tibicines endósimos, [cantus exordium,] quo praeludere solent, & prooemium suum Rhetores. Forte & haec majoris triumphi, quem votis prosequimur, praeludia erunt. Ita faxit exercituum Deus. Exemplaria haec iis distribue, quos judicabis à patria, à studiis, & me non plane aversos. Vale vir summe & Martios cantus Apollineis interstingue. Si non vacat, militibus da. Inservient chartae infarciendis sclopetorum tubis. Lugd. Bat. Lugd. Bat. 3 Sept. 1629.
NObilissime Hugeni,
Undique dum querulae rumpunt arbusta cicadae.
Etiam mihi interstrependum fuit. Hylas est, quem canimus, & nulli non dictus Orestes. Quod si vel quam maxime silere voluissem, non potui tamen per amicorum juges & pene importunas ἐνστάσεις, [contentiones.] Qui enim an- [p. 296] tehac ultro liberalis fui in depraecandis heroum virtutibus, velut debito quodam me obstrinxisse videor, idem in posterum factitandi. Nec tamen illibenter feci id, quod feci, & publicis votis adjunxi non invitus benevoli in patriam animi testificationem. Iam septimanae sunt tres & ultra, ex quo inter praelum & manus haesit hic liber, maximè ob adversam valetudinem. Decreveram historica narratione persequi res gestas obsidionis istius, & jam pertexueram magnam historae meae partem. Verum cum intellexissem summos viros, vel proprio motu, vel superiorum mandato manum huic operi admovisse, ego prudenter manum de tabulâ; veritus, ne idem mihi contingeret, quod Marsyae apud Ovidium. Satius itaque putavi, si meo me pede metirer, & intra carminum officia starem. Praemisi Panegyricum, quem ex iis, quae hic illic historiae meae insperseram, contexi. Sequitur carmen, in quo, praeter alia prolixitas displicet. Nisi sufflaminassem furorem meum, altera parte majus evasisset. Utinam ab A.T. impetrare possem, ut Principi Auriaco exemplar à me offere velit. Nulli inscribere praeter morem videbatur, alteri praeterquam Principi nefas. Ego in maximis tuis erga me meritis hoc reponam. Iam Musas omnes, & Apollinem cum toto Helicone valere jubeo. Furori bellico finem si non imponet Sylvaducis, imponet saltem insaniae meae. Pergat Princeps Martem lacessere, ego Phoebo posthac gravis non ero, & per [p. 297] me licebit illi, vel in Patara, vel in Claro, vel in Tenedo maneat, unde poëtarum votis evocari solet. Vale Hugeni doctissime, &, quod fecisti hactenus, de studiis meis benignè judica.
IAmpridem desiderium tuum explevissem, Reverende Bucheli, & ea, quae in Sylvam Ducis lusi, transmisissem, si per valetudinem primum, mox per typographorum lentas operas licuisset. Iam circa Calendas Octobris absolveram poëma meum, verum afflictione cum essem corporis statu, describendi laborem coactus fui ad hebdomadas aliquot differre. Quicquid sit, non puto damnum esse in mora. Ex re fuit patriae Sylvam Ducis cito vinci, non cani. In victoriae celeritate momentum ingens agnoscimus, in vatum suffragationibus applausibusque nullum. Mirantur plures, cur tardius prodeam, qui argumenta publici gaudii antehac solebam occupare. Praeter cuasas tarditatis, quas dixi, accedunt & aliae, à ratione & prudentia profectae. Videbam undique officinas repleri Triumphis, Epigrammatibus, Hymnis, hunc latine, illum Belgice vincta verba conari. Quare in tanta scribentium turba satius putavi, illi non misceri, ut serus actor theatri applausum solus referrem. Quid dico applausum? fortè exsibilandus docissimo hoc seculo, cui praeter papavere & sesamo sparsum, nihil pla- [p. 298] cet. Nolui tamen meis partibus deesse. Et si omnibus non satisfecero, aequioribus tamen studium meum, & in rempublicam asffectum facilè probavero, nec minus tibi, cui placuisse reliquorum vel gratiae vel invidiae praefero. Vale. 12 Nov. 1629.
FElicissimus hic Reipubl. nostrae illuxit animus, Illustrissime Moline, qui post raptas Occidentis opes duas insuper urbes validissimas imperio nostro adjecit, quarum alter Rheno, altera Mosae jura dabat. Illam laudabili stratagemate, hanc, cruento Marte & stupenda circumvallatione cepimus. Non dubito, quin his Federatorum successibus applaudant gentes sociae Gallus, Anglus, Venetus, quorum omnium interest Austriacorum potentiam frangi, & magnum illum Asiae Africaeque dominatorem intra mediocritatem stare. Nam quod de communi hominum sorte pronunciavit Comicus, etiam de regibus verum esse arbitror. Prout res dant sese, ita magni atque humiles sumus. Si vetera expendere libeat, victricis Hispaniae insolentiam experta est Resp. vestra, experti sumus & nos. Iam verò Regis vidi fractique modestiam experimur. Dum turbato militiae suae in Belgio statu per inducias nos tentat. Hae an expediant nobis illi judicent,
Queis populi commissi & tanta negotia curae.
[p. 299]
In arcana imperium non penetramus poëtae, & quibus consiliis fulcienda sint regna ignoramus, fortè eruditâ ignorantiâ, quae sicuti laudem nullam ita nec periculum nobis creabit. Pergo itaque more meo versificator esse, & poëtarum jure de summo Duce sententiam dicere, quem libertatis nostrae vindicem & assertorem impresentiarum agnoscimus. Tu Ill. Moline, qua humanitate & benevolentia antehac commentationes meas legere dignatus es, etiam has lege, Sylvam carminum scripsi, circa Sylvam occupatus. Vale vir summe, & dum victorias nostroe, etiam ejus praeconi fave. 20 Dec. 1629.
125. IACOBO VANDER STRATEN. |
IN iis quae de Induciarum ac belli studiis disseris, facile me suffragantem habebis, Stratene doctissime. Nec enim mihi aut Mavors pater, aut mater Bellona. Alio mihi luto finxit praecordia Titan. Non aes mihi circa pectus triplex, nec animus in mutuas lanienas facilis. Pacem praefero vel Inducias. Sed an has semper expedire putas? (jam enim, ne nihil dicam aut idem tecum, libet tibi contradicere) Non arbitror. Politicorum voces sunt: Expendendum cum quo, quo tempore, quibusque occasionibus pacem ineas: an quia fractum se videt hostis, an quia magis nocendi oportunitatem captat. Frequentius conventionum pacisque simulatio credulis, quam arma nocuerint. An non per indu- [p. 300] cias hosti spatium datur recolligendi vires suas, quibus postea fortius te feriat? An non per inducias ignava nobis current tempora, nec pace laeta, nec bellis illustria? Languebit disciplina militaris, negligetur fida urbium tutela, subibit segnities Principibus, ducibusque, qui bellicis curis expediti, turpibus se dedere solent & luxu diffluere. Ita Satyricus:
Nunc perimunt longae pacis mala, saevior armis
Luxuria incubuit, victuque ulciscitur orbem.
Quin & cautiores erimus sub sago, quam sub togâ. Cogita quid de non ineunda cum Carthaginensibus pace suaserit Nasica. Bellis civilibus periit, & ubi pacem sensit, sua mole corruit Roma, quam nec finitimus Marsus valuit perdere nec infidelis Allobrox. Forte & idem nobis eveniet, & ubi externi hostis metus decesserit, privatis diffidiis committemur. Illorum studia nosti, qui sacris praesident, quantis animorum motibus collidi soleant. Ubi sacerrimae vindictae spatium datur ac tempus? Quid, quod utile temper judicarint belli proceres, successus urgere, ac victoria benè uti posse. Illud insuper considerandum, an non à Caesare expectandum bellum, & per Germaniae latus confodiendi simus. An non exulis Palatini habenda ratio, quem alia ratione in integrum restitui non posse prudentiores autumant, quam fractis Austriacorum viribus. Etiam consulendum sociis regibus, Gallo & Sueco, qui bellis Austriacorum impliciti nobiscum vires potentissimae do- [p. 301] mus alterent felicius, quam sine nobis. Atque his quidem, similibusque rationibus subnixos puto, qui loricam praeferunt togae, Solem umbrae, negotium otio. Quae quanquam probabiliter disputari soleant, ego tamen, qua sum animi facilitate, pacata tempora longè praeferam turbatis, & rogatum principem paludato. Scio utique bella & justè suscipienda esse & finienda. Armis nos pressit hactenus Hispanus, res suas se repetere venditans. Eo ab armis cessante, non video, quae bello praetexi possit à nobis causa. Prudentiae est victoriae suae modum ponere, & nimia bellaturiendi libidine saepè partis exciditur. Principis est fortunam reverenter habere, quae in bellis procacissime ludit, & momento vultum mutat. Nec si praelio victus est Hispanus, aut binis urbibus exutus, bello victus est. Quin saepè fractis rebus violentior est in hoste virtus, & fortitudinem acuit desperatio. Accedit & hoc, aerarii inopia laborare Rempubl. & annuis exactionibus sollicitari privarorum loculos. Continuis bellis vastari urbes, agros, praedia, omniumque malorum sentinam in humanum genus effundi. Quibus argumentis pugnant, quibus Induciae aut pacis nomen placet. At non nostrum inter nos tantas &c. Ego spectator omnium esse maIo, quam actor. Principum consilia scrutari nec studeo, nec anxie inquiro. Alia pietas, alia utilitas publica ac privata suaserint. Haec ad tuas respondere volui. Quas in Sylvam Ducis utroque stylo scripsi mit- [p. 302] to. Lege per otium. Nec enim tam illustre argumenti silentio à me praeteriri fas fuit. Vale. 21 Dec. 1629.
QUod Virgilio apud Augustum Caesarem fuit Asinius Pollio, Ausionio apud Theodosium Imperatorem Paulinus, Martiali apud Domitianum Priscus, id tu apud Auriacum mihi es, humanissime Hugeni. Illi nempe summis poëtis summorum Imperatorum gratiam impetravere, tu homini indigno Invictissimum Principem magis magisque conciliare pergis, & eodem facto non minus tuas, quam Principis laudatissimi virtutes illustras. Et nescio, an majus sit praemiis dignas judicare literas an praemia iisdem conferre. Illud certum est, posterius hoc priori deberi. Quamobrem quas gratias me agere necesse est, utrique agam, alteri ut autori, alteri ut datori. In hoc liberalitatem eximiam, in illo singularem studiorum amorem exosculor. Ferunt Poëtae Mercurium animas ex inferis reducere. At citrà fabulam tu is es, qui me ad tartara jam pridem depressum ad Superos revocas. Et eorum favore irradias, per quos stat, ne quid desiderent Musarum cultores. Aureum ramum ostendit Aeneae ad elysios campos profiscenti Sybilla. Tu minimè fabulosum mittis, quo sensim ad eam beatitudinem vado, quae verum in terris conspici facit. Sed quam illa sunt divini [p. 303] commatis, quae litteris tuis inspargis, cujus commoda faxo olim percipias: nisi quod illud temporis epírrhêma [adverbium] spem tanti boni longiusculè differat. Utinam paulò explicatius locutus fuisses, quò gaudii causas altius in animum admittere potuissem. Iam famelicis istis sum similis, qui imaginaria coena stomachum deludunt. Si Principi salutaris aliqua vocula excidit, exaudâi mè keûthe nóôi, hína ídômen ámrô. [eloquere & nil mente legas, ut uterque sciamus.] Si me scire non vis, pergam rogare uti occasionibus invigiles, quibus promoveri res meas posse putabis, Principum gratiam occupare oportet, me longiore mora torpescat. Utinam affulgent aliquando dies istae, quo de Principe nostro dicere liceat, quod de Augusto cecinit Tityrus:
— Deus nobis haec otia fecit,
Namque erit ille mihi semper Deus, illius usque
Melpomene nostris implebit cantibus aures.
Ille meis dici modulis, ut cernis, & ipsum
Ludere quae vellem calamo permisit agresti.
Vale Hugeni doctissime. 24 Dec. 1629.
ETiam te hisce naturae sacris initiari oportet Nobilissime Hugeni, & cui omnis elegantiae capacem animum illa dedit, ignorare nefas est, quae orbi nosto indulsit, pûr kaì hydôr, [p. 304] te gaia, kaì atháros êpion hypsos. [Ignis, aqua & terra, & qui terram amplectitur aër.] Me aliquando mirum in modum cepit rerum istarum cupido; mox obrepente ignavia, languescente etiam novitatis studio neglexi supellectilem istam polypoíkelon[multae varietatis] augere. Profectò non insuave est, contemplari in arcula varias rerum species, & compendio tenere universum. Ita fit, ut microcosmus homo aspectet domi microcosmum, & cui dominari in cetera datum, imperii sui opes manu libret, &, quo velit, transferat. Illud praecipuum est, horum contemplatione animos rapi in admirationem omnipotentiae, sapientiae ac bonitatis divinae. Nihil enim vides, quod non, vel usu necessarium, vel opere mirandum, vel varietate stupendum sit. Nihil tam magnum, quod non ad erudiendos nos descendat, nihil tam parvum ac vile, quod non ad illustrandam gloriam summi numinis sese erigat. Mitto paucula, quae è capsula mea selegi, ut aliquo velut prokitharísmate, [praeludio,] ad aliorum investigationem excitarem igneum tuum & quidvis sciendi cupidum pectus. Monui Brosterhuysium, ut suam quoque symbolam conferre velit, ad illam, quam adornas naturae officinam. Addidi nummulos aliquot veteres, omnes probos & genuinos, quibus Caesarum heroïcas imagines exhiberi vides, ut horum intuitu in Barlaei tui absentis vultum subinde reflectaris. Reperti sunt nuper Voorburgi inter rudera. Vale vir amplissime, & quibus recre- [p. 305] mentis sordibusque mihi carere perfacile est, fruere. Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
Modo tui pergam amoris benevolentiaeque compos esse. Ubi animus erit excutere Overbequii sacra, vacabit tibi totus. Remitto nummum illum ex sculpto fusum. Extorsit autopsía [inspectio] confessionem viro isti hactenus hisce incredulo. Miratur tantos in hac arte progressus fecisse industriam humanam. Iterum vale. 25 Decemb. 1629.
UTi literarum tuarum conspectu gaudebam, reverende Bucheli, ita fasciculi istius, quem tuis junxeras intuitu haerebam, velut attonitus. Nesciebam unde iste ad me, cujus iste esset character elegans, donec apertis literis viderem subscriptum nomen Schuurmanni, ejus nempe, cui soror illa, rari exempli virgo, contigit. Ergo dum alii res suas opibus augent, dum maria scindunt, Athon perfodiunt, tu mihi amicos lucraris, quorum quantum sic precium ex isto Comici discere est,
Ouk estin oudèn ktêma kállion phílou,
Philôs échôn nómize thêsauroûs échein.
Verè est amicus optima posessio,
Habens amicos, crede thesauros habet.
Hac occasione versiculos aliquot fudi in gratiam doctissimae virginis, ut literarum aliquid vi- [p. 306] cissim ab illa eliciam callidus fenerator. Et decentius est, istiusmodi officiis (uti & in amoribus) praeveniri virgines, quam praevenire. Literas ad fratrem ejus una cum carmine apertas mitto, ut eas non nisi tuo calculo probatas, illi in manum tradas. Sed quam vos estis in exaggerandis encomiis meis hyperbolici. Cum amicis interdum literas tuas communicare soleo, istas non audeo, ob nimias laudes. Interim illud te nescire nolo, placuisle supra modum Hagae Comitis viris summis dodissimisque ea quae in Sylvam Ducis scripsimus. Principis primum liberalitatem, si non megalykrhepeia, [magificentiam] expertus fui. Mox ultrò honorarium mihi misit Curiae Supremae Senatus. Postremo ipsi Ordines Generales. Princeps spem mihi non severa fecit primi qui vacabit Vicariatus, cujus penes ipsum erit donatio. Sed uti jura, ita & istius generis commoda, vigilantibus scripta sunt. Velim inquiras per occasionem, sine strepitu (ne hiantes corvos excitemus) num qui Ultrajecti sint, qui istiusmodi beneficiis gaudeant, licet ita eos animo comparatos sciam, ut in gratiam meam, nemo vel momento, quam cogent fata, citius, ex hac aerumnarum valle sit migraturus. Vale vir clarissime, 26 Dec. 1629.
129. GODESCHALCO à SCHUURMANS. |
LIbens, quam mittis, amicitiae tesseram accipio Godeschalce doctissime. Et ne meis de- [p. 307] sim partibus, hasce initi inter nos federis, obsides literas remitto. Quanquam verear, ne talis non sim futurus amicus, qualem tu me fingis. Quos enim in me congeris laudum superlativos & invidendas voces, amolior verecundè, & tam longè ab iis absum, quam ab ipsa ambitione. Si in carmine videor assurgere, vereor ego, ne turgidus magis sim, quam grandis. Scis in ampullas & sesquipedalia verba invehi artis poëticae autorem judiciosissimum, & ab Arbitro perstringi verborum tumorem & inanes sonos. Nativam dictionem & sua pulchritudine exsurgentem, uti in aliorum scriptis admiror, ita in meis desidero. Si à me dissentis, tuo aliorumque judiciis erigor nonnihil, caetera autokadiákritos. [meo judicio damnatus.] De me ac sorore tua quid sentiam, quanquam parum sit me dicere, illud dicam, non te minus tam erudita sorore, quam illam tam erudito fratre dignam esse. Carmen habes ejus virtutibus dicatum, in quo eam ex abrupto, áneu prooimíou [absque prooemio] alloquor, veluti factum à Cicerone, cum in Catilinam diceret. De ejus ingenio,eruditione, studiisque stupenda antehac mihi retulit vir gravissimus D. Buchelius. Et vidi aliquando in studiosorum albis doctae manus lineamenta. Etiam ejus in scriptis suis meminit disertissimus Catsius. Memini & ego, me aliquando in Scholis legisse Latonam peperisse gemellos, Apollinem & Dianam. Simili partu arbitror beatam fuisse genitricem tuam, quae te ac sororem, doctissi- [p. 308] mum par, luci dedit. Versus tuos Gallicos legi, hoc uno nomine mihi gratos, quod non sint Gallici. Admisces Belgicam gravitatem, & Gallicismum caves, dum rerum majestatem verbis adaequas, quod scriptoribus Gallicis ferè impossibile est, si Bartasium excipias. Nolim tamen hic multum judicio meo te stare, cum Gallicos lepores vix extremis labris gustaverim. Vale vir praestantissime, & ubi censum amicorum inire voles, affectu me inter primos, merito inter postremos loca. Sororem tuam, quam hactenus videre non licuit, plurima salute imparti. 31 Dec. 1629.
[p. 308]
GAudeo, tandem post longas moras in manus tuas pervenisse Hymnum meum, & eò transmissum, quò eum destinaveram. Ea quae laeva cecinit, Tarpeio quae sedit culmine cornix, parum moror. Felicius ille ad Augustum versus scripsit, cujus hoc est:
Saepè sinistra cava praedixit ab ilice cornix.
Nota tibi est illa de Regibus regumqe filiis querela, quam in epistolis suis toties iterat Vates Tejus arguto mixtus Aristophani. Illud operae precium refero, quod Regum maximorum inscriptionibus versiculis meis lucis aliquid ac dignitatis fenerem. Illos imitor, qui ut melius vendant solent principum vultum vili metallo insculpere. Expectas ea, quae in Sylvam Ducis [p. 309] scripsi. Sed dudum est, quod exemplar miserim ad fratrem, per quem post hac statui ad te curare ea, quae curanda habebo. Ad eundem misi nuptias meas Peripateticas, in quibus universum Philosophiam novo more de moribus loquentem audies, idque suis vocibus. Non es, Groti humanissime, ex tristibus Diis, aut eorum numero, quibus utendum lactucis, aut mollibus malvis, ideoque audeo ad te hosce ingenii mei lusus mittere, ut eorum lectione mordaces tibi curas aliqua deliniam. Suave etiam est emeritis militibus arma tractare, & reficit capulares crepundiorum conspectus. Talia & has nuptias esse puta, quas non scripsi Curiis & Fabritiis, sed iis quibus mollius est jecur. Non possum à me impetrare, ut semper, & ubique gravis sim. Si non placuerit, ne lege, aut cum legeris, obliviscere, aut non oblitis, ignosce, ut Paulini scribit Burdegalensis. Vale. 29 Dec. 1629.
TRaditae mihi sunt literae tuae, amplissime vir, sed apertae, cujus culpâ non facilè dixerim. Quaeris, an mea opera ab Amstelodamensibus desideretur. Ita passim audio, & constans haec est fama inter eos, ad quos haec res non pertinent. De me quicquam decretum esse ex fide dignis auctoribus nondum intelligere potui. Scis humanum genum avidum valde esse auricularum. Fovent rumorem, tum qui benè mihi vo- [p. 310] lunt, tum qui malè. Illi, quia, nescio quo praejudicio, meliore me fortuna dignum putant; Hi, quia serio cavent, ne non semper miser sim. Quid ego? bene ago & laetor, reliquam summo Numini commisa volo. Quid sit futurum cras fugio quaerere. Et uti magnas vanasque spes non alo, ita nec omnem abjicio prorsus. Nihil peto, nihil ambio, vero philosophantium more.
Interea, quo fata trahent, retrahentque sequemur.
Sum similis fundo, quo cum nullum habent possesorem, primi erit occupantis. Amicitiam nuper contraxisse videmur mutuum ignoti. Ubi denuò nos casusve Deusve junget, dexteram dabimus fidemque. Vale. 31 Dec. 1629.
PEnè obstipui, cum legerem versiculos tuos, carminis mei interpretes. Qui nuper editi, autore Graphiario, mihi utcunque placuerant, lecta tua paraphrasi prorsus displicere coeperunt. aliter sues, aliter catuli olent. Ex pauculis illis filamentis suis facilè conjicere potui, quale totum ὕφασμα [contextus] futurum fuisset, si pertexuisses. quod ut fiat, petere non ausim, tum quod sciam gravioribus te & magis seriis distringi, tum quod indignus sim, cujus panno tam insignis superinducatur purpura. Vis, Hugeni humanissime, ut candidus impartiar, quae per ocium mihi excidere solent. Ecce, iterum Andria aliquid apportat novi. Seria non mitto, sed ludi- [p. 311] cra & festiva, nuptalia volo dicere, à quibus abesse debet ambiotiosè tristis oratio. Non hic, ut elegantissimi Petronii verbis loquar, leges piratas cum catenis in littore stantes, non tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis, ut patrum suorum capita praecidant, non flebile Iphigeniae fatum, sed molles, & festivas Philosophi allusiones, & allegoricos sensus. Rhetorum praeceptum est, de rebus gravibus graviter dicere, de humilibus humiliter. Non cuivis pedi quivis quadrat calceus, nec cuivis argumento convenit circumductus & elaboratus sermo. Cum haec scribere coepi, coepi ridere, & ridendo progressus in risus desii. In nuptiis grandia loqui velle plusquam ridiculum fuerit. Piscatores eam escam appendere solent hamo, quam scierint appetituros pisciculos. Plus laboris fuit describere, quam scribere. Et licet non soleam meis subscribere superbum illud ex tempore, apud te tamen ἀκίβδηλον [sincerum] amicum profiteri audeo, extemporaneum hunc esse discursum, nec mirum, cum ossibus & nervis careat, nisi tu, Trebati, dissentis. Vale. 11 Febr. 1630.
VErsus tuos, Vir clarissime, quibus magno exercitus nostri Imperatori geminam victoriam gratularis,* perlegi aliquoties. Nec enim una lectione exhaurire potui, reconditos omnes sensus, aut acumina ejus assequi. Odisti profa- [p. 312] num vulgus, & ab his sacris arceri vis corvos poëtas, & poëtrias picas. Omnia in te sublima esse video, mentem, stylum, arcem, in qua imperas, adde & nomen ipsum. Ex illa uti infrà te posita desuper vides, ita & humi repentes versificatores despicis. Per nubes graderis, sideribus proximus. Inter Latinos tonant Statius & Claudianus, inter Graecos Pindarus, inter Gallos recentioris aevi Bartasius. Tu per Belgicorum vatum capita verticesque incedis, & humiles myricas despicis aëria cupressus. Aliquot retrò annis paradigmatis vice inservivisti Belgii vatibus, qui quoties à Baviis & Maeviis secerni volunt, tuum cothurnum induere student, & grandiloquum illum sermonem affectare. Sed video hisce imitatoribus accidere, quod ranae Aesopicae, quae cum turgidum bovem inflando imitari conaretur, rupturam fecit. Liceat de te canere, quod de Thebano vate cecinit Flaccus:
Hooftium quisquis studet aemulari,
Belga, &c.
Vis, ut hallucinationes tuas & paraptômata [lapsus] indicem. Sed non sum is, qui sandalium Veneris reprehendere audeam. Nec sum in amicorum scriptis adeò Lynceus, ut aut observare possim, si quid occurrat minus planum, aut etiam reprehendenda obelisco configere velim, si vel possim, quam maximè. Multa in isto tuo carmine scripta acutè, graviter, appositè. Si fortè paronomasia aliqua frontem corruget, ju- [p. 313] dicii mei culpam interpretari malo, quam scriptoris. Vale vir clarissime, & me saepius heroicis tuis ac lucernam redolentibus lucubrationibus bea. Lugd. Bat. 12 Mart. 1630.
DIc mihi Constantine,
— pecus cujum? anne Ratalli?
An potius Groti? nuper mihi tradidit oútis [nullus.]
Addiderat literas eruditas satis, ut quae arguerent ab optimo parente profectum esse hunc foetum, quem ipsi exponere libuit, ut aliorum opera lucem videret. Ego, qui (prô pudor) linguam Gallicam non magis calleo, quam sus poëticam, aliorum judicia percunctor, ut quid de opere hoc statuere debeam, si non meis, aliorum saltem oculis cognoscam. Legit paraphrasin hanc vir Cl. Rivetus, ut pote linguae Druidum peritissimus, qui & illud sibi negotii dari passus fuit, ut non invitus à stribligine vindicaverit patrium idioma, plane uti novum vultum induerit epistola. Iudicat idem vir, sic edi posse. Sed priusquam hoc fiat, consultum putavi tuam super hac re sententiam exquirere. Suspicor non levibus indiciis autorem esse Doubletium nostrum. Quid de opere tu judices, quem auctorem designes, scire aveo. Legi πολεμικὸν [bellicum] poëma Hoofdii nostri ἀεροβατοῦντος καὶ τὸν ἣλιον εἰσορῶντνος. [gradientis per aëra & solem aspicientis.]
Multa Muydensem levat aura cycnum,
[p. 314]
Tendit, Hugeni, quoties in altos
Nubium tractus. Ego apis Batavae
More, modoque.
Grata carpentis thyma; per laborem
Plurimum circa placidas amoeni
Fluminis ripas operosa parvus
Carmina fingo.
Tu canes majore poëta plectro
Principem, quandoque trahet feroces
Impares ferro domitosque gleba
Nuper Iberos.
Ita enim libet ad Horatium παρῳδεῖν [imitatorium canere carmen.] Vale. 15 Mart. 1630.
135. CORNELIO VANDER MYLE. |
HAbes libellum, nobilissime Myli, de quo nuper inter nos sermo, Catechesin puta Excalvinisatam. Ita enim loqui libet iis, qui Pontificem Calvino, Romam Genevae praeferunt. Vide qua solertia & dexteritate hoc agant illi, ut in partes suas pertrahant incautos, & tenebras offundant oculis imperitorum. Voculae in margine notatae Calvinismum redolent, ideoque extra textum, relegantur. quae verò textui verba inserta vides Italico excusa charactere, Romani saporis sunt. Vellem filium tuum Adr. Mylium centurionem Sylvaeducis inquirere, quae istic Pontificia catechesis manibus Catholicorum teri soleat.Tentarem, an non simili modo metamorphosis induci possit ipsorum formu- [p. 315] lis. Fortè non inutilis esset haec opera istic loci, ubi in civium animis altè radices egit Papatus. Debebat haec res curae esse Synodicis patribus. Sed vereor ne, qua sunt indole, immodestius ac calidius hanc rem incoeptent. Prudentia opus est & moderatione in hoc negotio, qualem in convertendis Iudaeis se adhibuisse perhibet Apostolus. Abstinendum ab iis, quae infirmiores offendere queant, ea tamen cautione, ne quae scitu ac creditu necessaria sunt, silentio praetereamus. Pontificiae Catecheses facilè haberi possunt, sed ex multis expediet eam eligi, quae apud Sylvaeducenses maximè in usu est. Vale vir nobilissime. 16 Mart. 1630.
VIr amplissime,
Venit ad te, foetus hic exposititius, non ut te patrem designem, verum quia inops consilii, quo me vertam, nescio. Expectaveram, ut Professor iste è Druidum gente, lineâ solum subducta indicaret, quae correctionis egere arbitraretur. At ille humanitatis simul suae & artis prodigus salcem audacius in alienam messem misit, & censoria sua virgula quaquaversum inclementius grassatus, aciem carminum ordinesque prorsus turbavit. Vir quidam magnus, cujus me judicio multum tribuere fas est, quique in Gallico carmine omne tulit punctum, ita de censore judicat, eum non benè de Gallica ista para- [p. 316] phrasi meritum esse. Ait, autorem bonam & laudabilem operam navasse, nec ubique inferiorem censore esse, in nonnullis curatura junceum reddi scriptum ac gracile, ut appareat saepè, oratoria manu poëtam vapulare. Affirmat idem, quibusdam in locis Belgam Pharmaco Gallicano indiguisse, solloecismos item poëticos, quorum plerosque circa metri censuram commissos ait, hic illic appositè restitutos. Verum ultra crepidam illum sapere voluisse. Quare rogo te & obsecro per amicitiae nostrae jura, & si tibi quicquam est dulce meum, ut relegere haec velis, & quid servandum nobis, quid removendum, asterisco indicare. Facile tibi fuerit discernere aera lupinis. Quae ex censoris emendationibus retineri vis, integra relinque; quae corrigendo depravavit, dispunge. Eorum loco, prius scripta rata habebimus. Nolim ego autori, quisquis is sit, (nec enim vis, ut credam, te eum esse) egregium laborem periisse. Legerunt hîc alii, Gallicae linguae periti, quibus adeò placuit, ut doleam non statim proelo commissos hosce versus. Difficile est pluribus convivis satisfacere, vario palato diversa poscentibus. Aliquid tribuendum puto oratoris istius sacri judicio, at plus ejus viri, cujus modo judicium adscripsi. Tu velut medius inter Damaetam & Menalcum Palaemon, & hunc & illum vitula dignum crede. Experiar hîc candorem tuum, & si autorem deprehendero, faxo pari carminum officio, ne illum laboris sui poenitent. Vale. 17 Mart. 1630.
[p. 317]
EGregie conscientiarum libertatem vindicare pergis, Vir clarissime, adversus eos, qui numellas illi & compedes parant. Quanquam, dum hoc faciunt, libertatem plenis buccis crepent. Notat in Augusto & Tiberio Tacitus; illos retentis priscis magistratuum sub libera Republica vocabulis, turpi servitio rempublicam sibi mancipasse, cum viderent Romanos speciem titulosque magis servitutis, quam rem ipsam exhorrescere. Non alieni ab illorum indole mihi videntur illi, qui dum conscientiarum carnificinam, exosam superioribus temporibus rem, vocabulo tenus à se amoliuntur, bona tamen libertatis subversum eunt: & novis fere rebus aucti, priscum Reipublicae morem dediscunt. Doleo vero cum tam ignobili adveriario tibi negotium esse, cui famae quicquid habet apud suos, non virtus probitasque, sed Synodicae Legationes peperere, quique temporum magis fiducia, quam causa subnixus sanguinariis suis consiliis optimatum animos corrupit. Valde ipsum inclementer, nec immerito, tractas, dum quam sit alógistos & asyllógistos [rationis expers & à recta ratiocinatione alienus] isto tuo scripto ostendis. Non ficulnea solummodo folia, quibus se involvit larvatus disputator, detrahis, sed & pene excorias hominem, ac cornutis tuis argumentationibus prostratum in pulvere concul- [p. 318] cas. Recte urges, majores nostros ista conscientiarum libertate, quam ille, immane quam liberalis, nobis indulget, minime contentos fuisse: cum non minus conscientiam gravet, eam carceribus, exiliis, mulctis cogi, ut quod sentit, ad gloriam Dei & salutem proximi, loqui non audeat, ac palam prosited; quam eam cogi, ut se credere simulet, quod minime credit. Quare quae in hypothesi disputas, huc referri posse arbitror: I. Solum Deum conscientiae vim immediatam adhibere posse, ut contra quam cuperet illa sentiat & loquatur. II. Hominem conscientiae vim inferre indirecte, extorquendo actum aliquem, vel actus omissionem, contra animi sententiam. III. Indirectam illam carnificinam duplicem esse respectu actus, aut omissionis per vim extortae. Vel enim cogitur homo, contra quam sentit, actum externum & imperatum (ut Philosophico utar vocabulo) exercere, idque coactione proprie dicta & rigide sumta; quomodo Antiochus cogebat Iudaeos sacrificare Baccho: vel cogitur agere aliquid aut omittere, coactione plus quam morali, contra conscientiam, puta metu pienae, mortis, exilii, carceris, &c. quales actiones mixtas vocant Philosophi. IV. Non solum respectu violentiae adhibitae duplicem esse illam carnificinam, sed & respectu ejus, qui vim patitur. I. Cum illi imperatur metu grandis cujusdam mali, ut vel credere se simulet, vel agat, quod sine scelere ac crimine ille nec agendum sibi, nec credendum [p. 319] nec simulandum, quasi crederet, putat. II. Cum illi similium aut eorundem malorum periculo imperatur, ne, quod ille sibi profitendum ac agendum ex officio necessario arbitratur, profiteatur aut agat? V. Qui conscientias torquent metu majoris aut minoris mali, fasciculis, aeternis carceribus, exiliis, muldis, exauctorationibus, omnes conscientiarum esse tortores, gradibus distinctos solummodo, in quibus ipsis gradibus facillimus est ab imo ad summum progressus. VI. Stolide dii & imperite Pontificios proprie intendisse conscientiarum coactionem, per adhibitam vim, ut qui voluerint eos, quos affligebant, aliter credere: cum rarissime & non nisi miraculo iste finis istiusmodi mediis obtineri possit. VII. Istam conscientiarum libertatem, ut quisque suo apud se sensu abundet, nullo unquam tempore satisfecisse iis, qui ab aliorum Ecclesiis, vel merito vel immerito secessere. VIII. Non Orthodoxis, non Arianis, non Donatistis, &c. IX. Non Albigensium ac Valdensium seculo, quo furere coepit Papatus. X. Non majorum ac proavorum nostrorum aetate. XI. Non hodie in variis Germaniae superioris locis, Bohemia, Moravia, Palatinatu, &c. uti nec in Brabantia, Flandria, &c. XII. Tunc conscientiam vere esse liberam, cum nulla externa vi ab officio suo dimovetur, sive illud Fidei, Spei, Charitatis actus internos ac elicitos spectet, sive cultum Dei externum, actusque religionis per externa membra exercitos. XIII. Qui [p. 320] cultum omnem Dei externum rem ajunt esse indifferentem, & arbitrii publici, in principia Theologiae impingere, contradicentibus Scriptura, veteri Ecclesia, & Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum. Haec eorum, quae fuse, apposite, & erudite disputas, summam esse arbitror. An mentem tuam penitus perceperim nescio. Diu enim est, quod ista Theologorum sacra non excusserim, ut plane mihi videar in alium orbem delatus, cum de hisce rebus mihi verba facienda sunt. Ignosce, si cespitaverim. Veniam etiam mihi des cupio, quod pro muñere tuo serius gratias agam. Scripssisem citius, sed ignorabam sub quo Hollandiae meridiano stares. Amphibiis similis es, qui saepe sedes mutant, ac Hamaxobiis Scythisque, qui pro tempestatum ratione plaustra modo Orienti, modo Occidenti obvertunt. Sed quid rependam? Seria, sacra & te digna non possum. Mitto ludicra, ut eorum lectione frontem, quam tibi corrugant tristes ac mordaces sollicitudines exporrigas. Annon & Bis pueri senes? forte ob hoc, quod jocis gaudeant, & festivae orationis tintinnabulis se recreari non inviti ferant. Autori Anti-censurae respondebo, ubi opus illud stupendum & aere perennius perlegero totum. Unus ex censoribus, rogatus an legisset Anti-censuram, indignabundus respondit, Non, nolo legere, non volo à diabolo quicquam discere. Vale vir doctissime & humanisime. E Musaeo nostro. IV Non. Maji, 1630.
[p. 321]
LItteras tuas ipso Attico melle suaviores, nectare dulciores, non exosculatus modo fui, Vir amplissime, verum quo amantes se mutuo solent, altè in animum recondidi. Video te meminisse istius rei, super quam non ita pridem tibi aurem vellicaveram. Quid rependam profusae tuae erga me humanitati! gratias majores maximis; adhaec versiculos & carmina, parabilem domi meas annonam. Hae enim opes meae sunt, hic fundus, hic ager, hoc omne, quod praeter bonam mentem possideo.
Non ebur, neque aureum
Meâ renidet in domo lacunar:
Non trabes Hymettiae
Premunt columnas ultimâ recisas
Africâ, neque Attali
Ignotas haeres regiam occupavi.
Nec Laconicas mihi
Trahunt superbae purpuras clientae.
At fides, & ingenî
Benigna vena est, & meis beatus
Pergo Musis immori,
Laurosque Belgî & patriae duces canto.
Vide, ut me disertum faciant publica commoda, ulque adeò, ut jam molestus esse incipiam doctorum auribus. Coërceri me tandem oportebit publico edicto, ut taceam. Ad quodvis argumentum, quod se mihi offert, salit mihi ma- [p. 322] mille & prurit ista divinioris aurae particula, ut quiescere nequeam, etiamsi velim quam maximè. Nempe haec amabilis insania me jam vexat, donec visum erit superis me ad seria magis applicari! Doctissimo viro D. Schuurmans exemplar trade. Est enim ek tôn poiêtôn [ex Poëtis,] ad quos solos haec sacra spectant. Vale. 3 Non Maji, 1630.
MUnus tuum sale ac fumo conditum, ab Arctoo, uti opinor, orbe profectum, non exosculatus solummodo fui, Cabeliavi humanissime, verum in sanguinem jam & succum converti, imo parten mei feci. Nec contentus fui illud solus edere, verum cum amicis tui studiosis frustillatim, aut si mavis bracteatim illud concidimus, & salsuginem rore Liberi patris castigavimus. Quid rependam? aridulas, ut vides, chartas, versiculis meis commaculatas, quae, ne prorsus tibi inutiles sint , mox thuris piperisque sint cuculli. Carmen leges impetu effusum, uti impetu Olindam cepimus. Lambere non vacavit mihi, ne gratia novitatis decederet. Et similis sum parturientibus matribus, quae festinos amant partus. Vocavi aliquando poësin scabiem cum perpetuo pruritu conjunctam. Utut enim silere in animum pertinaciter inducam; tamen ad quodvis argumentum publicum & illustre prurit mihi mens, & exilio, non aliter ac [p. 323] ad tympani strepitom hinnit bellator quadrupes. Haec amabilis insania me jam vexat, haec Corydonem tuum cepit dementia. Tempus erit, ut missis nucibus seria aliquando tractem, & quid Peripatus doceat, aut Stoa , gravi sermone expediam. Cognosces aliam Poëtarum, aliam philosophorum esse orationem, nec dictione solum, sed & genio, argumento, usu difficillimos illos esse. Tu rectius quod à studiis forensibus superest otii, sacris meditationibus impendis, & qua opera stylum, eadem animum ad pietatem acuis. Legi paraphrasin tuam. nisi viderem internatantem textum sacrum, jurarem paraphrasin non esse. Et quanquam credam non inutilem hanc tuam operam fore; vellem tamen altius te assurgere, & novos edolare foetus, quàm alienos refingere. Servitutis & haec species est, aliorum vestigiis insistere, & eorundem sensibus velut ex praescripto inhaerere. In libertatis regno natus es, quam non corpori solum vindicare nos oponet, sed animo potissimum, qui numellas istas & compedes odit quam maximè. Sed haec apud amicum parrhêsiastikôs. [liberè.] Camerariis, patri & filio, si tanti hoc nugamentum erre putas , exemplar tradi patiar. Vale vir doctissime & charissime. E Musaeo meo. Lugd. Bat. Ipsis Non. Maji, 1630.
[p. 324]
IMperaveram jampridem mihi silentium, uti ex adjuncto Epigrammate vides, & Musis omnibus totique Heliconi valedixeram. Verum uti in magno dolore, praesente patris periculo, silentium rupit Craesi filius, ita mihi ingens patriae gaudium fibulam poëticam laxavit. Dum illa feliciter rem gerere pergit, ego minus feliciter persevero canere. Illud in Sylvam-Ducis operosius est. Quid ni? majoris etiam operae fuit, illam vicisse. Olindam impetu cepimus, impetu celebravimus. Anne & hoc est orationem rebus accomodare? Cum hac transiret antè pauculos dies Nobiliss. Mylius. Ecquid, inquit, jam silebis Barlaee, & indictum sines Pernambucum? Affirmavi ego, & vilem esse annonam carminum meorum respondi. Omne rarum & minus parabile in precio esse, obvia & frequentiora vilescere. Verum postero die, cum vix è somno coepissem connivere, & oculis detersissem nocturnum humorem, coepi Olindam invadere, & carmen scribere deductum, uti Maro vocat, minus operosum ac tenuis spiritus, uti Flaccus loqui amat. Languent animalia post immoderatam venerem, ob exhaustum spirituum fontem. Nec minus crebro opere fatiscit Apollinis vis, & oestrum, quo vatum mentes incalescere solent. Quod de amica sua scripsit Horatius, ego de Poësi verius dixerim, vix illiga- [p. 325] tum me triformi Pegasus expediet Chimaerae. Si porrexerim in hoc studio,
Tandem resident cruribus asperae,
Pelles, & album vertar in alitem
Supernè, nascenturque leves
Per digitos humerosque plumae.
Vale, mi Hugene, en diu vive, mearum
Grande decus columenque rerum.
Ah te meae si partem animae rapit
Maturior vis, quid moror alterâ!
Nec charus aequè, nec superstes
Integer. ille dies utramque
Ducet ruinam. non ego perfidum
Dixi sacramentum. ibimus, ibimus, &c.
Vide, ut Horatiana crepem, qui jam totus sum in ejus lectione, & mordacem rumino Flaccum. 3 Non. Iun. 1630.
VIr clarissime, & doctissime,
Vix verbis exprimam, quam bilem moverit Theologis nostris Anti-censura vestra. Omnes ringuntur, & parum absunt à manifesto furore. Nec mirum, inest enim isti scripto vis quaedam abalienandi mentes sacras, quarum uti muneris est reprehendere alios & docere, ita reprehendi infamiam summam putant. Exulceratae facultati caustica adhibuisti, quas alte reconditis malis mederi iolent. Dropaces passim observo & sinapismos. Valde illud vestrum (ut [p. 326] alia taceam) de non damnandis iis qui circa Trinitatis dogma errant, judicium exaggerant. Accessit jam libellus iste de Ecclesiae Concordia, quem superiore anno Ultrajecti apud amicum offendi & legi. Hunc ajunt à te profectum, planeque Anti-censurae symphôna [consona] loqui. Thysius dixit amico cuidam meo se ad exemplum Bodecheri colligere loca ex Anticensura, quae locis ex libello isto Polonico collectis à latere opponet, ut appareat eundem esse utriusque operis autorem, aut si diversi sunt, te cum illo synkrêtízein. [colludere.] Cum significatum illi esset Praefationem Arrianismum sapere, respondit Praefationem alterius esse, libellum tuum. Walaeus in Zelandiam abiit cum exemplaribus aliquot, ut istic Ordinibus persuadeat, quid monstri aluerint hactenus, jam parturiant, Remonstrantes. Quibus sermonibus Rivetus Principem circumvenire conatus fuerit non arbitror te ignorare. Ego quanquam certus sim libellum illum tuum non esse, verum adversarios, cum recta non possint, hac via aggredi Remonstrantes, impense & serio vos hortor, ut brevi Apologia calumniam istam discutiatis. Ne, cum vinci non possit rationibus causa optima, fraudibus eam mendaciisque opprimi sinatis. Verum habeo, quod tibi subministrem, forte non inutile ad praesentem rem. Heynsus magnus causae vestrae insectator, quique modo Atheismum, modo cum mitius loqui vult, Socinianismum vobis impingit, tam foede circa [p. 327] Trinitatis dogma lapsus est, ut expediat plures hoc scire. Adeo qui in scriptis vestris lyncei sunt, in hujus hominis velut à Iove nutriti commentationibus talpae sunt. Velim te advertere, & attendus perlegere locum illum qui exstat in ipsius Aristarcho sacro, sive Notis ad Nonni paraphrasin pag. 272, cap. 14. Ubi turpi rerum Theologicarum ignorantia, incidit in Sabellianismum, dum Deitatem, & id quod in divina Trinitate commune est, dicit re differre, modos vero existentiae ratione & cogitatione, cum quod in hominibus commune est Petro & Paulo ratione differat, Petrus vero & Paulus qua diversi sunt re. Et hoc sensu interpretatur Patres Cyrillum & Damascenum. Quid imperitius, quid crassius, quid atheólogon [contra Theologiam] magis proferri possit. Sabellianismum prositetur, dum Trinitatis asertor audire vult. Addit etiam ibidem, divinam essentiam, voluntatem, bonitatem & similia realiter differre, at hoc ipsum est inter haereses Vorstii toties exagitatas. Adscribam locum integrum:
Dicam igitur, quod subito in mentem nobis venit, inquit. Quanquam rarius antiquos ita loqui sciam, praktikòn [reale] id esse puto, quod vos hypostatikòn [subsistentiale] vocatis. Quatenus non in imagine aut idea, sed ousiôdôs [essentialiter] à Patre filius est genitus, quemadmodum subiistit. Quod subtilius Cyrillus libro de Trinitate primo, & qui caput hoc descripsit, primo de Orthodoxa fide, Da- [p. 328] mascenus distinguunt. Qui id, quod commune est in hominibus, Petro puta & Paulo, mente & ratione, quod diversum, rebus, hoc est, prágmasi, distingui volunt. Contra in divina Trinitate, in qua quod commune est, essentia nimirum, bonitas, voluntas, aliaque id genus, quae communione ostendunt identitatem, re, non ratione, proprietates autem, sive modos existentiae, qui differentiam constituunt, animo ac cogitatione distingui volunt. Quae distintio ab illis prágmasi kaì lógôi [rebus & ratione] fieri ibidem dicitur. Ecce essentiam à personis vult realiter distingui. Contra quam in Philosophia homo à Petro & Paulo ratione differt. Deinde modos existentiae quibus distinguuntur personae ait ratione ac cogitatione differre.
Tertio hune sensum (imperite) assingit Patribus, dum vocabulis prágmasi kaì lógôi [rebus & ratione] utuntur.
Quarto essentiam, bonitatem, voluntatem dicit realiter distingui. Si haec scripsisses tu, indignus habereris quem terra aleret, jam Sabellianus audires, jam Deum compositum saceres, & quid non? Utinam iste locus cum brevi consequentiarum exegesi paxillo suspenderetur, & vel solus patenti aliqua forma chartaque excuderetur, quod malim: vel saltem per occasionem Apologias vestrae, quam audio te adornare ad amoliendam de libelli istius editione criminationem, inseratur. Quid si utrum [p. 329] que siat. Sunt & alia sphálmata [errata] in Aristarcho, quibus in Theologiam incurritur. Sed illud quam immane est. Non dubium quin per imperitiam peccaverit. At hoc sciant facultatis Theologicae proestôtes. [praefecti.] Sciant Synodici, ut constet eos dum culices percolant, camelos more suo deglutire. Deest omnis, qui obtendi possit, color.
Quod superest, pro munere isto tuo & libro eruditissimo gratias ago maximas. Videor mihi, quoties in ejus lectione versor, è suggestu, te docentem & disputantem audire. Ubique cum eloquentia argumentorum pondera & momenta conspirant, & modo me dicendi facilitas, modo oratio acuminis & solertiae plena, modo utraque rapiunt. Habent super quo ungues mordeant quadrumviri. De rebus ipsis & controversiis apud te sententiam dicere non ausim. Metuo sibilum in desuetam arenam admissus. Vale Vir doctissime & charissime. 8 Id. Iun. 1630.
TAndem paraphrasis haec Epistolae Principis ad Principem maritum prodit eis phaós êelíoio [in solis lucem] postquam judicia, eaque rigida satis, experta fuit. Adeò etiam de Principibus vera dicere periculosum est, & res plena scrupulorum, ut voculas pene singulas & apices verborum ad stateram [p. 330] argentariam expendi necesse sit, ne quid perperam dictum offendat terrarum Deos. Et forte nimis anxii fuimus lectores ac censores, qui offensam metuimus ex iis, ad quae vix respexerint generosiores istae animae. Nempe,
Non curat alta mente Princeps praeditus,
Qua voce crescat, quoque vatum carmine
Quave arte rhytmos finiat, vel inchoët
Poëta.
Valde hic probari audio a Gallicae linguae alumnis. Ego contentus sum illud admirari, & aliorum judiciis fretus gratias me maximas debere fateor autori, in quem oblata occasione aliquando simili beneficii genere reflectar. Non designabo illum, quia hoc a nobis fieri non vis. Verum sicuti ignotus ille me in scenam Gallicam produxit, ita & ego aliquando mihi non ignotum scenae donabo Latinae. Quod metuis, ne meis in Olindam versibus incentivum addam bellaturientibus, frustra est. Non solent in consilia belli pacisque adhiberi poëtarum suffragia, quorum proprium est fluctus in simpulo excitare, & ex fumo dare lucem. Alexandrum Magnum aciem instruxisse ex Homeri versibus legi, at iisdem permotum fuisse, ut Dario pacem petenti abnueret, legi nusquam. Augustus Parthos signa referentes in fidem & societatem Imperii accepit, quanquam classicum caneret Horatius oda secunda,
Nec sinas Parthos equitare inultos,
Te Duce Caesar.
[p. 331]
Illud addam, Typographum me inconsulto ordinem Epistolarum immutasse. Fortè hoc consilio quia praeludere ad Principem videtur Epistola illa ad Witzium. Adde, quod Deos compellare nefas sit absque mediatore. Vale. 10 Iun. 1630.
143. NICOLAO REIGERSBERGIO. |
QUoties tuum, quoties magni istius exulis, affinis tui, nomen animo meo recursat, rationum abunde mihi suffici video, ne cognatum tuum negligentius habeam. Accedunt praeclarae ingenii dotes, morum adhaec modestia & probitas, quae faciunt ut propius adolescentem complexus fuerim. Benè habebit, si initiis respondeant successus, & praesentibus futura. Ea est Academiae hujus facies, ea vitae studiosorum ratio, ut qui vita satis integra huc se conferunt, facilè ab aliorum consortio pessimisque exemplis labem trahant. Diceres non ad studiorum mercatum eos missos, sed ad Sybaritarum collegia aut Lapitharum convivia. Adeò hic & diuturnis compotationibus comburuntur dies, & nocturnis grassationibus horrent compita. Vis causam? distentis nimium loculis ambulant, idque parentum indulgentia. Hinc peccandi fomenta capit juventus, cerea in vitium flecti. Quod moneo, ut cognatum ab istoc vitae genere, in quod facilis lapsus, deterreas, non quod moneri ipsum sit necesse, sed ne aliquando [p. 332] sit necesse. Studiorum methodum ipsi praescripsi, qualem suadere videbantur progressus ejus. Tecum enim sentio, nihil turpius esse, quam ab illiteratis tractari Iurisprudentiam, ac cruda studia in forum propelli. Ideoque cum utriusque linguae initiis mediocriter instructus sit, pergo amoeniore ipsum succo perfundere. Horatii elegantiora ipsi praelego, Odas, Satyras, Epistolas, singula cum delectu. Historias Romanas, uti privatim legeret, mandavi. Homeri quoque lectionem imperavi, ne Graeca dedisceret. Styli exercitia, orationum nempe & epistolarum perpetua esse volo. His adjunxi Logicae explicationem, ne dum ad scientias contendit, trónon tês epistêmês [modum perveniendi ad scientias] ignoret. Audit & Ethicam, ut quae Iuris principia aperit, & virum bonum format, qualem quam maximè esse oportet Iurisconsultum. Atque haec inter oracula Academica consulit, & Professorum lectiones frequentat, ut sapere discat & rerum cognitione abundare. Hac ergo methodo Iuvenis studia formare occoepi, donec aetas, & profectus, aliud suaserint. Vale vir amplissime. 14 Iun. 1630.
EX quo semel apud Te depudui, Vir amplissime, pergo gnaviter esse impudens. hoc est, cum mihi persuaserim, grata tibi esse ea, quae scripturienti huic calamo excidunt, audeo [p. 333] iterum atque iterum tibi obtrudere malè natos foetus, quos lambere non vacavit mihi, utpote festinos partus amanti. Vocavi aliquando poesin scabiem cum perpetuo pruritu conjunctam. utut enim saepius in animum induxerim silere posthac pertinaciter; tamen ad quodvis publicum argumentum prurit mihi mens, & exilio, non aliter ac ad nucum conspectum loco stare nesciunt Cercopitheci, aut ad tympani strepitum hinnit bellator sonipes. Arbitror poëtis esse humores serosos & salsos, quibus excitati scalpere coguntur, non cuticulam, Gallorum more, verum diviniores illas membranas capitis rationi & sublimioribus curis destinatas. Tu, mi Doubleti, cave ne ex contactu poëtarum malè incalescas. Facile enim & hanc tibi scabiem affricuero: uti contagiosum est genus illud morborum, quos intercutaneos vocant iêtrôn paîdes. [Medicorum filii.] Sed redeo ad carmen meum. Quod cave legas alio, quam oportuno tempore, ne conqueratur uxorcula tua, me humani generis commoda remorari. Exemplar unum & alterum, quod ex inscriptione cognosces, velim per famulum mitti D. Grotio & aliud D. Westerbanio. apud te censoriam virgulam deprecor: reliquum vulgus non moror, cui etiam sapiunt, fabrorum prandia, betae. Vale. Ipsis Cal. Iul. 1630.
[p. 334]
IAm in animo habebam, Nobilissime Aissema, Poëmatia haec post tuum à me discessum edita, per filium ad te transmittere. Verum dura ille iter protrahit, & institutum meum moratur, ecce inexpectatus nobis supervenis, ut jam compendio ad te veniant Musae, nec maris nec terrarum spatia emensae. Vides argumentum mihi suppeditari ab ipsa Fortuna, quam propitiam hoc anno domi forisque experti sumus. Nempe, uti Demosthenem Miltiadis trophaea somnum capere prohibebant, etiam mihi veternum excutit bellator populus. Facit tamen singularis tua humanitas & in literarum studiosos benevolentia, ut haec ingenii mei commenta judicio tuo submittere non verear. Qui enim in magnis Principum controversiis aequus esse soles rerum arbiter, quidni & de hisce lusibus aequius judices. Quod si poëtas ipsos occultior quaedam vis jungit, etiam tibi hoc nomine debebantur, quem etiam meminimus in Parnasso obdormivisse, & de illorum esse numero, quos subinde poëtica hékastasis [mentis emotio] rebus humanis subducit. Cum aulae taedium obrepet, cum sastidiosa expectatione responsa Potentum praestolaberis, cum à salutantium officiis magis eris vacuus, ad pagellas hasce deflecte, & morosas regnorum curas vatum sermonibus interstingue. Argumentum, in quo occupor, gran- [p. 335] de est, Vesalia, Sylva-Ducis, Olinda, quarum sama veterera & novum orbem personat. Sequor victorem Principem, & dum ille potentissimas urbes hoste eripit, nos illum ab oblivione vindicamus. Pro munere tuo gratias A.T. ago maximas, licet beneficii spe demereri te non cupiam. Non est invidenda mihi fortuna, ut aspernari debeam deorum dona. Verum honesti conicientia adeò in hoc pedore radices egit, ut nolim famam meam apud bonos periclitari vel Attalicis conditionibus. Idem si de me statuas, ignoscam humanitati tuae, officiosae nimis. ac munus tuum, non pro Musis mercedem, sed indebitum tui erga me amoris ac singularis affectus pignus interpretor. Vale. 1 Iul. 1630.
BEne habet, Vir clarissime, excussisti veternum Quatuor viris. Distributae iterum in capita operae, & quisque quam nactus est Spartam graviter ornare occoepit. Quae fulmina, qui typhones, & presteres vos manent? non una vos teget aegis. Medusam illam ubi conspexeritis, metuo ne obrigeatis ilicet omnes, & lapidescatis. Quoties reverendis Patribus occurso, frontem corrugant, ut vestra causa immites vultus Minoum excipere cogar. Favere vapulantibus omnes credunt, qui non maledicunt una. Ille, qui rumusculos venari solet, Toxander, nec quenquam orationes serias ad Deum dirigere [p. 336] posse putat, nisi in singulos dies studiose inquirat, quid Tyridatem terreat unice, aut quid Rex gelidas meditetur orae: facie nubila incedit, atque adeo contracta, ut enemate malaktitôi [emolliente] egere videatur, quo emollescat non nihil. Mirum, quam etiam in vos despumet suum páthos [affectum] Imperator hebraízôn Hebraizans] Post editam à se templi Hierosolymitani descriptionem plane summi sacerdotis faciem induit, & velut ex Urim ac Thumim anathemata vobis scribit. Sed non est, quod hunc edentulum metuatis. Non est terribilis, cupit videri. Plures columnas numerat prosessor, quam auditores. Is est, qui emtis nuper Amstelodami aliquot libellis Anonymi istius de Ecclesiae concordia, Hagae Comitis eos Praesidi Curiae aliisque distribuit. Pamphilus noster superiore hebdomade me invisit, valde conquestus de Anti-censurae acerbitate. Respondebam etiam inclementer satis exceptos esse Remonstrantes ipsorum Censura. Nec cum seditiosos, mendaces, turbulentos, &c. vocant Remonstrantes, mellita me vocabula agnoscere. Ubique, inquiebat, ignorantiam, inicitiam, (hoc ulcus est) nobis objiciunt. Ego Episcopium amavi semper, cum illo amicitiam quoad hic vixit, colui; miror, ilium ita in nos invehi. Addebat: Remonstrantes nolunt nobiscum fraternitatem colere, & Socinianos habent pro fratribus. Posterius hoc, dixi, me legisse nullibi, prius à Remonstrantibus intelligi in sensu com- [p. 337] posito, nempe: non haberi ipsos posse pro fratribus, quatenus Manichaica non improbant: deinde quatenus persecutionum consilia Magistratibus suggerere pergunt. Istic in fidem, hic in charitatem peccari graviter. Tum ille: scio hoc illos excipere. Cumque mirari me dicerem.
temeraria ipsorum judicia, qui Principi aliisque
persuasum voluere, te esse istius libelli autorem, tum ille subridens, hoc ego non feci, inquit, sed Rivetus. Non valde hoc collegae sui sphálma [erratum] ad animum revocabat. Nam aegre illi est, grandius jam uber esse collegae aulico. Sed mittamus haec. Illa super libello illo excitata tempestas jam resedit, solum mussitant,iisdem te & libellum uti phrasibus ac loquendi modis. Hoc ostensurum se jactitat ille, qui ad Flevum docuit Theologus, Cleopatrae marito cognominis. Quid ejus rei sit, nescio. Nec enim vacat ineptientis exemplo conferre voces. Exolevi & illa jam criminatio, de SS. Trinitate. Verum illam vestram de dogmatis istius necessitate sententiam, ut haereticam & toti Antiquitati adversam suggilIare pergunt. Hoc omnes ex Iustini loci ad Tryphonem citatione exsculpere conantur, vos Socinianos habere pro fratribus, apò tou hymetérou génous, [ex vestro genere,] ideoque vos non gravate illos ad coenam admissuros, exclusis Contraremonstrantibus. Ego, an recte , nescio , statuo vos argumentari à majori ad minus, hoc modo: si Iustinus eos qui Christum agnoscunt psilòn ánthrôpon [nudum hominem] [p. 338] habet pro sui generis hominibus, ergo absit ut nos ex albo vitae expungamus male circa hoc dogma sentientes. Et est consequentiae istius species, in verbis illis: Et profecto veterem Ecclesiam, quae auxêtikòn [augmenti] quid habeant & majus. Ad locum illud excipiunt, Iustinum non agnoscere illos pro fratribus, sed pro Christianis, prosessione tenus, prout hi contradistinguuntur à Iudaeis & paganis. Ideoque dicit illos esse ex ex suo genere, hoc est Christianorum, non re, sed titulo tenus & appellatione, quomodo quis Pontificios dicat esse ex nostro genere, si nobis cum Turcis aut Iudaeis sit disputatio. Erat enim Iustino negocium cum Tryphone Iudaeo. Sed videtur Iustinus respicere ista sua phrasi ad illud Scripturae, non erant ex nobis, quod arctiorem fidei communis copulam significare videtur. Vos expendite. Nec illud ferunt, Athanasiani Symboli autoritatem convelli. Sed à vobis rem ipsam Symbolo contentam agnosci video, reprehendi solummodo, praecisas illas & argutas, ac veluti divino jussu exactas subtilissimarum phrasium formulas & paranomasias. Taxant & hoc, peccatum Adami non imputari posteris, quasi eidem reatui obnoxiis, quod Antiquitati quoque contraire clamitant. Quicquid hac de re sit, nihil analogiae fidei contrarium dici puto. Agnoscitur communis miseria, solum quaestio est, an illa in posteris poenae proprie dictae rationem habeat, an solummodo damni. Consona vobis loqui videtur autor Hi- [p. 339] storiae Pelagian. pag 129. Sed vestrûm est haec accuratius exequi. De necessitate dogmatum fidei, locus est in Eubulo Teilingii, ubi (ni fallor) recensitis necessariis ad salutem, dogma illud de Trinitate in Unitate, ne attingit quidem. Adscripsi hic loca quaedam, forte vobis usui futura. Unum vereor, ne ululas Athenas mittam. Quod ad libellum illum Apologeticum attinet, super versiculo isto Ioannis, diu est, quod autor illum non viderit, & cum apographum nullum habeat, etiam adversaria ipsi perierint, prorsus quid tum scripserit, nescit. Petit itaque obnixe sibi mitti, ut recenseat. Forte inseri quaedam poterunt, quae suspicionem divertant alio. Quare relegere illum desiderat, mitte, sed non nisi per fidos, aut tuto. Haec quoque scripta liberius tibi soli scripta crede. Vale, ipsis Kal. Quinctil. 1630. saluta tòn presbytên. [senem.]
QUia vis, ut judicium meum de capitibus istis ad te missis exponam, Nobilissime ac doctissime Aissema, morem geram. Nihil enim est, quod non tua causa & suscipere libenter, & quoad possum, conficere cupiam. Arguit suscepti operis periochè [argumentum] autorem in intima Medicinae ac Philosophiae penetrasse, nec, uti hodiè à multis sit, perfunctoriè artes istas addidicisse. Quin, me judice, rem aggreditur [p. 340] gravissimam, dignissimam, utilissimamque. Gravissimam dico, tum ob Medicinae, tum ob Astrologiae Iudiciariae insignem incertitudinem, in quibus observasse axiomata aut certa, aut saltem valdè probabilia, magnae fuerit operae, ingenii non vulgaris, experientiae verò maximae. Dignissimam autem, quia praestantissimam artem & hoc nostro seculo neglectam, nempe faciendi medicinam ex astrorum quotidiana observatione, novo paxillo suspendit, ac ex ipsis, ut ajunt, principiis arcessit. Utilissimam denique, quia harum rerum ignorantia in facienda praxi turpiter saepè hallucinantur Medici, aegrumque in discrimen non leve adducit, pleniluniorum, dierum Criticorum, anni Climacterici, Caniculae, &c. neglecta observatio. Illud tamen fateor, quaedam hic ab autore sumi tractanda, quae levibus rationibus subnixa puto, uti sunt illa de erectione Thematum natalitiorum, quaeque ex horoscopis desumuntur judicia, cum per humanam prudentiam & occultam Dei providentiam res secus evenire possint & soleant, quam indicare videtur talis vel talis astrorum aspectus. Nec enim temerè dictum à Poëta,
Sapiens dominabitur astris.
Itaque, quae ad hanc rem afferri solent à scriptoribus, mirabilia magis ac stupenda sunt apud credulos, quam vera aut utilia. Illa aurea sunt, quae capitibus 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24 promittit autor, & totius Iatro-Mathematices cardo & caput. Hic figendus pes. At velim auto- [p 341] rem obiter etiam indicare, non solum eam Mathematics partem, quae Astrologia dicitur, Medico necessariam esse, sed & eam, quae pure Mathematica est, Geometriam. cum huic subalternari in multis probationibus medicinam in confesso sit. e.g. docet Chirurgus vulnera rotunda difficilius isanari, oblongis. At hujus rei rationem habet desinido circuli, in quo partes circumferentiae aequaliter distant à centro, quod secus se habet in aliis Mathematicorum figuris, non exactè circularibus. Quae capite 1, 2, 3, de libro Sapientiae & Salomone magnifica allegantur, adducta credet non obtusus lector, ut auspicium operis augustius sit sacrorum ostentatione: & ad populum phaleras esse. Iam olim illud nos docuit Patavinus scriptor: Datur haec venia (inquit ) antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat. Amamus, uti origines nostras, ita & artes disciplinasque, ac recens reperta ad Deos referre autores. Quare & Chymici & magiae naturalis scriptores, & divinatores Astrologi, in medium adducere solent, Patriarchas, Mosen, Trismegistum, Salomonem, ne sine magnis autoribus loqui videantur. Quod tamen ut per occasionem in scripto fiat, non veto, modo istiusmodi ampullis non destinentur (pace hoc autoris dixerim) integra capita, & ambitio absit orationi, deorum ac sacrorum scriptorum autoritate suffultae. Quaestiones capitis quarti & quinti dilutae nimis sunt, quam ut operosius eas exami- [p. 342] nari necesse sit. Ea quae capite sexto proponitur, de liberi arbitrii & influentiarum concordiâ digna est doctorum examine. Manilii illud est, ni fallor, in Astronomicis:
Fata regunt orbem, certâ stant omnia lege.
Et de Tiberio testatur Suetonius, eum circa Deos negligentiorem fuisse, utpote Mathematicae addictiorem, & plenum persuasionis, omnia fato agi. Sed benè habet, quod autori sanior sententia placuerit, quae libertatem adstruit & agendi indifferentiam, etiam invitis Saturno & Iove, potentissimis Dîs. Ecclesiastici scriptoris libro Sapientiae cap. 8 vox est: à fine ad finem pertingit fortiter, & omnia disponit suaviter. De Planetarum, uti & signorum in haec potius, quam illa corporis membra facultate multa disseri solent, quae an invictis rationibus nitantur, nescio. Luna plena non minus hydrocephalis, quam ascite laborantibus gravis est, cum tamen in illis caput, hic ventrem occupent aquae. Porismata, quae inde se deducturum promittit scriptor capite 8, quantivis erunt precii, modò poëticis fabulis minus involuta. Caput 9. jucundis nec ineptis speculationibus vacat. Capite 10, 11, 12 contenta placent. Distinctiones domiciliorum in coelo agnosco, sed quae apud alios scriptores plena sunt ineptiarum, ne supellectile sua carere Planetarum domos quis credat. Primam domum vocant vitae, secundam facultatum & substantiae, etiam portam inferni, tertiam cadentem, mansionem fratrum, quartam profundum coeli, [p. 343] angulum terrae, quintam gaudium Veneris (opinor in hac illam cum Marte deprehensam, ) sextam gaudium Martis &c. ultimam vocant cacodaemona, à quibus, qua est prudentia Autor, sedulo cavebit. Peculiares horum domiciliorum in hominem virtutes quotidiana experientia non minus falsas esse evincit, quam veras. Ajunt Solem in Ariete facere communiter homines subrusos, ventre exili, amicos habentes plurimos, idque in primis decem gradibus. At à decimo gradu ad vicesimum (diceres Solis vestigia pressisse) facere nigros, iracundos, suspiciosos, fraudulentos, septos inimicis pluribus, qui hunc venantur (ita loqui amant) ad mortem: à vigesimo porro ad trigesimum rusos, croceo permixtos colore, solitarios, meditantes insidias. Pari modo de ceteris signis pronunciant. Et ut exemplum Iatro-Mathematices ipsorum adferam, ajunt: Quibus stranguria molesta est frequenter, vel calculus, hi communiter nati sunt Sole in Ariete, vel Geminis existente. Qui in piscibus nati sunt, iis venena metuenda, & torsiones ventris. Saturnus in Cancro genitalium partium dolorem facit. & similia plura, ob quae rideat Democritus, vel ad illum rupturam. Quaestio ista, An vita hominis possit prolongari, mordebit Fati patronos, qui Dei de vita hominum ac morte temporali decretum absolutum esse volunt, omnisque conditionis expers. Memini me cum puer essem, praeclara multa super hac re legisse in opere quodam Theologico Aegidii [p. 344] Hunnii. Ne prolixior sim; in argumento nobili, at difficili ac abstruso versabitur prodromi autor, quem, quisquis sit, virum judico varia: eruditionis, & en cyclôi paidéias [in toto scientiarum ambitu] versatissimum. Nec dubito, quin eam, in hoc opere adhibiturus sit prudentiam, ne inveniant imperitia ac malevolentia, quod arrodant, aut naso suspendant. Alias haec Philosophiae pars, nisi sobriè & religiose tractetur, obtrectationi obnoxia, ac cavillis oportuna est quam maximè. Dixi sententiam Vir amplissime, sed non ex tripode. Ab ea provocabls, curn voles, vel ad infimos Quiritium. VaIè & parrhêsiastikôs [libere] scribentem apud prodromi autorem excusa, qua potes. Ips. Non. Sextil. 1630.
REsponsum ad literas tuas distuli, Petiti suavissime, in id tempus, quo in urbem vestram confluere solent convivae annales, & Bibulorum (illustris ea Romanorum familia fuit) plena sunt omnia. Aequum putabam, ut dum me quoque inter illos desideras, aliquod mei apud te pignus deponerem, ne prorsus absens essem. Quo minus veniam duo in causa sunt. Odi mensas vestras ob longos accubitus, & sedentarias moras, quae meridiem vesperae, tenebras luci annexere solent. Et dum in orbem bibitis, Principumque saluti impensè studetis, vereor ne affligam meam. Est & aliud: uxori propinquitas partus [p. 345] adest, ut ille apud Plautum loquitur. Iam Lucinam invocat, quo rerum statu nefas fuerit Amphitryonem peregrinari. Vos interim sodales curas pellite, & natis in usum laetitiae scyphis fruamini, ac cubito remanete presso. Non jam ad portas Hannibal est, qui gaudium vestrum turbet, non jam finibus instat vastator Cuculus, non castrorum metatoribus, non tot ephoris opus est, qui caveant, ne quid Respublica detrimenti patiatur. Vestra est Amersfortia, in gratiam vobiscum rediit Isala, alia rerum omnium facies est, ex atratis candidi facti estis, ex timidis audaces, ex feminis viri. Accinam vobis cum Horatio:
Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc saliaribus
Ornare pulvinar Deorum
Tempus erat dapibus, sodales.
Antehac nefas depromere Caecubum
Celles avitis, dum Capitolio
Dux ille dementes ruinas,
Funus & imperio parabat.
Scripsit Athenaeus libros δειπνο-Sophistarum. Vos, ne Sophisticam agatis, bona fide, hoc est, amystide bibite. Aliud hoc tempore vobis praeceptum non dabo. Nec enim jam Socratici estis, aut Nazaraei, sed Pinarii ac Potitii. Munus tuum jam penè inter dentes periit. Nos datori gratias habemus maximas, eumque hortamur, ut pergat benefaciendo Deos imitari. Viduam, uti jussisti, in partem muneris admisimus. Addam [p. 346] aliquid è Philosophia petitum. Dum servet Sirius, apparet in caseolis tuis documentum traditionis Aristotelicae, ex putri materia generari animalia. Ex parvis latebris & fissuris prodire vidi ingentem exercitum. Dixisses locustas esse, sed alarum expertes. Ego magnam horum fratrum lacteorum turbam cultello compressi, & vivos, semianimes, & spirantes epulas in viscera recondidi. Nisi inopinatum quid interveniat, statui vos invisere, ubi canis latrare desierit. Vale. 10 Aug. 1630.
149. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
NObilissime Haestrechti,
Cum non habeam, quod scribam, oculis tuis auribusque dignum, hoc unum scribam, me benè valere, & memoriam tui noctu ac interdiu animo circumferre. Si nimium dixisse putas, crede poëtam scribere, cujus generis homines amant hyperbolas, & exaggerationes. Hesterna die, cum pro Curia ambularem, ubi falsa veris miscere solent non jurati testes, intellexi Principem Auriacum hac hebdomade Haga discessurum, partim ut Principem uxorem, valetudinariam ex nupero abortu, ad Brabantiae confinia deducat; partim, ut quae nova castella condere coeperunt Sylvaeducenses, coram lustret. Obiit hac septimana filiola natu minima, Charlotta. ut jam familiae spem omnem sustentet filius & filia. Quam ego Principibus tantis sum fe- [p. 347] licior, quam diis conjugalibus gratior, cui jam octavam prolem peperit uxor, & quidem ejus sexus, quem ad sceptra admittit Britannia. Non habuit plures animas orbis terrarum, quo tempore relliquias humani generis Arca servabat. Sed quid jocor? Tempus est ordiri gravem sermonem, regni de rebus. Legatus Regis M. Britanniae ante paucos dies in concessu Ordinum verba fecit, exposuitque: regem suum cum Hispaniarum rege pacem fecisse, nosque hortari seriò, uti ipsius exemplo Induciarum consiliis aures commodemus. Accepi minus gratam fuisse hanc orationem nostrorum plerisque, iis nempe, qui sagum togae praeferunt. Mantua stratagemate à Caesareanis capta, uti Gallorum animos fregit, ita Venetis necessitatem imposuit, omnem belli vim Veronam Bresciamque convertendi. Gallus superatis Padi fontibus recta ad castra Spinolae properare dicitur. In acie novaculae res jam posita videtur, & inclinationem propediem facturus est Mavors. Suecus in Pomerania successus suos urget, ac cedentibus instat. Adhuc Hagae moratur Neoburgicus, profusae, ut ajunt, in multos liberalitatis. Fortè proxima hebdomade Ultrajectum excurram. Num te illic videbo? Fac sciam. Vale. 20 Aug. 1630.
150. IACOBO VANDER STRATEN. |
AMplissime, doctissimeque vir,
Poëmata mea, quae jam pridem sparsim [p. 348] edita vidisti, in fasciculum collecta mitto. Ita Deos imitor, Triptolemum, Cererem, Floram, qui sparsas fruges herbasque conservare amant. Accessere tamen & quaedam hactenus inedita. Libellus mole est exiguus, sed argumento magnus, qui praeterquam quod à sacris ordiatur, juxta illud veterum, Ab Iove principium, etiam patriae nostrae triumphos, & celebratas toto orbe victorias exequitur. Illa dum feliciter pugnat, dum fines suos ultrà Oceanum promovet, dum Hispanicae potentiae nervos incidit, sequor ecomiastes, totumque Helicona cieo, Musisque facundiam suam extorqueo, ne sine vate ac virtutum tantarum teste pugnasse Batavos credit posteritas. Sed quam vellem hoc studiorum genere me expeditum. Videor jam porrò publico debere similes panêgyreis, [laudum celebrationes solemnes,] & qui saepius in patriam officiosus fui, obstrictus quasi judicor idem factitare in posterum. Tu, mi Stratene, mecum opta, uti Inducias aliquando celebrare liceat, neglectis classicis ac belli furoribus. Eas nos sperare jubet Legatus Regis Britannorum, cujus orationem in confessu Ordinum super ea re habitam puto jam te vidisse. Urget Rex brevem & categoricam responsionem. Dux Neoburgicus Hagae adhuc moratur. Transiit hac Princeps Auriaca Aquisgranum ad fontes Spadanos profectura. Vehitur lectica à multis Italorum & Hispanorum more. Solatia valetudinis à balneis & fontibus sperat, ne saepius abor- [p. 349] tiat. Tanti interest proletarios esse Principes, hoc est plurium liberorum patres, quo pluribus munimentis (ut Taciti verbis utar) insistant. Domi nostrae per Dei gratiam omnia salva. Vale. 28 Aug. 1630.
AMplissime, doctissimeque vir,
Cum à vobis discederem, commodum Amstelodamum veni, ut funus reverendi viri D.A. Borrii una prosequerer, quem ingenti pullatorum syrmate extulimus. Mirabar ego tantam in illa urbe reperiri hominum epieikôn [aequi bonique amatorum] frequentiam. Inter primos ego nigrum agmen duxi. Is scil. homini, extero honor debebatur. Ponè me sequebatur facultatis dignitate prior Episcopius, aliique ejusdem cum defuncto ordinis. Omnia placidè absque turbis transacta. Credebam & hoc esse aliquod libertatis ejus, quam speramus, documentum. Nec enim ante & tuto vivere, & tuto mori licuit Remonstrantibus. Exempla non desunt eorum, qui mortui poenas dederunt, à quorum cadaveribus ferale lucrum reportarunt avidae Praetorum manus. Gratulamur nos & seculo, quod mitescere jam incipit, & illi, qui jam excessit, viro, quem post labores jam manet suum otium, post pericula securitas, post exilia coelestis patriae non impedita fruitio. Senem illum compellavi pollôn antaxion allôn. [unum [p. 350] multis aliis aequiparandum.] videtur mihi inverso naturae ordine à senio vires capere, & veluti juvenescere. Vidi quoque publica Pacificae gentis delubra, minasque Murorum ingentes, & spem surgentis Iuli, ut ad Maroneum illud alludam. Faxit Deus ne aliquando ferocientes Danai exclament: convellimus altis Sedibus, impulimusque. Nummos illos triumphales expectat sibi mitti Overbeecquius. Petit etiam unum sibi cudi rector Screvelius. Precium tibi reddi curabimus. Quae mihi humanitatis officia praestitisti, cum istic essem, memori mente cirunfero. Rependam, ubi potero. Domino de Haestrecht libellum hunc poëmatum meorum velim tradas, ea lege, uti eundem tradat egregiae virgini Mariae Schuurmans. Cum apud vos essem, ipse decreveram illi exemplar de manu in manum tradere, sed quod illi destinaveram, cessit Nobil. Ploosio. Vale vir charissime, cum uxore ac liberis. Fratres Borrios saluta, nec non ocreatum meum amicum, quem jam nominavi. Forum Valckenburgicum jam fervere incipit equis & equabus non unius generis. 10 Sept. 1630.
152. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Quae res Italis poëtis bilem jam pridem movit, etiam mihi stomachum concitavit. Perstrinxi nebulonem istum versibus Lycambeis, [p. 351] ne inultum quoque per me sinerem magnum Petrarcham. Non potuit moderatae orationi locus esse in tam enormi scelere. Monachum istum, quà Monachum exagitare nolui, ne iniquius in totum ordinem destomachatus fuisse videar, Unius ub noxam. Si N.T. ita visum, per me licet, uti videant Veneti, etiam apud nos charum esse istius poëtae nomen. Librum istum Monumentorum antehac mihi non visum evolvi cum voluptate, qui maximorum mihi virorum memoriam, & eximiae multorum doctinae, virtutumque non vulgarium exempla ob oculus posuit. Quos enim vivos in scriptis venerati sumus, eorum mortuorum quoque recordatione non leviter afficimur. Monet quoque sepulchrorum conspectus, utcunque magnarum animarum domicilia claudant urnae, nominis tamen claritate illas Libitinam effugere. Aveo scire, per quem libellus meus Duci Neoburgico exhibitus sit. Ubi reversus fuerit, fortè expediet memoriam refricari. Si Iesuitarum hac in parte audit consilia, nihil est quod sperem. Sciunt & mihi foenum esse in cornu. Non favent nisi suae religionis hominibus, malo more, qui literarum studia ex partium studiis aestimat. Vale vir summe, cum uxore ac familia omni. Nos per Dei gratiam valemus rectè. Lugd. Bat. 22 Sept. 1630.
[p. 352]
CHarissime Gravi,
Is qui hasce literas tibi tradet, vir est non vulgari mihi junctus necessitudine, vitae adhaec famaeque illibatae. Artem Notariatus hic superioribus annis feliciter satis exercuit. Posteà edictorum in causa religionis rigor ipsum cum aliis in Sueciam propulit, unde jam ad suos reversus sedem domiciliumque in urbe vestra figere statuit, eandemque Notariatus artem ibidem exercere. Verum cum ad hanc rem consensu ac suffragatione Ampliss. Consulum opus sit, rogo obsecroque uti virum hunc parenti tuo de meliore nota commendare velis, quo voti sui compos fieri possit. Ego hoc in reliquis tuis erga me meritis reponam. Proles nuper mihi nata in ipso vitae limine obiit. Ingressa est theatrum vitae hujus, ut exiret. Uxor hanc mortalitatis vicem aegerrimè fert, affectu magis ac matrum storgêi [naturali amore] mota, quam ratione. Ne enim improlis sit, reliqui superstites abundè cavent. Frater tuus rectè valet, fringillis capiendis intentissimus. Cum nuper Amstelodami essem, cum parente tuo Woerdam concesseras. Matris tuae matronae honestissimae, ac omnium vestrum studiosissimae, obitum doleo. Tu dole, sed ita ut Christianae sapientiae locum des. Non periit, uti vulgari errore loqui solemus, sed abiit, transiitque in loca laetiora. Hoc [p. 353] cum cogitas, apud beatos beatam agere, dolori tuo quis locus? Una & vera cogitatio obversetur assidue, commune hoc mori elle, aequè ac ilIud nasci. Mens quae ad ista assurgit, ad luctum non demittitur, & scit mortem humano generi non tam supplicium esse, quam tributum. Vale & parentem saluta. 28 Sept. 1630.
154. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Catechesin istam Pontificiam propediem videbis verè Catholicam, & orthodoxam. Ubi otii plusculum nactus fuero, aggrediar metamorphosin, fortè non inutili labore. Sylvaeducenses operosis & ad ostentationem comparatis disputationibus, qui converti posse putant, frustrà sunt. Hoc agendum, ut ipsis constet, in multis nos fidei articulis cum ipsis convenire, idem cum ipsis Apostolicum Symbolum, eademque trium primorum seculorum symbola confiteri. Adhaec Ecclesiae priscae ritus quosdam non inutiles, ordinis ac eutaxías [decori] ergo, non aspernari: aliquam quoque Pontificum Romanorum supra alios Episcopos esse dignitatis, jure humano, praerogativam: Veterem Ecclesiam Romanam rectè sensisse & orthodoxam fuisse, at sparsa esse in agro Domini dormientibus pastoribus zizania: & labentibus cum imperio seculis plus sibi vindicasse Pontifices, pronis etiam Ecclesiasticorum, quae humana [p. 354] est imbecillitas, in ambitionem & avaritiam animis. His & similibus praeparandi, quos ad saniorem mentem revocatos cupimus. Calidis illorum consiliis qui in Pontificem tanquam ipsissimum Antichristum illis in locis debacchantur, Pontificios omnes a spe salutis aeternae exclusissimos clamant, nihil proficitur. Nec enim istiusmodi via institit Paulus, qui factus est omnibus omnia, ut aliquos Christo lucri faceret. Sed de his alias latius. Versiculos D. Hugenii acutos & plenos genii, uti omnia ejus, cum voluptate legi. Videbunt Veneti non infeliciter hic pangi versus, nec Petrarchae etiam hic deesse suos cultores. Cum nuperrime Ultrajecti essem, tradidit mihi D. Buchelius I.C. vir antiquitatum & secretorum Bataviae scrutator studiosissimus hanc schedulam, ex qua videbis, quid in mea causa apud Principem facto opus sit. Ea est familiae meae ratio, ut istiusmodi solatio quam maximè egeat. Vale vir Nobilissime ac praestantissime, ac litterarum cultores ac Academiae hujus veterem hospitem favore tuo prosequi perge. Lugd. Bat. 5 Oct. 1630.
155. IACOBO VANDER STRATEN. |
NEc tu meis, nec ego tuis votis obsecutus sum, Stratene doctissime. Veniam ergo petimus damusque vicissim. Ubi res meae sinent, superveniam inopinanti. Vae agris, vae cuniculis, ubi venator ego pavidis animalibus à [p. 355] tergo institero. De litteris tuis ne sis sollicitus, probe eae curatae sunt. Negligentiae meae imputa, quod non responderim citius. Iam pudor esset non rescribere, ubi munusculis tuis me praevenis. Ego bulbos istos magnifacio, ob superba nomina Helvetiorum & Coronarum. Facile illi inter reliquos meos flores minorum gentium excellent, & tua liberalitate aliquis quoque. Florae cultor videbor iis, qui hanc insaniendi artem magnis sumtibus profitentur. Quid superest, nisi ut iis precer propitiam hyemem & minus novercantem terram, penes quam est vel saevire in barbaros hos flores, vel parcere exteris. Memini me aliquando de iis scripsisse:
—— hic lumina pascit
Tulparum venerandus honor, preciumque coloris
Mirantur tam grande sui. stat margine quaedam
Discolor, haec varia folium vibice flagellat,
Sanguineis haec tincta notis, haec caerula fundo est,
Haec umbone rubet, fulvumque intermicat illi,
Illi purpureum. totos facundia fontes
Laxat, & hac ipsa Batavus jam cernit in herba
Stultitae documenta suae. suspenditur auro
Immitis spolium Boreae, brumaeque rigentis
Opprobrium, & centum pignus violabile causis.
Unum hoc me anxium habet, quibus officiis nomina mea apud te expungam. Verum, ut ut facultas impraesentiarum remunerandi desit, non deest tamen constans & perpetua voluntas tibi hoc pectus fide, beneficentia, obsequio probandi. Vale vir ornatissimè, & literas cum [p. 356] nostris saepiusculè commuta. Vale. 17 Octob. 1630.
156. IOHANNI UYTENBOGARDO. |
REverende Vir,
Sparsus hic fuit per urbem nostram rumor, D. Polyandrum nonnulis intimae admissionis (uti putabant) amicis dixisse: Quicquid mollius leniusque scriptum reperitur in specimine, à se profectum esse reliqua asperiora collegarum esse. Hoc an verum, an falsum sit, non attinet dicere. Illud certum, collegis ejus hoc ipsum innotuisse, qui hasce ejus artes acerbius inclementiusque perstrinxere, quasi hoc ageret, ut scripti istius invidiam a se in collegas suos derivaret, & Remonstrantium gratiam aucuparetur. Rogavit itaque me obnixe, per D. Vossium internuncium, vobis uti scriberem, ne, si sorte haec res ad aures vestras pervenerit, ejus in responso vestro meminisse velitis, ne collegarum suorum invidiae ac odiis, quorum jam semina jacta, miser objiciatur. Negat se ita dixisse. Nec quid momenti ad causam istam, quam agitis, adferre possint vanae istae voces, video. Putat D. Vossius recte vos facturos, si hac parte ipsi parcatis. In ceteris nihil praescribit. Nostis Pamphili mores indolemque. Videtur mitescere, & magnatum consiliis nonnihil attendere. Hoc scio, non bene ipsi cum tetrico ac ferreo professore convenire. Velim, nisi molestum fuerit tribus [p. 357] te verbis rescribere, an quid inaudiveris de Polyandrico isto malagmate, & an metuere debeat, ut ejus mentionem sitis facturi in responso vestro. Me judice, digna non sunt, quae in serio scripto locum inveniant. Cum legissem Specimen, vix prurientem calamum continere potui, quin margines harum pagellarum his lineis extemporaneis conspurcarem. Utinam tutiore loco viverem. Forte & hoc propediem dabitur. En, in ipso limine speciminis impingunt, quod inauspicatum. Quam improbe aut imperite detorquent ilia verba hoc Socinianum, hoc Pelagianum est, & plura istiusmodi. Vale Vir ampliss. & doctissime. Lugd. Bat. Kal. Decemb. 1630.
Specimen paucis his placet plures exsibilant & meritò.
REverende Vir, & Frater in Iesu Christo observande,
Objecerant inter alia Pamphilo Collegae sui, procul dubio futuram, uti à Remonstrantibus publico scripto ipsis exprobrarentur ea ipsa, quae hic illic, ut lenior videretur, effutiverat. Addiderat tetricus ille,Tu hoc dixisti Barlaeo, quem scis esse hostem Ecclesiae, qui illud ipsum ad Uytenbogardum & Episcopium perscripturus est. Quibus vocibus perculsus ille pene supplex petiit, uti apud vos intercederem, quanquam ipsi asseverassem, nihil me ejus rei ad vos scripsisse. Iam lectis [p. 358] tuis litteris, per D. Vossium ipsi hunc metum abstersi. Tragoediam hanc ipsi concitavit Aristarchi autor, qui Walaeo rem omnem aperuerat. Prodromum tuum avidissimis oculis hausi, sed autorem, datoremque, licet absentem, animo arctius complexus fui. Ut ut aetas, nondum effoeta est in te pristina dicendi vis, & fluit, uti olim, facundiae tuae torrens minime lutulentus. Non facile Septuagenarium te (in proverbio est Sexagenarium) de ponte dejicient IIII viri. Etiam illud proverbio apud Romanis jactari solebat: Salva res est, saltat senex. Liceat & nobis dicere: Salva res est, scribit senex. Ille cujus Theologicum sphálma [erratum] nuper paxillo suspenditis, en cheîlesi dáknei. [labia mordet.] Primo responsum ipse minabatur, postea alios ut responderent incitavit; jam audio ipsum Satyram velle reponere. Quod si fecerit, forte alicui grave erit legere illa Satyrici:
Semper ego auditor tantum, numquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseide Codri? &c.
Si sapiet, silentio se ulciscetur. Quia petis, mitto reliqua quae in margines inter legendum conjeceram. Quid dicam, in illo libro, ut Plauti verbis utar, Specimen specitur, ignorantiae, maledicentiae, versutiae, & aegri in Remonstrantibus animi. Quibus animis prodromum vestrum exceperint, nondum intelligere potui. Locum illum in Eubulo Teilingii de rebus ad salutem scitu necessariis, velim proprius consulere. Vale Vir doctissime & charissime. 6 Dec. 1630.
[p. 359]
REverende vir,
Professores nostri lecto Prodromo gravulantur sibi super rotunda vestra quoad Trinitatis dogma confessione, sperantque futurum, uti laudabili ac felici successu hic litterarius conflictus decurrat. Petitioni quoque vestrae seriae ac aequissimae obsequi non gravabuntur. Iam sudant ut necessitatem istius dogmatis probent. Fabricant arietes, quibus Socinianos de coelo deturbent. Unus hic erit: Qui credit in Christum salvabitur, qui non credit condemnabitur. At credere in Christum est credere in verum Deum, secundum vos, qui Christum verum & coaeternum Deum agnoscitis. Ergo hoc negantes, non salvabuntur, quia non credunt. Sed facile se expediet Arrianus, qui verum Deum Christum agnoscit, licet non coaeternum. Socinianus forte dicet, Dei vocem varie sumi. Remonstrans, eum qui in Christum credit, qui verus Deus est, salvandum, non autem, eum qui credit in Christum quatenus est Deus coaeternus, coessentialis, &c. quasi necessitatis salvandi fundamentum sit in illis reftrictionibus Deitatis. Alter hic erit: Maledictus qui confidit in homine. Sociniani confidunt in homine. Ergo. Sed dicent, eum, qui confidit in Christo confidere in Patre, & sic in Deo terminari fidem. Negabunt etiam Christum esse psilòn anthôpon. [p. 360] [nudum hominem.] Habent enim & suos Deitatis modos. Ex his de reliquis judicate. Procul dubio & illum locum adducent Ioh. 17. Haec est vita aeterna, &c. responsio notissima est. Deliberant IIII viri an jamjam velint edere hunc Epidromum suum, an expectare donec prodierit vestra responsio. Hoc posterius suadet Polyander, in prius inclinant tres reliqui. Valde exagitabunt illud vestrum de Athanasiani Symboli autoritate, aut potius superbo ac praesidenti exordio judicium, quod in Apologia habetur. Velim D. Episcopium legere praefationem Erasmi in Hilarium. Exstat in Volumine Epistolarum. Est ibi locus de minus necessariis circa Trinitatem controversiis. Velim etiam vos inspicere responsum Walaei ad Ioh. Arnoldi Enchaeresin Molinianae Anatomes, pagina 308. Illic Pelagianismi crimine infamat verba Confessionis Gallicae. Putat Corvinum citare verba Confessionis Belgicae, at Gallicae sunt Confessionis. Hunc, in finem hoc moneo, ut perstringatur petulantia illa & temeritas, qua quicquid minus arridet Pelagianismi aut Socinianismi odiosis vocibus traducunt. Error est istius Imperatoris Tetrici crassus. Debebat in vestro responso poni libri pagina primâ versâ, ut solus nudusque splendeat in oculis lectoris, cui saepe non vacat omnia perlegere. Advertite non videor hoc frustra monere. Vale Vir prudentissime & Episcopium saluta, quem gaudeo tandem incaluisse. Qui dierum curas partitur cum Pro- [p. 361] fessoribus, discat noctes partiri cum conjuge. Illi meis verbis gratulare seras Nuptias. Raptim, 19 Dec. 1630.
159. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Redit ad te Catechismus iste Catholico-Romanus, jam factus Catholico-Reformatus. Planè alium vultum induit, & voces istas dedicit, quibus loqui amat Curia Romana. Plane alium vultum induit, & voces istas dedidicit, quibus loqui amat Curia Romana.
[p. 362]
Animo meo obsecutus sui, & libens hunc laborera exantlavi.Diu enim me momordit ista Catechesis Excalvinisata, cui hoc qualecunque vindiebe genus jure Talionis debui. Sicars deluditur arte. Ipss prasiverunt. Non exiguo labore mihi steterunt istae interpolationes. Addidi, ne sine ratione posita mutasse videar, loca Scripturae, Conciliorum, Patrum, quae eo quo potui judicio selegi. Utinam fructum hinc aliquem percipiant Sylvaeducenses, aliique, quibus placent impensius decreta aulae Papalis. Hoc velim primo, libellum hunc ita mutatum attentius perlegere D. Uytenbogardum, cui effaeta aetate mens integra vegetaque. ut si quid oculos meos effugerit, id annotet corrigatque. Ab acerbis responsionibus abstinui. Largitus fui, quicquid salva veritate largiri non fas fuit. Deinde si viro isti non placeat labor, velim ad Concionatores Sylvaeducenses transmitti, judiciumque illorum rogari serio. Nam nisi his probetur, sine fructu foret omne quod agitur. Illud cavendum, ut de autore paucissimis constet, aut potius nullis, saltem non Contra-Remonstrantibus. Suspectum enim ipsis est, quicquid a nostri ordinis hominibus proficiscitur. Principis rogatu hoc negotium Pastoribus commendari posset, aut aliis primoribus ejus urbis. At hoc omne prudentiae tuae prorsus committo. Vale Vir nobiliss. & mei studiosissime, uxorem, filios, filiasque meis verbis saluta. 21 Dec. 1630.
Potuissent ex mente Remonstantium hic illic quaedam accuratius dicta fuisse. Sed nolui hic agere nostram causam, sed Reformatorum potius adversus Pontificos. Non sine causa hoc moneo.
160. SCHOLARCHIS Scholae Amstelodamensis. |
UT Petrum Poppium A.A. vestris commendem, rationum momenta operosè non conquiram. Nec enim aut Dictaturam, aut Fasces, aut Quaestura appetit, sed Grammatistae munus minimè invidendum. Ad eam provinciam non solum idoneum arbitror, ut meliore loco dignum putem. Iam enim ante Scholarum curriculum emensus ad Academiam transiit, à qua tamen, morte optimi parentis, & accisis matris rebus, pedem retrò ferre coactus fuit. Modestiam & morum suavitatem spirat vultus. Pietatis studia vel invito extorquebunt Eduardi Poppii patris pia recordatio, a quo viro vel ipsa pietas praecepta capere potuit severius vivendi. Sane e libris ejus posthumis seculum hoc nostrum exulceratissimum discit, Deo ac Iesu Christo conscientiam ac mentem sine fuco debere. Quare, ut virum hunc promoveatis, a propriis quoque virtutibus instructum, rogo. Omnino confido, illum Scholae vestrae usui futurum. Quod Deus ille donet, quo teste haec scripsi. Valete Lugd. Bat. 1630.
DOctissime Vir,
Commendavi amicorum rogatu Amplissimis Scholae vestrae Curatoribus Petrum Poppium, uti locus aliquis inter tuos ὑπηρέτας [subditos tibi praeceptores] esse possit. Nec gravaberis opinor tu suffragatione tua nostris verbis pondus addere. Collegam habebis moribus facillimis, indole optima, & qui filius τοῦτου πατρος ἔυχεται εἶναι. [illius patris gloriatur esse.] Scientiae abunde habet ad Grammaticas lectiones; aetatem quam revereatur pueritia prudentiam, qua moderetur impositos discipulorem mores. Nec dubito, quin ex eorum sit futurus ordine, qui officii sui esse sciunt lectes accipere, non ferre. Inaudivi cum malignis istic quorundam ingeniis te luctari. Sed haec ad animum noli revocare. Levius fiet patientia, quicquid indignatione corrigi nequit, aut si illa frustra sit, non deërit tibi magistratus severius [p. 364] perium, quo tumor ille paedagogicus deprimi possit. Vale. Prid. Cal. Ian. 1630.
LIbrum istum Caesaris Vannini, quo me beasti, doctissime Bucheli, per otium à capite ad calcem perlegi, idque eo avidius, quod magnum aliquid polliceri videtur Inscriptio, Amphitheatri Divino-magici, Christiano-physici, & Astrologo-catholici. Quam haec sunt sesquipedalia & veluti torno elaborata nomina. Inde autoris nomen, qui Iulium Caesarem appellatione refert, magna expectatione animum meum erexit. Rem quod attinet, ita judico, illum felicius cordatiusque philosophari, quam res sacras asserere. Probanda sibi sumit religionis kephália [capita] sed non iis semper argumentis, quibus ea fulciri fas est. Frigida probatio, tacitae improbationi vicinior est. Hoc etiam agit, ut paradoxa subinde adstruat, sed addita salutari clausula, nisi Ecclesia Romana secus statuat. Hanc toties aggerit, tamque sollicitè, ut suopte judicio videri possit heterodoxa adstruere. Meticulosae illae limitationes & cautelae animi signa sunt sibi male conscii, & subdolè praevaricantis. Turpiter passim adulatur Loyolitis, quos veneratur, non quod diligat, sed temeat. Nec deest tamen quod in scriptore isto probem, dictionis perspicuitatem, orationis facilitatem, & rerum Philosophicarum peritiam non [p. 365] vulgarem.
Ex fide dignis autoribus habeo, illum ipsum Vanninum Tholosae misere periisse & atheismi crimine ad flammas damnatum. Summa haec istorum hominum imprudentia est, quod tales cum sint, sibi solis non sint. Virus enim suum disseminando nulli utiles esse possunt, sibi vero certissimam perniciem creant pestiferam doctrinam propagando. Amstelodamenses Scholam illustrem erigere jam serio parant, eo consilio, ut dimissos scholis suis trivialibus juvenes Philosophiae literarumque studiis instrui curent, nec necesse habeant cruda studia & annos consilii expertes in Academiam protrudere. Meam operam in profitenda Philosophia efflagitarunt. Nec denegavi. Quid faciam, mi Bucheli, excarnificor hic continuis praelectionibus, exigui lucri spe, quo tamen hactenus familiam solatus fui. Mores insuper studiosorum & convictorum usque adeo in pejus degenerant, ut non ad scholas sed tabernas ac popinas missi videantur. Ita, quo fata trahunt non invitus sequor. Obsequor Deo vocanti. Iuventutem pro modulo virium praeceptis institutisque Philosophiae ad capessendam Iurisprudentiam, Medicinam, Theologiam praeformabo. Reliqua ggggggg [Dei in arbitrio] posita putabo. Utrum institutum meum sis probaturus, nescio. Non improbant, quotquot de rerum mearum statu propius edocti sunt. Haec celare te nolui, utpote affectu, consilio, ope mihi antehac probatum.
Vale vir humanissime, & qui novus ab integro nascitu
[p. 366] annus, tibi, uxori, familiaeque omni feliciter decurrat, benedicente Eo, Cujus nativitatis annum celebramus supra millesimum, sexcentesimum trigesimum primum. Raptim, die qui inter nascentem en denascentem annum medius est.
163. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Satyram istam Tiberinam, oppositam Satyrae, Dii Vestram Fidem, filius tuus legendam mihi tradidit. Hui, quantum inter illas discrimen. Si ullibi, etiam hîc verum illud proverbium: Aliter sues, aliter catuli olent. Indigna est illa posterior, in quam quis seriò incurrat. Iudicium dixi pauculis versiculis, quos Ii ita N.T. visum, Ill. Molino mitte. Iam aliud exponam, majoris momenti. Non ignorât N.T. Senatum Amstelodamensem de erigenda lllustri schola, decrevisse, quo praestructi magis, ac Philosophiae litterarumque studiis imbuti adolescentes ad Academiam se conferant. Operam meam in profitendâ Philosophiâ ipsi addixi, uti & in praelegendis historiis D. Vossius. Mihi adscriptum futuri laboris praemium, mille quingenti floreni annui, praster domum. D. Vossio, qui hic stipendio gaudet mille sexcentorum florenorum & insuper emolumentis ducentorum florenorum, auctum stipendium ad bis mille & quingentos florenos, praeter domum. Sed metuo, ne D. Vossio litem moveant super hac vocatione D.D. [p. 367] Curatores, quo titulo nescio. Sui juris est, nec tam luculentum stipendium hîc expectare habet. Nec sine exemplo est, professorem ex vicino loco aureo hamo invitari. Ingrediemur urbem diversis animorum studiis mirè fluctuantem. Sed non ero unguis, ut ajunt, in ulcere. Placent pacis ac concordiae studia, nulli ero gravis, intra Philosophiae cancellos stabo, nec irritabo crabrones. Faxit Deus Opt. Max. ut haec res nobis, Reip. & Ecclesiae benè cedat. Cras, Deo volente, Amstelodamum cum uxore proficiscar, ut domum habitationi designatam perlustrem, reversurus die lunae proximo. Ibit & una Vossius. Ita quo fata trahunt retrahuntque sequendum. In Calendas Maji migrandum erit, nisi quid cadat inter calicem supremaque labra. Scripsit mihi tribus verbis Ex-Hortensius sibi placuisse Catholicum-Reformatum. De filio tuo tecum deliberabo. Statui enim, ubi quid ocii nactus fuero, Hagam excurrere. Haec obiter. Vale vir nobilissime ac praestantissime, nec me hac fortunâ ita inebriatum puta, ut si quod alicunde adjiciatur rebus meis Corollarium, illud respuendum credam. Uxori filiis ac filiabus plurimam salutem denuncio, quos omnes ac Te praesertim vir amplissime hisce novi anni auspiciis Deo tutelari votis precibusque commodo. Raptim è Musaeo 9 Ian. 1631.
Nec solam se Roma nocens peccare fatetur.
Crimina non haec sunt nostra, sed orbis, ait.
Ipse Theoninum dentem dum exasperat autor,
Nec satis obscurus, nec satis acer, hebet.
Pagina laxa fluit. nec sat mihi fellis in illa est.
Hoc video vati deesse, fricare nequit.
Degenerat mala Roma iterum. quae mascula discit
Crimina, jam Satyras scribere dedicit.
C.B.
REverende vir,
Omnia in schedula placent, tum discursus ille de spirantibus & non spirantibus, tum libelli colophon. erudite, apposite, ac non sine sale aliquo auctor suas artes reponis. Quare noli diutius multorum expectationem morari. Excerpta illa Thysio & Walaeo fuisse lecta ante & visa mihi retulit Polyander. Negant gggggg [captiose] sibi visa, quia non singulis. Heri Amstelodamo reversus sum, ubi de commodis mihi ac D. Vossio aedibus dispeximus. Statuerat mecum ire Vossius, sed postero die cum accinctus essem itineri, mutavit sententiam, ac filium natu majorem misit. Scripsi D. Vossium operam suam addixisse Amstelodamensibus. Hec res Professores nostros, potissimum Theologos anxie habet, qui missis Hagam Magnifico rectore & Theo-[p. 369] logorum uno Curatores incitarunt, uti coeptum negotium interturbent. Vocatus Hagam ipsorum mandato Vossius, per literas a Syndico nostro jussu Curatorum exaratas, & quidem imperiose satis: summa literarum est: ne ulterius se nisi consciis Curatoribus Amstelodamensibus obstringat. Omnem lapidem movebunt, ut virum istum retineant, non quod ipsi bene velint, oderunt enim, verum ut Amstelodamensibus adversentur, & optima procerum istius urbis consilia eludant. Vossio firmandus animus per D. Beaumontium, Reigersbergium, etiam N. Mylium. Cum ipsis libebat exauctorarunt virum, Collegio ejectum ignominiose habuerunt: convictores uti aleret; privatim, quos vellet, institueret, interdixerunt: Synodicorum insuper rabiei ac tyrannidi objectus linguae ac calamo catastas injici passus est. Cur non & illi integrum erit, rebus suis consulere? praesertim cum nullis promissis ipsis obstrictus sit. Animis opus est, & pectore firmo. Hoc agunt & agent, ut consilium de Schola ista Illustri prorsus evertant. Metuunt, ne si in illam urbem transmigret, ipsorum opera aliquando utantur Remonstrantes. Nescio, quae non Ecclesiae fulmina ipsi minentur. At frustra, si modo ipse sibi constet, nec Amstelodamenses deserat. Si fecerit, poenitebit ipsum facti. Haec argumenta, aliaque ipsi objicite. Est jam Hagae. Omnis mora in damno est. Delegati Amstelodamensium monendi, ne animum despondeant. Primos impetus ubi fortiter sustinuerint, languebunt sequentes. Si quid ad hoc negotium consilio tuo conferre possis, confer. Versus istos in Fr. Iunii Epitaphio notatos silentio praeteri. nec enim iis quae scripseram ex aliorum relatu prorsus fido. Editionem enim, quam quaesivi, mihi comparare non possum. Immoderatius Catechismum Catholicum Reformatum commodasti viro isti nobili, & laudes istas quas in autorem congeris, verecunde amolitur. Notas tuas probo, excepta prima: Nam non solum familiaris est illa vox Pontificiis, sed & Brabantici soli propria fere in isto sensu. Et distinguunt Pontificii inter dogmata fidei, morum & rituum. Haec raptim. Vale vir summe & nos ama, 15 Ian. 1631.
165. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Spirant literae tuae eundem erga me affectum, quem in literarum studiosos jam olim prolixe effudisti. Si naturae tuae genium spectem, & insitam erga Musarum alumnos facilitatem, proprietate quadam tibi regimen illud in hac Academia debetur, quo tam gloriose tot annis functus es. Saepius Professores isti, quos reliquos habemus ex publico naufragio, quoties ad amiliare cum illis colloquium devenio, in haec verba erumpunt: Desideramus Mylium. Ego inter illos postremus non sum, qui per N.T. precium inveni apud eos, qui literas aestimare [p. 371] didicerunt. Ex eodem illo tuo affectu provenit, quod libelli iítius censuris meis interpolati autorem immodicis laudibus prosequaris. Nec gratiam, nec gloriam ex isto opere aucupor. Bene volo Ecclesiae Reformatae & doctrinae tot martyrum, ac Patriae Patrum sanguine confirmatae. Utinam ex libello illo fructus aliquis redeat ad illos, quos Romanae Curiae splendor excoecat. Si ita prudentioribus visum, per me licet, prodeat in lucem. Sed unice cavendum, ne autor publice innotescat. Quae Utenbogardus annotavit emendavi, excepta prima censura. rationes ob quas retineri malim verba textus Pontificii, ipsi transscripsi. Quicquid sit, levicula illa sunt, nec delere gravabor, si in sententia perstet. Sed an non N.T. consultum putat, uti libellum illum perlustrent & examinent Sylvae-ducenses Ecclesiastae? Scio nasutulos illos esse, & rigidiores in Pontificios, cum in hoc negotio prudenti ac circumspecta moderatione opus sit. nihil largiri volent, cum tamen largiendum aliquid sit, ne in omnibus dissentire videamur. Ista enim arte pelliciendi sunt. & quantum indulserit oportet ille Gentium Doctor, cum in has adorandae & fsuspiciendae mansuetudinis, & aequitatis voces prorumperet, se omnibus omnia factum, ut aliquos Christo lucrifaceret. Abunde tamen à nobis cautum, ne cum Christo Belial, cum luce tenebrae permixtae putentur. Quaá porro agenda sunt prudentiae Tuae commito. Ego foetum expono. Tollat in usus vel suos, vel [p. 372] pubIicos, qui volet. Heri Amstelodamo domum reversus sum, ubi mihi ac D. Vossio de aedibus prospectum. Theologi nostri per D. Curatores hoc agunt, ut vocationem Vossii eludant, non quod tantus ejus sit amor, sed ut Amstelodamensibus incommodent. Quaeso consilliis tuis praeclara Reip. Amstelodamensis coepta promove. Interest ejus, uti viro isto potiantur. Vale Vir nobiliss. & generosissime, & Barlaeum tuum amare perge. Lugd. Bat. 15 Ian. 1631.
Reverende vir, ac dilecte in Iesu Christo Frater,
In Concilio Niceno nullos esse factos Anathematismos verum est, si Canones ipsos XX, authenticos & Graecos spectes, quos videre est libelli hujus pag. 157. Imo nullibi istis Canonibus damnatur Arius. Interim negare non ausim in Confessione Synodi Nicenae, quae legitur pag. 182, Ario anathema scriptum esse, uti etiam patet ex iis quae pag. 162 leguntur, necnon 160. Reformati itaque Doctores distinguunt inter ea, quae acta sunt in toto Concilio Niceno, & Canones istos XX, politiam Ecclesiasticam concernentes. In prioribus dicunt damnatum Arium, cum ob hujus dogmata potissimum convocata fuerit Synodus. In Canonibus fatentur nullam Arii, aut dogmatum ejus fieri mentionem. Velim tamen...... ad Epistolam illam Constantini Imperatoris missam ad [p. 373] Alexandrum Episcopum Alexandriae, & Arium, post turbatas ibidem & in universa Aegypto Arianis controversiis Ecclesias; Reperies eam pag. 62. Iudicat in illa Epistola Imperator Constantinus controversias, ab Alexandro & Ario motas non esse necessarias, sed inanis otii certationes, nec vulgi auribus credi illas debere, vocat quaestiones argutas & subtiles, &c. Et cum missa haec sit Epistola per Osium Episcopum Cordubensem, magni tum nominis & doctrinae virum, verisimile est ab ipso Osio fuisse conceptas. Licet postmodum & ipse & Constantinus Arium damnaverint. Affirmat vir clarissimus amicus noster Osium, post Concilium Nicenum concessisse in partes Arianorum, etiam ipsum Constantinum. Nec probare potest Cyrillum, fuisse primum Anathematizatorem in Concilio Ephesino, quod celebratum fuit ante Chalcedonense, nam in Concilio Gangrensi, licet particulari, quod antevertit Ephesinum & Chalcedonense, adeoque Cyrilli aetatem, edita sunt Anathemata. Vide Canones, cum adjectis anathematismis.
De loco Iustini mecum sollicitus est. Arbitratur Iustinum Ebionitas ...., quos tamen vocat ex êmetérou genous, [ex nostro genere,] quia disputat contra Tryphonem Iudaeum, itaque inter professione tenus Christianos refert. Ebionem autem ejusque sententiam damnavit Ignatius in epistola ad Philadelphios, dicens: Si quis [p. 376] dicat unum esse Deum, & confiteatur Iesum Christum, sed eum esse nudum hominem putet, non autem unigenitum Dei Filium, &c. hujusmodi serpens est, fraudem & errorem praedicans in exitium hominum, & est ejusmodi inops sensu, cognomento Ebion. Haec ex Baronio notavi ad Annum Christi 73, 74, 75. Refert etiam Irenaeus lib. 3 c. 4 Ioannem Apostolum cum in idem cum Ebione balneum venisset, dixisse: Festinate fratres, egrediamur hinc, ne cadat balneum, & pereamus cum Ebione, qui intus est in balneo, propter ipsius impietatem. Haec ibidem Baronius. Consulendi essent ipsi autores. verum an Iustinus ibidem Ebionitas intelligat, nulla necessitas cogit credere. Antecedentia & consequentia examinanda forent.
Quod ad Catechesin Catholico-Reformatam attinet, non valde laboro, ut edatur, per me licet, ut lateat. Si R.T. consultius putet Sylvaeducenses non videre, non repugno. Sed quid si ipsis scribatur, ut legant, & lectum libellum Hagam remittant, & quid de eo sentiant, perscribant. Postea quid facto opus sit deliberabimus. Alias si ipsorum suffragiis editio urgeatur, provocabunt ad Professores, aut Deputatos Synodi, aut ipsam Synodum. Quid suadeas fieri, candidus imperti.
Amstelodamenses non nisi de duobus Professoribus vocandis decrevere. De Iurisconsulto altum adhuc silentium. Qui audeant? Vossius abitu suo perculit Leidenses. Theologi ringuntur. Mota in ipsum tempestas jam pene desae- [p. 375] viit. Responsum Professorum (ignosce) ad prodromum nondum legi. Bis intra paucos dies fui Amstelodami, ut de aedibus mihi ac D. Vossio dispicerem. Prius nobis assignatae a Senatu & visae haberi non potuerunt. Iam alias nacti sumus commodas & amplas, in de Spinhuys-straet. Meas inhabitavit Syndicus Pauwius, Vossii, quae ampliores sunt, Iacobus Roelandi. quam dispares Domini. Legam cras, Deo volente, & monebo si quid observavero. Vale Vir prudentissime. 27 Ian. 1631.
REverende Vir, & nostrorum méga hérkos Achaiôn, [magnum munimentum Graecorum,] hoc est, Remonstrantium, habes, quae obiter in libelli hujus foros conjeci. Quisquilliae sunt & stipulae prae auro tuo & argento. Accuratiora per temporis angustiam meditari non potui, quia videbam responsionem tuam carceres mordere. Et praeter tria illa argumenta Professorum, nihil est dignum serio examine in chartulis IIII virorum. Ad locum Iustini haec noto:
I. Remonstrantes eum allegare, ut probent merito se meticulosiores esse in damnandis aeternum iis, qui non capiunt aut explicita fide credunt, filium esse ab aeterno ex essentia patris per intellectionem genitum: cum ex Iustini dialogo non subobscure colligatur, Ecclesiam cum istis communionem coluisse, qui Christum psilòn án- [p. 376] thrôpon [nudum hominem] dicebant. Argumentationem dico esse à majori ad minus, hoc modo: Si Iustinus cum illis communionem cohiit, ergo non peccant qui non audent tales ex albo vita: expungere.
2. Iustinum intelligere Ebionitas probandum Profefloribus. At illi habebant Christum pro puro homine. Esto. Quid vetat etiam in Ecdeua Christianorum fuissè ejus sententioe homines? At Ebionitas damnati. Agnosco. Fuerunt enira in aliis pluribus dogmatibus haeretici. Et publica voce Eccleiix fuiffè damnatos tempore luit ini, aut ante non legi, Doérorum judiciis fateor.
3. Iustinum non intelligere Ebionitas, lie probo I. quia nullibi in suis operibus, ( quod sciam) Ebionitarum meminit. 11. quia dicit eum qui Christum non demonstrat prius exstitisse, & nasci hominem fustinuisse, in errorem lapium esie, non autem negare hune esse Christum illum, in quo cardinem Christianismi ponit. Ergo vult taies reapse Christum illum agnofeere. Quod de Ebionitis non dixerint Profesores. III. quia dicit errorem esse, non haerefin, non blasphemiam; videtur in eo esse Iustinus, imo in eo est, ut elevet momentum istius controversiae. IV. quia illos dicit esse, ex lùo genere & ordine, quae verbo ardiorem necessitudinem & fidei communionem iignificant, quam eam quae est nomine tenus, & profesEone externa Christianismi. Et quanquam cum Iudaeo disputet, npn propterea fequitur, per illa verba ex nostro [p. 377] genere, intelligi deberé titulo Christianos, cum oppositio inter Iudaeos & veré Christianos major fit, quam inter ludamos & titulo Christianos, cum hi reapse Iudaei & Iudaizantes esse possint. Quod si conjungas, Iustinum illos habere pro fui generis hominibus., & eos Christum illum non negare, re Christianos ipsius judicio describi videas. Pontificios professione, & titulo Christianos esse judicant Profeflbres.sed an dicere iidem aufint, illos Christum non negare? Qui possint; cum in Catechesi Palatina dicantur, Christum seipsa abnegare.
4. Probent Profeffore sapud Iustinum uHibi, apò hêmetérou genous [nostro genere] significare titulo solum Christianos. Contra, ubicunque de talibus agit in hoc dialogo; aut illos profefiione Christianos nominat, ut Marcionitas, Valentinianos, Bafilidianos, Saturninianos, quos à suis diferte secernitraut addit, illos profefllone Christianos dodrinas fedudionis spirituum docere, impsa & blafphema docere, vid.pag.196. Edit. Commelinianaî. Tantum abest, ut tales dicat esse sui generis. Firmiter mihi persuadeo, Iustinum intelligere eos, quos pro veré Christianis habuit, profefiione Christianos ubique perstringit ac damnat.
5. Quam durum & crudum, imo impium foret, Iustinum quamvis cum Iudoeo disputantem, Ebionitas, quorum praeceptor scribitur Paulum Apostolum calumniis onerafie, Petrum mendaciorum insimulafie, ex parte ludxum, Essenum, [p. 378] Nazaraeum, Cherinthianum, Carpocratianum, vocafse fui ordinis homines.
6. Non est mirum, Iustinutn, eos qui Christum habebant pro puro homine, habuisse pro Ecclesiae membris, cum & Socratem, & Heraclitum pro Christianis habuerit. Scultetus in Analysi Defensionis Christianorum ad Antoninum Pium Imperatorem, (est ea Iustini) haec scribit:
Hic objeâio alia movetur: Christianos igitur tantum eos esse, qui intra if o annos vixerint.
Respondet, ( Iustinus ) non sequitur: quia Christus est primogenitus Dei, quicunque ergo cum illo vivunt, Christiani sunt, ut inter Grxcos Socrates, Heraclitus; inter Barbaros, Abram, Elias.
Et in hoc ipso Dialogo, qui inscribitur Tryphon, fic refert Scultetus qusstione tertia:
3. Utrum salvrus futurus est is, qui haec itafè habere fciens, ad ndem tamen in Christum observationem istorum, ( rituum puta & ceremoniarum Mosaicarum, nam de illis próxima egerat quaestione) adjungat, necne?
Respondet: (Iustinus) suo judicio talem servatum iri, modo alios ad Christum ex gentibus converibs in suam sententiam non pertrahat, & opinionem necessitatis non fingat.
Haec si toleravit Iustinus, quid mirum G & prius illud de Christo puro homine toleraverit.
Haec raptim. Vale Vir doâissime, & de bonis bene mereri perge. Ipsis Cal. Febr. 1631. summo mane.
[p. 379]
168. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Instet octavus Februarii dies Academiae solennis, quo sceptra ejus in alium deferri solent, ex veteri, uti probe nosti, more. Exhibebuntur Illustrissimo Principi haec nomina: Franco Burgersdicius, Ottho Heurnius, Ewaldus Screvelius, a Senatu Academico, denominati. Burgersdicius Rectoratu jam defungetur. Eligendus ergo aut D. Heurnius, aut D. Screvelius. Optem ego, & mecum boni complures Rectorem in proximum annum a Principe designari D. Heurnium. Commendant illum parentis sui fama & praeclara in Academiam hanc merita, Iohannis inquam, Heurnii, qui Illustrissimo Principi Guielmo, beatae memoriae, cum viveret, medicinam saepius, idque feliciter, fecit. Accedit, quod professoris munere annos jam triginta functus fuerit, nec alium ante se habent tempore priorem. Primarius insuper est Medicae facultatis & Anatomiae professor, quam provinciam geminam summa cum laude hactenus sustinuit. Nec desunt viro prudentia, modestia, morum facilitas, doctrina, aliaeque ad munus illud requisitae virtutes. quanquam sciam non defore, qui toti in eo sunt, ut virum optimum, mihique multis nominibus charum, sugillent & deprecient, inter quos non postremus est vir iste tibi amicissimus D.H. cujus invidia, & [p. 380] non dextris artibus, ne quid durius loquar, opprimitur & calcatur. Utinam, utinam a N.T. hoc impetrare liceat, uti apud Illustris. Principem, penes quem est, Rectoris eligendi potestas, causam ejus agas, & commendatione tua, qua poteris, juves. Bene mereberis de Academia, bonis omnibus, & me. Ipse vero D. Heurnius, cui, nescio quo fato, haec dignitas hactenus non obtigit, summi hoc ipsum beneficii loco putabit, & peracti operis laudem N.T. ac profuse in Musarum alumnos humanitati debebit. Sunt & aliae causae, ob quas hunc Rectorem velint mitioris ingenii Professores, quas adscribere non est necesse. Vale Vir nobilissime & amplissime, cum uxore & liberis. Filius recte valet. Circa finem hujus hebdomadis statui excurrere Hagam. Raptim, è Musaeo nostro iv Non. Febr. 1631.
REverende vir,
Quae de Constantino Imperatore, & Osio, post Concilium Nicenum, Arianismum amplexis, scire desideras, jam habe.
Constatitinum Imperatorem, extremo vitae suae tempore baptizatum fuisse in suburbiis Nicomediae, refert Eusebius Pamphili lib. 4. c. 61, 62. At praeerat illis suburbiis, uti & Nicomediae Eusebius Episcopus Nicomediensis, Arianorum antesignanus & fautor perpetuus. Unde [p. 381] colligunt Patres nonnulli, illum, utpote ab Ariano baptizatum, in Arianorum perfidiam & dogmata consensisse.
Hieronymus in Chronico suo ad ultimum annum Imperii Constantini, ita scribit: Constantinus, extremo vitae suae tempore ab Eusebio Nicomediensi Episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinat, à quo usque in praesens tempus Ecclesiarum rapinae, & totius orbis secuta est discordia.
Habet eadem fere Isidori Chronicon.
Vide etiam Theodoretum lib. 2, cap. 32.
Baronius ipse consequens hoc admittit, Constantinum in Arianorum perfidia baptizatum, siquidem constet ipsum ab Arianis baptizatum. Verum antecedens hoc negat, & ad loca supra adducta frivole respondet. Nempe, propugnar fabulam veterem de Constantino à Silvestro Papa baptismate tincto.
Vide plura in Baronio, tomo tertio ad Annum Christi 324. Constantini 19. nec non locum egregium Luciferi Calaritani Episcopi, qui lib. I. pro sancto Athanasio, causam exilii Athanasii, in quod conjectus fuit post Concil. Nicenum, à Constantino, hanc dicit fuisse, quod noluerit esse Arianus. Exstat locus tomo tertio Baronii fol. 445.
De Osio haec scribit Sulpitius Severus: Osium quoque ab Hispania in eandem perfidiam consensisse, opinio fuit: quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere aetatis suae [p. 382] tempore constantissimus nostrarum partium, & Nicena Synodus illo auctore confecta habebatur: nisi satiscente aevo (etenim major centenario fuit, ut S. Hilarius in epistolis refert) deliraverit. Haec Sulpicius. Hinc & Hilarii querela illa in Osium est, quod sepulcri sui, nempe corporis, nimium amans fuerit.
Meminit & lapsus Osii Soebadius in libro contra Arianos scripto, de quo mentio est apud S. Hieronymum de Scriptoribus Ecclesiasticis in Soebadio. Locus est disertus, sed prolixior. Vide Baron, tom. 3. fol. 704. aut videatur, si libet, ipse Hieronymus.
Vigilius Martyr contra Eutych. lib. 5. de ejusdem Osii lapsu, & cum Valente, & Ursacio conspiratione ita scribit:
Immenso sane luctu, & implacabilibus lamentis prosecuti sunt sancti Patres funus praeclarissimi viri, qui cum navem, qua tot tantaque maria navigaret inter Syrtes, scopulos, atque piratas, validis undique adversariis urgentibus ventis, jam ad portum salutis magna gloria perduxisset incolumem, ibi insperato naufragium fecit, universa Catholica Ecclesia expavescente. Ejusmodi Osii plane miserabili casu Catholicus orbis contremuit, concussaeque sunt solidissimae Petrae, &c.
Socrates lib. 2. cap. 26. Eccl. hist. fatetur illum fidei Arianae consensisse, sed vi compulsum, & tormentis.
Idem scribit Athanasius epistola ad Solitarios.
[p. 383]
Digna lectu sunt, quae ex sua sententia subjungit Baronius, fol. 704.
Superavit (inquit) sententia lapsus Osii praeteritorum omnium casum, sive Origenis, sive Tertuliani, vel quorumvis aliorum dixeris, &c.
Probat postea Baronius fol. 706 & 707. Osium denuo resipuisse, sed argumentis stramineis prorsus & invalidis.
Aristarchus legit responsum istud Anonymi, dicit se non responsurum. uti in magnis doloribus fieri solet, stupet, alii gratulantur vapulanti. Ad componendas controversias Ecclesiae Roterodamensis vocati sunt Hagam, ut audio, Polyander, Walaeus, & de Dieu. D. Vigilantium, si Roterodami sit, velim moneri, uti curet exemplaria aliquot scripti Anti-Heynsiani mitti ad I.M. 1631, mense Februario.
REverende vir,
De Actis Concilii Niceni a Gelasio Ciziceno editis, utrum ea genuina sint nec ne, nondum ex amico nostro intelligere potui. propius rem expendet excussis scriniis. Quae D. Grotius scribit, verissima sunt, si spectes ipsos viginti Canones Nicenos extra omnem dubitationis aleam positos. Nullum enim illi habent anathema. Symbolum vero Nicenum prout ab Athanasio perscriptum transmissumque est ad Iovinianum Imperatorem, nullum [p. 384] itidem anathema additum habet. Verum Pontificii ex Scriptoribus Ecclesiasticis ac Patribus quibusdam plures colligunt Canones Concilii Niceni, necnon Acta alia & Epistolas ejusdem Synodi ad Ecclesiam Alexandrinam, &c. in quibus Anathemata in Arium ingeminantur. Haec an suppositia omnia sint, non est meum dijudicare. Nam ex Theodoreto lib. I cap. 8. video Epistolam Synodi citari supradictam, quae anathematízei. [exsecratur.] At Theodoretus iste magnae est fidei & autoritatis. Salmasii annotationes Plinianae, sive Solinianae, hic prostant magno aere, 23, ni fallor, florenis. Legi locum, in quo de Anathematis voce disserit. sed prolixior est, quam ut describi a me possit. Excerpam quaedam: haec ille.
anathematízein in sacra Scriptura idem volunt significare, diris nempe defigere ac devovere. quod Patres Anathematum vinculis innodare & constringere, saepe dicunt. Hesychius: gggg. [execrandus, a communione segregatus.] Duas hujus vocis significationes attulit, quarum ultima sola vera est. Qui ggggggg & maledictum hoc nomine intelligi volunt, ggggggg & ggggggg confundunt, & utrumque pro re dedicata & consecrata accipiunt, &c. Nusquam autem ggggggg apud Graecos in malam partem accipitur: nec illi unquam ggggggg dixere pro ggggggg. Ut hinc liqueat aliud esse ggggggg aliud ggggggg, licet contra sentiant viri doctissimi. Re quidem ipsa devotum & ma- [p. 385] ledictum hominem significare potest ggggggg, sed verbi notio alia est, quae proprie separatum ac semotum designat, ut ex his verbis Pauli constat Epist. ad Roman. cap. 9 ggggggg ggggggg ggggggg ggggggg ggggggg, id est, separatus et alienatus a Christo. Recte itaque Hesychius ggggggg [communione segregatum] exposuit. Et paulo post:
Hoc proprie ggggggg, res nempe separata & semota a reliquo corpore & numero, aut ab usu privati alicujus exempta, ut Deo dicaretur. Nec mirabitur tam diversae esse significationis ggggggg & ggggggg, qui scribit aeque in diversa notione poni gggggg &g ggggggg. Et post:
Ergo ggggggg proprie est separatio ac segregatio ab aliquo corpore, & societate. Qua voce in hoc sensu passim uti sunt post Apostolos antiquae Ecclesiae Patres. Idem quippe est ggggggg & ggggggg, [segregare,] &c. In plerisque quidem Conciliis gggggggggggggg in solis laicis locum habet, qui ab Ecclesiae extorres fiunt. Nam Presbyteri propter idem delictum removebantur tantum ab ordine, & in Ecclesia retinebantur. At in Concilio Gangrensi, tam clericis quam laicis una poena infligitur, ggggggg. Quod tamen commode exponendum est. Nam ggggggg Presbyteri remotionem, & ggggggg ab ordine & gradu significat, Laici vero ggggggg [abalienationem] depulsionem ab Ecclesia.. Et sane qui ab ordinis sui coetu rejicitur [p. 386] ἀνάθεμα est, ggggggg ggggggg, [a clero & ordine] quod & ggggggg ggggggg dicitur in Synodo Neocaesariensi: πggggggg, ggggggg ggggggg ggggggg. [Presbyter si duxerit, ordine ipse depellendus.] Idem porro est ggggggg & ggggggg, ut supra ostendimus. Nihil aliud igitur significat τὸ ἀνάθεμα, quam gggggg, ggggggg, ggggggg [rejectionem, abalienationem, separationem] ab Ecclesia, & communione fidelium. Nulla prorsum devotionis, aut consecrationis in hac voce significatio, ut persuasum hactenus fuisse video viris doctissimis. Quia vero pro magno malo ducitur extorrem fieri, & exulare ab eo corpore & societate, cujus te cupis esse participem, ex eo vice imprecationis usurpatum est. Ut enim, qui sibi credi volunt aliquid affirmantibus solent dicere, ne vivam, peream, intestabilis sim, nisi hoc sit, ita Iudaeis & antiquis Christianis solennis in jurejurando formula anathema sim, hoc est a Synagoga & Ecclesia exclusus. Unde & gggggggggggggg sibi tale anathema imprecari. Apud Matth. cap. 26 de Petro Dominum abjurante: ggggggg gggggggggggggg, ggggggg Anathema sibi ipsi imprecabatur, si hominem vidisset. Male vertunt: tunc coepit seipsum devovere. Nec melius vulgaris, tunc coepit detestari. Nec recte Erasmus: execrari. Sed de eo nos alibi latius. Et paulo post.
Poena autem non fuit alia delinquentibus in Ecclesia Dei proposita, quam ἀνάθεμα, id est, [p. 387] separatio ab Ecclesia, & communione fidelium, &c. Hinc ανάθεμαλίζειν pro ligare, & anathematum vinculis constringere exponunt, quod extra Ecclesiam pellere significat.
Haec bona fide ex Plinianis exercitationibus Salmasii excerpi. habentur latius & continuata serie pag. 1089, 1090, 1091.
Exemplaria adversus monstrosum Specimen abunde jam hic prostant. Iudicant, etiam qui Aristarcho amicissimi sunt, illi impositam silendi necessitatem, nec quicquam posse ad locum reponi. De replica multi idem judicant. Ut facultati sapiat nondum rescire potui. Litem Amstelodamensibus movebunt super Schola ista illustri Curatores & Consules Leidenses, hisce Ordinum Comitiis. rem omnem & coepta tanta eversa volent. Etiam D. Vossio iterum interdixere, ne ulterius cum Amstelodamensibus transigat. Sed quid transigendum supersit, non video. Operam suam illis addixit ὰπλῶς. [simpliciter.] Et perstat in sententia. Hierarcha noster Fabricius in Professores Walaeum & Polyandrum aliosque invehitur apud suos, quod de negotio Roterodamensi cum politicis sententias dixerint. Nihil adhuc de captivis Pastoribus decretum? aveo scire. Raptim, 12 Mart. 1631.
[p. 388]
NE crede, doctissime Hugeni, me gruum more dormire, ut qui anêr [vir] minimè boulêfóros [consiliarius] amem éudein pannúchion. [dormire per totam noctem.] Multo minus eo situ dormio, quo Imperatorem mori oportere judicavit Solymae domitor. Nec enim hanc dormientis posituram ferat, quae mihi à latere est, cum nec Hectoris Andromache, nec Catonis Portia hanc posituram amaverint, graves alioquin feminae. Quae de tribus istis Epigrammatis meis disertè paratragôideîs, [tragicè exaggerans addis,] missa facio. Digna profectò non sunt, ob quae vel Bellerophon esse velim, aut mantís kakós [vates malus.] Titivillitia sunt, & antiquum Barlaei tui brekékekex. [eadem cantilenum ranarum more.] Sed quam tu lepidè ab atomis physicorum ad atomos deflectis poëticas, easque mihi obtrudis, ut Fabium tuum, loquacem satis, exerceas. Age, quia ita vis, sequar. Ad Calendas usque Maji libet tibi & genio obsequi. Ubi in magna ista urbe versari dabitur, grandia me cogitare oportet, inter grandes. Quod si habendi scabiem, qua laborant istic cives, mihi affricuerit Diva Moneta, actum erit de Musis. Atomorum, quos vocas, libros tibi relinquam, dummodo corpora trinae dimensionis aurea & argentea convasare possim. Sed ne audiat haec fortuna. Ne mihi, ut Mycillo Lu- [p. 389] cianico imponat, cui dives illud & aureum somnium abrupit galli cantus. Redeo ad atomos tuas, quarum prima est:
Adverte Stoa, versor in tuo sacro,
Quis liber & non liber, & tamen est liber?
Respondeo cum Horatio:
Quisnam igitur liber? sapiens, sibique imperiosus,
Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent,
Responsare cupidinibus, &c.
Cum ipsa verò Stoa è Paradoxis Ciceronis, mónos ho Sophòs eleuteros, kaì pâs ándrôn doûlos [solus sapiens liber, & omnis insipiens servus.] Meam sententiam si vis:
Advertat aulae cultor & decus grande,
Tu liber & non liber & tamen liber.
Liber parente nata libera proles,
Non liber uni mancipatus Heroi.
Equitumque rursus jure liber, Hugeni.
Vale Vir suavissime & charissime. 12. Mart. 1631.
172. C. HUGENIO trium filiorum patri. |
PAucula haec ad triumviratum tuum & trium liberorum jus lusi, Hugeni paterrime. Tribus liberis videbantur convenire epigrammata tria, quae quinque distichis decurrunt, ut ea vobis quinque inscripta videri possint. Vide, ut rationalis sim, qui non sine ratione versus tibi annumerem. In numero jam stas perfectissimo, [p. 390] ternione videlicet, qui primus principium, medium & finem habet; & Diis pariter hominibusque sacer est. Si acquiescas, auspicatum fortè erit. Si excesseris, non metuam valde, ne sit inauspicatum. Si ratione gererentur Aphrodisia sacra, nae ex myrto coronam ferres trium natorum ex ordine pater. Iam non magis hoc naturae eventu sapis, quam desipui ego trium natarum ex ordine pater. Sed loquar seria. Det Deus, ne isti in fatum Curiatiorum adolescant, ne Triumvirorum societate Reipubl. graves sint, neve tría káppa kákista. [ tria pessima κ] imitari velint. Quin potius illos sua virtus certet tergeminis tollere honoribus, aut si contemplativum vitae genus placeat, discant scribere versiculos similes ejus, cuius hoc et: Tres sumus imbelles numero. Vale, Hugeni dilectissime, cum uxore, quae tecum vivere amet, tecum obeat libens. Lugd. Bat. 20 Mart. 1631.
173. IOHANNI UYTENBOGARDO. |
LIber iste, quem de Magistratus in Ecclesiasticis jure scripsit D. Vossius Roterodami inter chartas D. Grotii in Curia asservatur. Dum enim in viri istius aedes involatum fuit ab Harpyis, etiam hunc autoris foetum ibidem repertum tenebris damnavit publicus furor. Fortè, si res tanti fuerit, per Consulum aliquem repeti posset. Interim mitto autoris adversaria, quae non difficulter impetravi, ut si usui tibi es- p. 391] se queant, iis fruaris ad lubitum. Ultimum illud responsum, quo Professoribus respondistis, Medusae caput est, ad quod rigent, ceu catoche correpti. Nihil culpant, nihil quiritantur. Silent, & quae apoplecticorum signa sunt pathognomonica, sensus omnis & motus expertes sunt. Nec video, qua apologia fortem illam apoplexiam & aphônían [vocis defectum] solvant. Mihi adeò arrisit ista replicatio, ut legerim bis. Responsiones ad argumenta illa, quibus malè de SS. Triade sentientes anathemate percuti volunt, aptae sunt & nervosae. Non es ex eorum scriptorum numero, qui eloquentiam levibus & inanibus sonis corrumpunt. Res graves tractas graviter; levicula ista, ut gravia videri possint. Anna, perenna, ex veteri formula. Non alius idoneus magis antagonistes Facultati opponi potuit. dynamin Theologikên adynaton [facultatem Theologiam omni facultate destitutam] facis & asthenê. [invalidam.] Decretum illud Ordinum de captivis Pastoribus non omni ex parte placet. Video quorundam callidis consiliis moras quaeri, usque dum Saturni ac tristes Dii meridianum nostrum teneant. Quorsum enim ista collatio, nisi ut novis declarationibus vexentur miseri, & in arctum compingantur conscientiae eorum, quorum corpora hactenus arctè habitarunt. Vale Vir reverende, & foecundum concute pectus, 26 Martis, 1631.
[p. 392]
REverende vir,
Hesterno die, cum convivio hic celebriori Doctoris cujusdam interessem, una cum IIII viris, multus mihi fuit variis de rebus cum Walaeo sermo, post turbatos, ut solent, mensae ordines. Tandem obnixe à me petiit, uti ad Ecclesias ipsorum redire velim, humanissime se mecum acturos. Respondi ego: Ordines Generales jam Collationem parare inter captivos Pastores, aliosque Synodicos Gelriae, ad eam etiam ipsum vocandum; monui & rogavi uti in ea istiusmodi conciliationis viam inirent, quam & ego bona conscientia sequi possem. Ad haec verba regessit: Non arbitror negotium illud institutae Collationis successurum, Ordines Gelriae gravantur huc mittere Deputates suos, aut eos qui per litteras Ord. General. sunt exciti. Non dubito quin ad ipsum haec è Gelria perscribantur. Etiam ipsi nonusque adeo videbatur arridere haec Collatio. Addebat: si instituenda sit Collatio, utilius illam institui posse cum Remonstrantium coryphaeis ac directoribus. Non sinent illi, ut dicam quod sentio, res illas à Synodis ad istiusmodi conventus devolvi, quales damnavit Synodus Schoonhoviana. Vale Vir doctissime, 29 Mart. 1631.
[p. 393]
IAm ultimum te affabor, Bucheli doctissime, ex illo loco, quem studiis meis facilem primum, mox difficilem expertus fui. Ita eunt res humanae. Volvimur huc illuc, donec ad terminum illum perveniamus, qui nulli cedit. Ad Calendas Maji hinc abitum paro, Amstelodamum migraturus, ex quieta in turbulentam & negotiosam urbem. Nihil est quod eo me rapiat, praeterquam melioris famae solatium, alioqui plura sunt, quae me hic detinere possint, eruditorum frequentia, Academica studia, loci amoenitas, assuetudo, aliaque. Si Ultrajectinis illud fuisset institutum, quod jam est Amstelodamensibus, maluissem in vestra urbe vivere, quam inter Mercuriales & quaestuosos homines. Nunc cum impetrari non possit, quod maximè libet, libeat, quod potest. Ego sicuti charam tui memoriam hic habui, ita & eandem servabo alibi. Quin vicinior vobis futurus, humanitatis officiis & studiorum Societate N.T. jungar arctius. Nisi crassus & nebulosus loci aër poëticam vim obtundet, etiam inde interdum expecta otiosae mentis lusus. Spartam nacti sumus, haec ornanda lectionibus, scriptis & carminum, si qua nostris debetur, laude. Poëmata mea uno jam opere excudit Elzevirius. Mittam propediem exemplar. Prodiit tandem Sylva-Ducis Heinsii. Sunt qui de obscuritate conquerantur. Ego [p. 394] epécho. [judicium suspendo.] Iam vale mi Bucheli, & ubi rescribes per otium, non ad Rheni sed Amstelae accolam literas mitte. Domus mihi obtigit in vico nobili quem de* Spinsteegh vocant, in qualem credo Achillem deflexisse, cum castris Graecorum se subduxisset. Inter Maenadas & Thaidas habito, loco à Philosophiae studiis non alieno, nempe, ut illas sapientiores, has meliores reddam. Lugd. Bat. 16 April. 1631.
CUm literae tuae mihi traderentur, Hugeni nobilissime, jam Leidam reliqueram, vetus Musarum mearum hospitium. Eam discedens apud animum meum sic allocutus fui:
Leida vale, nostris statio gratissima Musis,
Iam studiis facilis, jam minus aequa meis.
Leida vale, & multos qui se tibi credidit annos,
Iam precor augurio prosperiore juva.
Imus in Amsteliam, sic fatis volvimur, urbem,
Quoque vocant Procerum vota, Deusque sequor.
Vivere sic nostrum non una fide morari est,
Patria virtuti creditur omne solum.
Ipsis Calendis Maji huc appuli, cum uxore & reliquis familiae meae consectariis. aliquot dies disponenda suppellectile periere. quae causa fuit, quod citius non responderim, à charta & calamo destitutus. Iam
Quaeque suis stant vasa locis, tabulaeque librique,
Et peragunt munus mens pluteusque suum.
[p. 395]
Ad docendum omnia hic adhuc imparata. Nec mora in damno erit, contendentibus inter se Leidensibus & Amstelodamensibus, de Iure publicè hic docendi. Illi Academiarum hoc proprium esse volunt, & sibi privilegio regio concessum. Hi inter Scholam illustrem, qualem habet Brema, Steinfurtum, Hardervicum, Daventria & Academiam sive Scholam privilegiis à suprema potestate donatam, distinguunt, & jure promovendi, immunitates ac specialiis fori gratiam, necnon studiorum Universitatem Academiae tò eînai [essentiam] dare contendunt. Alterutra pars judicio Curiae Hollandicae aut stabit aut cadet. Ita visum Principi. Sed stipulati sunt Amstelodamenses, uti intra mensem decidatur quaestio. Intereà mercantium hic vultibus adsuescam, & Yam Amstelamque mihi conciliabo, ne his invitis procedant novi hospitis studia. Aliquot post me diebus venit huc cum familia omni D. Vossius, eandem mecum fortunam inter Mercuriales experturus. Faxit ille, qui Sapientiae omnis ac doctrinae fons est & largitor benignus, ut haec coepta nobis ac Reip. huic benè feliciter cedant. Quod de juvene isto nobili scribis, ita habe. Decretum nobis convictores non alere, praeterquam eos, quibus jure naturae alimoniam debemus, quos Aristoteles partes nostri esse dicit, Poëtae parentum laetas propagines & ekphymata [germina] vocant. Si tamen me adolescentis commendatissimi ingenio obstetricari posse putas, non deëro officio meo, & [p. 396] sentiet commendationis tuae non leve apud me fuisse pondus. Uxor iam per viginti annos culinae & foco affixa otium divos rogat. Quid, quod planetarius liberorum numerus omnes domus meae stationes occupaverit. Non tam laxis hic tectis habitatur, uti alibi. Ingens hic terrae & artis [= aëris?] est precium, & quorum cupiditati non sufficit Universum, vix habent, ubi pedes honestè tegant, ut cum Hebraeis loquar. Leidam meam,* hoc est Musarum secessus, doctorum vultus, ambulacra amoenissima, & quae sunt aliae urbis istius illecebrae, frustra hic requiram. Nec tamen, si cum familia rationes ineam piget susceptae vocationis. Quicquid hic desiderabimus, Tu, mi Hugeni, litteris, affectu, & honesta mei recordatione supplebis. Vale. 10 Maji, 1631. Amstelodami.
MItto, vir clarissime, quod petiisti, Epigramma in Nuptias tuas secundas, & quidem ejus genii, qui Hymenaeo convenire putabatur. Captavi sensus fesivos, quia Epithalamium scribendum erat, non moriso argumenti poëmation. Qui Socraticum sermomen in nuptiis exigunt, sapere mihi velle videntur, ubi desipiendum est. Illud audeo dicere, ex benevolo verga te ac sponsam tuam affectu me haec scripsisse & áneu dólou. [sincere.] Arbitrii tui erit, illud aut premere, aut aliorum gratulationubus subjunge- [p. 307] re. Interea nuptiis tuis fausta omnia ac felicia comprecor, facilem maritam, & nisi prorsus refrixistis, sobolem tantis parentibus dignam. Eam si impetraveris, cum Marone canendum tibi erit
Extremum hunc Catharina mihi concede laborem.
Vale Vir doctissime, & ad sponsum parrhêsiastikôs [libere] scribenti ignosce. 13 Maji, 1631.
VIderis ambigere, ornatissime Leeuwi, utrum Amstelodamum sis concessurus ad studiorum mercatum, an alio. Inter tot suadentium ac dissuadentium voces, vix audeo sententiam meam interponere. Nec enim ut Lugdunensem Academiam depreciem, causae quicquam habeo; nec ut nascentem hanc scholam tibi non commendem. Illa fama, doctorum celebritate, studiorum universitate latè inclaruit. Haec nostra, Deo laboribus nostris benedicente, incrementa sua in spe habet. Quid, quod de natalibus ejus mota sit controversia, à Curatoribus Academiae Lugdunensis, qui jus publicè in Hollandia Zelandiaque docendi soli Leidae deberi contendunt. Expectamus indies responsum Curiae utriusque, ad quas haec res spectat. Interea ex amicorum tuorum consilio decerne, quid facto opus sit. Si visum ipsis sit huc te mittere, polliceor non defuturas tibi hic optimas proficiendi occasiones. Nec deëro tibi vel consilio vel opere, qua publicé, qua privatim. Si Mercurium [p. 398] quaeris, qui viam monstret ad sapientiam, habet ilium hsec urbs velut tutelarem Deum. Qui mercantes fallere docet, nostra opera praestabit, ne fallere velis, verum ut inoffenso tramite conscendas, Edita doctrina sapientum templa serena. Vale juvenis doctissime, & pietatem cave ab eruditione, modestiam à gloriae studio sejungas. Amstelod. 19 Maji, 1631.
VIr clarissime & cognate dilectissime,
Tandem à publico contemptu me vindicarunt Amstelodamenses, & qui privatus plures jam annos tansegi, ipsorum beneficio in lucem protractus sum. Migravi felicibus, ut spero, auspiciis in hanc urbem, ubi mercatu compita & fora fervent. Hoc jam agendum nobis, uti Mercurio cum Apolline benè conveniat, & literarum splendore magis splendescat opum fulgor. Aedes nactus sum commodas satis & amplas, loco à turbis & strepitu forensi remoto. In eas hoc Epigramma lusi:
Thaidas & rabidos inter jam versor Orestas,
Et geminum cingunt nomina tanta latus.
Hîc sua dediscunt affrenes ausa puellae,
Parte alia furiis aestuat aula suis.
Ut magis haec sapiat, vivant moderatius illae,
Non poteram poni commodiore loco.
Quas obeat partes Sapiens hîc invenit. illinc
Proximus insanis, proximus inde malis.
[p. 399]
Ad docendum omnia hic imparata repperi. Iam operi se accingunt architecti. Locus lectionibus designatus Academiam vestram magnitudine aequat. Intereà feriamur nos, dum oraculum Curiae Hollandicae expectatur, utrum nempe fas sit Amstelodamensibus Scholam publicam aperire, nec ne. Postero quam appulissem die, Praetor urbanus Grootenhuysius, jussu ac nomine Consulum, mihi adventum gratulatus fuit, ut & post aliquot dies adventanti D. Vossio. De te plurimus hic inter Senatores sermo, omnium ferè vocibus designaris. Non loquar explicatius. Hoc, quantum in me erit, agam, ut sive loco moveri possis, sive non, uberior saltem Amstelodamensium opera ad te rivulus dimanet. Sed pereat haec periodus inter nos, quam facile apud Te intimae admissionis amicum extorsit benignior affectus. Petiit à me D. Polyander Epithalamium. nec denegavi. mitto, ut legas, sed ea lege, ne rideas. Vale Vir clarissime & amicorum candidissime. Ubi Amstelodamum excurrere lubebit, quod ut lubeat, rogo, cave aliud tectum subeas, quam hoc meum. puto enim & amicitiae & cognationis jure hunc honorem mihi deberi. Idem de uxore ac liberis intellectum volo. qui omnes à me ac uxore mea salveant. Amstelodami, 20 Maji 1631.
[p. 400]
VIr clarissime & cognate dilectissime,
Prodeunt denuò Poëmata mea, sed typis elegantioribus excusa, fronte picta, cauda, ut vides privilegiata, ut jam quantivis videri possint. Tibi cum nihil hactenus nugarum mearum negaverim, etiam hoc qualecunque χάρισμα [donum] offero: non ut poëticae artis documentum aliquod apud te deponam, verum ne quod amici officium in me desiceres. Addidi exemplar D. Heynsio inscriptum, quod velim per occasionem ipsi exhibeas, aut per filium, si mavis, mittas. Nos hic fupino otio iruimur, usqueadeö, ut invifà primum delidia jam placere incipiat. Vobis Academicis hanc felicitatem debemus, qui dum litem movetis Amstelodamensibus, nobis minus, ut verum fatear, graves estis. lampridem scripsit mihi Nobilissimus Mylius, vocatum à DD. Curatoribus Cl. Salmasium, neclevi id se auditione habere: sed addebat Praesidem Cromhoutium hoc omne ignorare. Id si verum est, etiam hoc exemple discimus, non Principum sblummodo, sed & Doâorum majorem clonginquo reverentiam esse. Domestica &quae ad manum sunt vileicere ac aestimari minus. An Vinnius tibi collega obtigit? Ita nuperaudivi. Grotii uxor hic aliquot dies commorata cum fratre Reigersbergio quaestore, jam discessit. At quantis ausis, vir [p. 401] patriae amantissime excidimus. qui Flandriam pene totam spe devoravimus. Ita molitiones maximas levissimis casibus eludit fortuna, ludum suum insolentem ludere pertinax. Iam hoc agimus, uti aeraria nostra & hostium ingentibus impensis flagellemus, quo hinc inde exhaustis Inducias extorqueat potentissima imperatrix ἀνάγκη. [necessitas.] Vale vir doctissime & charissime, uxorem, socrum, liberos, etiam ubi occasio fert D. Vorstium plurima salute imperti. Amstel. 23 Iun. 1631.
IAm nuper praeclaro illo tuo opere me beasti, clarissime Pontane, in quo magnitudinem rerum gestarum pari industria & labore mihi aequasse videris. Dignus & Regum favore, qui regibus digna scripis, & luci asseris res ab hominum memoria remotissimas. Nobis non ea scribendi vis, est, nec animus tantis laboribus exantlandis par. Mihi spiritum Latiae tenuem Camoenae, Parca non mendax dedit, & malignum spernere vulgus. Aut cum serii sumus, in Philosophorum dumeta digredimur, & veteris aevi placita meditamur, quid Peripatus, quid Stoa decreverint. Ita suis quisque studis ducimur, aliique laboriosius, alii amoenius ocium sectamur. Ego nec possum nec volo esse clitellarius. Quod ut credas, mitto poëmatum meorum novam syllogên. [collectionem.] Non hic à prima origine, à [p. 402] Frontonibus aut Canutis res Danicas arcesso, non regnorum Septentrionalium ortus & occasus gravi oratione enarro, sed otiosae mentis commenta vinculis adstringo non necessariis. Tu, qua es humanitate, munusculum hoc literarium lubens accipe, & communibus studiis fave. Censuram tuam non deprecor, ut qui scias, poëtis familiare esse, dormitare, & cespitare, praecipuè ubi per abrupta & salebrosa circumducenda est oratio. Nos hoc jam agimus, ut nascentem hanc Scholam adornemus & legum fulcris stabiliamus, quem in finem rogo, ut exemplar mihi mittere digneris legum Scholae vestrae Harderwicensis, ut in usus nostros transferamus ea, quae accommoda huic scholae ac reip. videbuntur. Non erit, ut nostra vicissim officia aliquando, frustra exigas. Vale, 24 Iun. 1631.
TAntum tibi animi ac fiducia esse, Amplissime Kinschoti, ut post primas nuptias ad secundas transire audeas, equidem gaudeo. Similis ex iis, qui à primo naufragio superstites, denuò procellosum mare conscendunt. Etiam iis, qui equo in acie excussi, arrepto alio pugnam restaurant. Nec tamen sine Theologorum exemplo facis, quod facis. Qui tecum quoque huic uni possunt succumbere culpae. Alia fateor mens fuit Vespasiano Imperatori, qui ne Tito ac Domitiano filiis novercam superindu- [p. 403] ceret, secundas nuptias odisse & fugisse dicitur.
Non desunt, qui Divum Hieronymum objiciunt, qui multa in secundas nuptias, & quidem acriter satis, suo more, scripsit. Verum cum mulieres illa potissimum tangat disputatio, non est quod animum tibi expectoret patrum autoritas. Sunt qui ita argutantur: a muliebri sexu plus castitatis & pudoris: a viris plus constantiae &c prudentiae requiri: priorem insaniam ab aetate esse, ab affectu & rerum humanarum imperitia: posteriorem a consilio proficisci, ut affectata videri possit, & latam habere culpam. Qui iniquius rigidiusque philosophantur, ajunt, eos qui ex priore conjugio liberis aucti ad secunda vota transeunt, manibus suis in propriam domum dissidiorum facem immittere; qui vero lenius, secundas nuptias permitti magis, quam probari volunt. Quicquid sit, Kinschoti, me judice, nec in divinas nec in humanas leges peccas. Quare cum severa Didone agnosce veteris vestigia flammae, quam hominum pectoribus accendit vis superior. Si matrimonii finis est liberorum procreatio, si voluptates castigari honesta ratione fas est; si solis esse, malum; omnia certe haec non minus secundis quam primis nuptiis, haberi possunt. Macte nova virtute. Habes philosophum patronum. Petis, ut nuptias tuas carmine prosequor, & quidem heroico; quasi Aeneae in Turnum irruentis furor describendus esset, aut commissus cum Hectore Achilles. Itane heroï- [p. 404] cum esse putas, synousiázein? [coire?] Puto ego hic socco potius incedendum, quam cothurno. Licet in haec sua praecepta peccent poëtae saepius, & ego peccaverim non semel. Vellem tibi obsequi, sed in novam urbem translatus, sentio id poëtis accidere, quod plantis, quae in aliud solum translatae, aut novi aëris insolito appulsu, exarescunt. Et sane poteris sine vate te virum praestare. Non eget classico veteranus, aut flantibus à tergo ventis ipse Aeolus. Si qua Aönii liquoris guttula superest, id omne in illud tempus servem oportet, quo victor ad suos redibit Fredericus Princeps. Nisi fortè superis secus videbitur, ne secundis efferamur insolentius. Non desinam tamen absens tibi praecari conjugem facilem, & liberis tuis novercam, sine Maronis epitheto. Vale suavissime Kinschoti, & grande illud Principum monitum à lecto ne alienum puta: speûde bradéôs. [festina lente.] proprid. Cal. Iul. 1631. Amstelod.
ET gaudii pariter & doloris materiam mihi praebuerunt literae tuae, Conringi doctissime: Gaudebam, cum de honesta tibi condicione prospectum intelligerem. At dolebam eò tibi abeundum, ubi & corporibus gravis incubat Mars, & conscientiis rigor Ecclesiasticus. Expertus didici, nulla vincula durius premere, quàm quibus generosissima illa animae vis, qua [p. 405] sapimus, qua Deo vivimus, invita constringitur. Corporis compedes & numellas patienter ferat sapiens, modo animo sit suus nec alterius juris. Quod si contrà quam sentiat, sentire se simulet, Phalaridis se tauro includi putat, & intus lentè torqueri. Non ignoras mecum, Confessionis Augustanae Theologos (paucis exceptis) rigidissimos esse dogmatum suorum exactores. Et tamen partes sunt ac membra unius Ecclesiae Christianae ac Catholicae. Et sicubi judicio vel tuo vel meo hic illic fortè aberrent in non necessariis ad salutem, tolerandos tamen & pro fratribus agnoscendos arbitror, nec secedendum temere ob istiusmodi errores ab illorum Ecclesiis, qui se iis junxerint. Scio alium fidelium, alium docentium publicè rationem esse, & ab his plura scitu necessaria exigi, quam creditu, ut vivere inter tuos possis privatus, sine conscientiae labe, licet publicè loqui non ita sit facile. Sed video ab eorum dogmatibus te minus abhorrere, à quibus hic loci vultum avertit cura publica. Ideoque parum tibi praesidii solatiique à neglectis desertisque hominibus polliceri possum. Soli Amstelodamenses hac parte aequius mecum egere, & veterem morem novo exemplo comprobavere. In aliis Hollandiae civitatibus quum boni cum malis, duri cum mitioribus, libertas cum servitute, moderatio cum immoderatione luctentur, spem ejus fortunae, quam optas, qui tibi facere audeam? De aliis ad hanc Scholam vocandis Professoribus nihil decre- [p. 406] tum, nec decernetur propediem, cum etiam super hisce ipsis praeludiis, & Scholae initiis litem nobis moverint Leydenses. Tecum delibera, quid facto opus sit. Si non ferant res tuae, ut diutius hic subsistas, omnino suaserim, ut oblatam condicionem accipias, modo salva possis conscientia. Ea invita quicquam te aggredi nolim. De caetero Deum Opt. Max. rogo, ut eam tibi porrò mentem inspiret, quae Ecclesiae Christianae mirum in modum discerptae pergat condolere, & de remediis tantorum malorum audeat cogitare. Horum nullum aeque conveniens, ac illud, quod prae manibus habes de Articulis fidei ad salutem necessariis. Spartam tibi elegisti, hanc orna. Ita tibi ac studiis tuis benedicat ille, cujus causam illo opere agis. Vale, 3 Iul. 1631.
VIrum istum consularem, clarissime Episcopi, probè novi & probum. Primos pueritiae annos cum illo transegi, ea in urbe, quae ad Helium ostium sita est, cui animi mei culturam omnem debeo, & sementem ejus, quam nunc refero, messis. Schola nostra lentis passibus procedit, tum ob operariorum negligentiam, tum ob litem à Leidensibus illi motam. Haec cum Curiae arbitrio permissa sit, expectamus verbum irrevocabile. Interea ociamur & feriamur, & mercantium vultibus adsuescimus. Mirum, quan- [p. 407] to hic fastu incedant Phryxaeae istae oves. Vix meus sum, quoties Pelopas istos adspecto & Midas, grandesque gradum grandire Lucullos. Non sola scientia inflat. Etiam splendidioris luti possessor quantivis se precii putat, prout turgent loculi, turgent isti terrae filli, & cornua sumunt. quod noto, ne me temere scripsisse putes, me mercantium vultibus adsuescere. Iuvenem, quem mihi commendas, quod attinet, hoc te scire volo, nullos me in convictum meum studiosos posthac recepturum. Uxor convicturum quotidianis molestiis Leidae attrita otium divos rogat. Etiam aedium ea hic est ratio, ut pluribus alendis minus idoneae sint. Scholae nostra fama jam Suecos aliquot & Polonos nobiles huc excivit. Aderunt & aliunde alii, ubi lectionem fiet initium. Privatim docere occaepi. sed ex Cathararum genere adsunt pauci. Cavent à nobis, tanquam ab ulcere. Audio denuo à Synodicis nova fulmina in vestri ordinis homines cudi, quibus in vos arment Ioves hypsibremétas, tà hypértata dômata échontas. [ex alto tonantes, & summa tenentes domicilia.] ergo si tauri essetis, evaderetis sine noxa. Vale. 12 Iul. 1631.
INgenti me gaudio perfudit, clarissime Uytenbogarde, allatum ad nos de liberatis captivis nuncium. Bene habet, tandem luci ac libertati pristinae restitutos lucis ac libertatis Evangeli- [p. 408] cae praecones. Quod à Procerum patriae nostrae facilitate impetrari non potuit, ab ingenio tandem impetravere. Et hoc recte. Libertatem juris naturalis esse perhibent Iurisconsulti. Illi ergo studere fas est, quotquot naturam ac sui amorem non exuere. Excessere omnes adytis, aut potius carcere, alteri adhuc inclusi, è quo liberationem tantopere optavere Platonici, tantopere andrôn apántôn Sôkratês sophôtatos. [omnium hominum sapientissimus Socrates.] Ex illo humana industria erepti sunt; ex hoc sola mors eruet, ubi summo liberatori visum. In illum reverti possunt, in alterum illum, ubi semel exierint, redire non dabitur, captivitatis puta titulo. Ego liberatis, & aëre nobiscum liberiore fruentibus gratulor, nec futurum spero, ut posthac patria nostra pergat paradoûnai. [prodere.] Videbaris postremis tuis ad me litteris aliquid petere velle, si quando tertiam Poëmatum meorum editionem adornarem. Fac sciam, quid velis. Nihil est quod tui causa, & non suscipere libenter, & perficere cupiam. Voluissem in iis meminisse Herois istius, cujus sanguine ferrum irrubuit, necnon tui & aliorum. sed non licuit, quoad Leidae mihi vivendum fuit. Optime novi, quid officii mei sit. sed alibi metus, alibi muneris ratio prohibent facere, alias facienda. Vale Vir clarissime & prudentissime, cum uxore & familia. Amstelod. 24 Iul. 1631.
[p. 409]
In liberationem Captivorum Remon-
strantium.
QUos tristes tenebrae, formidatique penates
Ferrataeque diu detinuere serae,
Absolvit nox una viros. Sic, victa dolore,
Ipsa sibi pietas repperit arte viam.
(5) Et quod non potuit precibus, jam perficit astu,
Fortunae vindex ingeniosa suae.
Claudite, Idumaei, vastâ sacra funera petrâ,
Et tumulum armiferis cingite militibus.
Claudite vos Christo famulantia nomina, Belgae.
(10) Et captos totis cingite fluminibus.
Nil agitis. cessere duci custosque, foresque.
Iam famulis, illo vindice, claustra patent.
LIteras tuas una cum Poëmate mihi tradidit Martialis quondam editor Lentulus. liber hac periphrasi communem nostrum amicum designare, ut in curandis etiam tuis eum lentum fuisse scias. Quas enim ad me exaravisti 30 Iunii, mihi traditae sunt 25 Iulii. Ipsius ergo negligentia factum, ut suavissimis tuis Elegis tam diu caruerim, quorum lectione visus fui mihi non solum juvenescere, alter veluti Phaon, verum propius tibi jungi, & totus intra pectus tuum recondi. Vis judicium feram de carmine, de autore, de utroque? Illud acrior tuus erga me amor secundo pectore extudit, expolivit eruditio sin- [p. 410] gularis, ut non alio ore Veneres omnes, Gratiaeque loqui possent. Merum ubique mel & ambrosia. nullibi non favos reperio & stipatas nectare cellas. Non amicos suos cordatius absens Naso, non abeuntem Virgilium magis sollicite Horatius, aut Messalam suum blandius allocutus fuit Tibullus. Expedit vel hoc nomine abiisse me, ut tam rotundum tibi & numerosum carmen impararet dolor. Magnum aliquid & excellens parturit affectus, ubi cum ingenio & bona mente in gratiam redierit. Felicius parere solent matres, cum partus dolores ingravescunt. Nec aliter poëtae, affectu vel amoris vel irae commotiores, praestantius enituntur carmen. Accidit & hoc tibi, mi Schreveli, absentis amici impatientiâ. Elegos istos impetu fudisti, in quibus disertior es, ubi doles; erectior, ubi querelas iteras, & vitae inter nos hactenus suaviter & honestè actae imaginem depingis. Et nescio, an non obductam penè cicatricem refricueris. Sane commovisti me non parum, & Leidae novum desiderium concitavit tragicum illud tuum, & crebris singultibus repetitum, vale. Delectas amicum tuum, & luctu imples: praesentem te mihi ostendis, interim absens immoderatius laudas, omnium illaudatissimum; gratularis meliori sorte aucto, & juxta à te divulsum doles. quas ipsas antipháseis [contradictiones] facile conciliabit, idem ille, qui eas dictavit, amor. Sciet posteritas, si forte ad hanc seculi favore pervenient nostra, quanto alter alterum amore dilexerimus, [p. 411]
qua fide, concordia, facilitate una vixerimus, etiam ringentibus iis, quibus ob amicitiam nostram & quotidianam familiaritatem oculi doluerunt. Expectas, ut per ferias caniculares ad vos excurram. sed qui audeam, cum hactenus fuerim desidiae Professor, nec ullo adhuc merito me Reip. huic probaverim. Gloriosius ad suos reverti solent Duces, ubi aliquid indole sua dignum dederint. Etiam me forte tibi gratiorem stitero, ubi non nomine solum, sed re Professorem compellabitis. Tu potius feriis vindemialibus, quae vestrae sunt, huc gradum accellera. Praemonitus de adventu occurram venienti ad eum locum, ubi Harlemenses tui jus dicunt, ub scaphae terras trajiciunt, & saltum faciunt. Vale Vir doctissime & amicissime, uxorem liberosque plurima imperti salute. Etiam D. Professorem Heurnium, Doctore Delmanhorstium, D. Altena collegam tuum, aliosque Pomeridianae sectae viros, saluta. Amstelod. 26 Iul. 1631.
DUplex tuum munus, anni primitias, accepi Petiti dilectissime; alterum meo, alterum uxoris meae palato, delitias fecit. Videris annuo aliquo tributo, ac veluti emphyteusi veterem amicitiam obsignare, ne ejus forte oblivio subeat. Laetor autem praesentis tuae benignitatis causam προκαταρκτικὴν [inchoantem] fuisse felicem uxoris tuae partum, quae dum filium effu- [p. 412] dit, tu liberale tuum pectus effundis. Sic disco verum esse, quod Scholastici ajunt, omne bonum esse effusivum sui. Filioli tui natalibus ea comprecor, quae & optare & sperare fas est. Ne verum sit in illo, quod canit Horatius, Aetas parentum pejor avis tulit, Progeniem vitiosiorem. Nec sinat Deus, ut aliquando tibi extorqueat illum Homeri versiculum, quem Augusto extorsit male adoptatus Agrippa:
Αἴθ ὄφελον ἄγαμος τε μένειν, ἄγονός τἀπολέσθαι.
O utinam coelebs vixissem orbusque perissem.
Quin potius in familiae tuae, ac parentum solatium pariter & subsidium adolescat. Si parentem refert ea corporis parte, qua mas est, uti minus graviter scribis, referat aliquando eundem ea quoque parte, qua Philosophatus olim es, cum Iustitiae causam publicè cum laude assereres; referat ea parte, quae probitate, morum candore, facilitate, humanitate, aliisque virtutibus optimorum virorum albo te inscripsit. Talis ut fiat non sola dabit natura, quae ex propagatione sperari potest indoles, verum ad naturae benignitatem si accesserit sollicita educatio, praeclarum aliquid & excellens expectare dabitur. Non haec scribo, ut te officii tui commonefaciam, verum ne officio meo non satisfaciam. Philosophi est docere tum ea quae scire, tum quae agere oportet. Puerperam tuam jam afflictam (& hoc à Philosophia minimè alienum puta monitum) verbis mellitissimis & basiolis suavissimis subinde recrea. Pelias hasta es [p. 413] mi Petiti, quae vulnus infligit idemque sanat. Vale & uxori meo nomine bona verba dicas. 11 August. 1631.
188. ABRAHAMO DOMINICI LEEUWARTIO. |
LAetiorem catastrophen exspectaveram istius actus, quem coram spectavimus. Verum aliter visum illi, cujus arbitrio res vitae ac mortis geruntur. Post abitum tuum visus mihi fui tristes exequias filioli tui, etiam trans mare, prosequi. Adeò me affecit pueruli calamitas. Quam dum cogito, indignor naturae, quae ea lege nos nasci voluit, ut exquisitissimis modis cruciaret. Alium tumescentes in abdomine aquae, alium nata in ipsis visceribus animalia, alium flagrantes febrium faces exstinguunt. Attamen inter tot moriendi genera, nullum aliud à Deo deprecor ardentius, quam quod à calculo est. Cujus doloribus dicendis, quae par oratio inveniri potest? Filiolo tuo bene est. Si convaluisset, potuisset eidem malo denuo implicari. Ita spem metumque inter sensisses longe te citra vota tua stare. Brevi epigrammate ejus fatum ploravi. Grandia loqui non potui, quia de puero sermo erat. Tu boni consule, & fruere memoria prolis nuper afflictissimae, nunc beatissimae. Vale. 10 Aug. 1631.
[p. 414]
ADhuc inexorabiles sumus uterque, Episcopi clarissime, ego & uxor. Licet meam citius pertinaciam, quam illius expugnaveris. Quod si quam maximè vellem convictoribus aedes meas aperire, non nisi duobus locus esset. Qui numerus plus dispendii, quam compendii afferret rebus meis. Alias causas jam non repetam, nec arcessam altius. Quamobrem rogo, ne ulterius facundiam tuam explices, & de arietibus cogites, quibus impetas Capitoli immobile saxum. Fortè proximis Calendis Maji, ubi aedes ampliores nacti erimus, cum illis consilium mutabimus. Interea promovendis studiis juvenis istius, quem commendas, non deero, qua publice, qua privatim. A Comitiis Ordd. proximis, Episcopi clarissime , nihil causae communi metuo. Ingens erit malacia, ubi Amstelodamenses cordatius loqui in animum inducent. Audio hic decretum esse, ne posthac Edicta illa in Remonstrantes rata habeantur, aut executioni mandentur. Haec turbis, odiisque materiam praebere, & facem dissidiorum motibus novis accendere. Ita futurum spero, ut idem ille, qui fluctus hosce aliquando movit, Neptunus, eosdem tridenti suo componat, & Aeolios fratres in ordinem cogat. Vale Vir clarissime & doctissime. Uxorem, D. Couwenhovium aliosque amicos & collegas meo nomine saluta. Raptim. 10 Sept. 1631.
190. ANTONIO OETGENS VAN WAVEREN. |
AMplissime vir,
Gratulor te cum legationis tuae sociis incolumem in Stormariorum metropolim appulisse, quo Federatorum Ordinum jussis destinabaris. Faxit Deus, ut pericula terrae marisve emensus talis ad nos redeas, qualis abivisti. Nec enim istiusmodi tibicine Respublica, nec Mecoenate nascens Schola carere possit. Illud miror, adeo te studiorum cura affici, ut etiam extra patriam positus, eam nondum deponas, & de iis benè mereri studeas, qui alibi nati apud nostrates eruditionis incrementa sperant. Quae rogatu ampliss. viri N. Gernertsii Syndici Hamburgensis petis, aequissima sunt. Professorum Leydensium nemo est, qui studiosos in convictum recipiat. Civium nemo non, & hi plebei ferè omnes, nullo salubrioris scientiae succo tincti. Quae de Germaniae porro rebus scribis, non iniquis hic auribus excepimus. Maximis successibus bellum gerit Suecus, & seculi sui spem superat invictissimus Rex, in cujus magnitudine constituenda virtus cum fortuna decertare videtur. Nec tamen, qui quorundam mos est, triumphum Regi decernere ausim. Aliud est praelio superiorem esse, aliud bello. Acuit saepe fortitudinem desperatio, & animos resumunt, quorum infamiae comes it ruinae metus. Austriacorum consilia uti lentiora sunt, ita & certiora. [p. 416] Nec nos hic infeliciter pugnavimus, intercepta hostium classe, quam malis avibus duxit Iohannes Nassovicus. Illam victoriam versibus celebravi, quorum exemplar mitto. Vale Vir amplissime & humanissime. Amstelod. 20 Octob. 1631
VAlde me perculit casus optimi juvenis Thomae Honerdi, utriusque nostrûm amici, quem apud Genuates in sacras manus incidisse scribis. Monstrum illud S. Inquisitionis nocte volat, coeli medio, & quot corpore plumae, tot vigiles oculi subter. Non dubito, quin famuli scelere ac perfidia delatus fuerit. Nam qua est aetate & prudentia, ignorare non potuit peregrinantibus echemythían [silentium] convenire. Evadet tandem, sed non sine impensis & parentum dispendio. Eandem aliquando sortem expertus fuit Dominus van Loo, importunè, cum illic esset, facundus. Non inconsultum arbitrarer, si literas D. Heynsius det ad Holsteinium praefectum Bibliothecae Vaticanae, ut si forte Romam abducendus sit, pro Honerdo intercedat. Solent namque istiusmodi negotia felicius saepe confici privatis intercessionibus, quam Principum, qui in partibus sunt. Sentit hoc Realius noster, cum Viennae detineretur, cui Ordinum imperiosiores literae nocuere, profuere verò quam maximè Catholicorum quo- [p. 417] rundam Amstelodamensium ad Patres Iesuitas familiares literae. Scripsit mihi Hamburgo ampliss. noster Consul A. Oetgens, Germaniam universam ad nuperam regis Suecorum victoriam contremere, & Erphordiam jam, Thuringae metropolim, occupasse. Tillius exercitus reliquias colligere dicitur ad Visurgim. Hamburgenses, dum incerta belli cogitant, Caesari magis quam Sueco favent. Regem parva primum, & exigua militum manu molientem contemsit Caesar; jam majora molientis impetum vix sustinet. Duos istos Soles Gustavum & Ferdinandum non fert Germaniam. cedendum erit alterutri vel armis vel fato. Vale amicissime & tuos saluta. 1 Nov. 1631.
VIr amplissime, cognate dilectissime,
Vidimus hic maledicum istud carmen I. Westenburchii, Aretalogi Dordraceni, adjectum Thesibus Polyandraeis, quo non solum in Remonstrantes, vulgi hactenus fabulam, verum etiam in Rectores hujus urbis impudentius debacchatur. Scio hîc lectum esse in Consessu Consulum nostrorum. Qui non tam praeconis istius audaciam mirantur, quam quod scripta istiusmodi thesibus suis subjungant Theologi vestri, quin & valvis Academicis affigi sinant. Forte & hoc Perseverantiae sanctorum kritèrion [indicium] esse putant, tàs dóxas blasphê- [p. 418] meîn. [dignitatibus maledicere.] Non deerunt hic poëtae, qui carmen istud simili perfricabunt sale. Qui sapiet, abstinebit à contactu. Grotium nostrum appulisse non ignoras. In illum novis animis insurrecturi videntur, quibus aegrè est hic conspici hominem, causae innocentia & invidendis virtutibus subnixum. Nescio tamen, an rebus suis vir prudentissimus benè consulat, quod Gallia deserta, in qua maximum est ejus precium, hic se hostium suorum furori & invidiae denuò objiciat. Interim benè ominor, & post tempestatem spero affore alcyonia. Iam in procinctu est, uti de Schola nostra pronunciet Curia. Quanquam ea res me minus sollicitum habeat, quam collegam meum. Scribit ex Anglia Vossii filius, illic militem conscribi Regi Suecorum in subsidium. Is pergit aristeúein, [bene rem gerere,] & Episcopali mitra ab Herbipolensibus donatus, ad Augusti exemplum, Imperatorem simul & Pontificem aget. Tempus est, uti sua convasare incipiat Palatinus, & de repetendo Palatinatu cogitet. Vides quam benè de rebus communibus & salute publica sperem. Affinem tuum Zeistium hac vespera apud me in coena detinui, nec passus fui eum sine meis ad Te litteris abire. Vale Vir clarissime & charissime. Uxorem, socrum, liberos salute. Amstelod.. 15 Nov. 1631.
[p. 419]
DOctissime Niendali,
Coepit non leve tui esse apud me precium, cum disticha illa pauca fortè legerem, quae Itinerario D. Erpenii praefixisti. Videbantur mihi sapere erectius ingenium, nec carere acumine ac genio, quem in Poëtis quam pluribus desideramus. Itaque judicavi jam tum, si studium hoc excolere diligentius animus tibi esset, praeclarum aliquid te ac dignum tua indole scripturum. Nec fefellit me mea divinatio. Scaldis tuus devictus fidem facit, nihil de te sperari posse, quod non ipsam spem superet. Ostendisti illo poëmate, nec à poëtica inventione te destitui, nec à dictione, nec à gravibus istis sonis, quos Epicum carmen exigit. Perge isto pede, & summorum poëtarum, quos prisca aetas tulit, vestigiis insiste. Illos postquam admirari coepi, senti me non parum in istis studiis profecisse. At jam canendo fessus barbiton ad Palladis aedem suspendi. Tu prodi in theatrum & emerito succede novus vates. Argumentum suppeditabit Patria, Princeps, & felicitatis publicae privataeque donator Deus. Vale Niendali doctissime & humanissime. Amst. 20 Nov. 1631.
IAm vidisses me, virorum doctissime, & cognatorum charissime, nisi ex relatu, nescio [p. 420] cujus, intellexissem, apud vos esse Avunculum tuum D. Regemorterum, qui cum venire non soleat
sine appendicibus & apparatu, nolui familiae tuae numerum hoc tempore augere. Praesertim, cum & hyemis inclementia & uxoris tuae ac meae non dispar condicio idem mihi, quod tibi, suaserint. Verebar insuper, ne dum apud vos sum, Curia forte contra nos pronunciaret, & sic ludibrium quibusdam vestrum deberem. Ut verum fatear, jam me Leidae desiderium capit, & tui praesertim, quem inter amicos complures habui non uno nomine primum. Non poterit sermonibus nostris deesse materies, sive laetam, sive non omnino laetam voles. Nec enim prorsus ex voto bonorum eunt res publicae, nec prorsus praeter votum. Senatus noster Scholastica jam se lite expedivit. Superest alia, quae longius Syrma trahit, propter illos gggggggπ_π, [longa trahentes pallia,] si Troadum epitheto alludere liceat, ad Calchantes nostros. Nempe expectamus indies, uti in Presbyterio locum sibi eligant illi, qui apud nos Mosen repraesentant, quem libri tui titulus, optimo exemplo, Aaroni socium facit. Hoc si ferrent Ecclesiastae Amstelodamenses, posset sine motibus res haec abire. Quia Aaronis mentionem feci, libet referre quorundam anxiam nimis subtilitatem. Quiritantur Mosen in titulo libri tui a sinistris stare, Aaronem a dextris, ac si huic primae, illi secundae in populo Dei partes tribuerentur. Sed haec non sunt curae Hippoclidi. Interim gaudeo Curiae utriusque Senatores Amstelodamensium institutum probasse. Minus invidiae ac quaerimoniis obnoxium esse solet, quicquid a potentioribus jure geritur. Peripatus nostra propediem sua forma spectabitur. Erectus est suggestus, exspectatur doctor. Lectionum initium fiet, ut opinor, ante Calend. Febr. sub Consulum, quos praesente anno habuimus, auspiciis. Utinam illud Scholae huic decus affere possem, quale afferri a Professore par est. Annitar pro virili. Nec deerit laboribus meis summum Numen. Libros tuos de Republ. Hebraeorum, ut omnia tua, exosculatus sum. Magnum illorum hic apud non vulgariter doctos precium est, tum ob observationes Thalmudicas, quas apud ipsos autores legere cujusvis non est, tum ob dictionis Romanae, qua omnibus hujus seculi doctis praecellis, puritatem. Ego, quae Philosophorum pulpam sapient, hac aestate, si Deus siverit, reponam. Libros meos de Sceptica Philosophia, oppositos libris tribus Pyrrhoniarum Hypotyposeon Sexti Emperici, magnam partem absolvi. Si trimestre adhuc feriari licuisset, potuissem absolvere. Sed nolim haec alios scire, ne videar aliquando, operis minus eruditi expectatione, vos detinuisse.
Vale Virorum summe, & domesticis omnibus salutem imperti. Tua feliciter pariat, nec mea infelicius. Si Imperatores essemus, sat multis munimentis insisteremus. Amstel. 28 Dec. 1631.
[p. 422]
BInas tuas literas accepi, Cogatorum charissime, & celeberrime, quarum prioribus adjunxeras pyxidem unguentariam pro quo munere gratias tibi agit uxor & uxoris maritus, quem non potes non nosse.
Illa jam meliuscule habet, postquam _πggggggg [apostema] aperuit chirurgi novacula. Dolendum profecto facilem istum sexum tam difficili, ac crudeli egere curatione. Quid facias? ex primae matris transgressione, haec matribus nostris incumbit calamitas, ut etiam de illis verum sit dicere, πgggggggπ π, &c. [saepe enim tota civitas.] Infans, Iacobus nomine, athletice valet, & nocturnis clamoribus aedes meas implet. totum diem stertit, securus quid Tiridaten terreat. Divisum imperium habet cum reliquis mortalibus, qui noctu dormiunt, de die vigilant. Misi nuperrime tibi per Doctorem Tollium exemplaria orationis meae incompacta, quod inofficiosum officium rogo boni consulas. Festinabat ad vos amicus iste, itaque dabam illi, prout ad manum erat, sine veste Dianam, oblitus & officii mei & honoris vestri. Lis Ecclesiastica, Senatum inter & Presbyterium hactenus exagitata, ex voto Magistratus composita est, intervenientibus Synodi Delegatis. Transactum his condicionibus: uti ad Calend. Maji proximas ggggggg [consessum] differat Senatus: quae super hac re acrius ex umbone disceptata fuere ggggggg [oblivio] aboleat, praeterea ut sententiam dicant Senatus delegati deliberativam, non decisivam; denique ne in Ecclesiastico ordine quicquam bene positum innovetur, & sic hi motus animorum, atque haec certamina tanta, pulveris exigui jactu compressa quievere. Quam apud vos animose pro famulo peroraverit Razivillius, intellexi. Ita Agamemnonem allocutus fuit commotior Achilles. Rectoris tibi munus & dignitatem gratulor. Non alius istas magnificentiae partes obit dignius graviusque. Rectoratum tibi opto facilem, & qui sine magnis motibus tibi & Academiae decurrat.
Vale Vir clarissime & dilectissime. Uxorem liberosque meo & uxoris nomine saluta. Amstel. 14 Febr. 1632.
VIr clarissime ac cognatorum dilectissime,
Non sinunt me diutius elinguem esse publica gaudia, quibus luculentam materiem praebuit haec aestas, sub Principe feliciter forti & prudenter audaci.
Iam Musis aeger & tristior valedixeram, abdicaveram a me Phoebum, Gratias omnes, & studia ista amoeniora, quibus impensius me addictum fuisse profiteor. Verum uti Miltiadis trophaea somnum adimebant Demostheni, ita mihi veternum excutiunt Principis nostri stupendia usus, ac felicissimi successus. Malui balbutire & dissonum epos scribere, quam obmutescere, praesertim cum non dessent hic, qui hortabantur, ne grande hoc Reip. nostrae incrementum indictum sinerem. Tentavi itaque veterem cantum, qui si minus placebit exactis ad omnem elegantiam auribus, officio tamen pietatis, & profusioris in Patriam & Principem affectus probari forte poterit. Voluissem limatius esse, quod scripsi, Poemation, sed non vacat longius hisce studiis immorari. Πάρεργα [operis accessiones] nunc sunt, quae olim cum otium abunde suppeteret, ἔργα [opera] fuere. Quamobrem Areopagitica judicia deprecor, & Minois frontem. Non semper tonat Iuppiter, sed subinde murmurare in nubibus contentus est, nec fulminat semper, sed & leviuscule fulgurat. Quae amicis inscripsi exemplaria, velim per filium aut ancillam exhiberi, ubi commodum fuerit.
Vale Vir clarissime ac praestantissime. Uxori liberisque, D. Heynsio, Vorstio aliisque collegis salutem plurimam uti dicas rogo. Amstel. 1 Sept. 1632.
COgnatorum clarissime & charissime,
Venerunt ad nos filii tui salvi & incolumes.
Exhilarabar ipsorum conspectu, & videbar mihi jam aliquatenus te frui posse. Gaudebat non minus Casparus noster, qui jam animo ad vos cogitabat. Feriae sunt trivialium Scholarum, & dies hosce aliter quam feriando transigere nefas puerulis videtur. Itaque non est quod operose efflagites, ut eum Leidam excurrere patiar, quem missurus fuissem ultro, nec invitatum. Veniet, Deo volente, & cum tuis trigam faciet. Gloriabitur, opinor, se argenteo calamo donatum a Scholarchis, ob bene scribendi peritiam. Princeps noster hactenus urbes expugnavit; jam provincias deditione accipit: Gratulor & faveo egregiis Patriae successibus. Sed hoc in aurem Tibi dicere ausim: Aut jam debellandus omnino est hostis, & ad pacis conditiones compellendus, aut exhausto aerario debellamur ipsi. Amici, dicebat veterum aliquis, si sic iterum vicerimus, periimus. Excrescunt in immensum rationes & nomina publica. Bene mecum actum puto, quod pro illis non spoponderim. Viderint πggggggg. [praepositi.] Nostrum est animis ac linguis favere.
Vale vir clarissime, & uxorem, socrum, liberos & amicos per occasionem saluta. Raptim. Amstelod. 20 Sept. 1632.
ARionem tuum inter aequoreos Deos canentem legi, amplissime Honerde.
Ita & Augustum aliquando inter Romanos suos, Apollinis habitu consedisse opinor. Ficto Arioni favit olim mutus piscis,
Quamvis mutus erat, voci favisse putatur Piscis, Arionia fabula nota lyra.
At ego cantui tuo faveo, non exemplo muti delphinis, sed ejus qui carmini tuo potest ggggggg, sive linguis favere. Imperii nostri momenta prudentiaeque civilis voces, veste involvis poetica. Prima & summa rerum nostrarum exequeris, & Duces laudas, per quos hactenus inconcussi stetimus. Utinam haec intelligere concessissent aequiores Musae Principi, cujus illa laudi destinasti. Meruit inter astra referri Delphinus Arionis sospitator. Quamobrem nos majore jure te Principum Encomiasten Dis Superis miscebimus. Arionem citharaedum morti subduxit piscis. Tu tenebris & oblivioni longe majora nomina. Videris mihi a senecta vires capere, & a canicie dicendi scribendique vim. Qua aetate in aliis languet vatum furor, in te gliscit. Vere Arionii sunt versus tui, qui non solum doctissimos viros D. Cunaeum, Vossiumque affecere, sed & ipsos castrenses Delphinos demulcere queant. Gratias Tibi ago maximas, quod meis quoque auribus istum tuum citharaedum indulseris. Qualis sopor fessis in gramine: tale tuum carmen nobis divine poeta.
Vale Vir amplissime & doctissime. Salveat à me uxor, & filius mediis elapsus Achivis, Loyolitis volebam dicere. Amstel. 16 Octob. 1632.
[p. 427]
COgnatorum & doctorum celeberrime,
Poëma amplissimi Senatoris Honerdi Hagam ad autorem remisi, additis literis, quibus quid de Arione isto sentiam, exposui.
Iudicabis mecum & poetae ipsum partibus probe defungi, & juxta viri prudentis. Qui ne summorum Principum illustris memoria exolescat, Patris Auriaci laudes filiorum gloriae sociat. Utinam sicut inter aequoreos Deos canens Arion salvus evasit, & in terram expositus fluctibus subductus fuit: etiam Patriae nostrae aliquando contingat post bellorum tempestates in pacis portu respirare. Omnino mora opus est & belli remissione, ut quassam Reip. navem reficiamus. Audio Aeolos contra flare, nec ferre mitem Favonii aut Zephyrorum auram.
Vale vir clarissime & amicorum amicissime. 18 Oct. 1632.
200. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
NObilissime Haestrechti,
Scribit Horatius ad Iulum Florum in haec verba:
Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius, Augusti privignus scire laboro.
Ego verò non minus scire desidero, quibus terrarum oris degat Haestrectius meus, vir ad [p. 428] omnia summa natus, & ejus capax fortunae, cujus nec ipsos heroas pudeat.
Scripsissem jam pridem. Sed nescio an Dioecesis te habeat Trajectina, an Brabantia, an Hollandia. Si me sospitem esse cupis, fac me certiorem, ubi vivas, quomodo vivas & cum quibus vivas. Te incolumi sentio mihi quoque vires addi. Cum dubio nuper Marte obsessa esset Trajectum ad Mosam, familiarius, uti inter amicos fieri solet, confabulati sumus. Iam inclinationem in partes nostras fecit Mavors, & facta est ad Rempublicam nostram egregia accessio istius urbis expugnatione. Si dubitas, eximet animo tuo dubitationem omnem hoc meum Poema, quo Principis nostri heroicos ausus executus sum. Ubi a venatione te recolliges, illud lege. Videbis me non fraudasse debitis laudibus illos duces, qui pro rege Hispaniarum res praeclare gesserunt. Didici etiam in hoste laudandam esse virtutem. Quam vellem, ita visum esset superis ac terrestribus Dis, uti tandem coeant in pacis, aut induciarum federa Belgicae populi. Quid expediat, judicare non est meum. Supra captum poetarum sunt regnorum momenta. Illud tamen audeo eloqui, me praeferre tutam pacem pertinaci bello.
Vale amicissime, & fac videam propediem valetudinis tuae indices literas. 14 Nov. 1632.
[p. 429]
LIteras tuas, doctissime Fabrici, una cum Oratione tua mihi tradidit vir officiosissimus Vichevortius.
In literis omnia mihi placent, praeter ea, ob quae me tibi placuisse scribis. Nec enim illa in me agnosco, quae mihi affingis, nisi forte tu ea perspicere potes, quas in aliis potius, quam in me reperias. Quare superlativos tuos, quos in me congeris, amolior, ratus tutius mecum agi, si inter humiles positivos stem. Nam comparativis accenseri non minus odiosum esse nosti. Loquar tecum familiarius. Scribis te Hamburgensem esse. Verum aut ego vehementer fallor, aut nihil Saxonicum vel Hamburgense sapit tua dictio & scribendi genus. Germania superior, si pleraque ingenia spectos, hodie inferior jure dici possit. Te aliosque excipio, qui soli indole erectiores animos geritis, & inanibus sonis non contenti orationem componitis ad masculas periodos, in quibus nec nervos desideres, nec succum bonae mentis. Nec est quod febres, catharros aliasque sordes objicias. Optime a morbis & sordibus sibi cavent, qui istis mederi possunt. Gratulor Leidae, quae Encomiasten nacta est etiam inter peregrinos. Debebant lautius haberi, qui tam erudite, tam laute & copiose de Fame publica verba fecerunt. Audio te operam tuam addixisse doctissimo, & mihi amicissimo viro D. Swaerdecronio. Non poenitebit te hujus instituti. Frueris tali viro, quales si omnibus Scholis essent praefecti, uberiorem doctorum sementem referrent Batavi. Amicitiam meam, quam expetis, offero tibi dosi quam maxima, etiam ad libras. Valde hoc munerum genere liberalis sum.
Vale Vir amicissime, & me ama. 4 Dec. 1632.
QUanquam quod scribam non habeam, illud tamen scripsisse operae precium fuerit, me per triduum ex oris ulcusculo laborasse.
Adeo ut coactus fuerim a lectionibus abstinere, ut affectae parti quies esset. Sentiebam loquendo exasperari malum. Convaluit jam per Dei gratiam illa corporis particula, sine qua nobis non licet esse professoribus. Nolui hoc te ignorare, cum indulgens sibi fama exaggerare saepe numero soleat aliorum mala. At quantus, mi cognate, bellator, quantus heros occidit, morte quidem illustri, sed luctuosa Sueciae & universo orbi Christiano. Sic Decii occubuere, sic salvo exercitu & clypeo Epaminondas. Nisi de novo exercitus Duce inter Germanos & Suecos conveniat, recuperabit facile amissa Caesar. Multi Duces Cariam perdiderunt. Utinam in acie non stetisset, sed praeliorum periculis exemptus summae rerum se reservasset.
At nunc magna Ducis sub terras ivit imago.
[p. 431] E Gallia demum profugit regis frater, novas iras colligens, ob necem Ducis Montmorancy. Ego Principi ad suos reduci gratulor. Vale. 10 Dec. 1632.
BEnè habet, Nobilissime Hugeni, quod carmen meum Dîs Superis, inferis & terrestribus gratum fuisse nuncies. Licet quos tu inferos Deos vocas, apotheosi donare soleat & inter indigetes referre Romanus antistes. Nec tamen repugno inferos dici, qui in inferos imperium exercent, & pallentes animas modi evocant Orco, modo ad tristia tartara mittunt. Te verò ex eo loco subductum gaudeo, ubi vel peste vel armis itur ad generum Cereris. Saepius tui cura animum momordit, atque haesit sub pectore fixa:
Sive quis Antilochum narrasset ab Hectore victum,
Sive Menoetiaden falsis cecidsse sub armis.
Non quod credam te inter bellatores stare, sed quia castrensi morbo plurimos exstingui rumor est. Hactenus te servavit Apollo, & ut porrò servet propitius Deus rogo ac precor. D. Brosterhuysium, quem mihi commendas, totum in animo gero, & ubi oportunum erit, luculenta commendatione tradam iis, penes quos potestas est distribuendi munia publica. Factum etiam id ante per occasionem. Sed lentis hîc maxillis, non editur quidem, sed decernitur. Expectandus alius fabarum jactus. Non loquar explicatius. Mitto [p. 432] lachrymas, quas in amicissimi viri obitum fudi. Is Hamburgi fide conjugali egregiae Virgini obstrictus statim à sponsalibus obiit. Vale Vir praestantissime, & Barlaei tui memoriam sine subinde recursare animo. Amstel. 14 Decemb. 1632.
FEriae jam sunt apud nos, nobilissime Ploosi, & sicuti de rebus Patriae jam loqui cessant Irenarchae, etiam nos fibulam professoriae linguae ad dies aliquot imposuimus. Quare liberior & expeditior circunspicere coepi, quibus mihi ex officio scribendum putarem. Inter eos occurristi inter primos, quem & publica & privata merita arctius mihi junxerunt. Et licet nihil habeam curis tuis dignum scribere, tamen libuit, ne non scriberem. Intellexi in eorum te esse numero, quibus demandatae partes de induciis deliberandi. Grandis profectò illa provincia est, odio non minus quam gratiae obnoxia. Imus enim & hîc in partes Batavi, dum aliis pacis, aliis belli studia placent, aliis lorica, aliis toga, aliis tuba, aliis tibia; his clypeus, his pilea. Audio hic discrepantes valde & dissonas nostratium super hoc argumento voces. Quibus induciae displicent, his ferè nitumtur praesidiis: Illas ab hoste peti, quia adverso se Marte fractum videt, & terras suas excursionibus nostrorem patere: pacis artibus uti, ut magis no- [p. 433] cendi
oportunitatem captet: frequentius conventionum pacisque simulationes credulis, quam arma nocuisse: per inducias spatium hosti dari recolligendi vires suas, ut acrius in nos insurgat: futurum forte, ut induciarum tempora nobis currant nec pace laeta, nec bellis illustria: languere tunc disciplinam militarem, negligi urbium tutelam, segnitiem subire belli ducibus, qui Martiis curis expediti turpibus se dare solent, & luxu effeminari: urgendos esse felices belli successus, iisque instandum: cogitandum quid de non ineunda cum Carthaginensibus pace suaserit Nasica: vacuam armis Romam civilibus bellis periisse: otio gliscere domesticas liticulas & sublato exteri hostis metu incrementa capere: a Caesare forte per latus Germaniae peti nos peti posse. Palatinorum Principum habendam rationem : hos alia ratione restitui non posse, nisi flagrante ubique bello & adactis ad incitas Austriacis: consulendum sociorum armis Sueco & Gallo, quibus gravis est Austriacae domus potentia &c. At quibus olivas sapiunt, ita disserunt: Bella & juste suscipienda esse & finienda: aliud pietatem, aliud utilitatem publicam suadere: prudentiae esse, victoriae suae modum ponere: nimia bellaturiendi libidine saepe parta amitti: fortunam reverenter habendam; ludere eam in bellis, & momento vultum mutare: aliud esse urbibus aliquot exuisse Hispanum, aliud bello superiorem esse: fortitudinem in hoste saepe summa rerum desperatione acui: accisa quoque esse aeraria nostra: civium loculos plus aequo sollicitari, & tonderi gregem non sine multo murmure: bella inter calamitates esse, & divinae irae flagella: in Germania magis incommodo nostro, ob impedita commercia, quam commodo pugnari: Gallum facile se bello expedire posse, nos minus, & quae sunt hujus generis plura. Ego, vir summe, judicium non interpono. Arcana potentum scrutari nec muneris mei est, nec virium. Fruor apud me tacitus horum meditatione, nec ultra me fatigo. Patriam salvum cuperem seu pace seu bello. Ad te, Vir amplissime, liberius haec scribo, quia scis sine Poetis haec negotia confici posse. Utcunque res istae cadent, melioris famae precium merentur, qui vel cum hoste transigent prudenter, vel si ita res exiget, strictum mucronem denuo intentabunt. Scripsi Epigrammata duo, unum pro Induciis, alterum pro Bello, in gratiam discrepantis Reipublicae. Eligant vel hoc vel illud, quibus aut calidus est circum praecordia sanguis, aut detumuerit bilis. Mitto utrumque, ut animum a publicis curis fessum nostris lusibus recrees.
Vale Vir nobilissime. Deus Opt. Max. tua & aliorum patriae patrum consilia secundet, ut ea decernatis, quae ex re erunt Foederatorum. 16 Dec. 1632.
[p. 435]
CLarissime Pontane,
Nihil est, quod non tua causa libens & facere & suscipere cupiam. Iunxit nos, praeter alia, artium ac disciplinarum liberalium commune studium.
Facile hae artes, quia liberales audiunt, humanitatis officia a cultoribus suis impetrant. Quod petis Nuptiale carmen, mitto. Nolui operosum poema scribere, tum quod sciam illud te non expectare, tum quod Poeta & Veneris puer longas moras oderint. Hujus res furore & impetu geruntur. Nec minus Poetae praecipites motus amant, & suo quoque furore, si Platoni fides, aguntur. Quare Epigramma hoc, aut Epigrammati affine carmen benigne interpretare. Tibi vero, filiae tuae, ac sponso nuptias istas gratulor. Faxit summus ille conjugiorum proxeneta, uti votis tuis respondeat nuptiale hoc fedus. D. Antonio Matthaeo genero tuo, viro eruditionis & pietatis fama celebri, me & officia mea omnia, prolixe defer. Theses tuas Physicas legi, in quibus omnia placent, illa thesi excepta, qua statuis elementa esse primum rerum materiam, adeoque nulla forma substantiali esse praedita, sed accidentia & primas qualitates habere pro forma. Quod an Peripatus ferat, valde dubito. Ego supra hac re a te dissentire malo, contendere tecum nolo. Quare rationes contra illam thesin non conge-
[p. 436] ram. Etenim de nuptiarum forma cogitanti minus oportunun fuerit de formis elementorum disceptare. Vale doctissime & amicissime Pontane. Amstelod. 10 Ian. 1633.
NObilissime Hugeni,
Intellexi ex praestantissimo viro Iacobo vander Burch, desiderari scriptorem, qui res superiore anno ab Illustrissimo Principe ad Mosam praeclarè gestas, seculo donet. Quod ut fiat necessarium prorsus arbitror, ne tantum facinus nesciant ii, quorum bono illud susceptum, confectumque est. Me quod attinet, istiusmodi Spartam nactus sum, quae lectionibus publicis privatisque adeò me fatigat, ut vix in ullum amoenioris studii diverticulum deflectere liceat. Etiam interpellationes amicorum eas mihi horas suffurantur, quas magis seriis meditationibus largiri cuperem. Quod si Atlantis est, humeros prius suos explorare, priusquam eos coelo fulciendo commodet, sanè sentio ego, quam sim isti oneri impar. Mediocre poëma pangere concessum mihi, sed historici laudem plane refugio. Prudentia hic opus & stylo ad res istas idoneo, & hoc cavendum quam maximè, ne poëtam in historia agamus, quod Floro multis locis contigit. Etiam D. Heynsii exemplo didici, quam difficile sit res gestas enarrare gravi oratione, assuetis canere. Forte unus hoc [p. 437] dissimulare potest Grotius. Et quis ego, qui illud argumentum tractare audeam, hoc seculo, quod vel ob leviter malè sectum unguem stomachatur. Nec est cujusvis Iovem effingere, aut Principe nostra digna loqui. Non haec mihi vis, aut tantarum rerum capax animus. Loquar com Horatio: mihi nulla rura, ac spiritum parvae tenuem Camoenae Parca non mendax dedit. Hoc demenso contentus, statui me meo pede metiri. Non omnibus omnia concessere Dii, aliis polemikà érga, [bellica facinora,] aliis kitharên [citharam] inquit Homerus, & aoidên. [cantum.] Petiit olim ab Horatio Agrippa, uti sua & Caesaris bella scriberet. sed excusavit se prudenter Flaccus; illa Oda, cui initium: Scriberis Vario fortis. quanto magis nos, vir magne,
neque haec dicere, nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii,
Nec cur sus duplicis per mare Ulyssei,
Nec saevam Pelopis domum
Conamur, tenues grandia. dum pudor
Inbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Principis & ducum
Culpa deterere ingeni, &c.
Certè alium vocat iste labor, cui pectore pleno defluit historicae felix opulentia venae. Non deero meis partibus, sive induciae belli portas claudent Induciae, sive eas claudi non sinet publica Federati Belgii prosperitas. Vale. 3 Febr. 1633.
[p. 438]
AMplissime doctissimeque Puteane,
Legi Stateram tuam, qua Pacis & belli momenta rigidè ponderas. In ea nescio, an pietatem magis tuam, an facundiam, an prudentiam mirari debeam.
Pius es, quia pacem suades. Doctus, quia ita suades, ut dictionem rebus, res dictione acuas. Prudens, dum ex praeteritis, & praesente Reipublicae statu, de futuro sapienter conjectas. Utinam ad saluberrima tua consilia attendant vestrates & nostrates. Et jam attendunt, affectu hactenus meliore, quam effectu. damus hoc rerum magnitudini. Non facile coalescunt partes tam diuturno bello distractae, fortuna successibusque dispares. Conficiet forte mora rem, cujus expectatio molesta est pacis cupidis. Eam ut vos magis desideretis, quam nos, causae sunt non leves. Iam paries vester Lovaniensis, proximus Trajecto ardet. a belli viciniore incendio metuitis vobis Grudii, nec immerito. abitum parat Apollo, quoties tonat & fulminat propinquus Mavors. Ubi hic aestuat, frigent studia, rigent Musae, congelascit Hippocrene. Illud miratus fui, tanta te libertate loqui in Hispanorum regno, apud quos vix sentire licet, quod velis, nedum eloqui, quod sentias. Scribis quae vera sunt, & salubria vobis & nobis. Vos ut ab armis abstineatis cogit necessitas, nos de pace cogitare monet pietas. apud vos plus querimoniarum est, apud nos pecuniarum. Vos praesens rerum facies terret. nos futura forte. De vobis dicitur, distrahi animis proceres vestros, flere aeraria, conqueri militem. quae nobis minus objici possunt. Deterior sors adversam fortunam deplorantium, quam metuentium. Belligerare generosum admodum est, sed & cauponari bellum, familiare quoque fuit Romanis. E pace lucrum sperat, quisquis victus est & inferior. Transactione impetrare studet, quae ab armis sibi promittere non audet. Sed de his cogitent Irenarchae. Quanto utilius paciscemur, tanto erit Federatis gratior pactio, quo tutius, utrisque. Ego vir summe tuis votis subscribo, & subscribunt omnes, qui togam tubae praeferunt. Non scribo haec, ut aut vobis exprobrem , aut de rerum nostrarum statu confidentius praesumam. Sed ut videas Historiographum & Philosophum, Consiliarium & Poetam, Lovaniensem & Amstelodamensem Professorem, eadem credere, eadem vovere, eadem loqui. Vale praestantissime Puteane, & qui pacem fortiter suades, aeternam mecum spera. 4 Mart. 1633.
COgnatorum charissime & doctorum clarissime,
Cum nuperrimè libros Ethicorum Aristotelis auspicarer,
Oratiunculam habui de conjungenda in Principe Virtute & Prudentia, adversus Machiavelli maximas, & consilia ista minus sana, quae Principibus suis Florentinis olim suggessit. Ita eunt res humanae, versutia magis in Rerump. rectoribus, quam honestas ipsa laudatur. Late imperare, regni fines promovisse, regium creditur, quibus vero id artibus fiat, curamus scilicet. Omne punctum tulit, non qui sancte & honeste, sed callide imperat. Putavi ego, non alienum esse ab Ethici officio Virtutis & Honesti causam rigidius agere, adversus illos, qui praeter utilitatem, & commoda imperantium nihil crepant. Nec desinent, opinor, Principes Machiavellggggggg, etiamsi & vivus vapulaverit Machiavellus, & mortuus etiamnum mihi vapulet. Mitto Tibi exemplar ex more & officio. Cui omnia mea hactenus credidi, etiam hoc commentum meum credere audeo, quod si non ab ingenio & doctrina, ab honesti tamen patrocinio veniam facile impetrabit.
Vale Vir clarissime & amicorum humanissime. Ita loqui libet, quia haeret animo infixa humanitas illa tua, qua me cum Leidae essem, nimis officiose excepisti. Expecto uti etiam meae erga te humanitatis, & benevolentiae periculum aliquando facias. Raptim Amstelod. 9 Aprili 1633. Salveant uxor & familia omnis.
209. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Iam pridem filiae tuae nuptias celebra- [p. 441] sti, quod non nisi sero, & post peractas nuptias rescivi. Nunc filii Tibi charissimi exequias celebras. Ita laeta tristibus temperat sapientissimus rerum humanarum moderator, nec adeo sinceram vult esse voluptatem nostram, quin sollicitum aliquid illi intervenire patiatur. Ego Tibi ex animo condoleo, ut qui juvenem illum ob eruditionem, modestiam & morum gravitatem unice amaverim; etiam ob indolem, quam à parentibus optimam acceperat. Habuit illum jamdudum Gallia, sed non reddidit. Vidit, sed patriae suae, proh dolor, invidit. Libet enim jam plusculum Lipsianízein. Nescit nimium dolere, quisquis pius, quisquis Christianus est.* nec potest non dolere, quisquis pater est. Hoc affectus est, illud religionis. Levius sit patientia, quicquid ab homine corrigi nefas. Primum mortalitatis solatium est, moriendi necessitas. Atque ut amandi sunt liberi, quia naturale; sic, quia naturale quoque est eosdem mori, in hoc, ut in caeteris rebus, cedendum naturae. At, putas non vivere filium? Certe, non aliam vitam sapientis esse credidit magnus ille Socrates, quam eam, quae anima est à corpore separatae. Putas mortuum esse? non arbitrantur Philosophi illos mori, qui vixerunt bene. Pergunt expeditius & serenius vivere, qui sine corporis impedimentis vivunt. Quibus vita per scelera & omne flagitiorum genus acta est, in vivis mortui sunt, utcunque illustri loco positi. Luges natum genitor. at, cum audies ab Anaxagora, te mortalem [p. 442] genuisse, lugebis minus. Disserebar inter familiares suos Philosophus ille, de rerum natura, earumque ortu ac obitu. cumque de filii morte nunciaretur, postquam paululum tacitus substitisset, conversus ad illos, Sciebam (inquit) me mortalem genuisse. Parentis partes sustines, & inter patriae patres assessoris. Hujus est infracto esse animo; illius, moderatè affici iis malis, quae mala esse neque gravis & mascula Stoa. Qui ob filii mortem lugent, ob hoc lugere videntur, quod non lugeant illos filii. Si durum est, amisisse bonum; illud juvet, hactenus non habuisse malum. Minus enim malus est, quod ex parte vitae humanae conditio est, ut aegrius feramus malorum praesentiam, quam absentiam boni. Hic siquidem solo damno, illic sensu miseri sumus. Si filii adspectu te frui nolunt Superi, volupe erit, virtutum ejus meminisse. Fuit tuum istud depositum. at magis Dei. Deposuit apud te educandum, & in patrias artes erudiendum. repetit in spem patriae educatum adolescentem is, qui prior dederat. Nec credendus est inique repetere, qui sua, non nostra repetit. nec credendum est, praematurè repeti, qui ad mortem maturus fuit, ex quo natus fuit. Quo quis citius in portum applicat, eo celerius vota exsolvere debet. Navigantibus similes sumus, qui dum longius, oborta tempestate, navigare prohibentur, in proximos sinus deflectunt. Flores plurimos videmus, quod in ipsa akmê & vigore tempe- [p. 443] stivum est. Sed malles domi obiisse, inter amplexus tuos & matris, inter fratrum & sororum* voces ac postrema officia, inter amicorum circumstantium fomenta & auxiliatrices manus. At, si Mathematicis fides, sive Bruxellis, sive Romae, sive Hagae obierit, domi obiit. Si terra punctum est, si puncti nulla sunt intervalla, sane domi moritur, quisquis ullibi. Verum ut gravius quid & exactius loquar, nemo moritur domi, qui scit se hic in terris coelo, hoc est patria extorrem esse. Omnis nostrum mors, exulum est, non indigenarum, hospitum, non civium. Nec ignoras, doctissime Myli, qua oratione apud Ciceronem Cato & Laelius filiorum desideria solentur, quid animi fuerit Pericli, Xenophonti, Paulo Aemilio in istiusmodi casibus. Noluit se miseram vocari Livia, amisso Druso. noluit major Cornelia, amissis filiis. Felices potius se dixere, quod tales genuissent. Fateor, gravissime tulit M. Antoninus Imperator, Philosophus dictus, sortem suam, quod Commodum filium haberet. Ea nota sunt Augusti carcinomata, qui optasse fertur, coelebs vixisse, & sine natis. Talem si amisisses, doluisses merito non rediisse ad meliorem mentem. Iam, cur pium lugeas? qui inter beatos vivit, & extra vitae hujus Symphlegadas & aerumnas in tuto est. Naturae beneficium est, malam sobolem abstullise. ejusdem quoque beneficium est, bonam accepasse. Gaude, quod habueris reverentem Dei, parentum, praeceptorum. Scio qualem formaverim, qualem praece- [p. 444] ptis institutisque Philosophiae abundantem dimiserim. Nolles forte tabe periisse. At tabidi sumus, quotquot vivimus. In quibus calor humidum, quo constamus & nutrimur, depascit, ad tabem omnes eunt; & desinunt vivere, simulac incoeperunt vivere. Illud discriminis est; in quibusdam vitalis flammula extinguitur citius, in quibusdam tardius. Alii ad mortem imus, alii festinamus, alii repimus. Nemo non vivendo & moritur, & tabescit, & marescit. Adhaec senes fere uno modo moriuntur, adolescentes infinitis. Et parum interest, quo genere mortis pereat, qui fato & divina voluntate perit. Non curat, qua porta exeat, qui urbe exire cogitur. Qui tabe pereunt, causas mortis suae soli Deo & naturae imputant. Qui naufragio, qui gladio, qui incendio intereunt, cum fortuna & coecae sortis iniquitate imprudentius ligitant. Qui filios habent, jam sollicitos dies, jam noctes agunt, jam spes suas futurae conjugi, jam venturis honoribus donant. Ab his curis securos nos reddit sola mors. Fles morientem. at non flebas nascentem, cum idem vitae & mortis sit principium. Non est quod tuam, aut quod illius sortem deplores. Ille iter vitae inter Virtutem & Voluptatem ambiguum sub pedibus calcat. Tu charo oneri & pignori quod timeas, non habes. Fortunae minas evasit, & lenocinantis mundi illecebras ac pestilens contagium. Qui offenso pede lapidem loco discutit, & thesaurum invenit, modicum dolorem lucro solatur. Qui moritur, [p. 445] mortis sensum coelestium bonorum luculenta possessione discutit. Nulla mors misera est, quam felicitas ista animae excipit. Praeoccupavit filius tuus mortem, cujus longior mora aeternae beatitudinis dilatio est. E vinculis, è carcere (loquar iterum Socratice) in libertatem abiit, ex angoribus & doloribus ad gaudia. Quid iniquius? quam amici causam lugere, ubi is se in libertatem ex ergastulo vindicaverit. Emensus est stadium, in quo currimus & sudamus etiamnum. Metam prehendit, palmam tenet, coronam victor habet. Parta victoria, nemo Duces, nemo milites miseratur, sed publicis potius gratulationibus excipit. Ultimos in scena actus majore hilaritate exequuntur Poëtae. Felix ergo & laeta & gloriosa est vitae catastrophe, quae placida, quae pia hominis Christiani morte finitur. Si pergimus dolere, & plangere, invidentibus propiores habebimur, quam faventibus. Nec enim tam bonis frui desiit, quam majoribus gaudere cepit. Superest Filius alter, manu & consilio promptus patriam juvare. In hoc vultus tuus & animus conquiescat, quoties ab illo, quem coelum tenet, oculos avertes. Animum hactenus, Vir summe, firmavisti constantibus exemplis, nec mentem solidam concussit tibi majorum malorum vis. Non succumbes filii jactura, qui Reip. nostrae, qui Auriacis consilia tua commodavisti, fidem probavisti. Et jam quoque te patriae cura totum habet. Illi integrum te ac incolumem serva, quae consilii tui animique eget. [p. 446] Caesarem respice, qui audita filiae morte in Britannia, tertio die Imperatorem agere perrexit. M. Aurelium intuere, qui postquam quinque diebus filium luxisset, ad publica munera rediit. Fertur Q. Martius Rex amisso unico filio spei maximae, statim à rogo curiam repetiisse. Tulere filiorum mortem fortiter Horatius, Pulvillus, Bibulus, Sext. Pompejus, L. Sulla, aliique. Sed quid ad clarissimorum virorum exempla te voco? cum etiam obscuri homines suorum obitus non modo fortiter ferant, sed etiam praematura morte ipsis consultum putent. Minus ajunt eos peccare, & parcius affligi, qui decedunt ocyus. Sed desinam, praestantissime Myli, anxie conquirere rationes plures, quibus dolorem tuum castigem. Habes haec omnia in promptu. Tantum repetere volui, & serie quadam enarrare, quae animo tuo altius recondidit prudentia, religio, doctrina. Ut autem videas, me haec ipsa, quae soluta oratione disserui, ad numeros quoque loqui posse, en Elegos aliquot, quibus eadem dico, sed lege vincta. Vale Vir nobilissime, & hunc meum erga Te, filium, tuosque affectum exosculare. Amstel. E Museo nostro, 6 Non. Maji, 1633.
210. N.N. C. Barlaeus S.P. |
AMicissime N.N.
Gratias tibi ago maximas, quod doctissimi istius & acutissimi scripti lectionem mihi indulseris. Ego clarissimi Puteani institutum [p. 447] pium & saluberrimas voces exosculor.
At si Philippus essem, & Hispaniarum Rex, putarem me parum debere isti scriptori. Quid enim aliud tot isto scripto agit, quam ut Regis sui damna, malesana consilia, irrita coepta, suorum seditiones & dissidia exaggeret, & orbi ob oculos ponat? Hoc est argumentum ineundae pacis subministrare Brabantis & Regi, non nobis. Certe si ad incitas redactae sunt ipsorum res, si praestat Bataviam reliquasque insulas, ut vocat, missas facere, ut reliquis salus sit; judicabimus nos satius fore, usque adeo turbatis hostium rebus, etiam alias provincias imperio nostro attexi. Magis nostram causam agit, quam Regis sui, & istoc modo Inducias suadere, est dissuadere. Videtur, mihi librorum iste Censor in eodem errore versari, & probare, quae minus ex honore adversae partis dicta sunt. Quibus ista Statera placet, ostendunt liquido, aut pereundum esse, aut ab armis abstinendum. At hoc dissimulandum magis foret Inducias petentibus. Cum lachrymante & supplicante hoste transigere, foeminarum est, non virorum, ne dicam Batavorum. Ita censet, qui tutam pacem bello praefert.
20 Iun. 1633.
NObilissime, praestantissimeque vir,
Gratias Tibi ago maximas, pro scripto, quod Stateram Pacis & belli inscripsit autor. [p. 448]
Iam ante exemplar Antwerpia huc transmissum videram. Iudicium meum super ea ad amicum perscripsi, qui me inscio apographa ejus aliis Hagae-Comitis concessit, ita ut jam excusum legatur, licet supresso meo nomine. Profecto aegerrime tuli hoc viri istius factum. Nec enim debebant, quae amicis mittuntur familiarius, scriptae literae divulgari, praesertim inconsulto autore. Scio, probabis mecum & laudabis dictionis Puteanicae elegantiam, acumina, & qui passim eminent, sententiarum globulos. At illud improbabis, quod ea scribat, inter Hispanos, quae nostram magis causam juvant, quam ipsorum. Quam valde Hispanorum proceres offenderit isto scripto, puto te jam intellexisse. Bruxellas vocatus, bis in Concilio auditus fuit, jussusque ibidem manere. Sunt tamen, qui viro optimo patrocinentur. nec desunt qui labrum mordent, & omnia sequius interpretantur. Ajunt exemplarium distractionem prohibitum per Provincias Regias. Missum quoque libellum in Hispaniam, judiciumque istinc magnatum expectari. Non consilio sed nimio in pacem affectu inconsideratius quaedam scripsit. Nos gaudemus, ita de rerum nostrarum statum Brabantos sentire. Mitto exemplaria aliquot Poematii mei, quod in Ducatum Limburgicum scripsi. Impartire ea, quibus voles. Postea submittam Berkam captam. statui simul victorias omnes Principis Auriaci encomio aliquo prosequi & seculo huic donare.
Vale Vir summe, & Reip. nostrae bono diu vive. D. Trippium verbis tuis officiose salutavi. Is te pari humanitate rescribit. Raptim Amstelod. 21 Iul. 1633.
212. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
AD literas tuas respondere distuli, partim ut alias elicerem; partim ut prius tuum silentium pari silentio ulciscerer.
Iam totus scripturis & singulis hebdomadibus promittis literas, quas nequidem singulis semestribus impetrare potui. O rerum vices. Sed cave ne me irritis promissis lactes. Noli Poetis illudere. genus est irritabile; eminus laedunt & pungunt jambis vel epigrammate, quod ipsis pro telo, & balista est. Sin promissis steteris aptabo virtutibus tuis illud Horatianum:
Iustum & tenacem propositi virum,&c.
Scribis de castris, de induciis, sed paucis. Amarem ego discursus longiores, nisi tibi breviores suggereret timida prudentia. Amicissime, sunt principibus reconditi sensus. Supra nos, supra rotundum vulgus sapiunt. De pace loquuntur, ut de bello attentius cogitent, aut ne videantur spernere rem per se amabilem. Et haec inter, communi omnis seculi vitio, utile honesto praeferunt. Si vera sunt, quae nuper in Statera sua scripsit Puteanus, cogitur rex Hispaniarum ab armis abstinere. Laborat Brabantia, nec nisi maximo exercitu se tueri potest. In Germania Suecus promovet imperium , & culmen domus Austriacae pergit labefactare. Ad Visurgim caesus exercitus Merodio duce. In Brasilia ultra flumen pedem posuimus, & occupatis aliquot arcibus latius tutiusque vagamur. Non deest partibus suis Gallus, qui per Suecos & Federatos Hispanum atterit. Minus aequum videtur hoc tempore Austriacis numen. Ex Oriente appulere naves septem immanis precii. Octo milionibus aestimantur. Duae insuper in procinctu sunt. Divinator non sum; sed is mihi videtur esse astrorum aspectus : nisi pacem nobis largiatur Hispanus, carebit intra triennium Brasilia sua, & suavissimis cannis.
Vale vir maxime, & me ama, qui te nihil habet antiquius, nihil carius. Ipsis Cal. Sept. 1633.
VIr amplissime, & doctissime,
Quam jam ridet Batavus, inter duos scriptores, Puteanum, & hunc Anonymum medius. Valde dissona loquentes audit ejusdem religionis socios. De Regis Hispaniarum honore & regnorum ejus incolumitate disceptant, nec conveniunt. Alter Pacem Induciasve orat, alter bellaturit, & veluti Martius pullus ensem intrepide coruscat. Ilium dixeris molliore luto factum, & in ipso pacis gremio enutritum. Hunc novum Pyrgopolinicen, & jam nuper ex Lipara, vel Lemno in Belgium appulisse. Adeo arma, gladios, clypeos, & tela crepat. Mirum, [p. 451] si ad istas voces non concidant animi Batavis. Credas te barritum audire elephantorum Pyrrhi, quo Romanos olim nequicquam territavit Epirota. In Puteano plus candoris reperias, ac in patriam suosque affectus. In Anonymo plus animi ac ferociae. Videtur cucullus galeam induisse, aut galea cucullum. Ita amice conjurant, & ex eodem ore jam Theologo, jam milite digna audis. Alter de suorum viribus modestius sentit, alter praesumtuosior est & adulatori similior. Alter Federatorum potentiam, ordinem, prudentiam ex vero aestimat. Alter illa flocci facit, nec virtutem ullam in hoste agnoscere vult. Prioris Staterae autor facundus est ubique. Posterioris tunc, cum Batavis maledicit. Illa elegantiis & acute dictis ita indulget, ut quibusdam videri possit nimio nitore peccasse. Haec sordibus ita abundat, ut à barbarie sibi non caveat. Thomistarum & Scotistarum linguam alicubi agnoscas. Et ubi elegans esse studet, ita orationem torquet & in arctum cogit, ut foede sibilet, ne quid dicam, quod pejus olet, quam sonat. Illud in Politico Catholico mali ominis, quod sine nomine loquatur. Cur, si Religioni, si Regi, si patriae suae consultum cupit, lucifuga esse amat? Haec res suspicionem praebeat, precio subornatum scriptorum hunc, ut de Hispanorum praefectis bene mereatur. Dictum olim Sibillam Philippízein. [Philippizare.] Hic dicere liceat Scriptorem hunc Hispanizein. Apertius Puteanus, non dissimulato nomine, lo- [p. 452] quitur, ne consulto peccare voluisse credatur. Quod rei caput est, in Puteano reprehendit, quod factitat ipse, & in altero culpam putat, cui ipse plus quam affinis est. Culpat, quod sine publica authoritate de rebus ad Regem pertinentibus sententiam dixerit. At qua quaeso authoritate publica instructus hic loquitur tenebrio? Puteanus cum videret Regis sui mandato inducias peti, eas probavit, & insigni facundia earum necessitatem asseruit. Hic homo Regis sui consiliis non obstrepit, sed oblatrat. Bella, bella cupit & praefert, cum Rex inducias petat, & petat primus, & petierit (verba Anonymi sunt) tot mensibus, nec adhuc petere desinat, relictis etiam Hagaecomitis, in hunc usque diem, ad hanc rem Delegatis. Uter magis in Regem peccat? Puteanus inducias à Rege efflagitatas impensius suadens, an hic Anonymus easdem omnibus diris devovens? Nullam pacem probat, nisi restituta in Batavis Religione Pontificia, (ille Catholicam vocat) & exactis haereticis. At hoc ipso Regi suo tacite exprobat, ut qui nuper Inducias pepegerit absque istis conditionibus, & iterum eas offerat, nec de his litem moveat. Quinimo impietatis Regem aperte insimulat, cum impios clamitat, qui abdicata Religionis Catholicae cura, & in integrum restitutione, pacem vel inducias volunt. Rex inducias offert salvo Foederatorum imperio, salva quam armis pepererunt terrarum suarum libertate. Hic male feriatus incentor, ut Regi in os [p. 453] contradicat, pacem non cupit, nisi Rex Batavis, veteri jure, imperare permittatur. Malus insuper est, dum multa innoxie & erudite à Puteano dicta detorquet, ut cum bellum ille pessimum esse ait, bella potius quam pacem amantes, feras ac barbaros vocat, non homines, quae omnia & ante Puteanum à sapientissimis dicta sunt, & vere; si quando minus necessaria esse bella incipiunt. lllic minus Theologus est & plusculum commotior, cum Batavos atheos vocat, cum ad rebellionem & perfidiam natos garrit. Illic stupet & elephanti corio tectus videtur, cum in Principe Auriaco nec fortitudinem, nec prudentiam agnoscit, hac fretus ratione, quia Catholicus non est. Audi verba: Ad. num. 90. In sola Ecclesia Catholica vera est fortitudo & prudentia. Mirum, Aristotelem, cum fortitudinem & prudentiam veram definiret, non meminisse Catholicismi aut Papatus. Liberaliter nugari amat, non dicam mentiri, ne immodestius locutus videar: quoties de vestigalibus, & tributis nostris nec non aere alieno pronunciat: cum rationes aerarii nostri subducit, ad quas non nisi somnians forte admissus est: cum Principis Auriaci equos in Templo Sylvaeducensi stabulatos fuisse, juvenes ad fidem abjurandam compulsos, & plura hujus farinae aut furfuris potius, imprudenter objicit. Verum quam est politicus, cum libertatem sub Regibus majorem esse contendit, quam sub plurium imperio, immemor istius [p. 454] Taciti: Ab initio urbem Romam reges habuere, Consulatum & Libertatem L. Brutus instituit. Quam apposite se munit Homerico heîs koíranos éstô, heîs basiloùs. [unus Princeps sit, unus Rex.] Quum de castrorum & belli praefecto Homerum loqui in aperto sit. Nec minus ridiculus est, cum tributis & exactionibus, supra quam fas est, Batavos premi queritur, qui istos census se Dominis suis debere, & felicitatis suae, ac fortunarum non nisi spicilegium esse credunt. Inter hasce exactiones, inter haec onera ditescimus, Deo benedicente, Batavi. Res clamat. vos Brabanti, Flandri, Lutzenburgenses, &c. dum publico parum datis, egetis quam maxime, & quia minus datis, minus vos habere praesumendum; & ideo minus habere, quia ob belli incommoda, minus lucramini. Haeccine illa sub Rege libertas vestra est, quam tanta contentione hic praedicat Politico-Catholicus? Brabanti, aliique, praesertim quibus arces incubant, ajunt se ab Hispano serviliter haberi. Vox populi, vox haec omnium est. Anonymus Hispanorum patronus negat. Utri creditis Quirites? Verum enimvero, quam lepide fatuus est hic scriptor, cum milites Federatorum timidos lepores vocat, cum Batavos pugnam semper declinare scribit: victorias nobis magis nocuisse, quam profuisse, Illane scribere non veretur post cladem Turnhoutanam & Flandricam? An & tunc Henrici Bergii culpâ terga vertit Hispanus? Et quando quaeso Regi Hispaniarum ac [p. 455] suis persuadebit, Sylvam Ducis, Vesaliam, Venloam, Ruraemundam, Trajectum ad Mosam, expugnata ad Scaldim & alibi castella, victam Bercam nobis nocere; Regem vero suo commodo iis carere? quia non sine magnis impensis ea vicimus. Dicet propediem, utile esse Brabantis exercitus nostros in ipso pene Brabantiae meditullio stare, & in hostico ali, ut ab equorum multitudine stercorati agri uberiorem segetem ferant. Istas Theses si cordatis probaverit, dignus est, cui Suada praemium decernat. Sed illud audiamus à viro sapientissimo, à milite exercitatissimo, qua ratione vinci & simul debellari possint Batavi. Horribile secretum est, viri. Advertat Philippus, advertat Philippi amita , advertant Brabantorum, Morinorum , Nerviorum, &c. proceres. Confectam rem habent hoc suasore. Hactenus ignota aperit novus consultor. Dii boni, quanta ingenia in occulto latent. Ignorastis haec Albane, Farnesi, Spinola? O stupidi, & rerum tantarum ignari bellatores. Discite sapientiam ab hoc Politico-Catholico. Res est haec. Suadet cingi ingenti classe Bataviam & reliquas insulas, ne navicula ulla , mercator ullus exeat. Credit, opinor, quod per meíôsin [diminutionem] dixit Puteanus, Bataviam spithamam esse, aut terrae punctulum, aut portus ejus Demera aut Lea patentiores non esse, ut aliquot myoparonibus claudi possint. Unico ictu, inquit, prosterni possunt hostes, si Rex omnes vires, & potentiam adferat. At hanc afferre regem [p. 456] hactenus potuisse fatetur idem, quia cum pluribus hostibus negotium illi est, & fuit. Quare hoc primum agat, & impetret, ne Regi plures sint hostes, quam Batavi. Verum ista spe suadere Regi ut bella gerat, est Regi illudere. Sed quam grande illud quoque commentum. Decem navibus onerariis impediri posse ad Insulam S. Helenae navigationem Batavorum in Orientem, quasi non decem aliis inde pelli possint, ut alia taceam incommoda. Et quam illud appositum, viginti navibus defendi posse Occidentem veteri orbe non minorem. O cerebrum. Debebas, quisquis es, ob haec acumina foenum esse. Illud ad animum revoca Philippe, nec diu morare consilium hujus Neptuni. Quindecim triremibus obstrue Fretum Gaditanum, (ita suadet) & quindecim insuper navibus milite instructis. Non habebit qua transeat Batavus, qui portum Ostendanum ingredi, & eodem navibus egredi ausus fuit, fulminante in ipsa ora portus bellicosissimo Spinola: qui sub ipsa Calpe & Hispaniae littoribus classem immanem Duce Heemskerkio mersit: qui classem Hispanicam, orbis Europaei terrorem, centum & viginti navibus terribilem inter Britanniam & Flandriam disjecit: qui triginta, ni fallor, naves, pugnante Petro Heynio, sub ipsis S. Salvatoris propugnaculis adortus flammis exussit. Nec illud tibi negligendum, ô Rex, ut quadraginta navibus è Flandriae portibus mercimonia Batavorum infestes, qui hoc anno, unica navi, cui à [p. 457] Gallo nomen est, intra paucos menses novem Duynkerkanas captas abduxerunt, pluribus fugatis & mersis, indelibili Hispanici nominis infamia. Operae precium profecto fecerit Rex Hispaniarum, si in hunc scriptorem propius inquirat, ne tam salubrium consiliorum autorem debita mercede privet. Optent sane Batavi Regem hujus consiliis obsequi, ne & aeris inops esse desinat, aut tarde pereat. Si, hoc judice, peccavit Puteanus nimio in pacem vel inducias amore, magis reprehendendus ipse, qui istiusmodi consilia suggerit Regi, quae Hispaniarum Rex (si modo legere vacabit) statuet à stolido Thrasone, & ventosa lingua profecta esse. Perge talium ingeniorum fertilis esse Brabantia, aut si qua alia regio hunc scriptorem edidisti. Pergite bellum gerere Hispani, usque dum victi Batavi, Zelandi &c. manus dabunt; haeretici, quos vocatis, expulsi cesserint; sola Romano-Catholica Religio vigeat, & dominetur. Haec evenient, ait scriptor vester, cum Regi non alii erunt hostes, vel aperti, vel clandestini, praeter Batavos, hoc est, ut ego interpretor, cum Hispanum sine fuco amabit Belga, Gallus, Britannus, & Suecus.
VIr clarissime,
Exhibitus mihi fuit heri libellus hoc titulo: Erycii Puteani Belli & Pacis Statera à Iusti [p. 458] Lipsii manibus in Elysio adaequata. Video unum Puteanum contra insurgere omnia Tela Latinorum. Hydram renasci dicas. Uno capite resecto pullulant alia. Hic tamen adaequator, mitius & modestius loquitur, quam Politico-Catholicus. Ausim jurare, illum stipendia sub Marchione de Aytona non mereri, cui se plus debere ostendit belliger Anti-Puteanus. Verum cum Augustinum, Ambrosium, Lactantium, & nugacissimum Viterbiensem citet, ubi de Induciis & bello agitur, impense cavet, ne alius esse videatur, quam ex sacrorum ordine. Illud adverte, benevole lector, quanta contentione & nisu titulum istum parturierit. Similis est inscriptio circumforaneorum chartulis, quibus res novas enarrant. Illae titulo venditant, quod in ipso opere non praestant. Iusti Lipsii nomen mercimonio minus venali pro hedera appendit, cum nihil istius viri in toto scripto alleget. Locum Danielis 5. Appensis es in statera, & inventus es minus habens, ita interpretor: Appensus es in statera cum Puteano tu scriptor, & inventus es minus habens elegantiae, ac doctrinae. Reprehendit, quod scripserit, rebus intempestiva legatione turbatis bellum gravius quasi postliminio reductum. At verissima haec sunt, quae tamen securius Batavus dixisset, quam Grudius. Nimis rigidus est, cum ad stateram expendit illa Puteani verba: arma jure summi possunt, injuria exerceri. Nec enim injuriam hanc imputat Puteanus Principi, qui iure arma sumsit, sed militibus, qui belli se administros [p. 459] & justissimi saepe praebent iniquissimos. Eodem sensu dicit; semper in armis aliquid iniqui esse, etiam cum iniqua non sunt. Sed has eruditas contradictiones non capiunt, qui inter glandes & quercus educantur. Non legerunt hi homines, nuptias innuptias dici, bíon abion, [vitam non vitalem,] hominem homini Deum esse, tenebras lucem, circumcisionem praeputium. Et tamen alibi probant antífasin [contradictionem] in adjecto, ut cum Catholicum Romanum, vel sacrificium incruentum vocant. cum tamen & hic oppositum sit in opposito, vel contradictio in adjecto. Quaerit acutus disputator ex Puteano: Quomodo regis ararium possit dici exhaustum, cum, eodem teste, fundo careat? At, bone vir, quaerent ex te Scribanii auditores pulverulenti: Quomodo opes dicantur immensae, quae certa constant summa? quomodo innumerae sint oves in Britannia, quarum tamen definitus est numerus? quomodo inexhausti laboris scriptor fuerit Varro, Chrysippus, Augustinus, quorum tamen labores abrupit fati lex. Conditiones exagitat ab hoste, ut ait, oblatas. Sed cujus illae sint fidei judicet Isabella & Marchio de Aytona; qui optime norunt, quid distent aera lupinis. Urget, Batavos lege naturali & haereditatis jure Regi esse obnoxios. Sed oblitus est, hanc Regis haereditatem ex legibus quoque dependere. Ait hostem fraude potius & proditione, quam armis & virtute victorem esse. Quasi proditione capta fuerit Grolla, Sylvaducis, Trajectum ad Mosam, [p. 460] Pernambucum, &c. Rex, inquit, genitos sibi milites conscribit, non adscitos. nempe, vult etiam in Regis Hispaniarum territorio genitos fuisse istos Croatas, quos in Braedanae obsidionis robur è Germania advocavit Spinola. Et num quas adduxit Pappenheymius copias turbandae obsidioni Trajectensi, Regi Hispaniarum geniti milites dici possunt? Minime. nisi Germaniam universam suam esse velit, & hereditariae dotis partem. Concludit, Regem aequis & honestis conditionibus subditorum quietem optare. Optant idem Batavi. Nec ut iniquis conditionibus Rex pacem faciat, vult Puteanus. At quibus limitibus ista aequitas vel iniquitas definiri debeat, nec capit hic Scriptor, nec determinat Puteanus, nec Monachi fuerit tantas componere lites.
Scriptum in loco, in quo Ursae non occidunt, sed Aquilae & Vultures.
215. CASPARO BARLAEO, IOH. BEVEROVICIUS S.D. |
QUaesita mea per Epistolas, V.C. & prudentum Responsa de Vitae nostrae termino jam typis expressa ad te mitto. Qui fato, aut fortunae,
(Stoicus has partes, has Epicurus agit,)
longinquitatem aut brevitatem ejus adicripsêre, jampridem merito explosi sunt. Aequè enim impium videtur, statuere morbos & mortem sortuito, &, ut cum Hippocrate nostra dicam, [p. 461]
[prout fortuito accidit errabunde] nobis contingere, atque fatalem adeo esse hunc vitae nostrae terminum, ut nulla arte, nulla industria opus sit; imo nec a Deo ipso mutari queat. Apud Homerum, ut nosti, non uno loco dicuntur Dii sibi amicissimos, quando impendit fatalis hora, a morte vindicare non posse. Et haec sunt ex Odyss. III.
gggg
gggg
gggg
Verum enimvero mortem omnibus communem neque dii ipsi,
Etiam ab amato viro, poterunt arcere, quandocunque tandem
Fatum perniciosum corripuerit asperae mortis.
An non igitur frustra Medicus curat eum, cui Parca non decrevit parcere? Expertus hoc Apollo apud Ovid. II. Metam.
--- seraque ope vincere fata Nititur, & medicas exercet inaniter artes.
Quod si ipse repertor opis & artis Medicae anili Parcarum colo, veluti γυναικοκρατουμενος [uxorius] cedere debuit, quis e Medicorum turba, repugnante immutabili earum decreto, aegrotos sanare queat?
Quis salutari levet arte fessos Corporis artus?
Si tamen Medicus lethaliter aegrotanti quid exhibeat gggggg [confecto iam corpore] eumque morbus etymologiae suae memor (sic post Iul. Scaligerum in Exerc. placet Dureto in Holler) ad gggg [fatum vitae] perducat, non solent vulgo caussam mortis in fatum conferre, sed (lubet apud te gggg [summe admirandi] Hippocratis verbis saepius loqui) gggg. [in Medicum culpam rejiciunt, neque talia ex necessitate fieri agnoscunt. Quod si prosit, id tamen non perinde laudant, cum id ei contingere oportere existimant,] objicientes Ausonianum hemistichium, evasit fati ope, non Medici. Nullus apud hos ex servato aegro arti honos, nulla gratia, ipsiusque Medici gggg [ut Megarensium nulla mentio] Hinc tales sui similibus facile persuadent, parum necessariam, imo inutilem esse medendi artem, quia stat terminus nobis (Senecae verba agnoscis ex Epist. CII) ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit. Quo trahit Macrobius illud de Deiphobo ex VI Aeneidos:
-- Explebo numerum, reddarque tenebris.
Sed non omnes explere numerum annorum suorum eruditi aliquot statuunt. Raymundus Lullius (cuius libros multi Hispani venerantur quasi coelo delapsos, humanae ignorantiae remedia, testante lib. xv. de reb. Hisp. Mariana) de Secretis Naturae lib. I. part. I. haec scripta reliquit: Unicuique terminus vitae a Deo est statutus, quem nullo ingenio transgredi possumus. Sed & intra eum terminum mortem accelerare in promptu est omnibus. Ideo a Medicina petendum remedium, quo corpus nostrum a putrefactione servemus, & infirmum curemus, & quod perditum est restauremus, donec veniat is postremus dies a Deo praestitutus. Ad hunc diem eos solum pervenire credunt, qui extrema senectute exsiccato paullatim corpore deficiunt. Ita defunctos _________ [defunctos, ] vocabant Graeci, tanquam _______ _______ ________ _____,, [expertes vitalis humoris] & Homerus eodem sensu _______ _______ [humidos mortales] dixit de viventibus. Et haec est iis mors fatalis, sive naturalis. Immatura vero & violenta, quam febrium cohors, ______ _____ ___ ______, [diaeta mala & vitiosa] naufragium, gladius, laqueus, ___ π____ __ _____ [& omnia violenta] accersunt, & ante destinatum & fatalem naturae terminum vim vitae inferunt. Sic mortuos _____________ [violenter extinctos] & ______ [intempestivos] dixisse Graecos egregie demonstratum est in Observat. Plinianis ab incomparabili Heroe Claudio Salmasio, cujus de vitae termino prolixas literas expecto. Ita Didonem, quae se ipsam gladio transfixerat, non fatosed ante diem periisse canit Virgilius: & ejusdem est de Priamo quamvis sene,
-- Nec fata vetabant Stare, decemque alios Priamum superesse per annos.
Quid? an non eruditus & expertus Medicus aegri vitam ad decretorium diem deducit, quem imperitus non raro praeter fatum praeterque na- [p. 464] turam adducit? Vidi qui leviter aegrotantes extracto opii homines quatuor in soporem collocavit nudos, quibus mox
Longa quiescendi tempora fata dabant.
Alius parum abfuit, ne nomen commutaret suum, & Quintus fieret è Sosia. Nam ejusdem Hermocracis coniilio in pertinaci viicerum obstruAione, pod assumpta mané aperientia, vesperi idem phármakon [medicamentum] quotidie deglutiverat; idque plusquam trigesies. Sed hic visa gélida; mortis imagine, cavit, neludi, quos vivo jam sibi sados animadvertebat, brevi mortuo sserent, & mutato medico pristinam sanitatem recepit. Andragoras alias suturus, de quo lepide Martialis lib. VI. Epigr. LII.
Lotus nobiscum est, hilaris coenavit, & idem
Inventus mane est mortuus Andragoras.
Tam subitae caussam mortis Faustine requiris?
In somnis medicum viderat Hermocratem.
Apud Plutarchum & alios legimus Cleopatram Aegypt reginam jam certam mori, varia venena in captivis explorasse, nullumque invenisse lenius, quam aspida somniferam, qua ad corpus admota, morte quasi somno soluta est, ait Florus: qui proprius est effectus aspidis. Lucanus:
At tibi Laeve miser fixus proecordia pressit
Niliaca serpente cruor: nulloque dolore
Testatus morsus subita caligine mortem
Accipis, & Stygias somno descendis ad umbras.
Si quis nunc vitae satur, adeo delicatus est, ut sine febre mori cupiat, non opus est ut aspidem [p. 465]
ex Aegypto sibi mitti postulet, quod Romanos fecisse conqueritur poeta, cum compendiaria via edoctus sit fatum sibi accersere a remedio __π______ [parabili] & quod semper ad manus. Vides in Medicina locum habere dictum tantopere a Theologis nostris exagitatum, Dies diem docet? Quid ergo! (ut mittam jocularia) an idem aegroto fatum admovetur, sive Themisonem adhibeat, qui innumeros, teste Iuvenale, occidit, sive Podalirium, de quo praeclarum hoc Ovidii testimonium IV. Trist. Eleg. VII.
Quem semel excepit, nunquam Podalirius aegro Promissam medicae non tulit artis opem.
Hic enim cum omnia ex arte, & bene subducta ratione ageret, atque (ut Galenus laudat)____ ___ _ππ_______ _____ ____ π____, ___ _____ π______ [juxta Hippocratem nihil temere agens, nihil imprudenter,] quoscunque curandos suscepit, sanitati restituit: ubi alter π__π____ ___ _π______π___, [praecipitanter & inconsiderate] & vel forte, ut facete de quodam narrat Poggius, medicamenta exhibens, fortes multorum animas ad Orcum demisit. ______ ______ _____ ____, _____ ___ [miser Medicus nomen habens, opere ipso destitutus.] Scitum est de Alcone Medico hoc Ausonii:
Languenti Marco dixit Diodorus aruspex Ad vitam non plus sex superesse dies. Sed medicus divis fatisque potentior Alcon Falso convicit illico aruspicium. Tractavitque manum victuri, ni tetigisset. Illico nam Marco sex periere dies.
466]
Qui vitae terminum necessitate fati devinciunt, praeter varia S. Scripturae loca, quibus nituntur, aciem animorum nostrorum divinae providentiae splendore perstringunt. Qui mobilem & mutabilem esse malunt, praeter quam quod etiam verbi divini authoritatem adducant, majori probabilitate humanam mentem percutere nonnullis videntur. Hinc alii medium ferire voluerunt: Sed dum ad eos potius se applicant,qui morborum & mortis tempora fata, plane liberata statuunt, in alias difficultates delabi atque in incertum & ambiguum implicari dissentientibus existimantur. Nonne vere Euripides (non possum non subinde apud summum Poetam poetarum versibus uti) Andromeda?
__ _________ ___ ____ _π_ ______ ___________, _______ _______ _____ ___ _______ Nam quae fata paret Deus, Nunc hunc, nunc alium cito, Versans turbine, non valet Humani vigor ingeni Ullis viribus assequi,
Ut vertit V. C. Hugo Grotius. Totum hoc ______ [quaesitum] neminem melius te Theologo, Medico, & Philosopho literatissimo persolvere posse quamvis scirem, non ausus tamen fui offendere animum gravissimis indesinenter studiis distractum. Nihil tamen mihi gratius esse possit, quam si & tuam super hac difficultate reliquis epistolis adjungeres: aut si id occupationes tuae, & principum trophaea non permittunt, sententiam epigrammatio exprimeret:
Nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus.
Quia nemo, quod sciam, copiose & ex professo hanc rem explicavit atque excussit, non ingratam lectoribus in ea magnorum virorum operam fore mihi persuadeo: gratiorem utique, si undecunque doctissimus Barlaeus symbolam conferret.
Vale Vir clarissime, & ab heroe Beverio Consularis dignitatis ornamento salve. Dordrechti, VI. Octob. 1633.
216. IOHANNI BEVEROVICIO CASPAR BARLAEUS S.P.D. |
SOllicitas, amplissime Berovici, eruditorum caveam, & in arenam producis viros virtutis ac doctrinae fama celebres. Ea de vitas Termino dicunt omnes, quas minus oscitabundum poscant lectorem. Acutè quisque loquitur & graviter & pie. Pugnant rationibus, experientia, authoritate. Eunt permixti veteres recentioribus, Graeci Latinis. Est, ubi Arabs, ubi Pergamenus Doctor sententiam dicit. Gentilium pariter oracula audio & Christianorum; Stoicorum & Peripateticorum ac Medicorum. Dissident opinionibus. Sed, quo nomine vehementer gaudeo, cavent omnes studiosè, ne Medico culina frigeat. Ferculis nostris opus esse omnes contendunt, tum qui Fato, tum qui culpa etiam [p. 468] nostra nos mori pronunciant. Qui vitae humanae terminum ex Medicae artis usu aliisque praerequisitis suspendunt, victuros diutius promittunt aegros, si à deglutiendis catapotiis non abhorruerint. Quibus verò ex decreto divino vitae terminum haplôs [simpliciter] definire libet, catapotia deglutienda esse pari necessitate urgent. Alter inquit, moriendum tibi erit, nisi saburram expulerit janitor sphincter. Alter; postquam statutum est, ut ista hora moriaris, necessum quoque est istas Thermopylas claudi, & medico exprobrare inefficacem medicinam. Unius axioma est: Si medicè vivas, diutius vives. Alterius, quia diutius te vivere volunt fata, medicè quoque vives. Alteri kathartikà [purgantia] nostra condicio sont, sub qua vitam longiorem indulgere statuit Creator. Alteri consequens & medium, quo decretum longioris vitae exequi vult. Vides, utriusque sententiae assertores, pro Medico, pro Pharmacopoeo, ac fortunis nostris, stare ne minorem sumum videat caminus Machaonis. Salva res est, Beverovici. Gallum Aesculapio immolemus. Petis, ut symbolam quoque meam conferam ad hoc lectissimorum ingeniorum epulum. At, prudentissime, quis convivis saturis post asellos diaria apponat? Ex illorum numero sum, qui à gravi bus consiliis imparati aliorum suffragiis accedere amant. Infimi subsellii judices probant assensu superiorum placita, ut brevior sit deliberatio. Pedibus eunt in Praesidis aut cordatioris cujusdam col- [p. 469] legae sententiam, quibus labor est loqui. Malunt non dissentire, & cum quodam supercilio graviter annuere, quam cum facundiae periculo prolixiores esse. Nihil se scire dicebat Phrygius iste fabularum scriptor, postquam sapientiam omnem artesque professi essent socii.
Quicquid olim a Poetis, Philosophis, Medicis,Theologis, super hoc argumento allatum est, allegatum id omne est. Dicam tamen paucula de Controversiae hujus necessitate , postquam de veritate disceptatum abunde est. Ab illa sententia, quae vitae terminum Fato alligat, aut peremtorio decreto, plus mihi metuerem, nisi experientia didicissem, hujus opinionis patronos & hyperaspistas, non segnius medicum implorare, quoties aegrotant, quam Hypotheticos Doctores. Etenim dogmati, quod e Scholis hausere, obstrepit tacite sollicita de se, ac ubique fere conditionalis, natura. Et licet forte contradictoria loqui videatur Stoa & amor nostri: tamen non minus avide medicam manum deposcit illa, quam hic. Corrigit mens integra ac sibi relicta Scholasticum acumen, & Zenonias voces redarguit timida Salus. Cum sanus est Stoicus & ambulat, pro absoluto decreto pugnat, tanquam pro aris ac focis. Cum aegrotat, non minus condiciones amat, quam Peripateticus. Et quamvis medicinam conditionem decreti divini esse nolit, tamen conditionem ipsus facit, quoties timet medico non uti. Si laboret __________, [dolore dentium,] si immoderatius palpitet sinistra mamilla neque tonum servet; si singultiat stomachus, ilicet ad medicum advolat. Quare? quia timet, nisi illi opem ferat, brevi se coenaturum apud inferos. Devorat ergo bolos, Rob absinthii, Loch de pulmone vulpis, trochiscos de viperis (haec bellaria nostra sunt) non minore valetudinis spe, quam mullum Massiliensem, aut Dordracenam percam. Nihil tam in medicina est terribile, quod non palato sumendum imperet. Quid? cum nauseat ad ingratas dapes miser ventriculus, mordet Stoicus acida, vel pomum oesophagi ostio imponit, ne istam longius vivendi conditionem egerat delicatior gula. Quoties castigatum ventosa senna abdomen officium facit, magna attentione numerat naturae labores, ne conditiones vivendi ulterius neglexisse videatur. Quae dum propius considero, nolim valde irasci iis, qui fatalem terminum propugnant. Si inter partes arbiter eligeretur Palaemon, diceret: Et vitula tu dignus & hic. Parum refert, qua mentis agitatione & opinione pharmaca poscat aeger, modo poscat, modo convalescere studeat, nec Machaonis sui sollicitas operas debita mercede privet. Illud in tota hac Disputatione observo: Eos, qui Praedestinationem absolutam vitae mortisque tuentur, etiam vivendi vel moriendi intra definita spatia necessitatem defendere. Eos vero, qui illam Fidei actionibus restringunt, vitam quoque hanc ex officio humano suspendere. Forte ob hanc rationem: quia priores metuunt, ne si conditionale sit hoc decretum, conditionale quoque esse possit prius illud. Posteriores vero, ne si hoc Decretum Dei agnoscant absolutum, cogantur & illud de salute & morte aeterna tale esse fateri. Ne ergo vel haec vel illa pars praejudicium creet thesibus tantis hactenus animorum motibus agitatis, amat quaeque consona loqui _______. [cognata.] Sic vara vibiam trahit & sepia percam sequitur. Inter istos medii quidam incedunt: qui ne plane videantur Stoici, aut plane Peripatetici, contingentiam & necessitatem praefinito temporis articulo moriendi, modos roto coelo diversissimos, conciliare student, solius praescientiae intuitu ac respectu. Verum, dicam quod res est. Ad populum phalerae sunt. Nam illa, quae ex praescientia divina fluit necessitas, certitudo solummodo est & infallibilitas, uti ajunt, quae proprie dictae contingentiae non repugnat. Quicquid enim necessario dicitur futurum, quia Deus praescit, in se & tota sua indole manet contingens. ________ [quae simul consistere non possunt] non sunt: Ista hora morieris, &, Alia hora poteras mori. Quicquid autem aliter evenire potest, quam evenit, propriissime contingens est. Quamobrem amice conspirant hae enuntiationes; Hoc certo fiet, & tamen contingenter. Tu, doctissime Beverovici, dum quaerendo modo hunc, modo illum adoriris, maximis ingeniis obstetricaris, & docte quaerendo elicis optimos partus. Non puto controversiam hanc plenius, solidiusque unquam pertractatam esse. Venerem das Apellaeam, cui aliquid addi ab indocta manu temeritatis fuerit & praesidentiae. Suffecerit calculum contulisse, & iis subscripsisse, qui vitae mortisque terminum ex divino decreto fatalem immutabilemque esse negant. Elenchus meus in quo hactenus acquievi est hic: Decretum illud absolutum de vitae mortisque termino aut est mutabile aut immutabile. Si mutabile, perfectioni constantiaeque divinae detrahitur manifeste. Si immutabile, corruit consequentium mediorum necessitas. Nam aut illud decretum dependet ab usu mediorum, ita ut ratum esse non possit nisi mediis adhibitis: aut non dependet ab usu mediorum, ratumque esse potest, etiam citra eorundem usum. Si prius, ergo desinit esse absolutum & fit conditionale, nam habet suum Nisi. Si posterius, ergo mediorum nulla est necessitas. At hoc absurdum, ergo & ea, ex quibus absurdum hoc deducitur. Non diffundam latius sermonem, ne videar post summos Theologos, Philosophos, Medicos, exactius quiddam conari voluisse.
Si tamen patiaris, me a proposita quaestione nonnihil abire, argutabor breviter, cum Seneca & Petrarcha, & post spinas, frugiferum aliquid loquar, quodque __ ______ [morale] magis sapiat, quam _______. [naturale.] Nemo ante diem moritur, qui omni die vitam Deo debet. In tempore solvit, qui exigente creditore debitum solvit. Non reposcitur praemature, quod nostrum non est, sed alterius. Et quis quaeso hominum ante suum diem moritur? cum ille sit suus dies, quo moritur; non prior, non posterior. Non videtur ante tempus mori, qui non potest, nisi in tempore, mori. Ab aeterno moriatur oportet, qui ante tempus moritur. Et post mundi obitum moriendum erit illi, qui ultra tempus vivere praesumet. Mundus siquidem & natales suos & extremum dies tempori debet, quo cum coepit esse, quo cum desinet esse. Sapiens omnem diem sibi ultimum credit, omnem horam supremam. Quocunque ergo die moritur, ultimo moritur. Et si ultimo, nec anticipat terminum suum nec amplificat. Et quis ferat querelas morientium citius? cum insani hominis sit aegre ferre, se carceribus ac vinculis ocyus expediri. Neque discedit cito, cui frontem rugae arant, manus pedesque prae senio tremunt. Longius viventes, longius vexat mortis metus. Cito morientibus, brevis est mortis sensus. Omnibus moriendum, licet alio mortis genere, diversisque vitas spatiis. Faces plurimas accende, pro pabuli mensura vivit gliscitque quaelibet. Illud cum deficit, extinguitur & ista. Naturae defectus querelarum justa materies non est. Si gula, si lacessitus gladius aut contempti fluctus nos necant, intemperantiae vel temeritatis poenas luimus. Extra culpam Deus & natura sunt. Qui longius vivere volunt, studeant sapere, & temperanter vivere. Haec virtus & mentis bonae custos est & solidae valetudinis. Omnes modice vivimus, si vitam spectemus aeternam. Qui mori nolunt, aeternitatem serio cogitent, in qua semper vivitur. Hic si diu vivere amas, diu miser esse cupis. Plus dolorum, morborum, peccatorum numerat, qui plus annorum. At inquies: diutius vivere cupio, ut castigate vivam. Castigate vixisse debebas, ex quo vivere & ratione uti coepisti. Cum abeundum est theatro, cum plaudendum est, ordiris prologum. Melioris vitae telam aggrederis tunc, cum detextam esse oportuit. Creditum olim: neminem, qui malus est, diu vivere: neminem bonum breviter. Illi quicquid vitae fuit, periit: hic omne in lucro habet, utpote haeres futurus melioris famae & vitae. Nec vita vita est, quae virtuti non impenditur. Quod si ferri violentia moriamur, credamus vitae arcem frangi, non aperiri. Si interficimur ab hostibus, cogitemus nos hostium manus, carnis inquam, mundi & sathanae effugisse. Parum refert quo mortis administro moriatur, cui moriendum est. In vulnere majus momentum est, in vulnerante minus. Qui flamma perit, cogitet cum Empedocle animam igneam esse, nec combustilem. Qui Oceano mergitur, cum regina maris se coenaturum glorietur. Qui a bestiis discerpitur, Euripidis se fato soletur; qui veneno, Lucretii poculo; qui gladio, Pompeji & Ciceronis exemplo. At nolles ignominiose mori. Assentior. Sed sicuti gloriosam mortem non facit, pompa, practica, statua, ita nec ignominiosam laqueus, securis, equuleus. Causa supplicii honesta est, honestum quoque est mortis genus. Non qua morte, sed quo merito moriamur, reputandum. Virtuti nulla mors dedecori est. Vilissimas sterne tabulas. Gloriose moritur, quisquis de Republica, de religione bene meritus est. Unci, gemoniae, prunae, rotae, craticulae, illustres sunt, ac splendent magis illustrium ac sanctorum Virorum obitu. Fulgent supplicia, quae irradiat innocentia. Sicuti plus fulgent lutosae paludes, quarum superficiem Sol pingit. Subtiliter de Vitae Termino disputent docti, modo ad eundem vitae morumque simplicitate certent contendere. Si pie, si sancte, si juste in hoc seculo vivimus, non nocebit hunc Fato, illum contingentiae plus tribuisse. Schola omnis, ars omnis querula est & litigiosa, non minus quam forum. Pietas mansueta, concors, placida lites non amat. In hac dum conveniunt, qui sententiam de Vitae Termino dixere, omnibus opto salutarem vitae hujus terminum, qui ad vitam, quae sine termino est, & illos & nos quoque Beverovici doctissime, perducat. Ne tamen sine cantore aut vate hoc Doctorum, quod adornas, epulum decurrat, mitto versiculos, quos petis, ejusdem fere argumenti, cujus est epistola haec.
Vale Vir clarissime, & Amplissimum virum D. Cornelium van Beveren, Roverium, aliosÇ que mei amantes officiosè saluta. Amstelodami. E Museo nostro, decimo quarto Ocbb. 1633.
[p. 476]
NObilissime generosissimeque Domine,
En epithalamium, quod nuptiis Filii tui inscripsi. Debui hoc tibi, tum ob publica in patriam merita, tum ob singularem humamitatem, qua me antehac Rhenoburgi amplexus est. Debui fili tuo, ob veteris convictus memoriam. Debui Sponiae ob gratissimum mihi Mathenesiorum nomen, quo aliquando gavisa fuit Academia Leideniis. Carmen si ipedes, lusas est & commentum poëticum. Loquitur ex parte amor, ex parte poeta, & ita sabulam hanc adores duo absblvimus. Miscui sestiva & lepida, quia hoec iâcra aliter non consiant. Omnino enim ineptum soret de bello induciisque graviter loqui, ubi Cupidinis causa agitur. Tu, Vir nobilissime, hoc leve asFedus mei erga N.T. & illustrissimam domum testimonium benigne excipe. Ego hanc praecipuam selicitatis civilis partem interpreter, Principibus placuisse viris. Nuptiis silii tui bene precor, & ominor. Succédât proles, quae tuis & splendidissimae samilia; virtutibus respondeat. Me verb inter eos cense, qui nomen tuum sine suco colunt & venerantur. Vale Vir summe & Dominam van Schagen meis verbis saluta. 15. Oct. 1633.
[p. 477]
ITa est, doctissime Vorsti, avidè satis arripio occasiones scribendi carminis, praesertim, quod publici sit argumenti. adeò me lenocinantes Musae irretitum tenent, ut nesciam, qua arte me expedire his pellicibus queam. Penè cum Flacco dixerim:
Quae saga, quit me solvere Thessalis
Magus venenis, quis &c.
desormi deceisit. Nec ob hoc aneor. cum in beats resurre&ionis die melior ilium [p. 478] vultus
Quoties ad studia magis seria animum applico, vel Auriacus interturbat victrici tuba, vel praefica lesso, vel amator aliquis importune efflagitat applausum. quasi sine me Sponsae placere non possit; aut sine carmine refrigescere. Ea suum facilitate, ut negare nesciam. Si virgo essem, minus tutum apud me esset virginitatis depositum. nescio negare. Ut te inter amicos meos censeam, cui commenta mea inpartiri soleo, rationes sunt graves & plurimae: optimi maximique Patris memoria, virtus & eruditio tua, ac insuper cognati mei D. Cunaei reverentia. cujus viri tantum apud me est precium, ut non possim non amare impensius, quos ille amat. Condoles super obitu filioli mei. Sed hunc majoribus, quae hanc vitam manent, malis praeceptum gaudeo. multis longisque morbis confectus venustissimus infantulus, facie exanthematis deformi decessit. Nec ob hoc angor. cum in beatae resurrectionis die melior illum vultus corpusque salubrius maneat. Filius natu maximus per dei Gratiam evasit. Dum frontem genasque scalpit, diceres Zopyrum esse aut Deiphobum. cernas stillantes sanguine malas, & tabo foeda ora. Inter haec Graeciam, & _____ _____ [iram cane dea] canit. Credo haec variolarum mala esse a procul jaculante Appolline, licet primum non invadat _____ ___ _____ ______ [mulos & canes veloces.] Virginis istius Trajectinae, cujus virtutes praedicas, habeo ad me missum epigramma. Verum, amicissime, vellesne tibi conjugem tam doctam, gravem, severam Di concessissent? quae cursum torqueat enthymema atque historias sciat omnes. Magis amena istiusmodi Sibyllarum oracula, quam basia. Superest ut de Republica pauca subjunga, & castris. Video, quid geratur, aut potius, quid non geratur. Potentum molimina non capio nec scrutor. Extera auxilia ex eventu aestimabimus. Inducias puto aversari ____ π___ [qui omnia possunt.] Amstelodamenses omnibus votis exoptant, quorum consilia π___ __ ______ [ad lucrum] diriguntur. De Empirico alias.
Vale. 16 Nov. Anno 1633.
ILlusttrissime Oxensteirni,
Mitto ad Te Tumulum invictissimi summique Principum. Maluissem laudare vivum, quem vivum dilexit sua Suecia, horruit Austria, [p. 479] suspexit quaquaversum Europaeus orbis. Nunc ita volentibus fatis mortuum Encomio prosequor, cujus virtutibus cum minus esset orbis, spaciosius coelum recepit grande illud depositum. Scio non egere poëtarum laudibus tanta aevi decora. Sed nec fastidiunt gratae posteritatis benevolas voces. Amant in hominum animis vivere, quos publicae utilitatis & securitatis assertores Deus constituit. In Gustavo, augustaj memoria; Rege, duo mecum stupuit univerGtas; vita; innocentiam & sortitudinem militaran, quarum illa inter Reges rarissima est, hxc gentis vestrae propria. Laudum ejus sastigia solum perstrinxi. Nec enim in iis sigillatim cnarrandis sussècerit nova Ilias. Rerum ab ilio gestarum magnitudinem, nec Historicorum annales, ? Oratorum ambitiosa oratio, ? Poëtarum grandiloquae voces adaequare valent. Omnia minora sunt, quae cogitamus, loquimur, scribimus. Ego, qui poetices studia impensius amplexus sum, inter tot máximo Régi parentantum ossicia, nolui esse Harpocrates. Vocem mihi extorsit tanti Principis illustris sama, quae j am pridem non privatis tantum populi sui.sed totius mundi sussragiis subvecta mortalitatis términos egressa est. Utinam ab iis, quas lustanti Germania; commodas curis, tantillum ocii impetrare queas, quod poëmatii hujus ledioni dones. Forte non poenitebit in compendio perspexisse Regis Iaudatissimi ingentia mérita, qui quantum tuis consiliisvivus tribuit, tantum sua mérita tuis [p. 480] conjuncta esse voluit. Quod si benigniore oculo haec nostra adspicies, optem exemplaria aliquot ad eos ire, quos Regis siii non quaesita laudatione assici judicabis. Vale Heros illustrissime, & crede etiam ita Batavis vivere Gothicae sortitudinis serios aestimatores. Amstel. 4 Dec.
220. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
ACcipio condicionem, nobilissime Haestrechti, nempe ut aliquandum invisam Dominum & Dominam de Poelgeest. Fiet hoc, ubi Canicula latratu suo Professoribus silentium imposuerit. Sed hoc volo, ut te mecum istic loci sistas.
Te praesente omnes loci istius amoenitates erunt amoeniores. Te absente illae ipsae amoenitates nubilae erunt & tempestates merae. Insidiabimur avibus, piscibus, feris. Nisi antiquas artes dedidicisti, volupe erit volantes volucres glande dejicere, ut miracula tua videam, quibus majorem fidem habeo, quam, quae Hallensi virgini adicripsit Lipsius. Ignosce, si a te hic dissentiam. Arcana Reip. jam non aperiam. Quia fateor me illa ignorare. De Induciarum eventu ne ipse Apollo Delphicus pronunciaverit. Si res Germaniae ex voto Caesaris succedent, decollavit omnis pacis spes. Sin Suecus perget rerum potiri, utile fuerit Regem Hispaniarum nobis parcere, ne pinguiorem ossam ipsius buccis eripiat famelicus Septentrio. Ivit jam classis nostra in Brasiliam. Ibit & Hispaniensis. In novo orbe decertabitur de veteris incolumitate. Trans maria quaeruntur bellorum vel pacis causae. Delegati Archiducis Isabellae ad Regem profecti, mitiora responsa expectant. Nos non videmur abhorrere ab induciis, quia bellis nostris obicem posuit iracundior Mavors. Quid si majoribus ausis illum obicem rumpamus proximo vere? & cum fatis libeat bellum gerere. Cecinit olim Silius Italicus: Fati modum in sceptris esse, & alius quidam: Sapiens dominabitur astris. Dux Feria adhuc haeret inter montes, nec Elsatiam penetravit, obsistente Gustavo Hornio. Dux Vismariensis Ratisbonam cepit, viamque sibi in Bavariae ac Austriae interiora aperuit. In Pomerania Walsteinius impune grassatur. Discerpitur misere Germania & praeda victoris est, nunc Gustavi, nunc Caesaris. Quam hic reportat victoriam, de civibus reportat, de quibus triumphare miserum. Quamdiu Gallus accinet Sueco, difficulter se per acuta belli expediet Imperator. Hoc oraculum puto te capere. Vale, 5 Dec. 1633.
221. CORNELIO VAN BEVEREN. |
MAgnifice Vir,
Mitto ad te Tumulum Serenissimi Suecorum Regis. Non debebat iste heros indictus abire, dignus praecone qualis Achilli obtigit. [p. 482]
Domestica hactenus cecini, & quae propius nos concernunt. Iam libuit in exteri Principis laudes digredi, quem de Republica non solum nostra, sed & aliis Principibus bene meritum non diffiteberis. Utique quantum Austriacis per ipsum decessit, accessit vel nobis vel aliis. Maluissem vivum laudare, quam mortuum, qui vivus Europaei orbis admiratio fuit. Nisi praevenisset mors, jam votis majora tenebat, imo Italiam forte, cui veteres Gotthi graves fuere. Sed solet sapientissimus Deus mentis ad summa fortunae impetus sistere, ut se regibus imperare discant, uti illi imperant subditis. Addidi quae in Rheno-bercham lusi. Principi nostro irascitur autumnus. Querulas voces populi audimus. Frustra hactenus advocata externa auxilia. Sed ignorat Remi turba, bella occasionibus geri. pugnare, cum volent, in Principum manu est. Sed expugnare, ____ __ _______ ______ [Dei in arbitrio situm est.] Ita judicant, qui res publicas consilio metiuntur, non eventu.
Vale & me ama, patriae ac bonorum omnium amantissimum. 14 Dec. 1633
IAmpridem est, quod Antiputeanum scriptum virulentiae, fastus Hispanici, & stoliditatem plenus legi. Iudicio tuo subscribo. Quod ut videas me & ante sevisse, in libellum, qui Puteani habet Stateram, Antiputeanos duos, [p. 483] quorum posterior incipit p. 185. de Statera Puteani judicium meum leges
p. 175, de Antiputeano pag. 195. Etiam breviter perstrinxi autorem Staterae Puteani a Lipsii manibus, ut vocant, adaequatae. Digni non sunt operosa & seria refutatione crassiores Brabanti. Iudicium istud quod pag. 179 occurrit, Salmasii est. Conquereris de infelici sumptuosae expeditionis successu. Nec immerito. Sed quis, mi Bucheli, in ordinem coget terrarum Deos, quibus agendi regula voluntas est. Si me de rebus politicis disserentem audire vis, ita statuo: satius fore, si belli omnis vis transferatur in Novum orbem, in Brasiliam, & illas mundi partes, unde belli pabula Hispano suppeditantur. Satis fuerit, hic parta tueri. Foris pugnandum est, ut domi pax sit. Quam autem unice illam Helenam amet Tagi Rex, ex eo colligere est, quod non alia condicione Inducias pacisci velit, nisi reddita Brasilia. Facilis est nostratibus trajectus in istas terras. Portus jam aliquot patent. Navibus praevalemus. Incolae barbari in nostros proniores sunt. Verum Societati Indicae subsidia ex publico suppeditari debebant. Privatorum opes istis bellis pares non sunt. Omnino sperandum ut, quemadmodum Orientis insulis expulimus magnum illum Asiae domitorem, etiam Brasiliensium continente exui possit.
Vale Vir gravissime & virtutes tuas perge in me explicare, eruditionem, pietatem, prudentiam, & qua amicos complecteris, omnis fuci nesciam humanitatem. 21 Dec. 1633.
VIr amicissime,
Ex literis tuis ad amicos datis intellexi, te in ea urbe morari, quae orbi dedit pessimi Imperatoris matrem.
Si -tibi adeiFem, magis sollicitus eilem de natalibus acaetate Liberi pat ris, quam Agrippinae. Tu selicissime, inter tot Rheneniis Lycei superba pocula, quibus glorian sblet ista urbs, jam mei obliviseeris, ac Ii ex Lethaeo amne bibisles. Non puto te publicis ossieiis usque adeö obrui, uti amicis seribendi otium non sit. Satis opinor sacundus eris praeco succi BaccheralenGs, ubi ad nos redieris. Iam tacitus paseeris & srueris isto deorum muñere, quod Druso Ubiorum debellatori tum temporis guitare non lieuit. Ego selicitatem istam tibi non invideo, sed cuperem crepusculi partem tecum demere de solido die, ad insigne lùspeniae alicubi hederás. Delacum non eligerem, sed Moguntiacum, quale sapit Archiepiicopis, quorum ego de vini bonitate judicantium sententiam lequi malim, quam de side pronunciantium. Quàm rereor, ne domum reveriiis Coloniam subinde sis respecturus. Paciscere cum palato tuo, ne litem tibi moveat1, ubi cum Gallicotibieritredeundum in gratiam. Seddesinamjocari. Colonienses quid moliuntur, quid incoeptant. Die mihi, quem ex tribus magis amant, Suecumne, an Galium, an Batavum? quemeunque elegerint male ipsis erit. Si Suecum recipient, discent propediem servire. Si Batavum non erunt amici Coesàris. Si Galium, tuta eritxeligio, minus tuta libertas. Feliciores fuerinr, si sibi ipsi sussecerint. Princeps Auriacus non tam hostem, quam imbres insestos iibi habet. Auxiliares Finnorum copias, nuper advocara;, dimittuntur cumgratiarum a&ione. Indignantur, quod pugnaî ipsis copiara non se-r cerit Imperator noster. Sed satius est illos lasa rum morderé, quam cum sama; nostra; periculo fortunara belli experiri. Si mori volent, etiam in Germania hostem reperient. Vale, & illustrissimos viros Beaumontium & Hugenium Legatos reverenter meo nomine saluta. Amstel. a2 Decemb. 1633.
Cognatorum amicissime,
Epicedium istud Vincentii Fabricii paulo ante mihi miserat autor. Neque propterea inofficiosum puto beneficium tuum. An non mecum judicas Poetam istum terse & nitide loqui. Rara est in Germanis ista scribendi ________ [accurata ratio.] Sed subrisi, ubi afflictissimum & atratum Heynsium dicit cogitare,
-- blande gaudia noctis, Amplexusque novos, zonaeque solutae Primitias, & qualem se candida primo intulerat thalamo.
Non vult Aristoteles meus urbanitati locum esse in funeribus. Ad illud etiam ipsius Heynsii contraxi labrum: mea Ermegardi, lux mea,
Quondam ferocientis domitrix invicta juventae
Nam & hoc habet _____π____ [venusti aliquid] Nuper variolae liberos meos afflixere, jam in Collegae mei familiam repsit malum, & Dionysium Vossium acerba parentibus morte exstinxit. Illi pauculis distichis parentavimus. Mitto una Epithalamium, quod in C. Gravii nuptias scripsi. Cogor hic in scenam prodire, modo laeto & nuptiali, modo tristi & pullo habitu. Verum dum amicis obsequor, queritur se negligentius haberi Empiricus meus. Cuperem mihi versibus interdici, ne ad extremum peccem & ridendus ilia ducam.
Vale amicorum candidissime, & doctorum clarissime, cujus famae Nonni Dionysiaca, Sardi venales, Hebraeorum resp. aliaque aeternitatis pignora adblandiuntur. Amstel. 24 Dec. 1633.
NIhil habeo, quod scribam,
clarissime Hugeni, nisi hoc sit aliquid scribere, de nihilo scribere. Nihil habet, quod aestimet Stoicus, praeter solam virtutem, quia nihil per se bonum, praeter hanc ipsam. Nihil in pera sua invenit Cynicus, praeter cicerem forte aut lentem. Nihil loquitur Pythagoricus, ut post transactos silentio annos, loquatur sapienter. Ex nihilo nihil fieri asserit Peripateticus, & in nihilum nil posse reverti. Nihil dicit moveri Melissus. Nihil esse verum Pyrrho Protagoras, & Stilpo. Hoc unum se scire ait Socrates, quod nihil sciat. Epicureorum improba vox est, nihil deos curare, nec rerum nostrarum satagere tranquillas mentes. Nos qui in hoc terrae punctulo belligeramus, litigamus, contendimus, res nihili sumus. Et cum ob punctulum totis castris concurrimus, nihil vincimus, nihil perdimus. Quoties magno conatu magnas nugas agimus, agimus nihil. Quoties vanas spes donamus huic seculo, lucramur nihil. Silent compita, fora, tonstrinae, cum Caesar & Suecus agunt nihil. Cum Gallus aureos montes promittit, & mittit nihil: cum a Rege pro Brabantis expectat molle pacis responsum, & ille respondit nihil: cum nos Batavi de induciis loquimur, & hactenus conclusimus nihil: cum fugati sedibus Episcopi, quo se sustentent, habeant nihil. Quid scribit Urbanus Pontifex Italorum Poetarum optimus? nihil. Quid respondet Barlaeo ad tot literas Zulechemi Dominus? nihil. Quid Vanderburchius absens rescribit? nihil. Quid Brosterhuysius in arenis Velavicis molitur? nihil. Haec omnia cum dixi, nolite offendi viri docti & graves. Quia dixi nihil. At qui tribus liberis masculis jam annumeras quartum, Hugeni, plus numeras, quam nihil. Memento, quid aliquando scripserim: At cum Septemvir fueris, vel forte decemvir, optabis mecum parcius esse pater. De vicariis nihil audis? nihil in illos possunt fatorum jura. Nisi vir bonus essem, optarem aliquem inter illos Protesilaum, vel Elpenora. Quod si accidat, cuperet surrogari nihil scriptor.
Vale vir amicissime. Amstel. 2 Ian. 1634.
QUàm cuperem,
me de nihilo nihil scripsisse, nobilissime Hugeni. Tam multa erudite & acute & false reponis, ut quod regeram, habeam nihil. Quare mutabo __ _π_________, [subjectum] & ne nihil mihi porro objicias, loquar aliquid. Exercet haec vox jejunos Metaphysicos, exangues Dialecticos & inflatos Grammaticos. Illi quaerunt futilissima, quaestione, an Res & aliquid aequipolleant, & placet sapientioribus pars affirmans. Isti quaerunt, an inter ea, quas __ _______ [universalia] vocantur, aut _____________ [praedicabilia] referri debeat aliquid. Negant uno ore omnes & individuis vagis annumerant, quasi dicas mendicantium ordini. Grammatici vero hac voce destituti, carent egregio nominum praeludio sive praenomine. Satyricus monet: Aude aliquid brevibus gyaris & carcere dignum, si vis esse aliquid. Fecit hoc Seianus, ante Seianum Philotas, post hos Caesar Borgia, qui dum audent magnum aliquid, facti sunt nihil; Proverbio fertur, aliquid mali propter vicinum malum. Quod verum esse credunt Neoburgicus, Coloniensis, Lotharingus & Trevirensis.
Est aliquid nupsisse Iovi Iovis esse sororem
cecinit Naso. Dicam ego:
Est aliquid nupsisse duci, Ducis esse maritum, Est formidato principe posse frui.
Apud Senecam legi: jam solus audes aliquid & claro die. At teste Belga solus Italam quatis Chelyn disertus. Equo donatus & a principe? aliquid nactus es, quod ad generositatem tibi praeeat & bellum. Collega meus ducentos florenos ex dono Principis te curante accepit, nec aspernatur hoc aliquid, sive __ __ __. Libuit tibi scribere ad Dominum van Hilte. Quare incipiam sperare aliquid, si istis terrae filiis accidat humanitus aliquid. Sed audi: accidit hic superiore hebdomade, lepidum aliquid, aut potius illepidum. Dum publica auctione venduntur aedes, mercatores plurimi partim spectatores, partim emptores, partim ex eorum numero, qui illices nummos captant, in cloacam quae sub pedibus erat inciderunt, alii mento, alii umbilico tenus sordidi & stercorei. Vis dicam carmine?
Dum sibi magnificas mercator splendidus aedes Quaerit, & ex emptis lucra parantur agris: Corruit emptores quae ceperat area tantos, Et nitidos sorpsit foeda cloaca viros. Stillabant lento lachrymantia serica tabo, Et facies scenae vociferantis erat. Tum risit natura parens & sordida, dixit, Quae petitis cives comoda, stercus olent.
Epitaphium istud scriptum S.M. Menippum istum graphice depingit, qui mortuus hoc solum dolet, quod mordere ultra nequeat.
Vale. 4 Feb. 1634.
PRo bulbis tuis, mi Schreveli,
gratias ago maximas. Iam spe erigor, ut primo vere superbos istos flores videam, qui magnis & stupendis nominibus turgent. Est mihi hortulus pensilis e pariete coelum inter & terras. Si non majores fuerunt Semiramidis, non debebant miraculis adnumerari. Longus est pedes 14, latus sesquipedem. In illo videbis plantas fruticesque varii generis, rosam, juniperum, rosmarinum, laurum, absynthium , abrotanum, thymum, salviam, rutam, anemonem, arcum, frutillariam, narcissum luteum flore duplici, aliaque permulta. Inter hos terrae alumnos palmam merentur tulpae versicolores, quarum partem tuae, partem aliorum debeo munificentiae. Non desunt hic viri egregii & graves, quos haec plantarum species transversum rapit, ut dum in ceteris sapere videantur, hic prorsus insaniant. Ignoravit hoc fatuitatis genus Erasmus, cum Moriam scriberet. Adeo novos usque ______ [stultos] parit fecundissima mater. Sed quid hoc rei est, non excurrisse te ad nos cum Harlemi esses? Iam expectabam indies adventum tuum, hac spe, ut cum optimo sene Wilhelmo Nicolai pranderemus de porcellis marinis. Frater meus hactenus, ut videbatur, __________, [aversus a nuptiis] tandem incaluit. Collega D. Vossius filium Dionysium luget, variolis exstinctum. Scripsi illi lessum, uti & Gravio nostro nuptiale carmen. Ita hic jam laetis, jam tristibus vaco, & modo Heracliti, modo Democriti vultum induo. Poetarum est Protea agere posse, & cum flentibus flere, ac gaudentibus ridere. Mitto exemplar, ut si libeat & oportunum sit fleas mecum, rideas mecum.
Vale. Amstel. 1634.
[p. 480]
AMplissime vir,
Quanti poëmata tua semper fecerim, norunt illi, qui me familiarius norunt. Vivo in ea urbe, quae Poëtas Belgicos habet sublimes & cothurnales, quorum dictio non est publici saporis. Mirabilia magis & stupenda loqui amant, quam utilia. Per nubes graduntur, & despectui habent aquae potores. Adversus hos saepe pugnare soleo tuo exemplo, qui utile misces honesto, ac dulci, & utrumque mira perspicuitate effers, ut legi ea & intelligi à nemine non possint. Quin tale carminibus tuis argumentum eligis, cujus lectione melio hilariorque abit lector. Hoc est, Philosophiam Socratico more è coelo [p. 492] & astris in domos familiasque deducere. Nec aliter locutum puto Herculem Gallicum, qui facundae vocis cathenulis duxisse dicitur populum, quo vellet. Aristoteles meus primam dictionis virtutem dicit esse saphêneian. [perspicuitatem.] Primus quoque post tot veteres sapientiam professus est verbis propriis & perspicuis, cum quotquot ante ipsum Philosophati fuere, Sapientiae arcana vel Poëticis fabulis, vel allegoricis commentis, vel Cimmeriis numerorum tenebris involverint. Alia tibi mens est. Scribis, ut intelligaris, doces ut prosis in meda plebe, in foro, in compitis, in thalamo, in mensis; in quavis aetate invenis, quod probes, quod taxes, quod corrigas. Concionantem te audiunt domi, viri, feminae, nuptae innuptaeque puellae. Tantoque gratior es, quanto concionaris suavius, mones blandius, reprehendis occultius. Libri tui pro Homiliis sunt, & pars suppellectilis preciosissima. De aliis non loquar. Illud scio, tantu messe librorum tuorum in mea domo precium, ut uxor mea, femina sic satis cara & prudens, verspertinis horis tanta attentione eos legere soleat, ut & mariti lecti obliviscatur. Saepe ad leges tuas provocat, adversus quas peccat subinde anômalos [communem excedens regulam] cupido. Sententias tuas loquitur, monita tua objectat non semel. Quam laetor te spem nobis facere novi operis de casibus conjugiorum memorandis. Petis, ut Latinis versibus exequar, quae Belgicis rhythmis donasti. Verum qui possim à modestia [p. 493] mea impetrare, ut meam paginam jungam tuae. Loquar citra adulationem. Solus nonnihil lateo, ut putrida quercus in tenebris. Tibi junctus exploderer à theatro, & positus juxta Solem vix Mercurius essem. Qui cum gigantibus ambulant, nani videntur, quamvis mediocris sint staturae. Et ea est animi mei indoles, languet in praescripto argumento. impetu quodam deferri amat & liberrimo pede in id, quod tractandum sumit. Accedit, quod nihil tractem illubentius, quam Amores. Scribo interdum Epithalamium amicis id efflagitantibus, quorum preces pro imperiis sunt. Sed vellem magno ista officia redimere. Deterret etiam me operis magnitudo, amo discursus breves, nec uni argumento libet diutius inhaerere. Quare velim propius scire, quae tua mens. Cuperem tibi obsequi, modo sine professionis meae detrimento fieri possit. quae non patitur, ut me laborioso operi manipem. Expecro, ut propius aptius institutum. Vale Vir clarissime. Amstel. 10 Ian. 1634.
229. IOHANNI PILIO, Iuris studioso. |
GRatias tibi ago maximas, doctissime Pili, quod pro pauculis versibus toto me carminum opere bees. Debebat ille tuus patruus diutius vixisse. non carent genio & nervis eruditae ejus de Ambitione commentationes. Quidam Poëtae vocum suavitate & verborum torrent luxuriant. quae si demas, skeletòn [aridum] [p. 494] unt & exangue corpus. Hic argumenti gravitas a dictione, dictio ab argumento precium capit. Habes, quem imiteris, sive hedera caput cingere voles, & pulsare plectrum; sive vitae probitate in seculi invidiam vivere. Neutrum fastidit, cui te dedisti Iurisprudentia. Tanto eris gratior Iurisconsultus, quanto disces loqui elegantius. tanto eris justior legum interpres, quanto magis excelles morum sanctitate. Ab hac Iustitia universalis non magis discrepat, quam indumentum a vestimento, via qua itur Leidam Harlemo, & qua itur Harlemo Leidam. Spem facis, uti tuis aliquando sis futurus honori, patriae emolumento. Huc te vocant manes Lilii, maximi viri, cujus hic est libellus, conspicua olim virtus, & praeceptorum (quos Leidae habes summos) illustria exempla. Horum vestigiis insiste & de ignorantia, livore, mortalitate propediem triumphabis.
Vale adolescens optime, & hac aetate disce, ut doceas, vive, ut aeternum vivas. 11 Ian. 1634.
ACcipe, mi Bodechere, tristia pro tristibus, lessum pro lesso.
optimo iuveni Dionysio Vossio parentavimus, licet tu operosius. Non una lingua, loqueris in eum, cui pluribus loqui & scribere datum fuit. Subduxit Deus invidiae, quem invidendis virtutibus ornaverat. Patri non solatio solum fuit, sed & subsidio. Hic se Stoicorum placitis jam tuetur & adversus domesticam jacturam pectus munit necessitatis lege. It iuxta Epithalamium, ut videas socio passu in terris incedere dolorem & voluptatem. Amicis obsequimur, modo atratis, modo candidis. Ego inter miserias meas numero, Poetam esse. Scribendum nobis est, etiam nunc, cum minime lubet. tempus est, ut cum Musis divortium faciam. quae invitum pertrahunt in lusus amantium, quos jam illam lampada tradimus, quibus ____ [genu]est ______. [viride.] De amoribus dicendum est illis, qui amant aut amare possunt. Duo versus dictant, indignatio & amoris π____ [affectus] Hoc in me languet, & cum illo Poeticus furor. Trudit homo hominem, & vates vatem. Morimur per vices, & suo quisque ordine. Pariter dum vatum alii raucescunt, renascuntur alii, quibus guttur cantillat suavius. Tibi per aetatem facilem, Et calamos inflare leves & dicere versus.
Vale Vir doctissime & parentibus tuis plurimam salutem nuncia. 11 Ian 1634.
CLarissime vir,
Traditae mihi sunt per tabellarium literae tuae, ipsis Cal. Decembris exaratae. Respondissem citius, sed obriguit prae frigore manus & calamus. Ut tardior sim factus, non meo sed coeli vitio. Iam cum gleba & glacie resolvor. [p. 495] Accepi ab amanuensi tuo apographa tuarum Commentationum in nuptias Cratis & Hipparchiae, necnon Tryphosae & Iocastae expostulationes adversariae. Has jam ante legi. Illas cum stupore legi. Lecturus iterum atque iterum, ut totius historiae ideam praesentiore animo circumferam. Quid dicam? omne punctum in hoc scribendi genere refers. Misces utile dulci, & quae prima vatis laus est, rebus loqueris convenientia. Nescio, quid illis addi à me possit. Ero imitator. Premam praeeuntis vestigia. Et si à via deflectere me contingat, revocabit me aliquis è machina Deus. In Cratis historia excuti debet Cynismus, & dogmata baculo ambulantium philosophorum. In virginum non virginum historia excutienda erunt aliqua quae in amore elucent vitia, clementiae quoque & severitatis certamen. Feriamur jam hebdomadas duas, tresve. Per hoc tempus captabo intervalla Musis apta. Sum scriptor valde desultorius, nec ovis incubo more gallinarum. Informes partus desero per biduum aut triduum, ut alacrior postea redeam ad desertam prolem. Interea versiculus hosce arrhabonis loco habe, & animi mei candidos obsides. Ultro in magnorum virorum laudes rapior, & injussus amo istiusmodi argumentum. Si ingenii culpa merita tua detrivi, peccavi inofficiosae humanitatis titulo. Vale vir summe. 1634.
[p. 497]
EA est nominis tui apud me reverentia, clarissime Catsi, ut diutius tergiversari non audeam. Facile impetrabis à me, quae si voles, imperare tuo jure potes. Qui publicis meritis Remp. sibi obstrinxit, inter singulos me quoque debendi reum habet. Sum facilis flecti, & jam diu est, quod à moribus meis secreverim pertinaciam. Videor quoque jam propius percepisse mentem tuam & instituti rationes. quamobrem muto sententiam & opellam meam, quam exigis, offero liberalissime. Libet periculum facere in narratione una aut altera, ut si placuerit specimen, spes sit placere posse reliqua. Si alias non imnino invitis Musis lusi, forte & hic aderit vocatus Apollo. Expectabo conjuges tos sive tragico, sive comico eventu celebres. Mirum, furens quid femina possit, praesertim cum mollis flamma est medullas, &c. Illa in veterum orchestra detonuit, primum Graeco, mox Latino ore. Illa soccum induta populo exhibuit percinctum fecibus os. Illa viris regnisque terribilis fuit, tot bellorum causa & incentrix. Quicquid cupit mulier vehementer cupit. Medocritatem nescit, omne extremum amat & praeceps. Quo quidem à rationis est defectu & affectuum impotentia. In his dum versaris, sequar vestigia tua, ita tamen, ut digredi liceat, & circumferre animum per obvia Pieridum loca. [p. 498] Libertas cum juris sit naturae, Poëtis eripi non debet. Suavius in silvis canunt aviculae, quam si carcere includas. Experiar, quid possim. Molestias, si quae fortè occurrent, discutiam argumenti novitate, carminum tuorum suavitate, quae mihi iter monstrabunt, qua eundum. Facilè saltat, qui saltanti choro pedes aptat. & canit confidentibus, qui praecinentem sequitur. Libris poëmatum tuorum valde recreasti uxorem & liberos. Illos inter keimélia [monilia] habent. quoties à domesticis curis respirant, ad illos deflectunt, ut se recolligant. Gratias omnes tibi debent, & per me agunt. Vale Vir amplissime. 29 Ian. 1634.
Vir amplissime,
Ex quo a nobis discessisti, omnia hic frigent, aer, studia, amici. aeris inclementiae oppono foci luculentioris beneficium. Studiorum inertiam, quam bruma adfert, solor poeticis digressionibus, quas non studiis, sed lusibus annumero. Amicitiae frigus a tua est absentia, qui amicorum plurium hic soles esse coagulum. At huic incommodo occurendum litteris, quae cum absente te loquantur. Iam Haga te habet, rerum quae hic & alibi geruntur, proma conda. Illic inter aulicos ambulas, prandes, coenas. In tanta felicitate mirum si vacet mei recordari. Ego istos aulae splendores vel hoc solum nomine odi, quod suavissimum consuetudinis tuae fructum mihi eripiant. Expecto, ut propediem ad nos redeas, ut in sinum nostrum effundas horribilia imperiorum secreta. Propius jam Deos contingis, ut si rerum publicarum satagere libeat, scire possis, quid Rex Reginae in aurem dixerit, quid Iuno fabulata sit cum Iove. Intelligam ex te quantum a Gallo, quantum a Veneto expectandum bellis nostris praesidium: Hic post ridiculum istum mercatorum casum novi accidit nihil. Qui imperant, novos ineunt & anniversarios magistratuum census. Qui parent, antiquum obtinent. alii rem faciunt, alii frangunt, alii Biantis exemplo Vianam ambulant, & dum aeris egent, Cappadocum sibi reges videntur. Historiam de presbytero Planco domi ex tuis intelliges. Piget enim, cucullatos istos doctores in scenam producere, nec traducere quemquam est moris mei, quoad de facinore non plane constat. Vale. 4 Feb. 1634.
234. CORNELIO VANDER MYLE. |
REdeunt ad te, Nobilissimi Myli, chartae Venetorum. Ille [Leo Allatius] qui syllabum istum autorum contexuit, bonam operam praestitit Philologis & Criticis: Ego malo videre aciem militum dispositam & directam in Hispanos, quam aciem & seriem librorum. Itali jam li- [pag. 500] bros scribunt & illos in alphabeti ordinem redigunt. At veteres Itali, regna, urbes, provincias in ordinem redigebant. Adeo à priscis moribus degeneravit Itala tellus, ut quae bellis olim excelluit, jam è libellis quaetat gloriam: quaeque armis pugnavit pro Romulae gentis majestate, jam chartis eam asserat. Autor [Lelius Guidiccionus] Arae maximae, hoc omni studio conatur, ut gravitert loquatur, quia de re sacra loquitur, ad Romanaae Ecclesiae Praesulem. Verum dum nimis est in illo carmine prolixus, hic illi diffluit, ut solet languere ambulatio vel cursus. Horatioi monitum est:
Ut primo medium, medio non discrepet imum.
Carmen illud Matthaei Vayrae est laudabile. Convenientia loquitur Quiringo. D. Vossius adscriberet jucidium suum, sed is ex pedibus laborat. Podagricus est, quo morbo nec mulier, nec eunuchus laborat, secundum Hippocratem. Legi historiam Canis Praetorii. Magnus campus panditur Epigrammaturm scriptoribus. Sed mihi non vacat bonas horas istis ineptiis terere. Incidi in hoc alicujus:
Dum miseros duro vexat sub Consule cives,
Et male damnatas sorbet egenus opes:
Deplorat cineres & mollis fata catelli,
Et pecus invisum bestia Praetor amat.
Et hoc alterius:
Excepi fures latratu, mutus amantes;
Sic placui domino, sic placui dominae,
[p. 501]
Alius hoc lusit:
Quis dubitet, quantus sit relligionis amator,
Qui tanta sepelit relligione canem.
Etiam hoc legi:
Viderat alma Themis condi ferale cadaver,
Custodemque suum justa parare Cani.
Moxque ait: heu quo nostra ruis Respublica: jura
Quae fuerant hominum, sint ea facta canum.
Circumfertur & illud:
Ennius emeruit Calabris in montibus ortus
Contiguus poni Scipio magne tibi,
Tityrus emeruit canibus Leidensibus ortus,
Contiguus poni praetor inique tibi.
Vale Vir maxime, & dicacium poëtarum hos partus ubi exceperis, neca. Ego rem ludicram tanti non facio. 4. Mart. 1634.
AMplissime vir,
Traditae mihi sunt literae tuae media nocte hora duodecima. A qua diem suum auspicantur Aegyptii sacerdores. Nec tamen credas velim, me in istud tempus traxisse studia. Odi lucubrationes, utpote valetudini noxias, nec gratas conjugi quae mihi pro legata à latere est. Exceperat nos solenni epulo Nobil. Realius, à quo abire non licuit, nisi intempesta nocte. Et quanquam plusculum aspersus essem Lyceo, nolui ire cubitum, nisi lectis tuis literis. Quae adeo placuerunt, ut pulvinari sup- [p. 502] positis indormiverim suaviter. Ita tu mihi, loquor tropicè, pro culcitra fuisti. Feci divortium cum uxore, quae mihi peperit non gemellos, uti Latona, sed unum instar gemellorum. Non puto robustiorem fuisse Herculem, cum in cunis vagiret & immissos à noverca angues strangularet. Videtur infans cum Gallis bella probare non inducias. Nam clamat & vociferatur, quod proprium est bellaturientium. Magnas turbas dat regno nostro. Adultum auderem istis mirmillonibus Barbanzonio, Gramontio, & Borgiis opponere. Audivi inter Gallum & Federatos Ordines jam convenisse. Quibusdam istud consilium placet, quibusdam displicet. Ego mi Vicoforti, in rebus fidei acquiesco decretis Ecclesiae universalis, in rebus politicis decretis Ordinum & Principis. Volo enim mihi deberi & hominis Christiani, & boni civis titulum. Vale & Zulechemi Dominum saluta. 10 Mart. 1634.
MAlè mihi cessit censura mea, aut si mavis, candida rusticitas. Adscripsi Epigrammatis tuis, Bonum, melius, optimum. Vereor, ne nunc alius adscribat, Censor malus, pejor, pessimus. Helenam quavis corporis parte fuisse pulcherrimam, nunquam credidit Menelaus, nunquam Paris. At optimum istum & praestantissimum Senatoruem judicare, omnia & singu- [p. 503] la tua Epigrammata optima esse absqoe compatatione, non miror. Sinite me verum dicere: noliti irasci heroës. Aulicismos calletis. Ego ab istis schematibus indole & vitae consuetudine alienior sum. Vos áuxêsin [oratione augentem] nostis & hyperbolèn, [fidem excedentem,] & meíôsin. [diminuentem.] Vobis modo kata tò prâgma [prout se res habet] modo kat ánthrôpon [ad palatum hominum] loqui familiare est. Ego Ethicae Professor nescio chariglytteîn [gratiam verbis captare,] aut hypokoristikôs [blande] loqui. Ergo, quia dixi quod res est, ob virtutem vapulo, & citor ad Grammaticum tribunal, ubi pro me causam dicet simplicitas. Mi Hugeni, si singula quae scribis sunt gradu optima, necesse erit epigrammata tua aut substantiam esse aut quantitatem. Nam haec duo rerum genera negat Aristoteles recipere magis vel minus. Praeterea, si omnia optima sunt, non est spes, ut posthac videamus epigramma melius iis, quae scripsisti: spes non es, ne de te verum sit dicere illud Socratis aeì gêráskô &c. [semper consenesco &c.] Si omnia primae sunt notae, quid opus censura? quid opus Criticis & Hypercriticis? Censores olim in populo Romano constituti, quia Remi turba nec optima erat, nec pessima. Si carmina tua nulla sunt bona comparatione, ergo titulos Domitiani admitte: Optimo, Maximo. Si poëta es semper tibi similis, ergo bonus poëta non es, juxta illud: quandoque bonus dormitat Homerus. [p. 504] Si semper canis optima, aut verum non est illud: Carmina proveniunt animo deducta sereno: aut semper serenus sis oportet. Possem plura adferre pro gradibus comparationis, sed nugarum satis est. Epigrammata, quae postrema misisti, legi & relegi. Sunt optima. Cavebo mihi posthac à gradibus, ne gradibus dejiciat à sexagenario Senatore. Clarissimum Honderdum suavissimae inter nos litis autorem saluta. Vale. 16 Mart. 1634.
GRatias tibi ago, amplissime Petiti, quod anni mihi primitias consecraveris. Liceat mihi dicere: Quid meruistis oves placidum pecus? Si viveret Pythagoras, quam indignaretur tibi, quam mihi. Tibi, qui imbelle animal innocentiae symbolum, tot usibus celebre, victimam fecisti petacis gulae. Mihi, quod ausus sim viscera in viscera recondere, & sanguinem sanguine pascere. Lege orationem Pythagorae apud Ovidium pro animalium causa, & Plutarchi de eodem argumento discursum. Fortè disces solis herbis vesci, & beta, malva, lactuca, cichoreo contentus esse. Quarum anima non est in sanguine. Me quod attinet, absolvo te à crimine, & ubi causam animalium aliquando dicet redivivus ille Samius, habebis me facti tui patronum. Tempestive misisti munus istud, ut videri possis bis dedisse. Nos armo isto [p. 505] ovillo sacra fecimus Lucinae, & placavimus difficilem, exemplo veterum Romanorum, qui caesa jungebunt federa porca. Mitto uxori capsulam cum conditis Cydoniis. Eam optem feliciter peperisse, ne solus ego aut beatitudine ista, aut miseria fruar. Vale amicorum cordatissime, & difficillimis mihi temporibus probate. 6 April. 1634.
MAgnifice vir,
Festivè alloqueris, postquam festivam meam de Re Orationem dignatus es legere. Ita fit, ut qui crepundia contrectant, incipiant repuerascere, & minus esse tetrici. Voluissem me magis seria & digna te dixisse. Sed talis sum, sine jocis & risu vivere non possum, non magis, quam Gallus sine scabie & Graeculus sine frictione. Quàm benè famae meae consuluit Aristoteles, quod inter virtutes, quas non nisi undecim habet, Comitati & Urbanitati locum fecerit. Nam qui has inter opera carnis numerant, haberet me pro homine minus spirituali. Nec ob hoc indignor. Ne tamen me putes semper esse gelôtopoiòn [risum excitantem] & nihil crepare solidum, en Mercatorem Sapienten, en Bonum Principem, en Amorem Sapientem. Tituli graves quid non pollicentur? Illa de Bono Principe dissertatio dicitur Romae Purpuratis placuisse, à Machiavellismo, uti mecum [p. 506] credis, valde alienis. Nisi me haeresi (loquor ex illorum sententia) imbuisset mater, potuissem Apostolicam benedictionem mereri. Ego Florentini istius scribendi & loquendi formulas semper odi, licet & sectatores urbique & instituti sui vindices acerrimos inveniat. Quod nuperrimè scripsi, quam tibi neglectus jam fastiditur Achilles, scripsi hoc sensu, non quod saluberrima Homeri praecepta fastidias, sed quod loqui Reges, Principesque jam informas, fastidias de illo autore jam publice verba facere. Eloquar an sileam doctissime Gunthere:
Me si fata meis paterentur ducere vitam
Auspiciis, nullique dies horasque locare,
juberem plorare scholas, cathedras, pulpita, Platonem & Aristotelem. Unicam amplecterer meretriculam, non Thaidem, non Laidem, non Phrynen, aut Floram, sed Poësin. Quod superest rogo, ut hanc de tua humanitate conceptam fiduciam & ex fiducia natam parrhêsían [loquendi libertatem] boni consulas. Adeò audaces sunt humaniores literae, ut putent eos, quos communia studia junxere, vita, moribus, alloquio arctius jungi debere, & prorsus synkrêtízein. [pari more vivere.] Tu Vir praestantissime, qui ingenium excellens non per rem & reculas, sed civilem sapientiam circumduxisti, facile hoc à te impetrabis, ut & serium amicum ferre possis & jocularem. Ubi de Rege tuo & regii heredis nuptiis aliquando erit loquendum, dices,
[p. 507]
Quantum mutatus ab illo,
Qui potuit nuper de re jocularia fari.
Vale. 6 April. 1634.
NObilissime vir,
Gratulor tibi natam filiolam, & puerperam post novem mensium fastidia peperisse. Absolvis me ab officio carminis, quod promiseram. Causam nescio. Etenim, sua quoque laus muliebri sexui debetur. Sine quo miserrima esset viris vita. Canit Serenam & Mariam Claudianus, Stellam & Violantillam Statius, alii alias. Et quanquam nihil ob aetatem dignum gesserit filiola, tamen bene natam esse laudabile arbitror. Ego haec proli tuae opto & voveo: ut primos infantiae dies transigat sine epilepticis convulsionibus: ut dentiat absque dolore: ut adolescetula formam induat, nec appetibilem nimis, nec aspernabilem, ut nubilis formam ornet modestia & pietate: maritum nacta nec imperare velit, nec servire: mater facta prolem neque perdite amet, neque negligenter habeat: annis confecta vitae se melioris spe, vitaeque bene actae consciente soletur. Habes voti mei summam & compendium. Ubi filiolo te aliquando beabit uxor, liberabo me promisso. Caseus iste Limburgicus adeò me exhilaravit, ac si Limburgi essem factus Dux. Non potuisses me gratiore tibi munere devinxisse. Plinius [p. 508] multa caseorum genera recenset. Sed nullum est huic par aut secundum. Refertur apud Plutarchum in Laconicis, quendam Laconem dixisse: Si caseum haberem, non egerem obsonio. Ego postquam Limburgensem nactus sum, non obsonio solum carere possem, sed & primariis ferculis. Adeò hoc genere casei delector, ut vel solus ejus nidor & graveolentia me afficiat, à qua plurimi vel temperamenti vicio, vel quia iratos habeant Deos abhorrent. Puerperam vegetam & incolumem tibi restituat Deus, ut postquam huic eucharistikòn [gratiarum actionem] solverit, tecum, spe filioli, redeat in gratiam. Principum Brabantias calamitas documento est, capitale Belgarum odium alte insedisle Hispanorum animis, & de mutanda istic Reipub. forma ipsos cogitare. Hoc ut fiat, demetenda sunt papaverum capita. Sed bonus Arschotanus serò nimis discet, fabulam Aesopicam de vestigiis leonem spectantibus, non retrorsum. Versus Neodalii optimi sunt. Illos in obitum Adriani Pontificis, non esse Romae scriptos ausim affirmare. Cremonae illa tutius dicuntur, aut in Venetorum stagnis, quam ad Tiberim. Vale Vir spectaitissime & me amare perge. 20 April. 1634.
AMplissime Honerde,
Non video quid causae sit, quod tam [p. 509] sollicitè videaris tibi metuere à censura mea. Epigrammata tua istiusmodi sunt, ut pro paradigmate aliis esse possint. Me certè non mediocri affecerunt voluptate, licet illam ipsam voluptatem castigaverit memoria calamitatis publicae, quam describis. Dolui ob durissima belli Belgici rudimenta, quae maximis patriae nostrae Proceribus luctuosa fuerunt, sub rhododactylo Duce. Versus tui pondus habent, & nervosa est omnis clausula. Possem quosdam designare, qui antiquis genio non cedunt. Sed nolo iterum delabi ad gradus comparationis. Utinam ea publici juris facias. Erunt pro historiae compendio nepotibus. Verum duo requiri judico. Unum est, ut nummorum imagines singulis epigrammatis addantur. Alterum est, ut brevis addatur historioIa, quae inscriptionis causam exponat. Hoc factitatum ab aIiis, qui veteres nummos nobis dederunt, Aenea Vico, Occone, Goltzio aliisque. Et profectò memorabiles res gessimus, dignasque posteritatis memoria. Flebilis primo fuit Resp. nostrae status, exulantibus Auriaco, aliisque Belgii nobilibus. Mox veluti à morte rediviva lacertos coepit movere, & amissa recuperare. Tandem domesticos fines egressi in Orientem & Occidentem ivimus. usque adeo, ut quos metus dejecerat, jam metuendi sint. Inclinationem fecit Mavors, & propriis praesidiis ac munimentis institit de defensore sollicita Respublica. Haec libri tui, haec epigrammatum tuorum materies [p. 510] est. Decessit invidia & factis & dictis. Et quando nomoclastem tuum videbimus? tragoediam exactam & gravem. Redeunt ad te chartae tuae & nummi. Addidi meos, ut seligas in tuos usus, quos & quot voles. Vale 4 Maji, 1634.
241. CORNELIO VANDER MYLE. |
ITerum Hagam repetit vir doctissimus Manasses Ben Israël, pulsaturus denuò fores publicae benignitatis. Possent Illustrissimi Ordines, sine magno strepitu, solari optimi viri itiones & reditiones. Non est necesse Christianos Proceres respicere ad hominem Iudaicae religionis antistitem. Alio titulo ipsi poterit consuli. Profectò meretur aliquod praemium ipsa eruditio, & linguae Hebraicae, quae in illo est, summa peritia. In libro suo nec Christianam religionem defendit, nec, quod sciam, oppugnavit. Multa scribit Christianis scitu utilia, nihil ex diametro Christianismo oppositum. Professoribus Leydensibus viris doctissimis, & Christianae religionis assertoribus seriis suum sit integrum judicium. Si de Adami & Evae conjunctione scripsit minus probabilia, & quae Christianis omnibus, etiam mihi, videntur paradoxa, dandum hoc Cabalae, & Thalmudistarum ineptiis annumerandum. Et quis, quaeso est, vir praestantissime, vel Philosophorum vel Theologorum, cui non proprium aliquod arrideat placitum? Graeci vocant tà aréskonta toîs philosóphois [p. 511] [placentia Philosophis,]* de quibus eruditissimum libellum scripsit Plutarchus. Platoni Ideae, Aristoteli intelligentiae orbium coelestium motrices, Epicuro atomi, & ante hos Socrati sua dubitatio, Pythagorae animarum de corpore in corpus transmigratio, placuere. Origines quam multa defendit, quae Christiani omnes improbant. Invenias aliquid in Tertulliano, Hieronymo, Augustino, cui non facile subscripserit quivis nostrum. Quid mirum si Iudaeus aliquid asserat anômalon, [praeter regulam,] & praeter opinionem nostram. Non defendo Iudaismum, à quo abhorreo. Sed hoc contendo, posse Christianos etiam ex Iudaeorum scriptis multa addiscere, & illa monstrantibus si faveant, nihil facturos contra conscientiam. Aquila, Ionathas, Septuaginta interpretes Iudaei omnes, Bibliorum nobis dederunt versiones. Sed non arbitror inhonoratos dimissos esse 70 istos senes Iudaeos à gentili Imperatore Ptolomaeo Philadelpho. Si virtutem laudamus in politico hoste, quid ni aliquod precium sit doctrinae apud dissentientes, & discrepantes fide. Scribo haec non alia de causa, quam quod condoleam viro modestissimo juxta & eruditissimo. Tu, Vir nobilissime, qua es prudentia & humanitate virum juva & mecum ama ob candorem, industriam, facundiam, eruditionem & ingenium. E Musaeo nostri Amstelod. 10 Maji, 1634.
[p. 512]
242. IOHANNI OXENSTERNIO, in Angliam Legato. |
ILlustrissme Oxensterni,
Non remorabor tua tempora, quae publico impendis, longo sermone. Amant Dee Principesque Orationem brevem. Ex quo mihi amicitiae tuae fores reclusisti, auribus tuis subinde literis meis obstrepui. Nuper Batavos vidisti Romani imperii fratres & amicos. Iam Britannos vides priscis valde dissimiles. Olim in advenas & peregrinos feri erant & crudeles, Horatio teste:
Visam Britannos hospitibus feros.
Iam mites sunt & prolixae in exteros humanitatis. Regem vides, qui pro paradigmate esse possit optimi Principis, sive pacis studia, sive literarum amorem, sive regiarum quae in ipso sunt virtutum excellentiam, majestatemque spectes. Ne mirare, me de literarum amore aliquid inspargere. Nam indignum me non laurea, sed aurea aliquando donavit. Faxit Deus, ut confectis negotiis publicis salvus incolumisque ad tuos redeas, & magno Parenti, qui grandem istum concussae Germaniae Atlantem humeris sustinet, tuos commodes. Illa, te absente, pergit miseriae non unius esse flebile theatrum. Affligit & affligitur. Perdit & perit. Ea sors belli est. Ludus ubique pavorque & plurima mortis imago. Inter Gallum & Ordines [p. 513] jam transactum per Dominum de Charnassé Induciarum spes decollavit. Hispani castra movent, sed nondum promovent. Intra minas stant. Nova classis in Occidentem abit. Hic jugulandus Hispanus, ubi alios jugulandi materiam invenit. Vale illustrissime vir, & ignosce, si ab argumento destitutus aliquid nuger pro re nata. 16 Maji, 1634.
243. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myle,
Autor istius tabulae de religione gentilium, arduum opus agressus est, & plenum periculosae aleae. Arduum voco ob argumenti amplitudinem & difficultatem. Periculosum, ob dogmata, quae hic illic inspargit, quae Romanae Ecclesiae minus arridebunt. Si sapiet autor, aut premet coeptum opus, aut castigabit. Satius est perire scriptum, quam scriptorem. Nec offendendi sunt scribendo, qui proscribere, ne quid pejus dicam, possunt. Annotabo aliquid ad ordinem, aliquid ad rem ipsam. Illud in prima subdivisione displicet, quod religionem gentilium, qui Creatorem Deum coluerunt vel ut invisibilem vel ut visibilem, distinguat à Religione naturali, cum cultus Dei invisibilis etiam naturalis sit. Talem quippe agnovit Plato, Aristoteles aliique. Ipse Paulus Rom. 1. diserte ait, Dei invisibilia cognosci ex visibilibus. Ad rem ipsam hoc observo, 1. an consultum sit [p. 514] Christianum orbem scire, Catholicam religionem in tam multis ritibus ceremoniisque convenire cum Ethnicismo & Gentilium religione. Haec enim res iis Theologis, qui à Curia Romana secesserunt causam praebet hoc nomine exagitandi Catholicismum, quem Ethnicismum interpolatum vocant. Autor iste, si quo pede coepit ista pergit exequi, tandem ostendet rotam hierarchiam Ecclesiasticam non tam à Petro & Apostolis, quam à gentibiis fluxisse. At hoc prudenter illi est cavendum, si sibi & religioni Catholicae velit consultum. Deinde ad religionem legalem, quae privatae utilitatis causa est excogitata, refert doctrinam de praemiis & poenis post hanc vitam. At haec inconsideratius ab autore scripta sunt. Praemia & poenas manere bonos malosve post hanc vitam, dictat naturale, insitumque omnibus hominibus conscientiae dictamen. Urgent hoc ipsum Plato, Cicero, Epictetus, Seneca in suis disputationibus. Falsum est illa conficta esse à populis, privatae utilitatis causa, ad terrendos mortales. Qui ex professo religionem omnem oppugnant, ajunt homines metu poenarum infernalium in officio contineri, & esse figmentum hoc politicum, non autem dogma ratione naturali subnixum. Atheorum, proh dolor, satis habet ubique orbis. Isti impietati non oportet Christianos frigidam suffundere. Dico intrepidè. Sum istius sententiae hostis capitalis. Monendus est scriptor, ut corrigat & saniora scri- [p. 515] bat. ni fecerit, male merebitur de religione, & sibi consulet pessimè. In reliquis laudo diligentiam ipsius, studium & eruditionem. Vale Vir nobilissime. 4. Iun. 1634.
SCripsi tibi nuperrime, Hugeni, de Nihilo, scripsi de Aliquo. respondisti ad utrumque, ut jam scribendum sit de Neutro. Etenim inter audacem Stoicum, qualis fuit Zeno, & timidum Scepticum, qualis fuit Pyrrho, neuter est Peripateticus. Dicunt Theologi, inter Christianae religionis partes, Libertinos esse neutros. Iurisconsulti asseverant, quaedam bona esse Titii, quaedam Sempronii, quaedam esse neutra, qualia illa sunt, quae primi fiunt occupantis, & per usucapionem desinunt esse neutra. Medici statum valetudinis nostrae alium dicunt esse salubrem, alium insalubrem, alium neutrum. Policitorum problema est, an in publicis diffensionibus & bellis civilibus, satius sit neutrum esse, quam stare à partibus. Grammatici, quorum primum meminisse debebam, nomina habent & verba neutra. Inter Europaeos ea sunt morum animique indole Hispani & Belgae, ut neuter alterum diligat. Philosophorum alii Universalia à rebus prorsus abstrahunt, alii non nisi voces & conceptus esse contendunt, Aristoteles neutrum. Cum Critici litigant & disputant de punctis, commatibus, asteriscis, [p. 516] sapiens est neuter. Quidam mulieri credunt quidam gremio, Ego, juxtra vetus proverbium neutri. In Germania Suecorum rex odit neutros. odit & Caesar. Qui in confiniis Gelriae Brabantiaeque habitant, student esse neutri. In litibus componendis magnum est momentum neutrorum. tales enim oportet esse arbitros & judices. Nuper cum me cum amplissimo Honerdo commisisses, tu subridebas neuter. Logicus fallacias Sophistarum edoctus, si rogetur, ut est apud Agellium, An desierit furari nec ne, respondebit neutrum. Si me roges, an malim pacem an bellum, respondebo, neutrum, quia vellem nec opus esse bello, nec post bellum pace. Si roges, an libentius edam an bibam, dormiam an vigilem, movear an quiescam, respondebo neutrum. quia vellem esse Intelligentia Peripatetica, quae nec edit, nec bibit, Si quaeras, an Canonicus esse malim, an Vicarius, parum abest, quin responsurus sim, neutrum, quia videntur & hujus & illius ordinis homines esse immortales. Vale Vir amplissime, & licet in amicorum dissensionibus te cupiam esse neutrum, nolim tamen esse tunc, cum de conferendo vicariatu agetur. Amstel. 6 Iun. 1634.
NOn evades, nobilissime Hugeni, sacro isto neutro. Cum enim silendi ac loquendi ambiguus, neutrum te facturum scribas, ego utrum- [p. 517] que exigo. nempe ut nec sileas semper, nec rescribas semper. Pertinax tanti amici silentium aegerrimè ferrem, & tabescerem propediem, tanquam destituta rore suo cicada. Si, ut semper rescribas, exigam, valde rerum tuarum viderer ignarus. Scio, nec te semper scribere posse, cum maxime vis, nec velle, cum potes. Sed quia utriusque feci mentionem, age utrumque libet conari, ut de utroque serium quid in medium afferam & joculare. Utrumque in multis laudabile est, in multis vituperabile. Cum officia nostra exigunt Domini duo, utrique obedientiam suam probare, non est Evangelicum. Cum virgines duae juveni adblandiuntur, utramque amare, utramque est odisse. Cum venator duos sectatur lepores, neutrum capit, quia captat utrumque. Cum uterque vitula dignus est & Damoetas & Menalcas, facile est Palaemoni arbitri partibus fungi. Cum quaeritur, an eloquentiae laudibus excellat Cicero, an prudentiae, respondebo, utriusque: an in Poëtarum ordine primas mereatur Homerus, an Virgilius, dicam, utrumque. Cum religionis Christianae res agitur inter gentes, peccant, qui utrumque faciunt, hoc est, qui circumcidunt & baptizant. Misera est Reipublicae facies, cum proceres utraque pestis adflat Ambitio & Avaritia. In scholis male adolescentibus consulunt, qui utrumque Ramum & Aristotelem conjungi suadent. nec enim opus limum bibere & nauteam, cum limpidissimi fontes suppetunt. Inter mercatores quidem [p. 518] utrumque faciunt, pecunias locant, & aliunde accipiunt. Illud, ut divites videantur, hoc, ut credas non esse divites. Illud eximium, cum Princeps est utrumque: basileùs agathòs, [Rex bonus], & kratêòs stratêgès. [fortis bellator.] Inter sceleratos, cum uterque alteri crimen imputat, palam est utrumque fecisse, inquit Quintilianus. Inter amicos bene se res habet, cum uterque utrique cordi est, ait Terentius. At male se res habet in certamine, vel bello, cum Entellus Daretem super utraque quassat tempora. Sed ut Socraticum philosophandi morem repetam. Annon apud Homerum Achilles, & Ulysses utramque paginam faciunt? Annon apud eundem Vulcanus utroque pede claudicat? Annon exercitati sit militis utraque manu pugnare? Novi, inquit ille apud Homerum,
Clypeum dextra laevaque movere.
Annon timidi sit militis, utroque pede fugere, ut est apud Aristophanem; & ut de hostibus nostris quaeram, Annon Algerios & Duynkerkanos, Afros inquam & Morinos, utrosque in praedonum gente ponis? In culina certè utrumque usui est, & sorbere & flare; in agris idem lignum utrumque est, pastori pedum, & agricolae mensura. amphóteron [utrumque] inquit Callimachus, kéntron te boôn, kaì métron aroúrês. [stimulus boum & mensura arvi.] In mensa utrumque malum, & graecari multum, & pergraecari. Vale, Hugeni clarissime. 18 Iun. 1634.
[p. 519]
Consentire meis studiis se crediderim te,
Fautor utroque tuum laudabo pollice ludum.
AMplissime vir,
Scribis tibi placuisse Nihil & Aliquid, Neutrum & Utrumque Epistolas. quasi dicas tibi placuisse contradictoria. quae Philosophi negant in sinu Dei reperiri. Verum minus miror has contradictiones tibi probari, qui nuperas meas antipháseis [contradictiones] super gradibus comparationis, tam benigne & humaniter excepisti. ut videar, ista inimicitia amicitiam suam emeruisse. Unum petis, ut si quid simile ad communem nostrum amicum N. Hugenium miserim, tu particeps eorum fias. At qui possim, mi Honerde, aliquid scribere simile Nihilo. Habet aliquid suum simile, nempe Sosias Mercurium, ficus ficum. Habent similes labra lactucas. Habet insuper suum simile neutrum. quia plures neutri sunt, plures utraque sella sedent. Soli nihilo nihil est simile. quin enim, quod non est, similem sibi ousían [essentiam] habeat? Hoc scio, non modo versiculis, modo epistolis scribere & respondere simila. ut verum sit de nobis, aeì gàr tò hómoion. [semper enim similem Deus deducit ad similem.] quod usurpatum ab Homero, cum Melanthius subulcus incidisset in Eumaeum subulcum. Quam laetor, nos non esse figulos aut fabros, sic enim similis similem odis- [p. 520] set. Iam Poëtarum nomine cum audiamus uterque, similis gaudet simili. est lepidum similium par apud Martialem:
Cum sitis similes paresque vita,
Uxor pessima, pessimus maritus,
Miror non bene convenire vobis.
Et apud Catullum,
Pulchrè sunt similis mali cinaedi.
Pythagoras amicitiam, mundi animam & vinculum dicebat, consistere en isótêti. [in aequalitate.] Poëtae puros jambos concinnant ex pedibus similibus. Anaxagoras corpora ex atomis, similibus constare docuit, Aristoteles ait: hómoion homoíou ephíetês. [simile gaudet simili.] lib. moral. 8. quod tamen verum, non est in magnetibus, qui similibus se polis fugiunt, dissimilibus amplexantur. Verum res similes eleganter conjunxit Plutarchus in commentario, cui titulus: Quomodo adulator ab amico distinguendus. Seni similis lingua jucundissima est,
Pueroque puer, & femina apta feminae.
Aegrotus aegro, & misero quisquis est miser.
In convivalibus sermonibus, non vult semper in conviviis similes similibus accumbere, non Professorem Professori, non Advocatum Advocato, mororum moroso. Interdum vult; ut agricolam agricolae, aliptam aliptae, amatorem amatori. Causas illic expedit ingeniosissimas. Illud subtile, quod Empedocles ait, referente Aristolele 1. de Anima. Animam constare ex quatuor elementis, quia aliquid singulis habet simile. Inter [p. 521] sapientum apophtegmata hoc celebratur: gámeis ek tôn homoíôn. [ducito tibi similem.] & ut est apud Varronem: Cascus cascam ducit. Non probo improbum improbo similem, quique amat vulpinari cum vulpibus. Sed mittam illa literatorum commenta. Nos Batavi, quam amamus similes esse Gallis vestitu, Sybaritis luxu, Romanis gloria, Graecis pecuniarum cupiditate. Quam similia jure belli factitant, Marchio de Aytona, & Ordines, quoties aut salvi conductus literas alii aliis negant; aut praetores, concionatores, incolas sedibus controversis expellunt. Caesar alibi & Suecus simili furore vastant agros, urbes expugnant. Quam pergit sibi similis esse Hispania, cum Arschotanum Ducem ad se invitat, & venientem carceri includit, ut olim Legatos Belgas. Tu, vir maxime, perge similia prioribus Epigrammata scribere. Perge eorum me compotem facere, ut si coner simile, non reperiar tibi prorsus dissimilis. Vale Vir amplissime, &, similem Tui elegantioribus studiis Hugenium, & doctissimum Schottum à me saluta. Amstelod. 20 Iun. 1639.
NObilissime Myli,
Audio uxorem habere Te, hoc est, in Sapientiae castra transiisse. Semper enim ab iis dissensi, qui amantes insanire contendunt, & Cupidini oculatissimo oculos fascia velant, qui- [p. 522] que puerum esse fingunt, ipso Hercule robustiorem Amorem. Tanto nos magis sapere arbitror, quanto ad honestas nuptias adspiramus ardentius; tanto esse ingeniosiores, quanto hanc rem conficimus felicius. Etenim sine conjuge nonne vagi sumus & errones? nullius, praeterquam universalis naturae, peculium, fortunae & incertae sortis pila ludibriumque? Uxorem nacti, possidemur propius, amamur, curamur, fovemur tenerius. Illam gaudii omnis, illam dolorum sociam habemus. Condolet, medetur, subvenit laborantibus; & cum maxime vult blandiri, sobolem nos suam appellat, etiam tunc, cum aut sobolem ipsi in spe habemus, aut in cunis rotamus magni patres. Epictetus Philosophiam omnem duplici praecepto absolvit; Sustine & Abstine. At haec à nullo hominum ordine rigidius observari, quam à conjugibus, mecum propediem disces. Graecorum Poëtarum princeps, è quo tanquam fonte perenni:
Posteritas latices Sophiae deduxit in hortos,
cum Iovem describere vult Patrem vocat deorum & hominum. At talis sine conjuge esse non potuit. Sagacissima natura cum vite maritat ulmum, cum stipite fabam vel convolvolum, ne lenta haec arbusta destituta suo tibicine langueant. Nec minus sapienter ab eadem appositus uxori vir, & viro uxor, ne alter sine alterius fulcro flaccescat & collabatur. Viderunt hoc olim providi poëtae. ideoque ne ipsum coelum [p. 523] corrueret, Lunam Veneremque interposuerunt orbibus, hoc veriti, ne sine foeminae adspectu volvi nollet morosior Saturnus, imperiosior Iupiter, bellicosus Mars, vafer Mercurius, & fervidissimus Sol. Theognidis & Phocylidis quot numeras versus, tot prudentiae moralis audias praecepta. Et inter haec nonne de ducenda conjuge canunt? Theocritus, quanquam multa apposite pastores canentes inducat, nullibi est suavior, quam ubi scribit: kômásdô potì tàn Amarryllída, &c. abeo procatum ad Amaryllidem, &c. Et quis ille est, qui apud Maronem dicitur conjugis in gremium laetaa descendisse? Idem est, qui rubente dextera in arces & urbes fulmina jaculatur. Crates Thebanus, homo toto corpore deformis, gravissimus alioqui rerum divinarum & humanarum Professor, Hipparchiam nobilem foeminam uxorem duxit, ut hac quoque parte Sapiens videretur, quod contemptissimo corpori uxorias voluptates impetrasset. De Socrate hoc jam dicam: ilium Sapientiam non è coelo in domos familiasque, ut Cicero perhibet, sed è querulae Xantippes cubili in Scholas introduxisse, & Philosophiae practicae objectum, non virtutes, sed illam ipsam suam Xantippen credidisse. Poëtae quoque Graeci & Latini nullibi doctius & acutius loquuntur, quam cum ad conjugum officia alludunt. Quod si Sapientiae pars est non nimium sapere, nihil est, quod virilis ingenii gravitatem & duritiem magis condiat, quam muliebre ingenium, cui [p. 524] dulcedinis tantum & gratiae affudit Deus, ut ob hanc solam causam, Moeonio Vati Venus dicatur philomeidès [ridere gaudens,] Syracusio mátêr geláxasa, [mater ridens,] Andino Olli subridens. Qui vero amores quam maxime oderunt, cum acerbissimis illos vocibus insectantur, oppositum apponunt opposito, ne rem optimam calumniando sibi constare videantur. Morbum vocant amorem, sed salubrem: dolorem, sed delectabilem: venenum, at sapidum: mortem, verum voluntariam: vulnus, sed gratum: supplicium, attamen jucundum. Cum amaritudinem illi exprobrant, glykypikron, vocant: cum labores spontaneos esse ajunt, & minus graves; cum curas & aerumnas, has ipsas suavissimas dicunt. Novi, qui uxorem fastidiunt, ne in malam incidant. At hi malam metuunt, quia de suis ipsi virtutibus desperant. Nullam ego tam malam arbitror, quam corrigere non possit vir bonus & sapiens. Malas esse dixit Menander Comicus, sed sine populi suffragio. Cautius apud Euripidem Medea loquitur:
All esmèn hoîon esmèn, ouk erô kakòn,
gynaîkes.
Simus quidem, quales sumus, nos foeminae,
Malas sed esse non ego ausim dicere.
Si qua mala est, vitio mariti mala est, quia aut is intempestive severus est, aut intemperanter remissus. Ignes dicunt fugiendos esse. Sed non illos, quibus male arsuros ignes restinguas. Vo- [p. 525] luptates indignas clamitant viro Sapiente. Concedo, cum in porticu aut Stoa philosophandum est. Novit hoc Seneca & docuit non semel. nec minus in thalamo quaesivit, ubi Paulina esset. Urgent, coelibes sacris vacare liberius, pugnare animosius, navigare fidentius. Quasi profana esset res osculari conjugem sacra fide obstrictam: aut minus animose pugnasset Hector, memor Andromaches & Astyanactis: aut timuisset ex Aulide navigare Protesilaus, relicta domi Laodamia. Sed uxor, inquiunt, & liberi alendi sunt, quibus carere possis, ut partis fruaris uberius. Vah sordidas voces. Cur non potius gloriosum putant & regium imperare uxori & liberis? Qui paterfamilias est, rex est conjugis, liberorum & famulorum. Caelebs nulli imperat, praeterquam canibus aut felibus, si quos forte domi alit. Homerus Ulyssem regem vocat Itachae. Sed si regno isti eximantur Tres imbelles numero, sine viribus uxor, Laërtesque senex, Telemachusque puer, & pauculi subulci, valde accideris regni istius subditos. Sunt, qui in maritalem ordinem adscribi cuperent, sed metuunt, ne aut filium gignant, qualis fuit Commodus, aut filiam, qualis fuit Iulia & Messalina. At debebant hi homines adeo metuentes futuri, jejuni ire cubitum, & prandio coenaque abstinere, ne quem concoquent chylum, pituita fiat molestior, aut atra bilis. Cur non potius sperant futurum, ut ex Vespasiano nascatur Titus, ex Druso Germanicus, ex Annaeo Seneca nepos [p. 526] facundissimus Lucanus, ex Platone nepos Speusippus avitae philosophiae haeres, aut ex Ennio nepos Pacuvius?
Fuit mihi nuper plurimus sermo super hac re cum Misogamo, qui cum magnam in Scholis didicisset esse Dilemmatum vim, ita disputabat: operosa res est conjux, laboriosa colonia, fons curarum. Foecunda cum est, oneri est: cum sterilis, dedecori. Si pulchra, koinê; [communis;] si deformis, poinê [poena.] si dives, superbit illa; si paupercula, ille. Logicorum, inquiebam ego, exempla audio & argutias dialecticorum, quibus adolescentulos in Scholis fatigare solent, & torquere bonas mentes. De messis probitate non est certus agricola, nec minus tamen serit. Et tu uxorem ducere non vis, quia times non foecundam? tu laboriosam coloniam voces uxorculam? nec horres Rempublicam capessere & multorum capitum belluae imperare? Tune oneri esse putas liberos, quos mater Gracchorum omnibus thesauris habuit chariores? Quod si sapis, nullam deformem puta, quam castitas modestiaque ornant. Formosam nactus, noli nimis sollicite custodire, ne te zelotypum animadvertat, & tua culpa peccare audeat. Si opulentior superbiet, tu tolera & mone; vel cave eam offendas, ne opum fiducia tibi maledicat: aut superbiam feminae contemptu diffla, aut prudens dissimula. Si pauperculam contemnes tu, cur contemnere sustines animi dotibus te locupletiorem? Illa, que te con- [p. 527] temnentem placide fert, quantivis est pretii. Te, qui ob inopiam minus aestimas honestam conjugem, ne teruncio emerim. Tralatitium illud est & lippis notum, quod à libertatis periculo sumitur adversus conjugii praestantiam argumentum. In libertatis se regno vivere jactitant, quamdiu sunt ágamoi; [coelibes;] servituti affines, cum conjugio illigantur. Nesciunt insani, licentiam esse, non libertatem, nulli amores debere: degeneres esse mundi incolas, quos posteritatis cura non tangit: frustra se viros esse, & tales factos: & ut allegorice loquar: errores esse maximas planetarum, ab una ecliptica aberrantium: Solis viam esse tutiorem certioremque, quia una est & simplex: Lunae viam difficilem, & litigiosam, quia cis ultraque eclipticam digreditur. Non gravatè subscribes huic meae sententiae. Nobilissime Myli, qui conjugii causam exemplo tuo asseris. Gratulor instituto tuo, gratulor conjugem tibi obtigisse, qualem optasti piis votis, qualem optavere parentes gravissimi optimique. Merebantur talem domus tua, virtus, doctrina, prudentia. Praecepta connubialia apud te non conquiram. quia non sum preceptor amandi. Illa, cum vacabit, legere potes apud Plutarchum in nuptiis Polliani & Eurydices. Hoc solum addam: non esse, quod tibi metuas à mala conjuge. Nescio enim, qua Dei Opt. Max. clementia incideris in tò agathòn. [bonum.] Agatham ducis, quae se tibi probabit non uno bonorum genere, sed triplici. [p. 528] non explicabo me. Meministi horum, ex quo Moralem aliquando tibi Philosophiam domi meae praelegi. Fruere, felicissime, Agatha tua, sive Bona Dea, cui nolo te offerre flores, fruges, serta, Romanorum more, sed unum hoc, quod praeceptori Socrati obtulisse fertur Aeschynes, hoc est, Teipsum. Vale Vir nobilissime & praestantissime, & me tui tuorumque amantissimum redama. Amstel. 28 Iunii, 1634.
[p. 529]
CASPARIS BARLAEI
EPISTOLARUM
LIBER.
PARS ALTERA.
[Vignet: Indefessus agendo].
AMSTELODAMI, Apud JOANNEM BLAEU.
M. DC. LXVII. |
[p. 530: blanco]
[p. 531]
CASPARIS BARLAEI EPISTOLAE.
248. IOANNI OXENSTERN, Legato. |
PErgo, illustrissime Oxensterni, inter publicas curas nugamenta mea tibi obtrudere, & Poëtam agere. Ubi argumentum grandius nactus fuero, componam vultum & calamum ad gravitatem. Dum alii ad te de Regum Prinpicumque Europae bellis perscribunt, quis Germaniae status, quid Gallus, quid Britannus, quid Hispanus moliantur, ego epigrammata tibi mea impartior. Si Neptunus essem, mitterem tridentem, si Pallas hastam, si Mars gladium, si Iupiter fulmen. Iam pauperculus Poëta, mitto pauperculos, rancidos, & macilentos versiculos. Volo te ridere, & si fortè non omnia ex animi voto erunt, cantu meo te recrare absens. Refert Homerus, Achillem ex acie reducem citharam & fides curis suis interposuisse, & animum aegrum sollicitudine aut offensa recreasse. Idem facito. Haec ut ludicra accipe, sed ab animo profecta in cultum tui prorsus devoto. Nascuntur haec sub manu, citius fortè, quam scribuntur. Fructus praecoces sunt, ideoque fugaces, quales tamen & magnatum mensae non fastidiunt. Princeps noster militibus suis veter- [p. 532] num excutit. Et jam hybernis evocat ignavam Martis sobolem. Ubi belli signum dederit, redibit in praecordia prisca virtus, & Nassovius, uti spes est, aliquid tanta dabit indole dignum. Vale Vir summe, & me ama. 1 Iul. 1634.
NOndum memoriam mei, & rerum mearum curam deposuisti, humanissime Bucheli. Inter senectutis incommoda, inter studiorum labores, de meis commodis cogitas, & ea, quae in spe habeo, pergis votis tuis officiisque urgere. Non dubito, quin fatalem casum fortissimi Regis Gustavi mecum doleas. Fortitudini, vigilantiae, & rei militaris peritiae addiderat summi Numinis reverentiam, quae hodie in Principum aulis inter postremas virtutes non uno loco habetur. Iam, ut opinor ego, animo praeconceperat adire Italiam, & Gothica signa inferre Tiberi. Verum non fuit hoc in fatis. Regum timendorum in proprios greges, Reges in ipsos imperium est Iovis. Germania secum luctari pergit, nec jam vasto corpori facilè quies erit. Distractis hic illic exercitibus, dividuntur miseris populis calamitates & mala. Haeret Suecus in Imperii Romani visceribus, nec, uti se res dant, cotigat de abitione. Atque ista quidem bella nostrorum bellorum refrigeria sunt & sufflamen. Mitius nobiscum agitur occupatis alibi Austriacis. Speraveram nobis hac aetate [p. 533] otia, sed videmur pertrahi in bellum. Non tamen magnos fore motus arbitror. Hispani tragici sunt actores, amant pulsare orchestram, ut terreant spectatores. Quam malè sibi consuluerunt Brabantini proceres. Serò discunt, nimium deliberando amitti Sagunthum. In Frisia tumultuatur plebes ob exactiones novas. Mirum est iis, quibus bella placent, displicere ad bellum requisita. Haec vulgi indoles, Reip. salutem verbis amant asserere, non loculis. Nasutiores dicunt, exactionum satis esse, sed malè rem administrari. Etiam hodie dari Verres, qui everrant provincias. Ego querulas istas voces non magni facio, & sto à partibus magnatum, quibus populi commissi & tanta negotia curae. Desidero te videre, amicissime Bucheli. utinam impetrare à te liceat, uti me invisas. Videbis urbem immensis spaciis diffusam, quae nondum est en akmêi. [in vigore.] Si non veneris propediem ad me, venar ad te. Iam enim in procinctu est ut cum Sole oriatur canicula. Vale Vir prudentissime & dilectissime. Uxorem meis verbis saluta & amicos. Amstel. 3. Iul 1634.
FAcit, amplicissime Arnisaee, fiducia amicitiae, quam cum amplissimis viris D. Overbeequio & Vicofortio antehac coluisti, uti audeam ad te transmittere hunc chartarum fasci- [p. 534] culum. Videbar enim mihi per illorum latus tibi quoque jungi debere, quos ego amicissimos mihi indies experior. Cum nuperrime hic esset magnificus vir Fr. Guntherus Regi vestro à secretis, & sermo incidisset de nuptiis Principis Daniae, subiit animum epithalamio prosequendi augustos thalamos. Nec sine exemplo hoc feci Claudiani, Ausonii, Statii, qui magnorum Principum nuptiis fausta cecinere. In Romanorum triumphis non tam grata erant Imperatori gratulantium Quiritium voces, quam exterorum populorum applausus. Fortè, dum Dania omnis gaudio dissolvitur, non ingratum fuerit audiri illic Federati hominis & Batavi gratulationem. Si minus digna Regum majestate locutus sum, conatus tamen fui assurgere, & ea in medium proferre, quae à loco, tempore, familiisque augustissimis non omnino credentur esse aliena. Scis fictiones Poëtarum proprias esse, & per fabulosa eos Deorum & Dearum commenta ire. Ita prosunt, ita delectant. Veterum haec Philosophia est, & quod non ignoras, primos Sapientiae natalis Poëtis debemus. Vale Vir maxime, & me, quem communia Philosophiae & Medicinae studia tibi junxisse debebant, iis accense, quos amas. Praestantissimum D. Guntherum, regni vestri decus & ornamentum, si illic est, meis verbis reverenter saluta. Amstel. 8 Iul. 1634.
[p. 535]
251. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Remitto Psyllanthropomachiam doctissimi Bonifacii, in qua pugna cum pulice commissus est bellicosissimi Antenoris nepos. Certè minus mihi gloriosum videtur, Venetum cum pulice pugnare, nisi forte grande sit facinus, cum exercitu pulicum confligere. Herculi negotium fuit cum hydris, tauris, leonibus. Perseus aversus maris immanem belluam depugnavit. Theseus adversus Minotaurum. Sed quis heros cum pulice velit congredi. At scio hic non ad corporis robur, sed ingenii attendendum esse. nec videndum, quid pulex possit, sed quid scriptor ingeniosissimus. Eleganter pugnam hanc exaggerat Poëta, & facete disertus est. Placet amoris & pulicis comparatio, aliaque plurima. Verum hic illic autor ad quarundam syllabarum quantitatem non advertit. Notavi ego in margine hoc signo x. producuntur brevia, vel abbreviantur longa. Transivit hac Illustr. Oxensternius die Dominica proximè elapsa Hamburgum petiit, ob viarum incommoda. Nihil à Britannis impetrare potuit. Pacis se studiosos esse profitentur, non bellorum. D. Grotius Francofurti est, &, uti videtur, illic sedem figet. Laudo cancellarii insitutum, quod tanti viri rationem habeat. quem jampridem, magnis rebus virtus eruditioque destinavere. Vale praestan- [p. 536] tissime vir, & me ama. Uxorem, filium filiasque saluta. Raptim, 28 Iul. 1634.
NObilissime Myli,
Accepi tuo dono Postulatum Osnaburgensem, sive potius nummum Postulati, quem tamen non postulaveram. Neque propterea tecum super Postulato statui expostulari, ne videar postulatum & desideratum adeò generi humano aurum sprevisse. Nec puto aliam ob causam Postulatos haec nomina amare, nisi ut liberalius aurum possideant. Illud tamen assevero, nunquam ex Infantis mei collo suspensum iri hunc Postulatum. Metuo enim, ne parvulus, in quem aliquid originalis superbiae transfudit Adamus, conspectu tantae dignitatis nominum, Postulatus quoque esse cupiat, qui irrita hactenus Vicariatus spe contentus fuit. Mallem ego vicarii cujusdam effigiem aeneam collo circumdare, ut discat ab incunabulis mediocri sorte esse contentus. Fuit hic Illustrissimus Dominus de Beaussi, Regis Galliarum Legatus, quo cum loquutus fui, quo cum ambulavi, nesciens me tanti herois latus claudere. Mox apud D. Vicofortium tantorum Deorum epulis accubui. Veneror in isto viro gravitatem temperatam leni comitate, judicium acerrimum, utriusque linguae Latinae & Gallicae facundiam, rerumque veterum & recentiorum, exterarum & dome- [p. 537] sticarum scientiam. Non desinam benè sperare de rerum nostrarum statu, quoad videbo talium virorum consiliis fulciri Federatorum Rempublicam. Ubi occasio feret, me meaque officia illi trade, imò totum me mancipi. Scripsi Venerem Cimbricam, sive Epithalamium in Nuptias Principis Daniae. Mittam propediem. Vale Vir nobilissime, cui pro Postulato non postulato gratias agit uxor, & uxoris maritus. Dominum vander Myle, Filium respondendi reum, filiasque meis verbis saluta. Amstelod. 13 August. 1634.
NObilissime Hugeni,
Quaeris tuâ epistolâ, quid rerum agam? respondeo, quod amico suo idem quaerenti respondit Flaccus: suaviter, ut nunc est inquam, & cupio omniae quae vis. Ago threptikón ti, aisthêtikón ti, [vegetativum aliquid, sensitivum aliquid,] & logikón ti. [rationale aliquid.] ut credas eundem esse operationum & actionum mearum ordinem, qui fuit olim generationis. Arist[oteles] lib[ro] 1 de generat[ione] animalium, ait hominem primò vivere vitam plantae, inde animalis, inde hominis. Ego ne à principiis meis dissideam eodem ordine operor, quo mea me gravida gestavit mater in alvo. threptikàs [vegetativas] actiones quoad necesse est sollicite curo, ut sine quibus nec sentire licet, nec ratiocinari. Hinc ad sensus mo- [p. 538] tusque operationes accingor. ut visum recreem, amo legere in Virgilio invectivam Didonis in Aeneam, in Ovidio orationes adversarias Ajacis & Ulyssis, in Claudiano initium poëmatis in Ruffinum, in Catullo nuptias Pelei & Thetidis, in Horatio libellum de arte Poëtica. Auditu minus grata jampridem percepi, nempe Ratisbonam cessisse Caesari, famere exercitum Suecorum, Saxonem retro pedem movere, Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem Calcat: Hostem Trajecto ad Mosam obsidione minari, sed differre, donec exercitum junxerit Cardinalis Infans: nos spem in Gallo & copiis Hassicis ponere: domum Austriacam de vindicanda sua incolumitate jam seriò cogitare. Illud olfeci, pejus his per aetatem mensibus olere aquas Amstelodamensium, quam Neomagensium, melius aulam quam forum piscarium. Non ita pridem ad nuptias vocatus, gustavi pastum ficis jecur anseris* albi. Et leporum avulsos lumbos, &c. Verum cum apponerenter post secundas menses Plutonis ista ambrosia, quam Caviariam vocant, & ferentes muria encrasicholi, tetigi singula dente suberbo, hoc est fastidienti similis. Quoties affectibus obsequor, amo tria in terris, uxorem, liberos, amicos, duo odi maximè, Hispanum & paupertatem. tunc laetor valde, cum literas tuas & elegantissimos characteres adspecto. Et ne me zôóphyton [spongiam] putes, ambulo indies gnaviter, ne longiore situm putrescam. Ubi verò hominis partibus defungi libet, hoc feriarum [p. 539] tempore non vacat Philosophari, aut in cathedra disquirere,
Quae mare compescant causae, quod temperet annum,
Stellae sponte sua jussaene vagentur & errent,
Empedocles, an Stertinii deliret acumen.
Verum solutus curis istis tria jam ago: garrio in officinis & urbanus sum: equito cum Satrapis Muydensibus & magnificus sum: Empiricum refuto & dogmaticus sum. Scis jam opinor quod agam, secundum omnes animae partes & dynámeis [facultates.] Te duo velim porrò agere, amare me & scribere saepius. 24 Aug. 1634.
254. In liberatum obsidione Trajectum ad Mosam, per tentatam Bredae obsidionem EPIGRAMMA, ad quod Epistolae tres sequentes spectant. |
QUod genus hoc belli est? quaenam nova nomina Mavors
Parturit, & titulo deteriore favet?
Cinxerat attonito bellacia moenia Tungro
Cantaber, & portas, effere Mosa, tuas.
(5) Sederat ad clarae Fredericus moenia Bredae,
Et patrias armis dux repetebat opes.
Ne malè pugnet Iber, Tungros obsessaque linquens
Moenia, vult Bredae consuluisse suae.
Ne Batavus malè pugnet, amat secedere Bredâ;
(10) Et satis hoc, Mosae consuluisse, putat.
[p. 540]
Hic speciem fugientis habet, magis ille timentis.
Hic votis abiens excidit, ille tenet.
Exercet Bellona duces. fugit, horret uterque
Ille urbi, castris Dux timet ille suis.
(15) Ergo abeunt ambo. Tu dic, Victoria, cujus
Sit, tanto rerum turbine, causa prior?
AURIACI respondet. Iber, quam deserit, urbem
Non habet, Auriacus, quam sibi servat, habet.
C.B.
NObilissime Myli,
Mitto Tibi accusationem N. Constantini Hugenii super Epigrammate meo, quod nuper scripsi in liberatum obsidione Trajectum. Offendit illum, & Te, ut scribit, quod dicam, Fuget, horret uterque. quasi haec ignominiosa essent Principi. Sed cur non attendit ad alia; quod dicam, non fugisse, sed speciem habuisse fugientis, quod voti sui factus sit compos, quod Bredam concesserit, ut Trajectum obsidione levaret, quod consilio discesserit, & secesserit, postquam Mosae consuluisset, quod urbem isto stratagemate servaverit. Haec non videtur observasse. Solem invehitur in illud fugit horret, quae dicta sunt ex populi perverso judicio, & de fuga, quoad speciem, & de fuga utili & salutari. Totum carmen directum est in honorem Principis, adversus malevolorum judicia. Apologiam meam lege, quaem D. Hugenio misi. Aequum [p. 541] enim est ut apud eundem me defendam, apud quem immeritò accusatus sum. Amstel. 1634.
[Cf. Huygens CH1634:058]
In Barlaei lapsum de fuga Imperatorum utriusque exercitus ad Mylium. |
UNde meus, Myli, malè dormitavit Homerus?
Unde, quod hic gestum non fuit, ille refert?
Trajecti, Bredae, quod Iber, quod victor Iberi
Fecerunt, fuga sit? non fuit umbra fugae.
(5) Fato, consiliis lentè concessit uterque.
Mentior. hunc vatem fugit uterque Ducum.
CONSTANTER.
NOn est necesse, ut me pluribus & anxiè defendam, nobilissime, dilectissimeque Hugeni. Non conquiram ambages aut Sophismata, quibus me expediam. Pro me loquatur Epigramma meum, & res plana erit. Persto in sententia. Pilatus sum. quod scripsi, scripsi. Non sum lapsus, non cespitavi, sed recto stant carmina talo. Multo minus dormitavi, cum ista scriberem, licet humanum hoc, nec à me alienum esse putem. Scripsi summo manè, post longam dormitionem, quo tempore nihil minus, quam dormitare solent homines. Nullam hic agnosco licentiam aut audaciam Poëticam. Nihil (da veniam si mihi Suffenus videar) scripsi consultius deliberatiusque. Volui ego hoc Epigrammate Principem Auriacum tueri adversus non [p. 542] solum vulgi & malesanae plebeculae, sed & cordatiorum quorundam ignominiosas voces, qui Principis à Breda discessum praecipitem & inconsultam fugam interpretabantur. Fuit haec vox publica, tum illorum qui patriae malè volunt, tum illorum ex parte, qui illi benè volunt. Audivimus non semel indignabundi, contradiximus, & pro honore Principis (licet hic defensoribus istis non egeat) stetimus. Fuit insuper animus hoc ipsum Epigrammate testandi, in quo ad hoc unum alludo: Principiem Auriacum dum malè & falsis nominibus fugisse, & horruisse dicitur, voti sui compotem factum; Breda decessisse, postquam Mosae consuluisset. Ideoque fugam ista falso dictam, salutarem fuisse & utilissimam, utpote servata jam aut liberata ex parte Trajecto ad Mosam. Quorsum enim illa admirantis verba? Quod genus hoc belli est? in quo nempe vulgus Principem fugisse clamitat, cum profuerit & vicerit. Quorsum illa? Quaenam nova nomina Mavors Parturit? nempe, ut fugisse dicatur victor, malè rem gessisse, urbis alibi vel in totum vel ex parte liberator. haec enim profectò nova nomina sunt. Quorsum & illud: & titulo deteriore favet? Titulus iste deterior est, quod optimus prudentissimusque Princeps fuga dicatur sibi consuluisse, sub quo tamen titulo deteriore, utpotè falso, nobis favit Mars, liberata nempe urbe ad Mosam obsessâ. In hoc vertitur Epigrammatis cardo, quod Princeps malè audiat, re benè & ex voto gesta. Non [p. 543] sunt Vatis verba ex sua sententia loquentis, Fugit, horret uterque, sed vatis insurgentis in istas calumniantium voces, qui fugisse exercitum nostrum criminabantur. Vates illum titulum vocat deteriorem, miratur Martem talibus appellationibus occasionem dare. Ubi ex sua sententia loquitur, dicit: Auriacum habere speciem fugientis: hostem speciem magis timentis, At species rei opponitur ipsi rei, species fugae, fugae. Nec inficiandum, discessum abitumque utriusque exercitus & hostilis & nostri speciem habuisse fugientis & timentis, apud illos, qui hic & alibi longius à castris ignari consiliorum Principis vivunt, & priusquam de liberatione Trajecti quicquam percrebuisset. Rursum, ubi ex sentientia loquor, dico: Principem vota sua tenere, hostem excidisse, Principem urbe Bredanâ discesisse, postquam Mosae consuluisset; eam deseruisse, sed habere aliam, quam sibi servavit. Quomodo haec dici à me, ex mea sententia possunt, & simul Principem fugisse & horruisse? ἀσύσταtα [quae simul consistere non possunt] haec sunt. Dicis Principes ustrosque concilio concessisse. Dixi & ego apertissimè: Ne malè pugnet Iber, obsessa moenia linquit, ut Bredae consulat. Ne male Batavus pugnet, Breda discedit, postquem Mosae consuluit. Interim hae subitae, licet deliberatae, abitiones non sine turbine aliquo & motu acciderunt. Dura, inquis, sunt ista verba, fugit horret uterque. Esto, sunt durissima. Populi sunt voces, aut fuerunt potius; malevolorum sunt verba, & etiam, qui ignari erunt re- [p. 544] rum, quae istic apud Bredam, & alibi apud Mosam agebantur. Planum est id quod dico, ex primo Epigrammatis disticho, cujus mentem, ut suspicor, minus adsecuti estis. Fingite etiam amici, me dixisse, Principem fugisse, sed fuga salutari, utili, non fuerit hoc ignominiosum Principi. Licet vatibus, in Epigrammatibus potissimum, oppositum ponere in apposito: licet illis dicere, mortem alicuius esse salutarem, lucem obscuram, decus esse dedecus. Qui haec non ferunt, totum Martialem expungent necesse est. Habent Graeci & Rhetores schema, quod oxymôron vocant, hoc est, acutifatuum, quo idem de seipso negatur, aut praedicatum subjecto repugnat. Hoc prima fronte fatuè dictum putatur, & propius attendenti acutè dictum cognoscitur. Hujus generis sunt: avarus non habet quod habet, nullum in limine limen erat; eloquentia obmutuit, deceptaque non capiatur, ut est apud Lucretiam, & apud Plautum, innumeri numeri, apud Scaligerum docta ignorantia, apud Ovidium, & ne sit scelerata facit scelus. Terentii est, cum ratione insanire, Ejusdem, id aliquid nihil est, coactus tua voluntate es. Catullum audi, Non est Dea nescia nostri, Quae dulcem curis miscet amaritiem. Haec si illis licent, cur mihi non liceat in eodem Epigrammate scribere, Principem non fugisse, sed voti sui compotem factum, & tamen fugisse? non fugisse, quia abiit postquam servasset, fugisse fugisse populi judicio, aut ad speciem. Cur non liceat dicere, [p. 545] fugisse, sed ita ut fugiendo profuerit? deseruisse urbem, sed ita ut adhuc habeat, quam servavit: hostem vero nondum habere urbem, quam deseruit. Habent istiusmodi antitheta & oxymôra [acutifatua] emphasin suam & elegantiam, ut si dicam Parthum fugiendo vincere & fugare; Fabium cunctando restituisse rem. Non fugit me uterque Ducum, nam jam ante ex litteris ad affinem tuum amplissimum D. de Willem datis intellexeram, Principem eo consilio Bredam concessisse, ut hostem Trajecto avocaret. Quibus lectis fiduciam sumsi scribendi Epigrammatis. Concludo itaque me non esse lapsum, non dormitasse, & Epigramma illud esse meum, cum istis, Fugit horret uterque, non praeter ista. quod oportuit demonstrasse, hoper edoi deixai, inquit Aristoteles.
Vale nobilissime ac candidissime Hugeni, ac saepius istiusmodi mihi criminationes intende. Scripsisti ista non seriò, sed ad vexandum dogmaticum Philosophum, more Scepticorum. Quod si non satisfecero, si perges scribere,
Hunc vatem fugit uterque Ducum,
regeram ego,
Barlaei mentem noscit uterque Ducum.
Adeò me ostendisti, ut nova tibi mittam Epigrammata, quae heri lusi. Amstelod. prid. Cal. Sept. 1634.
[p. 546]
Ad Categoriam nobilissimi clarissimi-
que viri, CONSTANTINI HU-
GENII, super ficto lapsu Casparis Barlaei Responsio.
Humanum est labi, fateor. dum scribimus, eheu,
Saepè solacismum barbara Musa facit.
Cespitat omnis homo, mi Constantine. quid? ipsi
Dormitant vatum, nomina magna, Dii.
(5) Non tamen haec fractis nutant Epigrammata lumbis,
Non Bavius spreta fallitur arte tuus.
Si fugit Auriacus, postquam servaverat urbem,
Haec fuga nulla fuga est. cum ratione fugit.
Dicite vos fugisse, mali. non fugit. abivit.
(10) Haec solum speciem res fugientis habet.
Sic fugere, est vicisse. fugam ne credite cives,
Quae fuit accepti nuntia certa boni.
Saepius hoc titulo fugiat, modo sublevet urbes,
Et patriam, populo falsa loquente, juvet.
(15) At vox dura, Fugit. sit vox durissima, voci
Dummodo praedurae sit comes ipsa salus.
Sic fugiens Romana fugat trux agmina Parthus,
Sic Fabius duro nomine victor abit.
Dum populo Romaeque suae Cunctator habetur,
(20) Hos, titulo quamvis deteriore, juvat.
Sic vixisse mori est; sic aegrotasse, salubre
Dicitur, & Veneris dulcis amarities.
Si damnant mea verba Duces, si damnat Iberus,
Auriacus nescit schemata, nescit Iber.
(25) Sed dum Bredâ alius, Mosâ movet alter abitque,
Bellorum melius perdidicere Tropos. C.B.
[p. 547]
256. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Post missam Apologiam meam ad Censuram Domini de Zulechem, scripsi paucis in haec ferè verba: Cum sciam aulicorum aures tenellas esse facilesque offendi, & sententiam perdere malim, quam amicos, dele illud, Fugit, horret uterque, & substitue discedit uterque. Hoccine est culpam & lapsum fateri? Minimè quin potius ista correctione aulicorum infirmitati, & nimis anxiae sollicitudini volui succurrere. Ea enim sum morum facilitate, ut versus meos depravare malim, quàm iis displicere, quibus me plurimum debere fateor. Scio, quo sensu, & qua occasione scripserim illud fugit horet uterque. Cum enim hîc clamitarent benevoli juxta ac malevoli nostros fugisse, ego ita fugisse dixi, ut servaverint Trajectum, hostem verò fugisse, ut Trajecto potitus non fuerit. Ad Apologiam meam haec respondit nobilissimus Hugenius:
In populum conjecta fuga est; ignosco poëtae
Censor, habet speciem, nec fugientis habet.
Aufugit, & credi fugit aufugisse. quid ad me?
Dummodo confessi sit fuga facta fugae.
Quem per istum confessum designet, nescio, an se, an me. Quod de vicariatu mones, non [p. 548] ausim facere; ne videar summo viro nimis esse familiaris, aut ipsius curae diffidere. Elogia ista clarissimi Pighetti, acuta sunt & plena genii. Vale Vir praestantissime, & uxorem liberosque à me saluta, & censorem rigidissimum D. Hugenium. Amstel. 1634.
ILlustrissime Domine,
Memor istius humanitatis, qua me nuper cum hic esses, amplexus es, facile à me impetravi, ut in Gallias abeunti valedicerem. Illud doleo, tum demum me in amicitiam tuam receptum, cum dirimenda illa potius videtur, ob discessum tuum, quam colenda diu. Permitte quaeso, ut quò corpore non possum, literis meis versiculisque transvolem. Non alias alas Dii Poëtis concessere. His freti Regum, Principum, Legatorum aulas adimus, frequentamus, licet longe ab iis positi. Nullus me timidius aulas adit, & coram affatur positis in luce viros. Rursus nullus me audacius eosdem alloquitur vel carmine vel epistola. Non erubescunt literae, nec respondendum ex tempore iis, qui & plus Poëtis sapiunt & regaliter respondent. In talem amicum incidisti, illustrissime vir, si modo inter sorte dispares amicitiae locus esse possit. Expungam potius amicitiae nomen, & obsequio majore me tibi devinctum dicam, ex quo ad colloquium tuum sermonemque humanissi- [p. 549] mum me admisisti. Faxit Deus, ut sospes incolumisque in Gallis appellas, Regisque Christianissimi commodis, goriae tuae, & amicis diu supersis. Vale Vir summe, & licet non nisi magna pro animi tui magnitudine amare possis & soleas, me tamen inter eos habe, quibus imperare quidvis possis & velis. 6 sept. 1634.
ITane vacat, clarissime Hugeni, in castris & Virginum meminisse & Antiquitatum? simul & in juvenculae puellae laudes & decrepitae Romae obsoleta sacra diffundere spaciosissimum ingenium? modò praestantissimam Virginem Annam Mariam à Schuermans in lucem vocas. Modò detrita & semesa Latii momumenta. Cum de his loqueris, videris mihi cum Evandri matre Carmenta loqui. Cum illam laudas, res tibi est cum virgine divâ. Quae, quia nil nisi divinum sapit & excellens hominibus nubere non vult, & Deos amasios expectat. Debebat aut nulli illa, aut docto nubere, ut mixtis magnae indolis ingeniique principiis, Apollines nobis aut Pallades gignat. Elogia illa, qua supellectilem antiquariam doctissimi Smithii descripsisti, ejus genii est, ut notam Optimae mereatur. Miratus sum, & mirati sunt una mecum, quos ad haec sacra admisi, te in castris, ubi nulli stant ordine vates,
Nec domino monstrat pergula certa librum,
[p. 550]
Illa scripsisse, quae antiquorum nobis ritus ceremoniasque propriis verbis nominibusque exhibent. Opinor te recentem ab eruditis Smithii discursibus venisse, cum illam scriberes. Majestati Romanae aptissimia verba conquisivisti. Et visus mihi fui inter veteres Quirites stare, cum legerem phaleras, phialas, uncias, periammata, cymbala, lapides, genios, annulos, stylos, calices, capeduncolos &c. Romana vocabula. Verum cum mentionem facis, ignis aeterni lampadibus contenti, libet quaerere causam aeterni ignis. An putas Daemonum studio & cura conservatam flammulam, & ideo sepulchris inscriptum, Dis manibus! an putas flammulam haesisse in filis incumbustibilibus, qualia dicunt fingi ex ligno asbéstôi [inextinguibili,] aut lino Carbasio, cujus meminit Pausanias? An probabilius putas, oleum in flammam, flammam in fumum, fumum iterum in olei ejusdem naturam transiisse, & ita veluti per circulum duravisse & flammulam & alimentum? An credis fuga & metu vacui non extinctum ignem! eo quippe exstincto necesse fuisset aëren vicinum refrigerari, refrigeratum condensari, condensatum abire in minorem locum. Obstructo autem sepulchro, cum non potuerit subire novus, vacui metus incubuisset naturae. An putas flammulam illam non semper arsisse, sed aperto sepulchro & subeunt aurula, materiam concepisse flammam, utpote oleosam & aptam accendi? An mecum verisimilius arbitraris, flammam duravisse in [p. 551] longum tempus, imò in secula aliquot, ob olei viscositatem, lentorem & resistendi vim maximam, non tamen durasse in perpetuum, sed aliquando exstinctam fuisse? Fortè hujus rei causam nobis aperiet Smithius, harum rerum scrutator sedulus. Gratulor ego rei antiquariae, quod te cultorem sui nacta fuerit. Ego in isto sapientiae genere aliquando insanivi. Habeo nummos aliquot melioris notae, probos plerosque, quos tibi dono mitto, ut pergas plures petere. Ubi Othonem aeneum repereris, crede, te reperisse rem preciosissimam, & maximi valoris. Auro rediment hic aliqui, si probum nactus fueris. Vale. Amstelod. 16 Sept. 1634.
NOndum videris termini tui terminum acquivisse, doctissime Beverovici. Adeò fecundum est liti ingenium, ut refecto uno capite, repullulent alia. Plurium de vitae termino sententias conquiris, nec difficulter invenies, cum & contradicere ament mortales, & suam quisque Helenam Gygi ostentare non erubescat. Rogas, an priori meae epistolae quicquam velim addere. Nihil prorsus. Quin potius vellem quaedam expungi, ea nempe, quae morosiores quosdam offenderunt. Non scripsi illam, ut quenquam offenderem. Nec unquam putavi fore, ut essent qui ferre non possent festivum dictum. Scripsi potius, ut recrearem illos, qui- [p. 552] bus salubre est ridere. Sunt in eruditorum quoque gente mikrócholoi [amarâ bile perciti] & anôcholoi [redundantes bile] sunt & atrabilarii, prioribus pejores, quibus joci, risusque aliaque animi corporisque oblectamenta pro remediis praescribi solent. Nonne malum Saulo Regi spriritum discussit cithara? nonne Heraclito supervixit Democritus? ut jam inter modos & media prorogandae vita non postremum habeam, Bene agere & laetari. Uti temperamentis differimus homines, ita & studiis & scribendi genere. Placent ejusdem cibi condimenta varia. Alii sedulcare amant, alii aceto & pipere perfundere, ut stupido palato sapiat mordax edulium. Prout arteria aspera, vocis instrumentum, magis minusque talis est, vocem edimus magis minusve raucam, aut canoram. Insipidi sunt, quibus praeter fabam, lentem, betam nihil sapit. Nolui in ista epistola in arcana Theologorum inquirere. Sed quia medicus medico scribebam, hoc volui ostendere, nihil medicorum commodis decedere, sive quis terminum vitae mobilem, sive immobilem statuat, cum utriusque sententiae assertores pari studio medicina utantur, tanquam benè diutiusque vivendi medio & conditione. Non rident in re seria, qui verum dicunt sine supercilio. Non vacat semper eructare voces ad fastidium graves. Qui amaris, qui acidis, qui stipiticis vesci amant, prandeant soli, sibique servent severas dapes. Conviva illorum esse nolo, nec volo ut sint mei. Sic sine lite epu- [p. 553] labimur, & ego & illi, & discedemus saturi absque ullius injuria. Non fuit, nec est mihi animus cum quoquam contendere. Offensam amicorum deprecari malo, quam exasperare. Hostem quisquis me suum putat, fallitur. Mihi si quis sit, nolo ut amplius sit, nisi irasci velit non irato. Praestat adelphízein, [fraterne agere,] quàm iambizein. [invectivis uti.] Haec scribo propterea, quia scio me ob Epistolam illam vapulare apud eos, qui Urbanitatem operibus carnis annumerant. Qualis est Ultrajectinus Theologus, quem missum facio, qua nolo cum pedibus certare, ut qui longius absunt à rectae rationis sede. Vale Vir clarissime. 1 Octob. 1634.
MAgnifice vir,
Cogor apud te in gratiam alterius depudere. quamobrem non aegrè feres, si literis meis te interpellem, quas sola mihi extorsit pietas. Curiam vestram veneror & suspicio, nec minus illum qui illi praesidet. Religio mihi foret A.T. affari, nisi ut affarer suaderet religio. Si pro vidua me loqui dixero, veniam debes intercessori, & dictum satis. Pendit illi lis in foro vestro, resque eò, ut ait, perducta est, ut controversiarum sacculus à, responsionibus, replicationibus, duplicationibus (quae voces, nedum res, supra sapientiam nostram sunt) instructus sit. In judicium genibus jam posita causa [p. 554] est, & litis expectatur decisio. Unum petit. ne longior mora in damno sit. Mavult festinum partum, quam lentum. Ignosce. femina est. mater est. Nescio ego, quid petere debeam. Senatorum prudentissima consilia praecipitari, non est meum urgere. Et tamen illa vellet illos festinare & sententiam dicere. Tu vir maxime, tantum dona favori, quantum dari patitur lex in codice, tantum dona viduae, & meo erga te amori, quantum scies ab optimis curiae moribus & consuetudine vestra non esse alienum. rogatus rogo. Optaret vidua, se, quam fieri potest citissimè, hac lite expediri, quae jam in triennium excurrit. Qui humanitatis benevolentiaeque officiis tot tibi obtrinxisti Batavos, etiam poëtam rogantem noli adspernari, quem amasti olim, & amas etiam nunc. Vale vir magnifice, & hanc ex humanitatis tuae fiducia conceptam libertatem, pietatis in viduam & desertam Creüsam titulo* excusa. Amstel. 13 Nov. 1634.
CUr me iterum, amplissime Hugeni, revocas ad sterile illud & exangue nihil? disseris de eo multa skeptikôs [scepticè] & skôptikôs. [scopticè, id est mordaci stylo] skeptikôs, [sceptice,] ubi acutus esse vis, & gratiarum actiones aulicas verè dicis esse nihil. skôptikôs. [mordaci stylo,] cum rectius facturos putas vi- [p. 555] ros magnos, si se ad aliquid potius applicent, quam ad nihil. Verum impossibile est viros magnos, quos tu Nihilistas vocas, de aliquo philosophari, nisi primum norint, quid sit nihil, cum hoc prius fuerit aliquo, nempe non mundus mundo, non princeps principe, non philosophus philosopho, non vicarius vicario. Ideoque Horatius volens definire virtutem, per negationem eam definit; cum inquit, virtus est vitium fugere. Quasi dicat virtus non est vitium. Qui libellos supplices offerunt Ordinibus, prius in margine legunt invisum nihil, nec nisi post laesam & victam patientiam nanciscuntur aliquid. Mercatores novi naufragium passi mercaturam à nihilo auspicantur. Advocati recens Curiae initiati; quoties causa cadunt, itidem à nihilo statum juridicialem ordiuntur. Dido, cum in Aeneam invehitur, nonne à nihilo incipit?
Nec tibi Diva parens generis, non Dardanus autor.
Quod si hos omnes non puduit à nihilo auspicari suas res, cur aegre fers philosophos nihilistas de nihilo prius disserere, dummodo postea ad aliquid se applicent. Est & aliud quod in literis tuis ferre non possum. Illud nempe, quod scribas te me aestimare, ut nihil magis. O hominem nihilo minorem. Nihil magis amatur ab Hugenio, quam Barlaeus. Sed quomodo nihil amas, quod amari nequit, cum bonum non sit, quia nihil in se rei habet. Et quomodo nihil magis amas, quam me? ergo flocci me & nauci non facis, minus sum, quàm titivillitium, [p. 556] quam umbra, quam gry, haec enim aliquid sunt. Itane nihil magis amas me? & tamen literas mihi scribis, versus mittis, amicos concilias? mihi inquam, rei infra nihilum abjectae, & minus quam nihil amabili? si dicas me in verbis suis Sophistam agere, regeram ego, hoc esse proprium nihilistarum. Nec mirare me de nihilo saepius scribere. Quia nihili sum possessor. Nihil aula dat, nihil recipit. Excusas silentium tuum & rariores literas. At ut videas quam sum erga te indulgens, per me licet totum trimestre sileas, dummodo tum scribas mihi obtigisse ab aulae Principe illud speratum aliquid, quod nosti. Vale. 1. Dec. 1634.
AMplissime vir,
Petiisti per amplissimum virum D. Petitium, intimâ mihi amicitia à multis retro annis junctum, ut aliquid ad te darem litterarum. Sed quid vis me scribere? de Nihilo? At ilud argumentum vexandi me & nigro carbone notandi, elegit sibi nobilissimus Hugenius, cui jam insigni elogio Nihilista vocor. Quam injuriam aegerrimè ferrem, nisi idem epitheton meruisset Marchio dAytona, coeptâ obsidione frustratus. Et forte etiam nos (non audeo clarius loqui quod sentio) in Galliâ propemodum dicemur Nihilistae. Et si contingat, quod Deus avertat, Suecos remigrare in Gothiam suam, [p. 557] solatio erit cum tantis heroïbus ignominioso Nihilistarum vocabulo vapulare. Vis scribam de gradibus comparationis? At inglorium est, litteratum studiosos per eandem lineam contentionis serram reciprocare. Vis scribam de rebus Patriae nostrae & momentis pacis vel belli? at illa non magis capio quam sus poëtica. Praesertim hoc tempore, quo Legati eunt & redeunt, ignaris (ita garrit querulum in superiores vulgus) Dominis. Dicam aliquid de Cardinali Infante. Ajunt eum mirâ gravitate & supercilio partes suas tueri, hoc est, Gubernatoris Belgii. Non aperit caput quoties in publicum prodit, ac si è Persiâ aut Oriente adventaret. Pauca loquitur, & suaviter, Menelai exemplo, de quo Homerus, paûra men, allà mála ligéôs. [pauca quidem, sed admodum argutè.] Accepi, cum puer essem, à parente meo, Carolum V Imperatorum cum Antverpiam intraret, perhumaniter salutasse S.P.Q. Antverpiensem. Philippum verò Secundum filium, nondum tunc ex ephebis egressum, operto capite adspectasse, hinc Patris, illinc Senatus officiosam humanitatem: Atque hoc facto ita excanduisse Carolum, ut adspectante Senatu & populo alapam impegerit filio, additis his: Hoccine te docuit Vives? Fuerat enim hic, uti scis, Philippo morum studiorumque rector. Si vera sunt, quae de Cardinali Infante narrantur, videtur Philippízein. [Philippizare.] Sed quid censes, vir prudentissime, venisse eum, ut pacem [p. 558] adferat, an bellum? Ego de pace vel induciis despero. Bellum metuo ut afferat. Est enim pupuratus. Rubet purpura & ad sanguinem proximè accedit. Verum istiusmodi enthymemata vocant Logici eikóta, [probabilia,] non tekmêria. [certa indicia.] Quamobrem vestra judicia audire malim, qui novistis, quid Rex reginae in aurem dixerit. Sed qui pessimus est Aulicorum mos, tacent ac silent omnes, tanquam jurati amanuenses, nec quicquam earum rerum quae publicè geruntur, & ad nos quoque pertinent, impertiunt umbraticis Doctoribus. scribunt multa & acutè de nihilo, de gradibus Comparationis. Sed an res Patriae surgant cadantve sibi sciunt. Sum in eadem vobiscum navi, viri gravissimi & amicissimi. Si pereundum est, eadem fortè, qua vos evadam tabula, aut mergar vobiscum: si in portu navigamus, solvam vobiscum vota Iovi liberatori. Videte, quam seria jam scribam. Et facio hoc serio, ne putetis nihil mihi esse curae, praeterquam putidum istud & rancidum nihil. Addam aliquid, quod ad Petitium meum spectat, valde exercet Curia vestra hominis optimi patientiam. Invitus discit virtutem illam ex vobis, quam tantopere laudant tristes Stoici. Ubi litis suae videbit finem, jubebit, ni fallor, Hagam méga kláiein. [multum plorare.] Vale, vir praestantissime, & doctissime. Nummorum tuorum historia an in spongiam incubuit? Raptim. 12 Decemb. 1634. Amstelod.
[p. 559]
Immeritò de cymbula, tempestate, & comitibus sordidis quereris, mi Staackmanne. Cymbula fuit, quae Caesarem vexit, cum Dyrrachium peteret. Cymbula fuit quae Athanasium vexit, cum Arianorum fugeret furorem. Perinde est, qua cymbula vehatur sapientis anima, quae fragiliore vehi non potest, quam qua vehitur semper. Si corpus erigere non potuisti ob depressos cymbulae foros, erexisti altius mentis vim, qua in istis angustiis exarasti divinissimos versus. Cur quoque iniquam voces tempestatem nescio, quae cum cymbula sublimius sustulit vatem, & inter turbidos fluctus sivit scribere deductum carmen. Quod si in procelloso mari non defuit Hippocrene, quanta à te expectabimus, ubi ad Castalium fontem, & Agannipen domi considebis tranquillior. Fecit tempestas, ut collectus in se animus sibi vacaret, quem aëris serenitas & maris malacia foras evocare solent. Fecit illa, ut Alcyonia impetraveris à Musis. Non scripsit elegantiores elegos Ovidius quam inter decumanos fluctus. Testes sunt, Di maris & coeli, &c. Et quae illa tempestas? quae facetissimis te commentis meditabundum detinuit? & inter pericula passa fuit cogitare de aliorum amplexibus. Si comites habuisti sordidos, Stoicismum cogita. In pediculosa sodalitate illustrior fuit [p. 560] Virtus tua, & patientia repperit, quos ferret, magnanimitas quos non contemneret, comitas cum quibus rideret; eruditio, quos superaret. Quid tu judices equidem nescio. Ego cymba vehi malim, quam equo. Neque enim illic opus freno, quo compescam recalcitrantem caballum, nec calcaribus, quibus incitem tardigradum. Non illic cervix est, quam frices; non ungula, quam ferro armes; non dorsum, quod ephippio insternas, non venter foeni & avenae indigus. Sedes inter socios. Loquentes audis homines, semihomines, rudes, sagaces. Sapientiam mixtam dementia. Audis ridicula saepe. Ventos nullos percipis extra spirantes. Vides comptos, laceros, vigiles. Hic stertentem aliquem, hic dormitantem, hic oscitantem. Breviter humanae vitae fabulam & scenam. At hyeme navigasti? quid tum? jussit Patria, cujus commodis invigilasti. Omne tempus oportunum, quod Reipub. impeditur. Pro te inquit apud Claudianum Stilico,
Solstitio Meröen, brumâ calcavimus Istrum.
Hac via ad nominis immortalitatem grassaris, quam homines appetimus avidissimè. Epithalamium quo calamitates amoribus, hosque illis erudite permisces tradidi novis nuptis. riserunt magis & minus doluerunt. Aulam Principis ex parte conflagrasse jam intellexeram. Benè habet, quod pepercerit flamma iis, è quorum salute salus publica dependet. Ruinosi palatii jactura reparabilis est, at non Principis in Bata- [p. 561] vorum gloriam & tutelam nati. Vale Vir amplissime. 24 Dec. 1634.
NObilissime Hugeni,
Audio aedificare te, hoc est, metuere, ne scrinia tua & loculos araneae intexant. Si unquam, jam Philosophia tibi opus, non speculativa solum, sed & practica. De speculativa nihil scribam, nam audio te Vitruvium legere, ex quo disces, ubi & quomodo aedificandum, qua partium symmetria & ordine. Ad practicam te attendere nunc cupiam, & virtutes hasce, magnificentiam; mansuetudinem, temperantiam, magnanimitatem, justitiam, constantiam, urbanitatem, prudentiam. Magnificentia opus, ut opus sumptibus, sumptus operi respondeant. Mansuetudine, ne facile irascaris architectis lentis & mendacibus. Temperantia, ne nimis aedifices delicatè. Magnanimitate, ne nimis ambitiosè; justitia, ne umbra proximum aut stillicidiis laedas. Adhaec prudentia, ne ita aedifices, ut junctam viae domum mordax populus sibilet. Constantia, ne inchoatam domum, molestiarum toedio, derelinquas, ne verum sit de ea dicere: pendent opera interrupta, minaeque murorum ingentes, &c. Monitum hoc Hesiodi est in libello, Perì tòn érgôn kaì hêmerôn. [De operibus & diebus.]
Mêdè dómon poiôn anepíxeston kataleípein.
[p. 562]
[Neque domum extruens imperfectam relinquito.]
Tandem urbanitatis meminisse te velim, cellulamque exstruere, in qua mecum & cum Vander Burchio & Brosterhusio rideas, absque offensa conjugis, & vagientis infantiae. Occurrunt plura. Hoc cavendum aedificantibus, ne domum nimis ament, more illorum, qui domo egrediuntur, nunquam vel ingrediuntur, nisi cum attenta frontispicii admiratione, ad quod subsistere solent meditabundi, quasi à lapidibus veniam intrandi impetraturi. Etiam ubi domum propriam inhabitabis, noli semper desidere domi, ne oikourían [domus custodiam, id est vitam otiosam] tibi exprobret Plutarchus. Verum minus ab hoc incommodo tibi metuo, quandiu Principi jus erit te evocandi. Sed cur aedificas, mi Hugeni? an ut habites? non defuit Diogeni, ubi habitaret, nec aedificavit unquam. An ut commodè habites? etiam in conducta commodè habitabis. An, ne pecuniae situ marceant? an accidet idem lapidibus & trabibus. An, ne in jus vocari possis, juxta illud Caji Pandec. lib. 4. tit. de in jus vocando. Plerique putaverunt nullum de domo sua in jus vocari licere. Quibus gemina habet Paulus lib. 1. tit. de regulis juris. Sed illud jus jam exolevit. Et qualem quaeso quantamque domum aedificabis? Si magnam, bene mereri voles de gliribus & muribus. Si parvam, diceris nimis arcte habitare, & minus esse magnificus: vis aedifi- [p. 563] care firmam & perennem, quae seculum ferat, eris ludibrio Chinensibus, qui domos aedificant, quae ad vitam domino sufficiunt, de nepotibus securi. Si invalidam, metuo, ne summa fiant ima, & tuo damno probes, gravia cadere deorsum. Et ut pergam te exercere, dico impossibilem esse quam ordiris oikodomên. [aedificationem.] Aut enim aedificas, quod aedificatum est, aut quod non est aedificatum. Si prius, actum agis. Si posterius, aedificas non ens. Nam tale est id, quod non est aedificatum. Insuper aut aedificas domum, in loco, in quo est, aut in quo non est. Si in loco, in quo est, cur aedificas? Si in quo non est, aedificas domum quae nullibi est. Unum addam contra Vitruvium: monet ille, parietes debere esse perpendiculares, & parallelos. At nego dari posse in rerum natura duos parietes perpendiculares & parallelos. Ratio est, quia gravia omnia seruntur ad centrum, & in hoc coincidunt. Quamobrem necesse est partes parietum inferiores sibi esse viciniores, quam superiores. alias numquam possent in centro concurrere. Vale mi Hugeni, nec posthac Nihilistis objice suum nihil, sum enim philosophatus de domo. 25 Dec. 1634.
CLarissime doctissimeque vir,
Traditae mihi sunt Orationes tuae, qua- [p. 564] rum priorem Principis tui Cancellario, prosteriorem mihi inscribis. Non videmur benè compositi eodem libello, Professor cum Cancellario, doctor umbraticus cum viro illustri & in luce posito. Sed facilè à me facti veniam impetrabis, qui tuo hoc omne in me affectui imputo. Aliàs non soleo tantis viris comes ire à latere. Nec meae sortis est jungi iis, qui propius terrarum Deos tangunt. Gratias tibi porrò ago & debeo maximas, quod nomen meum Germanis vestris ignotum novi paxillo suspenderis. De rebus Germaniae quae scribis, tristissima profectò sunt. Licet illa gravius accidant coram spectantibus, quàm è longinquo audientibus. Vides belli aleam modo huic, modo illic* ex voto cadere: aut providentiam potius divinam summa imis mutare. Illud doleo te aliosque pacis studiis devotas animas, inter bellorum illic strepitus & tumultus vivere, & eo loco de Natura vera facere, ubi in segetes & culta novalia, hoc est, naturam ipsum grassatur barbarus miles. Optarem tibi hîc otia. Sed scis apud partium studiosos rigidius expendi fidei, quam scientiae eruditionisque momenta. Moderatiorum uti minor numerus, ita autoritas vix ulla. Nimis candidè & dextrè philosopharis, quàm ut possis hic Lutheranis tuis placere. Non credis, corpus dari sine termino: non credis proprietates separari posse & transfundi: non credis idem corpus posse esse in pluribus locis: non credis penetrationem cor- [p. 565] porum esse possibilem, aliaque. Haec bonae mentis axiomata excutienda tibi forent, si te probare voles Augustanis nostratibus. Nimis te dicerent Aristotelicum & rationibus è naturae lumine petitis inhaerere. Tecum tamen sentio, & laudibus, quas in Aristotelem copiose & luculenter congessisti, subscribo non invitus. Ita est. Nemo veterum huic par, sive rerum copiam, sive scribendi perspicuitatem & nitorem, sive disputandi vim methodumque spectes. Sceptici nihil dicunt. Academici probabilibus insistunt. Platonici magis mira quam vera dicunt. Pythagorici in numeris nugantur. Epicuraei sensum pluris, quam rationem faciunt. Stoici in definiendo nimis sunt audaces, nimis etiam in vita civili gravis. Noster Philosophus probabilibus necessaria, seriis jucunda, vera mirabilibus miscet. Rationem adhaec sensui & hunc rationi sociat. Denique dum allii theoretica solum sectantur, aut practica solum, ille theôrêtikós est tôn óntôn, & praktikòs tôn deóntôn. [speculator eorum quae sunt, peractor eorum quae decent.] Quae in Regem Sueciae scripsisti, hic imprimi posse despero. Superstite Rege & res feliciter gerente, grata erant famelicis Typographis, quotquot in eum scribebantur Encomia. Iam erepto terris invictissimo Heroë, minor est virtutum ejus fama, minor praeconum gratia. Vale Vir clarissime & doctissime. Raptim Amstel. 26 Dec. 1634.
FActum consulto, amplissime Vicoforti, quod dies aliquot sine meo alloquio transire passus fuerim. Dum enim justa optimo parenti solvis, dum exequias celebras, mortuum effers, dum recens dolor stupet, & solamina vix admittit, distuli ea styli officio desingnare, quae in animum tuum simul ac meum (unus namque is ambobus est) effundere decreveram. Amisisti Parentem in terris, quem beatior aliquando salutabis inter superos. Deseruit ille mundum hunc ante te, quem intraverat ante te. ut jam nec de morte, nec de ordine conqueri possis. Satur hujus scenae ad ea loca ivit, ubi eadem semper erit nec mutabilis coelestis scenae facies. ubi opes caducas & fluxas aeternitate, vitam fragilem immortalitate, famam denique civis boni divinis honoribus commutavit. Decessit hinc vitae tuae olim dux, morum magister, & pietatis inter suos domesticus doctor. ideoque levior tibi debet esse ejus mors, ex cujus vita fructus percepisti uberrimos. Feliciter excessit, te superstite, & fratribus sororibusque tibi junctissimis, in quibus renascitur indies, & eas vidit gliscere virtute, quibus vivus maxime excelluit. Non jam aegritudo tua franget aegrum, non affliget tua calamitas imbecillem, non dolebit ob dolores tuos, nec mors tua funerabit senem tui amantissimum. Bene secum actum putavit, quod libe- [p. 567] ros genuerit sibi, Christo, Virtuti. sibi in auxilium & oblectamentum, Christo in peculium, Virtuti in exemplum. Vixit, quantum per humanam imbecillitatem licuit, pie, caste, sobrie. Nec obiit alius, quam vixerat. Quae monita pater quondam dederat filiis, ea moriens avus dedit nepotibus. usque adeo, ut cum loquentem destitueret fracta naturae vis, voces tamen extuderit integra relligio. quae tunc in sene & pro sene verba fecit, nec de rebus terrenis loqui passa fuit coelo Deoque proximiorem. quam haec fuit suavis, quam pretiosa apud Deum, quam plena solatii mors, in qua moriens cum Creatore sermones habuit, & de Redemptore suo loqui maluit, quam de mundi hujus, quae plurimos occupare solent, quisquiliis. Salutari catastrophe absolvit vitae hujus Actus. Laudabili Epilogo desiit esse facundus; & postquam de salutis suae momentis perorasset, desiit in pium Dixi. Vis spatii quicquam intercessit inter loquentem & morientem. quia enim ad Deum suum & patrem ibat, cogitationibus se divinis implevit. Ita mori, mi Vicoforti, est in Domino mori. ita mori, est novam ac meliorem vitam ordiri. Sic discedendo accessit ad eum, cujus sanguine est redemptus, spiritu sanctificatus, verbo regenitus. Non illum avaritia, non ambitio, non saeculi praesentis fastus aut sordida voluptas transvorsum rapuit, licet ad has mundi phaleras generis humani coeca cupiditas obstupescat. Simplicitate, candore, religionis sincero [p. 568] studio, occupationibusque honestis se totum involvit. Reliqua mortalis aevi studia, impedimenta esse credidit mentis in coelos profecturae, & remoras in pietate proficientium. Gratulare potius sic mortuo, ac beatitudinem è longinquo illi apprecare, cujus praeludia etiam hîc in aerumnarum valle positus in se sensit. Sunt ea, tranquillitas guadiumque animi, pax cum Deo, gustus desideriumque futurorum bonorum. Vidimus aliquando sedentem, scribentem, vidimus ambulantem. Sed dubium, an vivum an mortuum: an hominem, an umbram hominis. Adeo jam tum cum vita & morte pepigisse videbatur, ut in uno corpore, eoque exsucco pene & exangui, simul habitaret aliquid utriusque. Nunc mortalitate omni exutus, totus vivit ea parte, qua sapuit, qua credidit, qua honesissime vixit. Cur tot laboribus defuncto invideas quietem? cur post emensos humanarum calamitatum fluctus aegre feras in portu eum navigare? & post confectam hominis Christiani militiam rude donari ac bravium reportare? Cur mercari amplius volet, cui lucrum est Christus. Quid mercari pretiosus, quid dignius possit, cui merces est Deus. Cur se bysso amplius & serico implicet, quem jam bysso (ut est in Apocalypsi) investivit Agnus albo & mundo. Cur ulli mercator debere cupiat, cui majus debitum remissum in coelis. Cur esse creditor, qui nulla bona ultra in spe habet. Nec opus ili adire vendentium & ementium frequentatam toties Panegyrim, qui [p. 569] jam in beatarum animarum coetum receptus est, ubi nec venditur, nec emitur, nec debetur, sed ex gratia habetur, quicquid habetur. Ea quoque aetate ereptus est tibi, qua vita nostra morbus esse incipit. Eo senectutis gradu, infra quem plurimi deficimus. Eo morbi genere, qui placidissimus est & doloris expers. Graeci máransin vocant. Latini marcorem. Eo mortis genere, ut nec acerbam illam nec crudam dixeris. Ea denique alacritate, qua migrare hinc solent viri, Christiani, ac cives boni. Nec decepit Te natura nam septuagenarium vidisti. Et si diutius vivere concessisset, miseriarum illa ac malorum potius fuisset prorogatio, quam bonorum. Ille, quia futura fidei oculis prospexit, & aeterna animo complexus fuit, vim abstulerat praesentibus malis. Hoc cogitandum, quamdiu habueris, non quamdiu habere potueris. In praeteritum tempus potius animum mitte, quam in futurum, & ejus te recordatione recrea, cujus ususfructus tibi fuit charissimus. Ingrati est, beneficii à Deo accepti finem, injuriam interpretari. Habuisse parentes bonos in bonis maximis est. At carere iis nunquam velle, inhumanum est. Non dat illos Deus ad satietatem. dat ad usus & officia necessaria, quibus cum defuncti fuerint, suo illos jure repetit. Nec volo, te non sentire dolorem praesentis funeris; sed non volo, te non ferre. Optimo pietatis & rationis temperamento dolere parentis obitum potes, & eundem dolorem vin- [p. 570] cere. Ut vincas, non ad sacra solum, sed & liberalia studia & sapientium praecepta te confer, quibus animum imbuisti jam inde à teneris, quaeque ad usum jam referre prudens didicisti. Illa quoties fati necessitatem, morentium exempla, mortalis aevi aerumnas, futuri felicitatem, vitaeque bene actae conscientiam ob oculos ponent, supervacuam pectori tuo vexationem eximent. nec poterunt in tam denso rationum examine obloqui multum degeneres querimoniae. Haec cum perpendes, Vir prudentissime, acquiesces non invitus summi Numinis decreto, quo voluit te lugere patrem, ne ille lugeret Te. Quod superest, dilectissimi patris memoriam venerare, famamque inculpatam in pretio habe. Ita qui vivus liberorum suorum commodis studuit, mortuus adhuc prodesse poterit. Vale integerrime, & pias amici tui voces pro solatii parte habe. reliqua à pietate, eruditione & prudentia tua facile impetrabis. E Museo nostro, Amstelodami, 27 Decembr. 1634.
PAulo ante, quam literae tuae mihi traderentur, perlatum ad nos fuit tristissimum nuncium de inopinato obitu filioli tui Nicolai. Scripserat ea de re ad filiam vidua D. Arminii. adeò me perculit iste familiae tuae casus, ut nihil possit magis. Uxor filiaeque in lachrymas profusae suum ergo vos affectum testatae fuerunt. [p. 571] Ego sensi mihi mota tas pláchna eléous, [viscera misericordiae,] & longè steti citra Stoicismum. Utinam vel consilio, vel opere possem afflicto tibi succurrere. Hoc agendum tibi, ut pectus munias contemtu humanarum calamitatum. Minus nocent praevisae. Et profecto minus dignum est viro bono, nimis metuere mortem, quos singulos ocyus, segnius manet. Scio facile esse sanis, consilium dare aegrotantibus. Et tamen dandum. Erigit vox amici, & levat aliqua obsessum aegritudine animum. Non conquiram operosè solatia, quibus domi abundas. Puerulo tuo bene est. Decessit peccandi ignarus: & vitae hujus aerumnis subductus doloris tibi materiam non praebebit. Satius est, ut illum lugeas tu, quam te ille. Puerperae ratio habenda, ne se debilem adhuc, & minus integram nimio dolore affligat. Si è lectulo emersisset, suaderem, uti secederes Warmondam vel Wasenariam. Vale, & me porro de familiae tuae statu certiorem fac. Si quod à me praestari tibi voles officium, impera. Non deero tibi, cuius propensissimum erga me affectum non levibus documentis comperi. 29 Dec. 1634.
LIberasti fidem promissi tui, amplissime Schuyli, quanquam nullo meo merito provocatus, ad promissa descenderis. Subridebam, cum adspicerem quadratum tum munus, [p. 572] ex quo colligebam te memorem esse compotorem. Nec tamen hoc nomine te odi, licet celebri proverbio exosi soleant esse mnêmones sympótai. [compotores memores.] Gratulatus aliquando fui patriae nostrae ob victam Limburgum. Iam privato nomine mihi gratulor illam provinciam nobis cessisse, quae caseos praebet palato meo gratissimos. Sed cupio ex te scire, cur Limburgenses rustici caseos suos quadrata forma induant, nostrates rotunda? Fortè norunt Limburgenses agricolae rusticum quadratum dici, ob formam proximè ad quadratam accedente, cum aulici, nobiles, & albae gallinae filii soleant esse graciles, corpore tereti, minusque saginato. Et ut aliam dem causam, forte legerunt Limburgenses agricolae apud Aristotelem, viros sapientes & scientiae cubo subnixos, necnon etiam bonos quadratos, tetragónous, vocari. Sapientes quidem ob demonstrationis certitudinem. Nam uti rotunda facile moventur loco, ita quadrata mole sua stant. Quam ob causam cubicam figuram scientiae symbolum esse voluerunt veteres, prout haec ab opinione & levi credulitate discernitur. Bonos etiam, quia hi tenaces propositi, nec adversis nec secundis, à virtutis studio dimoveri possunt. Nostrates Batavi in rotundam formam cogunt caseos, quia metuunt, ne si quadratos faciant laedantur & impingant anguli. Deinde rotunditas signum est simplicitatis, innocentiae, sinceritatis, quae virtutes in Hollandis & Zelandis [p. 573] admodum sunt conspicuae. Quod si Geometriam nossent, adderent tertiam causam, nempe hanc, quod figura circularis, ob simplicitatem, & capacitatem, sit perfectissima. Si alias caus divinare potes, volupe erit eas intelligere, cum una erimus. Vide, mi Schuyli, quantus sim artifex, qui pro caseo delicatiore, verba tibi reddo & voces. Isto mercandi genere non facies rem. Sed quid hoc rei est, quod cum mittas unum, promittas secundum? Vis periculum facere modestiae meae? an liberalitatis esse apud me Professor? Si dicam caseum tuum placuisse, videbor expetere secundum. Si negem placuisse, videbor contemnere utrumque. Quare sileo, & tibi ultroneo datori gratias ago maximas, pro caseolo quadrato, de cujus forma tunc ulterius philosophabimur, cum Limburgenses te beabunt pluribus. Vale. 29 Dec. 1634.
AMplissime vir,
Gratulor felicibus Scholae vestrae auspiciis, quae tanto sunt auspicatoria, quanto plures orchestra vestra habet actores, & tu illis praefatus es disertius. Accedit, quod urbem vestram tradendis capessendisque disciplinis natura destinasse videatur, in qua coeli solique clementia leniri possunt studiosorum ingenia & Canonicorum ordines otio abundant. ut nihil dicam de iis, quibus graviora studia diffindi [p. 574] possunt, ambulacris, quae & intra & extra urbem habetis amoenissima. Miratus non semel fui haec consilia non citius animis vestris insedise. Illud in oratione asseveras, jam olim hac de re cogitasse Adrianum VI Pontificem, qui cum multa alia quoque in votis habuerit, nihil eorum praestitit, quae maxime expetiisse visus fuit. Quod de Bibulo consule, C. Caesaris collega olim dictum, etiam de Adriano verè dixeris, Illo Pontifice nihil gestum esse. Erat quippe ad omnem ferè rem timidior, & popularis aurae captator summus. Orationes Professorum vestrorum inaugurales tuo dono accepi & legi. Pignus mittis non privatae solum, sed & publicae, quam inter Scholas urbesque socias vigere oportet, amicitiae. Eodem collimamus, ut Reip. Ecclesiaeque suppetant praesidia, quibus illa insistant. quare aequum erit animis jungi Professores, quos studiorum similitudo cognatioque junxit. De oratione tua vix audeo apud te eloqui, quid sentiam. Eam laudem meretur, quam merentur optimae, quaeque Arpinatis ore loquuntur. Professorum vestrorum quisque professioni suae apositè dixit. Ipsorum laboribus benedicat omnis boni largitor Deus, urbisque vestrae institutum laudabile in ejusdem bonum & nominis sui gloriam vertat. Vale Vir amplissime & doctissime. 30 Decemb. 1634.
[p. 575]
GRatissimae mihi fuerunt literae tuae priores, quibus scribis tibi totique familiae tuae benè adhuc esse, nec minus gratae fuerunt posteriores, ejusdem argumenti. Ea est summi numinis clementia, ut paterne castiget, & suum in nos rigorem temperet lenitate. Novum annum mecum ingressus es, illum tibi tuisque felicem comprecor. Ut autem felix sit, ibo per singulos menses, & quid agendum tibi, quid cavendum exponam distinctius. Mense Ianuario togam compone, foco te admove, & victu utere calidiore. In Februario, cum ciconiae adventant, corpus leniore pharmaco move. & quia frigidior hic est mensis, perge Vestam habere in precio. Mense Martio noli quicquam movere, sed cibo utere puriore & minus excrementitio. Est enim is mensis verè Martius, & valetudinis arbiter maximus. Verum, Candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus, ab evacuationibus noli abhorrere. tunc enim constricti per brumam humores calore blando resolvi incipiunt, ut utile tunc sit, naturam sequi, quo vergit. Percam & rhombum pisces ama. Majo mense passerem piscem cum acetosa tibi commendo. Adhaec ambulationes & exercitia medica. Neque enim temere huic mensi praeesse dicuntur Gemini, Castor & Pollux, ille equis, hic lucta nobilis. Exercitiis annumerem etiam [p. 576] illam áskêsin, [exercitationem,] qua Maja genuit Mercurium. Cum Sol Cancrum subit, nec nimiis studiis animum, nec corpus forti diaeta aut medicina afflige. Est enim tunc debilior nativus calor, quam ut magnis laboribus sufficiat. Porcellos marinos & cuprinos latos per hoc tempus noli fastidire. Ad Leonem cum Sole progressus cave à purgationibus & venae sectionibus. Thôrêxis, hoc est generosi vini potio salubrior haustu frigiae. Si mitylis delectaris, jam iis fruere. Per Augustum, cum Pallas diverticula amat, ad me deflecte. Non leve valetudini momentum adferunt facetiores amici. Et nihil sedentariam vitam amplexis consultius, quam alibi respirare. Ab aromatibus licet abhorreas, noli abhorrere Autumni frigore primo. quo tempore crudi fructus & putredini obnoxii calefacientibus digeruntur. Ubi octavus imber ingruet, fuge vina feculenta & mustea. His enim de causis fit, ut Autumnus febres & testamenta resignet. November longiusculam amat dormitionem, & cutem adstrictam. December lactucas, portulacam, & frigida quaecumque esse non vult. potius calidis vescitur, rapa cineribus cocta, vel pyris igne tostis. Si vegetus es & athletica valetudine, non dissuadeam dentes subinde exerceri in asello majore. His praeceptis si addideris bonae mentis officia, animum aequum & hilarem, nae felicissimus tibi ibit & desinet hic annus. Quod si festiviora haec esse putas, quam tu te & me deceant, scito, me inter [p. 577] Medicorum esse filios, qui ita loqui amant. Hujus facultatis non possum prorsus oblivisci, ut quae mihi apud licitatores Gallos stetit XL coronatis. Vale amicorum integerrime. nec his, quas praescripsi legibus, ita inhaere, ut nefas putes ab iis deflectere. Non in oratoria solum, sed & diaetetica, laudis est subinde dissimulare artem. 1 Ian. 1635.
271. CORNELIO VANDER MYLE. |
CHartas Venetorum, nobilissime Myli, evolvi. Pyctomachiae dictio sic satis mascula est, quamvis argumentum tractet ludicrum & puerile. De reliquis versibus dicam cum Martiali,
Sunt bona, sunt quaedam mediocria. &c.
Terruit nos fama secundi incendii, quo chartas omnes, & rationum publicarum libros conflagrasse ferebatur. Verum gratum fuit ex literis tuis intelligere, non esse tam immane damnum, quam ad nos detulit rumor. Non potui non, ut tibi obsequerer, etiam ad secundum incendium alludere. tanta incendii istius fuit vis, ut vates longe positos accenderit, & incalescere alibi fecerit Hippocrenen, frigoribus penè congelatum. In casum ridiculum Principis junioris hoc Epigramma lusi:
Parvule cur diris Princeps erepte favillis
In gelidam prono laberis ore nives?
Cur, quem flamma nequit, laedunt contraria flammis
Frigora, & alterna sors mala sorte premit.
[p. 578]
Optima vaticinor. flammis duratus & undis,
Spartani nobis militis instar erit.
Filio tuo Adriano Mylio Praefecturam oppidi Guilielmopolis obtigisse gratulor. His honoribus illum jam olim destinavi, ob modestiam & prudentiam. Sollicitudine opus majore quo majus momentum est oneris, quod suscepit. In limitaneis munimentis salus patriae potissimum vertitur. & stat jam per ipsum ut nos securius dormiamus. Molesta satis, & minus tranquilla est gubernantium sors, & plurimarum tum militum, tum civium quaerimoniis & litibus exposita. quae mala facile affabilitate, aequitate, morumque lenitate superabit. Istud Senecae cogitabit:
Praestat timeri Caesarem, at plus diligi.
Fortior custodia est ab amore civium, quam ab armis & metu. Quae non scribo, ut viro prudentissimo praescribam, sed ut scias, quibus illum virtutibus ornatum esse nos credamus. Vale Vir summe, cum uxore & liberis. 4 Ian. 1635.
SUperiore anno mihi leporem, jam perdices mittis, magnifice Hoofdi, ut duplici me tibi munere devincias, uno caelesti, altero terrestri. Verum, qua es prudentia, nec temerè tunc leporem, nec sine ratione nunc perdices mittis. Vis exprimere ingenium meum, quod & lepori multa habet similia, nec minus perdicibus. Non solet lepus annumerari animalibus efferis, & in [p. 579] pugnam natis. nec ego me inter Atridas, aut Pelidas, aut Lapithas censeri patiar. Mite mihi ingenium dedit natura; & quod non cum leporibus solum, sed & cum magno Achille habeo commune, sum valde, pódas ôkùs, [pedibus celer] praesertim cum res in cuspide ferri est posita. Mira est lepori velocitas, ut vel intactae segetis per summa volare possit culmina, ita praeceps nimis mens, ire nequit modesto gradu, sed velut ebria ruit, praesertim cum pangendum est carmen. Ideo informes edo fetus, quia lambere non vacat. Referunt historiae naturalis scriptores lepores clausis palpebris vigilare. Idem factito ego, cui familiare est, noctu clausis palpebris meditari versus, quos sub stragulis, ne elabantur, annotare soleo in pugillaribus. En leporinum Barlaeum. Dicam aliquid de perdicibus. Scribit Plinius tantam in illis esse concipiendi facilitatem, ut vento à maribus delato, quin voce & superno volatu, absque contactu, concipiant. Non minore facilitate concipit Poëta, qui dum coelum adspicit, & aërem captat meditabundus, divinis furoribus impletur. Ajunt perdicem amare sociam, & raro solam volare. Etiam Poëtae sodalitates amant. Laudatur docilitas perdicum, nec minus vatum, quibus ingenium est flexile ad omne argumentum. Odoricus de Foro Iulii inquit: In regionibus circa Trapezuntem, quae Pontus olim dicebantur, vidi hominem ducentem supra 4000 [lees: quatuor] millia perdicum. Is iter faciebat per terram, perdices per aërem volabant, [p. 580] quas ducebat ad quoddam castrum, nomine Tanega, quod à Trapezunte distat trium dierum itinere. Hae perdices, cum duci ipsarum homini quiescere aut dormire libebat, omnes quiescebant circa eum, tanquam pulli gallinarum. Cum vero sic quiescebat, capiebat de illis, quantum volebat numerum, reliquas ad locum, in quo prius erant, reducebat. Haec ille. Sed opinor hunc scriptorem cum Aenea per eburneam portam egressum,
Qua falsa ad coelum mittunt insomnia Manes.
Tibi amplissime Hoofdi, duplici nomine gratias debeo, tum quod rarioribus me ferculis recreaveris, tum quod minimè morosam scribendi materiam mihi subministraveris. Vale. 20 Ianuar. 1635.
NObilissime praestantissimeque Ploosi,
Non dubito, quin de incendio Hagiensi primo & secundo certior factus sis. Celebriores quippe solent esse calamitates, quae celebrioribus accidunt. Et uti in oculos magis incurrunt templa & aulae Principum, ita quae secunda vel adversa illis accidunt, clamare solet fama potius, quam narrare. Gaudeo nihil incommodi passos utriusque sexus Principes, & quod chartis publicis accidit damnum non carere solatio. Pervasit ad nos incendii flamma, meque languidum & repentem Poëtam eminus accendit. Et [p. 581] licet pertinacissimo hoc frigore penè obriguerim, sensi facibus Aulicis me incaluisse, & rediisse ad ingenium. Lusi quaedam Epigrammata, flammularum instar nata, quae Hagam ad amicos misi. Supererat, ne memoriam mei apud te sinerem obliterari. Quae ut perpetua sit, impertior subinde N.T. otia mea. Etenim, ex quo me favore tuo & benevolentia complecti es dignatus, magnum fuit amicitiae tuae apud me precium. Ubi foco adsidebis, & fessum patriae curis animum reficere voles, ista lege. Nec ingratum mihi fuerit, si amplissimo viro D. van Hilten blandè aurem vellicaveris, uti memor esse velit litterarum illustrissimi Principis. Non est plenae felicitatis sperare bona, sed possidere & frui. Vale Vir maxime, & Dominam de Thienhoven, liberosque saluta. 10 Feb. 1635.
DOlemus iterum & condolemus durissimae vestrae sorti, cognatorum charissime, eoque magis, quo tolerabilior fuit mors filioli, quam haec vagientis infantuli. Utique iniquius mortales ferimus, quae hominium culpa obveniunt mala, quam divina voluntate. Pluribus nocuit ista nutricum somnolentia. Ut beatas praedicem matres, quibus proprios lactare infantes concessit benignior natura. Uxorem meam adeò commovit hoc vestrum infortunium, ut totam noctem insomnem traduxerit. Interea, dum Li- [p. 582] bitina crebrior funestam tibi reddit domum, sapientium praeceptis animum robora, quae scis* Senecam copiosissimè impartiri Helviae matri & Polybio. Nascimur, mi cognate, inter mortes & funera. Inter eadem educamur & vivimus. Nec dissimilis est prologo suo vitae humanae catastrophe. Cum judicamur, inquit gravissimus Apostolus, à Domino judicamur, ut cum mundo pereamus. Patientiam Iobi, inquit alter, audivisti & finem vidisti. Illum tibi familaeque tuae salutarem largiatur clementissimus Deus, vitae, mortis, rerumque omnium nostrarum sapientissimus arbiter. Totus eram in commendando Ryckwardo, cum commodum supervenerunt literae tuae, quae maximum pondus commendationi nostrae attulerunt. Cogor abrumpere epistolam, cum prae manibus habeam Oratiunculam de Animae humanae admirandis. Inter illa admiranda est Animae immortalitas, à qua solatia maxima petuntur adversus mortem, etiam illorum, quos
limine primo
Abstulit atra dies & funere mersit acerbo.
Vale Vir clarissime & amicissime, & uxorem liberosque saluta. 15 feb. 1635.
ALiquandiu scripsimus sine epistolis, & obtrusimus alii aliis versus sine praefatione. Nec enim opus erat glossemate super moecho priore, & posteriore, cui allegoriae tu primus [p. 583] occasionem dedisti. Laetor me ex ista arena subductum, & novis uncis pertractum in flammas Aulicas. Ubi cum flamma latius grassari potest Poëtarum licentia. Fingunt Poëtae Vulcanum, (quod nomen clarissimus meus collega arbitratur profectum à Tubalcain, fabro ferrario, cujus mentio fit Genes. 5.) claudicantem, ob hoc, quod inaequales sunt ignium flammulae. An ob hoc elegeris claudicantes jambos, ubi de Vulcano loquendum fuit, nescio. Fabulantur iidem Poëtae Vulcanum aliquando ambiisse nuptias Minervae, sed repulsam passum, ob morositatem Iovis. Nunc voti sui compos factus est. Postquam tu Minerva esse voluisti, quae sapientiae suae poëticae vim illi desponsavit. Sed quam initurus sis gratiam apud Venerem zelotypam tute videris. Scazontes, tum quos mihi, tum quos aulicae calamitati inscripsisti, exactissimi sunt & graves. Cum illos scriberes calamum, non in Mosam aut Rhenum, sed Aganippen tinxisti. Ego qui te praeeuntem sequi soleo, à te, ut vides, claudicare didici; reddo pro scazonte scazontem, licet disparis à tuo genii. Pro libellis Puteanicis gratias tibi ago maximas. Expungam propediem debitum novo nec inamoeno discursu de Animae admirandis. Vale, & summos viros D. Mylium, Ploosium, Catsium, Honerdum, Reygersbergium saluta. 20 Feb. 1635.
[p. 584]
276. CORNELIO VANDER MYLE. |
NIsi odiosum esset nobilissime Myli, doctos inter se comparare; dicerem Aloysium inter Poëtas Italos excellere, solo Pontifice Urbano excepto. cujus in Lyrico carmine laus maxima est. In Heroïco carmine Claudianum hîc illic imitatur Aloysius, sed non ubique, quod si saepius hoc faceret, major esset Poëmatum ejus majestas dignitasque. In Epigrammate non est infelix. Maximè placent ea, quae in Imperatorum vitas scripsit. Ea, quae in laudem B. Mariae Virginis lusit, acumine non carent. Sed valde dubito, an sit ex honore venerandae Virginis, eam non solum cum profanis Reginis comparare, verum etiam cum talibus, quae meretriculae fuerunt: qualis fuit Cleopatra, Leda, aut violatae pudicitiae Dido. Die lunae proximè elapso Orationem habui de Animae humanae Admirandis. Mittam, ubi excusa fuerit. Domino Hugenio misi Scazontes in docitissimos ipsius Scazontes, quibus me provocavit. Nescio, an videris. Digni sunt, qui doctorum omnium manibus terantur. Singulas aedium partes suis nominibus indigetat, ac si totum Vitruvium imbibisset. Carmen est grave, numerosum, plenum acuminum. Libellum Aloysii ab ipso repete. Misi illi una cum meis literis & versibus. Hic mercatorum animos non leviter erexit victa Pariba cum arcibus. Totam penè Brasiliam tenent [p. 585] nostri. An Hispanus dormit, stertit, stupet? Nobis videtur minari proxima aestate. Cardinalis fortè aliquid dabit indole sua & purpura dignum. Interea Scipiones nostri in Brasilia campis spatiantur apertis; & belli hic nostri amaritudinem saccari dulcedine leniunt & edulcant. Vale praestantissime Myli, & uxorem liberosque saluta. 24 Febr. 1635.
CApita epistolae tuae sunt ostrea, neptes Richelii, mensae Gallicae, Dux Aurelianenses & Oxensternius, res divertissimae, quarum aliae edunt, aliae eduntur, aliae nubunt, aliae nuptias rescindunt, aliae Martem iniquam, aliae Venerem propitiam experiuntur. Eduntur ostrea. Edunt Galli. Nubunt dictae neptes, nuptam repudiat Aurelianensis, Regis frater; iniquo Marte pugnat Oxensternius, Germanique. Quae de ostreis scribis, probo. Licet non sim ex eorum numero, qui
Circaeis nata forent, an,
Lucrinum ad saxum, Rumpinove edita fundo
Ostrea, callebant primo deprendere morsu.
Alii cruda amant, alii elixa. Ego praefero illa, quae ad exemplum martyrii Laurentiani, flammis sunt ustulata, & cydoniorum succo adspersa. Mensae Gallicae opiparae fuerunt. Sed nihil ad luxum Tiberii, quo in mensa apposuit tres mullos emptos tribus millibus nummum. Dicere solebat Caligula, aut frugi hominem nasci opor- [p. 586] tere, aut Caesarem. Aurelianensis veniam facti sui mereri posset, si qua facilitate causas repudii invenire posset, sponsae ablata virginitas restitui posset. Oxensternius adversim fortunam superare animi magnitudine didicit, non elatior esse secundis, nec dejectior adversis. Cedendum subinde bellorum tempestati, donec adspiret Favonius, qui è Gallia flare incipit. De Richelii neptibus nihil dicam, nisi hoc unum, operae precium fuisse illas elocari, ob dotem. Poterit hanc amare impensius, quae Pulaurentium amat minus. Leida redii, ivi rediique iratis dîs hominibusque; in itione infesta fuere grando, venti, nives, pluviae. In reditione incidi in aurigam lentum, morosum, durae cervicis, penè dixerim non uno dignum suspendio. Post meridiem te invisam, & itineris mei labores enarrabo propius. 1 Mart. 1635.
CUm Scazontes tuos, in fine polysyllabos, legerem, correptus fui catalepsi sive catocho. Is morbus est, quo aeger detentus repentè in eodem permanet habitu, sive stans, sive sedens, sive clausis, sive adapertis oculis. Non aliter in carmen illud praestantissimum intentus obrigui, ut vix aliò flexerim oculum. Iam verò ab isto me morbo liberasti acriore literarum tuarum sale. quo negligentiam meam, quam ego morbum interpretor, perfricas. Redii ad [p. 587] me, & discusso rigore crepo perlustrare Epigrammata de causis incendii. Allusio ad causas καῦσιν [incendium] lepida magis est, quàm gravis. Eam alia paranomasia Belgica prosecutus est Mostartius noster. Videbis ex schedula inserta, quanta ingenia in occulto lateant. At nullius epigrammatis argumentum convenientius, quam illius, quod sic clauditur: Credita cum nudo Marte cubare Venus. Illud tuum est. Incidit mihi simile quid. Sed non ausus fui tractare argumentum ob amphiboliam. Suspiciosa valde est aula, & laedi facilis. Quia verò Philosophum lacessis, inveniam nullo labore nodum in scirpo. Dicis Principem non non fuisse lapsum in terram, sed terram centri virtute traxissse Principem. Quasi gravia extrinseca moverentur virtute. Natura, inquit Stagirita, est causa & principium motus & quietis, ejus in quo inest. Si terra traheret, facilior esset tractio corporis minus ponderosi, cum hoc resistere magis valeat, quam magis ponderosi. At parum moror hanc controversiam; sive enim terra trahat lapidem deorsum, sive gravitas intrinseca trudat, sive aër à tergo trudat, possum ferre dissentientem. Tibi & clarissimo Honerdo si quando obdormiscere vacabit in Parnasso, sumite me socium. Vobis concedam in fastigio altum stertere, contentus recubare in vallibus. Amplissimo Honerdem aliquid reposui, ut provocem egregium Poëtam. Quae scripsit in incendiarios deos, ipsam Heben, non decrepitam senectam sapiunt. Adeo [p. 588] nervosa sunt omnia & succi plena. Non est exhaustus iste senex, sed plenus genii, & vigoris. Eum meis verbis saluta reverenter. 3 Mart. 1635.
NObilissime Hugeni,
Dum tu ad leges Salicas regem salire scribis ingeniosissimè, ego pergo ad leges metricas & epicas salire. Tamque inverecunda mea est saltatio, ut insiliam in te, qui prior insiliisti in me. Quam cuperem in hoc nostrum tripudium pertrahi senem Honerdum. Etenim, ut habet proverbium, salva res est, cum saltat senex. Mitto Orationis meae exemplar. Titulus speciosius est & grande aliquid promittere videtur. Crede hoc ab arte esse, ut pelliciamus emptorem & lectorem. Tu phaleras istas non curas. Nec scripsi tibi haec, iisque, qui Epidauriis serpentibus acutius videnti: Satis fuerit, tetrica Aristotelis dogmata amoeniore phrasi expolivisse. Vale, 4 Mart. 1635.
REverende, doctissimeque vir,
Antè dies non ita multos Orationem habui de Animae humanae Admirandis. Cum enim mihi explicandi essent libri Aristotelis de Anima, visum fuit auditores praefatiuncula quadam excitare, reique ipsis commendare dignitatem. [p. 589] Tu verò cum inter illos sis, quos ob elegantiora studia amavi & colui jamdudum, benigne excipe hominis tibi addictissimi conatus, & illi perge lingua animoque favere. Illud credas velim, me non solum Orationem tibi mittere de anima, sed una animum meum, tui observantissimum. Sed quantis, mi Bucheli, bellis implicabimur? quantas minas spirat iste Infans Hispanus. Cuperent Batavi esse infantem opere ubi est nomine. A Gallo nihil est, quod sperem. Moras nectit & tergiversatur. Expectavimus aureos montes. Iam, ut audio, vix sebaceam candelam mittet. Nempe bello Germanico impeditus, non habet quod donet Federatis. Nobis nostro succo vivendum & belligerandum erit. Imò Gallorum tum veteres tum recentes copiae nostris stipendiis militabunt. Quare in Achivos denuò cudetur faba. Ego acquiesco & ferre porrò patienter discam, quicquid corrigere est nefas. Vale Vir clarissime. 10 Mart. 1635.
281. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Quem coram vides, Ioachimus Vicofortius est, vir eleganter doctus, & humanitatis omnis ipsissima Idea. Ejus in me officia tot tantaque sunt, ut per illum hîc suavissima mihi sit vita. Tradet tibi Orationis meae aliquot exemplaria, quae quibus debeantur ex inscriptione cognosces. Famuli tui operam imploro, qui eas [p. 590] deferat. Quod filioli mei obitum doleas, humanum est, quod solatia addas, Christianum. Amicorum est, mutuis & gaudiis & doloribus affici. Quid in ipsius obitum scripserim, legisti. Quae ad meos versus reposuit Zulechemi Dominus, haec sunt:
In tumulum filioli C. Barlaei. |
DIsce quid hic jaceat, quanti spes quanta parentis,
Quanti quam felix cura magisterii,
Quo praeeunte puer, nondum puer, incipit infans,
Infans exanimis verba diserta loqui.
Meum epitaphium, quo ad Iacobi nomen alludo, tale erat:
Hic situs est fratris non supplantator Iacob.
Planta cui nullam languida pressit humum.
Quod puer haud potuit, jam vult me dicere; tactum
Hoc etiam superis succubuisse latus.
Detulit ad nos rumor, N. Tuam & D. Catzium Curatores Academiae Lugduno-Batavae constitutos. Si verum est, habebunt quod sibi gratulentur Professores. Nominis enim tui, & singularis erga Professores humanitatis fama Academiam istam adeò implevit; ut Tibi ista dignitas perpetua videri possit. Velim scire quid hujus rei sit. Legatus Suecorum Iohannes Skyte hîc est, Gustavi Regis disciplinae olim praefectus fuit, his officiis emersit, uti Adrianus Pontifex Caroli V, & olim Ausonius Gratiani Imperatoris gratitudine. Vale Vir maxime, & uxorem Dominam vander Myle, liberosque saluta. Filia, [p. 591] Domina de Loose, an denuò prolem expectat? Nolo iterum vates esse, ne me fallat mea vaticinatio. Raptim Amstelod. 11 Mart. 1635.
CUm manus tuae lineamenta ex literarum inscriptione agnovissem, dixi mecum: Hic vir hic est. Ita adsolent miseri amantes se imagine absentis amasiae oblectare, & captare umbras, cum res nequeant. Sed quid audio? vir doctissimus D. Demorius id sibi negotii dari patietur, ut Orationem meam de Animae admirandis reddat Gallicè? Ergo cognoscent propediem mecum Galli, quanta insideat animae sui ignorantia. quae si in Batavo crassior est, in Germano inflatior, in Hispano saevior, in illis tota flamma est. Cognoscent & hoc: quid Galliam toties colliserit, quid sceptris insidietur, domi, foris. quid illud sit, quod in ipsis loquitur disertissime, pugnet calidissime, salutet officiosissime. Nam & haec ab anima sunt. Verum, hoc velim in versione observare virum prudentissimum, ne se verbis meis adstringat, sed paraphrasten agat, ubi necesse erit. Nec enim lepores Romanos de verbo ad verbum expressisse conveniet. hoc agendum, ut pro Latinis flosculis reponantur Gallici. E.g. eleganter à Martiali dictum in hominem delicatum:
Aprum amat & mullos & sumen & ostrea.
quod quin propria phrasi & proverbio exprimere queant Galli, non est dubium. Rerum no- [p. 592] novarum quod scribam non habeo. Soleo enim ex tuo fonte bibere, & tuis uberibus lactari. Nunc quia alibi moraris, silent meae cannae, uti immotis follibus templorum organa. Vale, & Zulechemi Domino, Braserto, ac Demorio me totum trade. 18. Mart. 1635.
DUm Gallorum & Federatorum Legati ultro citroque commeant nobilissime vir, facile literis meis impetrabo salvum conductum. Nec tamen bellorum tibi consilia aperiam, aut Martis, sed studiorum & pacatissimi Apollinis. Ex quo enim coepisti meas esse aliquid putare nugas, permisi, ut per amplissimos viros D. Brasertum & Vicofortium subinde ad te transvolarent schediasmata mea, aut potiùs ociosae mentis modo seriae, modo ludicrae commentationes. Est haec humanae dementia non levissima species, ut quae scripsimus nobis, aliorum quoque juris esse velimus: non satis est ea autoribus probari, aliorum insuper applausus emendicamus miseri. Inflat gallinas hordeum, cicadas ros, chamoeleontem aura. literarum studiosis pro hordeo & rore est gloriolae studium. Haec aura sublevantur altius, & hoc pabulo pinguescere sibi videntur. In plures haec scribo, nec excipio meipsum. Nuper de Animae humanae admirandis peroravi, non ut tantae mihi rei scientiam arrogarem, sed ut publicè ignorantiam profiterer meam. Celebris [p. 593] est Sorbonensium fama. Verum aut ego vehementer fallor, aut puto totum Sorbonam eadem illa ignorare, circa Animam, ad quae stupui hactenus. mitto N.T. exemplar, qui comes it cultor virtutum tuarum animus. Defixisti in me nuperis sermonibus humanitatis tuae memorem aculeum. & ad huc incalesco à benevolentiae radiis, quibus me abiturus fovisti, & irradiasti coram. Gratulor N.T. novae dignitatis titulos, quos in te contulit Galliarum Majestas. Illam tibi felicem & diuturnam esse velit divina clementia. Hactenus similis fuisti Hamaxobiis, quique in plaustris vagi habitant. Hi sedes mutant pro aëris clementia vel inclementia. Tu Regia voluntate è Gallia Viennam, hinc Bruxellas, hinc Hagam translatus denuo Galliam tenes. Ita movemur omnes & jactamur variè, donec aut hic in terris quies brevior, aut in coelis perpetua concedatur. Tranquillius jam vivis, & domi, & inter tuos & coram Rege, in urbe maxima, ad Sequanae ripam, quae omnia & singula felicitatem tuam commendant. Accedat his amicorum peregre habitantium in te propensissimus favor, inter hos novissimus Barlaeus, qui tanto te colit impensius, quanto in amicitiam tuam receptus fuit serius. Vale. 24 Mart. 1635.
AMplissimo Catsi,
Effluxit hyems, quam mihi terminum [p. 594] suscepti operis praefixisti. Quare memor officii, mitto Hymnum Salomonis epico carmine à me redditum. Maluissem ipse finxisse novum Poëma, quam sacrum illud reddere. Nec enim aut latius vagari ad singula ausus fui, nec rigidius intra verborum cancellos stare. Si fecissem illud, derogassem non parum majestati sensus allegorici, & recessissem longius à phrasibus sacri textus. Si hoc, minus fuisset grata carminis lectio. Quare moderationem aliquam adhibui. Hoc conatus fui, ut singulorum penè versuum sensum mysticum una indicarem, quò pari passu iret litera & spiritus, allegorica & spiritualis significatio, typus & res typo signata. Mysticum sensum interdum paucis, interdum pluribus verbis expressi, prout se res dabant, quod facile erit observare minus oscitanti lectori. Totus Hymnus plus quam aenigma est, cum me ipse quidem literalis sensus proprius ubique esse possit. Quas dedi explicationes conjecturae sunt piae & probabiles. Nec enim in hymni hujus interpreatione omnes eadem dicunt Theologi. Felicior interpres est, quisquis ingeniosius conjicit. Tu vir summe mecum judica, tunc Poëtas minus Poëtas esse cum à diis & deabus & profanorum vatum elegantiis abstinere coguntur, aut ea exprimere, quae religionis Christianae propria sunt. Aliter Eginardus loquitur: aliter Salomon. aliter Emma, aliter Ecclesia. Ubi sacrorum mystas decet vestitus gravis, absque redimiculis, ita sacra ipsa decet oratio simplex, [p. 595] non compta & calamistris ornata. Non eget fuco divina veritas, nec cincinnis voces sacrosanctae. Si quid mutari veles, asterisco nota, non semel petii operum anágnôsin. [lectionem.] Vale Vir summe. Prid. Cal. April. 1635.
285. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
NE me putes vetus Latium odisse, revertar ad Latinum sermonem. quo, ni fallor, me loquentem audire mavis, quam si Belgicismos tibi meos obtrudam. Fui per dies aliquot Trajecti ad Renum, ubi cum te non reperirem, poenituit suscepti itineris. Occurrit mihi Domini de Renesse filius, qui se jam tertia prole gloriabatur patrem. Gratulatus illi fui jus tium liberorum. Si inter Romanos vixisset, patuisset illi locus in theatro. Scribis triumphatum fuisse Antverpiae super adventu Cardinalis Infantis. non invideo. Sed metuo, ne iste triumphus caro aliquando stet Antverpianis. Amant Principes mulgere urbes opulentiores, & tensa nummis ubera. Annon satius fuisset dissimulare magnificentiam, ut cum de pecuniarum exactionibus instituuntur querelae, fidem illae mereantur majorem. Est iste Antverpianorum mos. Irritant Principum suorum cupiditatem, & postea negant petentibus, aut inviti dant. apud nos omnia ad bellum spectant: magno apparatu futuris castris providetur. In Gallo (loquor humanitus) omne praesidium. Is bello Hispanum peti- [p. 596] turus dicitur. Sed multis nostratium minus verisimile videntur. Nos promissis erigimur & spe sumus magni. Legati nostri in Poloniam abeunt, ut inducias Suecum inter & Polonum trahant, & in annos plures continuent. De successu nihil ausim temerè statuere. quae sub deliberationem cadunt, ardua sunt. Polonus Prussiâ volet discedere Suecos. Sed hi illecti protoriis luculentis, difficulter avelli poterunt ab opimo cadavere. Dum litigant Principes, ego, mi Haestrechti, sum securus. nec enim aut regnis aliorum inhio, nec ut mihi eripiantur, metuo. Philosophiae studium felicitatis nostrae pars est, opes veritas; honor, honorum contemptus; voluptas, voluptatum usus modicus & honestus: amici praesentes, libelli: absentes Tu cum paucis aliis. Haec dum mihi supersunt & integra sunt, Persarum vigeo rege beatior. Ubi exercitus suos eduxerint Principes, scribendum erit saepius, nec deerit argumentum. 9 April. 1635.
AEgerrimè, cum hic esses, à te discessi. Sed evocatus per literas amicorum Ultrajectum ob causam matrimonialem, non ausus fui hoc officium negare. Non patitur amor moram. nisi ratione regatur, furit. Si retardes, instat acrius, donec fruatur. Istic cum essem, incidi fortè in bibliothecam hospitis mei, ibidemque repperi prosodiam hanc, quam nu- [p. 597] per à me poscebas. Non vidi accuratiorem & pleniorem. Autoris nomen est Pantaleo, sed non is, qui cum fratre Leone Sophismatis à compositione & divisione exemplum fuit. Utuntur illo saepe dialectici. Quae de lumine & coloribus scripsit Anonymus iste, placent valde, neque ubique dissentio. Probat aquam esse causam nigredinis, à qua opinione dissentio, licet probabiliter ea de re disputet, cur enim, si aqua est causa nigredinis, umbrae & umbrosa omnia nigricant? nec enim umbrae madent. Lucretii verba sunt,
Nigras discutit umbras.
Cur in coelo, propè Polum Antarcticum, apparent nubeculae nigrae? cum tamen humoris omnis expers sit coelum. Cur Aethiopum vultus magis nigrescunt? cum exsiccentur magis, idque circa extimam cutim, in quam calor agens indesinenter humidum absumit. Cur, quae maximè humida sunt, ut lac, vinum, minus nigra sunt; quam illa, quae minus humida sunt, magisque nigra, ut carbo, pannus, terra? Cur corporum pariter siccorum, & pariter humidorum, sensu indice, alia nigricant, alia albicant, ut creta, & stannum rude. Cur charta candida existens in cineres conversa nigricat, cum exusa minus sit humida ob adultionem? accidit idem linteis exustis. Cur albicant vultus Septentrionalium, nigricant Meridionalium? cum illi humidiore, hi sicciore vivant climate! Cur uvae intensiore calore nigrefcunt, cum calor exsiccet? Hos scrupulos qui exemerit mihi, facile in opposi- [p. 598] tam me sententiam pertrahet. Aristotelis sententia est, nigredinem esse à dominio terrae & ab opacitate. reliquorum colorum causam esse elementorum pellucentium victoriam. Verum de his coram. Vale. 10 April. 1635.
HEri cum Legatis Illustrissimorum Ordinum in Poloniam abituris pransus fui. Quid animi mihi putas esse, qui dignus jam habeor tantorum epulis accumbere Divûm. Fuit mihi de poësi & amoibaîois [alternis] versibus multus cum clarissimo Honerdo sermo. Nihil minus est, quam morose doctus, aut intempestivè severus. Petiit, ut Epigrammate prosequerer Legatos. Feci hodie summo mane. mittam proxima hebdomade. Iam non est ocium. Exercitus noster ex hybernis undique excitur. Arnhemi prima statio est. at Princeps ex podagricis doloribus decumbit. Cuperet lectica vehi in castra, sed non patitur morbus. Hic ubi desaevierit, nulla erit in duce mora. Urget quippe militem praesentia Turni. De Gallorum supetiis quid dicam. pergo epéchein. [judicium suspendere.] Spectant undique veluti è specula Principes, quid dignum tanto apparatu simus daturi nos, quid Gallus, quid Infans. Intereà dum nihil agunt illi, sed moliuntur & suo quoque more comuntur,
Amemus, Ioachime, nos amemus,
[p. 599]
Rumoresque minasque Martiales
Omnes unius aestimemus assis.
Vale cum uxore & fratribus. 20 April. 1635.
288. ROCHO HONERDO, Legato. |
ILustrissime Honerde,
Vides etiam nunc, quanta sit Musarum fiducia. Prosequor vos Epigrammate, quos operiose Poëmate debuissem. Nec fortè displicebit consilium. non amas longos lógous, [sermones,] praesertim Poëtarum, quorum voces pro cupediis esse debent & bellariis. qualia parcitas commendat & paucitas. Alloquutus sum vos universim & viritim. Ita ferebat genius, quem ducem sequimur. Ubi in navi composueris res, & jacebis mollius, ista lege. & si vacabit, acutiore stylo confige semianimes foetus, quos heri non parturii, se fudi potius inter amicorum interpellationes, & domesticos strepitus. Vale Vir summe & me ama,
Sic te Diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae lucida sidera
Ventorumque regat pater. Nosti cetera.
25 April 1635.
NOndum gratulatus A.T. fui Curatoris dignitatem. Facio id jam nunc, magisque gratulor Academiae & studiosae juventuti, cui [p. 600] Ephorus moderatorque datus, non amore solum studiorum, sed & doctrinae facundiaeque laude clarus. Iam eris Professoribus Leydensibus, quod Paulinus fuit Ausonio, Mecoenas & Pollio Virgilio. Pallas femina est, innupta est, ideoque tutore eget. Nec reperiat aptiorem, quam Catsium, Apollinem suum. Cogitatis jam de vocando Professore Philosophiae, qui Burgersdicio succedat. Scio plures nobilissimis Curatoribus commendari, nec ullius laudibus virtutibusque derogo. Est inter illos Franciscus Duban Gallus, cujus rationem haberi, meo quidem indicio, ex re fuerit Academiae. Ea est aetate, qua se à contemptu vindicare potest. Ea morum modestia & facilitate, ut collegam homilêtikòn [affabilem] habituri sint Professores reliqui. Ea verò eruditione, ut cum Philosophia eloquentiae & humaniorum artium studia junxerit. Philosophiae partes varias variis in Galliae locis professus fuit. Et potuisset istic emergere, viamque sibi ad meliorem fortunam sternere, nisi displicuisset & ordo, quem elegerat, & quae olim erranti placuit, religio. De fide & vitae ratione propius judicent Theologi Leydenses, inter quos vivit. Omnino arbitror illum Academiae vestrae honori & decori fore. Quare, si quod est erectae eruditionis apud vos precium, est autem maximum, audito hunc loquentem publicè, & qua valeat dicendo & docendo gratia experiamini. Eligi in Professorem non cupit, priusqum se vobis, Professoribus, & studiosis pro- [p. 601] baverit. Vale Vir amplissime, & in Patriae ac Academiae decus commodumque diu vive. 2 Maji, 1635.
IAm scire desidero, amicissime virorum, num incolumis in Stormariam appuleris, una cum Creusa, affine tuo & cognata Marietta. Singulis pene diebus Solem respexi & Aeolum. Illum non semel increpui, quod te iter faciente caput nubibus aliquoties, abdiderit, neque lumen suum cum virtutum tuarum lumine, confuderit. Nec minus succensui Aeolo, quod spiraret acrius, & uxoris tuae flammeolum discusserit importunius. Etiam illud me male habuit, quod infestam subinde senseris pluviam. Sed ista pluvia bene cedat Iunoni tuae, quae ni fallor, te pluvium Iovem magis amat, quam pluviam? Sed cave haec illi interpreteris. Eleusinia sacra sunt, quae revelare nefas. Saepe me optavi vobis itineris socium, non ut magis esses severus, sed ne rideres parcius. Ubi intellexero vos sospites Hamburgum venisse, Taurum Neptuno, Aeolo asellos marinos mactabimus. Quod de tauro dico, voto & destinatione me facturum promitto, non re. Preciosa nimis forent taurorum sacrificia. Princeps noster à podagra penè convaluit. quod ad me perscripsis nobilissimus Mylius, indignatur aegros sibi esse pedes, cui bellaturiunt manus. Heri Haga discessere stabularii omnes & [p. 602] equi.
Bella ô, bella, horrida bella,
Et multo video, spumantes sanguine campos.
nisi tanta incoepta remoretur aliquis casusve Deusve. Fert rumor Gallormum copias in agro Leodiensi stare. Non credunt baryképhaloi. [quibus grave caput est.] Nec tamen arbitro frustra fore Regum Principumque super communi bello deliberationes. Affinis tuus Wesenbecius, ante pauculos dies, fratres tuos & me convivio excepit. Miror, si dextra tibi non tinniit auris. adeò crebra tui hic facta mentio. Non dubito, quin & nostri memores sitis vos. Si istis officiis saginari possent galinae meae, quas alit hortulus meus, levarer hordei impensis. Vide de quam magnis rebus tecum loquar, postquam à serio argumento destituor. Vale candidissime & tuos saluta. 6 Maji, 1635.
291. CORNELIO VANDER MYLE. |
TRansmisit ad me, nobilissime Myli, Dominus Zulechemi Diploma illustrissimi Principis, quo ducentorum florenorum annuorum mihi gratiam facit. Meum erit captare occasiones, quibus affectum vicissim meum erga illustrissimum Auriacum, & domum Nassovicam tester. Aristoteles noster in Ethicis docet, inter inaequales, puta Pricipem & privatum amicitiam coli posse, si Princeps se privato probet beneficentia; privatus Principi reverentia, obsequio, cultu, fide. Sic ad aequalitatem revocari [p. 603] mutua disparium officia. Tibi gratias egi & ago etiamnum, quod toties mei apud Principem dignatus fueris meminisse. Quem doleo jam cum podagricis doloribus luctari. Debebant sani incolumesque esse pedes, cui bellaturiunt manus. Sed mala ista licet molestissima sint aegris, praesagium habent longioris vitae. Nec enim humor in corpore peccans, in partes magis ignobiles trudi potest, quam in pedes, feriantibus interim & immunibus à malo partibus principibus, cerebro, corde, hepate. Remitto chartas Venetorum. Poëmata Gadii erecta sunt, & minus vulgaria. Sed magis placebant Epigrammata nuper missa. Sylvas Gadii magni facio, sive Carmina ista Pindarico more scripta, mixtis carminum generibus. Pighetti de Cardinali Richelio elogium non est magni laboris. Amant Heroës & viri magni operosius laudari. Uxor mea ex acerrimo gravissimoque morbo jam per octiduum decubuit, non sine vitae periculo. Quater illi secta vena, clysteres injecti quinque, praeter purgationes supernas. Suffocationes uterinae in causa sunt, aliaque mala. Dolores capitis summi nullis medicamentis cedunt. Iubent tamen Medici me bono animo esse. Deus Opt. Max. illam sibi mihique restituat. Debilis est admodum, fractis partim vi morbi, partim crebriore medicina viribus. Vale nobilissime Myli, & me amare perge. Dominam vander Myle, uxorem Tibi dilectissimam, filiam generumque saluta. Raptim. 13 Maji, 1635.
[p. 604]
VIx animus mihi est scribendi, dilectissime Schreveli, cum illum totum penè expectoraverit conceptus ex gravissimo uxoris meae morbo dolor. Dubia adhuc est valetudine, spemque simul meam & metum exercet morbi pertinacia, quae modo remissionis aliquid aegrae concedere videtur: modo vires capit & illam simul ac me dejicit. Heri muationem insignem observabimus, licet non optimam. Qui enim humor capiti hactenus incubuit, gravissimorumque dolorum causa fuit, dextrum nunc crus occupavit, quod immobile jacet & stupet. Constat adhuc mens & ratio. Ad rogata respondet appositè, sed non loquitur, nisi rogata. Ego dum domesticam scenam intueor, deploro sortem feninini sexus, cui tot calamitatum causa conjugium est. Scilicet hoc precio uxores sunt & matres, ut spectaculum se praebeant non unius miseriae. Nec tamen incuso povidentiam divinam, in cujus abdita dum se recipit animus, cessat queri, & coelestis sapientiae consiliis tacitus acquiescit. Literas tuas solatii & Christianae commiserationis plenas accepi, & ad animum revocavi. Iam philosophia opus, non theoretica illa, sed practica, quae adversus domestica nos mala, morbos, dolores, mortem roboret firmetque. Erigo me quà possum argumentis à fatalis horae necessitate, divinae volun- [p. 605] tatis sanctitate, & melioris vitae sorte, quam speramus Christiani, depromptis. Cum aegram aspicio, dejicior non parum: cum circumstantes liberos, erito me, & patientiam mihi impero ac fortitudinem. Tu summe Deus propitius sis aegrae, sive eam superesse diutius velis, sive meliori in fede locare. Vale amicissime & integerrime, & dolenti condole. Uxorem liberosque aliosque amicos saluta. Raptim. 23 Maji, 1635.
293. CORNELIO VANDER MYLE. |
LEgi cum voluptate dissertatiunculam eruditam & amoenam Gabrielis Naudaei, de Medicorum mendaciis officiosis. Omninò sum in illa sententia, licita esse, non minus quam licitum fuit obstetricibus Aegyptiis simili mendacio fallere Pharaonem, Exod. 1. Disputant tamen super ea re Theologi & Philosophi. Illorum non pauci omne mendacium damnant, & mortale esse volunt, juxta illud, Lingua quae mentitur, occidit animam. Horum nonnuli urgent, voces institutas esse ad significandas suas res, mentientes vocibus ad alienam significationem abuti. Sed & hi & illi superstitiose rigidi sunt, cum actionum secundae Tabulae regula sit Charitas proximi, cujus in istiusmodi officiosis mendaciis salus commodumque quaeritur. Iocosa & perniciosa meritò damnantur. Ad illud, quod leges pag. 9. non potui non subridere. Citat versiculum hunc:
[p. 606]
Quod Medicorum est,
Promittunt Medici, tractant fabrilia fabri,
quem Divi Hieronymi esse ait in Epistolis, cum sit Horatii Flacci Epist. lib. 2. Epistola 1. qui certè Poëta nihil minus fuit, quam Divus & Hieronymus, quod mecum credis. Exemplaria duo Orationis meae de Animae Humanae admirandis mitto, ut ad illustrissimum Molinum transmittas. Gallorum primis successibus gratulor. Multum est in limine belli rem benè gerere, uti pessimum in limine impingere, quod nuper Cardinali Infanti accidit, frustra tentato munimento Philippino. Uxoris meae morbus magno meo, & liberorum dolore, nihilo adhuc est mitior. Quin potius, nisi Deus avertat, magna mala afflictissimae matri minatur. Ex summis capitis doloribus qui miseram excruciarunt, & subsecuto abortu, nata est mentis & rationis quaedam diminutio. Nec enim loquitur, nisi rogata. Rogata non respondet, nisi Verbulo. Adhaec brachium & crus dextrum stupent, & sine motu jacent. Nec tamen paralysis est, cum partes doleant. Deus Opt. Max. matronam optimam, & oeconomam sagacissimam pristinae incolumitati, meo familaeque meae commodo restituat. Vale Vir nobilissme, & uxorem liberosque à me saluta. Amstelod. 26 Maji, 1635.
294. DOMINICO DE FEENSTRA. |
NEc de morbo, nec de morte parentis tui quicquam inaudiveram. Primus tu rem tristem nuncias, quae licet te matremque propius tangat, me tamen non leviter affecit, qui amico privatus jacturam feci ingentis boni. Amicitiam mecum coluit candidè & prudenter, ut non necesse sit te de literis, scriptisque ad me missis sollicitum esse. Solatia si à me petis, cogita ea lege omnes nos nasci, ut moriamur. Et bene cum illis actum esse, qui vixerunt bene. Talium mors instar victimae est gratae in naribus Domini. Ivit ad ea loca, ad quae viam monstravit auditoribus suis & sibi. Ivit fide in Christum, ivit pietate & sincerae religionis studiis. Repetiit servum suum Dominus, quem vineae praefecerat; & repetiit eo tempore, quo invenit operantem & docentem. Tuum erit forti & Christiano animo hanc domesticam calamitatem ferre, quae per vices omnium est. Si vestigiis optimi doctissimique parentis institeris, si eundem bonae conscientiae callem presseris, eris matri solatio & subsidio. Et videbitur in te renatus pater, qui divino consilio denatus est. Quod doctoratus inn jure gradum expetis, rem facis tua indole dignam, animoque ad majora contendenti. Illum tibi tuisque salutaren esse velit summus artium ingeniique largitor. Carmen quod petis, mittam tempestivè. Vale lu- [p. 608] venis doctissime, & si me amas, Deum, pietatem, doctrinam ama. 2 Iun. 1635.
295. CORNELIO VANDER MYLE. |
MAximus justissimusque dolor habet familiam meam, me ac liberos. caret illa rectrice sua, ego charissima conjuge, liberi propensissima matre. Iam convalescebat, per aedes bacillo innixa ambulabat, ut de morbo triumphatum videretur. Cum ecce elapso proximè die Martis, qui hujus mensis fuit 19, novo paroxysmo circa meridiem corripi coepit. Medicorum alii apoplexiam validam esse judicabant, quibus ego assentior: alii catarrhum suffocantem illapsum in pulmones & cor. Videbamus aegram, sensu, motu, rationis adhaec usu privatam, aderat stertor anxietasque pectoris summa, quae omnia intra horas duas, frustrà adhibitis clysteribus & cucurbitulis, illam exstinxerunt, sine ullo doloris, qui appareret, sensu. Steterunt mecum attoniti Medici, nec causam tam subitae & funestae mutationis conjicere potuerunt. Non conquerar impatientius. Quia à Domino factum est istud, qui vitae in nos mortisque habet arbitrium. Iam philsophia è schola & pulpitis in domos transferenda. Iam quae aliis suggessi solatia, mihi quoad possum ingero. Verum cum nihil humani à me alienum putem, per intervalla afficior valde, ut de me quoque verum sit dicere, Sic fatur lachrymans. Erigo me liberorum causa, quo- [p. 609] rum interest, me non dejici animo. Heri qui 22 fuit Iunii eam extuli. Nolui haec N.T. ignorare, quam non minus rebus meis adversis, quam secundis affici scio. Inter hos dolores haec paucula semianimi exciderunt:
Scribere chara tuos cupiebam Barbara manes,
Dum mediis coepi versibus ipse mori.
Ne pergam, clamat soboles. superesse parentem
Sit satius, quam te, me moriente, cani.
Vale Vir summe, & Dominam vander Myle liberosque saluta. 23 Iun. 1635.
ILlustrissime Domine,
Tradidit mihi librum tuum de Veritate doctissimus Doreslaus. Exosculatus sum munus istud literarium non uno nomine. Precium illi conciliat autor, titulus, & ille, per quem voluisti ad me deferri opus gravissimum, exactissimumque. Gaudeo in Britannia Philosophari Barones, & ad studia nostra se demittere grandes illustresque animas. Gaudeo philosophiam non illis solum cordi esse, qui longa stola ambulant, hoc est, umbraticis doctoribus, sed & viris in lucem positis, quosque dignior fortuna secrevit populo. Nec minus recreor augusto Veritatis vocabulo, ad quam assurgat ipse è curuli sella Cato. Demersam illam in profundo puteo dicebat Plato: inveniri non posse Pyrrho, probabilem solum esse Academicus: inve- [p. 610] niri posse, certamenque esse & immobilem Dogmaticus. Tu, vir summe, dogmaticorum sententiae affinis, non inveniri solum eam posse doces, sed & oculis lectorum nudam objicis. Legi pleraque. nec aliena te dicere & sentire ab Aristotele & Peripateticis statuo, licet alia forma orationis, & mutatis vocabulis, quorum majestate & elegantia gratior es lectori, & admirabilis magis. Ubi dissentis, facilè te dissentientem fero, cum & hoc inter Veritates communes sit, non idem omnes sentire. Philosopharis liberè, nec in aliorum verba juras, non ut solum in territorio tuo, sed & Philosophorum regno Baronatum exerceas. Qui uti libertatis civilis est studiosissimus, ita pari libertate de vero judicat, nulli vel beneficio vel metu obnoxius. Quibus stipendiaria est veritas, anxiè loquuntur; & licet sentiant secus, linguam calmumque falso mancipant. Ideò utilia sibi loqui malunt, quam vera. Tu in libertatis regno natus ea scribis, quae nec foedam servitutem, nec licentiam effrenem sapiunt. Simul & candide philosopharis & prudenter: acutè & religiose: doctè & piè. Pro libro animum hunc doctrinae tuae admiratorem devoveo. Tu Doreslaum, quem ob eruditionem, facundiam, probitaes & canodrm dliexi semper, amare perge. Ita me, ita illum, virtutesque quas recensui, tibi devincies. Vale Baro illustrissime, & nobilitatis splendorum sapientiae radiis porrò illustra. Amstelod. 24 Iun. 1635.
[p. 611]
LIterae tuae afflicto familiae meae statu, & gemitus mihi expressere, & solatia attulere maxima. Nec enim his locus, nisi cum dolemus. tunc autem dolemus, quoteis sublati ex oculis boni memoriam refricat officiosa amicorum pietas. Amisi conjugem & matremfamilias laudatissimam, tot liberorum parentem, quos dum adspecto, conjugii suavissimos fructus & matris in singulis imaginem contemplor. Non incuso Deum, quia suo jure suum repetiit. Non naturam, quia mortalem eam genuit. Accidit mihi, quod quibusvis accidere potest. Si divina oracula consulam, cingor nube rationum, quibus animum ad patientiam componam. Si humana, sufficit vel unus Seneca moderando dolori. Si ad Poëtas deflectam, est apud Statium Poëma in obitum Priscillae, quod fractum moerore pectus validissimè mihi munit. Illud disco, non magni esse laboris de mortis contemptu, & patientia philosophari, at illam sibi imperare, maximi. Aliud est Stoicismum acutè dictis interpolare, aliud vita exemploque profiteri. Quàm cordate ubique de rerum adversarum tolerantia disserit Cicero. at quam impatienter fert suorum obitum. Quanquam me philosophum voces, possum tamen, quae mea est imbecillitas, valde affici. Quanquam Theologum, sentio nihilominus Theologiae responsare conjugalem flammu- [p. 612] lam. quanquam Poëtam, agnosco lubens, jam cum vena languere pristinam animi vim. Disertus satis sum in leniendis amicorum malis, at in meis penè obmutesco. Illud tamen à Theologiae studio impetravi, ne volutati divinae velim obluctari: à Philosophia, ne mihi immodicum dolorem exprobret ratio: à Poësi, ut malorum sensum jucundissimis studiis pergam lenire. Accedunt his monita tua & amicorum, quibus tanquem fulcris erigor, ne collabascam. Tibi, vir summe, gratias ago maximas, quod subductum te publicis curis mihi solando impenderis. Expertus disco me à te amari seriò, qui in utraque fortuna vel gratularis laeto, vel condoles afflicto. Vale. Ipsis Cal. Iul. 1635.
CUm hinc discederes, cognatorum charissime, à mortualibus uxoris meae p.m. petebam, uti liberos tuos ad nos mitteres, non solum ut amicitiae inter nos dudum cultae haeredes sint ex te & me nati, verum etiam, ut recentem adhuc tristitiam tum meam tum liberorum, praesentia sua, alloquiisque discutiant. Erit illis hîc benè. At, quod maximè velim, ipse cum uxore veni, cum voles, & apud me, quandiu voles, morare. Feriae instant, ut totus tibi tuisque vacare possim. Audio vires apud vos indies capere luem epidemicam, ut omnino consultum sit, te aliò transferri, & aëre frui salubriore. [p. 613] Urbs haec nostra, licet populosissima, ab isto malo immunis etiamnum esse creditur. Excipiam te sobrie & frugaliter. Si voles, ex praescripto tuo edes & bibes. Nec deerunt amici, quibus tempus fallamus. Ego hac urbis vestrae facie cavebo diligenter, ne vos invisam. Magis jam de valetudine mea sollicitus sum, quàm ante, idque liberorum causa, quorum solatium omne in uno me repositum videtur. De rebus publicis nihil scribam. Lentius procedunt res nostrae in Brabantia, nec promovemus multum. Votis juvamus conatus Principis, quando aliter non possumus. Vale. 7 Quintil. 1635.
QUae mihi sufficis solatia, Schreveli doctissime, istiusmodi sunt, ut levando quidem dolori faciant, at non penitus tollendo. Altius namque animo haeret pristini amoris, & conjugalis flammulae memoria, quàm ut eam exuere possim, etiamsi velim maximè. Amisi thori sociam, prosperae & adversae fortunae consortem, quae difficillimis temporum nequaquam animo dejecta, me familiamque virtutibus, supra sexum suum erectis, suffulciit. Non ignarus es harum rerum. prudentiam ejus domesticam, liberorum curam, in me affectum perspexisti. Doluisti non semel nobiscum. Rursum gratulatus es non semel meliori fortunae redditos. Et quod amicorum est, credidisti tibi benè esse, [p. 614] cum esset nobis, nec non malis nostris, tanquam communibus, ingemuisti. Sentio, sentio quam longe absim à Stoa, quam non sim anáisthêtos. [sensus expers.] Quocunque oculos verto,
Ante oculos morientis imago est,
Et mecum totos ambulat illa dies.
Haec humana sunt, & fragilitatis nostrae certissima documenta. Nec minus sapientiae praeceptis castigo querulum amorem, & illud cogito; Depositum nos Dei esse; peculium suum repetere Creatorem, cum libet; mortis necessitatem vitae nostrae condicionem esse & terminum: illam tot mundi hujus malis calamitatibusque subductam, Deo & Christo Servatore propius frui: aliter necti copulam conjugalem, aliter solvi. Illud duorum esse, hoc singulorum. Et quae alia vel sanctior scripturarum doctrina, vel naturali lumine subnixa ratio suggerit. Ab omnibus illud non aegrè impetro, ut flaccescentem subinde animum erigam, dolorem flagellem, ac divinae providentiae fatoque acquiescam. Vale Vir clarissime & amicissime, & amare perge amicum veterem, & sine fuco tui studiosissimum. Uxorem liberosque omnes saluta. 15 Iul. 1635.
300. CONSTANTINO HUGENIO de conjugis obitu. |
EX quo in Eburones, Tungros, Grudios movit illustrissime Princeps, me domestica calamitas exercuit, praestantissime Hugeni. Iam [p. 615] victoriarum spe erigebar, jam argumenta Panegyricae laudationis animo praeconcipiebam, cum Deo Opt. Max. visum fuit, charissimi me pignoris acerbissima jactura mactare: Turtur sum sine compare, sine vite ulmus, sine socia ambulator. Cum Auroram adspecto, doleo miser Tithonus non exurgere Thaumantiam meam. Cum diem oculis usurpo, queror cum Apolline Leucothoen meam, terris eheu defossam, non ultra vivere. Cum advesperascit, frustra quaero Venerem meam Adonis. At cum nox mumdo incubat, Morpheus sum, & veteris maritae vanis amblexibus haereo. Ita omne mihi tempus per moestas cogitationes, suspiria, & querelas abit. Testes sunt querimoniarum libri, lachrymarum prandia & coenae, singulutuum cubile. Excussus à manu calamus, quo Principem, quo te virtutesque tuas ceccini, aret plane nec sepiam imbibit:
Iam querimur crassus calamo quod pendeat humor,
Nigra quid infusa languescat sepia lymphâ.
Chartae, ut lineas Poeëticas fugiant, in rugas se & plicas contrahunt. Languet ingenii vigor, & velut amissa Polla olim Lucanus, caret incentrice sua tuus vates. Ruunt sine lege numeri ob ereptam Terpsichorem. Periit accentuum discrimen, quia omnes mecum baryptonoi [gravitoni] sunt. Nullus sibi pes constat, quia vacillat meus. Horrent syllabae, quia omnes luctus nostri consciae stupent & mutuae sunt. In Heroico carmine destituor ab amoeniore dactylorum saltu. [p. 616] In jambis plus quam postremâ syllabâ claudico. In elegia hac ipsa sum flebilior. In lyricis nimis sum remissus. In dithyrambicis non uno loco sto, nec epanodon, aut stropham, vel antistropham scio. Quis Apollo veteres dabit in carmine vires? Quae Pallas dicet extinctam Pallada? quae Thalia sufficiet dicendis ejus laudibus, quae pia fuit sine fuco, casta praeter seculi morem, modesta sine affectatione, facunda sine garrulitate, faceta cum oportuit, prudens ad invidiam sui sexus, re familiaris administra in exemplum, mariti amans sine petulantia, liberorum citra indulgentiam. Si Orpheus essem, revocarem hanc Eurydicen, si Admetus essem, facerem ego, quod fecit Alcestis,
Spectares subeuntem fata maritae Barlaeum.
Si Antonius essem, non minus Barbarae meae, quam ille Faustinae, divinos honores decernerem. Nuper à gravioribus studiis animum remissurus, deflectebam in amoeniores Pegasidum recessus, modo in Anacreonticos lusus, modo in Veneres Catullianas, Tibulli vel Propertii delicias; aut quoties placerent recentiora, in Secundi Hagiensis basia, aut Otiorum tuorum libros. Iam postquam laeta omnia displicere coeperunt, malo haerere in Tristibus Nasonis, Statii epicediis, vel lachrymis I. Scaligeri. Quin adeò delector fatali apparatu, & flebili scena, ut cuperem mecum flere amicos omnes, & ad animum revocare, quae me solum tangunt. Cuperem videre Belgas atratos omnes, squallidos, luctu & [p. 617] moerore fractos, ut rerum undique miserandarum adspectu fruerer liberalius. Cuperem perpetua note tegi Solem, nec illum diem unquam candidum mortalibus oriri, quo mea lux, mea vita, mea voluptas occidit. Cuperem illam horam praesidi coelo, & fastis aeternum expungi, quae postrema fuit dilectae meae, & suprema meis gaudiis. Utinam memorem mihi vitae anteactae mentem extingueret Lethe aliqua, ne meminisse queam, ô mea Barbara, tot blandiloquiorum, soliloquiorum, solatiorum, quibus erexisti fatiscentem non semel maritum. Tu à studiis festo imperasti remissionem. Tu toties scribentem in lectulo tulisti patienter, & thalami officia donasti Apollini. Tu meditabundo optimarum saepè cogitationum argumenta suppeditasti. Tu à Scholarum spinosis quaestionibus morosiorem recreasti sereniore vultu. Et inter haec ibas inter liberos mater sedula, quae ad animi & corporis cultum faciebant, curabas gnaviter, ne domui suus nitor, proli sua elegantia, mensae frugales epulae deessent. Fuerint grandes Corneliae, Semproniae, Porciae, Claeliae, Liviae. Etiam hic Dî Deaeque habitant. Mihi non minor illis heroinis fuit mea Barbara. Mihi inquam, nec enim matres Gracchorum magni facio, aut eas, quae curtum torquent enthymema, aut historias sciunt omnes. Illa Porcia mihi est, quae maritum audit. illa Cornelia, quae soboli vacat. illa Sempronia, quae tenui deducit stamina fuso. illa Claelia, quae carceribus fidei conjugalis constringi amat. Illa [p. 618] Livia, quae sine dolo & fraude blanditur. illa Faustina, quae rem familiarem auget, nec sordida est. Talem dederunt fata, talem abstulere. At quot virtutes ejus cogito, tot damnis, tot doloribus premor, quos si confundere velim, prope est, ut ab onmibus obruar: si distinguere, pluribus modis miser sum. Quot excellebas honestae matronae muniis, tot mereris vatum encomia, quae solverem ipse grandi Poëmate, nisi hinc maritalis modestia obstreperet, hinc silentium imperaret crudus recensque dolor. Nec desunt tamen, mi Hugeni, solatia. quibus levem haec mortalitatis dispendia. Adsunt ad manum Epictetus, Seneca, Tullius, adsunt Boëtius, Petrarcha, è quibus disco: nihil immortale ex mortalibus nasci; crudelitatem fati, si ita Christianos loqui sit fas, aequalem esse omnibus: stolidum esse, nil profuturo gemitu pectus deducere: accusari posse fata, non flecti, non mutari: non debere Philosophum, qui consolator est aliorum, moerori indulgere: sapientis esse, iis carere posse, quae amavit maximè: contumacissimum etiam luctum tempore atteri. & quae sunt alia, quibus aegrae mentes ad sanitatem revocantur. Adest ad manum Codex sacer, qui, praeter illas Ethnicorum graves sententias, providentiae divinae motus occultos edisserit explicatius: fidei vitaeque honestioris praemia promittit morientibus, & resurrectionis spem indubiam* facit piè defunctis. Docet ille Dei, Angelorum, & tot sanctissimarum animarum con- [p. 619] spectu frui mortuam: non illic mortalitati, non egestati, non querelis, non lachrymis locum fore. Fulgere pios ut sidera; laetari sine intermissione, opulentos esse sine desiderio, honoratos sine ambitione, voluptatis sempiternis frui sine fastidio. His curis, his me meditationibus immergo indies. His munimentis circumeo animum, ne qui invenit introitum dolor, figat domicilium. Quae dum hic aguntur, tu in hostico stas, & Fortunae militaris, aestus suos Euripi instar reciprocantis, spectator es. Vides non esse verum, quod minus providè dixit Silius:
fati modum in sceptris esse.
Efficacior humanis consiliis est divina voluntas. Et tamen indignor Remi turbae, quae Principum virtutes ex sola aestimat felicitate. Bellorum eventus non aliter, quam Mathematicorum conclusiones putat ex anagkês symbainein. [ex necessitate evenire.] Ego gaudeo illustrissimum Principem incolumem ad suos rediisse, quo sospite vel recuperabimus, quod omissum est, vel feremus aequius. Vale, praestantissime Hugeni, & ex hac epistola duo collige: Primò me inter suspiria domestica & privatos gemitus tui non dememinisse. Deinde me Poëtam esse posse sine numeris & metro. Amstel. 4 August. 1635.
301. CORNELIO VANDER MYLE. |
MOn ita pridem meorum te malorum participem feci nobilissime Myli, & condo- [p. 620] luisti. Nunc, quae humanarum sunt calamitatum vices, me de tuis certiorem facis; ut aequum quoque sit, me tibi condolere. Non coacervabo solatiorum acervos adversus vitae hujus aspera, cum è gravioribus malis emerseris, generosa animi constantia, & recti conscientiâ. Contrahitur, fateor, in arctum nepotum tuorum spes. Sed illud cogita, superesse adhuc utriusque sexus vegetum germen, & hinc filium cum Raaphorstia, inde filiam cum Loosio, de posteriatate seriò cogitare. Me quod attinet, minus semper ob filiarum obitum dolui, quam filiorum. Credo enim spe miseriarum vivere muliebrem sexum, quem conjugis incommoda, partus, lactationes, aliaque mala indesinenter exercent. Uxoris è curru lapsus meritò te terruit, aliorum miserandis exemplis. Facile enim ista rerum perturbatione, cum currus habenas non audit, matronarum vestes fluidae curruum transtris inhaerent, non sine discrimine. Scimus quid Hippolyto acciderit olim, & aliquot retrò annis filiae Consulis Delphensis vander Wel, quae simili casu tragice periit. Sed gaudeo uxorem convaluisse per Dei gratiam. Interea his tuis meisque privatis malis supervenere publica. Quae tanto sunt graviora, quanto ad plures pertinent. Non debebant istiusmodi Arces, è quibus patriae salus pendet, tam negligenter curari. Securitati praesto est exitium. Doleo optimi Principis institutum quorundam socordia eludi. Vacillat Ducis fama aliorum culpa, & dum malè res ge- [p. 621] runt custodes suppedanei, malè audit summus. Illustrissimo Molino pro misso exemplari gratias age. Non fuit ingratum videre, aliquod esse nostri precium apud Transalpinos. D. Vossio collegae meo tradidi schedulam istam. Respondet, exemplaria Saxonis Grammatici difficulter haberi posse. Vale. 14 Augusti, 1635.
QUo tempore vos belli rabies exercuit, doctissime Plempi, me domesticus dolor habuit, ob obitum dilectissimae conjugis, quae levi apopliexiâ correptâ, mox superveniente forti, fatis cessit. Hoc casu attonitus à me impetrare non potui, ut, quae debebam amicis, styli officia solverem singulis. quamobrem ignosce tardius respondenti. Sensi in me verum esse, parvas curas loqui, ingentes stupere. Quae de Lovaniensium scribis fortitudine, equidem invideo, & miror magis. Armis ducum vestrorum bellicaeque laudi nihil derogo. Sed, mea sententia, fame nostrorum vos evasiise potius, quam vestra virtute arbitror. Quicquid sit, evasistis hac aestate. de futura spondere non ausim vobis majorem securitatem. Nec tamen credas velim me bellaturire. Non sum pullus Martius, utpote in umbra & scholis educatus. Cuperem, ego Martem in Thraciam suam relegatum, aut alligatum Caucaso. Collidimur Belgae & mutuis odiis atterimur. Principum causa, agitur, sed damno [p. 622] Achivorum. Aleam Martis vide. terruimus modo vos. jam intercepta arce Schenkiana, terribiles estis nobis. Dirimit exercitus noster Vahalis, quos modo dirimebat Dilia vester & Dimera. Sed vatem audi. quae res nostros Brabantiam relinquere coëgit, propediem vos Clivia abiget. Odit cupidus jejunia venter. Thenensem lanienam tantum abest ut probem, ut ingemiscam ad ejus memoriam. quod in illustrissimum Principem causam derives, vereor ne à partium sit studio. Quibus belli res propius perspectae sunt, Praefecto urbis Thienensis miserae urbis fatum imputant, ut qui praeter belli morem, oppidum vel adversus primam incursionem impotens, dedere post tot sollicitationes noluerit. nec potuit jam haerente in portis & muris milite, sistere furorem suorum Princeps; tam ab omni crudielitate alienus, quam illi affinis olum fuit Tabi dominus. Clarissimi Fromondi Vestam legi, & quanquam in illius sententiam magis inclinem, videor tamen mihi observasse rationes nonnullas, quae verborum magis apparatu venustae sunt, quam robustae. Nimiis animis pro ista causa certant hinc Fromondus, inde Lansbergius. Posset terra moveri non mota Philosophantium bile. posset coelum quiescere commissis placide dissentientium calamis. Me quod attinet, sive hanc sive illam opinionem amplectar, cicum non interdum. Et nisi autoritas Ecclesiae vestrae obstaret, idem sentiretis cum Galilaeo. Pro Vesta nihil habeo, quod [p. 623] reponam vobis dignum. Quae tamen nuper super Animae natura disserui mitto. aliter videbis Philosophum loqui, aliter, qui declamat. Inscripsi exemplar unum tibi, alterum Puteano, tertium Fromondo. Vale. 2 Sept. 1635.
POstquam amicitiae mihi dexteram porrexisti clarissime Arnisaee, non dimittam te, sed tenebo arctius. Facit candor tuus ut te amem, doctrina ut venerer, & tês hygeías [sanitatis] studium, ut te colam suspiciamque. Non est verum de nobis illud Hesiodi, kaì kerameûs kerameî &c. [& figulus figulo &c.] Maria, terrae, montes, sylvae dirimunt nos, ne alius in aliorum commoda involemus. quamobrem minus metuendum, ne livor Medicorum ídion páthos [peculiaris passio] amicitiae nostrae obstrepet. Dabit illi perpetuitatem virtus tua, & diffusa late eruditio, & perspecta maximo regi fides, cujus dum pro salute vigilas, publicum in uno asseris. Sunt, qui felicitatem Daniae aestimant ex securitate, quia mari cingitur. Sunt qui ob Freti celebris oportunitatem eam laudant: alii bellicosae gentis fortitudinem, & priscam & recentem exaggerant. At, me judice, Dania felix audit Gunthero & Arnisaeo, quorum ille regni curam, hic regnantis habet; ille legationes obit fideliter, hic curationes, ille Mercurio tutus, qui Deorum jussa per auras fert, hic Apolline Medicorum deo. [p. 624] uterque verò literarum ac eruditionis laude Cimbrorum imperio decus firmitatemque addunt. Facitis ambo, ne barbaries, posthac exprobretur genti vestrae, quam melle Attico & Latiis leporibus edulcatis, ut mitescat prorsus, & coeli solique asperitatem exuat: lenior est Septentrio per vos, & culturam indies admittit. ut jam quoque Orpheos canere, & Amphionis urbes condere verum sit. Animos vobis addit regius favor & fulgor, quos in nobis dejiciunt mercantium strepitus & degeneres curae. Nec minus inter has ipsas libet interdum de rebus magnis gravibusque in Schola nostra loqui, & philosophantium studia Musaeo lepore perfundere. Nuper de Anima dixi, cujus vim indolemque tam me ignorare fateor, quam se scire venditat Peripatus. non dixi ea morositate, qua in scholis Aristotelem interpretamur, sed admiscui dulcia, ut auditorum animos aliquo verborum lenocinio captos, pertraherem in rei gravissimae attentam considerationem. Mitto A. T. exemplar, alterum magnifico D. Gunthero tradi cupiam. tertium illustrissime Cancellario. fortè non molestum fuerit viro summo, ab occupationibus publicis legere, quid sit, cujus beneficio Rex imperat feliciter, vos consulitis fideliter. Vale. 23 Sept. 1635.
[p. 625]
304. CORNELIO VANDER MYLE. |
ILlustrissimi Molini periodos pathêtikàs [affectuosas] quabus ob uxoris obitum mihi condolet, ex literis tuis excerpsi, & selegi mihi. Inter suspiria quotidiana volupe est videre, tanto viro me meaque esse cordi, & purpuratos solatia transmittere homini atrato jam & squallido. Ubi rescribes, istud pietatis officium, à viro maximo profectum, tua facundia exaggera & praedica. Dignas gratias referre non possum, quas tamen facile N.T. exequitur linguae Toscanae elegantiis, & phrasibus, quas ignoravi hactenus. Ad clarissimi Bonifacii versus allusi. Dicit se coelibem ignorare, quid sit amor. Nolo contradicere. Debent ex officio & ordinis regula hoc ignorare Canonici, saltem non scire practicè. Praefert Bonifacius amorem sacrum connubiali, ego amo utrumque. Nihil vetat, cum Deo consecraveris animam, legitimae conjugi devovere animae capsulam. Ita sentimus nos, salvo interim Transalpinorum judicio. Vale. 30 Sept. 1635.
COgnaturum charissime,
Post tuum in Zelandium abitum, nihil de reditu tuo intellexi. ut nesciverim hactenus, ubi locorum vivas. Iam ante biduum ab [p. 626] amico accepi, te cum familia omnia in praedium cognati tui Sixti secessisse. quare officii mei esse putavi, ut per literas de tua tuorumque percunctarer valetudine. Expectavimus ut liberorum aliquos ad nos mitteres, aut venires ipse, sed excidimus hac spe. Nunc non minus suspecta tibi erit urbs nostra, quam tua Leida. Per mediam urbem sparsa est lues, & sine discrimine pauperum divitumque domos pulsit. Pauciores adhuc afflavit familias, sed quas afflat, delet penitus. At quam me miseret vestrae urbis, in quam grassatur inclementius, ut civibus panolethrían [internecionem] minari videatur. prudenter facis, quod affecto te aëri subducas, licet audiam Theologos aliosque paucos Spartam suam tueri. Rogandus Deus ut talem velit terris avertere pestem. quae non vitae solum sed & morientium bonis gravis est. respiciet ille aliquando pro sua clementia urbem afflictissimam, & flagellum irae suae cum misericordiae sceptro commutabit. Studiosorum vestrorum magna pars Ultrajectum abiit, alli Groningam, alii Franequeram, aliqui huc concessere. Sed hi aliò jam abitum parant, postquam & nos tangere coepit iste dolor. mortalitatis & fragilitatis nostrae scenam inter haec mortualia videmus. elata hic sunt superiore hebdomade cadavera 205; sed quid hoc ad numerum vestrum, qui jam 1400 excessit. Ego, ut tibi tuisque bene sit, ex animo opto & voveo. Non debebat isto tibicine privari Schola [p. 627] Lugdunensis, nec ista face Themis Batava. praestat abire te ad tempus, unde redire possis, quàm unde negant redire quenquam: prophylaktikà [praeservantia] probe nosti. nec opus est, ut te horter ut ab aëre sepertino, stomacho jejuno, cibisque putredini obnoxiis abstineas. Nos cum familia omni recte adhuc per Dei gratiam valemus. nec minus valet collega meus cum suis. 30 Sept. 1635.
QUas superiore anno misisti perdices, Hoofdi clarissime, aequissimis animis accepi, nec invitis dentibus intrivi. erat enim munus illud tuum tempestivum valde & oportunum. At mihi viduo jam perdices mitti, alienum est ab omni ratione. Salacissimam mihi mittis avem, Veneris symbolum, & hieroglyphicon, cujus adspectu memoriam mihi refricas earum voluptatum, quibus ágamos [coelebs] careo. quod quid aliud est, quam salivam movere homini famelico, qui quod edat, non habet. Potius misisses tristem & feralem bubonem, homini tristi & afflicto: avem noctivagam & solitariam homini solitario & sibi viventi. misisses potius philomelam, aut prognen, aves querulas, viro querulo & misero. misisses infaustam strygem, infausto mihi. Cygni, columbae, perdices, passeres, tuae aves sunt, utpote conjugibus dicatae, quorum oscula, [p. 628] murmura, amplexus, gaudia ad istarum avium exemplum componi solent. Ululae contra, vespertiliones, noctuae, meae aves sunt, utpote ululatibus, stridoribus, gemitibus assuetae. quod ut credas verum esse, mitto exemplar epistolae, quam ad Zulechemi Dominum dedi, quae luculenta est testis sortis meae, & vitae perdicum similiumque deliciarum non indigae. Aque hinc causam collige, cur à meridie domo abesse soleam, ubi supellex quondam uxoris voluptas, ubi viduus thorus, ubi proles orba matre moeroris materiam indies subministrant. Cum se Sol medio axe subduxit, & ad occasum vergit, occupant me viri amicissimi Vicofortius & Schuylius, qui, ne doleam minus, lepores mihi apponunt, carnem succi melancholici, cum sciant me talem esse, & similibus gaudere naturam. si vel hoc die me invisas, non ero domi. Nam apud Vicofortium sum, virum à virtute ad omnem honestatem, à Pallade ad elegantiorem doctrinam, à comitate ad jocos salesque innoxios factum. Hic iam convivamur, sed sine te, non leporum, sed leporum patre. Si perdix es, fruere nostris gaudiis eminus, ac sine contractu. Hoc enim modo volunt perdices concipere. Sed quid de gaudiis loquor, qui tristia omnia & cogito interdiu, & somnio noctu. Erit forte dies, mi Hoofdi, cum nubilum mentis meae discutiet laetior Iuno.
Tunc tua Barlaeae festiva fronte Camoenae
Fata canent, fatis prosperiora meis.
[p. 629]
Tunc tibi perdices & fercula lauta reponam,
Et tanti praesens hospitis hospes ero;
Accipe promissi, versus quos mittimus, arrham,
Hoc precio nobis tot redimentur aves.
Vale. 20 Oct. 1635.
MAgnifice Hoofdi,
Oratores aliud nacti argumentum, alia recitatione detinent populum. Comicus, pro fabulae ratione actus suos format & scenas. Satrapae, prout peccavit reus, magis minusve terribilia loquuntur. Ego, quamvis nec Orator sim, nec comicus, nec Satrapa, tamen hos ipsos imitabor, & nactus leporem post aves, non de avibus, sed lepore loquar. Non citabo Gelliam Martialis, quae ex leporum esu vultus formosiores reddi dicebat. Non reponam Terentii jocum, Tute lepus es & pulpamentum quaeris? verum hoc nomine gloriar, illud mihi missum animal, cui Cleopatram Aegyptiorum reginam comparat Horatius, illa oda, quam in Actiacam victoriam scripsit. Dicit Imperatorem pressisse Reginam,
Accipiter velut molles columbos, aut leporem citus
Venator in campis nivalis Haemoniae.
Nec illud parum ad muneris tui commendationem facit, quod ejus capturam in felicitatis rusticae partem ponat idem Poëta,
Pavidumque leporem & advenam laqueo gruem,
[p. 630]
Iucunda captat praemia.
Quid, quod grande sapientiae argumentum mihi objicias, cum didicerim, non in scholis, sed divitum mensis, optimos esse armos leporinos, juxta eundem Flaccum,
Foecundi leporis sapiens sectabitur armos.
Quod si cum lepore misisses galeam, ego galeatum leporem misissem illis maris ducibus, qui foedo nuper exemplo fugientibus magis, quam persequentibus fuerunt similes. Attamen gaudeo me non esse Hebraeum, cui leporem edere nefas, licet enim ruminet, ungulam tamen bifidam non habet. Quod si viveret Heliogabalus, pilos leporis tui, uti & plumas perdicum illi pro dono mitterem, solitus quippe erat & has & illos habere in deliciis, & sub alis gestare. Sed libet causas scrutari, cur leporem miseris. an quia ut illi auditus est sagacissimus, vis Philosophos attentius audire sapientum voces? an quia ut ille insomnes ducit noctes, putas me quoque lucubratorem. An, quia ut effoeminatissimus est lepus, credis me lepusculo tuo molliorem? An, quia ut ut ille solitudine gaudet, mihi quoque solitariam sine compare exprobras? Quin & illud scire cupiam, cujus mihi generis leporem miseris. Varro tria numerat, unum Italicum, primis pedibus humilem, posterioribus altum, superiore parte pullum, ventre albo, auribus longis: secundum Gallicum, idque plurimum candidum, quales in Noricis sunt Alpibus: tertium Hi- [p. 631] spanicum, simile cuniculis. Dum de his deliberas, exercebo dentes in lepore tuo, cujuscunque tandem generis sit. magnam sane rem misisti, quae ventri materiam alimenti, mihi Philosophandi, amicis ridendi praebuit. Nec tamen iis annumerari volo, de quibus Horatius in Satyris scribit:
Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Vale. 7 Nov. 1635.
SCriberem saepius, cognatorum charissime, si tam esse meus, quam sui tunc, cum essem ex parte alterius. puta conjugis. quoties amoenioribus studiis me applico, aut scribendis literis, intercursant cogitationis pristinae sodalitatis, quam conjugium appellant. Faciunt illae, ut dum nimis memor sum vitae praeteritae, minus memor sim amicorum. Quamobrem veniam mihi dabis, si tardius literis tuis respondeam. Quam saepe te longius abesse à Libitinae domo, ubi Charontis cymbulam usque adeo implent Leydenses mei, ut sub pondere illa gemat, & multam accipiat rimosa paludem. At volupe est audire, remisisse se nonnihil mali vim, & placatius esse Numen, Peccatis nostris offensum. Illic, ubi es, aëre frueris salubriore. quare noli festinare & intempestivius repetere fatalem locum, ubi de feretris & sepulchris li- [p. 632] tem movent superstites. Perlatum ad nos, vos literis Curatorum excitos ad professionem. at non debebant tam rigidi esse exactores publicorum officiorum, viri sapientissimi, in tanta doctorum penuria, quorum sane carior est annona, quam fullonum & vespillonum. Praestat, meo judicio, Palladis sacra differri ad tempus, quam certissimo discrimini objici ejus mystas. Consultius est militem in bello subinde fugere, quam stationem mordicus tueri & perire. qua es prudentia discernes facile Senatusconsulta ab occultis naturae vocibus, quae amorem nostri suadent. Et quis locus Doctoribus, remotis auditoribus? nisi voces esse velint clamantes in deserto. De pace aut induciis deliberant partium delegati. Vidi literas, quibus scribitur Graphiarium Ordinum Generalium ultro citroque commeare, & propediem expectari aliam publici status faciem. Faxit Deus, ut bellorum satias aliquando capiat Magnates. Et capiet, cum incerta bellorum, cum calamitates publicae, cum ambitionis vana spes, cum vicinorum afflictae res, cum pacis commoda animis subibunt imperantium. Scribo hoc, non ut consulam sapientioribus, sed ut scias, me non esse Achillem aut Diomedem. Potius cum Penelope dixerim: Non Priamus tanti totaque Troja fuit. Dixissem fere me Palamedem esse, sed nolo esse, ne simili fato peream. tibi haec scribo, qui mecum togam praefers armis, & laureae linguam, qua vales ad invidiam. 15 Nov. 1635.
[p. 633]
SAlva res est, mi Schreveli, vivis & vales. Nec enim mortui aut Dominum laudant, aut versus scribunt. Tu utrumque facis. Si, ut Maro ait, carmina vel coelo possunt deducere Lunam, te teste, carmina vel terris possunt avertere pestem. Placuit mihi poëma tuum, sed displicuit ferale argumentum. ingemui non semel ad charissima amicorum nomina. Nomina inquam, quia haec sola supersunt. In quoscunque incidi Leidenses, quaesivi diligenter de te familiaeque tuae statu. Hactenus vobis perpercisse procul jaculantem Apollinem intellexi. Et si quis amici tui precibus locus, parcet porrò. Nescio, quo in urbem vestram affectu ferar, cujus ego malis non minus, quam propriis condoleo. Quare & gaudere me scias, cum desaevire luis vim scribis. Desaevit & hic per Dei gratiam, licet mortuorum numerus vestro longe fuerit minor. Filia Doctoris Tollii, quae cum matre & vitrico huc concesserat, simili fato periit. Eadem dies & sanam vidit & mortuam. Vigilandum est & orandum singulis, cum horam nesciamus, qua venturus est Dominus. Optaveram te Autumnalibus feriis videre. Sed detinuit te, uti opinor, communis mali metus, & familiae cura. Versus tuos pios, graves, nec invita Minerva scriptos distribui amicis. Omnes tibi gratias agunt, & annos optant Euboi- [p. 634] cos. Vale cum conjuge & liberis. 24 Novemb. 1635.
310. CORNELIO VANDER MYLE. |
HAbes quae petiisti exemplaria Orationis de Oculo, praesantissime Myli, nec inamoena illa est, nec inerudita. Oculis opus est, ut intelligatur oculus; cum saepe in hoc argumento caecutiant etiam oculatissimi. Inter omnes sensus nullus aeque admirabilis ac visus, sive oculi fabricam, sive species visibiles, sive videndi modum, vel per receptionem vel per emissionem radiorum spectes. Sed de his ipsum autorem disserentem audi. Nondum gratias N.T. egi, pro missis clarissimi Bonifacii versiculis. Id nunc facio. Nihil habeo quod rependam, praeter hos Hendecasyllabos, de Perdicibus, quos ad Satrapam Muydensem nudiustertius misi. Velim scire, an Zulechemi Dominus Hagae sit, an in Batonis, ut vocant, insula, ubi Schenckii moles patriae molesta est. Addo exemplar Tragoediae Grotianae, quam Belgicè reddidit I. Vondelius. Die Iovis proximo ex orchestra ab actoribus recitabitur. Oblitus pene eram quaerere, ubi vivat Dominus de Thienhoven. Vale Vir maxime, & Barlaeum tui tuorumque observantissimum si non in amicorum primis, saltem in postremis habe. Raptim Amstel. 24 Nov. 1635.
[p. 635]
Ex literis parentis tui intellexi, nobilissime Myli, uxorem tuam Agatham filiam tibi peperisse. Quamobrem non potui non hunc tibi conjugii fructum gratulari. Fortè feliciorem te crederes, si filium peperisset. At ego rationibus pluribus evincam, filiam filio, feminas maribus digniores esse. Est philosophorum, non vera solum & probabilia, sed & paradoxa tueri. Tria sunt bonorum genera, honestum, utile, jucundum. Singulis praestat mulier. Honestior est, quia minus temeraria quam vir, magis temperans, quam vir, magis prodiga, quam vir; magis mansueta, modesta, minus ferox quam vir. Patientiam desideras? nulla major, quam feminarum, quae concipiendae, gerendae, pariendae, educandae prolis molestias naturae lege ferre coguntur. Nec minor in iis humilitas, ut quae viro obsequentes sunt, & ad eorum nutum non invitae se componunt. Non obliviscar de religione dicere. Hic laudem viris praeripit muliebris ardor & zelus. Templa vide, plus illic togarum, quam palliorum, plus vittarum, quam braccarum, plus peplorum, quam pileorum. Qui primi sacrum Tumulum adiere? virine an feminae? Mariae erant, Magdalenae erant, tardius Andreae, tardi venere Simones. Qui vagantes Apostolos hospitio excepere? Lydia fuit, Timothei mater fuit. Ubi viros sa- [p. 636] lutat Paulus, etiam meminit Tryphinae, Triphosae, Olympiae, Persidis, Iuliae, feminarum virginumque. Si objicias, Apostolos viris scripsisse, dicam ego, Ioannem Apostolum secundam Epistolam inscripsisse Electae dominae. Si regeras, Deum sub typo Iacobi & Esaui arduas res adumbrasse, respondebo etiam Saram & Agaram typos fuisse coelestium rerum. Ut non videam, quo merito plus sibi honestatis vendicare debeat vir, quam femina. Quod si de utilitate controversiam moveas, inutilis res visa est Creatori vir absque conjuge. Sine illa vita virorum, vita est exulum & erronum. Sine muliere languent, jacent, gemunt, suspirant. Sine muliere laceris incedunt caligis, lutosis calceis, vestibus immundis. Sine muliere friget culina, friget lectus, imperant ancillae, male custoditur domus. Mulierem si tollas, desinit vir esse caput, esse maritus, esse pater. Non habet, quod osculetur, quod amplexetur, cui arrideat, cui se totum credat, sanus, aeger, interdiu, noctu, rebus secundis vel adversis. Sine muliere nec Respublica, nec Ecclesia, nec exercitus, nec popina, nec textrina, omnibus numeris perfectae sunt. Nullibi non necessaria est muliercularum officiosa sedulitas. Denique si de delectabili bono loquendum sit, multis parasangis viros vincunt feminae. Nos morosi sumus, illae comes: nos superciliosi, illae gratiosae; nisi fortè officii sui oblitus maritus, justam offensae causam praebuerit. Tota vita, expertus loquor, sine [p. 637] muliere tristis est, infestiva, invenusta, molesta, breviter, dolor & mors. His adde haec solatia, non perituram tibi in bello filiam, non in mari, non in Arabum sylvis desertisque, quò viros propellit avaritia, vel ambitio, vel temeritas. Non litigabit in foro, more caussidicorum, non è suggestu despumabit in superiores, more quorumdam Theologorum: non multas illustres animas ad Orcum mittet, more Medicorum. Non erit Hippolytus, non Bellerophon, non Paris, non Priamus. Felicem te praedico, cui filiam indulsit Lucina. Faxit Deus, ut cum adoleverit, Saram referat modestia, Annam precum indefesso studio, Esteram amore populi & civium, Lydiam comitate & facilitate erga Dei praecones, matrem formosam, castam, modestam, pari forma, castitate, modestia. Tu, mi Myli, judica, quantum mihi debeat sexus muliebris, cujus patrocinium tantis animis suscepi. Ubi filium tibi peperit uxor, agam virorum causam. Philosophus omnis ambidexter est, quoties vel vexare adversarium, vel amicum exercere vult. Vale & conjugem matremque saluta. 4 Dec. 1635.
312. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Jam ante octiduum, non de morte, sed morbo illustrissimi Molini inaudiveram, ex literis Venetia ad mercatorem D. Suiers datis. [p. 638] Quibus fidem fecere tuae, tristissimi nuncii testes. Amisit in illo viro Respublica Veneta tibicinem, quo nitebatur; oculum, quo sibi utilia prospiciebat: cor, cujus se fidei committebat: decus lucemque, qua domi forisque fulgebat. Nec minus Respublica literaria, Patavina praesertim, in eodem viro Mecoenatem amisit, quo gaudebat; Apollinem, cujus se hortatu monitisque erigebat: Palladem, cujus se aegide tuebatur; purpuram, qua spendescebat; curatorem, à quo fovebatur tenerius. Expecto ut in lacrymas se solvant Venetorum eruditae mentes, Patavini, Tarvisini, aliique, quibus vivus praefuit & profuit. Aequum est praecedere Italos, & Heroi domestico parentare. Forte illorum lachrymis victus potero inter postremos plorare. Mitto amoenioris argumenti epistolam ad filium, jam patrem. Istis lusibus & reficio me, nec illi ero gravis. Vale Vir maxime, & qualis Venetis fuit Molinus, perge talis esse Batavis. 16 Decemb. 1635.
QUi has tibi litteras offert, nobilissime Hugeni, vis scire ecquis sit? nondum dicam. Ubi natus? ubi morimur omnes. A quibus educatus? ab Apolline, Musis, & Gratiis. Quo lacte? veritatis, comitatis, elegantiae. In quo gymnasio? bonae mentis. Quo seculo? quo orbi imperat ignorantia, ambitio, avaritia. Qua [p. 639] aera? anno à Moriae natalibus inobservabili. Ubi habitet? ubi non Nitzliputzli Mexicanorum deus, sed nummus pro idolo est. Ad quod flumen? in quo delicatuli excrementa sua comedunt in anguillis. Ad quod insigne? Aratri, sed cui nullus insudat taurus. Vis & scire, quid agat? favet bonis. Quid non agat? nulli maledicit. Quid sit? legatus meus à latere. Quid non sit? pater. Quid amet? virtutem. Quid non amet? aulam. Quid calleat? sorte sua esse contentus. Quid nesciat? fallere. Quid optet? pluribus prodesse. Quid metuat? amicorum offensam. Quando doleat? cum gaudent improbi. Quando gaudeat? cum non dolent probi. Quot calleat linguas? unam, simplicitatis & candoris. Quas oderit? adulatoriam & sugillatoriam. Quae illi delicae? Romanorum & Graecorum. Quid novissimè in illis amet? antiquissima. Qualis sit in foro? minus credulus. In templo? cum ratione. In conviviis? officiosissimus. In aula? metuens futuri. In cubili? nescio. Vis & scire, quam mercaturam exerceat? lucrandi bonos. Quid numeret? virtutes tuas. Quid ponderet? beneficium acceptum. Quo se pede metiatur? suo. Quo sit vultu? ingenuo. Quo supercilio? nullo. Quibus oculis? probis. Quo pectore? aperto. Quali incessu? modesto. Quo habitu & vestitu? quo ocreati Achivi incedebant. Vis jam scire, quis sit? dicam. Vicifortius est, tui meique studiosissimus & amantissimus. Vale & nos ama. 25 Dec. 1635.
DOctissime & amicissme vir,
De morte parentis tui jam ante inaudiveram, uti solent amicorum commoda & incommoda ad amicos nullo negotio dimanare. Condolerem tibi magis, nisi scirem gratias te debere Deo, quod non nisi senem & grandaevum patrem amiseris. Mihi ante depositam praetextam ereptus parens uterque, tibi jam secundum conjugi & plus quam viro. Ut, si loquendum humanitus, melius tecum, quam mecum egisse fata videantur. Miratus saepe in parente tuò fui integram vegetamque rationem, ac bonae mentis robur, & languente corpore erectum spiritum. Amavi in illo candorem, humanitatem, & quo in patriae incolumitatem ferebatur, affectum. Familiare illi erat in prandio & coena preces Reipub. nostrae necessitatibus accomodare, & universali precationis sacrae formulae inserere tà hékasta. [à singula] Libens illa audivi coram non semel, fateorque me non pauca pietatis officia ab ipso didicisse. Iam Deo & Christo propius fruitur, quem coluit, in quem credidit. Mortuus est in Domino, qui vixit in Domino. Curas nostras & Principum motus ex alto despicit, securas unice, quid nos mortales terreat. Hoc agamus ambo, mi Borri, ut ab optimo & venerando sene exempla capiamus vitae honestioris sanctiorisque. Sic enim & vivus & mortuus [p. 641] proderit. Tu imprimis animam genitoris tui, quae jam in benedictione est, pia recordatione venerare, & quo subsequendum erit, mihi tibique vota praemitte. Vale, & uxorem officiose saluta. Liberis meo nomine osculum commoda. 14 Ianuar. 1636.
PErscripsit ad me vidua D. Arminii de obitu filioli tui Iacobi, pueruli elegantis & festivi. Memini, quàm esset gelòtopoiòs, [visum excitare promptus,] quoties questiunculas moveret, non sine genio, etiam de rebus sublibimus, & puerilem captum excedentibus. Mallem mihi gratulandi vobis causas offerri, quam condolendi. Licet non desint causae, ob quas familiae tuae gratuler. Quam fatali hac anni tempestate à luis contagio incolumen servavit divinus favor. Non leve adversus humana mala solatium est, malorum communitas. Nisi omnium esset mors, juvenum pariter & senum, meritò naturae controversiam moverent morituri. Nescio qua aura afflet Zelandia peregrè advenientes. Etiam me aliquando, cum in istas partes habitatum concessissem, febris corripuit & exercuit per semestre, postquam exsuccum me, exanguemque pene confecisset. Non accumulabo rationes, quibus dolorem tuum leniam, cum ea omnia in promptu habeas, quae consolando homini facere possunt. Capit patientia tua robur à ca- [p. 642] lamitatum domesticarum consuetudine. Nec potest mortis esse contemptor, nisi qui suorum mortem ferre didicit. Haec privata sunt. Reip. nostrae fortunam optarem tutiorem esse. Quanquam enim in Germania leviculis praeliis victores Sueci animosiores sint, nihil haec ad rei summam. Instant nobis Caesareanae copiae, & in confinibus undique haerent. Nisis arcem Schenckianam primo Vere aëris aliqua praecox clementia reddat, metuo Trajecto ad Mosam, urbibusque magno aere victis. Dicitur hostis à pecuniis esse instructissimus, ut jam nobis terrori sit, qui proxima aestate Brabantiam magno terrore concussimus. Belli nostri apparatus ad defensionem componi videntur. De induciarum successu despero. Non placent Iovi. Et lactat nos vana spe Hispanus, eaque postulare dicitur, quae sine publica infamia concedi nequeunt. Nec desinit turbare pacis consilia Gallus, cui opus est occupatis vicinis, ut Lotharingiam teneat. Anglus de Palatinatu recuperando consilia init, sed per Legatos, hoc est, inermes. Vale cum uxore & liberis. 16 Ianuar. 1636.
316. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
FEcit domesticus dolor, nobilissime Haestrechti, quod tibi longo tempore non scripserim. Illius cum te participem esse vellem, tu Hagae Advocatorum limina pulsabas, & offas ob- [p. 643] jiciebas procuratoribus Lentulis, ut loqui vellent & scribere. Quaesivi te apud Dominam de Poelgeest, solusque moerens & querulus summo mane Alpheno Coudenkerkam ivi, rediique circa meridiem ad D. Overbeequium. Ut verum dicam, male precabar Curiae, ut quae divortium inter nos fecerat. Malè precabar litibus, quae amicitiae nostrae pene lethale frigus induxerant; malè precabar Grobbendonckio, qui te clientem fecerat, & ex homine libero aulae mancipium. Ita mihi periit aestas, Haestrechti, sine conjuge, sine te, sine solatio. Interea caesus est in Eburonibus Sabaudius, discerpta miserè Thiena, vastata Brabantia, nostri rediere sine gloria, intercepta arx Schenckiana, & versae rerum vices. Nihil alienum à belli & fortunae militaris indole evenit. Meretrix illa est, & pantomima, & prorsus comica, vultu, pede, nutu tota versatilis & inconstants. De induciis despero. Obstant Brasilia, Gallus, honestium fiducia, Caesaris felicitas, aliaque, licet Saxonis res in angusto sint. Bello nec servabimur nos, nec hostis. Arx Schenckiana securitatem nostram flagellat, non tamen penitus tollit. Cardinalis Infans feliciter satis auspicatur imperii habenas. Fuisti Bruxellis & apud amplissimum D. Deckerum frontem explicuisti. Scribis illum mirificè meis versibus delectari: miror etiam illic viris magnis placere Batavorum ineptias. Si filotêsías [benevolentiae] pocula in sanitatem Barlaei tui bibisti, non invideo tibi [p. 644] istud gaudium. Ego vicissim hic, ne me putes ab omni humanitate exaruisse, ad tuum nomen hausi spumantem pateram. Rogas ubi? apud Vicofortium meum, quem si propius nosses, unum hunc omnibus tuis Canonicis, & regularibus & irregularibus praeferres. Ubi Ultrajectum reversus fueris, me invise, & viduitati meae condole. Ni feceris mittam tibi divortii libellum. Multa habeo, quae in sinum tuum effundam. Sunt quae risu tecum excipere volo, sunt quae lachrymis proseqar. Iam exacti sunt anni aliquot, ex quo non vidi te. Quae haec in amore remissio est? quis torpor? Vale heros cordatissime, & amicorum frigidissime. Amstel 28 Ian. 1636.
COgnatorum charissime,
Noli conqueri, quod scribam rarius. Vis me, scribere, ut scribam? non audeo non seria tibi scribere, qui ubique serius es, & rerum aestimator gravissimus. Chartas rerum inopes scio te aversari. Si momenta Reipub., hostium molimina, legatorum arma nossem certius, scriberem crebrò. Iam ciu & benè valeamus nos, Dei beneficio, nec sinistri quicquam de familiae tuae statu resciscam, gratulor tacitus & tibi & mihi, & silentio tanta gaudia involvo. D. Vorstio fasces Academici benè feliciterque cedant. Non debebat illic lascivire juventus, recenti [p. 645] adhuc tantae cladis memoria. Nuper orationem habui de Coeli admirandis, Physicam auspicaturus. Excitandi interdum sunt animi studiosorum, & minus moroso sermone ad Philosophiam pelliciendi. Vidi librum de Mari clauso, magno molimine & apparatu à Seldeno scriptum. Sed non difficile erit tibi, cui has partes demandatas ajunt, clausum Mare aperire, utpote & historiae veteris, ac juris divini pariter humanique peritissimo. Dignum est te argumentum, quo demereberis Batavos omnes, & quotquot fortunam libero Mari experiri amant. Vale cognatorum charissime, & tuos saluta. 3 Feb. 1646.
AMplissime vir,
Ignosce, quod praeter morem meum dudum fuerim silentarius. Fecit privatus familiae meae luctus, ut mihi & amicis defuerim. Nunquam me invisit amicissimus Petitius, quin de te & valitudine tua inquiram sollicite. Ex quo enim tibi innotescere coepi, eo me sensi in te affectu ferri, quo filii solent in parentes. Admiscuit eruditioni tuae benignus Deus morum suavitatem, quam ista aetate in plerisque desideramus. Hic pellicior & pertrahor usque in amorem tui, & reverentiam sedatae ac minimè morosae senectutis. Diu est, quod de climacterico anno mihi scripsisti. Illi jam accessisse arbi- [p. 646] tror octavum novenarium. Interea studes, & minimè ociosus es, & immerentem me omni officiorum genere prosequeris. Experior, mi Bucheli, verum esse in te, studia senectutem alere, & vitae fatiscentis taedia discuti optimarum rerum lectione. Mihi, quamvis tetrico philosophorum ludo includar, subinde libet in amoeniores literarum hortos deflectere, & leporis aliquid aspergere gravitati Aristotelicae, ut sapiant auditoribus, quae docemus. Habui nuper Orationem de Coeli admirandis, cum Physicam essem praelecturus. In ea, dum res philosophicas tracto, hoc conor agere, ut Philosophi voces phrasesque dissimilem. Si legere vacabit, invenies plurima, quae in summi numinis te admirationem rapient, praeterquam, quod & piè & non sine paraenesi claudam. Vivimus in ea urbe, in qua virtutem post nummos plurimi sectantur. Itaque vapulare interdum necesse est, ambitionem, avaritiam, intemperantiam, luxum, vitia magnis civitatibus familiaria. Cognato tuo D. Vorstio fasces Academici obtigerunt. Gratulor illi honorem hunc, qui virtutibus ipsius debetur, quamvis ob stuudiosorum inordinatos motus non careat suo onere iste honos. Vale, & conjugem meis verbis saluta. Amstel. 12 Feb. 1636.
[p. 647]
AMplissime Vicoforti,
Dum tu aulae vacas, ego illum fastidiose disco spernere. Splendorem istum non fero, noctuis similis, quae tenebras amant & latibula. Quam suave est vel Hugenio missitare versiculos, vel tibi, vel matronis supra sexum eruditis. Hac conditione non permutem Divitias operosiores. Est domi meae D. Overbeequius, cui dum domum meam aperio, aperio litibus, in quas adversariorum improbitate pertrahitur. Parum abest, quin fiam causidicus, aut forensis rabula, adeò auribus meis obstrepunt crediti & debiti vocabula, ut videar dikaiológos, [juris defensor,] & mercurialium contraversiarum arbiter. Advocati non semel mihi, & meritò, exprobant rerum istarum imperitiam, quoties obloqui audeo, & interpellare exercitata litibus ora. Fero patienter verbera haec, & Asini Apulejani exemplo excipio tergore graves ictus. Recitent illi leges Codicis & edicta Imperatorum. Mihi non obtusum adeò est pectus, quin videam aequi & iniqui discrimen. Miseret me illorum, de quorum bonis disceptant isti Rhetores. Non eguit ipsorum opera Diogenes, cui de pera & dolio nemo, quo sciam, litem movit. Nec audies unquam Barlaeum ire in partes, aut litigare pro rostris. Placet illud Bilbilici: Lis nunquam. Nobilissimo Hugenio [p. 648] trade hos versus ingeniosissimae Tesselae. Non carent genio, nisi me aut affectus aut coeca admiratio inumbrant. Addidi epigramma meum. quia ut proverbium habet,
Mulier pudica non it sola.
Vale & citò redi. Ita placabis Dominam, mihi placebis. Amstel. 16 Mart. 1636.
QUantos tu, mi Hugeni, fluctus in simpulo excitas, quanta fulmina è pelvi das. Quia Epigramma molliusculum effudi in laudatissimam Tesselam, quia ad Belgicos ejus rhytmos verba reposui minus severa, credor tibi amare. Non sum lapis aut stipes, cum illi assideo. Nec quoque sum naphta, qui sine propiore contactu concipiam flammam. Refrixi, amicissime, capit cum aetate & annis incrementa prudentia. Ipse Horatius, Naso, Catullus amatores strenui, tandem necesse habuerunt canere,
Nunc arma, suspensumque bello,
Barbiton hic paries habebit.
Illa ut scis,
Vatis amatoris Tessela scripta manu,
magna gravitate praesentem vitae statum tuetur, & pro eo verba facit. Ego ne videar modestam simulationem observasse, laudo institutum, sed constantiam me ut plurimum in istiusmodi votis desiderare affirmavi, cum femina nec Capitoli saxum sit, nec Mathemati- [p. 649] corum cubus, nec ex Parcarum aut Fatorum ordine, quae immobilia habentur. Sunt plurima, quae in ista matrona veneror & suspicio. Est aliquid, quod displicet, cujus nota est . Quod si non animo fixum &c. Huic uni forsan &c. Deterrent me à secundis nuptiis acerrimae Hieronymi invectivae, praeter novercalia odia. Et videntur gentiles illas permisisse magis, quam probasse. Saepe indignor genti nostrae, quod illud à se impetrare nequeat continentiae robur, quod sibi imperant, quotquot monasticam vitam amplectuntur. An aliud ipsis putas esse jecur, quam nobis? an precum assiduitate putas contundi carnis petulantiam? an vigiliis & jejuniis exarescunt? an fascino utuntur & medicatis herbis? quicquid sit, vivunt patres illi tranquillius, nec necesse habent suas epistolas inserere Heroidum epistolis. Quae in Pontificis manum deletoriam scripsisti, acutissima sunt. Praeripuisti mihi aculeos, ut vix audeam aliquid reponere. Quaeris quid sentiam de Sebastiano Bassone, Aristoteles mastyge, vox est praetera nihil. Aristotelem non intelligit, cui oppedit verius, quam contradicit. Legi ante annos XII, & habeo autorem in Bibliotheca mea. Gloriolam quaerit ex adversarii celebritate. Si viveret Aristoteles, Hippocrati curandum in Coan insulam mitteret. Petis, ut omissis controversiis theses ipsius elegchtikàs [adversarias] excerpam. At nullas habet, mi Hugeni, & quas habet; aut falsum dicunt, aut non [p. 650] contradicunt Peripato. Ex Andabatarum est gente, qui adversarium sibi fingunt, & velati coecis ictibus feriunt. Ajax est lorarius, qui dum in sues saevit, putat se Achivos caedere. Cum multa in illo scriptore leges, ignorabis multa, & post fastidiosam lectionem, discedes è convivio non satur, sed famelicus, aut potius ανόρεκτος. [sine appetitu.] Vale. 25 Mart. 1636.
AAcademiae vestrae natalibus non interfui, Petiti amplissime. Non defuere susceptores natae Palladi, aut testes tantae rei. Potui abesse à strepitu, & fremitu tumultuantis plebeculae, quae Oratores vestros nec intellexit, nec ut intelligerent alii permisit. Tintinnabulis illa & campanarum sonitu magis detinetur, quam declamationibus. Pridie diei, qui solennis fuit Athenaeo vestro venit huc D. Cunaeus, cognatus meus, potuissem alias ad vestra spectacula pertrahi. Desideraverant multi videre Processum Musarum, Apollinis, Facultatum, qualis exhibitus fuit olim Lugduni in Batavis, quo tempore hujus Academiae investitura celebraretur. Nimis fuistis graves & expertes ceremoniarum & phalerarum, quibus Remi turba gaudet. Non est aliena à Sapientiae studiis omnis dementia. Non temere veteres Minervae ululam consecravere. Ego ordinum vestrorum praeclaro instituto gratulor. Benè se habent [p. 651] Respublicae, quas literarum & humaniorum artium cura tangit. Non aliis aequè praesidiis illae insistunt, quam illis ipsis literis & artibus. Saluti namque civium Theologia consulit, valetudini Medicina, bonis opibusque Iurisprudentia, Etiam majus erit doctorum precium, ubi pluribus opus. Cuperem scire, an pellexeris ad te clarissimum Sylvium. Etiam, an istic sit Haestrechtius noster. Heri me ad solemne prandium pertraxit mercatorum flos delibatus, & fori nostri decora, Vicofortius, Bartelottus, Schuylius, Calandrinus aliique, quibus cum convivari & jocari malo, quam mercari: cras nobis redeundum ad lectiones. Quare caperanda frons est, & ad gravitatem componendus calamus, vultus, & oratio, nec nugandum ultra. Tu vale, & cum pulchra fecerit te prole parentem conjux tua, fac sciam, quò me teste, illa Christianismo initietur. Vale amicissime. 29 Mart. 1636.
DAvus sum, mi Beverovici, non Oedipus. Ex periphrasi tamen, qua hominem illum non indisertum describism hariolor illum apud aulicos loqui. Quia nomini parcis, parcam & ego. Sacer est, hunc tu Romane caveto. Fertur Galliarum rex Henricus IV dixisse, malle se sex Bullonios hostes, quam unum Monachum. Veneror istius ordinis Homines, partim [p. 652] quia ejus olim pars fui: partim quia nocere possunt, illo telo, quo se ulciscuntur feminae, hoc est, lingua. Nolim tamen paucorum vitia tot ordini imputari. Erasmus noster non semel ait, se malos monachos taxare, non monachos, malos Episcopos, non Episcopos. Si uno Scripturae loco, ut Theologus iste pro concione dixit, decidi potest controversia illa, multiplicasti entia sine necessitate. Nec tu solum, sed quotquot operosius illud argumentum tractarunt, horas perdiderunt optimas. Sed fruatur ille suo textu. Soli loquuntur, qui ex sacro umbone loquuntur. Remoto hoste facile est triumphum canere. Crescunt tuae disputationes de vitae Termino novis doctorum judiciis. Lis secunda sui, qua desinit, incipit. Vidi etiam apódeikson [demonstrationem] meam, magno labore refutasse Pedanium. non indignor. patienter fero modeste contradicentem. Nihil reponam, nec enim vacat certare cum pedibus, ut qui longius absunt à rectae rationis sede. Aries est cornupeta in quosvis incursat, obvios, non obvios. Mitto Orationem meam de Coelo, quo dignus es ob probitatem, eruditionem, & singularem humanitatem. Nec tamen volo te virtutibus mereri augustum illud domicilium. Nolo impingere insanas Theologorum theses. Sed cum dignum te coelo pronuncio, gratiae te hoc & indulgentiae divinae debere agnosco. Tu me ama, & si meam de coelo sententiam expendere vacabit, ignosce ignorantiae Professori. Ubi una erimus apud Supe- [p. 653] Superos, propius edocebimur, num terra roteretur, an aether. Si nomini meo bibistis, bibimus & hic tuo. D. Colvius se salutis tuae stitit vadem, & pro te respondit non invitus. Ubi ad vos redierit, libera virum optimum gravi hoc vadimonio. Amplissimum virum D. Sebastianum Franconem aliosque meis verbis saluta. 26 April. 1636.
AMplissime vir,
Gratissimae mihi fuerunt literae tuae, quibus & patriae te libertatis & mei juxta studiosum profiteris. Indignaris, maria claudi, sive jugulum occludi lucripetis Batavis. Si necessaria ad vitae praesentis usum cuivis populo suffecisset benefica natura, possent Principes sui juris facere, quae accolunt aequora. Iam, cum alii aliorum egeamus ope, nec omnis ferat omnia tellus, vim inferri puto humano generi ab iis, qui obicem commerciis ponere allaborant. Tu Seldeni grande opus paucis versibus refutas. Sufficit. nec enim consultum arbitror, tantam rem scholarum doctoribus aut caussidicis committi. Si ullibi, hic jus in armis est, aut saltem armis defendi expedit. Ne si disceptari ad forensium controversarium morem causam illam patiamur, causa cadat vel hic vel ille. Epigramma tuum argutum est & masculum. Si in navi, prope sentinam positus, talia scribis, quid ex- [p. 654] pectabimus à te, ubi inter bene olentes aulicos ambulabis. Exigis à me Epigramma. Mitto duplex: licet pericolosum putem scribere ea, quae Regibus ac Principibus displicent. Non debebam ego Regem Britanniae offendere, qui me Torquatum fecit. Sed qua est ille prudentia & animi magnanimitate, non metuit sibi à poëtico strepitu. Malunt reges sibi obloqui corvos poëtas & poëtrias picas, quam Veliferas arces & castra natantia ponto. Pertrahe, si potes, in hanc scenam Zulechemi Dominum, & amplissimum Honerdum. Ego petitioni tuae nolui non obsequi. Sed cave, Tamesin conscendant, quae scripsi. Vale. 27 April. 1636.
PEtis versiculos, qui nuper inter pocula mihi exciderunt. Eos habe, licet gravitatem tuam minus deceat, legere ridicula, quaeque in Velabro minus teruncio emas. Amicitiae tamen nostrae me haec debere puto, ne quicquam tibi denegem eorum, quae tu aestimare videris. Multis tibi nominibus obaeratus sum. Alloquio tuo & mensa non semel dignatus es. Amicis ad haec tuis, viris amplissimis humanissimisque Schuylio & Bartelotto me annexuisti, cum Italis ac Sabaudis commisisti, & honoris tui radiis adeò me illustrasti, ut jam alicujus pretii esse videar & inter reliquos, velut umbras, micare. Crede. ambitiosum me facis. Inter Crassos ac [p. 655] Lucullos jam ambulo, pari penè gradu & animo. Si opum mihi minus est, plus inest ejus virtutis, qua illas, prae bona mente, vilipendere possum. Hoc debemus literis. Si loculis non prosunt, cupiditatem flagellant & castigant, ut minus petamus, quia paucis ad vitam nos egere scimus. Sed nimis apud te graviter videbor philosophari, & intempestivè commovisse Stoam. Abrumpam sermonem, si te cum uxore liberisque plurimum salvere jussero. Cum uxorem nomino, saepe felicitatem tuam tacitus mecum rumino; cui post primas nuptias obtigit matrona, nec in amoribus difficilis, nec moribus morosa, affabilis, sine supercilio, sine fastu, tui amantissima, amicorum tuorum studiosissima, breviter, Brabantinae indolis. Tu quod facis, illam aestimare & amare perge. Ac quoties illi pro more tuo ingeminabis oscula, cogita, omnibus te illa & singulis virtutibus imprimere. Vale vir praestantissime, & luxurianti calamo da veniam, sum enim contrà quam velim, ágamos [coelebs]. 6 Non. Maji, 1636.
COgnatarum charissime,
Invaluit hic contagio; quae vobis superiore anno fuit luctuosissima. Eodem vivimus climate, eodem fruimur aëre. non alia hic nobis coeli tempestas, quam vobis. Et tamen viget hic & ser- [p. 656] pit lues ista, quae apud vos desaeviit prorsis & languet. Unde colligo, evidentem & manifestam morbi istius causam ab humana mente difficulter deprehendi posse. Nec adeò hic saevit, ut terribilis sit iis, qui didicerunt moriendum sibi aliquando esse serius, ocyus. Urbem inhabitamus amplam, quae laxis & aedium & morientium spaciis distinguitur. Nondum numerum Libitina excessit quadringentorum. Arcem Schenkianam partibus nostris denuo accessisse mecum gaudes. Eo es animo, qui publicae securitate unicè favet. Victa est tempestive, priusquam exercitum ex hybernis excire potuit hostis. Nunc de pace cogitant Urbanus Pontifex, Galliarum & Hispaniarum reges, & Caesar. Exhaustis aerariis mitiora consilia suggerit communis indigentia. Aliud haec, aliud suadet regnorum sitis. Mitto epigramma, quod in recuperatam arcem scripsi. Difficile mihi est abstinere à versiculis, quoties argumentum mihi laetius objicit fortuna. Addidi unum & alterum in librum Seldeni. Sed non est, quod ab hoc armorum gener sibi metuant Britanni. Versiculis uti nec clauditur mare, ita nec recluditur. Expectavi, ut liberos tuos mitteres hac aëris tempestate. non debes nimis esse meticulosus. Vidisti illa, quae in Academiam Trajectinam scripsit ingeniosissima Anna Schuurmans. rogatu amicorum laudavi encomiasten. Ea tibi impertior, licet magis ames legere Democritos, Zenonas, inexplicitosque Platonas. Vale. 25. Maji, 1636.
[p. 657]
NUptiis filii tui gratulor, amicorum dignissime Sponsam commendat modestia, forma, patris humanitas dignitasque. Sponsum doctrina, candor, morum suavitas & patris doctissimi celebritas. Optimis auspiciis junguntur, quos virtutum similitudo jungit. Nec dubito, quin haec amantum copula cessura sit tibi familiaeque tuae in solatium & decus. Utrique meis verbis benè precare. Et Sponso dic, ut caveat sibi à praeterito amavi; & Sponsae, ut discat, amo, amas. Reliqua tempora & personas non curant conjuges. Invitas me ad nuptiale festum, cui interesse ob veterem amicitiam cuperem, nisi dissuaderent plurima: locorum distantia, lectionum officia, quae hic religiosius observamus: necnon memoria charissimae conjugis, quae voluptates meas, si quae intercursant, indies objurgat. Nec ignoro, amicorum & tibi & amplissimo Consuli abunde esse, quibus sacra ista peragatis. Finge me (nam Poëta es) convivis tuis assidere, ego fingam idem, & tacitus fruar ista imaginatione, fruar sermonibus, deliciis, cupediis longo ordine accumbentium. Si viduae aderunt, quarum apud vos est copia, tu selige unam, quam judicabis mihi maximè convenire. Et si audes (quid non audebis pater nuptiarum & mensae induperator?) nomine absentis Barlaei illi propina. Admirabiles sunt in [p. 658] amore casus, & occasionibus ridiculis non rarò videas confici res serias & magnas. Scribo festiva, quia de nuptiis loquimur, à quibus abesse debet ambitiose tristis oratio. Addidi disticha aliquot in nuptias, ut officium tuum aliquo grati animi officio rependam. Vale charissime, & uxorem liberosque salvere jube. Septemviratus meus novis sponsis epeufemeî. [omnia fausta precatur.] Amstel. 28. Maji, 1636.
AMplissime Schuyli,
Mitto tibi versiculos inter pocula primum natos, postea renatos domi. Lepidi sunt, quia à me scripti, ad te & de fratre tuo. Ego tristis Deus non sum, & qui putant me leguminibus solum pasci, aut cibis melancholici succi, vehementer errant. Tu leporum pater es (cave ne in accentu pecces) & propius ad Democriti indolem accedis, quam Heracliti. Frater tuus nova & lepidissima conjuge beatus, non esse mavult, quam non ridere. praesertim cum procaci oculo Claram suam adspicit. Nam, nisi à pristinis moribus degeneravit, ipse Iupiter ejus adspectu trisulcum fulmen è manu deponat, & ad omnem se componat festivitatem & suavitatem Quare non decuit me, aput lepidos convivas, & recentes sponsos triste carmen eructare. Loquor de basiolis, quorum uti nondum apud me exolevit memoria, ita [p. 659] acerbissima est recordatio. Miserum est fuisse felicem. tibi ac fratri messis in herba est. Fortè & me aliquando respiciet laetior Iuno. quod an optare debeam, nescio. Hoc scio, me posse, quod ut velim dissuadet paterna cura, amorque prolis plurimae. Fratri epigramma trade, in tesseram initae amicitiae, cujus tibi & laudem & gratiam debeo. Vale. Amstel. 7 Iun. 1630.
NOn est mei moris, Amplissime Honerde, fastigare aures Senatorum importunis flagitationibus. Curiam vestram veneror, sed gratulor mihi, nihil in ista arena negocii esse homini, literis quam litibus addictiori. Verum quod peram, peto in amici gratiam. Is Joachimus Vicofortius est, vir singulari mihi amicitia junctus, ob eruditionem, humanitatem, & virtutes, quas Aristoteles homilêtikàs [civiles] vocat. Est illi lis coram Curiâ vestrâ, non suo, sed Ducis Wirtenbergici nomine. quae jam per annos aliquot è vestris pependit suffragiis. Rogat, ut illâ expediri possit, & ut eo favore rem ipsam prosequaris, quem ad illam conferri causae bonitas & Iudicum incorrupta probitas permittent. Ego illius petitioni jungo meam, ut duplici officio & ipsum me, virtutum tuarum cultorem aeternum & akíbdêlon [sincerum] devincias. Sentiat amicus meus, aliquid apud te posse vocem ejus, quem amas unicè. Silent jam [p. 660] Musae meae silente classico. nec silent prorsus, nam & Epigrammate nuper recuperatam arcem Schenckianam prosecutus sum, & librum Seldeni duplici ultus sum Epigrammate. Vale. 13 Iun. 1636.
NOn jam de perdicibus aut leporibus verba faciam, magnifice Hoofdi. uti in brumales mensas fercula ista servari solent, ita aestivarum meditationum minus idoneum videntur argumentum. Omnino tempestivum est, de Passerculo loqui. Avis illa verna est, quae sub aestatis initium parit. quo tempore, dum formosissimus est annus, expeditissimum est vatibus ingenium. Non terrae solum, almae omnium nostrûm matri, sinum recludit calor, sed & mentibus non omninò malis, quibus praeter veternum & vacunam nihil aequè invisum. Tu praeivisti, & quia domi habes filiam magistram passeris, & passerem discipulum filiae, elegantiarum tuarum pyxidem reclusisti, accuratis versibus. Ea dixisti & scripsisti de passere, ut parum absit, quin simili condicione velim esse passer. Non morerer, sic tibi dictus. Iam quia passer non sum, sed potius graculus inter vos, strepo & tumultus edo incompositos. Quod si me pipire putas, ero te judice passer: si stridere, noctua; si fritinnire, cicada. Quidvis esse malo, quam silere, ubi carminis materia objicitur. Caballis, [p. 661] ne per campos alienos grassentur aut septa transiliant, appendi solent è pedibus ligna. Tauris ferocientibus obligatur os. falconibus oculos capsulae tegunt, ne intempestivè avolent. Mihi scripturienti capistrum injice, quale voles. Feram patienter. Sed, si vel linguam reseces, uti Philomelae fecit Tereus; si manum amputes, quod Deiphobo fecere Graeci, inveniam viam, qua me liberem à versibus. Non scriberem haec, nisi & te huîc morbo affinem putarem. Condolet claudus claudo, coecus coeco. An insanus insano condoleat, dubito. quod si insania est, scribere versus, amabilis insania est. Filiam tuam velim places, ne indignetur me passeris virtutibus dignissimum ejus nomen sociasse. aliter fieri non potuit. Quis clavam Herculis laudabit sine Hercule? tridentem sine Neptuno? pectinem Veneris sine Venere? Tu lege, & filiae aperi sensus, quos expediet illam intelligere. Amstelod. 24 Iun. 1636.
QUae per humanissimum virum Mathhaeum Heuft curari jusseras nobilissime Ploosi, curata sunt probè. In cellam meam penuariam descendit grande vas vini Parisiensis, sive Francici, tua liberalitate & jussu Solent istud vinum bibere, quibus lautior est fortuna & lautius palatum. Domi meae minus preciose bibitur, licet apud opulentiores mercantes inter- [p. 662] dum hoc potu excipiar. Nunc videor mihi ejusdem esse sortis cum Lucullis, & Pomponiis nostris. Qui me invisunt amici, mirantur istiusmodi apud me latices fluere. Et sunt inter illos non pauci, qui me taciti prodigilitatis incusant. Ego, qui ab omni dissimulatione sum alienus, Deorum haec dona esse assevero, & nominatim tua. partim ut illis probem frugalitatem meam, à qua istiusmodi calices frustra expectaverint, partim, ut credant me à te unicè diligi. Quoscunque mihi iste liquor amicos conciliabit, tibi debebo. Quoscunque scribam hoc tempore versiculos, eorum autorem puta non Apollinem & Musas, sed rubellum hunc Bacchum. Si deteriores erunt prioribus, cogita me nimium bibisse; si meliores, cogita me ad leges bibisse. Non poterunt non esse mediocres, cum isto humore irrigatur vena. Si aquae essem potor, dilutus esset carminis genius. Nunc cum bibam cum Principibus, & non è vulgo hominibus, assurgam altius. Multa Dircaeum levat aura cygnum, canit de Pindaro Horatius. De me dicerit aliquis: Multa Barlaeum levat aura Ploosi, & favor nullo ipsius merito provocatus. Sum tuus & fui antehac non uno beneficio & officio. Gratias agerem, si par essem facundia. Ea cum desit, perpetua animi recordatione supplebo partes gratitudinis. Impera mihi, quae à me praestari posse putas. Si impar sum beneficiis, non sinam me vinci tui amore, reverentia & obsequio. Sed [p. 663] quid hoc rei est? vix beneficum te mihi & munificium praestitisti, cum ecce superveniant ab uxore missi Limburgenses duo, voti mei in mensis summa & deliciae; adeò isto casei genere delector. Non potest non mihi benè esse, postquam non in perniciem, sed salutem meam conspirant Jupiter & Juno Thienhovensis. ille vini dator, haec caseorum. Ne bibere volenti desit, quod eundem digerat, tu vina mittis. Uterque habete & possidete me, qui meus esse desii, postquam vobis obnoxius vester esse coepi. Vale vir nobilissime & conjugem plurima imparti salute. 28 Iun. 1636.
MAgnifice Honerde,
Verissimè ais ais, sex menses nobis periisse, ex quo illustri legatione defunctus domum reversus es. Non ignoras, cujus illa olim fuerit vox: Amici diem perdidimus. Quare & illud mihi tempus periisse arbitror, quo nec incolumem te videre licuit, nec coram tibi loqui, aut permutare versiculos. Abeuntem epigrammate uno aut altero prosecutus fui. Et statueram in medios Sarmatas mittere litteras & carmina. Verum quae inopina mihi meisque supervenit charissimae conjugis mors, animum mihi expectoravit, ut mei & amicorum oblitus per menses plures consederim in vestibulo Orci, ubi lu- [p. 664] ctus & ultrices posuere cubilia dirae. His nebulis aliquà discussis, redeo sensim ad me, medelam adferentibus amicis, tempore, studiis. Legi cum voluptate Epigramma, quod mihi inscripsisti & arci Schenckianae. Nihil ab ingenio tuo detrivere truces Gothi, aut junctus Sarmata velox Pannonio. Antiquum obtines, acumine, inventione, numeris, & dictione optima. Quod judicium nolo putes profectuum à censore, sed ab amico. Reposui paucula. Nec enim jam mihi vacat prolixo esse. Scribo, ut rideas cum Zulechemi Domino. Ambo credite, nec omnino haec à me serio dici, nec omnino joculariter. Dido sum, aut potius Aeneas, qui animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, In partesque rapit varias &c. Misi Hugenio jambos in passerem Bartelotae, hos lege, & iis lectis dic: me nondum didicisse juveniliter loqui. Vale Vir praestantissime & celeberrime, & cum Constantino me constanter amare pergite. 26 Iun. 1636.
ORnatissime & amicissime vir,
Depuduit pro me cognatus tuus H. Stockius, & qua valet facundia, impetravit à te flores, qui me ingenti tibi debito obligant. Est haec ultimi hujus seculi non ultima forte insania, aestimare res exegui momenti, & sine quibus vita haec nostra nihilo se haberet pejus. Ego [p. 665] eidem insaniae affinis esse coepi, ut duplici jam furore agi videor, Musarum & florum. Sed hic Musarum furor inveteratus est. Florum amor nuper me invasit. Quem tua liberalitas mirum in modum accendit. Et ne putes me gregariis solummudo Tulpis delectari, habeo Helvetios, Coronas, Perlas, Goliathos, Cornhertios, & Ioannem Gerardi. Hi inter flores meos sunt antesignani, & supra alios precio nominibusque excellent. Bulbos tuos terrae mandabo, ubi erit oportunum. Illis mitem hyemem optto & ver idoneum. Tibi jam gratias ago implicitè. Ubi bulbos explicuerit novus annus, & foetum propius nosse dabitur, agam gratias oratione magis explicita. Effigiem parentis tui, viri optimi & gravissimi exosculatus fui. Ubi aeri incisa fuerit Apolonia soror, non fraudebo eam debitis laudibus. Novi vivam ab ingenio, castitate, & morum suavitate, etiam ab artibus, quas plurimas calluit. Potuit illa, cum viveret, trigam facere, cum Anna Schuurmans & placidissima Tessela, nisi quod prior illa, rarissimo exmplo, Latini Graecique sermonis peritiam reliquis virtutibus junxerit. A me si quid proficisci posse putas te tuisque dignum, pete cum imperio. Hoc Epigramma in sororem si non placeat, dabo aliud:
Sculpis Apollineam frater germane sororem.
Et tamen hic nullam sculpis Apoloniam.
Sculpe oculos, exsculpe manus, exsculpe capillos,
Hoc, quod dextra nequit sculpere, Apolonia est.
[p. 666]
Vale amicissime, & matrem, fratres, sororesque meis verbis saluta. 6 Iul. 1636.
OB passerculi fugam, tantum tibi condoleo, Hoofdi praestantissime, quantum tu doles. Plorent & singultiant virgunculae, quibus copiosius est humidum, & minus firma ratio. Nos siccioris temperamenti jacturam illam sine lachrymis & gemitu feremus. Maluit passerculus libero aëre frui, quam dominae suae esse illustre mancipium. Adeò eorum omnium, quae juris naturae sunt, etiam animalibus à ratione destitutis amor insedit. Est inter illa libertas, quam specioso carceri, & aulaeis tuis ferculisque praetulit generosa avicula. Et forte, secundum Pythagoricam philosophiam, transmigravit in passerculum hominis benè nati anima, quam puduit sartoriam addiscere. Verum, quid artifici isti fiet inter indoctos passerculos? an artes, quas didicit, dediscet desuetudine? an alios eandem artem docebit? prius arbitror. Gaudet interim passerculus, quod evaserit. Quae de Deorum convivio in memoriam revocas, revocabo ad animum. Rarus admodum est tot Doctorum in eodem convivio concursus. Wittios, Hugenios, Hoofdios, Vossios, Realios, Moririos accumbentes vidimus. Videbar mihi spectare mensam, qualis fuit, cum Laelii, Scipiones, Catones, Fannii, Scevolae pranderent [p. 667] unà. Sed haec carmine exaggerari poterunt, à quo non est aliena hyperbole. Proxima hebdomade à lectionibus feriabimur. Quis enim latrante canicula loqui cupiat? Tunc, si quod in caballos imperium habebit Bartelottus tuus, sinam me Muydam vehi, ut videam Satraparum dignissimum, matronarum humanissimam, virginum modestissimam. Vale Vir maxime, & salvere omnes jube, quarum aut maritus es aut pater. 13 Iul. 1636.
334. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli.
Habes justissimas causas succensendi, quod aliquot retrò mensibus nihil ad te dederim literarum. Mortuo Molino erepta est utrique nostrûm occasio permutandi literas. Solebat enim heros iste Venetorum suorum literarias merces liberalius exteris impartiri, & judicia aliorum cognoscere. Extincto hoc lumine minus lucemus omnes, quos favore ille suo irradiabat. Nihil tamen de meo erga te amore tuosque decessisse puta. Quem venerandi nominis tui recordatione suscito foveoque indies. Nullum à me alienum magis est vitium quam ingratitudinis. Haeret infixa pectori humanitatis tuae memoria, quam non solum explicuisti erga me cum Academiam Leydensem curares, sed & tunc, cum publicus favor à me vultum immeritò avertisset. Quo tempore filios tuos [p. 668] institutioni meae & curae commisisiti, ut ostenderes non sperni à te, spretam malis inocentiam. Literas accepi Vienna, quibus petitur, uti Laudatione aliqua velim prosequi Coronationem Ferdinandi Tertii Imperatoris. Ego, si sapiam, abstinebo ab illa laudatione religiosissimè. Quanquam enim ea possem scribere, quae ad laudes Imperatoris faciant, nec Reip. nostrae adversentur, tamen, prout sunt nostratium ingenia, judicarent me beneficio obstrictum Austriacis. Scimus Caesarem non quidem aperto Marte nos petere, sed per latus Hispani nobis gravem esse. Laudavi etiam non ita pridem Gustavum Sueciae Regem, ejusque adversus Caesarem bella probavi. Iam ut laudem Ferdinandum Tertium ob gesta adversus Suecos feliciter bella, à prudentia mea impetrare non possum. Non sum ambidexter, sed ab omni adulatione alienissimus. Cuperem obsequi petitioni illustrissimi Legati, sed hoc cavendum, ne dum foris benè, domi malè audiam. Fortè nimis sum meticulosus. Sed & illud certum, illam Caesaris laudationem à me prosectam calumniae suspicionibusque oportuman fore. Velim tamen audire ex te, quid consulas. Magis consiliis tuis, quam meis geram. Licet non dubitem, quin idem sis suasurus, quod jam apud animum decrevi meum. Vale Vir nobilissime, & Dominam vander Myle, liberosque saluta. Desidero scire, ut valeat filius, cui populi commissi & tanta negotia curae. Ad literas meas nondum rescripsit; sive [p. 669] quod occupatior sit, sive quod fastidiat praeceptorem umbraticum. Prius statuere malo, ne peccem in amicitiam, quam hactenus mecum candide & sincerè coluit. Amstelod. 17 Iul. 1636.
ACquiesco, doctissime Hugeni, & tibi quinto congressu succuibuisse, gloriosum arbitror. Solent pueruli nostrates, vecordes vocare boves, qui ad primum ictum concidunt. Me non primo, sed quinto ictu travisti, & bove fecisti mutiorem. O salutares aquas, quae genium summi ingeniorum in me concitavistis, sine amicitiae naufragio. O salutarem metum, qui audacem me fecit, ut responsarem viro inexhaustae eruditionis, & solidissimorum acuminum. Crescit tibi scribendo carminis vis, & magis acuitur. Mihi eadem torpet & hebet. Abrumpendus ergo coeptae contentionis funiculus, nec ferra ultrò trahenda per illam lineam. Si tecum non conscendi turbidum & procellosum Yam, conscendi Aganippen. Si horrui Flevum, non horrui Castalios lacus. Si ignominiosum putas, aquas metuere, est metus ille morbi species, cujus meminit Naso:
Tollere nodosam, &c.
Nec formidatis auxiliatur aquis.
Noluit Pythagoras aquis se credere, ne anima, quam ille igneam putabat, aquis extinguere- [p. 670] tur. Et cujus quaeso est illa exclamatio?
O terque quaterque beatos, Queis ante, &c.
Ejus est, quem toties à fortitudine laudat Maro. Cujus illud, Dî maris & coeli, &c. Nasonis est. Ut jam me & philosophorum, & Ducum, & vatum exemplo tueat. Quare non detrecto vocari amans sternuus, modo me non absorbeat mare Thracium: non renuo vocari per ironiam prudens philosophus, modo credas, me malle terra iter facere, quam mari, ubi à morte digitis secernimus qatuor aut septem. Sim tibi fortè vir, modo me credat talem esse futura conjux. Haec scaphula vehi malim, quam ista Argo, quae à sublimi cubiculo nomen habet. Illa vectores plures respuit, nec admittit praeter unum. Haec cujusvis sectae homines admittit, Cynicos, Satyricos, Dentatos, qui mihi hydrophobían [aquae formidinem] meam tam falsè, tam doctè, tam copiosè exprobaverunt. Ut coepi dicere, acquiesco, & quae vetus Scholarum fomula est, accipio responsionem. Praetoriae tuae navi demittit vela meus lembulus. Amatori maximo proletarius pater, viro fortissimo & masculorum genitori, sequioris sexus patet. Vale praestantissime, disertissime & amicissime vatum, & me doctissimis tuis jocis exerce, cum sinent aula, castra, Princeps. Amstelod. 2 Aug. 1636.
[p. 671]
MAgnifice Hoofdi,
Vide quantas tempestates excitaverit nupera illa convivii tui, aut potius convivarum tempestas, quae sub mensae tuae, & solis occasum accidit. Quam miserè vapulo ob aquarum formidinem. Non contentus fuit Hugenius, me uno Epigrammate perstrinxisse; verum carmina carminibus superingerit, ictibus ictus, respondi, non ut volui, sed ut valui. Ita loquor, ut scias, me non omnem paronomasiam damnare. Nisi jam bellis Belgicis totus implicaris, nisi te Principum casus, imperiorum vices, populi furores, castra classicaque totum habent, lege bella nostra & iras innoxias. Paucis epigrammatibus constat lis. Non fuit inutile, me tunc timuisse. Elicuit iste metus, aliquid non indignum tuis auribus, quae quanquam Batavae sint, nihil minus sunt quam Batavae. Hugeni Epigrammata innuo, quae te volo bis legere ob reconditos sensus. Deorum proprium est nubibus involvi. Ego conspici amo, cum homo sim, & in dictione saphêneian [perspicuitatem] unice sector. Pinguntur nudae Veneres, Gratia, Cupidinesque. Illas in te veneror. Qui, nescio, quo, me fascino dementasti. Et scio tamen. Cornu es Amalthaeum, in quo haec reposuit benignior Deus, doctrinam, prudentiam, comitatem, urbanitatem, recti honestique amorem. Si Cha- [p. 672] ris essem, ruerem in amplexus tuos: si Pallas, discerem à te magis sapere: si Rhadamanthus, corrigerem rigorem tua moderatione & lenitate. Si amator, peterem à te exemplum probandi me conjugi. Et tamen posterius hoc novi satis probè. Et nos aliquod nomenque decusque gessimus. Legi modo epistolam tuam facetissimam de scaris & rhombis, quos Arctois intonatos fluctibus tibi misit humanissimus Schuylius. Fecit ille, ut ad me quoque pervenerit pisciculorum fasciculus. Prunis tuis minatus fueram fatalem diem. Sed licet ipsis hac aestate salvis esse per me. Post dies non multos Leydam abeo veteres visurus amicos. Inde in praedium D. Overbeequii me conferam, ut fruar solus tristissima viduitatis meae meditatione. Postea cum Sapientiae studiis redibo in gratiam. Tu interim vale, & me gratissimo vadimonio tibi obstrictum puta, sine regula excussionis & divisionis. Amstelod. 5 August. 1636.
MAgnifice Vir,
Ex agro Leydensi domum reversus, coepi cogitare de promisso meo, quo me abiturus hinc tibi obstrinxeram. Petieras tibi mitti apographa Epigrammatum, quae Hugenius & ego lusimus amoibadòn [alternatim] super aquarum formidine, quae illum minus, me sociosque meos magis habuit. Mihi cum relligio sit, quic- [p. 673] quam tibi negare eorum, quae salva sceptri majestate (ut reges loqui amant) conferri in alium possunt, curavi illa à filio meo describi. Verum prudentiae tuae fuerit statuere, an consultum sit illud Epigramma in quo laudatissimam Tesselam pro pila habet Hugenius, in Brabantiam mitti. Ego eadem misi ad nobilissimum Mylium, sed absque isto. Non leviter me perculit allatum de adversa uxoris tuae valetudine nuncium. Quaesivi seriò & saepe ex amicis, quo loco illa esset. Tandem intellexi cum gaudio morbum periculi esse expertem. Debebat optima matrona, humanitatis omnis ìdion [genuinum] exemplar, amicis esse immortalis, & tibi potissimum Hoofdi,
Conjugio tantae Veneris dignate superbo.
Castigat voluptates nostras Deus non una calamitate, & aegrotare nos vult, ut mori semper doceret. Hic inter funera quotidiana nobis vivitur, & singulis accidere indies posse credimus, quod cuiquam. Haec tela illa sunt procul jaculantis Apollinis, cujus iram lib. 1. Iliad. describit Homerus. Ille felix quem incautum non praeveniet mors. Ego, si tuam tuorumque valetudinem votis, precibus, animo omni juvero, fecero hominis Christiani, & amici, & studiorum eorundem socii officium. Vale Vir maxime cum Creusa tua & Ascanio & Lavinia. Amstelod. 6 Sept. 1636.
[p. 674]
338. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Mitto N.T. chartas argumenti amoenioris & minus amoeni. Amoeniora sunt epigrammata, quae Zulechemi dominus & ego lusimus super aquarum formidine. Exceperat convivio magnificus Hoofdius Zulechemi Dominum, Vossium, Barlaeum, Vicofortium, Schuylium, Baeckium, nec non matronas duas Zulechemi Dominam, & Vicofortiam. Circa vesperam, cum discedendum esset, oborta tempestate, timuerunt navem conscendere Vossius, Barlaeus, Vicofortius. reliqui audaciores navi ventisque se credidere. Hinc nata haec Epigrammatum tempestas, quibus Barlaeum postridie coepit impetere Hugenius, & se tueri Barlaeus. Lege, at ubi legeris, velim ad me redeant. At minus amoeni sunt libelli, quos mitto. Cum ante dies aliquot Leidae essem, tradidit mihi magnificus Rector D. Vorstius libellum Anonymi scriptoris, Daventia missum ad D. Heinsium. quo Epigramma quoddam meum, ante sesquiannum scriptum in librum Manassis, de Creatione, quaesitis & perversis detorsionibus malignè interpretatur. Dicit isto Epigrammate contineri varia, quae Ecclesiae perniciosa, religioni Christianae probrosa, & in Deum ac Dominum nostrum Ieum Christum impia sunt. Socianismum adhaec autori Epi- [p. 675] grammatis impingit &c. Suspicatur Leidenses autorem esse Vedelium, Theologiae apud Daventrienses Professorem.
[...]
[p. 676] Vale Vir nobilissime cum uxore & liberis. Cuperem N. Tuam propius ex D. Heinsio quaerere, quis ipsi exemplaria miserit. Procul dubio novit autorem. Amstelod. 7 Sept. 1636.
DOclissime Helmonde, Putabam te adhuc in agro Leydensi morari. Sed heri ex amicis audivi, te in Batavorum oppidulum concessisse, & sic è luto in arenas transiisle. Dolui prosedö, quod te srui non potuerim, cum Leidae essèm. Non eram meus. Dum Prosessorum unum alterumve compello, periit mihi dies. Inde discedendum subito fuit ob Overbeecquii fratres, qui consettis rebus suis Hamburgum properabant. Nec tamen periit apud me memoria humanitatis, qua me excepitti in pradio avunculi, nec detractavissem venire iterum, si per alios licuislet. Illa tuorum officia tibi imputo, qui amicos mihi concilias, quorum in hac urbe maxima ell autoritas. Pestis incrementa capit. ut verissime dixerit Horatius:
Autumnum febres & teslamenta resignat.
Trajecto ad Rhenum, quia eadem lllic invalescit, dissluxere studioii. Superiore anno Leida itum fuit Trajectum, nunc Trajecto reditur Leidam. Vides cuivis accidere posle, quod cuiquam, & longé jaculantem Apollinem nec Trojanis, nec Graecis parcere. Tu extra telorum jadum, ut opinaris, aëresrueris maritimo, qui sàlsedine sua sortè corriget aèris malignitatcm, Sed quid studiis tuis sît amicissime? opinor te jam torum Martialem & Iuvenalem devoravisie. Hoc si seceris, non mase collocaveris horas ocio perituras. Sed cum Poetas illos leges, ne lege illa, quae sescennina sunt, aut si leges, noli intelligere. aut s i intelligas, dissimula apud alios te intelligere. sesiiitae, ne capax malorum morum juventus pessima imbibat, Martialem castratum edidere. In quos salsè scripsit Ios. Scaliger: Nempe Vôtres sinsli sacere hoc, quam dicere malum, Quoe vates maviilt dicere, quam sater? Haec dum scribo, adsertur mihi nuncium de materterae tuae inopinato obitu. Tibi tuisque condoleo communem mortalitatis sortem. Vivimus hie inter sunera, morituri quoque, cum visum erit Creatori. Illa hujus vitae malis incommodisque expedita, îerumnas nostras ex alto despicit, & immortalitatis praemio laeta sruitur. Vobis solatio sit, illam vixisse Deo pie, amicis, fratribusque officiosam, nulli gravem. Vale amicissime, & matrem aliosque amicos, quibuscum istic vivis, à me saluta. 10 Sept. 1636.
IAm ad te parabam litteras, cognatorum clarissime, cum tuas mihi tradidit tabellarius. Suspicabar enim jam adesle tempus, quo è Zelandia domum elles reversurus. De morte silioli jam ante me certiorem secerat Domina OverIC 3 beequia. beequsa. Prosedö sunestissima tibi samiliseque tuae eunt tempora. Insantulorum tamen jacsuram minus au animum revocant pmdentiores. Si proiunt minus, minus quoqoe noceret. So-, latio magis slint, & discutiendis-parentum tae-diis, quam subsidio.Nihilominus condoleo tibi, qui liberos soles tenerius amare. resarciet propediem mortalitatis dispendia simili prole secunda mater. In urbe nostra incrementa capit pestilens lues, numerad sunt hac hebdomade, eorum qui vivere deGerunt, 626. Sororem amplissimi Coniulis Bickeri hers extulimus. cessit quoque satis frater natu maximus. In Laurentü. Arminii samilia abstulit pestis siliam cum siliolo. Nos per Dei gratiam valemus omnes.Filiae majores natu, per aliquot hebdomadas in pradio Realii commoratae, domum rediere. Vix Leida disceiTeras, cum ad D. Heynsium missi sunt libelli aliquot, anonymi cujusdam Theologi, Daventria missi, quibus Epigramma quoddam meum, ante seiquiannum scriptum malitiose detorquet autor. Jn illo contineri ait, quae Eccleüa e pcrnicioRreligioni probrosa, & in Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum impia sùnt. ajunt Vedelii esle.soetum. Non respondisîèm vel ego, vel alius quisquam, huic tenebrioni, nisi atrox suislet crimcu, quod impingit. Nullius ego mihi impietatis conscius sum, licet humani à me nihil alienum purem. Deum tettor, non suilîe illam mihi mentem, ludamos a micos Dei dieere, sed nobis amicos, quoad civilem conviéhim esle vivendum Deo. Si comma posuisiem post voculam vivamm, res suisset plana. Socinianus nec sum, nec sui, vellent quidam me esse, qui explendi in meodii materiam sollicitè quaerunt. Sed his innocentiam meam pro scutoopponam. Te cum uxore liberisque valere ex animo opto. Vale. 12 Sept. 1636.
ALlegoricam tuam epistolam cum voluptate legi, praestantissime Hoofdi, applicas lepori Iudeum, Iudaeo me, mihi Theologum Daventriensem. qui otii sui prodigus, infami & anonymo nuper libello in me saeviit, & epigramma ante sesquiannum, sine ullius murmure scriptum, in sensum à mente mea & fide prorsus alienum detorquet. Objicit mihi impietatem, Socinianismum, Iudaismum, aliaque abominanda, quae, per Dei gratiam, in hoc meum pectus nunquam descenderunt. Ad haec ne silerem, monuerunt me viri gravissimi amicissimique. Addidi Scazontem, quem indignatio extorsit. Crede, me invitum in hanc orchestram pertrahi. nec enim volupe est cum corvis & vespertilionibus congredi, quanquam jam demum sciam, autorem libelli esse Vedelium, Theologiae apud Daventrienses Professorem. Ubi responderit, deliberabo quid facto opus sit. Leviorem calumniam potuissem contemnere, illa non potui, praesertim ob autoritatem homi- [p. 680] nis Theologi. Inveniet forte fidem ista criminatio apud eos, quibus exosum Remonstrantium nomen & causa. Misissem tibi jam pridem. Sed nolui hisce litibus turbare arcem tuam, elegantiae omnis & humanitatis sedem. Libellum autoris velim ad me redire. nec enim aliud habeo exemplar. Pro lepore gratias tibi ago maximas, non comedam solus. Erunt, qui debebunt per me. Tuorum in me beneficiorum catalogus in immensum excurrit, ut mihi apud te quaerendus sit, non tam gratitudinis, quam obsequii & venerationis tui, modus & formula. Conscientia bonae propensissimaeque in te voluntatis me solor. hac fruar, quoad vivam. Valetudinem tibi, uxori, liberisque diuturnam precor. Vale. 22 Sept. 1636.
342. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
SOlebamus per literas, nobilissime Haestrechti, interdum de rebus privatis, interdum de publicis loqui. Fuit epiitolae nobis materies modo Austriacus, modo Auriacus, modo vicia Breda, modo vicia Sylva Ducis. Verum, ut in virtute omni laudari sblet consta-ntia;ita & in amicitia, quae virtuti simillima est, candem requirit Arittoteles. at hanc in te jam desidero. Videris hoc agere, ut amicitiam non disluas, sed abrumpas. Sunt ha e voces impatientiae meae & justissimi doloris. Similis es amatoribus, qui postquam amasiam in partes suas pertraxere, [p. 681] missam faciunt. quae deserta, quod reliquum est vitae, quaerimoniis transigit. Simili ferè fato mihi vivitur. Olim aspectu tuo recreari solebam, uti qui in tenebris sedent ad Solis & diei conspectum exhilarantur. Nunc excurrunt anni, ex quo de te nihil audio. Contabesco, veluti viduatus compare turtur. Quaero ex notis & ignotis, ubi sit Haestrechtius meus. an apud Superos degat, an apud inferos. an amet, an studeat, an venetur, an militet. Nec ex ullo intelligere potui, ubi locorum lateas. Si fuissem Iupiter, jam misissem per universum Belgium Mercurium, cum horridis mandatis, uti te quaerat, & mihi sistat. Tandem ipse è latibulo tuo prodis, & ob Mathematices studia, secessisse te scribis Leidam. Ego licet istam Philosophiae partem magni faciam, utpote veteribus magis, quam nobis excultam: tamen hac tempestate vellem periisse omnem Mathesin, omnes numeros, & circulos, cum angulis & radiis. Sic enim amicitiae pristinae circo inclusus, minus obliviscereris Barlaei tui. Esses rotundior amicus, si quadraturam circuli negligeres. Magis reflecteretur tuus in me amor, si minus de radiorum reflexione & refractione esses sollicitus. Fui nuper Leidae per dies aliquot, ignarus & te istic ese. Adfui Dominae de Poelgeest, quae ipsa quoque ignorabat, ubi esses. Proh tuam fidem. Hoccine est sacrum illud, & venerabile amicitiae nomen in precio habere? Vix est veniale hoc peccatum. Impetrabis tamen veniam, ubi me invises. Ad te non [p. 682] veniam, nam non ita pridem Leida veni. Nolo turbare tua sacra, & studia ista, quae amicos excludunt. Dicuntur Mathematici abstrahere quantitatem à materia. Sed tu non quantitatem solum, sed & omnium qualitatum optimam abstrahis ab amicitia, nempe benevolentiam & convidum. Nec tamen improbo institutum tuum.ingenio es omnium diiciplinarum capaci, & adgloriam iter tibi sterais, rerum abstrusissimarum indagatione. Made, mi Haestrechti, populo te subduc, & amicis. nolui remorari im
hementer petis & agis. Quae de pestis apud nos vehementia seribis, non omnino vera sunt. De apparatu nostro bellico nihil scribam, quia consilia Principum ut & Deorum, in abstrulo posita sunt. Te salvere jubeo, & duo credere: unum est, me esie illum in te, qui sui sèmper; alterum, te multum mutatum esse ab illo Hedore, qui mecum Leidae deambulare ocreatus & gladiatus solebas. Vale nobilissime, dodissime, humanissimeque Haestrechti, & alium te mihi praesta, nisi albis amicorum expungi velis. Raptim, 24 Sept. 1636.
***
AMplissime Schuyli,
Qui nuper nuptiis tuis, & recenti conjugio gratulatus fui festivo carmine, jam ob carissimae tuae conjugis obitum tibi condoleo. [p. 683] Vides pari passu in hac terrestri scena ambulare, gaudii & doloris causas. Dilexisti conjugem. sed & dilexit illam, qui repetiit Deus. placuit tibi uxor pia, modesta, facilis. placuit ob easdem virtutes coelo. Poterant hae in terris mundi sordibus contaminari, in coelo non possunt. erepta est tibi, sed reddita creatori. subducta marito, sed adducta propius ad Servatorem suum Iesum Christum. Si doles, facis id, quod hominem, quod Christianum, quod maritum decet. si modum non ponis dolori, peccas, & quaerimoniis frustra te fatigas. Ita visum providentiae divinae, cujus decretis non acquiescere fas est. Cum in uxorem illam duceres, sciebas te mortalem ducere. Nihil ergo praeter sententiam, nihil praeter communem mortalitatis sortem tibi evenit. Amisi & ego non ita pridem multorum liberorum matrem, aut praemisi potius, subsecuturus, cum volet vitae nostrae supremus Arbiter. Si me impatientius loquentem audire vis, amisi me in illa, & omne vitae meae solatium gaudiumque. Sed nolo obloqui Deo, qui illam mihi liberisque subtraxit, at majori jam donatam felicitate. Cum tua jam beatam agit vitam, ubi nec puerperii labores, nec prolis cura, nec familiae sollicitudo optimas matres vexant. Noli illi invidere statum hunc vitae felicissimum. Gratulamur amicis, quoties digniore loco illos posuit fortuna. Cur ergo non grantulantis uxori ad summa erecae? Aut simul tibi in illa moriendum fuit, aut tu antevertere illam, aut illa te debuit. [p. 684] Simul mori paucis contigit. Ut illam praeverteres tu, optare non debes. Non velles illam esse miseram, & te prosequi lachrymis. Scio prudentiam tuam hisce solatiis non egere, & abundè te instructum esse praeceptis, institutisque Christianae fidei, quae efficacissima adversus mortem solatia petit, à fidelium indubia ressurectione. Nolui ego vel amici vel hominis Christiani officio deesse. Gaudendum cum gaudentibus, & flendum cum flentibus. Amicorum voces, si dolorem non tollunt penitus, aliquà leniunt & levant. Reliqua, mi Schuyli, à te, à ratione, à tempore impetrabis Vale & moerori tuo da spacium, tenuemque moram. Amsteld. 5 Oct. 1636.
QUi circa focos oberrant Magiri, quoties à nimio igne intumescere vident pulticulam, frigidam affundere solent, ut ebulliens liquor subsidat. Idem mihi jam faciendum, Hugeni. Video ex literis ad D. Vicofortium datis, commotam tibi bilem, ob diuturnius meum silentium, quare affundam & ego frigidam, ut desaevias. Placatur Jupiter donis. placaberis & tu Hugeni, licet à fulminibus tuis minus mihi metuam, quàm à Jovis Panomphaei. Corrasi obiter Epigrammata quaedam, & versiculos, quos non ita pridem lusi. Videris iis delectari, licet ab acuminibus tuis longe abeant. Risi cum [p. 685] amicis,
Nescio qui fiat, ut humanum ingenium in isto argumento felicius se explicet. Credo ego, tò logikòn & tò epithymêtikòn symphôneîn. [facultatem rationalem & appetitivam conspicare.] & vehementer illa afficere rationis sedem, quae vehementius amamus. Vindicias Epigrammatis mei non ausus fui tibi mittere, veritus ne aures tuas offenderem theologico strepitu.
Mitto libellum ipsius Anonymi, ut legas & tanti Theologi
Vale
[...]
AMplissime doctissimeque Bucheli,
Aegrè adduci potui, ut in sacram illam arenam descenderem. nec enim aut cum tenebrionibus luctari amoenum est, aut sacris controversiis immisceri. Si autor honori meo, (ut venditat) consultum voluisset, & charitatis se- [p. 686] qui legem, debuisset ex me propius quaesivisse de verborum meorum mente, priusquam publicis me libellis differret.
Et licet juventum voluptates contemnas, illis tamen frui pergis, quae ex amoenissimorum studiorum agi- [p. 687] tatione, & antiquitatis seria investigatione habentur. Et quanquam vicinus sis morti, Christo te propiorem esie non dubitas. quot passibus à calamitosa hac vita recedis, ad beatiorem accedis.utquaealiis, ob prudentiae inopiam, gravis est aetas, tibi levissima & jucunda videri possit. Illam tibi Deus Opt. Max. leuem, placidam, & doloris expertem continuer, donee exuta mortalitare, & corporis hujus exuviis, sereniore vultu coram adspicias Deum, & Servatorem tuum Ieliim Christum, cujus sanguine redemptus, piae morti, gloriosae resurredioni, & anernae seheitati etiamnum servaris. Vale vir praestantissime, & multis mihi nominibus colende. Amstelod. 25 Octob. 1636.
DE die in diem litteras tuas exspectavi, charissime Helmonde, ut ubinam rerrarum viveres rescirem, an Beverovici in Caninesaribus, an in novis Hugonis agris in Frisiis, an in Leydensi reTritorio in Baravis. Tandem post impatiens desiderium scribis te Leydam cogitare, ut istic vivas, ubi castra olimhostiliaMusarum sedi opposuit Baldaeus. Si scivissem te hactenus Beverovici haesisîe, sorte potuisler me eö pertraxisie amor tui, quo non potuit triste pendulorum turdorum spedaculum. Faciseex sier cris tuis colligo, te legisie ea, quae in turdorum scripsi suspendia. Sed hoc velim (cire, an
eorum eorum tibi copiada secerit optimus Baeckius, quae in transmisla à seniore Baeckio poma scripsi sestivius nostrate linguà. Non poilum apud amicos esie superciliolus & gravis, alias non esset mihi grave corrugare srontem, & scribere Catonibus digna. Volunt Rhetores de rebus gravibus graviter diei, de humilibus humiliter. Poma sané, turdi, perdices, sringillae humilis materies sunt. Reges, Duces, bella, triumphi sublimior. Alia in lllis, alia in bis scribentis esl: sacies. Quod vult sieri Horatius ad Pisbnem de Arte Poetica, qui jubet:
De/criptas sirvare vices??u? colares. Si de Achille loquendum, oportet impiger sit, iracundus, inexorabilis, acer. Si de Medea, sit Medea serox, invicbque slebilis Ino, persidus Ixion, &c. Rursus si res comica & saceta dicatur, versibus exponi tragicis res comica non vult. Quamobrem veniam dabis, sideturdis, pomis, amoribusque loquutus fuerim mollius. Ita sadum oportuit ex lege poëtarum & genii mei. Et icio ea te esîè indole & ingenuitate, ut serre possis in praeceptore tuo non nimis severo innoxias sacetias. Invitas me in agrum Leydensèm, ut turdorum captura e intersim spedator & ador, amicissime; h?c insra curas sunt Philoibphorum, n?c vacat semper iis, quiReip. debent temporis tributum, amoenitatibus prosligare muneris conlcientiam. Ea est urbis nosîrae sacses, ut sperem te propediem ad nos redimrum. Desaevit per Dei gratiam pestüens au- [p. 689] ra, purgatissimo hoc & saluberrimo aëre. De numero mortuorum decidit hac hebdomade Libitina 143, ut jam in censum venerint hebdomadalem cadavera 424. Sed penè oblitus eram de epistola tua judicium perscribere. Latina est sine affectatione & quaesitis phaleris. Scribe saepius. non peccabis apud me, qui viam tibi insisto ad bonae mentis erectiora studia. Vale & nos saluta. 25 Oct. 1636.
HOc non est exercere amicum, sed obruere. mittis librum Epigrammatum, qui antehac uno aut altero Epigrammate Veternum mihi excussisti. non tot jaculis confossus fuit Sebastianus, nec tot lapidibus impetitus Stephanus, quot tu telis & acuminibus Poëta adoriris. Si tua nondum en akmêi [in vigore] stat versificandi libido, apud me profecto languet iste furor & fervor. subducam me hac arenâ: satius est ut fugitivus evadam, quàm ut cadam victima nil miserantis Aulae. Enecas me meteoris tuis, fumis, nebulis, tonitru, pluviis, nivibu, grandine & quae alia sunt ingenii tui argumenta. Totam concitas naturam, & me ad certamen honestae aemulationis provocas. Infimae, mediae, supremae regionis fluxos & evanidos foetus mihi objicis. Et de quibus seriò nos, & magno apparatu philosophamur in scholis, tu rides, & Peripatum omnem ac Stoam [p. 690] naso suspendis adunco. Ex pluviis urinam facis, ex fulmine lites, ex tonitru horrendae Iunonis crepitus, quales erant Claudii Imperatoris, ex ventis equorum Solis spiramina, ex pruina salem, ex maculis solaribus guttas serenas, ex rore sudorem, ex grandine Deorum pilas, ex Lunaribus maculis vitiligines. Verè naturae miracula ludos habes, & Physicis tacitè conviciaris. Nec minus talia Epigrammata tua sunt, ut gradus comparationis non admittant. Loquar verbis senatoris Honerdi: Disparitas non est, nisi quam paritate probamus. Optima sunt & tunc singula, cùm bona sunt. Scribis te haec meditatum, modò peditem, modò equitem. credo. nam & sunt eorum quaedam, quae eunt leniter, sunt, quae altius assurgunt, sed equus ille tuus aut tolutarius fuit, aut succussator. Si tolutarius, caussam deprehendi numerorum & aequabilitatis in carmine. Si succussator, aut, ut Gallicè loquar, un trotier, qui va le trot, caussam deprehendi, cur alicubi occurrat pes deterior & horridus, qualis est ille: contacta freti sors. Certè non fuit equus tuus strigosus, nam succulenta sunt omnia; non pavidus, nam audacissime in Philosophos incursas; non suspiriosus vel anhelus, nam valido spiritu effers, quae concepisti; non pumilus, nam nubes ferris; non conductitius, nam naturali pulchritudine exsurgi. Nec veredus fuit, cheval de postillon, quia demorsos omnia ungues sapiunt & moram. I bone, quò virtus tua te rapit. [p. 691] Ego te inter meteora evectum, velut aquilam in nubibus, non sequar, nec pedes, nec eques. Non pedes, ne quis mihi objiciat illud: sequitur non passibus aequis; non eques, quia metuo excuti, uti mihi in Galliis equitanti accidit ter. Cum de aquarum Muydensium timore scriberes, secutus fui, quà potui, te eírôna, [ironice loquentem,] ut infamiae notam diluerem. Nunc per aëra, caoelos, & nubivagus tractus evectum suspicere è terra malo, quam sequi. nolo in aquis esse Palinurus, nec in sublimi Phaëthon. Paucolos mitto Scazontes, ut aliquo grati animi testimonio redimam inscriptum mihi Poëmatumr Metreorologicῶn opus. Illa per gravissimorum judiciis crescunt. 9 Oct. 1636.
ITa inter nos convenit, Cognatorum clarissime, ne alter alterius aegrè ferret silentium. quare non utar operosa excusatione, quod diutius praeter meum morem Harpocratem egerim. Vorstium redivivum vidisti, aliosque libellos, quibus impetor,
Turbati manes Erebi noctisque profundae.
plures symbolam contulisse video tibi mihique notos. omnem bilem, quam multis retrò annis collegerunt jam effuderunt semel, melius posthaec ipsis erit. Ego ex amicorum consilio illos ulciscor silentio. Hi motus animorum &c. Habui [p. 692] nuper Orationem, vel potius Homiliam in Natalem Domini, & Servatoris nostri Iesu Christi, ut prisca studia recolligerem, quibus olim consecratus fui. Inveniunt & hîc, invidia & recti ignorantia, quod arrodant. Exemplaria quae amicis inscripsi, tradi velim per ancillam. Pestilentiae lues penè se in totum per Dei gratiam remisit. Vale. 10 Ian. 1637.
349. CORNELIO VANDER MYLE. |
MItto Homiliam, qui hactenus Orationes tibi misi. elegi argumentum capax sscrorum acuminum. Patrum elegantias & acutè dida hic illic insparsi. Annum ingredimur novum, cujus auspieiis qüod tibi osseram nihil occurrit gratius, quam ut tibi Encomium ejus insantis mittam, in quo solo omnium nostrûm slat salus. in mundi senedute vivimus, cui solatium praebet Christi pueritia. Ipse, tu Myli, viridem jam sènedam pené egressus es, quae novas vires ásacro hoc iniante, & mundi Servatore capiet. Sunt hic illic quaedam dida de Praesepi per metonymiam, qu3eaut de nativitateipsaChristi, aut Christo intelligi debent, juxta phrasin veteris Ecclesiae & Patrum. quod moneo, cum tanta seculi sit perversitas, ut sacise interpretatur i sint malsvoli de ipso praesèpi & ligno, quae de Jesù Christo dici res ipsa clamat. Augustinus praesepe adorandum vocat, sontem consolationum, gratiae asylum. Detinet nostratium exspectatio- [p. 693] nem Coloniensis conventus, qui testudineo gradu procedit. Si lis tantum esset inter Pelidem 6c Atridem, sperarem luccesium seliciorem. Sed totiu*Europae Principes pacare, Caesàrem, Suecum, Gallum &c Hilpanum, nos & Hispanum, res est majoris operae. Nostros hic roagis sollicitos habet Regis Britanniae insti, tutum, quo mari obicem ponit. Neptuni silii sumus, aiTueti libero mari, quo clauso & impeditoetiam Ioculis mercantium claussra injiciuntur. quie perrumpet iniatiabilis lucri cupiditas, non minore industria, quam olim Memphitica claustra & catenas perrupere Batavi. Vale. 17 Ian. 1637.
NObilissime Myli,
Qui has tibi literas tradet, Matthias Deugius est, juvenis rei Mathematicae peritissimus, arcta familiaritate junctus D. Hortensio Matheseos professori, collegae nostro. Scripsit libros de Architedura militari, sive Fortisicationibus, ut vocant. quod argumentum ante hac Gallicè tradaverunt Galli, Belgice Stevinius, at Latiné, quod sciam, nemo. Non est mihi vis ista dignoscendi & dijudicandi saeverius, quia castra vidi rarö, nedum ut ad operum proportiones, siguras, situs attenderira. Illud tamen ausim dicere, multum in hoc opere laboris impendisse autorem, & ad singula ad- [p. 694] vertisie propius. D. Hortensius luculenta commendatione & scriptorem & scriptum prosequitur. Venit ad Te hoc sine, ut à nobilissimo Domino Wïtsio, castroruns Federati Belgii ephoro, impetret icones sive delineationes operum castrensium, quibus expugnata fuit, aut potius recuperata, Arx Schenckiana. Illas enim in opere suo desiderat. Ne autem videatur temese hoc petere, libri sui lectionem offert eidem Domino Wits, cognato Tuo, & Zulechemi Domino, qui exadius de re omni judicium serent, utpote in ista Mavortis & B?ilona e oppugnantis, & propugnantes arena enutriti. £st autori animus libros hosce publici juris sacere, & quae per N.T. impetrabit, ad communes ulus transserre. Vale vir nobilissime & praestantissime, & si qua potes laudabiles conatus hujus juvenis, docti pariter & modesti, juva ac promove. Cohabitat hic. Domino van Jaersvelt, cujus silios humanioribus artibuserudivit. Dominam vander Myle, liberoique meis verbis reverenter saIuta, etiam ubi res serent, Zulechemi Dominum, & nobilislïtnum Dominum Witzium. Amstelod. 10 Mart. 1637.
CLarissime Ionstone,
Elegiam tuam, quâ in laudes Poëseos nostrae immoderatius effunderis, accepi & legi. Diu haesi, an probare, an improbare judicium [p. 695] istud tuum debuerim. Ne probarem, suadebat modestia mea, quae tenuitatis suae probè sibi conscia, judicia ista, commendationesque invidendas verecundè amolitur. Ut probarem, suasit perspecta tua pluribus humanitas & candor, qui voces tibi expressit magis sinceras quam veras, magis tui in me affectus indices, quam istius hyperochês, [eminentiae,] quam mihi in carmine attribuis. Equidem studia illa amoeniora amavi semper, & conatus fui viam istam calcare, quâ ad carmen itur. Verùm cum Philosophiam & Peripatum junxissem Poëticae, obstrepuit horridior ista sapientia suavissimis Camoenis, & stribliginem suam affricuit Apollini. Philosophia quippe, ut nosti, hodierna tetrica est, & per salebras & scholasticorum praeruptas commentationes incedit; & à quibus abhorret Poëta quam maxime, impensus amat Philosophus, sive Thomistes sit, sive Scotista. Utique multùm à prisco philosophandi genere, quale est apud Ciceronem, Senecam, Plutarchum, recessimus. Est adhaec Philosophia veritatis magistra: ut Poëta tunc maxime commendatur, cum aut falsa fingit ingeniosius, aut veris falsa permiscet. Atque his de causis infelicius me puto agere alterutrum, cum sociaverim artes minus sociabiles. Illud tamen ingenuè fatebor, tantum me Poëtices teneri studio; ut difficulter avelli possim. Soleo illam vocare scabiem cùm perpetuo pruritu conjunctam: ad quodvis enim argumentum, sive lepidum illud sit, [p. 696] sive grande subsilit scripturienti animus, & continere me vix possum, uti ad pilae jactum catelli cursitant, aut feles. Ad te potiùs redeant istae laudes, mî Jonstone, quas in immeritum accumulas. Tu Galliam, tu Scotiam, tu Angliam famâ nominis tui implesti, & imples etiamnum. Nos virtutum tuarum, & ingenii admiratores exemplum à te capimus proficiendi, & grande aliquid moliendi, quod perficere non mearum, sed tuarum potius est virium. Quidquid sit, amemus alii alios, & seposito fastu omni, exosculemur mutuo, siquid laude dignum in singulos contulerit divina benignitas. Amicitiam tuam veneror: praeconia & suffragia amicorum, uti exposcere putidum fuerit, agnoscere arrogantiae, ita patienter ferre non fuerit injucundum. Vale, vir clarissime, & qui Regis maximi valetudinem curas, hoc non segnius cura, ut illi, Musis, & mihi diu vivas suaviter. Amstelodami, 18 Martii, 1637.
NOn uno nomine tibi debeo, amplissime Beverovici. Primò libros Diaeteticos misisti, quibus versiculos nobilissimi Catsii, tanquam lemniscos coronae pactili intertexuisti. In iis de rebus non naturalibus disseris eruditè, perspicuè & facetè, ut omnino videaris tutò mederi velle, quia scribis eruditè, citò quia perspicuè, jucundè quia sacrè. Si ex praescripto [p. 697] tuo viveret mundus, conclamatum esset de commuai mortalitate, quae neminem non manet, quia ad insolitum deflectere plus aequo amamus. Ego diaetam probo, sed quam subinde flagellet anômalía, [inaequalitas] aliqua. Nam rigida illa & severa edendi bibendique ad leges ratio, bonae mentis carnificina est, & vitae tyrannis. Edant bibantque ad amussim, quibus grave est ridere: quiescant suis periodis, quibus moveri est labor: moveantur ad numeros, quibus sudare permolestum: aëris momenta & caloris gradus expendant, qui alaudam imitari amant: dormiant moderate, quibus numquam noñu
seribendi sunt versus. Quemadmodum boni
Oratoris est dislimulare artem, ita valetudinis
rationem optime subducet, qui in Medicorum
leges non nimis religiose jurabit. Libros tuos
Medicos, ex non Medicis colledos, pari voluptate legi. Horatio contradicis canenti:
Quod Medicorum est, promittunt Medici.
Physicos redarguss, quorum hoc est axioma: Generationen! eiTe similium produdionem:
nisivelis illum tuum seetumà causà equivoca
produstum esle, quae essedui dissimilis est.
Deucalion es, quibus ex Taxis nati sunt homi-
nes, aut potius pastor Aristaeus, qui ex non api-
bus apes elicuit. Multa unum sacis, & in sor-
mam artis digerss latissimè iparia, illorum ex-
emplo, qui aulea ex varii coloris silis contexunt.
Politicis Lipsius, qui centouem
X tot seriptoribus, suis silis [p.698] consarcinavit. Perge, mî Beverovici, Medicina; suum dccus asserere, Tibi samam, aegris vitam soenerare. Poscis versiculos in Calculum, quos mitto: nihil enim tibi negavero, quod à me praestari potest. Sed vereor, ne i il Á ipsi calculis & arenis laborent. Tu niedere, & non sonte Anticore, sed Caballino illos deterge, ut leniores siant. Vale. Ipsis Nonis Apr. 1637.
VEnit ad Te, cognatorum dilectissime, praestantissimus juvenis, Johannes ab Helmont, Consulis nostri Andreae Bickaeri è sorore nepos, eo fine, ut in Academiam vestram transeat, postquam scholae nostrae, & Philosophiae curriculum emensus est. Adolescens est ad omuem modestiam & hiraianitatem sadus, ingenio bonarum artium capaci, miro in preceptores adsedu, pietate, cultu. Fuit Scholae nostrac ornamento & exemplo. Cuperam plures ex optimatum liberis ita praestrudos ad Vos venire. Omnino consido, illum instar irriguae arboris ad slumen positae, ad omnem laudem magis magisque aslurredurum, & suis honori, patriae usui aliquando suturum, quod Dens ille donet, quo teste haec scripsi. Si dignaberis illi viam monstrare, quâ ad Themidosarcem compendiosè & sine ambagibus itur, summo & illum & amicos, quos in hâc Republic! habet virossùmmos, benesicio Tibi obstrinxeris. Li- [p. 699] beros tuos serenissimâ hâc anni tempestare ad nos mit tas velim. Scis, sine aure asslatu exstingui ignes, sine convidu & alloquiis amicitiam, eujus partem Aristoteles facit synbíôsin. [convictum] De Republica nihil scribam, postquam in Coloniensi conventu omnis publicae pacis spes sita esse multis videatur, at non mihi. Difficile quippe est, rapaces Aquilas, efferos Leones, & pugnaces Gallos conciliare. Summus Deus eonsilia haec dirigat ad Belgii, vel potius totius Europae tranquillitatem. Vale. 17 Maji, anno 1637.
DOlui & Tibi condolui vehementer, afflictissime Hugeni, ubi ad me tristissimum de uxoris tuae dilectissimae obitu nuncium perlatum fuit. Aphtis eam laborare intellexeram, & modò meliusculè habere, modo pejus, luctantibus inter se naturae & morbi viribus. Tandem praevaluit morbus, & de puerpera triumphavit fatalis necessitas. Crede, mî Hugeni, optimum illum esse rerum eventum, quem Deus probat. quidquid vult ille, nostrum quoque est velle. nec pium est, ea nolle, quae non vult nos nolle. acquiescendum nobis, quodcunque tandem moventi. quicquid à solo & summo Bono est, quid nisi bonum est? nos in praesens, ille longè in futurum prospicit, & rationes facti sui etiam aperit hinc, cum desierunt esse, qui ca- [p. 700] piant. Magna domus mundus est. ille paterfamilias, qui domum istam in duas partes dispescuit, aetheriam & elementarem. Has ordine inhabitari cupit, ita ut ab elementari in aetheriam transitio fiat; nec prius in hanc, quam in illâ longius breviusque steterimus. In elementari homines hominibus jungimur. In aetheriâ Deo & intelligentiis. Illa mortalitatis sedes est, haec immortalitatis. illa negociorum, haec otiorum: illa doloris non unius officina, haec gaudii statio tutissima. Est in eâdem tecum uxor domo, sed secessit in partem meliorem. cohabitas illi, & eodem quo illa tecto etiamnum tegeris. Extulisti illam è domo tuâ, quae privata est, sed non è publicâ, quae universorum est, quia ipsum Universum est. Habitant in diversis Aulae partibus, Principes & Principum conjuges. idem tibi jam contigisse cogita. Nec prohibitum illam adire voto, affectu, mente. Arctior animorum est conjunctio, quam corporum, & cogitatione amplecitur anima fortius, quidquid diligit vehementius. Qui peregrè abeunt, spe reditus solantur amicos. Abiit & illa, sed ut rediret & te videret, loco & statu beatiore. Nec mora erit longa. si ad aeternitatem respicias, cujus omne futurum est pars, jam rediit. Nectit illa quod praeteriit, & quod post venturum est praesenti, & durationum intervalla per fidem confundit. Si doles surreptam, nego surreptum quidquid oculis surripitur. tua est, quae tua nuper fuit, nec alterius esse vult aut potest, quae nunc quo- [p. 701] que meminit se tuam fuisse. Divortium thalami si fecit mors, non fecit omne. est conjugium divortii minime capax; hoc mentium est. harum copula irrupta est, & viget quam maximè inter disruptos. Ubi conjux conjugem videt, minus attentè illam cogitat: ubi non videt, oculis illam animi intuetur consideratius. magna & vehemens res est desiderium. occupat, quod non habet, tenet remota, & finitur absentis boni validâ persuasione. Si soli tibi esse insolitum est, venisti solus sine illa in mundum: vixisti sine illâ ante illam. quod factum saepius, hoc repetere durum tibi & molestum videtur? Nec solus es, qui matris exactissimae ectypa plurima habes, in quibus virtutum maternarum ideas agnoscis & simulachra. Haec contemplare, nec eris sine socià. modestia, cura, prudentia, fides, comitas, & quam primo nominasse debebam pietas, uxoris tuae fuerunt ídion kydos. [propria gloria.] Harum virtutum semina transfudit in liberos, qui cum adoleverint, renatam in illis conjugem tibi gratulaberis. At erepta est, inquies, liberis mater. at non pater. alterutrum eripi aliquando necessum fuit. cum simul eripi nolint fata, patrem concedi illis diutius aequissimum. Quod matris est, illa praestitit. prolem edidit, lactavit, nutrivit. Ad res magnas praeire, monitis, exemplis erigere nascentem juventutem, flectere luxuriantes animos, veri & recti callem monstrare ejus est, quem superstitem sinunt fata. Defuncta est illa partibus suis. Ubi illa & [p. 702] mater & nutrix desiit, tuum est incipere. Non vis perpetuo matrem esse, hoc est miseram. Ita enim judico, miserrimam esse matronarum vicem, & centum malis affligi sexum illum, quoad gignendis liberis vacat. Inter ista, dic sodes, cuperes illam immortalem esse? Expedivit illam clementia divina iis malis per gratiam, quibus illam expediverat per naturam. Tibi si decessit boni commodique nonnihil, illi accessit plurimum. quidquid lucrata est illa, tuo quoque in lucro deputa. Communis est conjugum felicitas, communis jacturae omnis & lucri sors. Quantum doles, quantum ingemiscis, tantum minus affici videris ejus inconcussà felicitate. Expertus didici, nullum esse sedando dolori potentius remedium, quam si rationum cumulo obruatur. Tecum disputa, & morti dic: rapuisti meam, sed & plures: rapuisti optimam, sed & plures: rapuisti intempestivè, sed & alias. rapuisti, sed necessitate. eripuisti mihi, ut Deo redderes: erripuisti liberis, ut Christo jungeres: eripuisti amicis, ut beatis mentibus insereres. Tibi dic: non est hic, nec debebat usque esse: fuit, quia fuisse hominis est. erit quod fuit, erit, qualis non fuit, quia gloriosior erit. Dic: uxorem amisi, sed quae me plurimorum liberorum fecit parentem: familiae & rei domesticae administram, quae, me curatore, in famulas transferri potest: thalami consortem, qui vixi sine thalamo: dolorum levamen, quos & levant argumenta: gaudii participem, quô jam solus fruar: [p. 703] vitae asseclam, sed quam mortalem scivi. amisi inopinatò; at praescire hoc non tantum potui, sed & debui. Hac aut simili mentis contentione castigabis primo, mox franges, tanem elides doloris vim, & de queruli amoris causa victor triumphabis. Haec pauca Tibi firmando scripsi, quem & natura satis fortem novi, & à sapientiae praeceptis abunde instructum. Si quae desint, post admissa in animum Christianae religionis solatia, Senecam adi & Epictetum. & illos si oculo vel mente leges, lugebis minus. Vale, virorum clarissime & cordatissime. Amstelod. 24 Maji, 1637.
NObilissime vir,
Accipe, sed mediis prognatum fluctibus Echo,
Hic, ubi se falsis Amstela miscet aquis.
Si Pindi mediis habitarem ruptibus, Echo
Quaesitis esset gratior illa tuis.
Non sylvas hic habitamus, non rupes & montes, ubi Echo aptius redditur, & repellitur fortius. Planities vasta urbem nostram cingit, & paludibus innatat, ut frustra Echum expectes, qualem reddit aut Petrarchae rupes, aut Cumarum saxa, aut Thessaliae valles. Clamavi tamen, ut potui, & visa est respondisse Echo non aliena à vidui hominis statu & conditione. Si minus seria dixi, cogita minus seria agere omnes istos quibus vacat cum lapidibus loqui, [p. 704] & trans flumina clamare, ut reclament stupidae & rigidae cautes. Socero negare carmen nefas credidi, tum ob illustre Dousarum nomen, tum ob virtutum tuarum memoriam. Viximus una, loquuti sumus una annos complures, cum ego privati professoris, tu auditoris partibus fungereris. Ubi Canicula à studiis & lectionibus otium mihi fecerit, amicos Ultrajectinos, & inter ilIos, te socerumque amplectar. Vale, Amstelod. 14 Iun. 1637.
MItto versiculos, quos petis, in Florae febrile fatum: quos si Heroum istorum versibus, quos in litteris tuis nominas, adjungere dignaberis, principibus quoque me Achivis permixtum agnoscam. Ut flos est, fortuna floris est; nec enim à re evanidâ constantiam precii exspectes. Facile fuit cuivis mercari merces istas quantovis pretio, quae sine precio haberi potuerunt. Utique crevit illud inter nondum dantes, & nondum accipientes, & didicere emptores illi, verum esse Philosophorum axioma: Non dari progressum in infinitum. Hunc furorem Oratione tua perstringis, ut sanes; sed non intelligent illi, quibus medico opus, nisi Latinam Belgicam fieri cures: nec enim dubito, quin & genium sit habitura, & salis multum perfricandae insaniae, quae jam epidémios [toti populo communis] erat. Redeant ad sanam [p. 705] mentem omnes non libellis aut orationibus, sed desperatione. Lucri spes postquam decollavit, sapiunt omnes, quia ista ira spes suasit dementiam. Vale, 16 Iun. 1637.
IN eo falleris, Vir clarissime, quod te hactenus mihi notum non fuisse scribas. Ita est. Vultum, quod sciam, hactenus non vidi. Sed indices erectioris animi, simul & ingenii notas plurimas vidi antehac. Quod si id es, quod animus est & melior tui portio, omnino novi Boyum. Accedit, quod te mihi totum aperuerit jampridem amplissimus Graswinckelius, elegantiae omnis secundissimum pectus. Is de candore tuo, doctrina, humanitate, & studiis eam tulit sententiam, ut te in optimorum censu habeamus ambo. Certè, ex quo legere coepi ea, quae subinde in lucem edidisti Epigrammata, desideravi propius tibi jungi & dextrae dextram jungere. Nam uti artium & disciplinarum est cognatio & vinculum, ita earundem cultores arctius jungi oportet. Tu praevenisti, & nullo meo merito provocatus Poëmata tua mihi inscribis, Zelandiae urbium encomia. Patria est, quam laudas, ut pietate te probes illi, quae vitam tibi & nascendi locum dedit. Ita laudas, ut non finxisse aut anxie quaesivisse laudis materiem, sed oblatam selegisse credaris. Exemplo me praeivisse scribis. at tu scribendi carminis [p. 706] regula praeis. Mihi satis est, ea in carmine conari, quae ab aliis praestari video. Animo meo, qui huic studio semper deditus fuit, obsequor, securus prorsus quorum judiciis surgam cadamve. Nec tamen amicorum de me humaniores voces superbe sperno, aut impense amo; ne videar aut nihil tribuere candide judicantibus, aut nimium ex adfectu vel amore mei pronunciantibus. Tibi plurimum me debere fateor, qui hunc nomini meo honorem habuisti, ut versibus tuis illud, tanquam Mecoenatis alicujus, aut Pollionis praefixeris. Quod si ego forem atavis editus regibus, essem praesidium & dulce decus tuum. Interea perge Themidi jungere Apollinem, & Romanum jus legesque ornare Romanis leporibus & Musis? ita illae minus erunt tetricae, & hae magis seriae. Dicitur Socrates sapientiam è coelo in domos familiasque deduxisse. Tu Poëticen è procelloso solo & coelo in amoenissimos saltus Haganos deducis, & fori strepitus laudabili castigas otio. Cogeris ad praescriptum clientis loqui, cum causas dicis. At cum Poëta es, tui juris es, nec ex praescripto loqueris. In foro à partibus stas, cum Poëta esse vis partes nescis & neuter es. In curiae atriis justitiam adspicis gladio terribilem. In Poëtarum atriis Apollinem intueris lyra amabilem. ut mihi videaris Jurisconsultus esse, cum prodesse vis; Poëta, cum delectare. Utrumque ut facias diu, faxit Deus Opt. Max. qui juris studia tibi secundet ad usum, poëseos [p. 707] ad lusum. Vale, vir doctissime & humanissime, & celeberrimum Graswinckelium, ubi occasio feret, officiose saluta. Amstelod. 3 Quinctil. 1637.
COgnatorum charissime,
Septimanae effluxerunt tres, ex quo me tertiana febris corripuit, non quidem exquisita, sed remissior. Ejus historia octo periodis decurrit, ut jam desierim febricitare: verum videtur natura victrix morbi reliquias febriles in utrumque pedem exonerasse, quos mira habe phlógôsis [inflammatio] cum pruritu intolerabili. Cum hoc mihi symptomate jam luctandum, & utendum topicis, quae pituitam bilemve acerrimam castigent. Interia laborare eadem febre cepit filiarum aliqua, quam exquisitissima tertiana exercet. Et jam sub Medicorum manu est, & venae sectionibus, purgationibusque excarnificatur. Morbus iste hic epidémios [communis] est, & per universam urbem in quasvis sine discrimine grassatur. Doleo & filiae tuae male esse. Accepi cum pectoris oppressione, & tussi vehementiore laborare. Si temperantiam horum malorum caussam arbitraris, falleris: ab aëris intemperie haec proficisci non negavero. Nihil vetat ejusdem mali causas esse plures. De Bredae obsidione optima auguramur. dispersae hosium copiae. Eae ut colligantur tempore [p. 708] opus. Gallus opportune satis in finibus Artesiae & Hannoniae populatur. Castris nostris de commeatu abunde & commode prospici poterit. Quod si major vis inde Federatos depellat, erit nobis in proxima receptui locus. Faxit Deus ut Patriae & bonorum votis respondeant tantarum rerum eventus. Vale. 24 Iul. 1637.
LEmma illud tuum, Ad Casparum Barlaeum laesae ob silentium amicitiae suspectum, expungo clarissime Honerde. Non arbitror laedi amicitiam silentio inter amicos dispares: quorum inferiori facile est superiorem nimiâ loquacitate offendere. Alia Senatoris, alia Professoris dignitas. Alias Curia, alias Schola curas postulat. Scribendum tibi, sed rarius, ne te videar minus prudenter uti. Crabrones istos, quos in litteris tuis designas, non metuo. Sum enim & ipse, cum libet, crabro. Advocent venenum omne in aculeos. Etiam tunc pugnatur, cum
Stipitibus duris agitut, sudibusve praeustis.
Verum jam ante in animum induxeram, iis qui in arenam hactenus prodierunt adversariis non respondere. Non vacat veterem cramben reponere, & supervacaneum puto instare convictis. Injuriam mihi fieri persuassimum habeo. Nullius mihi vel impietatis vel haereseos sum conscius. Cetera homo sum, & humani nihil à me alienum puto. Hac fiducia susque deque ha- [p. 709] beo lividas & atras voces, quas calumniandi studium livorque authoribus suis suggessere. Tecum sentio, vindictae speciem optimam esse contemptum. Maledicentiae vis, si spernatur, desaeviet brevi. Non impetrabunt adversarii, ut me ab amoenioribus studiis avocent. Malim tecum, malim cum Hugenio, aliisque philosophari, quam cum sacris noctuis luctari. Novum forte carminis argumentum suppeditabit nobis Auriacus. Bella ô, bella, horrida bella, & multo video spumantem sanguine Bredam. Faxit Deus Opt. Max. ut publicis votis respondeant successus. Malim Principem castra figere in Brabantia, quam in Flandria. Transmarinae expeditiones ex maris ventorumque pendent arbitrio. Quae terra suscipiuntur magis se consiliis humanis regi sinunt. Mitto Elegiam, nullo mihi labore natam. Scio te hac esca delectari. Videbis facile aequam mihi esse mentem, & non prorsus exaruisse veteres latices. Vale, Vir spectatissime, & clarissime. Si ita A.T. visum, lectionem Elegiae noli invidere nobilissimo Mylio, uti nec amplissimis Viris, Apollonio Schotto & Reigersbergio collegis tuis, quos à me plurima salute imparti. Amstelod. 24 Iul. 1637.
LItteras tuas exertissimâ manu accepi. Cum enim te videre liceat rarius, illas animi adfectusque tui in me indices videre perquam vo- [p. 710] lupe est. Fui non ita pridem Ultrajecti bis, nec substiti, abiturus ad Leccae ripam, ut viserem praedium D. de Iaersvelt, quo me invitaverat filius, itineris tunc una cum aliis comes. Altius memoria tui animo inhaeret, quam ut malevolorum hominum studiis odiisque evelli possit. Obitum cognati tui, Iosephi Vorstii ex animo doleo. Obiit coelebs, ut desiderium sui nec conjugi nec liberis relinquat. Vir fuit indolis optimae, erecti adhaec ingenii, & non minus exacti judicii. Non alia conditione, mi Bucheli, nascimur, quam ut moriamur, & cum omnes illa maneat ocyus serius, non est quod nos percellat vel amicissimorum mors. Me aliquot retro diebus exercuit tertiana, quae post septimam accessionem aegro valedixit. Cum hujus adhuc reliquiis luctor. Ubi firmiore ero valetudine, firmiorem erga te aliosque amicitiam exeram. Memini me non ita pridem in climactericum tuum annum versibus lusisse: illis jam plures addidit Numinis indulgentia; & sane, quod gratulor, aetati par es animi constantia, vigore, prudentia. Si corpori decedit suum robur, animus à ratione majus capit, tantoque se sentit erigi altius, quanto ad vitae terminum accedit propius. Versiculos hos lege, & in parte solatiorum habe. Scio enim gratissima tibi etiam illa esse, quae nobis per incuriam excidunt. Vale. Amsterlod. 25 Iul 1637.
[p. 711]
361. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Paulo ante ferias Caniculares corripuit me febris tertiana, quae tamen post accessiones aut paroxysmos octo desiit redire. Verum, cum humor peccans in pedes decubuisset, luctatus fui dies plurimos cum morbi reliquiis, ut vires pristinas pene, non tamen prorsus recuperaverim. Fui per dies aliquot in praedio cognatae D. Overbequii, quod Poelgeestam minorem vocant. Locus est vicinus plane aedibus Domini de Poelgeest. Illic sensi me non parum convaluisse ob aëris salubritatem, loci amoenitatem, Rheni & pratorum circumjacentium conspectum jucundissimum. Singulis Mundi partibus affudit Deus vim vivificam, qua vivimus, refocillamur, recreamur. Aliis tamen majorem: ut delectu opus sit, & Bajae praestent Minturnis paludibus. Quod de valetudine mea sollicitus sis, est hoc à tuo erga me amore, quem pluribus antehac indiciis ostendisti. Ego, licet jam scribam rarius, studiosissime de valetine tua & tuorum inquiro, si quando huc Hagiensium aliquis commeat. Te sospite & Reipub., & mihi, & bonis omnibus gratulor, quos non uno beneficio obnoxios habes. Scripseram amplissimo Honerdo, ut Nobilitati Tuae copiam faceret eorum, quae ipsius litteris versibusque provocatus rescripseram. Invitat me in Dioecesin Ul- [p. 712] trajectinam Dominus de Thienhoven. Sed quia seriae excurrunt, non statui eo ire. Cras Muydam abeo ad Satrapam Hoofdium, omnis elegantiae patrem. Doleo male esse Filio tuo, Gulelmopolis Gubernatori. Verum solet illud febrium genus, quas intermittentes vocant, esse periculi expers. Scripsi nuper versiculos in reditum Christophori Artisosky Brasiliae gubernatoris. nescio an videris. Addo & illa, quae in Tulparum fortunam lusi. Frater meus jam hic est, qui non semel salutem mihi tuo nomine denunciavit. Dignus est, quem ob probitatem, fidem, obsequium sui ament. Vale, Vir nobilissime, & praestantissime; Dominam vander Myle, filiam, generum meis verbis saluta, etiam filium Gubernatorem, cui ut valetudinem pristinam reddat Deus Opt. Max. serio & ex animo precor. Amstelod. 24 Aug. 1637.
GRatissimus mihi fuit litterarum tuarum & adspectus & contactus: sed flagellavit gaudium meum filii tui Gubernatoris Willemstadii adversa valetudo. Impetrabit, meo judicio, à victus ratione, quod à medicamentis vix poterit. Patriae universae, & Celsissimo Principi gratulor illustris victoriae laudem, publicis commodis conspicuam. Non defui meis partibus. Elapso die Lunae proximo Orationem hic habui panegyricam de Obsidione Bredana, qua tria [p. 713] haec exequor. Primo, comparationem instituo inter Principis nostri, & veterum Graecorum & Romanorum celebres obsidiones. Deinde Spinolae obsidionem cum hac nostra, quam multis nominibus illustriorem esse contendo. Tertio inter se comparo Bredam captam à Mauritio astu, à Frederico violento Marte. Hic illic in Hermannum Hugonem, scriptorem laudatissimum, incurro, & quas in Isabellam Spinolamque confert laudes ad Principem nostrum redire contendo. Acclamavit ille Isabellae, ut matri castrorum: ego Auriaco, ut patri castrorum. Acclamat ille lsabellae his verbis: Una mulier fecit consfusionem in domo Regis Nabuchodonosor. Acclamavi ego in Oratione mea Cellissimae Aemiliae: Una mulier vidit confusionem in domo Regis Hispaniarum. Ingressa est Isabella (illius verba sunt) urbem Catholicae religionis restauratrix: ingressus est urbem Auriacus Pontificiae reformator. Hermannus Hugo prodigia & portenta plurima narrat, quae obsidente Spinola accidisse memorat. Ego illi quatuordecim similis farinae miracula repono. Forte salivam tibi moveo, quam discutiet Orationis, quae jam sub praelo est, lectio. Vale. Amstelod. 23 Octob. 1637
NOn statueram tibi scribere, nobilissime Hugeni, nisi deditâ Bredâ, ut & laetior esset [p. 714] scribentis dictio & legentis lectio. Celsissimo Principi ac Patriae universae gratulor illustris victoriae laudem, gratulor tibi inter tot bellorum & castrorum incommoda incolumi. Expugnavit urbem Auriacus, quam Marchio Spinola ad deditionem compulit aliquot retro annis. Diversum utrique Duci consilium fuit, & vincendi modus valde dispar. Spinolae Iulii Caesaris institutum placuit, fame potius quam ferro urbem expugnandi. Auriaco Domitii Corbulonis, qui dolabrâ, hoc est, operibus hostem vincendum esse dicebat. Qui Auriaco placuit modus, majoris fuit animi, qui Spinolae majoris patientiae. Auriacum erexit fiducia aperto Marte vincendi; Spinolae timor suasit cunctationem & moram. Ille audenti, hic timenti similior. Alterius obsidio Numantiae ac Sagunthinae similis, alterius Carthaginis ac Alexiae. Auriaci obsidio minorum fuit impensarum, plurimum funerum. Spinolae minorum funerum, majorem impensarum. Spinolae, obsessis non minus, quam obsidentibus taedium attulit. Auriaci subita fuit & ad miraculum brevis. Alter cum viris pugnavit &c ad bellum admissis; alter cum famelicis potius stomachis. Hujus difficilis, ob brumam ad comportandum è longinquo commeatum difficilem. Illius difficilis, ob hostem animose pugnantem. Auriacus festinandum sibi rebatur, ob menses aestivos aptos quaquaversum auferendo bello. Spinola minus à mora sibi metuebat, ob hyemem & pluvios menses ineptos ad inseren- [p. 715] dam vim. Alter brumam duravit, alter aestatem: alter oportuno tempore bellum gessit, alter importuno; ut alterius obsidio magis pertinaciae affinis fuerit, alterius prudentiae. Auriacus obsidione coepta, & urbi institit à fronte, & hosti à tergo; Spinolae nec cum urbe negotium fuit, quia pugnare cavit, nec cum hoste, quem non nisi sero habuit. Spinola potentissimi Regis, Asiae, Africaeque Dominatoris opibus vicit. Nos nostro, hoc est, benevolorum civium succo. Ille, ut tutam redderet obsidionem, auxilia ex Germania advocare necesse habuit: nos solito milite tuti minore motu vicimus. Illi cum pluribus praesidiariis res fuit, sed contra quam volebant, otiosis. Nobis cum paucioribus, sed pugnantibus & fortiter resistentibus. Auriaco Patria sua obsidionem imperavit ut Civi, Respublica ut Duci. Spinolae peregrina tellus ut Duci quidem, sed alienigenae: ut alter pietatis motu, alter regia solum authoritate rem tantam aggressus fuerit. De his aliisque fusius disserit oratio nostra. Serius, quam volebam, excusa fuit, propter obitum uxoris Blaeuwii Typographi. Qui hactenus Panegyrica mea celsissimo Principi libens obtulisti, rogo, ut hunc quoque Panegyricum sermonem eidem submisse & reverenter offere non graveris. Quam ex se non meretur, à tuo contactu impetrabit gratiam. Vale, Vir nobilissime & clarissime, & tui amantissimum redama. Amstelod. 19 Nov. 1637.
[p. 716]
EX urbe nostra, Magnifice, praestantissimeque Hoofdi, aut potius orbe, si me sinas aliquid dicere hyperbolicôs, transiisti in oppidum, Batavi Principis fato, Velsii facinore, nec minus studiis tuis celebre. Ubi illi & publicae & privatae calamitatis invenere materiam, tu famae & immortalis gloriae multiplex paras argumentum. Eadem sedes autores illos habuit magnorum motuum, & te praeconem & testem. Illi horrenda facere ausi, tu scribere. Non minor laus est, res omni aevo victuras posteritati tradentis, quam eorum, per quos illae primum gestae sunt. Velsius Principem gladio sustulit, tu utrumque grandi calamo extulisti, & sepulta dudum protulisti in lucem. Ille quod fecit, minus laudabili ausu fecisse putandus est. Tu quod aggressus es, omnium applausu confecisti opus. Habitas in ea arce, quae spectaculum praebuit Batavis sortis Principum, & divinae tuae mentis: quae tanto Principum sorte felicior est, quanto ab istis casibus abesse gaudet longius. Quoties secessum tuum cogito, Musarum subeunt latebrae & diverticula. Quibus gradibus ad illum in dies ascendis, ascendis ad coelos & summa omnia propius. Illic tua Claros est, & Patara, & Phocis. Illic Phormiae tuae, & Tusculum, & nunquam bonis fatales Capreae. Coelestibus adsuescis, coelitibus vicinior, & dum terras ex [p. 717] alto despectas, supra illas animo erigeris. Illic positus nec sapis cum vulgo, nec loqueris. Oratione sublimi res sublimes aequas. Quae effaris magna, dicendo majora facis, quae exigua, magna. Quanquam exiguum nihil sit, quod tractare in animum iuduxisti maximus. Principes canis, ubi nullus Principum fulgor. Regum vitas describis, ubi Regiae majestatis ignota hactenus fuere & decora & imperia. Belli Belgici historiam contexis eo loco, qui tantarum rerum capax non est, ut major sis & eâ, quae te habet, arce, & rebus, quas fecundo toties pectore depromis. In otio tumultuaris, in pace praeliaris: vastitatem facis scriptor inter agrorum culturam. Federa publica nectis, ubi absunt Federati. Rumpis eadem ubi nullae sunt partes. Obsides urbes & capis, ubi nullus jam ab obsidente metus. Regis longius remoti iras & irarum causas narras, ubi irasci ob illas digne vix quisquam praeter te potest, qui ea omnia ad animum revocas altius, quae Reipub. nostrae olim incubuere gravius. De Albani dira severitate verba facis in lenitatis domicilio. Plectuntur capite optimates, caeduntur Belgae, exulant cives, ubi litteris tuis & libris mitescunt omnia & feritatem exuunt. Quam feliciter migrasti, celeberrime Hoofdi, ex urbe strepera in eruditi silentii & beatae tranquillitatis domum, ubi non Mercurio, sed Phoebo, non Divae Monetae, sed Palladi litas; ubi dum privata minus, ea magis curas, quae omnium interest scire. Mutas so- [p. 718] lum, & constas tibi. Mutas aërem, sed non quo in amicos ferris, affectum. Opulentis Amstelodamensium portis egrederis, & minus opulentas Muydae subis, ut & summae fortunae theatrum intueri te, sine morum noxa, posse ostendas, & minoris non adspernari. E domo tua in arcem transiisti, ut longius arceas, quae domi objiciebantur graviora agitanti impedimenta. Obis moenia tua & moenium ambulacra tacitus, ut mox Taciti tui praecepta efferas disertus. Flevo propinquior in ejus scriptoris intima admitteris, qui Romanorum satis flebilem Flevum, ejusque proxima notat. Vixisti pridem, ubi aliorum imperio vixisti civis. Jam vivis, ubi tuo imperio legibusque vivitur. Hic illas accipere non indignum te credidisti, illic dare dignum Satrapa & Praefecto putamus. Inter alitum voces & linguas, quae turres tuas circumsonant, humanam reformas, & dum illas pro oblectamento habes, Belgico idiomati & elegantiam & pristinum nitorem quaeris, & invenis. Vocibus prudentiam ubique, & rerum peritiam addis. Levia ingeniorum minus aestimas, & quotquot animi tantum delicias sectantur, & λόγων, [sermonum,] ut cum Euripide loquar, ἐυμορφίας [pulchritudines.] Ad Vechtam nunc sedes, nec minus doctrinae tuae radiis Amstelam & Yam cognata flumina illustras. Quas illi merces vehunt revehuntque precium à te non leve capiunt. Gaudet Typhis eo in portu explicare vela, ad cujus oram tragici poëmatis [p. 719] vela primus Batavorum explicuisti. Aedium raritatem supples non perituris ingenii tui monumentis. Et qui deest habitaculis civium tuorum decor, Musae tuae beneficio singulis confertur. Superbiunt villae te praeside, & humiles casae te Praetore praetoria ipsa lacessunt. Portarum custodes dum urbi, dum arci invigilant Batavi Apollinis securitati invigilant, & pro hostibus barbariem, ac recti ignorantiam exesse jubent. Prope exsuccas paludes eo doctrinae succo abundas, quo adolescit publica salus, ne desint praesidia, quibus illa, quibus Muyda, quibus domus tua aliquando insistat. Scribo haec, clarissime Vir, ut scribam, & horas fallam otio graves. Majoribus officiis tuum erga me adfectum probavisti. Ego meum erga te minoribus testari non possum, quam si rerum inopes epistolas mittam & canoras, ut ille vocat, nugas. Valetudinarium invisisti saepius, excepisti humaniter, & cordata erexisti oratione. Quid rependam? verba & voces, sed eas, quae te, quae humanitatem tuam, & singularem doctrinam, quae conjugis tuae matronae erectissimae officiosam erga me comitatem grato pectori aeternùm inscribent. Tibi, uxori, liberis, valetudinem solidam & diuturnam precor ab Illo, qui largiri illam solus in manu habet. Vale. Amstelod. 14 Maji, 1638.
[p. 720]
POstquam hic discessisti, dilectissime Vicoforti, discessi tecum. quae te naves, qui te currus hinc abduxere, unà abduxerunt me. Feci cum corpore divortium, & comitatus abeuntem, non fui ultra hic, si quod sum eâ parte aestimes, quâ se Anaxarchus Philosophus, & Socratici omnes homines censebant. Negant Sapientes animam dividuam esse. Ego te absente falsum hoc comperio: nec enim totus vivo, sed portiuncula mei, ex quo tu animae meae & praesidium, & dulce decus à nobis abivisti. Scis triplicem esse animae potentiam, eam, qua vivimus cum plantis; eam, qua sentimus, cum brutis,* & eam qua sapimus cum intellegentiis & divinis mentibus. Nulla harum jam integra mihi superest. Vivo languidius, quia tu vitae meae fomentum eras potentissimum, ac vultu, sermonibus, officiisque pluribus, quae referre non attinet, protrahebas dies minus subinde laetos, & afflatu tuo alebas vitalem flammulam. Diminutos quoque sensus sentio, quia quem videbam, audiebam coram; cujus dexterae jungebam dexteram perlubenter, nec videre jam, nec audire, nec tangere conceditur. Et cum animalium sit loco moveri, ego remoto Achate meo penè plantanimal sum, & spongiae similis adhaeresco tenacius domesticae rupi. Resecta est è ratione pars, quia tu bonae mentis argumenta objicie- [p. 721] bas indies, nec sinebas marcescere intellectus vim, qui dum te absente feriatur nimis, desiderio tui carpitur magis. Voluntas, quae omnium animae facultatum maxime est divina & materiae expers, vix jam sua, vix jam mea est. Periit illa, quâ te diligebam, amore, ut in scholis loquuntur, complacentiae, qui circa bonum praesens est. periit illa, quâ inter honestissimos te, ut non fictae & fucatae honestatis exemplar, amplexabar quotidie. Desii velle jucunditatis & elegantiae omnis patrem & arbitrum. Desii velle usibus publicis & amicorum natum, Gratiarum & Musarum corculum, in quo & antiquitatis studia veneramur, & quidquid inter nova sine affectatione excellit, stupemus. Adversus haec abitionis tuae incommoda remedium non aliud superest, quam ut absentem praesentem fingam. Est amicorum nexus inter loco dissitos, & coalescunt illi sejunctis maximè corporibus. Saepius opto, verum illud esse, quod Averroi verum videbatur: Unum esse omnium hominum intellectum, ut tuus meus sit, meus tuus. Saepius opto, veram esse illorum sententiam, qui corpus idem pluribus locis praesens esse contendunt, ob hoc solùm, ut tibi jungar propius. Saepius me recreat illa cogitatio, terras omnes, si cum extremo coeli margine compares, centrum esse, & quantitatis expers punctulum, ne ulla sensibili diametro secludamur. Saepius cogito avidius expeti, quibus ad tempus carere cogimur, & voto possideri longius [p. 722] remota. Occursat subinde illud, quod proverbio dici solet: amicus alter idem, ne si duo simus, sejungi nos ac dirimi possibile sit. Nec ignoras, mi Vicoforti, somnia fingere eos qui amant. quare ut solatia undique conquiram, fingo me Eurum esse, ut te sequar per nubila: vel Solem, ut quavis te diei parte intuear: vel Lunam, ne de nocte me fugias: vel Oceanum, ut navigantem insequar: vel Tritonem, ut valetudinis tuae nuncium quaquaversum ad amicos deferam. Quin sexus immemor fingo me Berecynthiam esse, ut dum per turritas urbes veheris, rerum tuarum sim conscius: vel Famam, quae non nisi vera, & fausta omnia de te nunciet. Cum Scepticorum placita volvo, cuperem illud cum ratione asseri, non magis te abiisse, quam non abiisse. Cum Peripateticorum, cuperem illud mihi probari, intellectum fieri illud, quod cogitat, ut quoties menti objiceris, ab eâ arctius tenearis, idem, quod ille est, factus. Cum Pythagoraeorum; vellem migrare animas etiam vivorum, ut ad tempus tu à meâ, ego à tua capiam Haecceitatem, aut, ut loquar Latinius, formam singularem. Sed desinam fingere paradoxa, & commentis indulgere. Redditus sum mihi, & divisam misere animulam sensi redintegrare, ubi de tuo in Galliam adventu sum factus certior. rediere ilicet vita, sensus, ratio. Maris & praedonum periculis, per Dei gratiam, subductus pedem jam incolumis fixisti in solo, ubi studiosissimos tui habes viros [p. 723] summos maximosque, qui operâ & consiliis tuis uti in felicitatis suae parte habent. Regem vides, quem justi amor Deo, & subditis Belgis nostris jungit. Ducem adis, qui Galliarum opibus, virtute suâ, stirpis avitae & tot tantisque majorum exemplis subnixus, labantem Germaniam novo Marte suffulcit, & salutare sidus, turbulento hoc imperii statu, pulsis afflictisque populis affulget. Nos hic absentem te prosequuti sumus & prosequimur indies animo, votis, precibus, etiam, ut festivè verum dicam, poculis. Inter tot salutes & faventium tibi omina, non potes non esse salvus & sospes. Non est locus morbis, ubi hos proscribunt publica vota. Interfui cum uxore tuâ, matronâ supra sexum sagaci erectâque, nuptiis filiae Pauli de Wilhem. Tuo (credas) strepuerunt nomine mensae: nec dubito, quin tinnierint tibi aures amicorum gratulationibus & benignis vocibus, quibus te non Fortunae reduci, sed Deo servatori, & tutori omnes & singuli commendavere. Vale, vir summe, & illustrissimum Legatum D. Grotium, aliosque mei amantes reverenter saluta, etiam amplissimum D. Iunium, ubi Rhenum trajeceris. Duci Wilmariensi opto, uti secuti nunc est, praeliis, bello pergat esse superior. Tua, fratresque omnes valent. Plurima te salute impertiunt Satrapa Muydensis, collega meus D. Vossius, Mostartius, & liberorum meorum tui observantissima turba. Amstelod. 16 Maji, 1638.
[p. 724]
DUm tu Gallias felici itinere peragras, Vicoforti praestantissime, nos hic amicis vacamus, & feriarum dies domi transigimus non infelici quiete. Fuimus Pentecostae festo Muydae, unà cum lectissimâ tuâ conjuge, & amplissimo viro D. Mostartio, quò nos evocaverat Satrapa Muydensis, vir demerendis bonis natus. Etenim anni tempestas ea est, quae occupatissimos à studiis avellere possit, & sibi totos vendicare. Illic cum essem, tibi absenti hos versiculos in convivas nostri hospitis inscripsi:
Tres sumus hîc Muydae, scriptor, tbi nupta, professor,
Expers ille suae conjugis, ille suae.
Nec patiens tibi nupta tui est. sine compare quisque
Ambulat & mediis solus inerrat agris.
It magno Leonora viro comes una, suisque
Hospitibus fato prosteriore praeit,
Illa tamen nostrae dantur solatia sorti:
Tres sine conjugibus, tres sine lite sumus.
Muydâ domum reversus nuptiis interfui amplissimi viri G. Bartolotti, una cum Collega meo clarissimo D. Vossio. Invitata quoque fuerat uxor tua, sed absentia sua fefellit expectationem sponsi, sponsaeque. Vis causam? non est illi plenum gaudium, te absente. Haec nuptialis scena, si fuisses hic, & spectatorem te habuisset & actorem. Nunc magis seria tibi cordi, dum Principibus, summisque Ducibus ad- [p. 725] suescis, quorum per Europam universam fama celebritasque maxima est. Profecto digniore sorte abes. Hic sponsis fruimur placidissimis, illic tu bellicosissimo Duce. Hic in Veneris arena castrisque stamus, illic tu in Bellonae circo & pulvere. Hic privata amicorum res agitur, illic publica Christiani orbis. Hic inter inermes convivas sedeo, illic tu inter armatos & cataphractos. Hic de expugnandâ virginitate agitur, illic de expugnandis urbibus & castris. Hic Hymen lenioris belli facem ventilat, illic Mavors asperioris & cruenti. Hic cythara, testudine, cantu animi mansuescunt, illic tympanorum, tubarumque strepitu & clangore ad ferociam excitantur. Illic morti praeluditur quotidianis praeliis, hic vitae quotidianis osculis. Ita dispare fato vivimus mortales, nec eadem ubique omnes agimus. Fama est, Wismarium Ducem,
Successus urgere suos, instare timenti,
quod de Caesare Dictatore cecinit Lucanus. Hâc via calcat iter laudum, atque ipsis caput inserit astris. Nos, licet longius positi, gratulamur victori & votis juvamus rerum lapsarum restitutorem. Nec quiescunt Federati Ordines, qui dum Ducis tui felicitatem in lucro deputant, novâ expeditione Hispaniarum Infantem terrent. Auriacus jam movit. prope Sylvam Ducis copiarum coitio est. conscribuntur naves vehendo militi. An in Brabantiam, an in Flandriam iturus sit Gubernator noster in incerto est. Gallorum exercitus duce Chastillonio [p. 726] Duynkerkam, ut ajunt, petit. ejus portum clausit Archithalassus Federatorum. Bella, ô bella, horrida bella. Sed Deo, & qui illi proximi sunt, Principibus haec relinquo. Comes Henricus Bergius desiit vivere, & victima esse odii Philippici. Te vivere & valere cupio, & semper quo te coelestis clementia duxerit, ire. Vale, amicorum ocelle. Salutant te amici omnes, & septenarius meus. Amstelod. 4 Iunii, 1638.
ADventum tuum, & uxoris tuae dilectissimae per dies hosce tristos avidè expectavi, verum remoram illi injectam ab inopinato conjugis morbo, ex litteris tuis illubenter accepi. Ita facile humanis consiliis intervenit casus aliquis, & quae proponimus facile mortales, vetat fieri moîra. [divina providentia.] Illud tamen gratioris fuit commatis, quod desaevisse aestum febrilem scribas, & fractam morbi vim inducias dare laboranti. Eam prorsus jam convaluisse spero, & eo esse valetudinis statu, ut excurrere tecum ad nos possit, quò promissa exsolvatis ambo. Omnis ille dies festus mihi erit, quo vos videre & amplecti licebit, etiamsi nefastus maximè fuerit. N.N. in Gallias abiit, & salvus trajecit, inde ad Vimariae Ducem profecturus, qui jam victor lapsas Germaniae res aliquà restituit, & Austriacorum vires accidendo, Gallis nobisque non leves rerum gerenda- [p. 727] rum occasionis subministrat. Donatus est N. à Rege ejus Ordinis insignibus, quem vocant S. Michaëlis. Nec petiit hos honores ambitiose, nec oblatos ultrò repudiare prudentiae credidit. Fuit elapsis proxime feriis Muydae unà cum amicis aliis, quo nos evocaverat Satrapa, vir in quo maximarum virtutum syllogen miror. Vale. 8 Iunii, 1638.
BInis te litteris à discessu tuo affatus sum, Vicoforti praestantissime, respondisti nondum. nec aegrè fero. scio pluribus tibi scribendum esse, & de rebus ejus argumenti, quod ad Philosophum non spectat. Et tamen toties te respondisse arbitror, quoties me uxoriis literis salvere jussisti. Ita perge. sufficit, si memoria mei curis tuis occupationibusque subinde intercurset. Sic me tecum equitare, navigare, ire, prandere, coenare, fingo. Soleo diebus Sabbathis quibus tabellarius Gallicus se exonerat, domi tuae esse, ut de te & valetudine tua reddar certior. ubi fausta omnia laetaque percepi, ridemus, gaudemus, plaudimus omnes, uxor, fratres affines, ego,
Amyclaeis velut exultabit arenis
Pastor, ad Idaeas Helenâ veniente carinas.
Sequanam, Ligerim, Rhodanum, Rhenum, & quae alia attinges flumina vel trajicies, pacata tibi & propitia optamus. Dignus es, cui ob- [p. 728] sequantur aquae minores, & Oceani filiae, qui Oceanum nuper conscendisti, ut terrarum Diis morem geras. Dignus es, cui montes, colles, rupes obviae sternant iter, quia nihil tam excelsum editumque, quod non modesta animi tui magnitudo transcendere possit. Dignus es, cui valles omnes & depressa famulentur, cui nihil tam humile & submissum, quod non virtutum tibi materiam uberem, & sublimioris curae suppeditet. Legisti olim odam istam Horatianam: Integer vitae &c. Istam jam tibi applica. Non eges custode, cujus valetudini invigilat custos temperantia. Non metuis tibi à latronibus, cui tutelare nomen est innocentia & probitas. Non opus jaculis, arcu, pharetrâ, qui pacis studia bellis praefers, nec justa ulla arbitraris, nisi quae pro aris & focis suscipi suadet imperatque necessitas. Comitem itineris (ita statuo) habes Amp. D. Junium, & in illo comites tres, doctrinam, prudentiam, comitatem. Haec postrema pro vehiculo est. Vectat te non semel equus veredus, ut celeritate caballi conficias iter, quod instituto jam absolvisti. modò tolutim incedis, & ad numerum colligis equi ungulas, ut non Principibus solum, sed & privatis lente festinandum elle tuo exemplo doceas. Ita te mi Vicoforti, securum tutumque praestant viae, comites, flumina, mare, montes. Caeterum publica quod attinet, non unius belli signum in Europaeo Orbe erexit Bellona. In arenam prodiere magni actores, Austriacus, Gallus, Suecus, Fe- [p. 729] derati. Austriacas non uno Duce & loco pugnat, non uno Suecus. Gallus alibi duce Chastillonio, alibi duce Wimario victor pugnat. Hic postquam captivos abduxit Caesareani exercitus Duces plurimos, urbes jam suas facit, & cladem Nortlinganam gloriosè ulciscitur. Non poterat Gallus certius vincere, quam per Germanum Principem, nec illustrius, quam per Saxonum domo natum, nec fortius, quam per illum, qui Austriacorum terror, & fatalis tempestas habetur. Hic Auriacus noster pergit aristeúein, [optimè rem gerere,] & grandibus ausis promovere res Federatorum. Exercitum navibus receptum secundo Vahali Bergas ad Zomam traduxit; partem ejus sub moderamine Guilielmi Nassovii in aggeres istos arcesque immisit, quae Wasiam tuentur. & jam fama est, quosdam ex iis expugnaras nobis accessisse. Illud certum, S. Mariae Castellum, quod aggeri Blockersdijck impositum est, à dicto Comite obsessum teneri. Timet sibi Antverpia, timet Hulsta. Illam expugnari posse vix mihi sit verisimile, & tamen habet paradoxa sua Imperator noster, & res maximas praeter omnium spem non iernel confecit. Gallus ad Fanum S. Audomari castra posuit, & moenibus instat. caesis aliquot Gallorum cohortibus urbi providit Hispanus à milite, pulvere tormentario & commeatu. Duynkerkam sollicitè tuetur, ne tot nostrorum spoliis famosâ urbe excidat. Nondum inclinationem fecit Mavors, suspenso adhuc [p. 730] belli eventu. ubi fecerit, gaudebo tecum aut dolebo. prius malim. Uti & hoc: Te valere & amplissium D. Junium salvere. Salutant te conjunx tua, fratres, affines, amici complures, & inter hos liberorum meorum tui studiosissima turba. Amstelod. 18 Iun. 1638.
QUibus hactenus supersedi, magnifice Hoofdi, jam stabo promissis. Scribam & quod non offertur ultrò, quaeram argumentum. Dicam aliquid de lite tuâ, de bello nostro, & studiis meis. Nascitur non rarò lis inter eos, quibus opes validae sunt, & qui de herciscunda familiae hereditate cogitant. Ideo Philosophis hoc nomine pax est; nec Hagam excurrere necesse habent, qui omnia sua secum portant. non male cum iis agitur, quibus Plutus forensis controversiae materiam subministrat parcius. Non opus Iudicibus aut Supremae aut Provincialis Curiae, quibus sors obtigit infra mediocritatem, liberorum numerus supra eandem. nec citantur illi, nec citant; causâ nec superiores nec inferiores sunt. Te, maxime Hoofdi, invitum scio pertrahi in rostra & forum, qui cum Musis tuis loqui domi mavis, quam coram Themide de rationibus accepti & expensi altercari. Sed his incommodis causae primum bonitatem, inde patientiae constans robur, denique spem facilioris à Curia pronunciati oppone. Bella no- [p. 731] stra quod attinet, infelici nuper Marte pugnavimus. Est sua judiciis & foro alea, est & bello, utriusque jactus casusque anceps. prioris fortunam experiris privatus, posterioris experimur omnes. Nec tamen in id discrimen adactae res, ut locus sit Lucani versibus:
Cadit alea fati,
Alterutrum mersura caput.
Novimus nullibi minus quam in bello respondere eventus. levissimo motu maxima coepta eludi, parvis momentis in spem metumque impelli animos videas. Invasit nostros Panicus terror, & in fugam se recepere non fugati. Haesit olim in Minturnis paludibus miles Romanus, noster in Flandricis aestuariis. Fatali ista ripa non semel malè stetimus. Dixerim penè cum Polydoro:
Heu fuge crudeleis terras, fuge littus iniquum.
Proverbio fertur: matrem timidi non flere. sed hac clade multae timidorum matres flent, sive captivos flere libeat, sive mortuos. Utinam per virtutem potius novissimum spiritum reddidissent, quam per ludibrium & contumelias hostium. Nunc nostrum est, quae inauspicatò acciderunt, consilio & prudentiâ flectere in melius. tristibus pares quoque nos esse oportet, nec unius praelii eventu pavescendum. Inter initia contra illos magis fuit, quos postremum respexit victoria. Mars communis nunc victum erigit, nunc adfligit victorem. Infirmi ingenii est, lapsu aliquo summae rei diffidere. [p. 732] fortes & strenui contra fortunam insistunt spei. Quare nec exaggerari velim calamitatem nostram, nec contemni. clades scire qui refugit suas, Gravat timorem. stulta dissimulatione remedia potius malorum differuntur, quam mala. Tribus magnis urbibus simul institit belli vis, Brisaco, Fano S. Audomari, & Antwerpiae, sed frustra. magnis ausis excidimus nos Gallusque federe promovimus parum. augurent alii alia. ego futurum spero, uti haec clades acuat nostrum fortitudinem, & quae fortitudinis cos est, iram. quasi in triumphum per Brabantiae urbes missi captivi discent posthac mortem praeferre ignominiosae captivitati. res secundae negligentiam ferè, adversae curam creant & vigilantiam. Nunquam populo Quiritium plus fuit animi; quam cum plus esset periculi & malorum. Sed de his satis, ne sutor ultra crepidam. Iam de studiis tria verba. Nobilissimo Realio scripsi Epitaphium, flagitantibus id amicis. Sed tot tantisque viri virtutibus non potui parem reperire orationem. Si quid minus placeat, aut frontem tibi corruget, mone & significa. Te suasore, mutabo quidvis. Vale, vir summe, & uxorem matronam spectatissimam, liberosque patris matrisque éktypa [expressas imagines] & generosum germen à me saluta. Amstelod. Iul. 1638.
[p. 733]
NUper in Gallias, è Galliis in Germaniam proficiscentem ad Ducem maximum, literis, animo, votis prosecuti sumus, Vicoforti praestantissime. Iam à Duce reducem indies expectamus, & in iis terris coram videre & amplecti desideramus, ubi charissima habes pignora, Creusam puta tuam, fratres, & intimae admissionis amicum. Illa menses, dies, horas absentis mariti magnâ supputat curâ: & si benè calculum posui, vellet momento confici posse & negotia tua & itinerum spacia. Aliter amor, aliter Peripatus philosophatur. ille longioris morae impatiens motum optat fieri in instanti: haec fieri posse pernegat. Nec dubito, quin & te Belgii tui & Belgarum capiat desiderium, ubi bellorum omnis vis desaeviit, & minore motu Mavors res suas agit. Post cladem Flandricam & frustrà tentatam Wasiam, nihil à nobis gestum illustre & laudabile, nihil ab hoste. Captivos nostros praeter militiae morem durius habet Infans Cardinalis, ut plurimi mutato sacramento sub Hispano jam mereant. nec dimissurus illos creditur, priusquam apta bello anni tempestas transierit. Exasperabitur hoc exemplo lmperator noster, & de clementia fortè suâ, ubi similis carus manebit hostem, nonnihil remittet. Obsidionem Fani S. Audomaro sacri solvit Gallus, minus, ut ajunt, gloriosè. maluit lentè vinci & circumveniri, quàm non vincere cito. [p. 734] Etiam Brisaco à commeatu & armis prospectum esse per Caesareanos constans fama est. In Insubribus Vercellas recepit Hispanus. Illud in tantâ malorum sylloge pro solatio iit, praedones Morinos in portubus suis contineri, ne grassari in inermes suo more possint. Summâ hoc agit sollicitudine Federatorum Archithalassus, ut navium, quae in Flandrico hic illic sunt littore, egressum prohibeat. nuper aliquot egressum parantes laudabili facinore, in arenas & brevia egit, ut securus jam naviget mercator & navita nostras. In Novo Orbe Comes Mauritius insulis aliquot, quae Portui omnium Sanctorum objacent, potitus est. Nec tamen spes est, futurum, ut Urbe ipsa potiatur, ob validum quo tenetur praesidium. Annonae penuriâ vinci eam citius posse autumant prudentiores, quam armis. Ex Orientali India appulere naves grandiores septem, opimis mercibus onustae. Hostem ubique invenit Hispanus vel militem nostrum vel mercatorem. bello atteritur, & mercatu. pugnat Respublica, pugnant privati, & quod publicis deest opibus, supplent civium ferè singuli. Goam Lusitanorum in Asiae finibus metropolim classe clausimus, ne se Olyssiponem recipiant galeata e naves. Felicius foris, quàm domi hac aestate pugnatum. non ubique pari nos vultu respicit fortuna. Illud audivisti, in Hispaniae portu naves aliquot onerarias in potestatem Ducis Condaei cessisse, magnamque insuper armorum vim. Ita alibi de Gallo trium- [p. 735] phat Hispanus, alibi de Hispano Gallus, & divisa belli sorte ambo gaudent, ambo dolent. Nobis feriae sunt ob Caniculae aestum, quae silere vult fessas profitentium linguas. Hoc tempore modò in Bamestrae agrum, modò Muydam, modò aliò me ad amicos recipio, ut ab his impetrem hilaritatis pabula, quae domi negantur. Vale vir summe & amicissime. Amstelod. 28 Iul. 1638.
INcipiam à gratiarum actione, magnifice clarissimeque Hoofdi, quam tuae ac uxoris tuae prolixae, penè dixeram profusae, humanitati debeo. Solent saxis marmoribusque inscribi magnorum virorum laudes & merita. Ego recentis tuae erga me benevolentiae & benignitatis encomia inscriberem iisdem, nisi animo illa inscripsissem, cujus cum immortalitate vivet in me aeternum, vigebitque recordatio tantarum virtutum. Haesi diutius apud vos, quam oportuit. Sed detinuit me suavissima consuetudo tot subeuntium in vicem amicorum; detinuit me candor tuus & inaffectata comitas; detinuit modulis suis, & non invita cantillatione Alcmariana Siren, aut ut magni Hugenii versibus loquar:
Almerii faxque Pharosque soli.
Cum Muydam irem, ibam ut essem laetior sereniorque. Cum isthic essem, factus sum Aëtes [p. 736] alter, & veluti recoctus visus mihi juvenescere. Domum reversus tot dierum felicitatem coepi castigare curis domesticis & studiis, cum quibus in gratiam redire perquam mihi difficile est.
Non semper idem floribus est honos
Vernus, neque uno Luna rubens nitet
Vultu.
Neque nos in illa suavitate & animorum diffusione semper esse expediat. Quare, reduxi me, & contraxi, contentus moderata sorte, quam Parca adsignavit. De Gelriae obsidione nihil certi constat. Haeret in confiniis Princeps cum copiis. In expectatione iterum tristium aut laetorum sumus. Praesidium Gelri intus validum habent, adhaec loci situs & vergens in Autumnum anni tempestas, difficilem reddent expugnationem. In Brasilia spes non levis nostros erigit, futurum ut urbe S. Salvatoris propediem potiantur. Sed haec aliaque ex fastis hebdomadalibus intellexisti, chartulis tam ficti pravique tenacibus, quam veri nunciis. Scripsissem heri, sed non licuit per interpellationes amicorum. Vale, Vir maxime cum uxore & liberis praestantissimis. Omnes saluta, & clarissimam Tesselam, amoenissimi ingenii matronam, non unius laetitiae datricem, discipulam meam suo tempore salvere meis verbis jube. Valete & vivite. Raptim Amstelod. 23 Aug. 1638.
[p. 737]
MAgnifice Hoofdi,
Iam ausim scribere Gelriam obsessam esse ab Auriaco. hactenus dubiis ad nos rumoribus ea de re perlatum fuit. Solet fama ea quae in votis habemus adseverare confidentius, & quae futura sunt in vulgus spargere praematurius. Hostis ad Venloam & Mosae ripam copias colligit, ut Potentissimorum Ordinum & Principis nostri coepta turbet. Ut se res dant, possent committi exercitus, & Cardinalis priore victoria audacior praelio potius experietur, quam ut propugnaculum istud eripi sibi sinat. De Duce Bernardo ea perscribuntur, quae audimus libentius. Ego victoriae momentum non ex caesorum & captivorum numero, sed ex successu aestimandum puto. Nisi Brisaco potiatur, non difficile erit Caesari jacturam istam resarcire. Scribit D. Vicofortius ex hostibus desideratos mille quingentos, totidem captos & vulneratos. Inter captivos tribuni sunt, & turmarum equestrium pedestriumque Duces plurimi. Belli ferè impedimenta omnia intercepta. Sed haec ex litteris Vicofortii intelliges plenius & planius. Regina mater Hagae est. Ejus in urbem hanc adventus in diem Mercurii aut Jovis expectatur. Redimicula & serta & corollas, aliaque ad spectacula requisita jam confecere matronae istae sorores, quae à piscibus patrium [p. 738] nomen deducunt. Carmen meum, quod Tibi aliisque placuit, minus arridet iis, quibus arridere debebat. Malint Amstelodamum paupertatis suae esse praeconem, quam magnificentiae & opum. Verum tueri me possum exemplo Iulii Caes. Scaligeri, qui in Urbium encomiis, singulas ad eundem modum loquentes introducit. Noti sunt versus ejus in Antverpiae laudem. Vellent DD. Coss. me aliquid scribere de Maximiliani corona, qua urbem hanc donavit. Sed longè petitum videtur hoc argumentum; nec convenientius praesenti rei excogitari posse puto, quam illud de Berecynthia. Vereor tamen ne in idem argumentum inciderint & alii, quos primùm adibit Medicea. Quidquid praeter illud Epigramma conor scribere, invitâ omne Minervâ scribitur, & prae illo displicet. Vale, vir summe, cum uxore liberisque. Amstelod. Raptim 28 Aug. 1638.
Literas tuas Basileâ ad me datas accepi, Vicoforti praestantissime, veteris tui & sinceri erga me affectus testes. Ternas à me accepisse te scribis, cum praeter illas miserim alteras & alteras. Scripsissem saepius, sed excussit non semel manu calamum adversa belli nostri fortuna. abstinui à tristibus, cum quae scriberem laetiora non suppeterent. adverso Marte nusquam non pugnavimus, nec favit hâc aestate coeptis exer- [p. 739] cituum Deus. ideo laborante publica fama silui privatus. Didicimus, proh dolor, malo nostro, Martem alium atque alium esse, nec victricem semper laurum suspendere Federatorum vertici. Ita eunt res humanae: castigantur subinde magni Principum successus suis calamitatibus, ne humanis praesidiis fidamus nimium. Interim gratulamur omnes felicibus ausis illustrissimi Ducis Vismariae, qui solus in Europeo orbe de Austriacis triumphat. Obsedimus nos Geldriam, sed superveniente ocyus hoste solvimus obsidionem, capto Principie Portugalliae filio. Venit in urbem hanc Regina Mater, Maria de Medicis, ipsis Calendis Septemb. ab amplissimo Senatu civibusque ea qua par est veneratione excepta. Obviam adventanti ivit equitum urbanorum turma, phaleratis equis decora & conspicua. Nec enim ad pugnam ibat aut bellum, sed ut dignis honoribus exciperetur augustissima magni Regis conjunx, trium Regum mater, è Caesaribus maternum, ex Etruriae Ducibus paternum genus ducens. Civium quotquot sunt signa & centuriae, in armis adesse jussae, intrantem prosecutae sunt. Exhibita spectacula plurima, erexti arcus triumphales, explosa per urbem tormenta, quae locis opportunis disposita illustrem clarumque adventum fecere. Inter spectacula Berecynthia fuit Deorum mater curru vecta, nec non collatio Coronae Caesareae, qua ex Maximiliani Imperatoris dono haec urbs gloriatur. Neptunus adhaec [p. 740] Nereidesque Reginae in aquis adventum gratulantes: Nuptiae insuper Henrici Quarti & Mediceae, aliaque plura quae longum foret recensere. Excepere eam rariore convivio Praefecti Societatis Indiae, quae ad Orientem mercatur. Pro ferculis fuere omnis generis aromata, quae Aurora mittit, quorum alia sapore, alia odore, alia colore, alia omnibus simul placere poterant. Ego inter alios hunc strepitum edidi brevi Epigrammate, quod augustissimae Reginae, magni Henrici conjugi, trium Regum matri, Caesarum & Etruscorum Ducum stemmate illustri inscribere ausus fui:
Qualis per Phrygias quondam Berecynthia portas
Vecta fuit, partu tot celebrata Deûm;
Ingredere auspiciis nostram felicibus Urbem,
Atque oculos per me fer, Medicea tuos.
Quos portus, quae tecta vides, turresque, ratesque,
Templaque, fortunae sunt monumenta meae.
Per terras fluctusque vagor, sua munera mundus
Mittit, & hic precio prostat uterque suo.
Caesaream felix, abavo donante, coronam
Et decus à vestro sanguine grande tuli.
Ad te praeteriti redeat nunc gratia facti,
Et non immemorem, maxima Neptis, habe.
Sic placui defensa tuo, Regina, marito,
Sic nato de Te Rege beata fruor.
Si majus genuisse Deos, Regesque, Ducesque
Iam Matri liceat tot placuisse Deûm.
Reditum tuum exspectamus omnes exerto collo. Noli diutius nos mulctare absentia tua. [p. 741] Non puto futurum, ut novis mandatis alio deflexas, priusquam domum veneris. Vocant te huc plurima tibi tuisque nota magis, quam mihi. Domi tuae omnia salva. Salutant te amici omnes, quos plurimos habes & tui studiosissimos. Vale, mi optime, mi fidissime. Et nil mihi rescribas, attamen ipse veni. Amstelod. 16 Sept. 1638.
NOn morabor tua tempora longa oratione, nam sponsus es, cui non vacat iis distrahi, quae procul absunt à sponsae gaudiis. Nuptias dignas te, dignas tuis virtutibus, summisque ingenii laudibus tibi gratulor, non minore aut minus sincero adfectu, quam tu amas amari à te dignissimam. Gratum mihi fuit hoc intelligere, atque hoc unum inter tot tristia fere laetum. Debetur Iurisconsulto conjux, cui conjugum & conjugii leges probe notae. Debetur Poëtae; cui amor Venusque saepius pro argumento est. Sed petis Epigramma in nuptias tuas, & ut impetres, meam in hoc officii genere facilitatem meis mihi versibus amice & suaviter objicis. Mitto disticha aliquot inter febris quartanae, quae me miserum habet, & glebae Amstelodamensi affigit, symptomata nata. Ab illa si vitium labemque contraxere, contraxerunt autem maximam, tu malo vati & jam insuper male habenti imputa. Vidi & legi poëma tuum [p. 742] de raptu Benjamitarum, arduum profecto & plenum majestatis. Peccatum in ordine. Nisi in Paradiso meo gesta praeirent tempore, tuo poëmati primae debebantur. In editione Cynismi velim attendi ad illa, quae correctione egere puravi. Scripsi amplissimo Catsio, quos versus & quomodo emendari cupiam. Iam vale, amicissime Boye, & sponsa tua felicissime fruere, cui ut clarissimi Iurisconsulti & vatis amores bene cedant, Deum obnixe rogo & precor. Magnifico viro, Blocklandia e Toparchae, socero tuo méllonti [futuro] plurimam meis verbis salutem dicere ne graveris. Salveant quoque viri amplissimi, mihique conjunctissimi D. Sebastianus Franco Consiliarius, & urbis Dordracenae Senator dignissimus Beverovicius. Raptim Amstelod. 6 Octob. 1638.
HIstoriam tuam Gelricam, celeberrime Pontane, laetis ac gratis animis exceptam esse à Gelriae Proceribus utique tibi gratulor. Digno profecto & honesto honorario prosecuti sunt labores tuos, si vera sunt quae ex amicis accepi; licet tantae industriae tamque consummato operi vix respondere possit publica liberalitas. Me quod attinet, non merui exemplar, quod mihi destinas, pro misso carmine. Exosculabor illud ubi miseris, & simul eruditionem tuam, & diffusa late scientiarum spatia [p. 743] tacitâ animi veneratione recolligam. Fuit hic Henrici Quarti Galliarum Regis conjunx, Maria de Medices, magnifice & splendide à Magistratu excepta. Hanc pompam & festivitates publicas brevi historia superiorum jussu conscripsi. Mittam, ubi praelum effugerit. Ab ejusdem Mediceae generosa humanitate fluxit, quod effigiem suam, cui pingendae sedentariam moram rarissime commodat, Ampp. Coss. promiserit. Haec ipsa jam imagini invictissimi Imperatoris Caroli V. Mariae proavunculi, Provinciarum Belgii olim Principi, lateri in Senatoria domo aeternae memoriae destinatur, cum hac mea subscriptione:
Sic ivit nostram grandis Medicea per urbem,
Sceptrorum mater suspicienda trium.
Vale, 10 Ianuar. 1639.
HEsternam vesperam inopinato tuo adventu laetiorem mihi reddidisti, nobilissime Hugeni. Totam noctem dormivi securus, quam alias cum morbo & domesticis curis soleo dividere. Solis officium videris mihi praestitisse, qui Fovet & Discutit: quod Ducis Alenzonii fuit symbolum. Redeunt ad te versus tui graves, pii, eruditi, qui sacro clarissimi scriptoris operi facem praeferent. Posui censuram, aut potius sententiam meam? dicam quod res est. In Epigrammate omnia sana sunt, argumentum, [p. 744] dictio, numeri, genius. In censore laborant & vacillant valetudinis & euexías [bonae habitudinis] momenta penè omnia: actiones, partes, spirituum vis, sanguis, aliaque. In carmine tuus es, & recto stant omnia talo. Censor nondum suus languet, dum divinae aurae particulam in societatem mali trahit febrile contagium. Utar tuis verbis: Summa tua manus hic quasi prima fuit. Merum manna fundis, panem Coeli & Parnassi. Coeli, quia pia loqueris, sanctitatis rore tinctos sensus effaris. Parnassi, quia poëticè illos ipsos effers, & Apollinem Musasque ea phrasi loqui facis, quam olim in mediâ Phocide ignoraverunt. Totus sacer es & minime plenus. Sudavit hic non minus pietas tua, quam in grandi opere magni Heynsiadae. Hoc est, mî Hugeni, convenientia scribere & apta têi hypothései, [argumento,] non delphinum appingere sylvis, aut fluctibus aprum. Valde apposite precaris, ne Zoili leonis ungues sentiat hic Daniel, plurium enim judicia experietur. Sed tutus est varia eruditione, & praesertim Graeca Aegide hic Palladis alumnus. Et si bene calculum posui, non patietur se in speluncam Leonum vel à Regibus, hoc est doctorum principibus, detrudi, sed causam dicet teste die & sole. Nec desunt huic Danieli ungues, quibus se Leonum unguibus opponat, ut citius Samsonem futurum putem aut Herculem, leonum domitorem, quam Danieli isti similem, qui non nisi divina ope protegi potuit. Vale, vir maxi- [p. 745] me, & Barlaeum tuum constanter, ut facis, ama. Nobilissimos Dominos Mylium, Thienhovium, & Catsium, ubi occasio feret, saluta. Raptim Amstelod. 20 Ian. 1639.
PEdem unum in cymba Charontis habui, nobilissime Vicoforti, amicorum ocelle, è qua me praeter spem retraxit divina clementia. Adeò me per quadrimestre afflixit & attrivit, gravissimis paroxysmis, pertinax quartana, ut fractis omnino viribus, plurium judicio deploratae fuerim salutis. Sed erexit me inter febres & febrium symptomata & liberorum amor, à quibus avelli durum parenti videbatur, & perpetua tui memoria. Putabam enim injuriam mihi fieri à fatis, si ante tuum reditum hinc migrarem. Etenim longa tua absentia non solum conjugem tuam dilectissimam & fratres germanos mulctas, sed & me, qui pro adoptivo fratre haberi possum & cupio. Vide quales quantasque ex amicitia nostra colligam conclusiones. Scripsissem N.T. saepius, sed lectulo diu affixus non fui par solitis officiis. Senas ad te dedi litteras; an omnes in manus tuas pervenerint, utique nescio. Nunc immunis à febre per Dei gratiam tibi litterulis meis iterum obstrepo. Aegrum adhuc & languidum traho corpusculum, ut non nisi tremula manu haec ipsa scribam. Nondum progredior foras ob frigus & metum recidivae. Gaudium ob ca- [p. 746] ptam, post longam molestissimamque obsidionem, Brisacum, non Germanos solum & Gallos victores, sed & longius positos Batavos affecit, & inter hos me quoque, qui gratulabar N.T. ea te tempestate & rerum facie, Ducem maximum accessisse, qua virtuti ejus felicior fortuna respondit. Ingenti se gloria involvit, & totius Europae applausum meruit, ut qui solus hac aestate belli famam cum laude sustinuit, & toties de hostibus suis triumphavit, idque exigua militum manu, qua potiores numero Austriacos exercitus contudit, fugavit, vicit, tandemque invidiam urbem inter tot discrimina, post tot hostiles insultus, media bruma ad deditionem compulerit. Te, mi Vicoforti, tantae victoriae testem & nuncium ad Galliarum Regem ab addictissimo tibi Duce missum lubens intellexi. Haec legatio uti tibi tuisque gloriosa est, ita, si bene calculum posui, honestis quoque te commodis beabit. Inter Musas & elegantiora studia enutritus prosecutus es Aquilas, belli praemia, & pacis Phoebique alumnus turbulenti Martis opima spolia suspendisti in templis. Quantum mutatus ab illo, qui mecum familiarius deambulare, & de studiis sermones habere solebas. Obiit ante sex hebdomadas Academiae Leydensis grande decus & lumen D. Petrus Cunaeus, cognatus meus, ex febre, quae in Zelandia ipsum corripuit, & jam valetudini pene restitutum recollectis viribus exstinxit. Uxor simili febre correpta, & moerore contabescens [p. 747] hesterno hesterno die mariti manes comitata fuit, & ingens sui desiderium apud quinam prolem reliquit. Inter haec amicorum meorum funera, parum abest, quin & ipse funus fiam. Scripsi historiam publicae gratulationis, qua serenissimam Reginam, Mariam de Medices, excepere Senatus propulusque Amstelodamensis. Ea sumptibus publicis, cum imaginibus & iconibus, apud Blaeuwium excusa jam jam lucem videbit. Exemplaria aliquot vestita magnifice in Angliam abeunt. Nec dubito, quin in Galliam quoque ad Regem & Cardinalem missuri sint Coss. nostri. Ego exemplar N.T. & illustrissimo D. Grotio mittam. Opusculum hoc invita Minerva, & gliscente indies febrili aestu scripsi, hoc est minus serenus. Itaque veniam dabis, si Reginae causam & honores, minus erecta & sublimi dictione exequar. Scripsi rogatu eorum, quorum postulata sunt imperia. Vale, vir dilectissime, ac Barlaeum tuum, dum isthic es, eorum favori insinua, quos humaniorum artium novisti esse praesidia & solatia. Amstelod. 20 Ianuar. 1639.
378. ADRIANO PLOOSIO AB AMSTEL. |
NObilisime vir, Patriae nostrae publicum, & litteratorum privatum decus. Tota hac aestate elapsa nihil ad te litterarum dedi, nihil etiam hac [p. 748] hyeme. Aestas, quae laetitiae mihi argumenta suppeditare solebat, tristibus tragicisque bellorum motibus funesta nobis fuit & seralis. Primum infelicius pugnavimus ad Scaldis ripam, mox cum Sicambris. Clade nostrorum dolui, nec concoquere potui, nostra magis negligentia vecordiaque vicisse hostem, quam virtute sua. Levissimo motu magna coepta eludi videmus, parvisque momentis in spem metumque impelli animos. Ea res mihi scribendi matetiam subduxit, & animum pene expectoravit, ut officia, quae amicis & praeclare de me meritis viris debebam, intermiserim. Per hyemem vero, ob adversam valetudinem. Ex amplissimo viro D. Petitio cognovi filium tuum secundo genitum, magnae exspectationis juvenem satis concessisse in Galliis. Solatia vis suppeditem? ea à moriendi necessitate, à divinae providentiae arcanis consiliis, à resurredionis spe, à vitae hujus incommodis & taedio peti solere, non ignoras. Faxit Deus, ut quae cum morte in illo exstimata sunt magnarum virtutum semina, in aliis filiis resurgant, & ad maturam frugem adolescant. Vale. Amstelod. 1639.
REverende, doctissimeque senex,
Nescio an congruum tibi mittam munusculum, cum Mediceam Hospitem mitto: nempe discursus ludicri & festivitatis, ac pom- [p. 749] pae triumphalis apparatus omnis ad te venit, una cum imaginibus & iconibus, quae caligantibus tibi prae lenio oculis graves fortasse erunt & molestae. Debebam res sacras tibi mittere potius, & sermones legales vel Euangelicos, eaque verba apud te loqui, quae senectutem Christianis solatiis suffulciunt, & fatiscentes aetate annos divinis meditationibus erigunt. Scio te talia meditari & scribere, & animae tuae medicinam petere à caelestibus eloquiis. Anhelat illa ad Deum, & Servatori suo Christo propius jungi desiderat. Quare dum moratur hic & adventum suum differt, tu orationibus piis & sanctis migrationis tuae ex hoc vitae curriculo moras lenis, & aevi hujus acerba edulcas Christianae pacis monitis solatiisque. Quae cum ita se habeant, illud rogo, ne haec mea legas, nisi quando spiritus tristior egebit aliquo jucundiore diverticulo. Non est Deus voluptatis honestae hostis, cui totum hunc Orbem & mille in eo modos aperuit. Et si Reges Reginasque suae in terris potestatis gloriaeque participes esse voluit, non erit à virtute & pietate alienum ea legere, quae in gratiam Majestatis Regia S. P.Q. Amstelodamensis fecit, & publice visenda exposuit. Scio etiam non esse tibi morosam senectute, nec adspernari te subinde minus tetricas voces amicorum. Ideo audeo benevolentiae tuae hasce paginas inscribere, ne memoriam pristinae tuae erga me benevolentiae & humanitatis exolevisse credas. Lege, & quae di- [p. 750] plicent, uti catapotia solent nauseantes pueri, exspue. Vald. Amstelod. 1639.
LIterae tuae, nobilissime Hugeni, ipso aequinoctio verno scriptae, mihi traditae sunt sole aequinoctium egresso. Nec enim ea parte coeli, quà se mutuo decussant magni circuli & crucifigitur Phoebeia lampas, morari diu amat. Non poteras commodiore anni tempestate tam praeclara scripsisse, nec ego tam chara ingenii tui pignora accepisse. Scripsisti aequinoctio ea, quibus aequaris clarissimis seculi nostri scriptoribus. Scripsisti aequinoctio, quae noctem omnem & tenebras fastidiunt. Scripsisti aequinoctio, quae rapta in sublimia, in Cancri chelas, & eccentrici Solaris evectissimum Zenith, mentis tuae solstitium arguunt. Aequinoctio Sol omnibus mundi populis lucem & tenebras pari mensura dividit. Hoc ipso, tu Zulecheme, & luctus tui, quem tenebras voco, conscia mihi mittis carmina; & simul solatiorum tuorum, quae lucem interpretor, luculentos thesauros. Aequinoctio Sol veterem annum orditur. Tu hoc ipso tempore veterem amicitiae telam retexis, missis ad me eruditissimae epistolae ac optimi poëmatis radiis. Aequinoctio reficit Sol, quos afflixerat tristior bruma. Me, quem maligna pertinaxque febris attrivit per hyemem, tu literarum tuarum verno tepore refocillas, & mortis um- [p. 751] brae subductum huic ipsi aequinoctio fovendum reddis. Ascendit altius cum Ariete Sol, & tu cum Phoebo & Pallade. Piscium madorem frigusque effugit idem; & tu in stellas cum Stella tua abreptus pituitae frigorisque pessimam krâsin. [temperiem] Aequinoctio verno creatum mundum plurium sententia est: & illo tu me censorem mundissimorum tuorum carminum creas. Tunc inter tot creaturarum exercitiis creatae stellae. Nec alia tu anni parte Stellam tuam, sidus tuum, coelo locas. Sol caloris tunc incrementa capit, & tu novas validasque in carmina vires. Ille renasci mundo videtur, & Tu poëtarum ordini. Aequinoctio Sol se medium inter Austrum & Septentrionem dividit, & tu hoc ipso die inter aulae & aulicorum officia medius incedis. Inter Arietem & Taurum cornupetas gyros suos jam conficit Titan. Tu hoc ipso tempore bella, quae inter cornupetas Principes vigent, militem ex hybernis evocando promoves. Non poteram ego aptiore sidere illa tua de Susannae sidere accipere & legere; quàm quo medius inter decidentiae & convalescentiae (ut cum Medicis loquar) statum versor, uti Sol inter adscensus sui & descensus hemisphaerium. Sed ut cum Phoebo aequinoctio exeam; quam tu es mi Hugeni, rigidus nominum tuorum expunctor. Si sic rationes suas subducerent mercatores nostri, non frangerent rem, nec necesse haberet Horatii Damasippus operam sapientiae studiis navare, post opum [p. 752] suarum insigne naufragium. Non vis quicquam mihi debere. Pro carmine carmen, pro epistola epistolas, pro libro libros poëmatum tuorum remittis, opera elaborata, seria, vitae mortisque piè eruditae paradigmata. Et haec tu pro modestia tua paleam vocas & festucam Praetoris, & ea deprecias, quae ut maxima admiramur. Qui stuporem aliorum animis inducit luctus, tuo facundiam extorsit. Qui enkekomménois rhêmasi, sive tertiatis verbis loquitur dolor, te ore rotundo loquentem facit. Egeritur tot linguarum, quas calles, praesidio moeror, quem lachrymae in aliis explent. Nec debebat una lingua praefica esse matris, tot virtutibus praeditae. Graeca, Latina, Itala, Belgica, Gallica, mascularum gentium idiomate cani à te meruit, tot masculorum marium parens. Et horum schediasmatum, ut vocas, me censorem esse cupis, qui censurae talis officio aliorum censuram incurrerem. Non opus censore, ubi ad amussim & normam omnia exacta. Et quis ille tuas calamus? qui & Martem ciet & Musas, qui militem conscribit & imbelles versiculos ordinat, ad caedes evocat cohortes & ad otia Phoebum. Dura loqueris & mollia, horrenda scribis & flenda, publica & domestica, Bellonae jussa & Palladis. Opera in dies praescribis tibi & virtutum exemplo praeis omnibus. Pharos es & cynosura & Helice, quam ut ducem recti sequi habemus. Velut Ariadnae filo, vitae huius labyrintho et erroribus nos expedis. Maxime Hugeni, talia scribendo [p. 753] patriam universam & quotquot pietatis ac doctrinae sunt amantes, tibi devincis, & debendi reos habes, quotquot animas suas coelo devovent. Redeunt ad Te Iambi tui diserti, faciles, eruditi, pii fulgebit illis Stella tua inter coelites & nos inferos. Donas famae immortalitate, quam vitae beatioris immortalitate donavit creator Deus. Ad istam tuam Stellam ut serus accedas, neve te nostris vitiis iniquum ocyor aura tollat, faxit idem. Vale, nobilissime, clarissime & amicissimee Hugeni, & valetudinis meae earn esse rationem crede, ut lectionibus publicis sufficiam, aut scribendo carmini vel epistolae, sed non palaestrae, non curriculo, non caestui, non disco. Amstelod. 26 Mart. 1639.
AMplissime Boreli,
Ex morbo per Dei gratiam convalescens, cepi cum Musis in gratiam redire. Primitias valetudinis Amplitudini Tuae consecro: qui enim laborantem non semel invisere, qui Christianis solatiis, & vocibus iniuper boni ominis erexisti languescentem, fructum jam aliquem refeci (si modo fructus dici possit officiosa Poëtae loquacitas) humanitatis tuae & officiorum, quae immerito praestitisti. Utinam in me dignum aliquid, tuisque virtutibus aptum reperire posiim, quod devinciendo Tibi conveniens sit. Ab his bonis licet imparatus, testabor gra- [p. 754] titudinem solâ tuorum erga me meritorum confessione, & quae meae sunt facultatis explicabo in Te, qui optimae ac benevolae voluntatis documentis pluribus me praevenisti, nec cessas eos mihi conciliare, in quorum manu privatorum positae sunt fortunae. Nihil dicam ultra, ne videar currenti calcar addere, & tuo in me adfectui movere controversiam. Pauculos hosce jambos lege, & benigne interpretare. Aliis alia largitus est Deus, mihi pauperis Camoenae tenuem spiritum indulsit. Vale, cordatissime Boreli, & sine ut in amicorum Tuorum coetu nomen quoque meum inveniam. Amstelod. 4 Non. Apr. 1639.
NObilissime Hoofdi,
Hoc epitheto Te compellant intus litterae meae, alio foris. Scio nobilitatis & quidem equestris insignia Tibi collata esse à Christianissimo Rege, ideo nobilissimum virtutibus & regali suffragio alloquor. Sed cum litterae hujus rei testes, una cum pendulo Michaële & Dracone nondum, quod sciam, in manus tuas pervenerint, nolui huic epistolae recentem, ac insolitam summae dignitatis appellationem foris inscribere. Ubi fidem rei fecerit manus regia, isto mihi & amicis omnibus nomine compellaberis, magna fiducia & propensissimo adfectu. Pluribus iste honos splendorem adfert minus suâ luce splendidis. Quin gravis est iis [p. 755] Dominis, quibus fortunae magis felicitate obtingit, quam suo aut suorum merito. A te ordo equestris splendorem capit; nec gravis hic est viro, ob eruditionis, facundiae, muneris, & parentum, suaque erga Patriam & Rempublicam merita illustri.* Accedit, quod Galliam universam & maximi Regis Henrici IV manes Tibi singulari scripto devinxeris, & immortali famae donaveris Borboniae domus bellicosissimum Principem. Non fecit Te nobilem Gallia, sed declaravit. Fuisti dudum opere & studiis, quod nunc es Augustissimi Regis Lodovici testimonio. Mihi verò, Vir dignissime, tanto nobilior crederis, quanto pulchrius est, parari nobilem, quam creari:
perit omnis in illo
Gentis honos, cujus laus est in origine solâ.
ait ad Pisonem Naso. Inito inter Franciscum I. Galliarum, & Henricum VIII Angliae regem federe, Franciscus in Equitum aureae periscelidis ordinem receptus est, Henricus in ordinem D. Michaëlis. Ut jam honoris hujus titulum communem habeas cum Regibus. Ita dum in aliis generis fulgor desinit, à Te incipit. Unum peto, ut qui extra conditionem poneris civilis ac popularis fortunae, amicos tamen & inter hos me, cultorem nominis tui ac virtutum serium, prioris fortunae cancellis includas, & amare pergas ob candorem & literarum studia, qui N.T. ex animo hoc adblandientis purpurae lenocinium gratulatur. Vide, quam captem, [p. 756] mî Hoofdi, tibi scribendi occasionem. Dum nihil agunt Reges, Infantes, Celsitudines, Duces, in amicorum sortem & felicitatem privatam diffundo sermonem. Quem in adversâ valetudine sensi fidum, & in omne, quod aegro praestari potest, officium pronum; jam prosperiore valetudine Dei fruens* beneficio, affari amo verbis non, ut ante, tertiatis, aut, ut Graeci vocant, enkekomménois. Cognatus tuus nobilissimus D. Vicofortius è Westphalis salvus sospesque domum rediit. Hamburgo visendae sororis causa venit soror uxoris D. Vicofortii. Arcem tuam Muydamque, superbi Ilii minus aemulam, ante abitum suum cum amicis videre cupit & gessit. Clarissimus Vossius collega meus, postquam febre tertiana ipsum expediit Deus & medicina, colico dolore miserè excruciatus fuit. Ab hoc immunis calculo renum laborare coepit, tot eruditarum animarum domestico tortore. Iam meliusculè, per Dei gratiam, habet, & cum libris rediit in gratiam. In Daniam moderandis ac mitigandis, quae exigit Septentrionis necessitas, vectigalibus abibit non Consul Bickerus, uti opinio fuit, sed amplissimus D. Albertus Conradi Burch, & Abelus Coenders Groeninganus. Princeps Auriacus exercitum propediem educet. Eduxit, aut in procinctu est ut educat, Galliarum Rex. Infans Cardinalis castra movisse creditur. Bella, ô, bella horrida bella! Dux Wimariae sub communibus Galliae Germaniaeque signis, [p. 757] Banierius sub Sueonum Leone feliciter adhuc militant, non invito me, nec Te invidente. Vale, Vir nobilissime, ac doctissime, & D. Hoofdiam filiasque, & filiolum honoris novi consortes ac haeredes à me saluta. Amstelod. 18 Maji, 1639.
PRaestantissime Helmonde,
Silui diu, quia loqui, nedum scribere vetuit pertinax quartana, quae debita amicis officia malo more interrupit. Iam per Dei gratiam mihi restitutus, restituor tibi, restituor Musis, restituor Scholae. Cum Lugdunum abires ad erectioris doctrinae celebre forum, prosecutus sum te litteris meis, & ultrò properanti monitis suavibus subdidi stimulum. Nunc è carceribus Iurisprudentiae missus stas in meta, ubi palma decernitur victoribus. Eruditionis tuae ac virtutum praemia exspectas; nec fallet vota tua Senatus Academicus, tantarum rerum judex arbiterque. Tempus fuit, cum vix praetextam exutus ex ore meo penderes, Aristoteli & sapiantiae horas tuas locares, rationalem, naturalem, moralem Philosophiam omninò animo comprenderes omnis discipinae capaci. Postea in Themidis adyta admissus, veteris aevi jura perlustrasti, per Imperatores, Instituta, Digesta, Codicem, Novellas cupidam veri mentem circumduxisti iis progessibus, ut jam de pileo [p. 758] cogitet & modesta tua ambitio, & Iustitia ipsa, quae suum cuique, etiam honorum insignia, distribuit. Dum ergo in procinctu es, ut publicè tibi applaudat Arausionum Schola, urbs tibi patria, consanguinei omnes, & amicorum quisque, nolui silentio solus in te peccare. Testis ero, quamvis fortè absens, tui & laboris & honoris. Versiculos lusi in futurae promotionis publica insignia, tum ut animos tibi addam ad alta omnia contendenti, tum ut mei erga te tuosque affectus leve hoc documentum seponam, in id tempus, cum tempestivum erit illud depromi & legi. Vale, Iuvenis praestantissime & amicorum ocelle. Deus Opt. Max. ingenio tuo robur, doctrinae incrementa, modestiae, humanitati, & in me praeceptorem amori vim largiatur. Amstelod. pridie Non. Iun. 1639.
NObilissime Vicoforti,
Sto ad Rheni ripam, inter Romanorum castra & arces: illud saepe cogitans, non minus regnis imperiisque, quam fluminibus sua esse divergia. Non idem ubique, qui fuit olim, Rheno est alveus, nec eadem hic imperii facies, quae fuit sub Quiritium Imperatoribus. Ignota jam hic Romanorum nomina, & cum fluviis retracta & accisa, imò abolita illorum potestas dominiumque. Tenemus Ordinum titulo eas terras, quas alio possedit Latium. Fruor hic eo [p. 759] aëre, qui sereniori menti convenit, & nebulas animi discutit, & quidquid torpidum est ac segne & remissum erigit, excitatque. Fui Hagae-Comitis, ubi, absente Domino, lustravi aedes Hugenii mei, ad Vitruvii leges exstructas. Vidi atria quadrata, gradus conscendi laxos commodosque, sphaeras adhaec quatuor sumariis altè impositas, quibus fumum suum aulae exprobrat industrius conditor. Vidi hortum, ob loci situm, in triangulum malè coactum, equorum etiam stationem, cellas promas & condas Cereris ac Bacchi, Museum eruditae pueritiae sacrum, quibus visis dicebam mecum:
Haec sunt Nassovii bene nata palatia Scribae
Fultaque non unâ nobilitate domus.
Digere, Vitruvi, lapides & saxa; perennem
Quod facit hanc, in se maximus Hospes habet.
Etiam, cum isthic essem, conspexi surgentia culmina Comitis Mauritii, qui dum in Occidente militat, in Septentrione aedificat, & gloriae suae commodisque receptaculum parat illustre. Praetorium Principis, quod Ryswici est, vidi attonitus, & Arausionensis magnificentiae monumentum grande oculis usurpavi. Respondet sumptibus opus, & operi sumptus, quae virtutis istius prima & ultima lex est. Hinc digressus Lugdunum Batavorum, veterem Musarum mearum sedem, viros doctos compellavi, non unius illos indolis & genii. Exceptus fui magno apparatu à generosissimo D. Barone Kinsky, qui [p. 760] in valetudinem tuam inquisivit studiosius. Volebat me prandi sui consortem, sed cum dentes addixissem alteri. dolui non posse me iisdem maxillis apud plures edere. Iam apud magnificum virum D. Schonckium versor, ubi cum arboribus &. plantis incrementa capiunt praedia ipsa, & villae magna accessione auctae. Inter has voluptates, gaudia & festivitates, risus ac jocos
amicorum, illud dolori est, quod tuo me adspectu mulctet presens fatum, &. felicitatem meam flagellet amicitiae tuae durâ elleípsei. [intermissione.] Heri apud Amplissimum D. Surckium cum Satrapa Muydensi &. D. Hoofdiâ pransus sum. Cras Illustrissimum D. Camerarium invisam, qui me Alphenum per filium humanissime invitavit. Sic postquam per omnium hominum ordines circumduxero feriantem animum & curis omnibus expeditum, ad lares meos & Te, virorum cordatissime, cum bono Deo sub finem hujus hebdomadis revertar. Habes periodum degressionis meae, & itineris historiolam. Salutationum, quibus te hic illic salvere jubent viri gravissimi doctissimique , fasciculum explicabo coram. Vale, Vir nobilissime & amicorum ocelle. Raptim Coudekerckae, 13 Iun. 1639.
CLarissime vir,
Non alio fine filium meum Leidam missi, nisi ut ex ore tuo sanioris Iusprudentiae [p. 761] theses hauriret. Famâ quippe nominis tui & industriae excitus, lectionum tuarum ac disputationum accuratissimarum incredibili amore flagrabat: & sensit me hac parte facilem, cum Tuae erga me humanitatis & erga plures benevolentiae victus conscientiâ, Tibi charum hoc mihi pignus consecrare jam pridem in animum induxerim. Maximo viro D. Cunaeo, cognato meo, successisti dignus Atlas, facemque praebes ad Themidis adyta studiosae juventuti. Tua laus est áien aristeúein] [semper bene rem gerere,] non addam reliqua, ne modestiae tuae gravis sim. Praevenisti me non uno beneficio, dum & filium ad lectiones tuas admittis asymbolon, [nihil conferentem,] & doctrinae tuae recenti fructu patrem filiumque beas. Mearum partium est cogitare, qua ratione tot me liberem nominibus: obsidem habes sobolem, quae dum sub te proficit, patrem velut perpetuâ tibi obstringes Emphyteusi. Institutionibus sub doctissimo D. Corvino hic initiatus, togam sub te affectat. Faxit Deus, ut quae mediocria in illo sunt bonae mentis semina ad maturam aliquando frugem adolescant. A me vitae hujus usuram habet, à te melioris exspectat. Nos quod naturae est contulimus; tu culturam adde, & solidioris doctrinae masculam faciem. Ita tibi faveat clementissimum Numen, faveat erectior Astreae genius, & felix re praeceptore juventus. Vale, Vir clarissime, & me tibi addictissimum redama. Munus tuum exosculatus sum, & gratias tibi [p. 762] maximas dici cupit Collega meus, clarissimus Vossius. Amstelod. 25 Iun. 1639.
ERysipelam tuam jam deferbuisse prorsus spero, celeberrime Hoofdi, ut purgato jam à biliosis succis corpore, valetudinem posthac Tibi solidam, & omnis noxae nesciam polliceri audeam. Nec expedit profecto alium te esse, ut qui totum amicorum officiis indesinenter impendis, qui uno ore omnes Te, ut alterum Romanorum Laelium, vel Atticum, viros charíentas, hoc est, gratiosos, amant & venerantur. Haesit diu inter Typographorum, mox Bibliopolae manus versio Mediceae Vondeliana, ad quam etiam suffragium tuum, & Praetorias voces sermonis Belgici Dictator contulisti. Volebam exemplar hoc ipse tradere magnificae tuae heroinae, cum hic esset, sed morae operariorum impedivere, ne facerem, quod intenderam. Iam per nautam submitto munusculum chartaceum, quod ut benevolae suae manus contactu dignetur excellens matrona, supplex rogo. Non peto ut legat, ne nugis terat tempus, quod penatum sibi vendicat propior cura. Farre litant, mi Hoofdi, qui thura non habent. Quae me valetudinarium & convalescentem, & pristinae valetudini per Dei gratiam redditum invisit saepius, fovit, & veluti mater sollicita nutrivit, sermonibus suavissimis, bellariis in [p. 763] gratiam delicatioris palati, imo aulicae culinae invidiam condîtis, totâ Pandorâ honorari meruit. Verum cum haec Deorum munus sit, non hominum, do malè natum & inter febres scriptum libellum, quo festivitates Mediceae describuntur. Has ktêsei [possessione] sibi habeat Leonora tua. Chrêsin [usum] filiabus suis, Susannae & Constantiae, lectissimis virginibus indulgeat. Abundant illae otio, & dum haec legent, ferias sibi indicent ab amasiorum attentâ cogitatione. Hesdinum in potestatem Regis Christianissimi cessit 29 Iunii. reperta in urbe tormenta bellica 54, dimissi praesidiariorum mille & quingenti. Rex ipse urbem tenet futuram belli sedem. Quae inter Anglum & Scotum viguit sacra lis, composita est, maximi optimique Regis stupendâ facilitate. Actae in tempus Deo publicae gratiae. Vale, Vir clarissime & cordatissime, & me favore tuo & blandissimae uxoris porrò involve. Amstelod. 9 Iul. 1639.
387. Serenissime Principi BERNARDO, SAXONIAE DUCI, Exercituum Federatorum Regum ac Principum, in Germania summo Praefecto. |
FAcit rerum à Te gestarum magnitudo, Serenissime Princeps, ut etiam longius positi in laudes tuas abripiantur, qui Celsitudinis Tuae fortitudini ac divinae felicitati ex animo [p. 764] gratulantur. Ad Rheni fontes bella moves, & eorum grandi fama Orbem Europium imples. Nos circa Rheni ostia armorum Tuorum strepitu & clangoreexciti, reslectimur in Te lana acclamatione. Idem fluvius & Te authorem habet maximorum sacinorum, & me tesrem, Te vitäorem, me praeconem.sVrbes capis, nos captas loquimur- arces expugnas, nos expugnatas praedicamus; regna imperiaque Austriacorum Tua facis, nos armorum jure tua esse publicè satemur. Et quamvis persecisie ea majoris sit operae, quam celebrasle, tamen & suum est celebrantis Poëtae momentum: & posteritatis interest, node majorum, gesta, pr3elia, triumphos.Nulla secula virtutum suarum vatem sprevere. Modestas laudes Regum Principumque generola magnanimitas admisit temper, & illa dici non aegré permisit, quae gessisse gloriosum fuit. Tuis bellis, Excelle Princeps, natalium Tuorum splendor, proavorum virtus & celebritas ingens adsert autoramentum. Qualis natus es, talis vivis. Origini tuae respondes militiae gloriâ, & Witikindi Regis insradum animum praestas Germanis tuis, quorum tutelam & vindicias, partes putas à summo Deo Tibi concreditas. Vrbem Brisacum aggressus es, opere, milite, loci situ munitissimam & oportunitate inter Elsatiae primas. Aggressùs es cum modicis copiis, & paucis mensibus claudis, oppugnas, capis. Quae haec vis animi, vel benignitas fortunae? Utraque adfuit, & illa ut auderes dedit, haec ut posies. In [p. 765] una ista urbe animos tuis sociisque addidisti, hostibus ademisti. Ex eo Burgundiae urbes plurimas invasisti & pervasisti, & non audenda ausus Germaniae margines latè tenes, ut in interiora hostium tutius penetres. Tibi, Dux consideratissime, hos lauros, haec trophaea, poëticâ hac Panegyri suspendo, quam ut benignae manus Tuae contactu digneris, supplex rogo. Parem summis meritis oratione si non repperi, cogita, non semper Iovi hecatombas offerri, sed & gratum esse tenue libamen, ab humili puroque adfectu profectum. Faxit Deus Opt. Max. ut quae bella inchoasti fortiter, indies promoveas alacriter, Christiani orbis ac praesertim Germaniae Tuae bono consummes feliciter, & quam poëtis pacem impetrare nequis, victricibus armis extorqueas, Ita vovet
Serenissimae Tuae Celsitudinis
cultor humillimus C. BARLAEUS.
NObilissime Hoofdi,
Scripsi aliquando, Poëtices studium scabiem esse cum perpetuo pruritu conjunctam. Quid alii statuant, equidem nescio. Illud sentio, ut ut maxime velim Musis meis indicere silentium, loquacissimum tamen me esse, & nihil minus, quam Silentiarium. Si simiae vel catellis pomum objicias, vel aliquid pilae simile ac rotatile, accurrit animal quietis impatiens, & stu- [p. 766] penda agilitate movet se quaquaversum. Quoties illustre aliquod carminis argumentum mihi suppeditat publica felicitas, motus meos impetusque compescere nequeo, & volens nolens rapior in veterem insaniam. Superiore anno militavimus nos, sed sine gloria. Nec Gallo bene cessere sui conatus. Solus Saxoniae Dux Bernhardus famam belli victor asseruit, & communem causam expugnatâ Brisaco valide suffulciit. Freno Rhenum coërcuit, Austriacis avitum peculium eripuit, & Germaniae propugnaculo, situ, opere, ac praesidiis munitissimo Istri dominum exuit. Ad insignem animi fortitudinem accessit fortunae benignitas, quarum illa ut auderet, fecit, haec ut posset. Ego, cui nimia in poësin proclivitas vitio vertitur, tam illustris victoriae testis & praeco esse volui, praesertim hortante illo, cujus apud me preces pro imperiis habentur. Moris mei est exemplaria hujuscemodi Poëmatum amicis impartiri, inter quos cum agmen ducas, rogo ut claudicantium hoc carminum agmen, favoris tui ac aequioris judicii tibicine erigas fulciasque. Cum erysipelatis tui incommoda oculis excusserit Salus, lege laudes maximi Principis, qui praeliorum suorum ac Martii strepitus clangore orbem Europaeum latè implet. Concessi hodie in agrum Bilemerium, ubi cum famem exemero prandiolo, circa vesperam ad meos revertar. Comes itineris est Amplissimus Quaestor Utenbogartius, cui Muydam proficiscenti ausus fui hanc Panegy- [p. 767] rin tradere, ut de manu Quaestoria in Praetoriam deponat Bella per Elsatiae plus quam civilia campos. Ubi domum reversus fuerit N. Vicofortius, excurram ad te cum D. Mostartio, non ferculorum sed amicorum suavissimo condimento. Interea vale, Vir honoratissime, & consideratissime Satrapa, ac nobilem thori sociam, familiaeque tuae spes foemininas submisse meis & liberorum meorum verbis saluta. Amstelod. 16 Iul. 1639.
AMicissime ac disertissime Niendali,
Nolo de verbis tecum ultrà contendere. Ad rerum te provoco certamen, hoc est, amicitiae, benevolentiae, humanitatis. Tu signum tollis & me filiamque peramicè invitas. Et ut pertrahas, viduam juvenculam, vegetamque itineris mei vis esse comitem, me ducem. Non renuo, licet impare congressu lentum ac rude donandum amatorem, jungi cupias vernanti & integran matronae. Amicitiae officia praestare illi possum, amoris minus. Scis Tu, quid scripseris nuper filiae meae. Vltrajectinum tunc amasium designabas & depingebas, communem nostrum amicum, cui rubentes malae & calidus circum praecordia sanguis. Deducam illam ad vos, ut oculos pascat aspectu ejus, à quo amari pluribus creditur. Nundinas vestras odi cane pejus & angue. praevenire statui. Cupio tecum pran- [p. 768] dere ad normam, edere ad amussim, bibere ad perpendiculum, ambulare ad numeros, & omnia agere ordine, pondere & mensura. plané ut philolophum decet & ibbrietatis Prosesiorem. Quarecav.e, usculina tua majorem sumum videat. Curii dapes appone. Chamaeleon lum inter amicos. sabulis, narratiunculislepidis & honestis pascor, velut rore. Et ne sine munere ad Teaccedam, mitto Panegyrin inscriptam maximo Duci. Exemplar unum tibi habe, alterum clarissimo Poëtae fratri tuo trade. reliqua ad amplissimum dodissimumque virum D- Peritium deserri per ancillam cura. Apud te divertet vidua cum silia. Ego hospitis mei Petitii Çdes invadam, non ut barbarus grasiàtor aut Croata, verum ut mitioris genii Lepidus, vel Atticus. Ilium ut & fratrem officiosc saluta, sèd ante omnes socerum tuum virum dodissimum gravissimumque. Amstel. 21 Iul. stylo Gregor. 1639.
NObilissime vir,
Quem carmine nuper celebravi, cujus bellicae fortitudini hederam suspendi, cujus trophaea & triumphos in Apollinis templo vates fixi, Serenissimus Saxoniae Dux Bernhardus, Fuit. Triumphat de Principe mors, quem virtus sua felicitasque non sinit esse mortalem. Quem Austriacus horruit, timuit Saxo, minus amavit Gallus, obiit & abiit. Cessit fatis, cui [p. 769] flumina, urbes, regnaque indies cedebant, gliscente famâ, obsequente fortunâ, stupescente Europâ omni, & quotquot armis caussam Libertatis Fideique assertum eunt. Decessit Neoburgi, quae inter Brisgoviae est urbes. Triduo mortis telam detexuit, non sine veneni suspicione. Moriturus Duces quatuor exercitui praefecit, usque dum Sueciae Regina dignum successorem castris constituerit. Militibus singulis testamento bimestre stipendium scripsit. Quid animi jam putas esse Caesari & Saxoni, sublato hoc Induperatore? imo quid Celtae? qui successibus tantis creditur invidisse. Quam vereor, ne multi Duces Cariam perdant, & Germaniae Principum aemulatione, magno labore & discrimine parta dilabantur. Iam in Philippicas artes incumbent, hinc Ister, hinc Sequana: ut omnino metus sit, urbem armis invictam, auro muneribusque in alterutrius potestatem cessuram. Nobiliss. Vicofortius Hagam ab Electore Palatino evocatus concessit, reversurus hodie. Litteras ipse mortis hujus nuncias nondum accepit. Sed Francofurto, Argentorato, & aliis è locis fatales tabulae advolant hujus rei uberrimae testes. Insignia tua & redimicula S. Michaëlis jam in manus cognati tui pervenere. Solennem horum traditionem interturbat & remoratur funestum hoc nuncium. Usque adeò nulla est sincera voluptas, sollicitumque aliquid laetis intervenit. Nolui N.T. hoc ignorare, cum jam occupatissimus sit cognatus tuus & vix suus. [p. 770] Cras Ultrajectum abeo, mansurus istic, si benè calculum posui, per octiduum. Vale, Vir nobilissime, titulo, virtutibus ac poësios historiaeque illibata fama. Dominam Hoofdiam, filiasque generosissimas, & filiolum, in tuas patriaeque spes succrescentem surculum, saluta. Amstelod. ipsis Cal. Sextil. anno 1639.
391. Serenissimis Ducibus, FRATRIBUS DUCIS BERNARDI. |
SErenissimi Principes,
Mitto ad Vos Panegyrin hanc inscriptam famae laudibusque Serenissimi Principis Bernardi, Fratris Vestri; quem vivum dilexit Germania sua, horruit Austria, suspexit quaquaversum Europaeus Orbis. Maluissem eam superstite ipso legi, quam mortuo, cum viventium encomiis applaudamus laeti, mortuorum tristes adflictique. Nunc, ita volventibus satis, offero maximis Fratribus laudationem Principis, cujus virtutibus cum minor esset Orbis, recepit spatiosius coelum grande illud depositum. Scio, Principes Serenissimi, non egere Poëtarum laudibus tanta belli fulmina, quae luce suâ clarescunt fulgentque: sed nec fastidit gratae posteritatis benevolas voces Principum Majestas. Amant in hominum animis memoriâ vivere, quos hominum, & publicae utilitatis causâ terris dedit sublimius Numen. In Fratre vestro duo mecum stupuit universitas: vitae innocentiam, & forti- [p. 771] tudinem militarem: quarum illa inter Principes rarissima est, haec gentis vestrae propria. Laudum ejus fastigia solum perstrinxi; nec enim in iis singulatim enarrandis suffecerit nova Ilias. Rerum ab illo gestarum magnitudinem, pondus, discrimina vix Historicorum annales, Oratorum ambitiosa oratio, nec Poëtarum grandiloquae voces adaequare possent. Omnia minora sunt quae cogitamus, loquimur, scribimus. Ego, qui vatum studia impensius amplexus sum, inter tot laudatissimi Herois applausus partibus meis deësse nolui. Facile mihi vocem extorsit tanti Principis fama, quae jampridem non privatis tantum Germanorum, sed totius Europae suffragiis fulta, mortalitatis terminos egressa est. Utinam ab illis, quas lactanti Germaniae commodatis curis, tantum ocii impetrare queatis, quod Poëmatis hujus lectioni detis. Non poenitebit in compendio perspexisie Fratris de Republica optimè meriti non unum facinus: quem dum lugemus mortuum, virtus sua felicitasque non sinit esse mortalem. Quod si benigniore oculo haec nostra accipere & legere dignemini, non perierit labor vati. Haec operaepretium retulisse suffecerit, superesse Serenissimo Principi Bernardo Fratres, qui & condolere fatis Fratris possit, & laudum ejus testem favore suo irradiare non dedignantur. Valete Principes Serenissimi. Deus Opt. Max. Vos vestrae & publicae saluti diu superesse patiatur. Amstelod. Aug. 1639.
[p. 772]
NOn tanto opus est apparatu, cordatissime Niendali, ut amicum è paludibus evoces in Trajedinorum Tempe. Iam pridem vidisses me, & dexteram dexrerae junxisses, nisi moras nederet dignissima vidua, cui gerendus mos & gratisicandum. Obstrinxi me promislo, Di cujus jurare timent ac sallere numen. Legisti proverbium, Mulier pudica non it sola. Comiiem me itineris illi sore & dixi coram, & scripsi non semel. Egetcustode, quicquid charum secretumque homines habemus. Mihi manda, si quid istius generis, vel sèxus redé curatum velis. Die Martis proximo hinc, Dco volente, Langherodam me conseram cum silia. Die verö Mercurii vel Iovis, si accindam ad iter reperero testudinem illam domesticam, ad Te properabimus. Est hic Amplissimus D. Petitius Vltrajedum iturus jamjam. Sequar praeuntem. Hoc ago, ut declinem tempestatem vestrae solennitatis, & poculorum, quibus amicos excipere loletis, grandines ac imbres devitem. Mihi si Niendalius unum, Petitius alterum clauserit latus, & accumbenti &ambulanti benèerit; n?c ultra quid posco. Fabis pisisque & laducis instrudam mensam pratero gallinis, & anseribus. Siladis aliquid coagulati isubministrent mense sècunds, non abhorrebit Peripateticorum sàpientia. De itinere aut digressione po- [p. 773] tius Amerfsordiana coram deliberabimus. Noli novis literis me sollicitare, convivam sacilem satis & obsequentem. Ubi venero diem unum aut alteram tecum dividam, & sruar sermonibus tuis, &orationum cincinnis, & comitate & sestivitate, qua e omnia majoris sacio,
Quam si me liquidus fortunae rivus inauret.
Vale disertissime, & integerrime Vir. Salveant à me uxor, sbcer, fraterque. Te salutant mei & meae. Amstelod. 2 Aug. 1639.
TAndem à dierum Canicularium cumulatissimis gaudiis domum reversus, mihi reddor, charissime Niendali, & simul tibi. Tu in seriarum promulside delicias mihi secisti eas, quas nondum decoxi: ea praestitisti mihi siliaesque m? officia, ut majora exspectare vel à sanguine jundis non poiïïm. Plurimas horas commodis tuis succisas mihi ocianti, & sine compare ambulanti impendisti. Risi tecum, philoibphatus sum tecum, pransus sum tecum. Omnibus penè sensibus, si jocari libeat, lenocinia queesivisti; non contentus piduris visùm, serculis palatum, sloribus nares demereri, etiam aures stupendo Musices saseino deliniisti. Egi gratias coram, jam litteris absèns eas repeto, & unum hoc rogo sèrio, ut mutuis dentibus ulcisceris impudentiam meam, quam in culinam tuam, in pernam, laridum, & lumen tuum exer- [p. 774] cui. Non praefigo tempus: tuum est illud, quod opportunum maxime erit rebus tuis captare. Omne sidus, quantumvis hybernum vel glaciale, arridebit tibi adventanti. Non minus soçus quam umbra amicos conciliat. Edes tibi ap?rio meas: sternam ledulum tomento molliisimam, sternam meniam philo sophicam, non serculis turgidam ac superbis condimentis crustisque, sed tenui salino & pisciculis, iisque dapibus instrudam, quales Corvini & Fabricii esle solcbant. Pro prunis, ecce poma aliquot citrea mitto, ut languidiores cibos acuas acriore succo. Vale, & conjugem saluta. Amstelod. 1639.
IGnosce, doctissime Neuhusi, quod diutius exspectationem tuam moratus fuerim: ferias egimus, & ab amicis in vicinos agros invitati, valetudini quaesivimus lenocinia. Amat tenella juventus studiorum horas diffindere ludicris, quae apud illam quantivis sunt; nec nostra, hoc est, Professorum gravitas ab istis vicibus abhorret. Domum heri reversus ex Bamaestrae agro, revocavi ad animum promissi fidem, qui me tibi obstrinxeram. Petiisti nuper à me carmen per litteras, petiisti coram, & humanitatem tuam erga me explicuisti prolixè & candidè: nae à gratiis omnibus alienus sim, si amico, si studiorum amoenissimorum consorti, si Viro ad elegantiam omnem & nitorem facto exile [p. 775] hoc officium, quod immeritis saepius praestiti, denegaverim. Habe disticha aliquot, si elaborata minus, attamen ab animo uit studiossimo. Scriptis tuis studiisque accomodavi orationem, & ea dixi, quae scripsisti & scribis indies non sine genio & venere. Transiisti à Frisiis ad Frisios, à majoribus ad minores. Faxit Deus, ut minores hi majoris tibi & famae & fortunae argumentum subministrent, & desertis calcitatisque non uno loco Musis, hospitium praebeant quale exoptas. Vale, Vir doctissime, & me, quem totum possides, ama. Tibi familaeque omni faveat rerum nostrarum Arbiter supremus. Amstelod. 1 Sept. 1639.
NObilissime vir,
Dum strepitus magnae urbis & encaenia aversor, secessi in Bamestram, ubi me praedio suo perhumaniter excepit Vir amplissimus Theodorus van Os, aggerum ibidem Praefectus. Ita transacta mihi feriarum tempora inter literata & faceta nomina, Hoofdium, Ossiumque, ad quorum memoriam mihi dextra tinnit auris, & laevae mamillae melior particula salit. Illic dum sum, & de die lenocinia quaero honestae voluptatis, ecce, noctu ab insectorum genere volatili vexor lancinorque: ab animalculis inquam, quibus proboscis est minor elephanti, rostrum minus aquilae, guttur minus sonorum famelici [p. 776] bovis, corpus minus crassum quam Arcadico apro, pedes Colossi Rhodii pedibus graciliores. Volant, susurrant, sibilant, sedent, terebrant, bibunt, non missura cutim volucris, nisi plena cruoris. Memor ego culicum, quos Muyda tua per aestatem fovet, comparationem feci inter Muydenses & Bamestrios, & utrosque diris, pace tua, devovi. Qui seria tibi aliquando, jam etiam ludicra impartior. Facit amicitiae nostrae fiducia, ut impunitatis spe audeam apud N[obilitatem]T[uam] non audenda. Classem Hispanicam statio habet Britannica.
Illa per aequoreos numeroso milite fluctus
Ibat ovans, tristesque minas & bella ferebat,
Cui dedit exiguis sese manus obvia transtris,
Auspiciis quae freta Dei, & coelestibus ausis,
Disjecit toto volitantia carbasa ponto,
Inque Britannorum captivam trusit arenas etc.
Jam quinquaginta & ultra Federatorum navibus cincta, stat in littore certa futurae mortis, & instanti fato servata ruinae. Ita sperant, quotquot Batavi sunt, & spes suas erigunt hostium internecione. Si Regis Angliae ratio habebitur, posset elabi: sin minus, praeda victoris erit. Ius est in armis. amant istiusmodi controversiae decidi, post praevaricationem, quae, ut valde utilis est, ita patronos inveniet. magna facinora successus probat. minus mali habentur qui potentes peccant. placet quibusdam axioma istud: salvis auspiciis geri, quidquid pro patriae salute geritur. Est exlex necessitas, & ve- [p. 777] niâ digna. Praestantissima Tessela Amersfortiam abiit cum sorore & affini ac fratre. Voluissem me illi praebere comitem, nisi ad labores redeundum fuisset. Te cum uxore & filiabus expectamus, ut perunctam fecibus ora Galliam loquentem audiatis. Cuperem tunc Nobilitati tuae loqui ea fide, eo silentio, quo Pylades Oresti, Pirithoö locutus fuit Theseus. Vale doctorum ocelle, & amicorum cordatissime. Nobilissimam suo & tuo nomine Hoofdiam, filiasque tantis parentibus dignas, submisse, reverenter, ac vernante vultu à me saluta. Raptim summo mane 28 Sept. 1639.
LEgi cum voluptate maxima, poëtarum, oratorum, philosophorum clarissime, Mediceam hospitem, opus & tua eloquentia, & ejus quae celebratur Majestate dignum. Simul, neque minore cum gaudio, cognovi ejus urbis, cui & respublica plurimum & ego non parum debeo, crescentem indies Magnitudimen, quam servet augeatque Regum, Reginarum, civitatum summus Arbiter. Delphinus, cujus augustum nomen felicem facit libri tui clausulam, nutrices non lassat tantum sed & lacerat. Ejus interim Avia Generorum terras perambulat, magno fortunae, nihil à suo jure excipientis, documento. At tu
Das solatia grandibus sepulchris.
[p. 778]
Sepulchra dico, Laberiano illo sensu:
Sepulchri similis, nil nisi nomen retineo.
Relinquat te intactum ventosa illa Dea, &, ut superba est, praeteriens plana, in montes potius fulminet. Hoc tibi precor: te vero, ut saepe tua, id est, longe optima, dono accipamus, legamus, laudemus. Lutetiae, 27 Augusti, 1639.
Virtutum Barlaeanarum non ingratus aestimator,
H. GROTIUS.
Vir maxime,
Misi nuper Mediceam Hospitem, quam te accepisse & legisse gaudeo. Sed nimius es in exaggerandis authoris laudibus, quibus tanto est ille inferior, quanto tu omnium artium apices transcendis. Interim laudari abs te, mî pater, dicebat ille apud Comicum, maximum puto. Adsciberem illus Horatii, Principibus placuisse &c. Nisi nimio usu eviluisset jam dudum gravissimi Poëtae sententia. Mitto jam Excellentiae tuae Brisacum captam. Quid alii de me sentiant, scio & nescio: at illud experior & sentio ipse; ut ut maxime velim, Musas meas echemytheîn [silere,] loquacissimum tamen me esse, nec quoties illustre aliquod argumentum offertur, motus meos impetusque compescere posse. Velim nolim, relabor ad veterem insa- [p. 779] niam, praesertim hortantibus amicis, quibus non obsequi religio mihi est. Superiore anno sine gloria militavimus, non uno loco, nec Gallo bene cessere conatus sui. Solum Saxoniae Dux Bernardus belli famam victor asseruit, capta urbe situ, opere, praesidiis munitissima. Ego, cui nimia in Poësin proclivitas vitio verti solet, tam insignis victoria testis & praeco esse volui, memor istius: Non decere Principes sine vate trophaea suspendere. Non leget haec ipse Dux, nec sivere fata publicae laudis sensu frui praeclare meritum de Reipublica Chistiana Principem. Tibi, Vir illustris, Scazontes hosce transmittere minus horreo, cum propria haec tua laus sit, in amicorum vitiis non cernere acutum; sed aspera plana, distorta recta interpretari, & quae forte claudicant recto talo locare. Nobilissimus Vicofortius, quo amicius pectus non habet Amstela, etiam clarissimus Vossius Idololatriae gentilium scriptor gravissimus valent, & te in Batavis circumfusum amicis videre malunt, quam eminus, & te longinquo alienis in terris tibi gratulari. Amstelod. 30 Octob. 1639.
[p. 780]
398. C. BARLAEO H. GROTIUS S.P.D. |
Vir eximie,
Res illustrissimi Saxonis, tanto dictas spiritu quanto gestae sunt ab ipso, legi cum dolore quidem, ob ereptum nobis tantum Principem, cum solatio tamen cum video gloriam ejus tam feliciter ad omnia saecula propagari. Epithalamium autem legi cum solida voluptate, tum ob summam carminis venustatem, tum quod amo & honore prosequor plenas omnium virtutum domos, unde sunt novi mariti & eorum uxores. Et ipsis & tibi tuisque si omnia è voto succedant nulli id hominum quam mihi erit laetius. Scribebam Lutetiae 22 Octob. 1639.
Vidi & de Bamestra carmen, dignum loci amoenitate & justissimam de Culicibus ultionem, spicula pro spiculis.
PUgnavimus, vicimus, triumphavimus, clarissime Zulecheme. Arenae Martis arenae Britannicae fuere; causa libertas; partes Hispanus & federatus Belga; modus certamen navale, commissis inter se classibus & veliferis arcibus; vindex fautorque noster Deus. Succubuere Belgarum signis Dî hominesque, vel sacris vel profanis appellationibus clari. Teresias, Polonias, Fortunas, Famas, Orpheos, Petros, [p. 781] Jacobos, Michaëles, Alexandros, &c. mersimus, exussimus, cepimus. Totius victoriae momentum in duobus positum est. Primum illud est; quod paucis navibus potentissimam & numerosissimam classem invaserit imperator noster, & in casses truserit. Alterum illud: quod nullo navali facinore major dignitas & reverentia Reipublicae nostrae accesserit, quam hoc ipso. Dum alii civium domi gaudent, alii minus philopátrôes [Patriae amantes] dolent, alii festis ignibus laetitiam testantur, ego ad exemplum celebris Cynici, triumphantibus ob similem victoriam Athenis, literarum mearum vascula, quae quotidie pauper inhabito, per ora civium non indoctorum pergo volvere & rotare, ne publica gaudia fastidire videar, & tacita morositate damnare aut vilipendere Superûm fàvorem. Elocutus sum ea, quae scio, & quae eloqui posse volupe admodum mihi fuit. Sinistra quippe silemus libentius, quam fatemur. Circa prospera facundi sumus, & ab argumento eloquentiam mutuamur. Scripti Orationem, quam habui publice, praesente Venetorum Legato, qui tum temporis nuptiis intererat Papenbroeckii filiae. Cumque viderem omnes gratulantium voces in Trompium dirigi, Auriacum meum non in laudis partem pertraxisse putavi satis, sed ut victoriae authorem praecipuum, imperio maritimo, ac autoritate maximum praedicavi, & poëmate, uti meus mos est, celebravi. Tu, cum non nisi literatis doctorum asellis & [p. 782] mullis elegantiarum vesci ames, nec nisi conditos aromatibus, & sesamo adspersos carminum globulos emunctis naribus adhibeas; nihil quoque contingere cures, nisi planum, Boridam & vernans; nihil audire, nili harmonicum & concentibus conspirans: veniam peto obsecroque) ut orationem tumultuarie scriptam, & Poëma inter deliberationes erotieas natum, mitiore censura d iftringas. Obstrepuit frepe poëtico furori Cyprius, & quia bonam mentem non ejuravi, volui & amator esse & vates, Cirrbarn & Paphum, Parnassum ac Cythaeram concutere. Accipe, Amicorum illustre sidus, exempler unum tibi, altero fe obled:et in patrias aries emdiendus Conftantinus junior. At illud auratis lineolis fuI gens Celsissimo Auriaco pro me offer. Si modesta praedicatione illud Patriae Patri probaveris, reliquis hoc ipsum tois erga me meritis attexam. Vale, praestantissime clariffimeque Hugeni, & me quod facis constanter ama. Decemb. anno 1639.
ITa est, mi Vicoforti: publico hoc Patriz
gaudio, ob natum Principi Principem, non
difficile mihi erit publicum lretitire, ut fcribis
.ptiffime. teftimonium à Mulis meis impetrare. Post gratulationes Illust. D. D. Ordinum Legatorum, etiam us, cujus mentionem faciunt littera: tua:; pott ingeniosissimum disertissimi [p. 783] Brasetti commentum, accipe Epigrammata duo summo mane lub diluculo nata. Prius mihi vendico, posterius Brasetti est, si materiem spedes; si numeros & verba, Barlaei tui. Utrumque exosculare, ut soles me. Nolo eruditissimo Brasetto, invito Domino, sussurari invcntum sbum. Verum si transadione illud meum esse velit, vel emptione, vel mutuo, vel commodato, vel donatione inter vivos, subjungam islud Poëmatio, quod in vidam Hispanorum csoCsèmscripsi. Si emptione meum esle patiatur, redimam optimi viri indulgentiam alio, cum res seret, Epigrammate. Si ex velleris aurei essèm ordine, glomos pretiosae istius lanae transmitterem. Nunc repertum istud aureum redimam Musarum opibus, & ossidosa gratiarum adione: cui si, humanissime Vicoforti, gratiae tuae nonnihil adsperseris apud agentem res Galliae, compos voti siam, praeter votum. Cupio te videre ad undecimam in aedibus pidoris Baudringenii, ut videas qua sronte, qua patientia premam pidoriam sellam. Adeo ad vivum expressit vultus meos, utdubitem, an prototypum ego sim, an tabula. Vale amicorum cordatissime, & me ama. Amstelod. 4 Non. Decemb. 1639.
[p. 784]
401. D. JUSTINIANO, Venetorum Reipublicae Legato. |
Illustrissime Domine,
Cum nuperrime de victâ Hispanorum classe verba facerem, velut salutare quoddam ac faustum sidus illuxisti. Etenim illustri tam praesentia non mihi solum peroranti animum addidisti ac fiduciam, verum etiam toti auditorio ac Reipublicae nostrae splendorem decusque non leve contulisti. Equidem apud tantos viros loqui in felicitatis parte putant, qui in umbra dicunt. Ego, quod feci coram, jam per litteras quoque gratias ago, quod vacivas aures concesseris Academicae declamationi. Et cum ingrata non possit esse lectio eorum, quae volupe fuit audire, mitto exemplar Orationis, cui Poëmation subjunxi; ut utroque orationis genere animum Patriae felicitatis sensu explerem. Vale Illustrissime Domine. Amstelod. 19 Dec. 1639.
402. JOH. MAURITIO, Nassaviae Comiti, Brasiliae Praefecto. |
ILlustrissime Comes,
Dum in novo Orbe Ilispanum oppugnas, & moenibus suis castrisque exuis, nos in Veteri eundem hostem nuper pari animo siduciaque per cognati sanguinis Principem oppugnavi- [p. 785] mus. Ut illustrissimae tuae gentis samiliaeque virtute potentissimo Hispaniarum Regi terribiles sint Federati Ordines. Vicimus, cum vix ulla esset victoriae spes: paucis navibus aggressus est maris nostri Vicepraesêdussrompius numerolam Hispanorum classem, & minoribus longé majores fabricas & smpendas moles exuslït, mersit, cepit. Hujus rei testes mitto Excellentiae Tuae haice paginas, quae quia Patriae & ejus parenti Auriaco inscripsi, operae precium mesadurum putavi, si Tibi longius adversus eundem hostem bella gerenti, haee publia nostro Orbe gaudii documenta transmitterem. Videbis victoriae hujus momentum in duobus positum. Primum iliud est: quod exigua navium vi hostem validissimum invasèrit Trompius: Alteram illud, quod nullo sacinore navali major dignitas samaque accesserit huic Reipublicae quam hoc ipso. Didicere Philippi jam altera vice inieliciter ab ipsis subiri angustias Britannicas. Sane levius hinc vobis eric bellum, quod in Brasilia geritur tuo dudu & moJeramine. Nec enim metus erit vobis à Galeatarum navium insultu, quas noster hie maris Dominus Arausionensis serro ignique subvertit. Vale, Comes Illustrisilme, & egregium hunc virum, qui Orationem hanc meam Tibi tradit, savore Tuo ac benevolentia compledere, nec minus me, nominis tui & samae NalToviorum siudiosum, impensè. Amstelod. ij Decemb. 1639.
[p. 786]
Dilectissime Niendali,
Tu leporem mihi misisti hirsutum, ego tibi galeatum remitto, hoc est Ducem timidum. Ocquendum dicere volo, quem galea ducem sacit, suga leporem. Non dubito, quin publicae selicitati mecum gratuleris. Ego gaudia mea oratione & poëmate elocutus sui. Utriusque Te compotem sacio, cujus humanitati, & candori omnia iumma debeo. Verum ut ad leporem tuum revertar, sbis quale quantumque mihi misèris munus? Si nescis, misisti animal, es cujus esu vultus sormosiores reddidicebat Martialis Gellia. Si nescis, misisti Terentii jocum, Lepus es & pulpamentum quaeris. Felicitatis lusticae partem misisti, teste Horatio, pavidumque leporem, & advenam laqueo gruemjucunda captat praemia. Sapientiae culinariae argumentum mihi donas, juxta eundem Flaccum:
Foecundi leporis quis non sectabitur armos?
Quam laetor me Iudaeum non esle, cui leporem edere nesas. Licet enim ruminet, ungulam bisidam non habet. Nonedi leporem tuum sblus, sed cum amicis magnis & intimae admissionis. Nunc periit vidima nil misèrantis Orci. Tibi gratias habeo & ago, & si precium tanti animalis non aequem chartaceo hoc libello, cogita mercaturam quotidie vel ementis, vel vendentis damno contrahi. Vale charissimum pectus, & [p. 787] conjugem liberosquc non sine osculo, meo rogatu (si tantam rem impetrare dignus tibi videor) saluta. Socerum quoque fratremque salvere jube. Misissem & illis exemplar, sed summa eorum penuria laboro, Ubi legeris, lecbonem illis noli inridere. Nihis decedit illi,
2ui de lumine lumen accendi patitur. Amplismo Consiliario Strateno me totum trade, & libellum hunc, proni in iplum animi & debits reverentiae testimonium, exhibe. Iterum Vale. Amstel. 24 Dec. 1639.
QUod benignis animis Panegyricum meum exceperint Potentissimi Ordines, à tua est suffragatione, nobilissime Catsi. Honorarium mihi decretum magnificentiae magis quam liberalitati affine est. Illud quantivis est pretii, quod non displicuisse intelligam Patriae Rectoribus studium meum, & pronam in publicos Federatorum, prosperosque successus benevolentiam. Posuere Te eo loco fata, & ingentia tua merita, in quo non Rempublicam solum tibi quotidianis officiis devincis, verum etiam favoris tui & generosae humanitatis radios, in amicos quaquaversum diffundis. Hoc est non sibi soli natum esse, sed & aliis. Inter hos tuo beneficio censeor, qui homimnem complecteris & diligis, tua amicitia & familiaritate potius, quam suis bonis amabilem. Ut infimae sortis homi- [p. 788] nes sibi & aliis crescunt, ab alloquio & comitate regum: sic nobis sit, cum Te admoves propius, & esse aliquid videmur ab aestimatione vestra. Usu, mancipio, jure omni tuus tum, clarissime Catsi. Impera, quod voles. Quidquid mearum erit vitium, in N.T. id omne explicabo officosissime. Vale, Vir maxime, & annum hunc quem jam ingredimur, felicissime & gloriosissime decurre. Amstelod. 3 non. Ian. 1640.
AMplissime Beverovici,
Ut per brumam ceu mortui latent ranarum exercitus, caloris & vigoris expertis, ita scriptoribus Belgis; cum adversa & minus gloriosa sunt tempora, fortiter silent mortuis similes. Ubi vernum tempus & genitabilis aura Favoni aquas terrasque pervadit, prodeunt è latibulis canora animalia. Nec minus rebus prosperis excitati omnes, quibus viride est genu, loquimur, scribimus, cantillamus in sossulis quisque suis, & publicae selicitati pro modulo suo applaudit. Ego à plaudente Republica inter coaxatores primus conscendi suggestum, & in Hispanum pro victoribus declamavi, satis audacibus, quales victorum esse solent, buccis. Rupturam sortè paslus suisiem, nisi eloqui liicuislet conceptum ex prosperis & grandibus patriae successibus gaudium. Hoc foetu libera- [p. 789] tus melius babeo & detumui. Vidi quoque cantus Mattiacorum in vidam Hispanorum classem, & Kinlchotii junioris eredum carmen, etiam Xerxen tuum Cantabricum. Ut credas verum esle, quod jam dixi; plus laxari sibulanr, postquam Trompius in Ocquendum selici Marte detonuit. Ego meos tibi mitto strepitus. Videbis in easdem cogitationes non uno loco nos coincidisse. Feci & ego comparationem inter Xerxen & nostros, sed brevior sui, cum hanc unam prosequi tin fuerit instituti, mei plures. Misisti ante bac libellos tuos eruditos, lúcemetos & solertiae tuaetestes. Pro omnibus accipe Panegyricum, moleexiguum, argumento maximum. Ego Hispano maledicere ausim domi, & eminus lingua ipsum serire, quam caesim ac punâim in Dunis Britannicis pars elîè belli, ubi desinuntesse, qui fuere. Vale, amplissimeVir, cui ut leniter sluat, quem exorsi sumus, annus Deum precor. Amstelod. 7 Ian. 1640.
MAgnifice Boreli,
Distrahimur singuli in curas varias, nec idem semper agere libet aut meditari. Me modo Schola illustris possidet, modo doreus, modo amici. Schola doctorcm, domus patrem amici amicum agnoseunt. Iam apud te posterius hoc ago, ut qua possim demerear mihi addi&issimum pedus. Notus tibi est mercator [p. 790] apud apud nos Celebris artis suae peritus N. N. vir mult um terris jadatus & alto, qui utriusque fortunae remediis instrudissimus res Serenissimi Dania e Regis hic agit, in cujus sragranti dicitur esse gratia. Sagacitate sui ordinis hommes vincit, comitate neminem non in amorem sui pellicit. Habet quod petat ab Amplissimae Reipu. bliea e huj us Coss. quorum cum sis os&interpres, voluit le honestis verbis tibi tradi. Causam ignoro, necscire satago. Illud peto, ut si quod apud Te est momentum uostri, obsèqut velishujusdesideriis, quoad honestiratio, & Reipublica e, cui tetotum vovisti, tranquillnas seret. Ni sall or, cum Imperatore magno judicas diem te perdidisse, quem non impendisti amico. Vale. 7 Mart. 1640.
407. CORNELIO VANDER MYLE. |
VEhementer me perculit, nobilissime Myli triste nuntium de obitu nurus Tuae. Luges uxorem silii, matrem nepotis tui, eamque recens puerperam. Non decessit ingloria uxor, quae Gubernatori gubernatrix nupserat. Non ecessit ingloria mater, quae peperit sepe. Obiit puerpera, postquam de siliolo, patriarum virtutum & nominis haerede, prospexisset Reipublicae & samiliae tuae. Debuisset longiore vita redemise partus dolores, nobilioris vitae & mascujae prolis parens. Ita querimur nos, quoties humanitati liipra modum indulgemus. At cum [p. 791]
[p. 793] tuisque obnoxium habes. Vale, nobilissime Vir, & haec ss leges mente & oculo, lugebis minus & minus dolebis. Filium Willemstadii Gubernatorem meis verbis saluta & solare, etiam Dominam Myliam, siliam generumque. Amstelod. io Mart. 1640.
408. EPHORO MEGAPOLIENSIUM DUCUM. |
DOctissime Vir,
Quae in laudem nostram cumulas magnifica verba, modestè praetervehar. Quod urbibus, regionibus, aedificiis accidere solet, evenit literarum & humaniorum artium studiosis. Absentia nec visaunquam, veneramur &c miramur, fastidimus praesentia. Omnium rerum major è longinquo reverentia est. minuitur coram conspecta res, quam remotam ex oculis sama claram sacit. Illud ausim proskeri, me benevolentiae & humanitatis studiis concedere nulli, do-
drina &eruditionis typho cuivis. Petis, ut Me-
thodum studiorum tibi praescribam, qua instru-
clus viam monstres Principibus tuis, quosin
patria e sua e totiusque Germaniae ingentem ipem
educas & praesormas. Non dubito, quin ritè
noris illa, quaeseire à me exigis, nec alio sine
haeeexigere te arbitrar, nisi ut videas, quam
idem tecum sentiam, quo majore siducia, alio-
rum sussultus sussragio, aggrediaris rem gloriosam tibi &c Megapolitanis Ducibus perutilem.
[p. 794]
Praescribi potest methodus Principi, quam communem habeat cum studiosis quibuslibet, etiam insra Principum sastigium & majestatem posiris. Praescribi potest & altera, quae ülorum propria sit. Sunt enim in ledione & praeledione clarissimorum autorum quaedam cum deledu notanda, quae Principes potius, quam vulgares animas tangunt. Ego communem ita persèquar, ut Principes tuos juxta desigam in eorum contemplatione, quae Principatum maxime decent & illustrant.
Scribis tyrocinia linguae Latinae addidicisse Illustrissimos Adolescentes, & Grammaticorum pulpae saturas mentes, ad altiora & edita Sapientiae templa contendere. At eundum iIlis redo calle, ne per ambages errent Ç5c circumduci sè patianturperslexus & maeandros, cum compendio ire praestet, & plana eligere, ne inter praerupta & sragosà artium hajreant.
Magna superiorum saeculorum veneratio fuit, ideoque per veterum vestigia eundum potius, & celebratissimorum autorum monumenta, quam per posterioris & languescentis aevi minus ereda & solida commenta. In illa collimare sas est poderos, quia deassequenda majorum perseäione desperamus nepotes. Post Grammatistarum ergo carnisicinas & carceres, manumittendos suaserim Iuvenes praelustres in Ciceronis Familiares Epistolas, ob didionis nativam & minime sucatam elegantiam, ac juxta in Terentii comoedias, tum ut suavitate re- [p. 795] rum rum tenellae mentes edulcentur, tum ut mores veteris aevi civiles domesticoique addiscant, maxime ut purissimi aevi cupediis, & desicatioribus dicendi slolculis adsuescant. Adjungerem &Plautum, obsacetiaS & ingeniosillima responsá. hoc tamen dele&u, ut ex epistolis Ciceronis, PJauto & Terentio eaexcerpas & inculces maxime, in qui bus Principum & redorum reip. virtutes vitiaque notantur. His enim observationibus imbuius à teneris animus, servat diu, quae adolescens imbibit. Exempli gratia, in Terentio notetur Thrasonis audacia, in Plauto Miles gloriosus, aut in Amphitruone Dialogue Iovis & Amphitruonis de rebus in exercitu & bello praeclarè gestis, vidis hostibus, vulneribus acceptis & inslidis. In Paenulo Adus secundus, ubi colloquuntur Lycus & Anthemonides miles. In Truculento Stratophanismilitis colloquium. In Bacchidibus Cleomachi loquentis verba. In Epistolis Tullii observent, quam line sastu & procul omni adularione scripserint Caesar Ciceroni, Cicero Caesari, Brutus Cassio, Atticus Ciceroni, cum ignota client amplissimorum, nobilissimorum, dodisiimorum, prudentissimorum vocabula &. superlativi.
Post hos praelegerem Caesaris Commentarios, cum perpetua rerum militarium ledione excitetur generosa Principum indoles, & orationis Romanae minime assedarum leporem spiret maximus Imperator. Vnus quippe sem- [p. 796] per habitus est, qui eas res geslerit, ut à quovis scriptae eslent, admirationi hominibus suturs viderentur: unus qui ita scripserit, utquibuscunque de rebus scriptam historiam reliquisset, maxima voluptate legeretur.
Curtius, Salustius, Iustinus, Floras gravius & magis elaboratis verbis loqui amant. Itaque hos cuperem submitti prioribus. ita tamen, ut seligantur Orationes Charidemi ad Darium, ex abro tertio, Legatorum Darii ad Alexandrum lib. quarto, Alexandri ad milites lib. sexto, &lib. nono. Philotae libro sèxto, Hermolai &, Callistbenis libro octavo.
In Salustio advertere velim Principes tuos ad nesandas artes Iugurthae, & laudatam saeveritatem Catonis, in puniendis Catilina e conjuratoribus. Leganturstudiosius Orationes Catilina e ad conjuratos, adversaris C. Carsàris & Porcii Catonis, super captis & convidis perdueliibus, Oratio Micipsae regis ad Iugurtham. Oratio Adherbalis à Iugurtha regno pulsi.Oratio Mariiad Quiritesde expeditione Asricana. Omnium gravissimè & sententiis, ad argumenti majestatem ad miraculum compositis, maximas res essàntur Livius, Suetonius, Tacitus. Hos dum legunt Principes tui, attentius ipsbs advertere velim ad Romani imperii incunabula, simplicitudinem, sortitudinem, alienos ab ambitione, avaritia & luxu ConsuIes. Inde ad crescentis & adulti imperii vitia, seditiones, tumultus, parricidia & cauias malorum, ambi- [p. 797] tionem, tionem, avaritiam, adulationem, tyrannidem, luxuriam. Seligantur è Livio Orationes hae: Lucretiae de violatione. Legatorum ad plebem de reditu in urbem lib. tertio. Valerii Consulis hortantis ad pugnam, ibidem. Camilli ad paedagogum Faliscorum lib. quinto. Oratio M. Valerii Corvini ad seditiosös milites lib. septimo. Fabii Maximi ad populum de deligendo imperatore libro vigesimoquarto. Scipionis reddentissponsam lib. xxvi. Oratio Annibalis ad Scipionem de pace, & Scipionis ad Annibalem üb. xxx. Oratio Philippi Regis Macedonum de regni haneditate lib. Xl. in Tacito diligentius expendantur Orationes Germanici Caesaris 1.i.Senecae ad Neronem, & Neronis ad Senecam i. xrv. Peti Thraseae lib. xv. Galbae imperaroris ad Pisbneml. xvrr.Othonisad milites ibid. Cerealislib.xx. Agricolae in vita Agricolae. In Flori historia notetur dicbo elegans, & slorida, & ut nullibi serè non poëtam agat historicus. lustinus res Graecas Latino sermone compendiose perstrinxit, maximi scriptoris Trogi Pompei abbreviator. Ulud quoque perutile fuerit, Principes tuas ob oculos sibi ponere ideam vit.u Imperatorum, ex EpitomeSexti AureÜi Vidoris à Carsare Augusto usquead Theodosium. Isenim scriptor, utiestmulto jucundissimus, ita nescio, an ad vitam bene instituendam Principi ulla magis narratio conducat.
Nec dissuaserim in Ciceronis libros de Offi- [. 798] ciis, de Amicitia & Senectute illos dimitti, etiam in leârionem orationum Ciceronis, praesèrtim earum, quae vel obdicendi vim, vel ob rerum sententiarumque momenta, vel ob Oratorium artisicium praecellunt. Tales sunt Oratio pro Archia poèta, quae poëtarum & literarum laudes habet: pro lege Manilia, quae Imperatorias virtutes recenser: pro M. Marcello, quae de Clementia disserit: in Catilinam, qua in proditores & perduelles invehitur; pro Milone, qua docet vim vi repellendam.
Quin illo, quo jam sunt, aetatis curriculo, maximorum Poëtarum ledione illaquearem Principes pueros. Eclogas Virgilii, praesertim illam, quam Sicelidum memoriae inscribit, memoriae mandare pulchrum merit & perjucundum. Exordia itidem augusta librorum Georgicorum. Ex Eneide Neptuni iEolum increpantis stupendam invedivam. yEneae de Trojano excidio narrationem coram Didone. Hujus amores pathetice libro quarto descriptos, ejusdem sulmina & diras in abeuntem?n?. Anchise de Platonica philoibpbia perorantis orationem libro vi. Romanarum rerum seriem scuto?n?a? insculptam libro octavo. Digna haec sunt carmina, quae Principes tui perpetua verlent agitatione. Ex Metamorphosi Ovidii librum primum de Creatione mundi & diluvio, nec non secundum de Phaëtontis temeritate & lapsu, legant saepius. Narcissi quoque ilbi placentis descriptienem, & Orationes [p. 799] adversarias Ajacis in Ulyssem & Ulyssis in Ajacem, super armis Achillis. Has enim poiTe recitare juniores Principes excellentes puto, quam si majorum genealogias ab /Enea vel Anrenore aut Heraclidis arceilant. Ex Trillium libris Elegiam secundam & tertiam libri primi, ex secundo libro Elegiam secundam, ex Fastis operis prooemium ad Germanicum memoriterdiscant.
Post hos legatur Horatius. nec pudeat heroicam sbbolem in succum & sanguinem vertere ex libro primo Carminum Odam primam de variis hominum studiis, & duodecimam de laudibus Deorum & hominum, & decimamquartam de turba tae Reip. iia iu, & trigeumam quartam de providentia & numinis reverentia, & vigesimam secundam de vitae integritate. Ex libro sècundo Carminum pro melle sit Oda secunda adversus avaritiam, pro nedare tenia de sêrvanda mediocritate in rebus secund is &ad
beatitudine. Oda secunda & tertia ejusdem libri Principum propria sunt. Agunt enim de sortitudine militari & redi Conitantia. Augusti laudes & Attilii Reguli virtutes Oda quinta depraedicat, populi reiäoribus in exemplar & virtutis incitamentum. Oda decima sexta auri vim exponit, & moderatam ejus cupidinem probat. Harum gravitatem diluet Oda nona procantis Horatii, qua nihil iuavius & sestivius scripsisse Flaccum testari solebat 1. Scaliger. [p. 800]
ambrosia Oda prima libri tertii, dc
Laudes Laudes Drusi magnisiee exequitur Oda quarta libri quarti Carminum, nec possunt non erigi ejus recitatione bene nati juvenes.
Vitae rusticae laudatio Oda secunda Epoîlon, ruris interdum licentiam Principibus sacit, ne solius vitae Aulicae beatitudine inebriari se sinant, sèd à strepitu urbiqm remoti dulci ruris otio Se sïmplicitate castigent aularum murmura & sulgorem.
Libri de Arte Poetica omni auro cariores esse debent eredis Principibus, quibus non est satis tribunali &sorojuradicere, lêd & in poetas censuram stringere, & Didaturam exercere in illos cives, quorum propria laus est eruditis commentis & prodesle & deledare.
Ex Satyris cupiam placere Satyram primam lib. i Sermonum ad Mecoenatem, Qui sit Mecoenas, &c. & secundam ex libro secundo, qua luxuries traducitur & srugalitas commendatur. Ex Epistolis primam, & secundam, ob summam operum Homeri, nec non primam libri secundi ad Augustum, ubi de scriptorum antiquitate & novitate sententiam fert.
Quin & illud minime negligendum, ut Principes tui graves vernanteique sententias per universum Horatium sparsas, reserant in libellum & samiliares sibi illas reddant. Nam in quotidiano sermone & litteris scribendis pro slosculis erunt & mellitis globulis & orationis condimentis. Nec inutilis fuerit opera, si in aliis poëtis idem faxint.
[p. 801]
Mox Seneca tragicus ob sententiarum gravitatem, & poëmatis sublimitatem, & argumenti majestatem, Principes ad sui amorem lectionemque invitat. praesertim ad Troadis lectionem, ut regnorum inconstantiam & victoris hostis efferam insolentiam mature animo praeconcipiant. Dignas imperantibus voces audient in Thyeste: quales sunt: ubi non adest pudor, Nec cura juris, sanctitas, pietas, fides, instabile regnum est. in Hercule furente, rapta, sed trepida manu, Sceptra obtinentur. omnis in ferro est salus. quod civibus tenetur invitis; scias, Strictus tuetur ensis. alieno in loco* Haud stabile regnum est. & ibidem: Ars prima regni est, posse te invidiam pati. in Thebaide, Qui vult amari, languida regnet manu. Invisa nunquam imperia retinentur diu. in Octavia, Decet timeri Caesarem, at plus diligi.
In Lucano dum morari libet, devorent imperatrices animae Orationes hinc Caesaris, hinc Pompei, & Bruti pro libertate Patriae alloquentis Caesarem. In Claudiano versantibus pudor fuerit non addidicisse excellens illud & vere divinum Exordium in Ruffinum, Saepe mihi dubiam, &c. aut non lectitasse bis terve vitam succrescentis in maximas spes Honorii, cantatam magnificis versibus libro de Consulatu Honorii tertio. Ex libro de Consulatu ejusdem Honorii quarto, recitet grandibus alumnis Chiron aliquis Principis officium:
Hoc te praeterea crebro sermone monebo.
Ut Te totius medio telluris in orbe
[p. 802]
Vivere cognoscas. cunctis tua gentibus esse
Facta palam. nec posse dari regalibus usquam
Secretum vitiis. nam lux altissima fati
Occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes
Intrat, & abstrusos implorat fama recessus.
Sis pius imprimis. nam cum vincamur in omni
Munere, sola Deos aequat clementia nobis.
Et post:
Tu civem patremque geras, tu consule cunctis,
Nec tibi, nec tua te moveant, sed publia vota.
In commune jubes si quid, censesque tenendum,
Primus jussa subi. tunc observantior aequi
Fit populus, nec ferre vetat, cum viderit ipsum
Autorem parere sibi. componitur orbis
Regis ad exemplum. nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, quam vita regentis, &c.
Quid scire, quid discere oporteat Principem, quomodo in Philosophorum libris versari, docet Claudianus exemplo Mallii Consulis, in Panegyri de Consulatu Mallii. De bellicis & politicis virtutibus disserentem audiant in laudatione Stiliconis. Ab his patiantur se deferri ad lectionem Epithalamii in nuptias Honorii & Mariae, & Palladii ac Serenae, ob carminis amoenitatem, & poëticae artis facundiam & suavitatem argumenti. quod alienum minime est à Principibus. quia interest ipsorum, dignis connubiis jungi. Illa cum legent,
gliscent primae sub pectore flammae,
Et poterit placuisse Duci, Dux femina regni.
Qualis vero uxor Ducibus ducenda, docet laus [p. 803] Serenae, uxoris Stiliconis. Ex Epigrammatibus Claudiani maxime placeat illud, de crystallo & Sphaera Archimedis.
Ubi è Latio in Graeciam migrare lubebit, post perceptas Grammaticae Graecae regulas, legant Duces tui Novi Testamenti Scriptores sacros Graecè, & speciatim cap. 13 ad Romanos. Isocratem ad Demonicum. Epicteti enchiridium, & Cebetis tabulam, Lucianum ob facetias & erudita dicteria, Xenophontis Cyropaediam ob Atticismum, non quod ad historiae fidem scripta sit, sed ad effigiem recte imperantis. Maxime vero volvant & revolvant Plutarchi Moralia, ob omnigenam & confertam doctrinam. Excerpendus hic Commentarius, Cum Principibus maxime debere Philosophum sermocinari. & alius, cui lemma: Ad indolum Principem. nec non ille de instituendis liberis. & iste, Quomodo audiendi poëtae juvenibus. & similes.
In Poëtarum Graecorum ordine familiam ducat Hesiodus, Phocylides, Theognis, inde Homerus, cujus Ilias Stultorum regum & populorum continet iras. Odyssea vero, Quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Plenius ac melius Chrisippo ac Crantore dicit. Theocritum, Sophoclem, Euripidem postea legendos suaserim. Atque haec quidem linguae Graecae vel mediocris cognitio Iuvenes Principes populo & doctorum vulgo secernit, & fontes monstrat, unde omnis in Latium dimanavit Sapientia. Etenim [p. 804] & philosophia universa, & historia, & Medicina, & artes Poëtica & Oratoria, Graecos primum Scriptores agnoscit.
Philologiae studium licet minus necessarium Principi, tamen ex Plinio, Plutarcho, Gellio, Macrobio, praeclara multa posse recitare, generosum & illustre. Hac doctrinae parte in pretio habeantur Chiliades Erasmi, opus infinita scaturiens eruditione. Seligantur Adagia, quae Reges Principesque concernunt. qualia sunt: Regis cerebrum, Regia vaccula, Regum offensae vitandae, Regum aures atque oculi multi, Regum manus longae. Quidquid delirant Reges, plectuntur Achivi. Multi Duces Cariam perdiderunt. Bellum dulce inexpertis. Imperator bonus & idem miles. Aureus pons sternendus hosti. Pax redimenda, &c. Nec in hoc studio destitui eos cupiam à Calepino, qui de quovis argumento breves discursus facit, nec à Thesauro linguae Latinae H. Stephani, nec à Graeco Lexico Constantini vel Stephani: uti nec à doctissimis libris Rhetoricorum Cl. Vossii, ejusdem Historicis Graecis & Latinis, & de Arte Grammatica.
Logicis exercitiis nolim Principes diu derineri. Suffecerit terminos artis Logicae, Praedicamenta, Praedicabilia, doctrinam de Interpretatione, Sillogismi conficiendi, ac Definitionis, Divisionis, Methodique regulas in compendio didicisse. Atque haec ex Aristotele haberi possunt & debent.
His paideías [institutionis] studiis defuncti, [p. 805] Philosophiam ipsam adeant, & primo Mathematicam; tum puram, Geometriam & Arithmeticam; tum mistam, Astrologiam & Opticam. Etiam Chronologiam & Geographiam, ob historiarum intelligentiam, cui illae facem praeferunt. Geographia namque locorum, regionum, urbium situs, & in iis portus, flumina, montes aperit. Chronologia seriem temporum exponit, & velut terminis quibusdam finit imperia, bella, eventus.
Adhaec Naturalium rerum scientia imbui Principem perquam necessarium, ut discat, quomodo & ipsis Regibus Ducibusque imperent astra; & terris hominibusque non unius indolis, diversissimi temperamento Principes. Harum arcana ex Physicis Aristotelis petantur.
Metaphysicam scire Duces, praesertim ubi de Deo, Angelis, & statu animae separatae & corpore disputat, prorsus, gennaîon [generosum] est. Reverenter illum discent habere, cujus unitatem, simplicitatem, omnipraesentiam, omnipotentiam, aeternitatem, omniscientiam, bonitatem, justitiam naturalibus rationibus evicerint.
Moralem Philosophiam & Politicam ex libris ad Nicomachum & Politicis Peripateticis hauriant, & capita illa de triplici regimine eique oppositis vitiis addiscant non segniter. Nec grave sit Ducibus, Politica Iusti Lipsii perlegere saepius, ob dispositionis artificium & sententiarum cumulum & authoritatem. De hac Philosophia loquitur Plato, cum pronunciat beatas [p. 806] fore Respublicas, in quibus imperarent Philosophi, aut qui imperant philosopharentur.
Hoc philosophorum circo inclusis, Senecae & Plutarchi lectionem unice commendo, sive de moribus severe judicare, sive de Natura subtiliter pronunciare cupient.
Tum amplissima Historiarum spatia se Ducibus pandunt. Discant hic, Historiam vel Divinam esse, vel Humanam. Divinam, vel Iudaicam esse, quae è libris sacris, Iosepho & ejus interprete Hegesippo est haurienda: vel Christianam, quae ex Novi Testamenti libris & Historiis Ecclesiasticis Eusebii, Sozomeni aliisque petenda. Humana, praeter prudentiam & rerum peritiam, Virtutum stimulos & semina laudum, Atque exempla dabit. Si publica scire desiderant, Orientalem, Graecam, Romanam, Barbaram historiam legant. Orientalis, res Iudaeorum, Aegyptiorum, Syrorum, Persarum exponit, quae nosci poterunt ex Iustino, uberius ex Herodoto & Diodoro Siculo. Graeca Spartanorum, Atheniensium, Thebanorum, & Macedonum res gestas recenset, authoribus Thucydide, Plutarcho, Arriano, & è Latinis Q. Curtio. Romana, vel vetus est, vel media, vel recentior: Vetus ab urbe condita ad Augustum excurrit, illustris Scriptoribus Graecis & Latinis, Dionysio Halicarnasseo, T. Livio, Polybio, Plutarcho, Appiano, quibus addi possunt compendia Vellei, Flori, Eutropii, Orosii. Media, Tacito & Suetonio superbit, aliisque Augustae historiae [p. 807] Scriptoribus, è Graecis Dione Cassio & Herodiano. Recentiorem scripsere Zonaras, Zosimus, Procopius, Agathias, Nicephorus, Gregoras, Graeci.
Barbaram historiam voco, quae scisso fractoque imperio gesta, cum major pars ad Gallos, Germanos, Turcas ivit, enarrat. Scriptores sunt, Iornandes, Procopius, Agathias.
In harum lectione dum versantur, seligant, & transferant in libellos, res maxime memorabiles, ritus & consuetudines gentium, sententias, exempla tum virtutum, tum vitiorum.
Theologia licet ad Theologos spectet, tamen dedecet Principem Christianum ignorare Fidei Christianae capita, ne in regno suo quasvis dissensiones schismatum esse argumenta sinat, aut quosvis errores nimis tepido religionis amore ferat ac foveat. Occurrit his malis lectio Scripturarum, quae haeresin à leviore errore discernunt, etiam receptae inter Protestantes Fidei formulae, nec non Patrum in Fidei fundamentis consensus.
Ad horum omnium scriptorum lectionem animum Duces tuos adferre velim alacrem & desecatum. Conferent illum, si studiorum temporibus interponant dilucida intervalla. nec enim tetricos istos & rigidos Ephoros amo, qui heroicas mentes horis & clepsydrae alligant, tanquam mercenarias & servas. Ludant, saltent, equitent, currant, canant, venentur, horas eligant, quibus maxime ipsis animus le- [p. 808] gendi scribendique. Nutriuntur à Iove tenerius Principes, & ab aura coeloque foventur propius. Hoc cum serenius est, vel studeant, vel se recreent, cum nubilum magis, exercitio honestiore serenent mentem. Extinguuntur generosiores igniculi confertis studiis, & uti vascula angustioris orificii superinfusum copiosius humorem respuunt, nimio lectionum numero obruitur avidissima sciendi aetas, minus quoque proclivi ad meditationes sunt animo, qui invitis temporibus student. Exercetur tyrannis in viros à male imperantibus. exercetur quoque à praeceptoribus in discipulos. blandos vult esse Doctores Flaccus; & pueris crustula dare, elementa velint ut discere prima. Uti corporum nervis robur accedit ab aetate, ita judicii, memoriae, phantasiae, ingenii organis. haec fatigata intempestive, languent citius, & spem solidae & maturae eruditionis incidunt. Herbas vide & olera, quae sub initia veris ab avaris colonis fornacum calore & fimo fervidiore tepefacta germinant ocyus, at mox adultiora deficiunt & exarescunt. Est illud seculi nostri cacoëthes. gloriamur parentes, si videamus praestare posse puerulos, cruda adhuc aetate, quae non possunt alii annis aliquot majores. ideoque atteri patimur ingenia & spirituum fontes exsiccari per paedagogos, ac affligi rationales potentias, quae, ubi adoleverint illi, marcent & stupent, attrita ad perpetuarum & crebrarum lectionum cotem ingenii acie, Caveant ergo [p. 809] ante omnia prudentiores Ephori, ne memoriae Principum graves sint, & addiscere illos memoriter velint prosa oratione scripta. Carminum alia est ratio, quae ob connexionem & pedum vincula facilius se ingerunt.
Praeterea, dum legunt, ad manum sint codicilli & adversaria, in quibus phrases sententiasque elegantiores transscribant: aut ad finem librorum, quos legunt, inseri curent pagellas aliquot puras, & in illis & paginam libri, & argumenti alicujus nobilioris caput notent. Sic, cum opus erit, ad chartas illas recurrere dabitur, tanquam ad locos communes.
Insuper styli exercitiis quotidie aut alternis diebus incumbant. Latine scripta vertant in linguam vernaculam, hac scripta in Latinam vel Graecam. Cum scribenda erit Epistola, Ciceronis pro paradigmate erunt. Inde salutandi, gratulandi, condolendi, gratias agendi, hortandi, dehortandi formulae petantur. Nec Senecae aut Plinii legi dissuaserim, ob rerum gravitatem & usum. In scribenda Oratione, praeeat iterum Cicero, hinc Livii, Salustii, Curtii masculae & erectae orationes. Interdum velim solos singulosque ambulare per Musaeum, per hortum, per agros, & meditari orationem vel Epigramma. Sic sine subere discent natare, & à se quidvis impetrare, ac propriis ingenii viribus fidere, qui aliorum hactenus succo, & veluti praemansis buccellis victitarunt.
Latine semper loquantur, praesertim cum do- [p. 810] ctioribus. imperandi jussa Principem accipere ab inferiori nefas, at loquendi scribendique flosculos fas omnino.
Denique quibus curae sunt Duces, inter deambulandum, ex iis, quae oculis sensibusque aliis se offerunt, occasionem captent docendi & quaerendi, modo de Sole, Luna, stellis fixis, coelorum magnitudine, figura, motu, incorruptibilitate, operationibus, modo de elementis, de metallis, stirpium & animalium natura, Solis accessu & recessu, dierum noctiumque incrementis ac decrementis, Eclipsium Solis & Lunae causis, de animae facultatibus, &c. Etiam vicinorum Regum ac Principum studia, molimina, successus prosperos adversosque recitent, ut à teneris assuescant ea cogitare, quae agere viros oportebit.
Quod si forte Ducibus ad exemplum Augusti, Germanici, Mecoenatis, Ciceronis, Neronis, Adriani, animus sit, non in castris solum & bello, sed & Parnassi vertice lauream mereri & vatibus inseri, hanc, qua ad Carmen itur, viam insistant:
I. Poëtam faciunt, Natura, ars, exercitatio.
II. A natura duo sunt: Inventionis facilitas, & impetus sive furor dicendi poëticus.
III. Inventionis facilitas & felicitas ab imaginatione est. Cum enim poësis naturae sit imitatio, poëta imitator: oportet eum naturas rerum coelestium & terrestrium, adhaec affectus amoris, odii, irae, metus, & quae his sunt simi- [p. 811] lia, animo circumferre, & phantasia agitare.
IV. Quicunque ergo imaginatione valent, aptiores sunt per naturam ad pictoriam artem & poësin.
V. Furor & impetus poëticus itidem à natura est, & calidiore spiritu & sanguine. qui uti incitatur facile, ita praecipitat venam poëticam, ut expeditius fingat mens, quae & sunt & non sunt in rerum natura.
VI. Idem furor versuum copiam suppeditat, sicut copiosius fluere solent aquae, quae impetu feruntur, juxta illud Horatii: Monte decurrens velut amnis, imbres. Quem super notas alluere ripas, Fertur, immensusque ruit profundo Pindarus ore.
VII. Ad artem, praeter praecepta Grammatica, de syllabarum quantitate, & pedibus, utile erit ex Scaligero discere diversa carminum genera, & genium singulorum. Quid nempe proprium sit Heroici aut Epici carminis, quid Elegiaci, quid in Iambico, Scazonte, Hendecasyllabis, Choriambico, Sapphico sit maxime observandum.
VIII. Quid differant carmen Tragicum & Comicum, quibus legibus Tragoedia, quibue Comoedia scribi debeat, quid sit carmen Lyricum, quid Satyricum, &c.
IX. Necessum quoque est ad artem poëticam, lectitare poëtas clarissimos, Virgilium, Horatium, Ovidium, Senecam, Iuvenalem.
X. Virgilium, Lucanum, Claudianum imi- [p. 812] tandos censeam in Epico carmine, Horatium in Lyrico, Ovidium in Elegiaco, in Comico Terentium, in Tragico Senecam, Satyrico Iuvenalem.
XI. Hoc etiam agendum, ut unum aliquem è multis poëtam familiarem nobis reddamus, eumque velut in succum & sanguinem convertamus. Ita fiet, ut impressa menti optimi carminis idea, habeant quem in scribendo imitentur.
XII. Opus insuper est cognitione aliqua universali rerum naturalium & moralium, avium, quadrupedum, piscium, arborum. fluviorum, montium, silvarum, regionum, Deorum, & Dearum. Faciunt enim illa ad elegantiam carminis, & locuples argumentum suppeditant vatum commentis.
XIII. Plura praecepta ad Artem poëticam pertinentia, petere licet ex eruditissimo libello Horatii de Arte Poetica.
XIV. Denique exercitatione opus, sine qua nec natura nec ars quicquam laudabile praestare valent. Itaque crebro scribendi versus. nec tam laborandum ut multos scribant, quam ut bonos. Quare premendum est poëma, & saepius ad incudem revocandum.
XV. Eligenda etiam materies apta poëticae commentationi, ut bellum, pax, tempestas, Aurora, Vespera, Meridies, Ver, Autumnus, Virtutes, Vitia, &c.
XVI. Ubi versus aliquot scripserint, paulisper deambulent, & spiritum recolligant; quo [p. 813] alacriores redeant ad intermissum opus, & veluti novo perciti oestro.
Interdum adsuescant scribendo Epigrammati: quoties enim lepidum quid, aut memorabile accidit, quodque acumen ferre possit, disticha duo aut tria meditentur, &, quod proprium est Epigrammatis, acute & nervose concludant.
Haec de formandis Ducum Tuorum studiis dicenda habui, non ut Te, doctissime Vir, doceam, sed ut videas eadem me dicere, quae tu facienda sentis. Praescripsi normam, non fixam & immobilem, sed Lesbiam, quae accommodari debet genio, captui, indoli discentium. ut enim cuivis pedi non quadrat quivis calceus, ita nec eadem methodus cunctis conveniat. Uti aeger à Medico, animus à praeceptore curandus. aetatis, temporis, temperamenti habenda sollicita ratio. Nec est, quod deterreat Duces tuos autorum multitudo & discendi labor, sunt in flore aevi, & ut corpus labori, mens ferendae intentioni par redditur. Non est quod cessent iter doctrinae & honoris ingredi,
dum res & aetas & sororum
Fila trium patiuntur atra.
Nihil tam arduum, quo non penetret studiosa & fervida animi vis. quisque dies opus suum probat. proficimus indies tacitis incrementis, ut herbae & virgulta. mox profecisse nos sentimus, & cum Sole progressos esse progressus nostros. Adsit tenor & constantia. & si à Sapien- [p. 814] tiae omnes autore Deo ingenio vim, moribus & affectibus moderationem petent, rem factam habebunt optimi Principes. Non poterunt non excellere scientia Duces, religione, pietate, & tot heroicis virtutibus praeparati. Scripsi haec rogatu tuo, ob singularem, quo in Duces Megapolenses feror, affectum. Debent Maximis Principibus istiusmodi officia, quorum quoque interest, ut regnorum rectores sapiant, per quos non imperiis solum, urbibusque, sed & humanioribus litteris earumque professoribus, suus constat honos, dignitas, & excellentia. Vale Vir doctissime & amicissime. Amstelod.1640.
NObilissime Hugeni,
Mitto tibi exmplar Methodi, quam rogatus praescripsi Ducum Megapolensium studiis. Ea Germanorum indoles est, amant & efflagitant methodos, quia artem longum esse prudenter judicant. Ideo student compendiis, & integras artes non addiscere sensim, sed devorare cupiunt, quas Dii non nisi magnis laboribus vendunt. Non volo haec te legere. Legat Constantinus tuus, qui licet Megapolensium Dux non sit, dux tamen est sui ordinis, hoc est fratrum, inter quos aristéusei. [optime rem gerit] Est iam Delphis amatorum Tessela facta pila, cujus soror Anna te vitri stupenda inscriptione beavit. ego meum exspecto, cum hoc [p. 815] elogio: Ungula vatum. Percussis enim à Liberi patris Lyncibus, uti à Pegasi ungula Parnasso, scaturiunt uberius poëtis carminum fontes. Tu, ut audio, ad castra & bella abis. abeunti prosperrimos precor, ut & Patriae, eventus. Vellem glorioso Marte, magnis commodis, at pauco sanguine juvari posse Rempub. & incruentis sacrificiis redimi Federatorum libertatem. Hic terrae motu quassatae aedes & in aedibus supellex mira portendunt. Porrexit se seismòs [motus] iste Coloniam usque, & ultra. Quae caussa? An quia apertae, verni caloris vi, telluri & in vapores resolutae supervenit nuperum gelu, egressumque vaporibus praeclusit, qui exitum molientes terram magnis occultisque insultibus concussere? An quia novam Orbis Europaei concussionem minantur fata? Tu rerum divinarum & humanarum conscie, judica. Vale, amicorum corculum, & Tesselam meis ac tuis verbis saluta. Raptim Amstelod. 13 April. 1640.
NObilissime Vir,
Quem dolorem meum coram testatus sum verbis, jam scripto pergo profiteri apud plurimos. Debui hoc officium dilectissimae tuae conjugi, partim ob veterem amicitiam, partim ob perpetua & nunquam interrupta humanitatis officia, quae erga me ambo profusissime ex- [p. 816] plicuistis. Non loquor ad os; illud affirmo serio, amisisse Te, aut potius praemisisse honestissimae exactissimaeque conjugis ipsissimam ideam, quae morum facilitate, modestia, fide erga maritum, erga amicos benevolentia, & quod potissimum est, pietate se erga Deum & parentes probavit quam maxime. Beata est, quia in Domino mortua. Sed ô cladem alteram, & vulnus vulneri superadditum morte filiolae unicae! Vide quam Te diligat ter Maximus. Exercet Te adversis, ut servet: invisit paterne, ut creatoris jure plura ipsi in te licere discas. Ego solatia omnia non repetam, nec in unum congeram: Poëmate meo fusius illa exequor. Non sufficiunt illa ad explendas conjugis laudes, sed temporis angustia intercluso non licuit mihi esse prolixiori. Exequiis Leydensibus interesse non possum, sed sistam me, si Deus volet, Ultrajecti, ut postrema illic justa persolvamus. Vale. Amstelod. 3 Iun. 1640.
INvitas, Hoofdi nobilissime, magna nomina, Vicofortios & Coymannos, una cum uxoribus virtute ac forma eximiis. His me socium adjungi vis, ut illorum splendor meae tenuitatis ac deplorandae orbitatis conspectu illustrior sit. Solent hoc factitare pictores: vultum deteriorem inserunt tabulae exquisitissimas formas exhibenti, & loripes Vulcanus jungitur Veneri, [p. 817] ut appareat ingens amantium discrimen. Diem Jovis mensae tuae fatalem destinavere omnes, nisi grandis causa impediat. Venirem ego lubens una, nisi Dialectici & Peripatetici mei Auditores prohiberent, veriti* [= veritus] ne malo ad pigritiam ipsis exemplo praeirem. Die Solis domum reversus sum à funere nobilis & eximiae matronae Catharinae Overbeequiae, quae Domino Schonckio minoris Poelgeestae Dominae* [= Domino] nupserat. Extincta est optima mater anginâ, quam ejusdem fati consors triduo post secuta est filiola unica. Ille calamitate tanta perculsus stupet, & num superis an mortalibus accenseri debeat, dubius haeret. Ego Sisyphi jam saxum post longas ferias volvere occoepi, & de Temperantia verba facio, cujus nomen monet, ut voluptatibus, quas Muyda profuse promittit, fruar parcius. Non est viri temperantis ejurare lepores & honesta aerumnosae hujus vitae condimenta. sed & obvias non semper amplecti, officii quoque sui esse putat. Alias contabesco & desiderio loquendi tibi, & iis sermonibus pascendi animum, quibus per te ad sapientiam, comitatem, urbanitatem, & nullam non ὁμιλητικὴν [civilem] virtutem praeformamur. Cuperem videre florentem hac anni tempestate acanthum, & spinosa ista moeniorum tuorum arbusta. attraherem odores in intima cerebri, in ipsos ventriculos spirituum animalium capsulas & focos, ubi Poëtarum animae simili aura nutriuntur. Si adesset Tessela, impatiens [p. 818] morae accurrerem, ut aures meas coelesti harmonia permulceret coelestis femina. nunc Caucaso alligatus, sino, ut cor meum exedant Aristotelici vultures, & me objectamentis suis lancinent Socratici juvenes. At quam tu graviter de militantis Europae laboribus sententiam pronuncias, & in Principum arcana penetras judex serius. Magna omnes moliri video, agere nihil. Heri litterae à Consiliario D. Brederodii transmissae nunciant, Principem exercitum omnem lustrasse, & ut se moveret quisque jussisse. Circa vesperam accepi, Auriacum reflexo cursu trajecisse, desideratis suorum pluribus, Leyam, & in Wasiam, relictamque malo fato Calloam, cum exercitu omni magna celeritate contendere. pugna ad arcem S. Donati, alterius expeditionis πρόφασις [praetextus] fuit. Certiora expectamus, & in majorum omnes spe sumus. Vale, Vir maxime, & uxorem dignissimam, filiasque meis verbis saluta. Amstelod. 12 Iun. 1640.
NOn ita pridem per omne honestissimarum voluptatum genus me circumduxisti, nobilissime vir. Piscati sumus, & pisci cepimus: venati sumus, & cessere in praedam lepores: aucupati sumus, & sturnos glande è quercu dejecimus. Quin toto Rheno nos non una voluptate Nayadum & Dryadum vicina- [p. 819] rum hilaritas. Ita per jocos & facetias periere dies Caniculae. Statueram omnino serio apud te agere, & descibere mihi meditata: sed non est tua domus severitatis & Philosophiae tetricae sedes, verum amoenitatis omnis, & comitatis, & suavitatum locuples domicilium. Illud sane ad gravitatem facit, quod primus me docueris balistam explodere, & pulverem nitratum flammasque cicumfusas capiti non exhorrescere. Hactenus imbellis fui civis, & parum vehemens Patriae assertor. Iam possem non versibus solum, sed & pilis ferreis in Hispanum detonare, quanquam metus non sit ne mea manu pereat hostis. Pro his officiis tantum tibi debeo, quantum mihi roboris, animi, vigoris & boni spiritus addidisti. Nunc satur voluptatum vultu, vocem, manum, & calamum compono ad Academicas exercitationes & desuetos labores. Illud doleo incidise in haec feriarum tempora infamem istum casum convivarum quatuor, quibus repulsam passis famendum erat, nisi per socrum tuam famelicis stomachis consultum fuisset. Vale. Amstelod. 1640.
NObilissime Hoofdi,
Cum me nuperi itineris turbonem & festinantium matronarum virginumque remoram tuis ad nobilissimum Vicofortium literis inces- [p. 820] sis; tanto aequiore animo haec tua maledicta fero, quanto tu minus iniquo ista scripsisti. Opus est Davo, non in fabula solum, sed & in mensa, & lecto, & itinere. Languet sine tumultu vita humana. excitandi interdum fluctus in placido mari, ne dormiamus nautae. Matronas virginesque quod attinet, servavi invitas. dum enim abituritionem modeste simulant, mea importunitate detentae fuerunt non male. Ex quo à vobis discessi, epulati sumus opiparè ego & cognatus tuus cum Andromache sua in Lacubus Diemensi & Bylmensi. Iam nova audi, ut credas mihi ferias esse, & indulgentiam magni otii. aliena negotia curo, excussis propriis. Appulere, uti audivisti ante, naves onerariae octo ex Oriente, totidem ex Occidente, aliae è mari Mediterraneo, pretiosissimis omnes mercibus onustae. Mihi quanquam ex tam immani messe spicilegium nullum reliquum sit, meo tamen gaudio juvo patulas fauces multa petentium; gallis gallinaceis similis, qui ubi ova peperere gallinae, nec ipsi, nec sibi, sed domino ingenti cantu & strepitu insolentiore gratulantur alienae felicitati. Utinam exoticae istae merces culinarum solummodo essent solatia, non avaritiae, superbiae, luxusque nostri scelerata materies. In Insubribus pergit Gallus & Hispanus gloriam ex hominum laniena quaerere. Hostes sumus humani generis, quotquot flocci facimus hominem, mundi imperatorem, Dei Opt. Max. artificiosissimam fabricam. Venetus [p. 821] suo more spectatorem agit, ne partes offendat. Banirius grandem exercitum non armis, sed fame atteri dolet. nec hostem habet, quem praelio aggredi possit miles, nec quod mordeat. Ratisbonae de Imperii rebus concilia habentur, majore, ut auguror, apparatu, quam rerum successu. Wimariensium aliquot copiae, amisso Duce Bernardo, degeneres, ob ignaviam alicubi vapulavere. Gallia & Hispania concussis certatum viribus de Atrebato dimicant. Longae Gallorum morae suspectae prudentioribus. Interest Cardinalis Hispani, ne urbs illa liliis coronetur. Forte & hic, ut nostrate proverbio dici solet, magnam controversiam dirimet mágeiros [coquus]. Imperator Ottommanicae portae vivere desiit, ne putes Mahometem dare posse suo successori, quod nequiit sibi. Britannus terret, & terretur. Nisi egeret aeris maximus Rex, posset diffringere adversantium portas, & montes sylvasque Caledonias penetrare. Nunc nobiscum pacisci cupit, ut litem veterem redimant Societatis Indiae opulenti negotiatores. Sclopeto ictus Gubernator Neomagensium, sensi, nullo fata loco posse excludi, & in medio etiam Tibure esse Sardiniam. Auriacus altero molimine frustratus, tertium jam non minore animo audet. Belli incerta, prudentia, mora, occasione reguntur. Ausim nobis adhuc polliceri facinus tanta indole dignum. Vale cordatissime & suavissime Heros, & syllogen hanc publicae & privatae fortunae argumentum crede indu- [p. 822] bium oscitantis & somniculosi scriptoris. Salutant Te, Dominamque Hoofdiam, non Hoofdii, & propagines vestras filiae meae filiusque. Amstelod. prid. Cal. Sextil. 1640.
NObilissimi Vicoforti,
Magnam hujus aetatis partem tecum in amoenitates distribui. Dum belligerantur purpurae, nec finiibus suis contenta ambitio regna urbesque patulis faucibus devorat, nos contracto cupidine ea voluptate fruimur, quae Deorum felicitatis aemula est. Legisti puer apud Homerum, Iovem à mundi curis fessum subinde ad Afros & Aethiopas commessatum deflectere. Legisti, eum modò in Cretam patriam suam rusticatum abire, modo Iunone spreta in Thessala Tempe ad Penei fluminis ripam secedere. Quod si hae voluptates Deos capiunt, quid ni nos homunciones, quorum gaudia tot calamitatibus indies flagellantur, quorum sanguini admixtus est succus iste nigrae loliginis, eos captabimus locorum secessus, in quibus nec de nummi valore controvertitur, nec quid discrepet à Stoâ Peripatus, à Socratica barba palliolum Cynicum, anxie disquiritur. Fui tecum Muydae, ubi Hoofdius, Leonora, Susanna, Constantia, egregiis exemplis magnarum virtutum documenta nobis dedere. Equidem in Hoofdio praeter facundiam, prudentiam, comitatem, ad- [p. 823] miratus semper fui priscam illam morum simplicitatem, nec fluxos hujus seculi ritus, quibus vicina Gallia Batavorum constantiam expugnat, & in Proteos transmutat. In Leonora, tanti viri conjuge, Cornelias, & Sempronias, & Placidias, & Flacillas, & Serenas adspicio; hoc uno ab illâ dispares, quod à magnis virtutibus secreverit grande supercilium, nec pro dote triumphos numeret. Susanna comis est sine fuco, diserta sine arte, modesta sine affectatione, sine ostentatione sciendi avida. Constantia primam virtutem putat, omnes complecti posse, & dissimulare singulas. Postea in villa Domini de Tramâ combussimus dies aliquot, ambulando, ridendo, edendo, bibendo. Memini, cum nos exciperet Beverovici facetiarum pater P. de Wilhem, & in agro Dimerio Breenius, ubi in cerasis haesimus oculis, manibus, dentibus, totaque epiglottide. Iam, pro dolor, à te, mi Vicoforti, divortium feci & aIiis amicis. permissus in Rheni ripa, alium aërem haurio, alium succum bibo, alias terras calco, aliis ignibus ustulor. De aëre concedes facile, eum hic puriorem esse vestro, qui paludibus stagnisque Amstelae gravis incubat. Succus, quo hic vivo, mere Rhenensis est, & quidem Moguntiacus, interdum Hispaniensis, interdum è Cypro aut Candia Malvaticus. tuus rubet, & cruento colore terret imbellem philosophum. Terras hic calco non sabulosas, sed glebosas prorsus, non arborum fruticumque va- [p. 824] cuas, sed frondosas undique umbrosasque. Quod si de ignibus sciscitaris, oberro hic inter desertas Creusas ágamos [coelebs] Professor, & dum plures adspecto, dum precia singularum expendo, & velut ad stateram argentariam suspendo, haereo anceps animi, nec quam fugiamve petamve, aut quo me vertam, nescio. similis iis, qui in trivio constituti, stant, nec pergunt. modo formosissimam saluto, sed juvenculam nimis, cujus amoribus vix Leander suffecerit aut Pyramus. Modo quinquageniariae arrideo, sed quam circumstrepunt pueri innuptaeque puellae, quas si meis accenseas, imperator ero grandis & numerosae Reipublicae. Est & alia, quae me reverenter procantem non dedignatur, verum advocatis caussidicisque servent limina & porticus. Inter has sollicitudines positus nullum ego colorem imbibo, & oculis meis impero, ne videant vanitatem. Non displicet tibi hoc amici tui sapiens decretum, nec Annae tuae, nec Leonorae Hoofdiae, quae amica conspiratione in secunda vota mea conjuravere. Mihi nobilissimus Schonckius plenis modiis omne officiorum genus exhibet, cujus ego recentem & crudum adhuc dolorem Philosophiae seriis monitis, etiam jocis non illepidis, & prorsus ineruditis, castigo & lenio. Interea de Atrebatensi obsidione laeta inaudivimus. Habet Gallus miles quod edat, quod bibat, quo bellaces manus in hostem exerceat. Victoriam magnam in spe magna habet. nec- [p. 825] dum dum tamen victor est. nondum inclinationem fecit Mavors. Quam multa inter calicem supremaque labra cadant tot veteris tot recentioris aevi exemplis didicimus. Nescio, an Gallorum sit, lentè festinare. Sed videbor Tibi fortè nimis baryképhalos, [ponderosi capitis,] & sententias eloqui ultra crepidam. Vale, suavissime amicorum, & magnum Hoofdium saluta, at ante tori tui consortem incomparabilem. Poelgeestae ad Rhenum, 12 Sextil. 1640.
ILlustrissime Vir,
Quod abeunti non praestiti officium valedictione, jam reduci praestabo benigna gratulatione. Ivisti trans maria & terras, & altius elevari illic Ursam vidisti, quam in Batavis. Informe illud animal est, & efferae indolis; non tamen efferi quotquot sub illo sidere degunt. Oxensternios, Gabrieles & Schuttos salutasti, doctrinae, humanitatis, & civilis prudentiae patres proceresque. Horum prudentia monstrat, summos saepe viros, & magna exempla daturos, agresti in patria crassoque sub aëre nasci. Iam ad tuos reversus causas perspexisti, cur finibus suis olim egressi Gotthi Vandalique in australes terras concesserint, quamque amoenior hic sit habitatio, & natalis soli dulcis fruitio prae exterarum gentium terris moribusque. Sueciam nunquam vidi, nec videre valde gestio. Habet [p. 826] Batavia nostra quos veneror & colo, quos in oculis & pectore gero, quibus me debere fateor plurimum. Inter hos Tu es, maxime Boreli, cujus facundia Batavi domi forisque clarescimus, & Federatorum caussa summis Regibus principibusque probatur. Fruere hac felicitate, & legationis tuae fulgori sine intermicare amicitiae nostrae radiolum. Heri dum obversabaris meditanti, lusi disticha aliquot, quibus redeuntem ad nos exosculor. Ea benigno & placido vultu, quo adspexisti Reginam & Borealis orae dominos, lege. Vale.
NObilissime Hugeni,
Torporem meum in perscribendis literis excutit saepius perpetuus scriptor Vicofortius. Iam Tu versibus tuis, velut alter Miltiades, somnum mihi adimis. Religio est silere, te praecinente. Liberis tuis masculis graviter & ingeniose, tuo more, gratularis. Sequor & ego, verum ut patrem apud inferos sequitur Claudius, non passibus aequis. Parentas Didenii herois manibus validis epigrammatibus. ego unicum scripsi, cum ad plura non sufficiam. Ad effigiem tuam & dilectissimorum pignorum suaviter, nec minus doctè, alludis. ita, ut à novercante thalamo tibi videaris metuere. Ego & Tibi & mihi apò tes metrúês [à novercâ] timui semper, ob lapsam aliquando in privigni [p. 827] caput mortuae novercae statuam. Ita est in Graeco Epigrammate:
Stêlen metrúês mikrán líthon éstephe koûros,
hôs bíon êlláchthai, kaì trópon oiómenos.
Hê dè táphôi klitheîsa katéktane paîda pesôusa.
Pheúgete metrúês kaì táphon hoi prógonoi.
Cippum novercae saxum non adeo magnum coronabat juvenculus
Existimans ut vitam ita mores eam commutasse:
Ille vero in sepulchrum inclinatus ruina sua puerum extinxit.
Fugite vel ipsum novercae sepulchrum, ô Privigni.
In hunc diem steti ametáplôtos [immutabilis] & tetrágônos, [quadrangularis,] nescius tamen fati sortisque futurae. Interea gumnasías héneka [exercitii gratia] secundas nuptias versibus & dialogis propugno. Sunt inter Epigrammata tua apud nobilissimum Vicofortium, quibus Lydiam & Pollucem, & Maeviam, nescio quam, exerces. Cum legeret ista incertus author, fescennina quaedam reposuit. An concoquere has pernas possis, non facile dixero. Si nauseam pariant, exspue, uti catapotia solent pueri. Sed quantis, Zulecheme, conjugiis erigitur Federatorum fortuna & Auriaca domus. Num canendum propediem:
Conjugio Anchisa Veneris dignate superbo?
Quantis contra motibus concutitur Austriacae dominationis apex, & eurykreíôn [late imperans] [p. 828] Hispanus. Quam diversis studiis surgimus nos, premitur ille. alia nuptiarum, alia rebellionum indoles. illae nectunt, hae dissolvunt federa, juramenta, populos, sceptra. Nos hic nuper anniversario festo Nobilissimi Satrapae Hoofdii interfuimus, cui jambis aliquot applausi, quos mitto. Aderat Tessela. Adfuisti & Tu, sed uti adsunt absentes, qui bibunt alienis faucibus, ne de hospitis intemperantia querantur. Vale, Vir summe, & Constantinum tuum mone, ut subinde mihi sua impartiat. volo enim de ipsius progressibus esse certior. Amstelod. 30 Ian. 1641.
417. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Iamdudum scripsissem ad Te, sed recente adhuc, ob filiae obitum, luctu, nolui unguis esse in ulcere. Distuli studio, quae dicenda erant; ne dum solatia conquiro, refricem intempestivè eorum causas. Fatale nuncium jam ad me pertulerat Nobilissimus Vicofortius, quod non minus me affecit, ac si sanguis me Tibi, prosapiaque junxissent. Vir Maxime, quantum liberorum tibi deciditur, tantum repetitur bonorum, quae indulsit ante divina clementia. Et vult Deus in uno filio residuam tibi esse spem nepotum, qui nomen Mylium propagent, ne inter plures degenerem fortè aliquem reperias. Periit puerpera, nec discessit, nisi suffecta in locum suum, prole. Non habet ergo viventium [p. 829] minus aut hominum mundus, etiamsi è terris migraverit filia. Vivit proles, & in illa mater; uti exarescente flosculo superstites sunt bulbuli. Dolendum utique puerperam mori, avelli à matre, à nutrice sua sobolem, nec educari posse ab ea, cui nascendi proxima debet principia. At quid facias? Inter Homeri eloquia sententiasque, grandes, illa prima est: diòs deteleíeto boulê. [Iovis autem perficiebat consilium.] Cum Christo, cum Ecclesiae Christianae insertus esset partus, illa dimitti cum Simeone in pace voluit, postquam oculis vidisset infantem, quem salvum faceret suo sanguine Iesus. Vix abluta per Baptismum fuerat infanti primaeva labes, vix recepta erat in gratiam peccatrix animula, cum matrem à sordibus mundi ablutam purgatamque in gloriam recepit, qui creaverat. Si à marito divortium mortua fecit, capiti suo Christo unitur. Si liberis educandis non vacat, Angelorum familiaritate laetior fruitur. Si Te, si matrem invisere desiit, at Dei Opt. Maximi ora intuetur propius. Quanto ab aula Hagiensi abest longius, coelesti vicinior est. & parentis terreni alloquio ac convictu destituta, summi patris intuitu beatissima gaudet. Vixit probè filia, virgo, conjux, mater. sexus sui partes explevit omnes. & virtutibus sui ordinis cessit nulli. Quanta haec solatia sunt, Myli praestantissime, quae reperere me nec necesse est, nec nocet. Tales genuisse & naturae & divinae gratiae est. Tales pietate moribusque sanctissimis im- [p. 830] buisse, & gratiae & curae tuae. Ego orbitati tuae condoleo ex animo, dives liberorum. & si simili fato premerer, à Te patientiae & fortitudinis exempla peterem. Neque enim haec scribo, ut animum tuum muniam praceptis, sed ut quomodo erga Te affectus sim, pro officio meo, exponam. Pro versibus B. gratias N.T. debeo. quanquam à longo tempore non viderim jambos minus concinnos, & magis distortis incedentes pedibus. Sed haec soli tibi, Vir maxime, scripta sunto. Equidem doctissimorum virorum hallucinationibus veniam dare, si quisquam alius, paratissimus sum. Audio clarissimo Salmasio in Galliis doctrinae praemia tanto viro digna à Rege offerri, coronatorum millia duo, annuatim. Creditur vacillare, non in fide, qua se Deo obstrinxit, sed qua Vobis. Sed agendum hoc sedulò, ut quae de primatu Papae scripsit, edantur in lucem, ne dum valde placet Gallis suis, fortè per humanam infirmitatem, minus velit displicere Tarpejo patri. Vale Vir summe. Nos per Dei gratiam valemus. Salveant Domina vander Myle, & Filius gubernator. Amstelod. 16 Febr. 1641.
VAlde me recrearunt Epigrammata tua, Nobilissime Hugeni, nec minus Constantini tui. Totis mihi modiis admetiris versus, toto me coelo & meteororum omnium ingenti con- [p. 831] gerie, domesticâ adhaec suppellectile donas, quae dum in argutos singula sensus contorques, Imperium mihi in superos inferosque exercere videris. Vapulant tibi Sol, Luna, pluviae, grando, nix, cometae, fulmina, ignes fatui, totusque exercitus imperfectorum corporum. inde ex suppellectile Satyram contexis, & acum, pectines; specula, forfices, forcipes, dentiscalpia, & nihil non istorum impedimentorum, tanquam stultitiae nostrae argumentum, traducis. Expendi cum nobilissimis doctissimisque viris, Satrapa Muydensi & Vicofortio, acumina tua & subtilissimas cuspides, in quas desinunt Epigrammata. Multa sunt, quae ipsam Bilbilim obtundunt. Sed hoc unicè velim, ut istius generis poëmata omnia colligas in unum;
Ne turbata volent levibus ludibria ventis.
Magnam vim habes hujus an nonae, collecta ede in lucem. erunt pro acetariis fastidientibus stomachis, & lactucae, malvarumque officium praestabunt Sophroniscis. Meditationes tuas de Organorum in templis usu & abusu, legi non oscitanter. Est Peripato suum Organum, est Ecclesiae. Illud procul à fano, hoc fanorum proprium. Illud rectae rationis regula est & norma, hoc voces cantusque nostros moderatur. Illud in scholis, hoc in remplis sonat. Illud sapientiae praeludit, hoc pietati. Prius ignorante & errori, posterius tristitiae ac dolori medetur. Templorum Organa digiti pedesque movent ludentium, nostrum Organum [p. 832] doctae profitentium & docentium voces. Illa ventus inflat & subballio aedituus; hoc nostrum Simplicii, Philoponi, Ammonii, Aphrodisaei, Averroës, magna nomina. Ut praerogativis non levibus praecellere videantur Peripateticorom Organa, Triplici delectamur Musicâ. eâ, quae vocis est: eâ quae pedum est, ad numeros saltat: & eâ, quae Organica est, numerosque instrumentis, tibiae, citharae, testudini, cymbalisque applicat. Haec postrema in templa irrepsit, sed malo apud plurimos more. etenim, quae non nisi sacra loqui debebant, profanos subinde & lascivos sensus auribus oggerunt. Et licet nulla soni, in non viventibus, sit impuritas labesque, hoc tamen illa peccant nomine, quod memoriam injiciant rerum minimè coelestium, vocibus ad numeros eosdem factis expressarum. Clamant passim Organa, dum abitionem è templis paramus, dum garrimus saturi sacrae auditionis, dum de prandio vel coena cogitamus, dum ambulationibus diem horamque dicimus. Haec aliaque plurima correcta cupis, aut saltem, ut corrigenda, indicas. Omninò tecum sentio; non abhorrere pietatem à cantu & lusu. Vetus ilIud est; Deum canere fidibus & citharâ. non est superioris saeculi inventum tertia haec Musicae species. Antiquissimus organorum inventor Iubal fuit. Noachum & Iapetum antevertit haec hominum solertia. Eget animus adminculis quibus ad Deum se & coelestia erigat, humo aliàs affixus & languens. Fa- [p. 833] cit hoc Musica, quae dum aërem percutit harmonicè, percutit illum, quia aurium anfractibus continetur, illisque vernaculus est. Hic spiritus afficit, quos animales vocant, animae operantis proximum instrumentum. Hi animam movent, & eam maximè vim, quae conscupiscibulis discitur, ubi gaudium, laetitia, amor jucundi & tristium fuga odiumque stabulantur. Et quia gaudio hoc fruitur attenta imaginatio, gaudet imaginatione delectabili ipsa ratio & intellectus. Hic dum numeros accipit sanctoris cantilenae aut poëmatis, quod de Deo, vel Angelis, vel Christo & salutis nostrae mysteriis loquitur, excitatur & erigitur horum cogitatione mens, & animali gaudio succedit spirituale & verè divinum ac coeleste, quod nos subductos humo, Deo propius jungit, & velut ecstase quâdam abripit mentem, & coetibus, (dixissem penè Dîs) miscet Superis. Quae cum ita sint, pessimo divortio ab Organis attentionem, ab attentione pietatem & rerum divinarum seriam meditationem separamus. Tu, mi Hugeni, medicinam publico errori quaeris & invenis. Nec dubito, quin admissuri illam sint, & amplexori sacrorum antistites. Ea quippe observas, quae & caveri debent religiosè, & fieri minus superstitiosè. Scribis te aurium apostemate laborare. non debebas sanè, ut qui crassas & Batavas habuisti nunquam. aperto abscessu auribus eris purgatissimis, uti naris es & fuisti emunctissimae. Certè olfacere potuisti tot organorum apostemata, [p. 834] & attendere ad illa, quae in eorundem in templis usu inconcinna prorsus sunt & dissona. Valetudinem tibi quâvis corporis parte validam ex animo precor. Filiorum quadrigam saluta. Constantino respondebo intra dies pauculos. Mira scribit Adolelcentulus iste, aetate puer, praevenit arte senem. Nec à te degenerem se praestat Christianus, qui licet à fratre secundus sit, non vult esse secundus. Vale, vir maxime, nec odisse velis unquam, qui te deperit & virtutes tuas pro interula habet:
Pectoris illa tui virtus candorque fidesque
Proxima Barlaei tangit operta tui.
Amstelod. 26 Feb. An. 1641.
419. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Cum nuper Leidae essem, intellexi professionem linguae Graecae in Academia ista vacare. Decreveram jam tunc N.T. commendare D. Iohannem Brosterhuysium, à multis mihi annis ab egregiis virtutibus notum. Verum Amstelodamum reverso occurrit frater, & se à Sparta ista alienum non esse significat. Quin literas commendatitias efflagitat, quas illi ut negem, ipsa pietas vetat. Studuit sub clarissimis viris D. Vossio Dordraci, D. Bertio Leidae, in Illustrium Ordinum Hollandiae Collegio Theologico, ubi, Te Curatore, ad Senatus Brielani designationem Philolophiae primum, inde [p. 835] Theologiae operam dedit. Hine exacto sexennio dimissus, in Galliis Generosissimo Domino de Langerack, apud Christianissimum Regem Legato, à concionibus fuit, annos octo & ultra. Inde in patriam reversus, oblatum ab Amstelodamensibus Conrectoratum arripuit. Quo summa cum laude functus fuit annos duodecim. Latinas litteras & quae ad Romani sermonis puritatem & elegantiam faciunt, probè novit. Graecis non tinctus, sed imbutus est. Epigrammata Graeca scribit non sine genio. Quin & cum necesse est, Graecè loquitur. Vitae est inculpatae. Indole & moribus placidissimis, & ad omnem humanitatem modestiamque comparatis. Non dicam plura, ne à fratre profecta videatur commendatio. Hoc ausim dicere, non novisse me alium isti professioni idoneum magis. Faveo ego Academiae vestrae, in qua aliquando docui, & è qua invitus dolensque abii. Honori ejusdem consultum volo, si quisquam. Non ambit professionem hanc frater meus, ut luculentiore fruatur stipendio, habet hic non minus luculentum. Verum labores scholae redemtos cupiat faciliore provincia, & horas plurimas unius lectione; praeterquam quod honoratius sit profiteri apud Academicos, quam inter pueros cum barbarie & petulantia ludari. Vale Vir nobilissime & praestantissime, & has ipsas literas nobilissimo D, Catsio, aliisque ad quos haec res spectat, praelegi non aegrè feram. Scriberem Domino Catsio, sed scriben- [p. 836] da essent eadem. Orationem meam, quam de Christo patiente habui, mittam proxima hebdomade, ut & Venerem Britannicam in Nuptias Domini de Heenvliet, &c. Circa nuptias Celsissimi Principis Auriaci jam ungues mordeo & pluteum caedo. Amstel. 7 April. 1641.
LItteras tuas ad sororem datas vidi non semel, quibus in amicorum censum etiam nomen meum adscribis, & me salute impartis. Hoc nomine grarias me tibi debere fateor, & te non immemorem esse mei non illubenter cogito. Sed quam tu jam in beatitudinis humanae itas apice, ut qui à Principum aulis in Regum palatia translatus es, & eos scribis articulos, quos ego me ignorare non doleo. Satis mihi est Principis nostri celsisiimi germen iis sponialibus innexum, quae ipsi gloriam, imperio munimentum, & Patriae universe maximam securitatem parabunt. Est profectò, quod sibi gratulentur Federati Ordd. qui tantis praesidiis insistentes minus jam ab Hispaniarum Rege sibi metuere habent. Federe, nuptiis, religione jungimur. Primum illud vinculum disjungi non patietur secundum: secundum disjungi non patietur tertium, quod dissolvi non patitur Ecclesiae Anglicanae status & Parlamenti sedula cura. Commovit aliquando similis tempestas Belgium hoc nostrum, quae jam Britanniam & Sco- [p. 837] tiam. Emersimus nos, emergent etiam per Dei gratiam Britanni. Humana sunt quae aguntur, quanquam & divina. Excitat è veterno Deus Ecclesiam, ut commissam contentionibus exerceat & probet. Ego mentionem tui apud tuos facio saepenumero. Viximus unà, risimus unà, versus scripsimus una, serios jocosos prout se res dabat. Haec vita nostra est, vander Burghi, quasi tesseris ludas: hoc jactu gaudemus, illo dolemus. Mihi illa placet, quae à morositate est aliena, & à sycophantiis. Sed ecce filium meum inter Britannos. Cum enim in Britanniam transiret Princeps juventutis Batavicae, & secum traheret magnum nobilium syrma, volui eum inter umbras esse, non ut aliorum splendori aliquid detraheret, verum ut majores sorte & purpura suâ illustraret humilitate. Si quid tibi dulce meum est, talem te illi praesta, qualem te mihi praestitisti semper. Vale, & si me odisse potes, ego me ulciscar majore tui amore, & benevolentiâ. Amstelod. 11 Apr. 1641.
ITa est, clarissime Boye, fui Haghae, nec repperi te. Iunxisset nos mensâ nobilissimus Catsius, qui juncti animis studiisque sumus. Sunt inter nos litterarum & carminum commercia, sed alloquiorum & confabulationum & leporum nulla hactenus fuere. Exspecto ut aliqua occasio nos societ: exigam hinc rationem Epi- [p. 838] grammatis, quod in effigiem meam scripsisti. Si Batavus mihi subdit Homerum, ego illum Batavum in alios istas laudes congerere malim, quàm in me. Plurimum illae possunt ad conflandam invidiam homini minimè praesidenti, & sibi Suffeno. Mi Boye. novi amicos, quibus oculi ex humorum illapsu coecutiunt. An non Tibi idem accidit, ista cum scriberes? cujus mentem propensior fortè in me adfectus velut densa nube occupavit, ut, refractis benevolentiae radiis, minima maxima tibi appareant. Satis fuerit, si inter Bavios & Maevios censeri merear, quorum in Bucolicis mentionem facit Maro. Effigiem istam meam, quam te vidisse scribis, non vidi. cuperem illam habere. Delineavit me ante semestrem pictor aliquis Leydensis, verum non noveram me ex istis lineamenti. Mitto aliam ante plures annos sculptam. Desidero videre tuam, cui hoc Epigramma subscribam:
Qui Themidi loquitur Phoebus, vatesque tribunal
Concutit & trepidos asserit ore reos;
Talis Boyus agit. Walachrum cui fluctus & undae,
Et patriam dulces dant Heliconis aquae.
Exuvias hic Vatis habes. nihil adspicis ejus.
Mentitur verum tota tabella virum.
Sed Rhodopen, raptasque nurus, Silonque pererra.
Non alibi Boyum cernere, Belga, potes.
Vale, vir praestantissime, & maximo virorum D. Catsio me officiaque mea omnia trade penitus. Amstelod. 27 Apr. 1641.
[p. 839]
NObilissime vir,
Misi nuper N.T. Poëmation in Nuptias Celsissimi Principis Guilielmi, ut illud Ill. Praepot. Hollandiae Ordd. Delegatis offeres. Tu, quo es in me affectu, ut illustrior esset offerentis gratia, toti Ordd. Hollandiae Consessui illud exhibuisti, ut me favore publico totum involveres. Est quod hoc nomine Tibi aeternum debeam. Fateor ingenuè, non tam mihi gratum fuit isto Fortunae rivo inaurari, quam intelligere, communibus omnium Civitatum suffragiis in me defluxisse illam liberalitatem. Tu Intelligentia illa es, quae orbem istum rotavisti, & Planetas Reip. nostrae felicissmâ coitione mihi conciliasti. Quid rependam? memorem tantorum beneficiorum animum eis toùs aiônas. [in secula.] Si quod porro à me officii N.T. praestari possit, id omne Tibi militat uni. Impera, & manda, meque peculium tuum habe, & vadimonio nunquam redimendo obstrictum. Summum hoc studiorum & Musarum mearum solatium est, Tibi placuisse. Utinam ea à me proficisci possent, quae exacta judicii tui vis, ingenii solertia, facundia torrens probet. Annitar ut talia sint, & conabor Te illis astris quavis occasione inserere, ubi Mecoenates, & Attici, & Laelii habitant. Vale, praestantissime Vir, penè dixissem, mî Catsi; nisi veritus fuis- [p. 840] sem ne amicitiae & benevolentiae vox muneris tui & virtutum splendori obstreperet. Amstelod. 17 Iun. 1647.
423. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Dudum est, quod fratrem meum tibi commendaverim, ut ea professione potiri possit, ad quam totus factus est. Non video, quid in illo desideret quisquam, quod ad honorem & decus Academiae vestrae spectet. Aetas illi justa & matura est annorum 48. A studiis divortium nunquam fecit, nec per intervalla cum iis rediit in gratiam Ex quo Leida juvenis discessit, Theologiam concionator professus est, & in Galliis linguam Graecam excoluit sedulo, ut saepe mihi tum temporis Epigrammata Graeca transmiserit, quae D. Cunaeo p.m. cognato meo perplacebant. Gallia relicta, ubi per annos novem vel decem Illustri Legato Potentissimorum Ordinum à concionibus fuit, Scholae hic contectoratu functis est, summa cum laude, D.D. Consulibus, Curatoribus, discipulis suis charissimus. Cum peritia linguae Graecae junxit Latinae & Gallicae & Italicae linguae studia. Et si pacis esse studiosum & alienum à simultatibus ad tranquillitatem & gloriam Academia vestrae facit, certè in ipsam incidistis lenitatem & modestiam. Quanquam de fratre loquar, vera tamen sunt, quae dico. Docet adhaec feliciter, [p. 841] quod in professore primum est. Non satis est, novisse multa. Professoris est eloqui illa posse, quae scis, ut ex te sciat & discat alter. Quamobrem non petam à N.T. ut in veteris nostrae amicitiae & ejus reverentiae, qua N.T. colui semper, gratiam, suffragium commodes fratris desiderio. Verùm ut ea examinentur, quae professionis istius propria sunt & oikeîa [peculiaria] decora, rogo. Vale Vir maxime, & me, quod fecisti constanter, ama. Amstel. 18 Iun. 1641.
NObilissime Hugeni,
Cum aquae in euripos & cataractas magno impetu irruunt, sisti eas hinc inde objectis valvis portisque necesse est, ne mole sua obruant vicinas terras. Mihi tanta rerum scribendarum moles incumbit, ut punctis mille & commatibus & parenthesibus singultientibus opus sit, ut scribenda determinem, & suo singula ordine efferam. Ex quo Haghâ cum Principe abivisti, ego individuum vagum fui, modo Poelgeestam, modo in Bamestrae agrum, modo Muydam, mox Beverovicum & Alcmariam abreptus. Ubique inter meos tuos quoque amicos repperi, quibus benevolentiae tuae & comitatis characterem impressisti. quam ob causam meminisse tui amant, sive sicci seria agant, sive adspersi Libero Saliaribus dapibus ornent Deorum pulvinaria. Poelgeestae apud cognatum tuum D. Schonc- [p. 842] kium censum inivimus tuarum virtutum. verum hoc unum in vitio posuimus, quod cum omnes devincias tibi, argumentum invideas & bonas occasiones demerendi te. Debere tibi nos mavis, quam debere nobis, & corporibus Diisque coelestibus similis inferioribus te tuaque donas, at accipere quidquam à sublunari mundo nescis. Bamestra Riccios, Ossios, Ranstios mihi obvios cum pilentis & quadrigis obiecit, quibus regaliter vectus accessi Tesselam, cui epistolae tuae partem prelegi, quae de rivalibus agit
Illa suos prudens mecum suspendit amores,
Et solum Veneris nomen, siccosque poëtas
Sicca colit. neque tota gelu. blandissima posset
Basiolis & versiculis matrona resolvi.
Ab ejus facundia est carmen hoc, quod mitto, inscriptum albo Nobilissimae Virginis Trajectinae Ogel. Beverovici apud amicos te totum Parisinis uvis immersimus, & ibidem in praedio Coymannorum asparagos non una tibi paropside sacravimus, optavimusque omnes, ut quam cito illi crescunt, tam cito te incolumem videamus, & victorem Auriacum. Quod interpretem te praebueris Veneris meae Britannicae apud celsissimum Principem, est quod Tibi aeternum debeam. gratiores sunt aulicis chirothecae, quibus iridis pulverem adspersit artifex. gratiores quoque fuere versus mei, quibus tu scholijs tuis, velut myrothecio, fragrantiam addidisti. Cogita, mi Hugeni, grandi te munere functum, cum ista ludicra interpretaris. Est [p. 843] quippe inter deos Hermês [Mercurius] interpres Deorum. Vivat Princeps in Musarum solatium, & méga pénthos Ibêrou. [magnum luctum Iberi.] Vivas & tu, qui Celsitudines facundia tua & exaggerationibus argento emungis, in amicorum gratiam. Nobilissimus Vicofortius in Hagiensi agro habitat. Ego tanto amico orbatus erro, velut viduatus compare turtur, & Pylade Orestes. Commutavi jampridem cum filio tuo Constantino epistolas & versus. Obiit Traiecti ad Rhenum pictor celebris Jacobus de Gheyn, & vander Burchium nostrum perditum ivit legato octo mille florenorum. Gaudet simili beneficio soror vidua, exactissimae matronae exemplar.Eidem Gheynio hoc distichon meum suspenderunt in Trajectino templo amici:
Praxitelem Xeuxinque duplex discriminat urna,
Hic unâ Xeuxis Praxitelesque jacent.
Scripsit jampridem Parisiis Nobilissimus Stella ad D. Vicofortium, Ementissimum Cardinalem Richelium unice optare, ut versibus meis dici posset. Est is Stella in flagranti apud Richelium gratia & mihi addictissimus, nuper legatione functus apud Brisacenses, nunc ad Helvetios missus, aut mittendus. Ego, ne videar deesse votis tam clari ducis, meditor panegyrin de eius laudibus. Redeunt ad Te epigrammata tua doctissima & acutissima, quae gradibus iterum distinxi, ut qualitates primas solent physici. Si malus fui censor, expecto, [p. 844] ut mihi accidat, quod Tiresiae aut Marsyae. De nova Poëmatum tuorum editione velim serio cogites, praesertim Epigrammatum, quibus salivam moves omnibus, adde & splenem. Erunt pro acetariis fastidientibus stomachis, & sunt inter illa plurima quae Bilbilin obtundunt. Vale, nobilissime* Hugeni, & me, quod facis, ama constanter. Amstelod. 9 Iul. 1641.
DUm tu, mi Vicoforti, amoenitatibus praedii tui frueris, ego absentia tui mulctor crudelissime. Quod malum nunc me coquit & versat sub pectore fixum. Quid agam? haec Philosophiae lex & vis est, posse frui, posse carere ad tempus amico. Concoquendus mihi fuit & est etiamnum acerbissimus viduitatis dolor: concoquam & hunc. Nec dubito, quin & tibi molestum sit, non accingi ense Vondeliano, quem me tibi esse finxit allegoricus & hyperbolicus poëta. Discam ego & assuescam ferre abitum tuum, qui ferre deberem obitum. Nec abes prorsus, quem praesentem, scribentem, jocantem, prandentem, mecum ambulantem animo
circumfero. Nosti illud poëtae magni:
Absens absentem audit videtque.
Si oculis te non assequor, adsequar literis, quae pro alis mihi erunt, quibus ad te transferar. Scribebat olim Tullius ad Quintum fratrem [p. 845] Asiae proconsulem: Cum tua lego, te audire; cum ad te scribo, tecum loqui videor. Nescio an Athenis, an alibi fuerit Epicurus, cum ad amicum scriberet: sic fac omnia tanquam spectet Epicurus. Certe in Campania erat Annaeus Seneca, cum ad Lucilium in Sicilia degentem scribens, eum hortatur, ut secum studeat, secum coenet, secum ambulet. Quod facere nec ille aliter quam animo potuit, nec ego facio. Nonne absentem Balbum in oculis gerebat Cicero, quamvis ille in Galliis sub Caesare militaret? Absentibus Evandro & Pallante, canit de Aenea Virgilius,
— Pallas Evander in ipsis
Omnia sunt oculis.
Dicam &ego, Vicofortius hisce haeret adhuc absens oculis. Ruri habitas, sed ad aulam factus. In agris ambulas, sed Principum negocia curas. Viridariis delectaris, sed aliter, quam Tiberius suis Capreis. Honestas voluptates capis inter ruricolas Melibaeos & Damoetas, quod & fecit Scipio Africanus princeps ille Romanus. Inter arborum quincunces & hortolarum quadras & pulvillos incedis, quod & fecit in Tusculano suo Arpinas, ubi vel Philosophiam meditabatur , vel ob patriae statum laetum tristemque gaudebat vel dolebat. Nec dubito, quin idem facias tu: licet de philosophia suavius cogitare posses, me praesente, cui ex hoc succo vivendum est. Amas illic videre armenta gregesque. Sed aut male ego calculum [p. 846] posui, aut amicum me videre malles, quam cornutas bestias. Simia illic gaudes, vel cercopitheco. Sed cave, ne osculantem te videat conjugem: nam imitari amat ingeniosissima bestiola, quidquid videt. Pavonem forte alis, avem visu pulchram, sed tartareâ voce horribilem. Piscinas tuas laudas: laudabo & ego ubi pisces esse licebit. Utinam illae ostrea alerent, uti alebat in vivariis suis in Bajano littore dis Lucullus. Aves cantillantes audis, sed non cantillantem me, sive epos mihi pangere libeat, seu Lesboüm digitis tendere barbiton. Nutris gallicas & gallinarum pullos, quorum generatio debetur gallo. Utinam tu pullos aleres tuo de sanguine natos. Hoc futurum spero, quia columbis illic affluis, quae tibi perpetuis osculis inspirant mollem per pectora amorem. Sed desinam suavissime nugari & jocari; quia nescio, an supercilium sumpseris ex Curiae utriusque & tot aularum vicinia. Interea me & D. Satrapam expecta, ubi amicis tuis fratribusque litaveris. Vae cerasis tuis, vae pyris, vae pernis, quanta fumini erit aegritudo, quanta pestis larido, quanta piscibus tempestas, ubi venerit ad te famelicus Barlaeus. Fac me participem rerum novarum , si placet, tribus verbis, praesertim quid judicent sapientiores de fatali hora deditionis Gennepae. Vale, amicorum erectissime & candidissime, & summos viros D. Brasettum, & Boswellum saluta. Raptim Amstelod. 10 Iul. 1641.
[p. 847]
POst longes errores terrâ fluminibusque, tandem sospes domum veni. Fui, ubi non fueram, vidi, quae non videram, terras tetigi intactas hactenus, locutus fui cum Bructeris, Sicambris, & Drusianae fossae accolis. Steti iis locis, ubi Roma aquilas defixit, ubi Drusus, ubi Corbulo fossas fecere. Legi oram Vahalis, & Tielam, Bommeliam, Buram lustravi. Ne mirare tardius iter meum processisse. Accidit mihi, quod Ulyssi: incidi in Circen, in Calypson, in Polyphaemum, in Laestrigonas, verum honestiore titulo. Nec defuit legata à latere, jam virgo, jam viri non inappetens vidua. Docui hos, num coelum stet immobile, num terra; quod elementorum quatuor maxime amoribus sit conveniens: ut creaturae omnes aethereae & sublunares amantium sint symbola & characteres: quomodo perdices, quomodo pisculi ament: an amor constet ex punctis indivisibilibus, an continuitatem amet: an suavius sit amare, an amari: ofculari, an osculum pati: an amoribus aptior sit nobilis, an mercator, an theologus, an philosophus, an poëta. Quid decisum sit, non scribam, ne longior sit epistola, quam brevitas commendat, praesertim cum iis scribendum est, quos aula moratur & publica responsa. Literas tuas domi meae offendi, una cum Elogio Richelii, Hispanismum & Barba- [p. 848] rismum redolente. Tu Haghae dum exposcis suppetias obsessae urbi, frustra es, mi Vicoforti. Nihil dicam amplius. Aut seipsam defendat oportet, aut aliunde auxilia exspetctet, aut, quod auguror, mutabit dominum. Sed quam male rebus suis consulere Galli, quod obsidentes obsessi jam sint, & recente victoria triumpum canere prohibeantur. Verum nondum fabulae istius videmus catastrophen. Nescio am delineationem hanc urbis Ariae videris: tibi illam habe, nisi jam habeas accuratiorem. Me videbis, ubi trans pontum vectae volucres tibi praeda esse volent & deliciae. Laqueos para, quibus illaquees insontes. Ego feriarum & otii satur jam Palladi & Phoebo reddor. Tu, virorum & amicorum selectissime salve & vale, cum thori socia & amicis. Amstelod. ipsis Cal. Septembr. 1641.
LEgi aliquando, Hoofdi praestantissime, apud Theocritum:
Kômásdô póte tàn Amaryllida,
hoc est: Abeo procatum ad Amaryllidem.
Verum ego cras ornitheúsô póte tòn Phikophórtion, hoc est, aucupatum abeo apud Vicofortium. Retiis & laqueis captabimus volucrum non unum genus, quod Autumni frigore primo, è Septentrione Austrum petit, & terras Meridionales magis. Est, mî Hoofdi, capturae ratio multi- [p. 849] plex. Est hominum, est avium captura. Capit homo hominem suadâ, promissis, osculis, lucelli spe. Capit idem aviculas laqueis, retiis, visco, glande, decipula. Ego retiis & laqueis rem omnem peragam, Romanorum Mirmillonum more, quorum alii, ut nosti, retiarii erant, alii laquearii, qui antagonistam vel laqueo vel retijaculo involvebant. Retia parabimus & casses fringillis, laqueos turdis. Si adesses, posset praetoria tua gravitas condolere miseriae exoticarum avium, aut captivis ignoscere. Sed non licet tibi jus extra territorium tuum dicere. lanienam hanc exercebimus sub Wassenariorum dominio. Si animus tibi sit excurrere in idem praedium, amplexabitur te Vicofortius & Vicofortia, cognati cognatum. Etiam de loquacibus turdis garriemus, iterantes illud:
Dulci turdile docte gutturillo
Asperas animi levare curas, &c.
Etiam de perdicibus, quae superno solum volatu, sine contactu, concipiunt, testibus Plinio lib. 10, cap. 33. & Aristotele, quem prius nominasse debebam, lib. 5, cap. 5. Hoc cum aliquando accumbens narrarem viduae Septentrionali, illa metuens, ne ejusdem essem indolis & facilitatis, longius sedem à me removit. Hodie librum hunc Trajectinae Ogeliae mihi misit, cui doctissimos & suavissimos versus inscripsit. Iam maximae virginis nomine rogo, uti ab humanitate tua impetres lineolas aliquot, quibus librum hunc illustres. Irradia ingenio tuo pa- [p. 850] gellam, qui orbem nostrum concussisti tragico pede. Malim sententiam aliquam rhytmis tuis diducas, quam ut in laudes modestissimae virginis digrediaris. Debes hoc virtutibus maximi patris, Gubernatoris Trajecti ad Rhenum, qui difficillimis* temporibus, tuo exemplo, Reipub. non defuit. Quid rerum agant Germani, Galli, Belgae, ex fastis hebdomalibus intellexisti. His quod addam non habeo, nisi ut Te, cum uxore eximia, & liberis mellitissimis valere & salvere jubeam. Cras ad Colvense praedium abeo. Tu sequi velles non invitus, nisi uxorem duxisses, cui mos gerendus, Ego autokrátôr [nullius imperio subjectus] sum, & sub solo Deo mei juris. Vale, & mane in Velsiano carcere. mihi libertas alas indulsit. Amstelod. 13 Sept. 1641.
PRaestantissime vir,
Cum nuperrime Haghae essem, ostendi Tibi Epitaphium soceri tui, prout rudi illud Minerva delineaveram. Dein,ut mentem tuam propius cognovi, mutavi mutanda, & ea forma descripsi, ut vel saxo incidi, vel litteris conspicuis in nigro marmore scribi possit. Si quid ultra vel addi, vel demi velis, significa, facilis erit correctio. A nimia affectatione & laudibus heterogeneis alienas esse oportet istiusmodi inscriptiones. Si illud in fine: ruit irrevocabile fatum, displicet; substitue : Haec meta laborum. [p. 851] Excepisti nos nuper profuse: nec enim simplex ferculum, sed omnium ferculorum velut miscellam apposuisti, uti in Te non simplex virtus, sed omnes mixtae habitant; praecipue eae, quae ad civilem honestamque conversationem faciunt, quales Aristoteli sunt Comitas, Veracitas, Urbanitas. Non dedecent hae eos, qui in luce Reipub. positi sunt, sed ornant maxime. Facit muneris authoritas ut venerabiles sint; at dictae virtutes, ut gratiosi sint & amabiles. Utrumque Tibi concessit benignior natura & educatio liberalis. Si quâ es modestiâ, laudes istas adversaris, testem habes Bataviam omnem, & inter Batavos me. Vale, 6 Oct. 1641.
NObilissime Vicoforti, scriptor expeditissime,
Facessant viduae, & ilices istae voces, quarum me cura nimis diu momordit. Tempus est, ut Sapientiae monitis istam insipientiam jugulem, & quietem mihi imperem, quam oderunt istae. Cum apud vos sum, in agris, sub Iove frigido, facile obliviscor istius sexus, quam tamen indigentiae nostrae opitulari voluit prudentissima Natura. Verum cum in publicis theatris, & amicorum mensis latus forte claudo levibus violabile telis, redeo ad ingenium, & sentio me nondum ejurasse bonam mentem. Quid facias homini nec effaeto nec fatuo? ad fatum confugio, & quo illud trahet retrahet- [p. 852] que sequemur. Est hoc desperantium saepe solatium: cum prudentia deficit, Dis imputamus rem male gestam. Sed quam laetor tua ad nos remigratione. Adventas, priusquam venias, & crastinum illud vehementer amas. Quae nova penultimis literis scripsisti, praeIegi D. Satrapae, aliisque. Panegyris magni Richelii sub proelo est, magnifico illam charactere excudet Blaeuvius. Habet effigiem Cardinalis aeri incisam, quam praefigere vellet, cum hoc, quod subjunxi, tetrasticho. Cogita una cum amplissimo Brasetto, num digna tanto Principe breviter dixerim, & an probetis praemitti effigiem, nec ne. Etiam frontem Operis insignibus Cardinalis ligno incisis exornare instituit, nisi vos Trebatii dissentiatis. Sed de his dabitur occasio differendi, ubi ad nos reversus fueris. Quoties clarum mane fenestras intrat, videor mihi videre te ambulantem per hortum, & summo colligentem studio suspensa è laqueis cadavera, & laceros turdorum artus. Interea, dum thori confers caligas pedibus aptat, & verum est illud Maronis: Pone subit conjux. Optarem Poëmatio meo inseri posse liberationem Aerae. sed vincit spem metus. An verum hoc: laxatos per universam Galliam carceres & ergastula, ut servorum & perditorum hominum audacia succurratur obsessis? Fecere hoc Romani, sed conclamatis rebus. Vale amicissime, & uxorem, sororemque salutationis meae aurula è longinquo involve. Amstelod. 14 Octobr. 1641.
[p. 853]
QUid hoc rei est, mi Vicoforti, quod tam operose & diserte ad me de Sue perscribas? à cujus ego indole alienissimus sum. Nulli prodest sus, nisi mortua: ego mortuus nulli prodero. Non callet vel Rhetoricam vel Poëticam sus: ego utramque mediocriter. Grunnit sus, & luto gaudet: ego modulor, & Musarum nitorem elegantiamqe, etiam tuam, amo. Sus, si sursum adspicere cogatur, silet, & ἄφωνος [muta] redditur. Ego cum coeli convexa intueor, canere occipio, & suis creatorem dignis laudibus celebro. Illa sacra est Baccho, ut & capra, cujus vinetis nocent ambae. Ego sacer sum Apollini, cui innoxios pango versiculos. An de sue loqueris, ut ob foecunditatem ejus mihi exprobres liberorum frequentiam? an ob fuis lasciviam mihi exprobrare vis liberiorem vocem de perdicibus, & gallinarum anserumque comparatione? An porcum mactasti, uti amicitiae nostrae fedus hac hostia sancias? memor istius Maronis:
Et caesa jungebant federa porcâ.
An vis me de Epicureorum esse secta? de qua Flaccus: Me pinguem & nitidum &c. An potius de Pythagoreorum? qui animas voluptuariorum,
Suis immundae pingues detrudit in artus,
ut est apud Claudianum. Non vis, opinor, me [p. 854] Arcadibus & Boeotiis annumerare, qui proverbio locum fecerunt ὖς βοιώτια [sus Boeotia.] istiusmodi pecora non scribunt Panegyricos Cardinalibus. Sed video facile ex litteris tuis, quò tendas. Ad sinciput, & pernas me invitas: non abnuo. Modò non transformer in simile sinciput. Est enim indocile valde, nec elephanticas artes capit. Palaemon Grammaticus mordax doctissimum Varronem vocabat litterarum porcum, cum multa undecunque congereret sine delectu & judicio. Talis haberi nolo. Itaque in pernis malo exercere dentes meos, quam in sincipite: longius enim absunt a suilla fronte. Doleo sane porcam tuam caruisse uberibus, hoc est delicatissima sui parte. Nihil enim magis in deliciis erat Romanis sumine, hoc est, suis abdomine. Interdicta legi apud Plinium, censoriis legibus abdomina, testiculos, vulvas, & sincipitia verrina. Verum hae leges, mi Vicoforti, non obligant fratres sociosque Imperii Romani. Pridie Cal. Decemb. nuptiarum suarum memoriam epulo celebrabit Satrapa Muydensis. Fac adsis cum conjuge, ne tanta felicitate excidatis ambo. Exspecto, ut nova perscribas è Gallia & Germania, postquam erudite satis de Gryllo philosophatus es. Vale, pectus amicissimum, & charissimam tuam Penelopen, cognatasque meis verbis suaviter saluta. Zulechemi Domino me totum offer, & dic Tragoediam hic recitatam, authore vitriario, homine omnis litteraturae & Graecae & Latinae ignaro, cu- [p. 855] jus vix pudeat ipsum Sophoclem. Stupent mecum Hoofdius, Burghius, Vondelius, & quibuscunque vis est tanta dignoscendi. Amstelod. 10 Novemb. 1641.
NOn est, quod tam cupidè carmen meum expetas, doctissime Vinni. Non eget praecone Commentarius tuus, qui tibi & sibi ad laudem sufficit. In succum, ut ajunt, & sanguinem dudum convertisti omnem Iuris sapientiam, ut nihil nisi coctum elaboratumque à te expectemus. Cum superiore anno incidissem in paginas aliquot Operis tui, valde placebant illae, quae oculis tunc objiciebantur lineae, non ob res solum bonas, verum ob sermonis, quo res enunciabas, elegantiam & nitorem. Quia tamen vis, ut qui herbae parietariae instar ubique fere conspicior, me operi quoque tuo suffragari, en, habe quoque calculum meum. Scazontibus elocutus sum quae occurebant scribenti. Satur Epici carminis interdum ad alios modulos deflector. Nihil enim aequè cantori molestum, quam iisdem numeris canere, aut citharoedo, quam eadem chorda oberrare. Dixi ea, quae ad Ius vestrum spectant & Iurisconsultos. Si recte, benigne annue: sin minus, nec hoc dissimula. parum enim refert, sive praefigas operi, sive malè ardenti foco subdas. Ego illud mercium genus susque deque habeo, cum nullis il- [p. 856] las impensis à me non difficulter impetro. Vale, & si amicitiam nostram tibi minus gravem putas, eâ fruere saepius. Amstelod. 16 Novemb. 1641.
MOdò versiculos, modò lepores mittis, amicissime Niendali: diversa profecto munera; quorum alterum in Parnasso, alterum in agris natum: alterum lentis, alterum celerrimis vadit pedibus. Prius illud à genio tuo est, qui dum caussas dicit, & lites mortalium disceptat, cum Musis subinde congredi amat, & exosculari exsangues Deas. Posterius à liberalitate tua est, qua me serò amicum perpetuis officiis beneficiisque obstringis. Lepus tuus anima fuit cum viveret hirsutum, levipes, barbatum, timidum, auritum. Hirsutum fecit natura, ne villosam vestem grandi precio sibi comparare haberet. Levipes, ut hominum canumque crudelitatem & capitale odium pedum velocitate effugeret. Barbatum, ne barbati Stoici superbirent hoc decore: cum videant etiam non Philosophis barbam obtigisse. Timidum, quia insequentem hostem fugit, unde fugitivi in bello duces galeati lepores vocantur. Auritum, ut strepitum adventantis molossi percipiat tempestive, & aurium, velut alarum, ministerio aërem secet. Hoc peculiare habet, quod clausis palpebris vigilet, & apertis dormiat. Foecun- [p. 857] ditatem leporum non aussim tibi optare, ut qui singulis mensibus pariant. Satis bene tecum agitur, si quotannis te prole beet Lucina, uti nuper filià, quo nomine tibi & conjugi ex animo gratulor. Faxit Deus, ut castitate Penelopen, fide maritali Porciam aliquando referat. Utroque jam sexu superbis, & domi numeras, qui & Procuratori tibi succedere, & uxoris puerperae officio, ubi adoleverint, fungi poterunt. Sed redeo ad leporem, quem cum aliis amicis laeti hilaresque discerpsimus. Exspectas carmen de itinere nostro Gelrico, & quidem Belgicum. Verum scis me hâc lingua infantem, & balbutire. Vobis sermo iste magis cothurnatus est, mihi humilis & humi repens. Vale, Vir suavissime, & pro lepore eas accipe gratias, quas à plurium dentibus & palato exspectes. Amstelod. 11 Decemb. 1641.
LEgi, nobilissime Hugeni, syllogen Poëmatum, quibus Britanni Nuptiis Principis Batavi & Principis Britannicae accinunt. Ignosce vera loquenti: miserum scriptum Pseudole. Non est olorum iste cantus, quibus Tamesis abundat, sed sturnorum, aut potius vespertilionum & noctuarum stridor. Nescio, quae pestilens & maligna aura afflaverit Britanniam. Commissae sunt domus magnae. Tumultuantur cives, Aaronem & ordinis sacri capita calcat pro- [p. 858] fanum vulgus, Parmenionem suum trucidari sinit Alexander, & super haec nugantur & ineptiunt in re seria poëtae. Certè diviniore oestro hîc vitriarius noster, homo illiteratus, tragoediam scripsit, ficti licet argumenti. Recitata est saepius, nec adhuc saturari auditor potest. Ego audivi septies, praeter morem meum, qui istis actubus non nisi semel aures commodo. Audivit, me hortante, Hoofdius, & stupuit. Audivit van der Burchius, & haesit attonitus. Audivit Vondelius, & portentosi ingenii virum dixit. Verbis loquitur, quibus Zulechemus, dominus Satrapa, Vondeliusque loquuntur & scribunt. Sententiae graves sunt & densae & plane pròs diónyson Nullam habet tota antiquitas Tragoediam magis tragicam. Et fortè ob hoc unum frontem corruget rigido censori, quod nimis tragica sit. Interim duas* Tragoediae partes mirificè explet, tò êthikòn [mores] & tò pathêtikòn. [affectus.] Totam tragoediam, prout recitata est, memoria circumtulit per semestre, postea dictavit. Tragoedias nostratium, etiam scripta tua omnia, ad unguem callet & recitat. Digna est, quam vel audias coram, vel legas, est enim sub proelo. Ubi huc veneris, pulsabit in tui gratiam orchestram Andronicus, praecipuum Tragoediae drama. Ego versiculos aliquot Belgicos illi scripsi, ut quid de autore & opere sentiam, publicè testarer. Illos mitto, ut credas, me Latinos felicius scribere. Accipe Panegyrin meam de laudibus Eminentissimi Ri- [p. 859] chelii, quam per ferias Caniculares Haghae, Poelgeestae & Ultrajecti scripsi. Unum exemplar Tibi habe, alia duo filiis inscripsi. Vale, Vir summe, & me venae tuae & tot suavissimorum carminum, quae mihi impertis admiratorem perpetuum ama. Raptim 15 Decemb. 1641. De Tragoedia judica ex choris, quos mitto, ut salivam tbi moveam.
ACcipe, Vir nobilissime, Panegyricum de Eminentissimi Cardinalis Richelii laudibus. Voluissem illum à Te offerri potuisse: verum cum intellexissem Te adhuc in Sabaudis morari, misi illum per Regis Christianissimi Legatum, D. Thuillerium. Tuam Panegyrin plenam majestatis & sententiarum, quibus sirmantur imperia, perlegi, & pro paradigmate habui. Verum quae Tu soluta oratione exequutus es magnifice, ego stricta oratione minus graviter videor eadem elocutus: & tamen cum haec scriberem, incalui subinde, & sensi me sublimius raptum admiratione virtutum, & rerum gestarum tanti Principis. Si Parisiis esses, posses levare tuâ suffragatione conatus nostros, quod cum fieri jam per te non possit, sufficiet malè natum foetum exposuisse. Fortè propitium invenient Musae illum ipsum Principem, cui Poëmation inscripsi. Interea reficit me recordatio suavissima convictus tui, & sermonum, quos, [p. 860] aliquando à nobilissimo Vicofortio excepti, amice commutavimus. Nec despero futurum, quin aliquando dexteras juncturi simus, & confabulaturi de rebus publicis & studiis, quae non minus ad regnorum decus roburque facere puto, quam arma & lituos. Vale, & me Tui cultorem iis insere, quos non remisse amas. Amstelod. 10 Ianuar. 1642.
ORnatissime & amicissime Niendali,
Priores tuae literae de Cardinali, liberis tuis, vidua, socero tuo, fratre, versibus tuis & vitriarii tragoedia loquuntur. Misces summa imis, sacra profanis, sanos aegrotis uti in epistolis ad amicos fieri solet. Quae de Cardinali scripsi, maxima esse putas, quia talia esse oportebat, licet infra tanti Principis virtutes longè subsidant. A liberis tuis gratiarum actionem expectabo, ubi desierint esse infantes. Quod ubi concedent fata; ego puerorum gratitudine, tu pater superstitum frueris dulcedine. Quae de vidua ista eximiâ scribis, jam ante percepi. Scimus & haec nobis non altius inseret Ammon. Verum de Diis, & Principibus & viduis parcius per literas philosophandum. Socerum tuum meliusculè se habere gaudeo. Faxit Deus, ut recuperata valetudine, pari qua antehac facundia, apud populum diu loquatur. Perge fratrem monere, ut poëmata sua colligat & edat. [p. 861] Ubi carceres mordebit editio, ego Epigramma ipsi scribam. Versus tui Belgici ejus sunt indolis, ut filias meas magis afficiant, quam me canescentem jam, & Veneris ore loqui desuetum. Amant crepundia & pupulas pueri innuptaeque puellae. Ego, qua sum (credis?) gravitate, nil nisi quod Professorem & Philosophum deceat, spiro & loquor. Vitriarii tragoedia maximam optimo viro invidiam creavit. Solet illa res magnas comitari, non inepta vilissimaque commenta. Posteriores tuae literae petunt, ut censura distringam Epigramma scriptum D. Zutphenio. nimis, mi Niendali, timidus es. Omnia benè se habent, dispositio, syllabarum quantitates, aliaque. Me judice ita excudi poterit. sed audi. Tu in carmine talem te praestas, qualem in tragoedia se praestitit vitriarius. Ambo supra captum vestrum, aut potius vitae genus scribitis, tu procuratore erectiora, ille vitriario. Nisi candorem tuum nossem, auderem suspicari, illa ad Zutphenium scripta, fratris tui calamo exarata aut expolita esse. Vale amicissime, & uxorem, liberos socerumque, etiam amplissimum D. Stratenum & D. Petitium saluta. Amstelod. 16 Ian. 1642.
LEgi, dilectissime Vicoforti, fastos tuos & rerum gestarum hic illic periochas, quas Satrapae Muydensi misisti. Totam Europam [p. 862] perambulas, & Regum Principumque fata prospera adversaque disertâ oratione enarras. D. Satrapa ex iis quid fugere, quid imitari habeant populi rectores, politicorum more, colligit. Ego supra versiculos meos & poëtarum commenta nec sapio, nec sapere cupio. Quin hanc maximam sapientiam puto, quae aliena est à strepitu, à caedibus & innocentium injuria. Tu aulae propior alia agis & cogitas. Ita cicadae rore, apes melle, chamaeleon aëre aurulaque pascitur. Non eadem omnes appetimus, aut fugimus. Nec eosdem planetas rectores habemus. Tibi imperat Iupiter inter Deorum coetus vivere suetus. Mihi, ut verum fatear, imperat Luna, quia cum lunaticis viduis fabulari amo, & vultus earum intueri, nunc ecclypticos, nunc pleno fractoque lumine fulgentes. Tales sunt matronae istae inopes viri sociique cubilis. Sed quid super his apud Te nugor, cum caesos exercitus, captum Lamboyum & triumphantes Wimarios audiam. Divident hujus victoriae laudem commodaque Celtae & Catthi. Ego illam magni aestimo cum Archiepiscopatus Coloniensis pateat Gallis, nec metus sit, ne Hispano cohortes istae primo vere in suppetias veniant. Etiam humiliores hac clade erunt Aquilae, & proniores ad pacis studia. Rediit domum classis, quam Lusitanis in auxilium miserant Potentissimi Ordines. Nihil gessit, praeterquam quod Tagum viderit pro Vahali & Mosa. Sed quando huc iter parat Zulechemi Dominus? ad Gratiarum [p. 863]
conventum, de quo meliora mihi promitto, quam de pacisicatoribus Westphalis. Noli abesse. Litabimus hilaritati & Tessalicas artes advocabimus, ad incantandos animos eorum, qui mansuescere, nisi cantu, nequeunt. Urbis hujus pomoeria deducentur in Yam, & latius habitabitur ad fluenti ripam. Desidero scire an Poëma meum in Galliam pervenerit, an mari absorptum perierit. Legent illud Najades, si non possunt Druidae. Vale, Vir nobilissime, & Zulechemi Dominum, D. Brasettum aliosque amicos officiose saluta. Amstelod. 25 Ianuar. 1642.
437. IOANNI SCOTO-TARVATIO. |
MAgnifice Vir,
Itane ad animum revocas, quod ante annos aliquot praeluserim Scotorum Poëtis, quos singulari erga humaniores litteras adfectu lucem adspicere voluisti, ut à nobis legerentur supra Thylen scripta. Familiare hoc mihi est titulis librorum subjungi, & praecinere aliorum operibus. Tibi probari quantivis puto, qui non publica solum curas, verum etiam in Musarum adyta penetras, & postquam cum Themyde & Astraea locutus es, etiam Apollini & Musis vacas, aut earum cultores in tutelam recipis. Exigui momenti officium est, quod praestiti lubens. Illud majoris apud me est, quod studium meum tam levi Tibi beneficio probaverim, qui majora à me exigendi jus arbitriumque habes. [p. 864] Mitto poëmatum meorum & orationum opuscula, neque enim ignoro novitate sua placere exteris ea, quae transmarini hic vates scribimus. Major utique eorum quae è longinquo adferuntur reverentia est, quantumvis illa mediocria sint, nec ad Scotorum palatum, qui uti polis proximiores sunt, ita in acumina desinunt, & circa se, velut axem, verti adspectant vicinarum gentium ingenia judiciaque. Lege ubi Regni cura otium fecerit: sin minus, pro derelictis habe, quas mitto chartas, nec enim iis Regum Principumque indulta enarrantur. Potes utique sine grandi jactura his Belgarum commentis carere. Interea pectus hoc Tibi addictissimum trans vastos pelagi fluctus, montes sylvasque Tibi, ceu proprium mancipo. Dum Scotos tuos amas, etiam me Batavum amplectere. Poëtarum tellus ubique est, quia materiam carminis ubique venantur, & quia communis & occulta est inter vates adfinitas, facile pretium aliquod sui foris reperiunt. Vale. Amstelod. 20 Febr. 1642.
438. CORNELIO VANDER MYLE. |
Binas à Te, nobilissime Myli, literas accepi, quarum priores de Archidiacono, posteriores de Cardinali loquuntur. Hae tanto gratiores, quanto gratiora scribunt. Bonifacium meis verbis reverenter & officiosè saluta. Iungit vir maximus me Salmasio, hoc est viburnum [p. 865] cupresso. Ostendisse debebat quantum dissimiles simus, non quantum similes. Impar congressus Achillei. Sed demus hoc sphálma [erratum] tanti viri erga me amori & sincero affectui. In laudibus amicorum nimiis si itur contra veritatem, non itur contrà charitatem. Panegyricum dictum Eminentissimo Cardinali misit in Gallias, cum suis & meis litteris, illustrissimus D. Thuillirius, Regis Christianissimi apud Federati Belgii Ordines Legatus. Verùm quo animo sacra illa Eminentia illum acceperit, nondum mihi constat. A Legato habendum, si quid super hac re eveniat. Ut fictum prorsus putem, aut ab amicorum affectu profectum, illud commentum de Honorario. Nihil mihi in hunc usque diem de tam magnifica benignitate constat. Et fortè non vacat Cardinalibus legere versus, dum legunt & conscribunt exercitus. Sed quis ille vir non infimi nominis, qui ista affirmat? aut cujus fide? Legit Poëma meum illustrissimus Grotius, & haec scribit: Legi, qua soleo tua omnia, cum voluptate atque etiam admiratione, Panegyricum dictum Eminentissimo Cardinalium & Ducum Illustrissimo. Multi jam se in tam benigna materia exercuere. Nemo majore spiritu. Plane ut ille vir magnus, nec cuilibet dicendus hanc demum agniturus sit sui imaginem veriorem quam illa est satis feliciter facta partis in oculos venientis, quae Poematis tui accessio est. Satis tua te opera monstrabunt: sed tamen mea etiam tibi praeconia non deerunt, &c.
Vale Vir nobilissime & praestantissime, cum [p. 866] Domina Mylia & Filio, quem ubi feret occasio a me saluta. Amstelod. 7 Mart. 1642.
GRatias tibi maximas ago, nobilissime Vicoforti, quod chartas illas polemicas mihi transmiseris. Legi ea aviditate, quâ recens advecta ostrea solemus vorare. Verum, ignosce fasso, non tanti apud me sunt Formae substantiales aut essentiales, ut jam tempestivum putem aperire sententiam. Scis, nec eum me elle, qui Aristotelem inauditum damnare possim, nec eum quoque qui in verba ejus juraverim. Habeo quaedam dicenda ad sententiam doctissimi Cartesii, sed dicam, ubi erit opportunum, & plura planiusque locutus fuerit. Statim ab abitu tuo tribus me viduis expedivi. Excessere omnes adytis. In Tesselae ocellum sinistrum scripsi querelam, vestro hortatu. Ubi legeris, da Zulechemi Domino. Placuit Satrapae. Ejus lectionem noli invidere D. Brasetto, & si res ita feret D. Catsio. Vale, amicorum integerrime, & uxorem lectissimam saluta. Amstel. 10 Martii, 1642.
QUi eruditam juventutem saepe litteris meis prosecutus sum, Vir clarissime, jam matronam ingenii & Poëseos famâ apud Batavos [p. 867] celebrem Tibi commendo. Nihil petit, nisi ut alloquio, hoc est, ipso Romanae facundiae ore frui possit, dum Lovanii est. Scis aquilas solis conspectum ferre; etiam haec doctissimorum virorum in Belgio vultibus se intrepida offert. Nam & ea loqui potest, quae à doctrina & humanioribus litteris aliena non sunt, & ea scribere, quae sexum anteveniunt. Inclaruit hic apud nos multis retro annis Belgica poësi, grata maximis Patriae viris, quos nominis & eruditionis fama eruditiorum vulgo secrevit. Est illi soror, Tessela dicta, quae Poëma Belgicum pangit in summorum Poëtarum invidiam. Huic nomen est Annae Roemeriae. Pater argutissimi ingenii vir plurima edidit Epigrammata sensus acutissimi, ad exemplum Bilbilici poëtae, ut non uno nomine favore tuo digna videatur. Gestit illa Arcem tuam, Grudiorum nempe Helicona conscendere, ut ingenii sui monumentum aliquod ejusdem Arcis laudatione apud Te deponat. Religionis vestrae est, filiosque duos disciplinae Iesuitarum apud Vos commisit. Illi jam ad Academiam adspirant, & propediem demittendi è trivio. Quidquid officiorum praestiteris laudatissimae matronae, mihi praestitum putabo, & humanitatem tuam diffundes in plures, apud quos illa in pretio est. Panegyricum Richelii è manu ejus accipe. Non dubito, quin vos etiam virtutem in hoste sitis laudaturi. Vale, & me eodem quo bonos soles adfectu involve. Amstelod. 4 Apr. 1642.
[p. 868]
NObilissime Hugeni,
Fasciculum Epigrammatum tuorum tradidit mihi Muydensis Satrapa, quorum alia Latio, alia nostro sermone effers. Perinde enim Tibi est quâ me lingua exerceas, dummodo loquacitatem meam provoces, & muto dudum detorqueas vocem. Quae Belgicè lusisti in Damasippum pictorem, pastilli nobis sunt & offulae melle soporatae, licet pictori cicuta sint alliumque. Illud in Iohannem Vos, vitriarium nostrum, planè ad palatum meum est, & ipso vitro pellucidius. Illis versibus elatior,
pedibus per summa volaret
Culmina, nec teneras plantâ contingat aristas.
Dignus est bonorum amore, ob egregias naturae dotes, quas si arte expolivisset, invidendus esset seculo. Comoediam jocularem scripsit, quae sub proelo est, tam densa facetiis & è media plebe petitis salibus, quàm tragoedia graviter dictis. Tesselae misi tetrastichon tuum. respondet tetrasticho parisyllabico, nec ineleganti. Etiam viduis sua bilis inest. Epigrammata reliqua, nisi à Te profecta scirem, imputarem prioribus seculis. Elaboratissimum illud est in Reginae adventum. Nec Patrem secutus infeliciter fuit filius, ubi scribit:
Puduit quoque frigoris Orbem,
Dum calet Auriacus.
[p. 869]
Ego heroïcos aliquot deproperavi, quos aliâ occasione depromam:
Altera iam nostris mater Berecynthia terris
Cernitur, & Regum praebent spectacula nuptae.
Nil facimus vulgare. Deas natasque Deorum
Excipimus. surgunt Batavis clarissima mundi
Lumina, sceptrifero rursum splendescimus ostro,
Purpuraque imperiis se bellatricibus offert &c.
Sculpitur hic effigies Elizabethae Principis Bohemiae. In eam haec lusi:
Fortunae domitrix, augusti maxima Regis
Filia, Palladii grandis alumna chori,
Naturae labor, hoc vultu spectatur ELIZA,
Et faciem fati vim superantis habet.
Exulat, & terras quas nunc sibi vendicat Ister,
Iure, patrocinio, spe putat esse suas.
Si patriis Caesar titulis succensuit: illud
Frangere debebat Caesaris arma caput.
Vale, Hugeni praestantissime, & ubi militem ex hybernis exciveris, ipse ex hybernis prodi, & in Muydensi Te arce, vel hic Apollinem, aut Parlamenti futuri praesidem, siste. Filiis meis verbis bene precare. Amstelod. 6 Apr. 1642.
[p. 869]
442. Clarissimo ac eruditissimo viro, GASPARI BARLAEO, S.P. |
HEroicum carmen tuum accepi, legi, perlegi. eo gratius fuit, quod veluti miraculo factum est, ut dum Panegyricum meum ad me miseris, tuum à te acceperim. Laudantis sal- [p. 870] tem & laudati Panegyricus est libellus tuus. Dum, quae nobis tribuuntur, gesta extollis, ingenii tui acumen & industriam exhibes, eruditionem tuam prodis. Sic tibimet ipsi gratias debes, sed non solus, referam pro utroque & merito. cum tuo factum sit beneficio, ut majorem tui quam mei curam habere tenear. Religiose id me praestiturum agnosces, si res locusque dabunt.
P.S. Versibus tuis qualis esse debeam Orbi Christiano palam fecisti. Ectypum meum ad te mitto, ut te doceat, qualis sim. Si in eo affectum erga te meum non cernis, agnosces, si usui unquam tibi esse possim.
ARMANDUS Card. de Richelieu.
Datum Parisiis 8. Kal. Feb. 1642.
443. Eminentissimo Cardinali ARMANDO IOHANNI PLESSIACO, Richelii Duci, Franciae Pari, C. BARLAEUS S.P.D. |
LItteras Tuas, Eminentissime Cardinalis, ad me datas 8 Cal. Febr. accepi 4 Calend. Maji. quod noto, ne festinam Tuam liberalitatem videatur excepisse tardior mea gratitudo. Antehac solo adfectu & illustris Tuae famae cymbalo excîtus Panegyricum scripsi. Nunc, grandi insuper beneficio Eminentiae Tuae obnoxius, gratiarum actionem molior. Cum manus Tuae veneranda lineamenta cernerem, eru- [p. 871] bui, Celsissime Princeps, & fortis meae sphaeram excessisse mihi visus fui. Nec mirum, ruboris materiam dari, quem irradiat fulgidissima Europaei Orbis purpura. Primus (loquor ingenuè) umbraticum doctorem nominis Tui majestate adeo involvisti, ut jam domi apud meos splendescere Tuo lumine incipiam. Cujus nullum nisi à paupere Musa fuit precium; jam à Tuo, optime Cardinalis, alloquio est maximum. Iis in epistola me vocibus affaris, quibus humaniores ne ab ipso quidem Iove exspectem. Ea mittis, quae supra Poëtarum sunt fortunam. Cum imaginem Tui adspecto; omnium quas in Principe requiras virtutum ideam contemplor, & Regis Christianissimi fidelissimum Nestora, Galliarum Atlantem, eruditorum omnium patrem decusque in oculis habeo. Non Eminentiae Tuae solum ectypum mihi mittis, sed & clementiae: non dignitatis solum & honoris Tui characterem, sed & Tuae erga me benignitaits & amoris. Adamantini fulgores, dum luminum meorum aciem praestringunt, Tuae magnificentiae totidem fulgura exhibent, quot lapillos. Phoenicem intueor, Principis tot Cardinalium Ducumque, ut ego inpretor, hieroglyphicum. Circumpositae urbes, castella, praetoria, aut victoriarum tuarum monumenta esse crediderim, aut securitatis publicae privataeque munimenta. Quae in oris fulgidi monilis spectantur naves bellicae & veliferae arces, Thalassiarchi sunt insignia, & maris Gallici, cui impe- [p. 872] ras, praesidia. Ago gratias, Celsissime Dux, verum sentiendo copiosius, quam loquendo. Si Iupiter essem, mirabilem metamorphosim aggrederer. Singulis illis adamantibus largirer linguam, & eam facundiam, quâ & debiti mei magnitudimen, & muneris Tui excellentiam eloqui quisque, digna oratione posset. Nec credas me terminum egredi tanta profitendi, cum Tua Eminentia terminum egressa videatur me honorandi. Coëunt facilitas Tua & felicitas mea, utraque merito meo major. Majus loquar. Si secerni posset ab instituto meo ambitionis & gloriolae, qua vexamur Poëtae, suspicio; illas ipsas Tuas litteras in omnibus porticibus & urbis nostrae amplissimae portis, instar publici edicti, pendere mandavero, & tot mihi statuas erectas imaginatione contenderem, quot in Epistola Tua acuuntur periodi, stant voces, currunt lineae. Omnium largitionum Tuarum pondus istâ apud me superasti: cum non praesentis solummodo Tui favoris, sed etiam futuri, cum res feret, praeter spem, fidem faciat. Itero atque itero gratias, quin etiam referre cuperem, nisi à Deorum & Principum gloria alienum scirem, mutuum à mortalibus accipere. Nec possum non referre illud, quod passi semper sunt referri sibi Superi Principesque, nempe Carminis Eucharistici antídôron, [remunerationem,] ut quod libera oratione non possum, vincat & cathenata felicius exequar, memor cathenarum, quibus me, Eminentissime Cardina- [p. 873] lis, aeternum devinxisti. Vale, Princeps meritissime. Deus Opt. Max. valetudinem, quam afflictam fuisse toti Galliae condolui, etiam meis precibus ac votis, si qua Deum tangit pietas, & gratia vatum, Eminentiae Tua restituat, & restitutam diu conservet. Amstel. 4 Id. Maji, 1642.
NObilissime Domine,
Quam provide me superiore aestate per litteras monuisti, ut aliquid in laudes Eminentissimi Cardinalis meditarer. Praevidisse siquidem videris, uti gratiam maximi Ducis illa res mihi conciliaret. Feci ego id perlubenter, nec scio me majore animi alacritate scripsisse quidquam, cum convictam circumferrem de maximi Ducis virtutibus, quas universus orbis stupet, conscientiam. Laudare eos, quorum virtutes angustae sunt, ingenuae menti perquam est difficile. Verum ubi virtutum campus latè patet, luxuriatur poëta, & dicendis rebus magnis, quas voces non invenit facit: & dum panegyristam agit, & laudationi illustrium virorum incumbit, similis videtur suo argumento, sive iis quos laudat; si verum, quod Aristoteles ait: Intellectum fieri omne illud quod cogitat. Verum nescio quo fato contigerit, ut dum maximi Principis encomium molior, in tuum inciderim Panegyricum, quo syllabum praetexis Cardinalium virtutum. Praestitisti Stella stellae offi- [p. 874] cium, & veluti haec errabundis viam monstrat, qua eundum, ita Tua Panegyris instar fili Ariadnaei fuit, quod sequerer. Et videor, Te judice, non omnino infeliciter exequutus, quod facere intenderam. Gratulor utique mihi tali censore & benigno interprete, qui gratia & authoritate vales apud θαυμάσιον [admirandum] illum. Tu, mi Stella, igniculos favoris Cardinalitii erga me suscita, & cum faciles erunt aditus, totum me Eminentissimo Cardinali offer, quo Duce ausim me tollere humo, vatesque ducum volitare per aulas. Iis me honoribus dignatus est, ut effigiem suam cum cimelio transmiserit, additis litteris humaniter, prudenter, heroice scriptis. Ego primam ineundae Tecum amicitiae apud Nobilissimum Vicofortium occasionem majoris facio, quam Hispaniarum Rex apertas Novi orbis terras. Fruar hac felicitate, & futurum spero, uti cujus benevolentiam mihi conciliasti, ejus benevolentiae constantiam perpetuitatemque possim meo aliquo merito & Tua intercessione promereri. Vale, Nobilissime vir, & amicorum lectissime. Utinam supra horizontem Batavorum stares stella, suspicerem te, uti alterum ex fratribus Helenae. Amstelod. 24 Maji, 1642.
445. IOANNI SCOTO-TARVATIO. |
MAgnissime Vir,
Abunde mihi satisfactum putassem, si [p. 875] litteras litteris redemissem. Nunc & loqui litteras, & ob adjunctum munus tinnire facis. Potuisset sanè mihi suffecisse tanti amici recens conciliatio. Nunc etiam me iis intricas nominibus, quibus me expedire propter ingenii paupertatem non possum. Deos imitaris, qui inferiorum reverentiam submissionemque beneficentia compensant. Solent ex Septentrione procellae tempestatesque in terras hasce magis australes incumbere. Verum, Tuo beneficio,
Optima tempestas ex Aquilone venit.
Scilicet vis Tuae erga me benevolentiae pignus aliquod oculis meis obversari, ut cum illud intueor, virtutes tuas illustres, prudentiam, fidem publicam, erga litteratos amorem animo revolvam. Est sibi poësis pretium, ut & virtus. Praeter honestam de studiis & bonorum existimationem nihil poscimus ultra. Si qui pretium intendant, ab ipsorum benignitate est & magnificentia. Videtur affectus inumbrasse Te, ut majora tibi, velut refractis judicii tui radiis, nostra appareant, quam sunt. Iam contentus ero verbis egisse gratias, verum tempus erit,
— quo totum laxabo in carmina Phoebum,
Et tibi Pieridum saltus, Tenedonque, Claronque,
Et Pataram, grandemque tuis Helicona recludam
Officiis, Scotusque mihi Tarvasius amnes
Castalios, & Pimplaeas exhauriat undas.
Salina duo apud nos deposuit Wallasius mercator, quorum alterum candoris tui, alterum sapientiae erit monumentum: utrumque ad natu- [p. 876] ram salis, quod & candore commendatur, & Sapientiae, quâ condiri oportet hominum consilia, hieroglyphicum est. Mediceam Hospitem benigno vultu excipe, & si minus apta Regiae Majestati dixi, crede hominem de Diis verba fecisse. Quae vobis sacra sunt nomina, etiam ob federis communis religionem nobis verenda sunt & veneranda. Vale, Amstelod. 6 lul. 1642.
ACcipe Propempticon, Vir amplissime, & veteri mihi amicitia juncte. Debui hoc tuis virtutibus & meritis. qui in mei gratiam saepius Helicona concussisti, dignus es, quem pari officio discedentem prosequar. Ad eam dignitatem provectus es, quae ad majora tibi iter sternet. Eo loco resides, quo & Belgis tuis & vicinis Gallis operam tuam commodare potest hinc inde inclarescas. Non dubito, quin reperturus sis Leodii inter Canonicos complures, quibus ingenii tui amoenitates & mores suavissimos sis probaturus. Hoc si siet, non valde grave erit è natali solo decessisse. Reverendissimum Mussonii Abbatem velim tibi concilies, non solum ob eruditionem, sed & prudentiam & rerum civilium, praesertim quae Gallos & nos & Eburones attinent, peritissimum. Scribitur mihi Ducem Bullionem Casaliae Regis jussu detineri, ob communia cum Deffiato consilia. Ducissam (memorem fortè illius Maronis:
[p. 877]
Furens quid femina possit,
Sedanum Lotharingiae Ducis militi aperuisse. Harcourtium cum exercitu eo contendere, ut & Franciscum de Melo. Si ad manus deveniatur, metuo Gallis tyronibus. Meministi istius Fabii Cunctatoris: cum hoste victore non esse pugnandum. In litteris tuis ad vitricum scribis de honorario, quibus verbis offensus decreveram nihil scribere; verum decussit bilem sororis tuae facilitas, & gratiosa comitas. Nihil à privatis amicis petii unquam, vel exspectavi. Si Regum, Principumque subinde benevolentia inaurer, hoc scias, nec à me exempla ista cepisse, nec debere Poëtas quidquam Regibus ingratis. Ita statuas, quidquid ad me missurus es, redibit ad te id omne. noli offendere amicum, nec sinistre de eo judicare, qui nimio fortè candore tibi probare se cupit, & probavit hactenus. Unum tamen efflagito, ut mihi Leodiensis casei particulam mittas, quo vehementer delector, hoc si impetravero, redemisti abunde Musarum labores. Vale, Iul. 1642.
QUidquid aliunde ad nos venit munerum v orbis particula sunt: Tu totos orbes mittis, ut tanto habearis magnisicentior. Quin & mobiles mittis, hoc est, Copernicanos, non immobiles, quales sunt Ptolemaici. Adhaec ladeos mittis, non cruentos sanguineoique, qua- [p. 878] lis est hodie, prob dolor, Orbis Europaeus. Ut non uno nomine perplacere tui debeant, potissimum hoc, quod cum Orbis Orbem voret, vetus novum, novus veterem; tui orbes nulli graves ac molesti devorari se patiantur à samelicis, & in succum sanguinemque converti. Si mihi sundus esset & ager, etiam tibi ad mulctralia venirent vaccae. Nunc gratias tibi agere verbis contentus sum, quia verborum mihi plus, quam agrorum, atramenti plus, quam candidi ladis superest. Intersui superiore hebdomade nuptiis D. Iacobi Bickaeri seri amatoris. Filiae meaejem le adornant ad iter, & te tanti itineris ducem exspedant. Ubi ad vos venerit clarissimus Sylvius, volo cumillo diem uDum alterumque tallere. Sed haec ex suturorum contingentium numero sunt, de quibus nihil determinat Philosophus. Ajunt à vestris in India: oris ereptam Lusitanis navem onerariam: rapina ditescat, an mercatura nullo discrimine habet, qui juste pugnat. Vale. 30 Iunii, 1642.
MAgnissime Vir,
Dum per serias hasce Caniculares Hagae Comitis apud nobilissimum Vicofortium diverto, asseruntur commode tuae ad ipsum litterae, quibus dum perscribis publica, etiam privat i tui crga me amoris lineas aliquot ducis [p. 879] valde emphaticas. Nec enim contentos honestc de meis versibus sensisse & locutus esle, illud porro agis, ut me Eminentissimi Cardinalis savori insinues, & Principem erga me benesicum & munisicum reddas, quem me versibus dicis populo secrevisle. Nec sinam ego unquam, uc ateant tanti Principis decora, & viriutum ejus sblis invidenda hostibus sulgura, quibus uti Patriae suae nebulas & tempestates dilcutit, etiam devotas humanitatis studiis animas domisorisquepromovet. Eteris, TumîStella, propediempro argumento novi suroris. Autenim tuam îllam erga me animi smgularem propenslonem eloquar publice, aut iratum mihi Apollinem & averias Musas suspicabor. Extulit olim Deus Hebraeum fratrem, ut prodesset fratribus: sorte Te extulit in Galliis, ut prodesses absènti amico. Ego Tut in me adsedus notam tanti sacio, ut mihi optem vim eloquendi haec ipsâ pro meritis & reserendi. Quod dum non possum, sruar tacitus ossicii conseientiâ, & hoc agam, at Te norint, quotquot sidem, eruditionem, sacundiam, quibus Eminentissimo Duci places, iacra habent. Vale, & mihi apud Ducem eslê velis, quod suit Virgilio & Horatio apud Augustum Pollio, apud Gratianum Autonio Paulinus.
[p. 880]
PErgis, doctissime Neuhusi, bene mereri de juventute. Nuper Poëtam egisti, & quae in Parnasso somniasti vates publici juris fecisti. Placuere haec ob facilitatem & perspicuitatem, quae duo uti in pluribus hujus seculi poëtis merito desideres, ita in tuo versu apparent maxime. Saxa & lapides loqui infra laudem boni Poëtae est, uti & tenebris involvere veritatem apertam. Utrumque mecum caves, qui nec salebrosus esse studeo, nec obscurus. Nunc quae Rhetorum pulpam sapiant promittis, & eloquentiae tyrocinium. Ita veterem artem revocas, & illud dicentdi genus, quo
Agrestes homines sacer interpresque Deorum
Sedibus & foedo victu deterruit Orpheus.
Loqui omnium est: sed ita loqui, uti tu loquentes facis tuos, paucorum. Nempe doces bellariis & crustulis involvere quae persuasa vis, & sesama & papavera spargere in minus sapidam orationem, illos imitatus, qui saccharo incrustant amariorem medicinam, & dum dulcedine aliqua alliciunt, ingerunt valetudini salutaria. Omnes mimi sumus & agyrtae, hic carmine, alter oratione trahit Iluditorem. fafcinum quisque suum adhibet, ut fidem inveniat & gratiam. Habent suum Poëtae, habent suum Oratores. Vox & dictio omnis ad lenocinia componitur) nec Catis eft bzc nos scire, docemus ea [p. 881] juventutétn & ryranibus ihlHUllmUs. Suade
medullam, quz expetloret nl toe~. [affiad,]
& leniat al1imi .impems ¥. UriIia ~zc lunt iis ,
quorum munerts eft ad altos )OqUli Q!!amob.
rem gratiastibi debel1t quotquot ruis artibus
difèem , vel meHora fuadere peceanti populo li
tel jus filUm euiquealferere , vel Principibus falubria
conrulere, vel ad gloriam famamque publiee
de quovis argumenra. verba faeere. Addis
Epiftolarum tllarum libris Gymnafium Eloquentiz
parentis tui, Ut oftendas fortes fortibus,
edam Rhetores Rhetoriblls nafci. Mirum
ilIam dicendi vim etiam eum fanguine propagaá
ri. Adeo bene loqui vobis proprium eft , ut nards
videaris Rhetor potius, quam faélus.A me
.,ioilBm accipe poëmatia hrec , quz [repius egerilt1us quafi pituitam marurinam. Sin minus
elaborata funr, crede elfe de fungorum genere ;
quos natura prrecipitar verius, quam ftudio effOrmat.
VaTe, & [zpius procellis iftiufmodi
litterariis è SepreBtrione in me irrue. Amstelod. 19 Aug. 1642.
LIteras tuas, amplissime vander Burchi, non amplexus solum, sed & exosculatus sum. Video vim Latina loquendi & scribendi, quantumvis longa desuetudine, nondum in te deseciile. Debebas sepius mihi, aliilque melioris notae amicis seribere, & acuerc stylum in me [p. 882] cote. Caseos tuos, munus gratLssimum, accepi, qui non solum digerendis cibis sacient, sed & probandis vini iaporibus pro Lydio lapide erunt. Minores casèolos praesero majori, hoc dijudicasse non suit tuae potestatis. sunt illa insra curas res publicas Agentium. magis, quod jam tuae est sundionis, dijudicare studes, quo in patriam nostram animo sint, Leodienses & Leodiensium Episcopus, & Caesar & Gallus. Tibi gratias debeo, & reseram, ubi res exiget. Impera, quod voles, & impetrabis ocyus. Apud Ebersteinium & Guibrianum Comites, jam puto notum eiTe nomen tuum. etiamad Musibnium Abbatem scripturummihipromisit is, quem nosti. Hoc sac, amicorum candidisiGme, ut D. Vicofortio luper hac rescribas, &res novas, si quae istic sint, impertias, demereberis bis ossiciis virum A. T. addidissimum, Tbeologiam istam Gallicam jam ante menses duos Hagae Comitislegi. autor ejus creditur esse Pastor Parochiae S. Servatoris apud Leodiensès. Quaso, inquireprudenter, in autorem Genomen, ivlecum judicas, nonesledignum Prineipis ira. Nugatur in re seria & cavillatur. Poësin * aut non capit, aut malitiose detorquet optimè & innoxse dicta. praeterquam quod nomina SS. Trinitatis calumniarum suarum & hominem sibi insanire, quamut, exsolida re- [p. 883] sponsione inclarescat. tenebrio est & lucisuga. quare latibulis sùis illum relinqui sàtius est, quam in lucem praeter meritum protrahi. Annon doles mecum sbrtem Buillionad Ducis êc Thuani? Magni Temper secisti virtutes ejus bellicas. at haec in patriam & Regem iuscepta consilia mecum detestaberis. Britanniarum Rex discit indies, quantis rebus impar sit. Non est Parlamento negotium cum Hentico Odavo. Felicius res Gallus consicit, vido Perpenniano. Vicinorum Principum portis undique incubat. Brisacum Germaniam, AtrebatumArtesiam, Caiale Italiam, Perpennianum Aragoniam & Catalauniam aperit. Suecusde hybernis in Silesla saciendis cogitat. Wimarienses Agrippinae populo graves esse perguut. Nos, te ablente, dolemussubinde. Tantum apud me est sincerae amicitiae & honestae comitatis pondus, ut malim tuos sermones imbibere, quam aquas Spadanas. Illud male me habet, quod retulit hoc ipsb mane pater non pater, astlidiore te eCsè valetudine. Hanc cura diligenter, & amicorum absentiam solare studiis amoenioribus, Omne solumsorti patria est. non distamus totis haemiiphaeriis. concurrunt animi, litera, vota. Vale Vir amplissime & diledilsime, & ubi negotiis tuis chartisque publicis subducere momentum poteris, certiorem me sac de rebus tuis, Se valetudine, & amicis, omnique vitae & studiorum potissimum ratione. Salutat te resc publica mea. Filius meus denuo Gallias repe- [p. 884] tiit, jam Parisiis est. Amstelod. 5 Non. Octobris, 1642.
NObilissime Hugeni,
Cum non in castris, sed Hagae te esse ex amicis acceperim, scribendi ad tÁe officium non dissiculter à me impetravi. nam & literis tuis respondere necesle habebam, & pro missis carminibus luculentas gratias dicere. Quomodo tibi in castris tam multa scribendi suppetat oportunitas, non capio. An classicis & tympanis excitaris ad carmen, 6c quae serociam aliis suadent, tibi lenitatis & tranquillae mentis otia imperant? Est nota Physicis dvlucsti&W [pugna verum si mutuo circumcingentium. ] n?c minus Tibi, cui turbae strepitusque castrenses animum componunt, ut dum cingeris illis undique & pene obrueris, trusà in ardum ingeniosissima mens, in sùo velut centro, collects viribus, sortior exeat. Placuerunt quae ad sraga Teslàlica reposuisti. Sed cavebo ego sedulo, ne illis perducar cum magno Imperatore Plus ultra. Nolo, ut ille, trajicere Mare mediterraneum Tesle?, vel de Novo orbe cogitare. ne vel illo mergar Icarus, vel hujus obtinendi spe excidam. Perculit me non leviter fratris tui germani obitus. Non ita diu est, quod cum nobilissimo Vicofortio ipsum inviserim in diverticulo, quod ad latus sylvcc habet amoenissimum. Sunt hae, [p. 885] mî Hugeni, rerum humanarum vices, praesentis & praeteriti tempora etiam extra Scholas discimus. Exemplis docemur mori, sed optimorum; quorum uti vita pro paradigmate suit viventibus, ita & mors regula est aliquando morituris. Obiit cum fratre innocentia, candor, probitas, sacilitas, & codum generolo pedus honesto. mortuus est plurimorum dolore, qui plurimos sibi officiis demerebatur. qui publicae rei prosuit, publicis lachrymis eslertur. Desideramus in uno, quae sperare ab aliis vix possumus. Tu fratrem luges, ego tuo benesicio amicum. tuus à languine dolor est, meus à consuetudine. non irascor satis, quia consuluerunt bene merito. non querar de vitae brevitate, quae honeste viventi suit longillsma. Non opus hic praeficis. Sumus hocsinguli. qui ereptum immoderatius dolent, nesciunt carere concessis. Fidem juraverat Patriae Patribus, sed ut illa tandem absolveret Pater omnium. Probavit se Dominis sbis obsequio, Tibi diledione, amicis benevolentiâ. Singula nae? viventium solatia lunt. obstrepit ludui tot virtutum memoria, quae superstites recreat, mortuum illustrat. Haec apud te repetere, prudentissime vir, supervacuum puto, qui tibi es maximorum solatiorum promus & condus. quare non monentis hae voces suntled conÈdolentis; non docentis quid te sacere oporteat, sed quod sacis. Loquendum mihi suit in sunere isto, quia Te tangit. equidem, tantum tui apud me momentum est, ut communibus tecum ma- [p. 886] lis bonisque assiciar usque. Vale Vir maxime & ludum dodrina, religione, & tot amicorum precibus subige & srange. Filios meis verbis amice ialuta. Amstelod. vvv Octob. 1642.
POst discesium tuum nihil de te, nihil de rebus tuis intellexi. Si salvus tu, s i salva uxor domesticique, salva sunt tibi omnia. Nec peto, ut scribas mini, sussicit excusatio una, Gellius aedisicat. Favit hactenus aedisicanti aër, siceum illum & serenum expertus es, aptissimumque secruminandis lapidibus. Iam puto in domus apice sudare operas, & pluvia hac tempestate tedo claudi architedum. ita voveo. ubi perseda erit domus, adero cenibr & hospes. Aderam heri in prandio D. Paulo Wilhelmio à sunere Hugenii reduci. Si suissemisthic, etiam tecum traxisiem syrma. Filius meus Pariüis est. inde Aureliam abimrus, ut promotionem obtineat. ea impetrata statuit morari Bloesii vel Salmurii. Sed quam in angusto aut pntcipiti lunt res Britanniarum Regis? ab exteris &c domesticis auxiliis destitutus, le arbitrio Procerum dedat oportet, nis i Deus è machina adût. unum omnia contra Tela Latinorum. Sparguntur hie rumores de cladeexercitusRegii, capto rege, occisb Principe Roberto. Sed non ego credulus illis. Etiam nunc dicere habemus:
Victrix causa Diis placuit, sed victa Catoni.
[p. 887]
Galli, ut acutissimi sunt, ajunt Bullionaeum Ducem dentes sibi eripi paslum Ses dents [Sedan], ut capiti suo consuleret, pour sauver sa teste. nescio, an Gallice haec efferam. tu corrige, nam mentem & acumen capis. Raptim, 5 Octob. 1642.
VIr amplissime,
Litteras tuas mihi tradiderunt filii tui, ex quibus percepi & parentis institutum & siliorum. Ad Academiam nostram eos mittis, ut praeceptis institutisque Philoiophiae abundare discant. nec renuunt illi mitti, & in disciplinam nostram admitti cupiunt, ut expoliamus ingenia ad srugem optimam nata. Feci periculum: idoneos judicio, qui è trivio in Peripatum migrent. Audiunt lediones meas & D. Vossii: illas, ut sàpientiae praecepta imbibant: has, ut Historiarum & literarum studiis sapientiam illustrent. Praeter haec privatim illis praelego tà Logikà [Logicam] Aristotelis, mox praeledurus Physicam 5c Ethicam. Dum publicè loquimur, philoiophamur, Philosophantur nobiscum Auditores, &c privato examine obstetricamur discentibus. Non ignoras ex domesticis institutionibus plus sructus reserre juventutem, quam ex publicis: hae enim ad gloriam magis docentium, quam ad usum comparatae sunt.Illae dücentium captui accommodantur. Annitar omni studio, ne srustrà hue missi videri possint, 6c si nostris labori- [p. 888] bus respondeat ipsarum industria, futurum est, ut doctrina & virtute adolelcant. Oblèlfo, nec Ztale valdc, nec progreffibus:difcrepare. Indoles parentem loquitor : cetera nofi:rarum erut partium. lam collegio.LogicolJC?lDen dederODt corn aliis. Non minus erunt mihi curre tui quam mei. Sci9 ni~il parentibos DQbis .charias esse reéU liberoruminftitutioDe SC eCiticatione; praesertim cum parentum oculis fobdudi ahbi discnnt fapere. ut!faciamquodpoeis,fuadent pietas, vocacioDÏ5 mere ratio, &: amicitire voteris memoria. Im.~traboDt hzc quidquid praestare erit mearum virium. Vale.Amstel. 5 Oct. 1642.
454. CORNELIO VANDER MYLE. |
NObilissime Myli,
Literas tuas una cum poëmatibus clarissimi Bonifacii accepi. iIIifi:ribas velim, me
JingLJlarcl:Q (jus-~rga me buruanioeteJD a.nimitus
~~ofculad ,álèd jlJdi~ia Hia &: oompltratiooe$
,lU,pdeftè amoliri. Verum ilIud eft, CJaudi~i
co~hurnum jam ind~ à pueritia timitanduaD
[umpli, fed accidit mihi quod Afcanio .. qu.i.poo
pa1Iibll~ a:quis fequebatur. Facit meDtionem
Bonifacius Oëni cujJlsdam Bri~ppi, nop, cft
Oënus. fed Ouwenus,epigrammatum fcripl:or.
M~ta ingeniofè fcripfit in iRo carminum ge-p,:
re. fed intercurrunt non pauca vilioris moocEZ.
Magno applaofu apud Anglos leguntur.
P,"oftaut u~ique. Postremum clarissimi Grotii [p. 889] responsum legi, & perlegi. placent multa, non omnia. nec enim ea largiri Romanae Ecclesiae velim, quae antiquitatis praesidio nixus, largitur. Ego etiam primis seculis errores irrepsisse in Ecclesiam puto. Quidquid sit, non debebat optimum lllustris Viri institutum tam indigne exagitari. Scio minore cum sructu haee nostratibus seribi, verum in Galliis maximo. Alia illic tempora sunt, alia gens. QuiGrorium Papistam scripsit, suriosus est rabula, nornen nelcio, sed creditur Parisiis D. Grotio samiliaris suisie, & postea ob vitam minus inculpatam dimisius. Leidae ajunt hominem morari, & Lutheranum esse Concionatorem, qui sacile illic incentores invenit, qui samam maximi viri proscindi amant. Plenus est mendaciorum libeilus, n?c dignus Caesaris ira. Est mihi domi sponia, silia natu maxima, Adriana, quae juveni Roterodamensi Carolo Wolphio nubec Veiim hoc seire silium tuum Gubernatorem Willemstadii. Utinam ab ipsius liberalitate & humanitate impetrare potsem, ut in nuptiarum diem, mihi aviculas aliquot Brabantinas, autleporem, vel si quid est iitius generis, quod palato non displicet, transmitiere dignetur, in memoriam veteris convictus & siliae gratiam. Non ero ingratus, agam carmine gratias, his enim opibus apud N.T. gloriar i liberius ausim. Tu praestantiisime Myli, tua sustragatione à silio impetrabis sacile, quod peto. Vale & D. Myliam, Filiumque si Hagae silmeis verbis saluta. Amstel. Octob. 1642.
[p. 890]
455. SYLVESTRO DANCKELMANNO. |
VIr praestantissime,
Nuper tesseram amicitiae dedimus accepimusque.
[...]
[p. 891] Gratulor tibi hoc nomine: sed metuebam nuper tuae felicitati ab adventu Exercitus Vismariensis, qui locustarum Aegyptiacarum instar omnia quaquaversum detondet. Abeuntes hosce hospites videre mavis, quam venientes. Procellae lunt & turbines publici, & ut sacris verbis utar, virgae suroris divini. Vide quam saustis nuper auspiciis Tibi innotuerim. Pergo amicus esse, & quam dexteram abeunti porrexi, porrigo absenti asseslu, epistolâ, carmine. ubi res tuae serent, ut viro eruditissimo D. vander Mast scribas, tribus lineis mei meminisîe digneris, & eandem quam ipsi, etiam mihi ialutem candidus imparti. Vale Vir dodissime, & in eorum me censu habe, qui Te colunt & amant quam maxime. Amstelod. Kal. Nov. 1642.
O
OMnino mihi videris, praestantissime vander Burghi, saâus disertior, ex quo ad Eburones concessisti. opinor malleorum idus tibi sacundiam extundere. contra accidit Nasoni, qui apud Tomitanos se Romana verba dedidicisse non semel queritur. Legunt literas tuas Zulechemius, Hoofdius, Vicofortius aliique, qui te
In Latium spretis ajunt migras Batavis. Dolemus omnes singulique te subdudum nobis. Solebas leveritatem nostram castigare eruditis jocis, & ProseiToriam morositatem non ficta comitate. Eramus saepë, da veniam verbo, [p. 892] homunculi belli, quoties materiam urbanitati nostrae daret vel Medici filia, sororis convictrix, vel nescio quis Ayala, leporis filius; aut subtilissimus ille Scotus, itinieis tui aliquando in Galliis socius, quem negant esse è septem sapientum numero.
Hispanus à mora re- [p. 893] bus suis quaerit solatia. Gallus duabus victoriis incruentis, Perpiniani & Sedani dedirione, illustris, meritö canit. Nobis hac aestate nullam inclinationem secit Mavors. Vis privara? domi m?ae Hymenals siliam natu maximam Adrianam Virginum choro it secretum. nubet juveni Roterodamenii Carolo Wolphio. Pro te sesto nuptiali intererit sbror vitricusque. celebrabuntur nuptiae 22 Novemb. Hie dies ubi illuxerit Tibi, cogita quid sit avw
Morte pari periere duo. sid perdidit illum
Fraila sides, sicium perdidit arela sides.
Morte pari periereduo. sed dispare causâ.
Fit reus ille loquens, fit reus ille tacens.
Filius meus natu maximus jam Aureliae est, psleo togaque donatus. Vale Vir amplissime & juxta amicissime. Scripsi jocosius, ut si mederi non possim pedibus, medear isti parti quae tò gelastikòn [ridiculum] amat. Salutant Te soror, vitricusque, etiam respublica mea. Amstel. ipsis Cal. Nov. 1642.
QUae mittis munera, amplissime Zassi, duplici nomine grata fuere: & quia à Te, & [p. 894] quia ultro missa. Dici solet proverbio: tela praevisa minus serire: at munera non praevisà serrunt magis, & plus assiciunt animum de tuo erga me adsedu prorsus convidum. Quae petuntur, aliquo titulo debita videntur: quae non petuntur, dantis virtutem benevolentiamque arclius commendant. Certe aliquam gloriola; materiam subministrari sèntio, cujus Hliae nuptiis Aula, Curia, Nobilitas., Mars ipsè applaudunt. Donis me agrestibus cumulavit Saltuum Hollandiae praesedus, hic Aula est. Willemstadii Gubernator, hic Mars est: Haestrechtius, hic Nobilitas est, & Senator Zassius, qui mihi pro Curia est. uti prioribus, ita Tibi, vir consultissime.gratias debere sateor.Praevenisti me officiis & benesiciis. Sequor ingenua gratitudinis prosessione. Lepores misisti, animalia à velocitate, metu, auribus, pilis nota. Omnia hieroglyphica mihi videntur. Velocitas humanitatis?uae symbolum est, quae nescio qua celeritate me, nullo tibi merito obstridum, antevenit ocyus, & vixperlato ad Te nuntio de nuptiis siliae, velut leporino saltu occupat absentem, & tantarum rerum prorlus ignarumv Metusanimalis etiam me tangit, qui vereor ne par sim tuis meritis & exspectationi. Sed adnitar, uti me tibi prona aniim propensione & obsequiis posthac impensius probem. Etiam aures me adsiciunt: uti enim hae ad strepitus insequentium Molossomm gnaviter attendunt; etiam ego aures arrigam, ut intelligam quibus maxime offi- [p. 895] ciis gratiam & benevolentiam tuam redimere possim. Hirsuta & incompta pellis agrestium serarHm nota est; quae tantis Te parasangis à rusticitate & inconditis moribus abire testantur, quantis à mansuetis animalibus distant esîera. Exercuisti tuis leporibus convivarum dentes, 6c nunc exerces calamos. In mensis leriae dislertationis materiam praebuere avidis saucibus, jam ludicrae. Quam voluptatem ex pulpamento cepimus, nostra suit: quam capis ex jucunda allusione, Tua erit. Accepi benesicium, & paratas lum reddere. Non mittam lepores, nam Aâaeon non Tum, aut ex Dianae samulis: Apollinis sum mystes, & Musarum. Has ubi loqui velis, ostendam me pari celeritate posse Pindo deducere Phoebum, quam Tu montibus attonitos Usares dedutis G? agris. Vale Vir praestantissime, & qui sastum sucumque odisti, me amicorum ruorum ordini eredo apertoque insere. Amstelod. Nov. 1642.
458. ADRIANO VANDER MYLE, Domino in Myle, &c.. |
NObilissime Myli,
Cogor jam mutare literarum mearum titulos, & obitu maximi parentis Tibi illas inscribere. Certè perculit me afflictim ferale nuncium, de patris excessu, quem amore singulari & veneratione summa tot retrò annis prosecutus sum. Sub illo Curatore studui adolelcens. Sub [p. 896] illo Curatore ad Academiam evectus fui. illo etiam non Curatore usus sum familiariter, iis temporibus, quibus in faedas eclipses protrusa fuerunt praestantissima Patriae nostrae lumina. Ex illo, sedatâ nonnihil publica tempestate, non destitit, & ille me affectu maximo complecti, & ego vicissim me totum Nobilitati ipsius tradere. Luges tu parentem, ego studiorum meorum columen & Mecoenatem. tu generationis insuper causis gloriaris, ego curae publicae & mei. Semper in Parente tuo suspexi, quicquid in terris suspicere solemus mortales. Pietatem, cujus cultor fuit serius: integritatem, quam nulli non probavit Batavus: fidem, cujus testis est Respublica, & Principum, ad quos legationibus functus suit, vox: literarum curam, consciâ Leidâ, ubi Curatorem egit annos viginti & ultra, ea dexteritate & facilitate, ut etiamnum in animis Professorum & studiosorum passim vivat. Haec dum cogitas, nobilissime Myli, invenis dolori tuo solatia validissima. Ea demum felicitatis humanae pars est, ita vixisse, ut superstitum omnium verbis orneris, & posteritatis laudabile exspectes testimonium. Quam foris placuit viris maximis doctissimisque, quam domi. omnium amor suffragium optimi civis, etiam ab hostium conscientia, impetravit. Nec secundis rebus insolens fuit, nec adversis fractus succubuit. aequam mentem vidimus rebus in arduis. majorum suorum fulgorem auxit meritis suis, & Auriacorum Principum benevolentiam, pa- [p. 897] triae dignitatis haeres, continuatim usque possedit. Rempublicam ben compositam juvit, afflictam & concussam non deseruit. Ubique amicos habuit, & quos habuit extulit, literis, officiis, beneficiis. Non privatus est dolor tuus, charissime Myli, lugemus plures. Academia, aula, patria omnis indemnes non sont, quo vivo lux vitaque affulsit omnibus, eo mortuo veluti tenebris involvimur. Volui haec N. Tuae scribere, ut quae coram non queo dicere, credas me coram velle dicere. Quod si me illo honore dignaberis, cuperem Parentis tui optimi & celeberrimi funus prosequi. non quod mei tantum sit precium, sed quod paternorum erga me officiorum precium sit maximum. Fac me certiorem per famulorum aliquem de die exequiarum. sistam me, Deo volente, in id tempus Hagae, ut postremum hoc persolvam munus amanti, non sine Lugubri Carmine. Vale Vir nobilissime & mei studiosissime, & sine, ut quam cum Parente dignissimo colui amicitiam, in te tuosque porro derivetur. De missis agrestibus ferculis, nihil scribam, ne videar ludus tempore de festivitatibus intempestivè verba facere. Dominae Myliae, matri tuae afflictissimae solatia haec mea imparti, & me dolori ejus meum jungere significa. Amstelod. 29 Nov. 1642.
[p. 898]
459. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
NObilissime vir,
Iam respirandi otium à nuptiis nadtus, de Áis cogitare incipio, quieas munisicentia sua èc, benesiciis illustrarunt. Inter eos Tu es, quem audacius super hac re compellavi, quia amavi ha&enus ardentius. Multum de veteri nostra amicitia praesumo, quam impraesèntiarum heroicis & augustis serculis redintegrasti. Exspedaveram leporini generis aliquid: mittis praeter exspectationem & sortem Frosessorum cervos aëris & sylvarum spolia. Mittis ea copia, ut nuptiae m?ae Principum luxum videantur aequasie, ut aliquid dicam hyperbolikôs. [hyperbolicè.] Videre erat perdices deauratis rostris, videre erat lepores, praeter viventium morem, crustae auratae inclusos. Videre erat hinnuli armos multo sumine persossos: Nam mihi conviva nullus Apella s uit. Dicebam haec à Te prosecsa, & tui savoris luculenta documenta. Rhenensi nedare diluebamus quidquid in seris istis erat agreste. Laudatus es à Satrapa Muydensi aliisque, quod hoc honore dignum judicaveris vatem tuum. dico tuum: quia meministi me aliquando scripsisse:
Accipe laudatum, fessor generose, caballum.
Iam accipe laudatum hinnulum, qui tibi verbis Poëticis gratias aget. Ego à sacundia destitutus, quâ tibi pro meritis gratias dicam, malim hin- [p. 899] nuli manes hoc dicere, quam emeritum Poëtam. alias de perdicibus apud te, m sallor, verba seci: nunc cervorum prolem alloquor, didurus aliquando de lepore. Non vacat semper Principum & Cardinalium laudes dicere.. Etiam Dianae venatricis vidimas, quae voluptati publicae praebent causam, laudari sas est. llli de regnis bene merentur: hae de samelicis convivis. llli regna & gentes devorant, hi devorantur à gentibus. Desinam apud gravitatem tuam nugari & jocari, si me, quod seci sepe, tibi omni assecTru & officio devoverim. Vale, & quam à me, etiam à novis nuptisgratiarum adionem accipe. Amstelod. 19 Decemb. 1642.
VIr doctissime,
Concessit mihi lectionem Satyrae tuae nobilissimus Hoofdius, Satrapa Muydensis. Valde me affecerunt Ululae tuae laudes, in quibus cum eruditione urbanitatem, cum utraque prudentiam junxisti. Prodes & delectas: prius facis saluberrimis monitis, posterius non illiteratis jocis & salibus. Dodrinam tuam per tot scriptorum paginas 8c latisundia dislusam prodis, apposicequae ad rem prasèntem saciunt explicando, ut nusquam vel delphinum sylvis appingas, nec sludibus aprum. Istiusmodi scribendi genus amo, & simili sere modo res serias dixi, in Orationibus meis de Ente Rationis & [p. 900] Reali, etiam in Nuptiis Peripateticis. Quae severitate dictionis persuaderi non possunt, incrustas venustate & verborum suavitate, ne fastidio sint. Multum tibi debent Ululae, quas aeternitati consecrasti, uti Moria plurimum debet Erasmo, Calvitium Synesio, Umbra Douzae. Certe hae nugae seria ducunt, & ingenia mortalium moresque hominum depingunt, sub speciosi animalis imagine. Si verum est Pythagorae placitum de animarum transmigratione, puto saepius ulularum animas in nostra corpora transire, ad quarum indolem mortales singuli plus minusve componuntur. Unum dicam: non debebas in ulularum sedibus, sed desertis Velaviae locis vivere, verum in luce hominum, & quidem dodiorum, ne praclarae ingenii tui dotes cum ja&ura publica inter ruricolas evanescant. Fui uuper Hagae Comitis, & dodrinae tuae apud Zulechemi Dominum pro;co sui. Exemplar illi mittas velim libelli tui. Vellet Muydensis Satrapa re hic apud populum dicere, ut amoenissimi ingenii tui srudu propius srui licerer. Ego amore tui, & libelli suavitate captus, haee ad te seribere in animum duxi, ut credas non deessealibi, quibus vis est dijudicandi bene dicta. Vale, 11 Ianuar. 1643.
QUae argute ad praestantissimam viduam argutaris, nobilissime Hoofdi, aliena non [p. 901] sunt à genio tuo & sorte mea. Tu more tuo jocis me petis, quia domi Penelopen habes in usus tibi necessarios. Ego miser & vacui lectuli possessor ferre cogor ludibria beatorum. Illud vectatione retrograda, aut aversa effeci, ne aversus aut retrogradus esset amor meus: licet in aureae Chersonesi dominas & Deorum matrem Cybelen ille minime feratur. Amo claudicantem & tardigradum Vulcanum, non Venerem. Non ignoras Mezentii tyrannidem, de quo Maro:
Mortua quin etiam jungebat corpora vivis.
Nec poenitet istius sessionis. una vecti sumus ante fores arcuatae domus. ingredi jussum perhumaniter excepit dis Berecynthia, in conclave introduxit, & Coloniensi nectare rubello abluit pulverem, quem collegerant garrulae fauces. Aderant etiam filiae Cybeles, quibus spiritus robustior, frons explicatior, & genu viridius. Potui ab harum contactu sine scelere incalescere. Schedulam tuam curavi & chirurgo meo tradidi. Iam in expectatione es, magnarum rerum & sacculorum, quos araneae inhabitant & blattae. Verum tu à situ purgabis mucidam & cariosam supellectilem, quin novis vocibus indues plebeam dictionem. Res Britannorum in ancipiti sunt. dividunt victorias ex aequo. caedunt & caeduntur in vices. In Galliis libertas carcere, & carcer libertate permutatur. Cardinalitii exciderant suo cardine. proscripti proscribunt, & viceversa. Quisque [p. 902] suos patitur manes. alii in Elysium, alii in tristia tartara mittuntur. Nos longiore mora videmur majora optare quam sperare. Ibitur iterum, ut fama fert, in Flandriam. Faxit Deus, ne ad Cannas eamus aut Thrasymenum, hoc est Calloënsem lacum. Torstensonius velut novus Ziska Caesarem territat, & Pragae instat. proelio sternenda ipsi via est, aut occludenda. Vale Vir maxime, & si quid forte fando tuas pervenit ad aures, candidus imparti. Saluta Dominam Leonoram, & matre pulchra pulchriorem filiam. Amstelod. 20 Iun. 1643
462. GODEFRIDO DE HAESTRECHT. |
MAluissem te hic amplecti, & dextram dextras jungere, quam absenti per litteras respondere. Feram patienter absentiam tui. proficiscere bonis avibus & navibus. Sic te diva potens Cypri, ventorumque regat pater. Ubi in Brabantiam veneris, cogita te in patria mea stare: ubi Antverpiam, in natali mea urbe. Si in doctos incidas & pacis studiosas animas, dic me aegerrime ferre bellorum nostrorum pertinaciam: hoc unice cupere, ut placato Marte philosophari liceat liberius, etiam cum iis qui sacris differunt. Non pertinent ad Musas Hispanorum & Batavorum lites. Non sunt solliciti de prolatandis imperii finibus Poëtae, quibus totum hoc Universum in poëticae commentationis argumentum cedit. Latius impe- [p. 903] rant Vates, quam Orientis & Occidentis domini. Ad leges & numeros nostros venire ipsos Reges necesse est, cum libet insanire nobis. Bruxellis si qui sint, aut alibi ad quos sorte fando pervenimus, iis me & officia mea trade. Si quid illic rerum geratur quod sine crimine me ignorare posse judicabis, fac me certiorem, ego vicissim de rebus nostris scribam liberalius. Princeps Auriacus, ut fama est, in Flandriam movit aut Brabantiam melioribus, ut auguror, auspiciis, quam ad Calloäm pugnaturus. Ea parte itur in jugulum adversae partis: illa pars viderit. In Galliis reciprocas vides imperantium vices. Cardinalis vixit: jam multis invisum est nomen, quod terribile fuit toti Europae. Multi qui ejus metu velut in Aegyptum aufugerant, illo extincto velut in Iudaeam suam redeunt. Britanni non aliter quam Cadmaei fratres in se mutuo saeviunt, & nisi male calculum posui, praeda erunt aliquando exteris. Appulerunt hic è Brasilia naves onerariae plures, auro, ebore, aliisque mercibus graves. Induciae cum Lusitanis pactae credentur noxiae fore: nec enim involare jam in ipsorum ditiones & portus vel ad Orientem vel ad Occidentem licebit. In Germania prope est, ut iterum committantur exercitus. Si Suecus proelio superior evadet, erit propediem bello. A Francisco de Melo non est quod hac aestate sibi metuat Gallus. Si successus militari prudentia moderari sciet, bis vicerit. Vale Vir nobilissime, & me amare perge. Amstel. 24 Iun. 1643.
[p. 904]
NObilissime vir,
Iam credo, de quo non dubitavi hactenus, Graeciam mendacem esse. Fingit illa Parnassum, Phocidem, Cyrrham, Helicona & Aganippen sua nomina esse & decora. Si ob Apollinis numen sacra habentur illa quae jam recitavi, certe Oostvorna jam Parnassus & Phocis, & Cyrrha & Aganippe est. Migrant è terris in terras alias populi, quid mirum etiam transmigrare deos deasque; praesertim cum barbaries hodie Musarum domiciliis incubet, & Atticam omnem Ottomannica gens possideat. Non exspectaveram tam excultum carmen ex iis oris, ubi Neptunus Tethysque littora pulsant, & gratulabar mihi etiam inter rura, & Corydonas & Phyllides nasci heroïcos poëtas. Accidit hoc Andino vati: nunc multis post seculis tibi. Hoc tuo poëmate non solum ostendis te cum Musis postliminio in gratiam rediisse, sed etiam veterem amicum & ejusdem tecum ferulae fatis, hoc est, sceptris paedagogorum olim obnoxium tibi devinxisti usque adeo, ut quem amavi puer, jam annis judicioque adultior colam & venerer. Nimis operosus es in exaggerandis laudibus nostris, quas modeste praetervehar. Scis in usu perspicilla esse, quae rerum magnitudinem mentiuntur, & ex musca elephantum faciunt. Forte istis in legendis [p. 905] meis poëmatis usus fuisti. Si aberrasti judicio, non aberrasti affectu & benevola animi in me propensione. Arenas quas isthic inhabitas, calcavi saepius. Collem istum, in quo psittacos glandibus dejicere solebant ex alta trabe ruricolae tui, conscendi aliquoties, victoribus applausi, licet non Olympicis. Iam habet Oostvorna quod gratuletur te cive, te vate, te domino. Perge frui memoria nostri. Ubi comitem aliquando nactus fuero D. Steurium communem nostrum amicum, non invitus ad te transvolabo, ut Brielam videam, & te ejusdem mecum calamitatis socium, hoc est viduum, jam amplectar & exosculer. Vale. Amstelod. 3 Iul. 1643.
NImis prolixa es in me humanitate, nobilissime Westerbani. Equidem non contentus me opipare excepisse, submittis leporem, agrestia munera. Ita non tantum praesenti, sed & absenti amico benefacis, & nobilium cibos edere vis doctorem umbraticum. Esto, fruar tua liberalitate, & cum major sit dantis, quam accipientis gloria, patiar me hoc gloriae genere lubens vinci. Sed ut videas poëtis facile arripi facetae dissertationis argumentum, à lepore tuo didici plurima. Lepus est, sed usum ejus non ad formae elegantiam, ut Gellia apud Martialem, sed ad samem deposco. Lepus est, olim cum vive- [p. 906] ret Ievipes, ut Grammatici nugantur. auritus adhaec, ut attentionem imperare videatur Physicae auscultarionos praelectori. Etiam pilosus, nec tamen Numa Pompilius, cui hirsutum dicitur cor fuisse. Meticulosum animal mittis, qui nihil praeter culpam & honesti infamiam timeo. Victimam das molossorum viro, qui illam hominum vidimis & lanienis praefert. Feram agrestem homini plane cicuri & mansueto. Cruentam adhaec, ne contra veterem Noachidarum legem de non edendis suffocatis peccem. Comedimus illum condimento tinctum aromatico, quali primis mundi temporibus verisimile est caruisse venatores, etiam ipsum venatorum principem Nembrodum. Nondum cognitas Moluccarum insulis dapes cum amicis edimus, quorum colloquia & sermones convivales alterum condimentum fuere, quale à magnis frustra exspectes. Ita singula leporis tui dogmata dictavere carnivoro non Pythagorico Philosopho. Gratias tibi debeo ob ferculum nobilius, & rarius, nec vulgaris plebeique saporis. Ubi Nobilitatem Tuam posthac invisam, veniam sine comite tibi noto Domino Mylio, ut credas amicitiae nostrae fiduciam crevisse. Hac fretus, mitto Orationum mearum librum, quas sparsim editas in fasciculum collegi. Ubi à venatione aut ambulatione fessus domi considebis, vel foris propter aquae rivum, non injucunda erit prorsus earum lectio. Amas enim, si bene memini tò kalòn kaì tò terpnòn, [pulchrum & [p. 907] suave,] quod sectatus in iis fui. Vale, & sopitos veteris amicitiae igniculos vel litteris vel alloquio excita. Amstelod. 22 Octob. 1643.
HEri oportune admodum mihi traditae sunt literae tuae, Vir amplissime. eo nempe momento, quo apud Senatorem Doubletium prandendum mihi erat. Dedi legendas Zulechemio, Vicofortio, Consiliariis Reygersbergio, de Willem aliisque, antequam accumberemus, ita ut pro promulside suavissimi convivii fuerit epistola tua. De literarum tuarum tarditate non est quod conquerar. Pro literis mihi sunt perpetuae & toties iteratae salutationes, quas parentis tui literis inseris. Sum hic Hagae, ubi ferias brumales dispurgo lepidis amicorum contuberniis. Singuli dies singulis voluptatibus decurrunt. alium quotidie salem comedo, alios amicos amplector. In Vitaulio combussimus sine tropo meridiem, dico sine tropo, quia frigus intensius luculento nos foco admoverat. Conqueris, praeter tuum morem, de filia diaboli. adversus illam remedia pete ab amicis, à poculis, ab epigrammatibus jocosis: qualia hic tibi mitto duo, unum meum, alterum incerti. Legisti regem Cissaeum à malo spiritu vexatum, ad se rediisse cantu Davidico. An hic poëtarum idem sit praestiturus utique nescio. De Pace quae scribis, ficta credimus & portam eburneam dismis- [p. 908] sa, Qua falsa ad coelum mittunt iniomnia manes. Nihil hic ejus rei agitur. Nec videtur tam esse pusillanimis Hispaniarum Rex, ut rebus hic illic nonnihil afflictis, pacem sit oblaturus. Lenta sunt Austriacorum consilia, sed sic satis certa. Britanniarum Rex, qui exercitu suo se tueri potest adversus Procerum suorum vim, hoc cunctando efficit, ut Londinenses coepti poenitere incipiant. Urgent conciliationem cum Rege & concordiam, cum discordia loculis ipsorum gravis sit. Princeps Robertus apologiam scripsit adversus illos, qui velut grassatorem & praedonem publicum traduxere optimum Principem. Crede mala haec transmarina etiam Rempublicam nostram contagio adflasse. Distrahimur & hic in partes, & pro Rege hic, alter pro Parlamento contendit, usque ad vulnera. Eboracum obsidione liberavit Comes Novi Castelli. de navibus nostris triumphant raptores Morini. Obitu Emin. Cardinalis plurimi sibi licentiam promittere visi sunt. Sed inhaeret etiamnum Rex consiliis defuncti, & grandes corporis Gallici nervos movet adhuc idem spiritus. Advocatus Sylvius satis cessit. dubitatum diu fuit, an vivis an mortuis annumerandus esset, adeo languidum traxit corpusculum. Vale, Vir optime, praesertim novis anni hujus auspiciis, quae tibi saluberrima faxit salutis nostrae autor & moderator summus. Hagae Comitis, ipsis Kal. Decemb. 1643.
[p. 909]
MAjus aliquando commisisti facinus, dilectissime Vicoforti, quam quod litteras Eburonensis amici reseraveris: illud nempe, quod litteras ad nobilissimam Viduam missas pro tuo in me jure (ut facinus credas veniale esse ) citius ab aliis legi siveris, quam ab ipsa. Hoc nefas, quale quale est, plurium osculorum abstinentia expiari debebat. Nihil mihi arcani est cum Eburonum Agente: cum viduis multum, idque ineffabile. Sunt sua Theologis, Chymicis, Politicis, Medicis mysteria, adde & viduis, quae non minus silentio involvi oportet, quam quae in aurem presbytero dicuntur. Mira scribis de Gallorum mensis, quibus excepti sunt Principes nostri. Si illas vidissem, exclamassem forte cum Ergasilo apud Plautum: Quanta pectis pernis accidit, quanta labes larido, Quanta sumini absumedo, quanto callo calamitas, Quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis! Frustra ingenium in cerebri panniculis hactenus quaesivimus. in gula, in ventre, in abdomine quaerendum. His non minus ingeniosi sumus, quam ea parte, qua sapimus. Non singulas aves patinae, sed avium exercitus exhibuere. vix nata animalia cessere in pastum, & naturae matris moras antevertit erudita fames. Geometricè ordinantur, quae minus Geometricè comeduntur. ut etiam secula nostra Apicios habeant, [p. 910] quibus longiore collo opus, ut fruantur diutius. Sed dandum hoc viris principibus & magnis, qui Regis sui majestatem non bellis solum & armis, sed mensis etiam explicant. Quem vellent Hagienses tui, Monasterii prandere legatos, ut habeant, quod comedant liberalius & minus caro. Iam preciosius vivunt ob paucorum magnificentiam, uti rivulis ac torrentibus suus decedit liquor magnorum fluminum voracitate. Ego tam feliciter Illustrissimos Legatos velim crudas Principum Europeaorum lites emollire, quam rem cibariam feliciter perfecere Francorum magiri. Sed jocorum satis. Danus ringitur. Suecus intra Cimbricae Chersonesi limites stringitur. Pax Monasteriensis à variis varie fingitur. Britannia scinditur. Italia in novas partes distinguitur. Castellae rex contemnitur. Gallia victrix pingitur. Ego fausta tibi omnia, mi Vicoforti, & prospera voveo, & cum uxore & familia omni salvere & bene rem gerere jubeo. Amstelod. 17 Febr. 1644.
IAm menses aliquot exacti sunt, vir clarissime, cum literas tuas mihi traderet pictor celeberrimus Sandrart. Non expectaveram è Bavaria tam luculentam amicitiae tesseram, & ab Alpium radicibus tam grande erectioris ingenii pignus. Videntur tibi pauculi versus quos in [p. 911] effigiem Principis vestri scripsi, salivam movisse, ut extranei hominis amicitiam aliquo in precio haberes. Ego sicuti eruditionis fama cuivis, ita humanitatis &benevolentiae officiis nulli cessero. Eorum quae è longinquo mitti solent major est reverentia & precium; quamobrem summa veneratione excepi aureum poëmatum tuorum opus, quorum lectione non semel incalui, & per similia commenta pracipitavi audacem spiritum. Restituisti nobis lyram neglectam diu & intermissam, ut jam merito vocari possis Lyricorum scriptor, aut potius Bojorum fidicen lyrae, ut ad Horatii verba alludam. Mire mihi placet copia, & naturali pulchritudine assurgens oratio. Sacra libentius & felicius tractas, ut tibi non parum sancta & beata nomina debeant, quae uti immortalitatem à Deo & Christo habent; ita à te ab hominum in terris oblivione gloriose vindicantur. Isaro, mî Baldaee, tibi pro fonte Castalio est, Parnassum in Vindelicis & Nariscis invenis, Danubii & Oeni ripas Lyricorum carminum laude illustras, uti Tyberim suum olim Flaccus. Sunt qui his in terris de poëmatum tuorum nova editione cogitant. Interea me adfectu tuum puta, licet in aliis disparem; & si qua est studiorum cognatio, crede me hac quoque affinitate tibi junctum. Amstelod. Cal. Mart. 1644.
[p. 912]
PRaevenisti me humanissimis tuis litteris, clarissime Spanhemi, sed non adfectu & virtutum tuarum admiratione. Cum militem tuum Suecum ante annos complures legerem, didici plus te quam Theologum esse: cum docentem audivissem, non adfectatam facundiam stupui, & qui plures ex ista cathedra loquentes audivi, ausus fui Hagae, & alibi viris magnis dicere me par decus eloquii à nullo audivisse priorum. Ubi nos effers humanitatis & benevolentiae voces agnosco, quae tantum à vero abeunt, quantum ego ab eruditione. Ex Milesiorum numero sumus, neque trítoi [tertii] neque tétartoi. [quarti.] Si à carminis mediocritate gratiam mereor, quadruplavi rem meam. Amicitiam tuam in maxima felicitatis parte puto. Possum amare ingenuos, & labem me amari patior. Nihil magni promitto, ne malum nomen fiam debendi reus. Misi nuper poëmation breve: jam totis modiis tibi admetior saburram poëticam. Varii illa est, sed amoenioris argumenti. Intercursant sacra non sacris, ut credas etiam à vatum suavitate non abhorrere pietatem. In dialogis non insueta leges. Scis Iovem Homericum non semper de Trojanorum bello deliberare. Interdum apud Aethiopas commessatum abit, ut rideat. Prout homines sumus, loquimur & scribimus. Quibus pituita non est molesta, fa- [p. 913] cile sibi risum imperant. Est inter virtutes homilêtikàs [civiles] Urbanitas & Comitas, quas qui exesse è coetibus humanis cupiunt, inter quercus vivant oportet, aut Septentrionis immites scopulos. Quem mihi commendasti Mathematicum, eodem me momento accessit, quo accedebat clarissimus Pellius, jam à DD. Curatoribus ad professionem vocatus. Expecto ut tempestivus imperes, quod confici per me posse putabis. Vale, & collegas, praesertim clarissimum D. Polyandrum meis verbis saluta. Amstelod. 28 Iun. 1644.
469. THEODORO GRASWINKELIO. |
HActenus & animorum nos & studiorum junxit affinitas, Vir clarissime; jam tertio vinculo jungimur, hoc est, conjugali copula, quae dum filium mecum in cognatae tuae amorem insinuat, nos quoque arctius nectit. A prioribus facile impetravimus, ut interdum essemus unà, veluti in kratéri philotêsíôi. [poculo amicitiae.] A tertia affinitate ut illud impetrem aequissimum puto. Non ignoras desponsatam filio meo cognatam tuam Pelgromiam, scivisti & promovisti amantium caussam, honestissima apud socerum tuum suffragatione. Socer tuus, qua est animi aequitate & facilitate sponsaliorum moderator fuit, & arbiter. Dies nuptiis designatus est 24 Iulii, in quem ut Te hic sistas cum uxore, & festo nuptiali intersis seriò & ef- [p. 914] flictim rogo: nec ego solum, sed rogamus tres, sponsa, sponsus, Barlaeusque senex. Multis nominibus adesse debes, amici, Advocati, cognati. Singula urgent praesentiam Turni. Vis mixta gravitate esse comis, exemplo erit Satrapa Muydensis. Vis frontem explicare & citra affectationem esse facetior, vis sine hypocrisi exhaurire quod debes, disces hanc virtutem à pluribus. Vis inter pocula erudiri, recludet sacraria sua charissimus Vossius. Vis super impositis firmemus pocula dextris; non abhorrebit aliquis. Scenam intrabis virtutum convivalium, & quot videbis convivas, totidem videre te putabis senatores, sed pomeridianos, quales aurorae vultum referunt. Veni, amicissime, & hac quoque tessera obsigna veteris amicitiae fidem. Nullum in nobis humanitatis, benevolentiae & observantiae officium desiderabis. Pueri innuptaeque puellae fundent vina tibi, acues hilaritatem amicorum, & decus addes grande nuptis. Dies Solis nuptialis erit, quo Curiae & litibus non vacas. In domo mea flagrabunt tedae, tu Talesio sis, & novis nuptis bona verba dic. Hac spe adventum tuum praestolabor comite D. Vicofortio. Vale 14 Iul. 1644.
POst nuptias & nuptiarum hepómena [appendices] illud primum mihi negocii dari credidi, ut amicis circumquaque gratias agerem, & [p. 915] munificentiae singulorum occurrerem gratia beneficii confessione. Inter hos cum agmen ducas, primus compellaris, qui quas anni tempestivitas concessit mortalibus delicias, abunde impartitus es. Videris cum singulis elementis in consilium ivisse, ut amicum obstringeres. Ab aëre impetrasti, oviculas, cothurnices, quas licet Medicorum quidam à mensis arceant, quod solae animalium, praeter hominem, comitiali morbi corripi credantur; ego tamen non valde ipsorum authoritate motus mensis apposui, memor versiculi Ovidiani:
Ecce cothurnices inter sua prandia vivunt.
Ab agris & matre terra impetrasti tempore minus oppurtuno lepores. Verum ne lasciviâ hujus animalis paccarent convivae, prudenter submisisti melones, fructus frigidioris succi. Probitatem eorum arguebat odoris suavitas, aut paucorum voluptatibus illi militarunt. Erant qui capti eorum dulcedine ipsi Iovi particulam denegassent. Quid, quod cum Oceano quoque tibi bene conveniat, cujus donum est salmo iste marinus, quo stomachos carnium saturos nova alimonia recreavit. Huic ne suum deesset condimentum, non acri aceto adspersisti piscem aut sale, verum facundissimis & suavissimis versiculis, qui, uti & piscis ipse, ad captum fuere omnium. Risere matres virginesque, & veterem tuam in carmine facilitatem agnovere. Ego tam tibi prosperas opto has ipsas universi partes, quàm nobis bene cessere. Nec aërem un- [p. 916] quam sentias gravem difficilemque, aut aquas infestas agris tuis, aut terras steriles aut infecundas. Et ne calidissmi elementi obliviscar: illud voveo, ut amore mei & bonorum omnium incalescas plus magis, nec sinas priscos amicitiae fontes, & vivam adhuc prisci convictus lymphulam exarescere. Prodiere tandem poëmata haec, quae per otium leges. Agnosces veteris vestigia vatis. Argumentis varia sunt nec omnino inficetis. Proxima hebdomade cum novis nuptis Hagam excurram: Calcabinus fortè arenosas vias, ut laetitiae datorem videamus. Vale, Vir nobilissime, & nos amare perge. Amstelod. 4 Non. Aug. 1644.
471. SYLVESTRO DANCKELMANNO. |
DUm in ocio isthic vivis, Danckelmanne doctissime, & pacis vocibus impleris, nos bellorum strepitu obtundimur, & jam Gallum, jam Auriacum pugnantem audimus. Princeps noster in expugnanda Gandavensium chataracta desudat, & jam in fossae fecundae, quae Arcem istam cingit, crepidine est. Hâc potito magnum se offert futurae gloriae argumentum, Hulsta, Antverpia, Gandavum. Vide quam sint fatidici vates, & quam benè ominet Patriae meae Antverpiensis. Iterum suilla me beasti & ferculis minime Iudaicis. Ego reddo grunnitum meum, hoc est, murmur poëticum, quod si facili manu & aequo animo exceperis, melos fortè videbi- [p. 917] tur inconcinna cantio. Non potest non placere materies, sive de Philosophia sermo sit, sive de chiromantia aut magia. Vitae rusticae laudes Damon pastor loquitur, Cyrus aulicae. In dialogis non inamoena offendes exordia, & alibi abstrusas pietatis voces. Ubi gravis esse voles & serius, has lege: ubi festivus & jovialis, ad priora te recipe. Annuas mihi litteras objicis, quae jam semestres erunt, portea futurae menstruae. Ita cum amore tui crescent amicitiae officia. Cum ante quatriduum Hagae essem, & in omnium ore esset Grevelinga, haec epigrammata lusi, quae mitto, ut iterum recordatione illustris victoriae gaudeas. Nos memoriam tui circumferimus indesinenter, & ubi in D. vander Mastium Advocatum incido, ilicet in te reflector, ut conspectus unius duorum sit, duplexque salutatio & gratulatio. Vale, & uxori prospera omnia precare. Si fert, faventem habeat Lucinam precor: si non fert, annitere tu vir ut ferat. Supervacua domi res est uxor vacua. Amstelod. 26 Aug. 1644.
DUm hîc Hagae apud nobilissimum D. Vicofortium diverto, congruum visum fuit veteris amicitiae novam tesseram transmittere, ut post annorum aliquot inter nos velut divortium, Tibi reddar & uniar. Praebet scribendi occasionem luculentam & pergratam valde Sas- [p. 918] sa Gandavensis, quae armis quoque tuis sub Auriaco expugnata, jam custodem agnoscit suum, quem non ita pridem hostem sensit. Ejus Tibi praefecturam seriò gratulor, gaudeoque & virtute Te militari, & honoribus bello partis crescere. Germaniam aliquando superiorem fortiter cum tot heroïbus adversus Austriacos asseruisti. Iam in inferiore & fortitudinis tuae argumentum in venisti & famae. Non meo judicio meruisti maximi propugnaculi recturam, verum Celsissimi Principis, qui juratam Patriae sidem Tibi credit, & prudentiae tuae committit salutis gloriaeque publicae indubia munimenta. Sedes & praesides veluti medius undas inter & terras, & dum has Reip. Federatae facis tributarias, illas aggeribus & catharactis arces vel admittis. Flandros jam & Mattiacos adspicis: illos minus, hos magis amicos. In Morinorum habitas regione, quam Caesar olim tenuit, cum sylvosa esset & exculta minus. Stas in vestibulo & limine fertilissimae terrae, cujus maximum est in bello hoc, quod Hispanos inter & nos geritur, momentum. Vellem ab hoc limine Te ulterius penetrare in magis mediterranea, aut in Gandavensium foro stare, ad latus statuae Imperatoris Caroli, quae illic visitur. Valde sum liberalis votis, & ea confecta velim, quae animis praeconcipimus. Nihil scribo ab indole mea alienum. Bene volo Patriae & familiae tuae claritati, & nomini tuo. Ubi pedem aliquando posuero isthic ubi imperas, videbo aestatis elapsae immanes la- [p. 919] bores & fructum grandem. Nec erit Tibi grave, dum moenia noctu diuque obis, meminisse amicorum. Ambulabo tecum, disponam excubias, armilustria instituam, sed sola mentis agitatione. Ero miles sine stipendio, signifer sine aquilis, dux sine turma. Pugnabo sine caede, invadam hostem sine noxa, terrebo colonos, nec calamitatem faciam. Ita videbor mihi esse quod non sum, & ero quod sum toto adfectu Tuus & tuorum. Iunxi gaudia mea gaudiis publicis, cum Arx ista cessisset nobis: mox cum Te praefectum accepisset, gavisus sum magis, non Tui solum caussa, verum Reip. quae tanti propugnaculi defensionem tuis devovet virtutibus, fortitudini, scientiae militari & curae. Vale, Vir fortissime, & dum publico invigilas Flandricae portae custos, crede nos philosophari inter discipulos, suaviter agere inter amicos, denique Te excubante in Batavis dormire suaviter. Hagae, 20 Novemb. 1644.
QUam vos estis digni rerum aestimatores. Versiculos quos per lusum effudi in Bamaestram, coronatis Bamaestrae proventu & fructibus. Nunquam gratius aptiusque munus accepi, licet interdum me Regum Principumque liberalitas non invitum prosequuta fuerit. Ea mittitis, quae terrae cultores rectoresque decent. Possum carere monilibus & torquibus regiis: [p. 920] caseo, butyro & ovilla carere vix possumus. Faciunt haec ad vitae praesentis necessitatem: reliqua ad fastum & splendorem. Ruris opimi domini estis, & facitis me usufructuarium. Meto, ubi non serui, & pro insipidis versiculis mittitis sapidissimi saporis alimenta & mensae delicias. Scilicet exigitis à philosopho sub oviculae specie innocentiam, sub casei emblemate acrimoniam, sub butyri malorum correctionem, & emolliendis visceribus medelam. Det Venus pectinem & columbas, Mars gladios, Vulcanus ignes, Apollo cytharam; etiam Deorum & Dearum munera sunt quae misistis vos. Dat oves ovium custos Pan, Pales caseum & butyrum. Ubi oportunum erit, amplissimis Bamaestrae Dominis meis verbis gratias reverenter & serio age, meaque officia prolixe ipsis offer; illis pro publica, tibi pro privata liberalitate, qua illam auxisti, plurimum me debere fateor. Agam in fine Theologum, terrasque vestras prosequar Mosaica benedictione: Benedicti estore in civitate, benedicti in agro, benedictus fructus terrae vestrae, & jumentorum, & greges armentorum, & caulae ovium, benedicta horrea vestra, benedictae reliquiae vestrae, hoc est caseus & butyrum. Deuteron. cap. 28. Vale, & D. van Os aggerum vestrorum curatorem peramanter saluta. Amstelod. 19 Decemb. 1644.
[p. 921]
474. ... AIGUIBERIO Gallo. |
EX quo Amstelodami dextras junximus, tunc cum in ipso & primo ad me accessu abires, & vix visus evanesceres; saepe mihi cum nobilissimo Vicofortio de te sermo fuit. Exercet te etiamnum & exercuit olim belli fortuna, & dum Regi tuo te probas, viam inis qua ad famam & gloriam itur. Verum rariore exempta militas & studes: pugnas & inter Musas otiaris, sceptra & litteras asseris. Quare noa aegrè feres, si non miles scribam militi & quidem veterano, cui multae noctes vigilatae sunt in castris sub Iove frigido: nec enim totum te compello, sed qua parte mecum iis artibus imbutus es, quae ad humanitatem nos formant. Faciunt hae, ut arma tractes circumspectius, animosius & gloriosius, ut omnis seculi exempla veluti ante oculos posita habeas, & quid foedum ut evites, pulchrum ut imiteris, scias. Nos hic procul ab armorum tuorum fulgore, in umbra Peripateticam sectam profitemur, & inter incruentas cathedras cum Scepticis, Platonicis, Epicureis adversus veteris seculi placita disputamus. Ubi seriis esse displicet, in poëtarum hortis spatiari libet, & minus vera dicere absque ullius noxa. Solet in bello fesso militi tibia, lituus, tympanum in deliciis esse, quod & in Achille notat Homerus. Non minus libet Philosophis se spinosis disputationibus expedi- [p. 922] re, & morosiora studia amoenioribus diffundere. Hujus generis si quae habes D. Vicofortii liberalitate, gratulor mihi ea tuo calculo probari, & te inter militiae principes viros hoc affectus velut osculo dignari nostram Pallada. Vale. Amstelod. 1645.
IAm cum Iesuitis nobis res est. Fortè quia de Tessela omnis sermo. Sic vara vibiam trahit, & Bitus interesse amat Bacchii rebus. Cum Baldeo Iesuitarum Monachii praefecto ab hinc biennio commutavi litteras, occasione Epigrammatis cujusdam, quod in effigiem Bavariae Ducis scripseram, rogatu Sandrartii pictoris. Placuit illud Iesuitae usque adeò, ut mihi ob hoc gratulatus fuerit, & Ducis nomine gratias egerit. Edidit Baldeus iste libros poëmatum suorum, à quibus Germanismus omnis abest, & Teutonicum páthos. [ingenium.] Versus ejus magni facio ob munditiem Latini sermonis, & facilitatem. Versus è Gallia missi olent D. Grotium, ob nitorem, dictionem concisam & sensus erectiores. Si cum aliis ejus heroïcis, praesertim in Gallia scriptis, conferas, non ovum ovo magis simile. Nihil tale à Gallis exspectaverim. Omnes diffluunt isto scribendi genere. De Historia Brasiliensi cogito per otium, excutio chartas Illustrissimi Comitis. Secernendi sunt furfures à polline, & rerum pondera & gemmae [p. 923] ab arenis & gestorum minutiis. Sed motus hic, uti omnis physicus, eget mora. Illud tuum in Tesselae discessum plane divinum est & elegans, ubi ad sortem & usuram alludis. Quod in Latino carminum genere nuper fecisti, velim te facere in Belgico, & colligere in unum, quae sparsim & per intervalla tibi exciderunt, facetias, jocos eruditos, & tot semper se moventis ingenii stricturas. Erunt haec ad palatum omnium, secus quam Latina, quae Hecubae nostrates non capiunt. Vale Vir Nob. Amstelod. 1645.
DOctissime & amicissime vir,
Dum ad te abit collega tuus ac symmystes D. Franciscus Martinius V.D.M. in Eepa, commodum visum fuit illum pro sarcina onerare litteris. Qui enim ad te curare possint per avias Velaviae vias prorsus ignoro. Video ex tua ad nobilissimum Satrapam epistola nondum memoriam nostri apud te exolevisse. Vellem utique te nobis adesse propius, ut novis Ululam tuam plumis instruas & insarcias. Nec enim ineptiarum hic ut & alibi finis est, & pergit mundus histrioniam agere, & insaniam suam lucris, amoribus, poculis, bellis, litibus & politicis & ecclesiasticis inssanire. Nuper hic conflagravit grande infortunio Basilicarum nostrarum una. Coasti sunt tenebriones tui templarii & turrium habitatores alio migrare, donec de novis [p. 924] latibulis ipsis prospectum sit. Epigrammata quaedam habet D. Martinius, quae in damna publica scripsi. Indecens est frigere Poëtam flagrantibus templis. Valdè tibi devincis clarissimum Hoofdium litterarum officiis: optat serio mecum voces vestras hic audiri posse, ubi & tersiores sunt auriculae & oculatior auditor. Belli rumoribus omnia hie perstrepunt. Primo vere in Flandriam ibitur, ut fama est. Urgendi sunt successus & utendum victoria. Monasterii de pace deliberant: interim per me licet, pereat in Morinis Sagunthus aliqua. Anglia pergit in viscera sua & se ipsam saevire: Quis navem quassam fluctibus civilibus referet in portum. Nisi Deus è machina adsit panolethrían [internecionem] florentissimis regnis parari autumant prudentiores. Tu extra bellorum strepitus & famam à longe haec accipis, tanto beatior, quanto minus audis, quae displicere possunt, & minus credulus es falsis. Vivamus nos & amicitiae, humanitatis & Christianae concordiae studiis certemus. Ita nos hic Deus pacificos, alibi beatos velit. Vale. Amstelod. 7 Feb. 1645.
QUam est laudabile, clarissime Spanhérni, multis linguis loqui posse & scribere. Uni genti nati videntur, quibus simplex est lingua: quibus bisulca & trisulca, pluribus. Inter hos nomen mereris, dum iis vocibus loqueris qui[ p. 925] bus se maxime explicat hodierna facundia. Latinas innuo & Gallicas, quarum documenta dedisti scriptis luculentissimis. Linguae Latinae delicias poslum utcunque observare, & velut pitissando assequi. De lingua Gallica pronunciare non ausim, quae me ad suas cupedias & elegantias non admisit. Itaque exspectavi aliquandiu & distuli responsum, donec collectis doctorum suffragiis, laudationem tibi transmitterem libri tui inartificialem, profectam scilicet à testimonio peritorum istius linguae. Dedi commentarium tuum legendum hîc viris attenti & electi judicii. Ajunt omnes dictionem tuam esse gnêsíôs [genuine] Gallicam, historiam res gravissimas nec vulgo notas referre, nempe motuum Germaniae caussas & originem, consilia adhaec machinationesque Principum, quae cuncta interdum adspergis flosculis poëticis & hyperbolis, quae lectorem afficiunt, & velut in itinere recreant. Sed quis ego sum, qui paginam facio in tuo opere & eadem quâ illustrissima Princeps Iuliana claudor tabulâ? Fulgeo tantae heroïnae luce &subscriptum augustis nominibus video nomen meum ignobile. Haec privilegia nostra sunt, hae praerogativae, clarissime Spanhemi. Qui Reges Principesque saepe adspectu & accessu non dignantur Reges Principesque alios; poëtam, utpote virtutum praeconem, non aversantur: eum sibi adstare, vultibus ipsorum subscribere, secum loqui patiuntur. Nec illud minus gloriolum mihi est tecum [p. 926] loqui, qui facundiae, doctrinae, humanitatis studiis regnas. Facundiae inter Latinos & Gallos: doctrinae inter doctos, humanitatis inter bonos. De controversiis Anglicanis scribendi materiam vellem tibi non subministrari. Cuperem non minus Ecclesiam Christi unanimem esse & pacatam, quam regnum. Vale Vir eximie, & si candorem amas, me tuis accense. Amstelod. 18 Mart. 1645.
INvitas ad te venientem ultro. Sed videbor peccare affectu paterno, si apud filium non divertam. Ille arbitrio meo rem omnem permittit. Dividam litem inter filium & amicum. Filio meridiem & summum diem largiar, tibi noctem & vesperam. Non habebit quod conqueratur, si temporis corculum nanciscatur. Sed fluctuo adhuc & pendeo animi. Ubi è curru descendero, deliberabimus, quid facto opus sit. Proxima hebdomade, die Martis aut Mercurii, ad vos cogito. piscibus vestris diem dixi. Horum saturi sunt cultores quadragesimae, ego cupidissimus. Torstensonius Austriam terret, sed in Moravia moratur. Caesar copias colligit magna rerum desperatione. Britanni pergunt Cadmeam pugnam pugnare, quae non minus luctuosa est victoribus quam victis. Nos Dano tandem videmur irasci posse. Sed multa cadent, non dico inter calicem & labra, sed in- [p. 927] ter classem nostram & pugnam. Turca pyrgopolynicen agit suo more. Pamphilius Pontifex pamphilus est, dum plures sibi beneficiis devincit. Inter hos motus ego in territorio Pernambucensi classes dispono, aeraria exhaurio, & Praefectus mihi maximas res agere videor. Vale. 6 Apr. 1645.
DIu me expectatione tui suspensum tenuisti. Putabam utique futurum, ut adventu illustrissimi Grotii huc pertrahi posses, quem salutavi obiter & paucis. Exceptus fuit à Senatu & Consulibus perhumaniter.
Veteris sunt haec vestigia recti.
Clade Gallorum indolui. Nimia securitate & hostium supino contemptu Marti vapulant. Torstensonius adhuc cis Istrum est, hic terminus fortunae Gothicae. Princeps noster nondum movet. nec ego. Futurum tamen propediem puto, ut Hagam excurram, videndi nepotis caussa, quem:
Casta Venus genuit, sed non Simoëntis ad undam.
Tu negotiis publicis privatisque districtus me & amicos nescis. Ulciscar injuriam dentibus, non ut te mordeam, sed fenula tua. Audio te purgare domi non Augiae stabulum, sed loca purgatissima. Insaniendum hic est matronis, ne in virorum capita saeviant. Ab hoc metu liber sum. Vale. Amstelod. 22 Maji, 1645.
[p. 928]
480. IOHANNI SCOTO-TARVATIO. |
NObilissime vir,
Quam mihi misisti salutem, accepi à Forbesio. Nec verbis mihi solum illam transmisisti, sed reapse. Adeo enim ad nominis tui mentionem sui exhilaratus, ut novum salus mea vigorem conceperit & robur. Trajecisti procellosum mare, & commissam secum Angliam pratervectus, stas in Federaro Belgio ab intestinis bellis per Dei gratiam immuni, nondum ab externis cum Hispaniarum Rege. Haec feliciter sic satis procedunt, opitulante Gallo, qui Flandriae magnis exercitibus incubat. Ego qui generosae tuae humanitatis, & prolixae erga me benevolentiae, & erectae eruditionis apud Batavorum proceres testis sum & praeco, vellem aut videre Te in Walachris, aut videri à Te in Batavis. Iam dudum scripsissem, sed distuli in editionem poëmatum meorum, quae jam carceres mordent, ut in publicum prodeant. Illa à nominis quoque tui splendore, quod illis intercursat, gratiam sibi lectoris fenerabunt. Si plusculum Veriae commoraberis, mittam poëmatum fasces, animi nostri erga Te testes uberes satis. Sed mallem frui vulni tuo & alloquio, & ignotas audire & reddere voces. Obiit Rostochii clarissimus Grotius è Suecia redux: quod scribo ob viri maximi famam, quae latere Te non potest. Nobilissime Vir, impera siquid à me [p. 929] officii Nobilitati Tuae praestari posse putas. Experieris non claudi affectum, aut stare intra versiculos, sed latius se expandere veneratione tui, & virtutum tuarum admiratione. Vale, & hospitem tuum Wallasium meis verbis saluta. Amstelod. 12 Sept. 1645.
VIde quantam de humanitate tua conceperim fiduciam, Vir amplissime, ut vix semel aut bis Tibi visus aussim chartaceas hasce bracteas mittere, qui jam alio forsan in Curiam & curas avocaris. Legeram nuper filii tui litteras, quibus de obitu illustrissimi Grotii ad Patrem scribit: illis excitus fui, ut veteri amico parentarem. Primus ferè loquor, ut alios ad honestam aemulationem provocem. Nec loquor operose, cum tanti Viri laudes facilius sit complecti, quam sigillatim exsequi. Rasi solummodo summa virtutum fastigia, contentus affectus mei magis erga defunctum, quem cum cordatissimis Batavorum aestimavisti semper, quam ingenii aut doctrinae, quae parce possidemus, elaboratius monumentum proferre. Non potestis non affici & Tu, & Senatorum reliqui ejus morte, qui Ius vestrum victuris libris illusiravit asseruitque. Praeivi aliis & praeficam meo modo egi, ut alios ad similes lachrymas invitarem. Poëmatia scribere semper non vacar, quanquam argumenti abunde esset. Amplissimo D. Dedelio exemplar [p. 530] trade, & juxta votivas salutis voces. Vale. Amstelod. 2 Oct. 1645.
NObilissime vir,
Agnosco pertinax silentium, at nullam in silentio culpam. Non habui quod scriberem, cum tamen scriberem multum. absorpsit me penè Oceanus chartarum Occidentalium, è quo emersi post fastidiosam annalium lectionem. Sentio, aliud esse carmen scribere, aliud historiam. illic sine populi suffragio mentiri licet & fingere: hic nequaquam. ut illic mei juris sim, hic ab argumento & rebus ipsis detinear: Hulsta me loquacem iterum fecit, quae, ut spes est, viam nobis sternet in magnam Urbem, & belli catastrophen. Sub proelo est Poëmatium. Mittam, ubi lentas typographorum operas effugerit. Heros Muydensis diu cum podagricis doloribus conflictatus, jam cum pedibus in gratiam rediit. ambulat mecum, sed Vulcanio & cespitante gradu:
Veteris sunt haec vestigia recti.
Iam de bove cura est. Si me per haec tempora invises, infarciam te farcimine optimi saporis, quod Veteres Aquae, more annuo, misere. Quia rerum novarum parcus es apud me depromptor, ego Te scire volo, inter Anglos & Scotos malè convenire super militia e rationibus. Montrosium novum colligere exercitum ac reditum [p. 931] minari: Scotos eam Anglicanarum Ecclesiarum formam urgere, qualis est ipsorum. Fuit hic per dies aliquot Director Cancellariae Scoticae Iohannes Scotus-Tarvatius, vir eximiae eruditionis, mei amantissimus. Regem amat & veneratur, non tamen partes Regis. Vale, & praestantissimam conjugem, & cognatas saluta. Amstel. 10 Novemb. 1645.
NObilissime Hugeni,
Quod per aestatem omnem egerim Harpocratem, duplex exspectatio in causa fuit. Una illustrioris victoriae, altera editionis Poëmatum meorum. Illam fortunae bellicae, hanc typographorum lentis operis imputo. ab utraque poteram scribendi argumentum nancisci. Iam, cum priori satisfecerit divinus favor, posteriori illud hominum genus, quod, praeter morem suum commotior, Erasmus dixit non uno dignum suspendio, loquor. praeterquam quod per haec tempora per Occidentem omnem raptus non fuerim domi. ut Belgarum licuerit meminisse. Quae in Hulstam scripsi, rogo veteri tuo more tradas Celsissimo Principi, ubi oportuni erunt aditus. Demostheni somnum adimebant Miltiadis trophaea, & mihi veternum Auriaci. In oculis turrem Antverpiensem habet Princeps noster, in votis ac spe Antverpiam ipsam. Et possum ego ex ejus clade mihi aliquid polliceri, si [p. 932] quando ad Federatos devolvantur culinarum D. Michaëlis, qui Christianorum Perseus est, opimi reditis, aut alterius cujusdam, sine meo suffragio, in Sanctos recepti. Forsan me Iesuitici Collegii professore dicere habebit Loyolita aliquis:
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes?
Quid si fasces ambiam? Antverpianus sum, non Hobocae, aut in paludibus Kempensibus natus? Si dubitas, crede titulo. Poëmata mea, quae in duo excrevere volumina, N.T. ea qua decet veneratione offero. nuncupavi illa duobus aput me Sanctis, hoc est à populo secretis. Qui isti sint, loquitur altera à fronte pagina. Mihi hic à Te habitus honos, ut in Poëmatum tuorum frontispicio ostentes nomen meum. Quare, sine, ut tuo potius superbiam, & qua sim apud te admissione & gratia indicem pluribus. Causas alias dicet Dedicatoria. ut ad schedas tuas veniam, crescunt victoriae Principi, & tibi carminis vis. illi laus epì xyroû hístatai akmês, [in novaculae sita est cuspide,] tibi in cuspide Epigrammatis. Quam non pulverulentum illud de pulvere, hoc est, laudum divinarum materia. quod acumen* non Romanis, sed Belgis debes, ut & illud de Hulsta arbore. Quam non vana est illa ad Antverpiam paraenesis, quam ego sorerem, quam servam malim. Legi haec cum Hoofdio, Vossio, Mostartio, Vondelio, licet hic argumenti impatiens sit. Hoofdius ex illustri morbo iterum convaluit. non bene convenit capiti cum pedibus, etiam [p. 933] D. Vossium exercuit Celsissimus iste, aut potius imae partis dolor. Illustrissimo Comiti Mauritio dicas velim, me Brasilia rediisse domum, & jam mea convasare. Vale nobilissime & praestantissime Hugeni. Amstelod. 22 Novemb. 1645.
484. IOHANNI SCOTO-TARVATIO. |
NOndum excidit memoria suavissimi convictus quo me dignatus es, Tarvati clarissime. Illud quantivis puto, quod quem vidi in litteris chartisque publicis eximium, viderim coram oculis mihi amicissimum. Crede esse sua vincula humanitati & doctrinae, quibus me Tibi adstrinxisti usque adeo, ut & amare illam possim & hanc venerari: ob utramque Te. Attineor dudum promisso carminum meorum, quae jam è typis Blaeuvii nostri prodierunt? hoc ipso me exsolvo & fidem libero. ubi mare conscenderis, poterunt illa solari maris taedia & discutere nauseam. Bene mecum actum putabo, si non occurrant legenti talia quae illam moveant. Non omnium dierum par serenitas, nec eadem semper in carmine vis & gratia, quaedam laetiores quaedam tristiores scribimus, vacui aut occupatiores. Ludiones à spectatoribus petere solent, ne quis artis peritus artifici exprobret: idem apud Te mihi faciendum, penes quem vis est & potestas talia dijudicandi. Praefationem in tabulas Scoticas quam exegisti concepi. Videor notularum tuarum mentem percepisse; sin minus, [p. 934] muta pro lubitu: fige, refige, adde, deme. Non est mihi grave in foetus istos saevire, & dispungere male natam Pallada. dum iter in Scotiam capessis, precor tibi faventem Aeolum & pacatum mare. Debebat tibi adspirare Favonius, qui adspiras passim literarum studiosis. debebat tibi sterni placidum ventis mare, qui illud ipsum rei literariae causa trajecisti. Domum ad tuos reversus, cogita hic inter Batavos vivere nominis tui cultorem serium, qui uti eruditione omnibus, ita grati animi significatione & magnorum virorum cultu nulli cedit. Addidi exemplar carminis, quod in recentem victoriam & captam ab Auriaco Hulstam scripsi. Si Belgarum victoriis applaudis, non potes non accinentis Poëtae murmura benigne interpretari. Vale Vir maxime, & me ama. Amstelod. 20 Novemb.1645.
485. CONSTANTINO HUGENIO Filio. |
EX quo Academiam conscendisti, nihil de te ex te inaudivi, nihil tui commatis vidi, nec tu, ut opinor, mei à me. Adeo fortè Astraeam amas, ut mares virosque nos posthabeas. Parum refert, interpellabo istos amores, & interveniam ICtorum Rubricis & paragraphis, quos audio jam te recitare inter cathedras. Nos Academiâ dimissi sequimur Principem, & urbes versibus expugnamus & verbis, quas ille vix omni Mavortis & Vulcani ope. Postremis triumphis ac- [p. 935] cessit Hulsta & Wasia, quae jam mihi pro Batavorum partibus verba facit. An te tantam Patriae felicitatem silentio praeterire fas sit. Facile tibi esset brevi Epigrammate alludere ad obsidionem brevi tempore peractam. Mitto tibi Poëmata mea, pharmaca pollà, [multa,] bona, mala, mediocria. Invenies alicubi pileolum tuum, & humeros, & manus &c. parentem ubique, cui Heroica nuncupavi, uti Elegiaca & miscellanea cognato tuo Schonckio. Nisi ejurasti Poèticam mentem, lege subinde hilaris quae scripsi absque supercilio. Vale. Amstelod. Novemb. 1645.
486. SILVESTRO DANCKELMANNO. |
TAndem, licet serò, post exactas aliquot messes nos respexit Numinis savor. Pene desperaveram tantorum motuum felicem successum, sed victoriae gloria exspectationi exprobrat impatientiam. Hulstam vicit Auriacus, ego cecini. difficile est silere triumphante Miltiade. Si, quid dicat feracissima Wasia, scire desideras; introduxi loquentem ea, quae si non dixit ipsa, dixisse sane poterunt ejus incolae & coloni. Addo carminum meorum farraginem. Collegi ea in duos fasciculos sive tomos, ne turbata volent levibus ludibria ventis. Quaedam sereni, quaedam nubili scripsimus: quaedam seria, quaedam joculari oratione. quaedam sponte, quaedam jussi. Etiam Lingam tuam, cui Index jus dicis alicubi [p. 936] videbis, & laudatas pernas. Utinam tibi ita saperent versus, posses hos concoquere sine culinae fumo; uti illas non possum sine gratiarum actione. Satis beneficiorum est, humanitatis abunde. Ego cum libellis animum affectumque propensissimum erga te tuosque offero. Si quid A.T. à me praestari posse officii putas, impera. Si uxor optima, si liberi valent, faxit ea etiam meis precibus perpetua Deus. Vale. Amstelod. 7 Decemb. 1645.
UNde araneis supputant telae, utique nescio: nec unde tibi tanta carminum vis. Inter aviculas nulla magis variat modulos quam Philomela: at tu Philomelam vincis, qui pluribus illam modulis canentem facis, quam natura docuit. Non solum libellus tuus Philomelae inscriptione gaudet, verum ipse Philomelam agis. Uti enim haee iterat saepe sonos, & per intervalla canit; etiam tu veluti singultibus periodos Poëticas claudis, & dum animi pios motus impetusque sequeris, saepe ad carminum principia redis. Philomela arbusta mutat, non silvas, non hortos: nec tu è pietatis campo exis, etiamsi argumentum mutes. Ita places lectori, uti Philomela auditori. Libris tuis de Vanitate mundi nihil perennius. Ita eam depingis, ut vanitati aeternitatem comparavisse mihi videaris. Dum omnia momentanea facis & peritura, duo secu- [p. 937] lo eximis, famam & pietatem; quarum hanc coelo scis deberi, illam posterorum memoriae, ubi jam haereat Sandrartius noster pictor insignis utique nescio. Cogitabat in Austriam & vicina loca cum conjuge. Sed illa ex eo bellis exarsit, ut minus commodo tempore eo profectus videatur. Si isthic apud vos est, plurimum à me salveat. Nos hic inter bella & furores Martios exspectamus publicas pacis voces. Si omnes idem sentirent, quod Memii, Avansiique, non esset desperata pax. Sed illa Deorum in genubus posita est, ut loqui amat Maeonides. Vale. Amstelod. 10 Decemb. 1645.
488. FREDERICO SPANHEIMIO. |
QUae de Poëmatibus meis judicas, clarissime vir, verecundè amolior. Accidit iis, quod & in aliis vitae humanae rebus evenire solet: quaedam sereniores, quaedam nubili scribimus, quaedam ultro, quaedam amicorum rogatu. Nihil aeque compedes horret, quam Poëtarum genius: qui si repagulis continetur, similis est captivis, qui liberiore custodia habentur. Post Philosophiae studia placuit pro diverticulo Poësis. Hunc mihi ab opposito in oppositum saltum dari volui. Uti enim illa rigide verum amat, ita haec à vero amat digredi, & commentis gaudet non noxiis, sed quae aut delectant, aut prosunt. Principis superba appellatio nulli hominum ordinum magis invidenda est, quam vatibus. [p. 938] Omnium morsibus & jaculis patent sic dicti. Citius ferant Reges dominatum Asiae & Africae, quam Poëtae Principem. Unius dominatione offenduntur, ut praestet intra istamían [honoris aequalitatem] consistere. Exercitationes tuas de Gratia Universali aveo legere, quanquam R.T. amem versari in apodictivo, quam sensitivo dicendi genere. Interim inter virtutes Ordinis vestri hominum scio esse toùs antilégontas elénchein. [contradicentes refellere.] Ausus fui in hoc argumento te alloqui carmine, & de iis verba facere quae à libri tui lemmate non possunt esse aliena. Tui haec Elegia esto arbitrii. Si quid displiceat, dispunge, aut te monente dispungam: nec enim quenquam offendere instituti mei est. In Manichaeum & Pelagium quaedam dicuntur. At intercurrentes quaestiones, quas vetus Ecclesia determinare ausa non fuit, quae tamen Ecclesias nostras segreges fecere, non tango. Si amicitiae tuae inseri propius possim, praeferam haec lucra disputationum subtilissimarum, adde etiam Poëtarum omnium gloriae. Vale Vir maxime, & Academiae & Ecclesiae commodo longum vive. Amstelod. 20 Ianuar. 1646.
NObilissime Vir,
Dudum inter funera & mortes amicorum, vel auditas vel scriptas, vel visas versatus fui. Apud vos Constantia desiit in humanis sta- [p. 939] re, magna matris optimae dolore. Hic desiit scribere scriptor publicus Sinapius, cujus morientis & lenta tabe deficientis spectator fui. Leydae Cl. Professor & Theologus ivit viâ Patrum, ut cum Scriptura de Theologo loquar. cui naenias & lessos scripsere plurimi. Tu volentem scribere hortaris, & merito. Nam & vivum semper coluisti ob eruditionem & optimam indolem, & in Filio inter alias paternas virtutes invenis affectum, quo & Te & me complectitur. Scripsi Elegiam hanc, qua summa sequor fastigia laudum. Eam si tradere dignaberis Heenvlietae Domino, perges pro more tuo novis me tibi nominibus alligare. Elegiam ut & Epistolam apertas mitto, ut legas, & si minus probes, censura tua confodias. Si venia dignos versiculos judicas, potero inseri turbae Poëtarum, & inter appendices Orationis Spanhaemianae legi. Hîc urbi imperantium alia jam facies est, de qua non judico. de hyemis facie ausim dicere sententiam. A rara Planetarum coitione hic rigor, desaeviit Saturnus. exspecto, ut laetiores Orbi dies dent Iupiter, Apollo & Cypria. Mars castris annuat & Auriaco. Mercurius tibi, cui loquendum saepe pro Principe tua est. Vale, amicissime, & conjugem, cognatas à me cumula optimis votis. Amstelod. ipsis Cal. Mart. 1646.
[p. 940]
IAm tuta est Aegide Pallas & Aegis Pallade, dum in eam curam incumbit Auriacus, ut iis artibus ornet urbem suam, quae militiae praesidia sunt & decora. Iustiniani verba sunt: imperatoriam majestatem non solum armis decoratam esse oportet, sed & legibus. Vellem tales celsissimo Principi obtingere Professores, per quos tantarum rerum auspicia illustriora sint. Verum non annonae solum, sed & doctorum caritate passim laboratur. D. Brosterhuysio consultum equidem gaudeo. illi penicillum & tabulas ab attenta manu excussisti. Spartam hellênikèn [Graecanicam] ornabit, ut qui studio isti addictior olim fuit. Nescio, num togatum incedere velitis an palliatum. Certè hic habitus Graecum argueret. Rursum Iuris hic Professorem sibi mercati sunt Amstelodamenses, quod vobis debet, per quos factum, ut abruperint lenta consilia & procrastinationes primores nostri. Snippendalius in horto Botanico Herbarum vires prosâ, non carmine, dicet. Alius Ravius è Turcia redux Orientalibus linguis flectet Batavorum linguas. ut jam de studiis cogitare apud nos seriò incipiat Mercurius. Satrapa Muydensis à pedibus valet, non à manibus. Hae, ut mortalibus omnibus, duae illi sunt, dextra & sinistra. Hanc, ut ocium fallat, excercet mecum quadrangularium lapillorum jactu. illa linteis involuta [p. 941] vacat à scribenda Belgarum historia. quod viro grave & molestum.
Borealis illa Vesta, pingit.
Opum suarum mater, hospes, artifex.
In ejus Natalem, qui in mensem Martium incidit, nuper lusi disticha aliquot. Martiam esse Vestalem non memini, ex quo Ilia sacerdos à Marte compressa est. Mihi musculos Pettemenses misit, hiantes adhuc & à suctione recentes. Ne crede hoc ejus emblema esse & hieroglyphicum. Filium Constantinum non in laudem solum, sed & subsidium tibi adolescere laetor. Heri admissus fui ad colloquia Ill. Comitis Mauritii. ubi evaserit nuptiarum fratris & aulici luxus pericula, mecum Brasiliensis Historiae meae leget, & sicubi à vero aut decoro aberraverim, in viam reducet. Vander Burgius à secretis Federatorum legatis, ad Dominos suos scribit jussus, amicos veteres nescit, ut verum comperiam illud Aristoteles mei: Amicitias dispari amicorum sorte dissolvi. Sed vellicabo illi aurem. Prodiit libellus in Voetium patrem & theologum, & filium philosophum. De argumento non dicam sententiam. Titulus illi est: Pedis & Pediculi Dialogus. Sed quia inter arcana dominationis theologicae habetur, nescio an exemplaria ubivis prostent. Vides, vir nobilissime, ut Satyram varii argumenti litteris hisce corradam, à seriis destitutus. Non enim vacat de nuptiis Gallo Hispaniensibus, hoc est, politicorum technis, aut Creten- [p. 942] sium calamitatibus scribere. Quid Tiridat terreat unice securus, in Te obsequioque quiescam. Vale. Amstel. 15 Apr. 1646.
NObilissime Vigi,
Alter à rectore Tilano, vir humanissimus & doctissimus cum hic ante menses aliquot esset, monuit, ut aurem tibi vellicarem carmine. nempe amant mortales committi alios, ut spectatores sint. nec amoenior contentio, quam poëtarum, quae uti insaniae affinis est, ita pluribus arridet. Mihi ob veterem amicitiam, quam cum fratre Nicolao puer colui, grata tui est & tuorum recordatio. Studuit mecum Bommeliae ante annos quinquaginta & ultra. Ex eo saepius in fata ejus fortunasque inquisivi, & (an certa auditione nescio) Ostendae inter alios heroäs pro patria & pulchrae pro libertatis amore occubuisse accepi. Tu, vir maxime, patere ut amicitiae sacrum illud & venerabile nomen à fratre in te derivem, & illo orbus, in te tantam hereditatem adire possim. Ut credas serio me loqui, mitto versiculos, in tuos eliciam, aut potius animum nostri studiosissimum tangam levi officio. Ubi una vel in Batavis erimus, vel in Sicambris, libabimus Apollini. Vide, quam Te utar familiariter, idque prima admissione. quid futurum, ubi inveterata fides pudorem proscribet & audentiam addet scripturienti. Amstel. 19 Iul. 1646.
[p. 943]
492. WILHELMO ADOLPHO CROSECQ. |
ACcipe, illustrissime Crosecqui, quae inter bella & Martios furores à multis retro annis etiam jam nuper lusimus. Debentur Tibi, qui in hoc dicendi genere excellis, & facem praefers coecutienti Germaniae. Videbis me Vertumnum esse & Protea, qui in omnes me verso formas, ut placeam. Iam de bellis, jam de nuptiis sermo est. Nunc versum Reges, nunc amici, nunc sacra, nunc profana faciunt. Omnium horarum homo sum, etiam tuae, hoc est facetioris, cum res postulat, & D. Vicofortio sacra facimus. Ignosce si familiarius scribo ad Plenipotentiarium: licet Poëtis hoc, qui cum volunt, audent Iovem ipsum quamvis procantem cura Iunone affari. Inter pacis conciliatores es. Multum debebit Tibi Europa, si rem tantam ex ejus voto confeceris. Si Lilia nerent, & non bellarent: Si Leones sterterent, & rugirent minus: Si Aquilis praecisi essent ungues & rostra, posset emergere Pax, & mergi Mars. Vos actores tantae scenae estis, nos spectatores. Ea vos mente induat Deus, quae Christiani Orbis saluti tandem studeat. Vale. Amstel. 16 Iul. 1646.
[p. 944]
DUm in castris inter armatos vivis, ego inter inermes Musas tero canicularium dierum otia. Historia Brasiliana sub proelo est, & cum typographorum lentis operis luctatur. Vobis quaeritur belli materies, quae magna passim patet. mihi materies scribendi de Barbaris & Antropophagis. Vobis trajicienda non sine discrimine flumina hostilibus copiis incessa: mihi Oceanus, sed absque discrimine. Antverpia mea nolet ingloria dedi, nec se incruenta victoria vinci sinet. Stat illa intra omnium vota & spes, sed & intra fortunae & casuum aut potius Fati arbitria, quae an nobis indulgere cupient istam Helenam & Europae ocellum in ambiguo est. Fui ante biduum Alcmariae apud Tesselam. pingit & Parnassos portatiles condit sagax mulier. illic vertices, latebras & secessus fabricat, unum Tibi, alterum mihi in monte fecit. Illam hic exspectamus, ut Muydam abeat cum cognato, comite perpetuo, quem, quoties jocari lubet, non Draconem, sed custodem aurei velleris vocare soleo, ne illud Iason aliquis aut Argonauta Amstelodamensis auferat. Vellem te prunis Muydensibus nobiscum vesci posse. Sed vicinior es istorum prunorum & glandium messi, quibus urbes & castella subruuntur & oppugnantur. Faxit Deus, ne istius ilicis te fructus feriat. Est enim ex illarum nu- [p. 945] cum numero, quarum unica prodest, nocet altera, tertia mors est. Filium quaeso meum in oculis habe, & ut obsequiosus sit in dominum suum mone, & periculorum aestimator serius. optimae est indolis, & favore tuo, etiam ob me, dignus. Vale, Hugeni praestantissime. Salutant Te nobilissimus Hoofdius & Hoofdia. Amstel. 2 Aug. 1646.
AMplissime vir,
Stetisti promissis, quibus te ultro superiore aestate obstrinxeras. Iam mearum est partium non fallere fidem. Mitto ergo Poëmatum meorum libellos, in quibus offendes uberem insaniae non omnino insanae materiem. Omnis argumenti commenta habes, seria, jocosa, sacra, profana, bella, amores, funera. Est ubi invictissimi tui Regis laudes leges, ubi Oxensterniorum, & patris & fratrum memini, etiam Appelbomii amantis. Cuncta haec & plura mereris. adeò mihi gratum acceptumque fuit tetrágônon [quadratum] istud munus scatens viventium myriadibus, quorum parens creditur esse Sol. Ego istos vestros caseos praefero Leodiensibus: vincunt acrimoniâ, uti gens vestra acerrima est armis, ita & caseis, duplex ergo laus vestra: altera Marti sacra, altera deotibus. una naturae beneficio, vestra virtutis & fortitudinis. Tuus quem misisti potuisset mihi suffecisse in [p. 946] biennium, sed quia plusculum habebat à putredine, coactus sui amicis impartiri, ut jam desierint esse istae deliciae meae & voluptates. ubi aequior vos Pales respexerit, audebo mihi polliceri beneficam & munificam. Vale. Amstel. 20 Septemb. 1646.
CUm nuperrime Neomagi essem, valde me affecit urbis vestrae nunquam antehac mihi visae conspectus. Venerabilem illam faciunt antiquitas, bellorum fama & utriusque testes rudera, minaeque murorum ingentes. Ego tibi gratias debeo, qui dux viae fuisti & monstravisti ignota, & rarioris spectaculi. Etiam velim meis verbis salutem dicas clarissimo Smitthio, viro non minus ob humanitatem colendo, quam ipsa virtus humanitasque. Tunc in moeniorum vestrorum fastigia me perduxisti ubi speculam à Senatu destinari ajebas. Quae cum non possit non esse amoenissima, libuit in absentem versibus furere, cum sciam hoc in votis te habere & flagitare serio. Accipe varii carminis Epigrammata, quae si placeant, amicis impartire: sin minus, trade Vahali, ut vel legant Najades, vel natantes intercipiat hostis. Si in Najades incident, ero poëta amphibius notus terrâ & aquis. Si in hostem; leget, quam plus faverim, quam ipsis & merito. Vale. Amstelod. 20 Nov. 1646.
[p. 947]
NObilissime Vicoforti,
Noli aegre ferre silentium. Essem loquax satis, si Te digna haberem quae scriberem. Loquendum mihi indies de Angelis cum Metaphysicis, de virtute cum Ethicis. Cum Angelos cogito, aulae & aulicorum omnium obliviscor. Illi liberrime agunt, hi ab hominun nutu & gratia toti dependent. Illi carnem & ossa non habent, habent aulici mecum. Illi nec uxoribus quidquam debent, nec fruges comedunt, nec libant munera Bacchi: hi istis adminiculis ad honestam voluptatem egent. Etiam virtutis consideratio docentem me occupat, quae quamvis ab aulis non exulat, tamen post Regum & Principum commoda stat. Satius putant fractum illabi Orbem, quam non possideri duos. Vocabulum Pacis dudum delicias fecit auribus, ed rem desidero. Quamdiu ab armis non impetratur cessatio, bellum in sinu geritur: Non à ratione controversiae Europae suspenduntur, sed à fortunae ludibriis modo huic, modo illi faventis. Illud gratum fuit ex Monasteriensibus litteris ad me scriptis intellexisse: pro explorato haberi Gallos una nobiscum non simulate, ut plerisque in Hollandia visum est, sed sinceris & communibus votis pacem poscere, cujus sententiae meae rationes in proximis litteris meis facile deprehendes. Legi illa quae [p. 948] ad Vogelarium scripsisti de rebus publicis: de Lusitanis, Hispaniensium Legatorum querelis super mora nostrorum, de statu Brasiliae, Belgicae, de nuptiis Brandeburgicis. quaedam placent, quaedam displicent. Ego nuptiis D. Gravii interfui, sed accubui velut viduatus compare turtur. viduis ad fastidium gravibus opposui gravitatem meam Zenoniam, & tangere illas dectrectavi, quae tangi à philosophis nolunt. Non sum ex Pytagoreis, qui à carnibus aborrebant, sed Aristippi secta. Quod malim credere Te, quam viduis istis, quibus grande supercilium, probare. de his tecum jocari amem, quam meditari verba apud matres Gracchorum. Vale, amicissime, & D. Zulechemum, Brasettum, aliosque saluta. Amstelod. 25 novemb. 1646.
NObilissime vir,
Non possum in publico Domus Auriacae gaudio, post aliorum applausus & gratulationes silere, licet serius forte loquar & post festum. Acceperam Haga ab amicis nuptias protractas iri in Sacros Natales. Excusavi moram epigrammate ad Principem Brandenburgicum, cui si Tu quoque faciles voces commodare velis, feceris mihi rem gratissimam, & quae deceat pecus istud tuum generoso honesto percoctum. In carmine non jam paginam facit Ve- [p. 949] nus Britannica, sed Vandalica: non Tamesis, non Britannus; sed Viadrus, Vistula, Cassubius, aliaque istarum terrarum ad mare Balthicum nomina. Polypi sumus, cui scopulo postremum adhaerescimus, ejus colorem imbibimus. Hoofdius cum febricula diu luctatus convaluit. Tessela praeter sacra nihil loquitur vel scribit. Me editio Historiae Brasilianae occupat, quae jam carceres mordet. Vale. Amstel. 14 Decem. 1646.
Zie ook de oorspronkelijke versie van deze brief, bij Vondels Aeneis-vertaling.
498. BERNARDO PANDELLARIIO. |
DOctissime vir,
Petis à me lugubre quiddam in obitum praestantissimi viri I. Beverovicii, quem à mortis condicione vindicare non potuerunt, quae pro salute & valetudine ipsa, non sine genio, laetior valensque scripsit. Nempe ulciscitur se mors, quam Medicus avertere ab aegris mortalibus conatus fuit scriptis & pharmacis. Quia parentare ipsi pius instituisti, accipe & vocem meam & singultientem noeniam, quam cum aliorum lamentis, si ita visum, confundes. Vivum colui & dilexi: nec mortuo deesse cupio, iis versiculis, qui non virtutum ejus digni praecones, sed affectus nostri indices erunt, saltem apud eos, qui laudis posthumae minus egere defunctum, sed tot virtutibus & honestae famae immortuum decessisse tecum & mecum credunt. Vale. 13 Mart. 1647.
[p. 950]
LECTORI.
Epistolae sequentes serius ad manum vene-
runt, dignae tamen ut superioribus, licet
extra temporis ordinem, adjungantur. |
NAe quam vos estis opum vestrarum prodigi, qui ex reliquiis Danaum atque immitis Achillei tam luculentam dosin mihi reservastis, idque ob hoc, quòd ad aliquot septimanas operam dentium fideliter locaverim, licet honestiorem causam vos praetexatis. Ego, tuum nec non aliorum fratrum in me propensissimum affectum, necnon illud affectus liberale tesimonium animitus exosculor, illa verò de laboribus meis & fideli vobis navata opera judicia verecundè amolior. Iam mearum erit partium aliis officiis vobis litare, quod si thure non possum farre fiet aut salsa mola, quae pauperum esse solent donaria, nunc gratias vobis agam tantum, ubi occasio se dederit, referam. De turbis quas hic dederunt sine veste heroës jam inaudivisti. Nostri ad primum hunc insultum animum despondere videntur. Sed culpa est non populi, sed eorum qui praeire debebant. Seniores animalia sunt meticulosissima. Fortè cor amplum habent. Praecipuè iste vir pili, ut cum Hebraeis loquar. D. Borrius nisi medicinâ illi [p. 951] occurratur propediem lapis fiet. Totus atrabilarius est. Civibus nostris & Remonstrantibus animi gliscunt magis, & in adversam partem excandescunt. Sed vix consilio illos juvare audent, qui agmen ducere debebant. Hodie turmatim Leyderdorpium confluunt; sed isti bono seni aedium direptionem quoque minantur, qui aedes non habent. Omnino necessarium arbitror, ut D. Dwinglo & D. Corvinus Epistola ad Ecclesiam missa animos nostrorum erigant. Canonas Synodicos expectamus. D. Vorstio metuo. Tibi minimè. Tantum profitendi jure excides. Octavus Maji ne mihi quoque fatalis sit vereor. Iustisicationem istam cujus mentionem injicis jam concipere aggressus est D. Grevinchovius. Verum propter brachii morbum & symptoma in me provinciam istam transfert. Hisce meas finio & te cum aliis fratribus salvere jubeo. Raptim, Lugd. Bat. 28 April. 1619.
Nostri animus recolligere velle videntur in diem Solis proximum, & in urbe de habenda concione cogitant.
500. CONSTANTINO HUGENIO, tò xylon torneúonti, [lignum tornanti] C. BARLAEUS S.P.D. Epistola Iocosa.. |
NOn jam te Equitem Britannum, Constantine Hugeni, non summi Principis Secretarium, non Caesarei Iuris consultum, non Pieri- [p. 952] dum alumnum compello. Nobilitatis, doctrinae, magnanimitatis, omnisque praeterea heroïcae virtutis appellatione minor es, qui summa ista fastidire coepisti. Tot apud me dignitatibus excidisti, tot amisisti titulos, tot laudum & honorum nomina detrivit perlatum hesterno die ad me de te studiisque tuis nuncium. Itane manus illas profanare audes, quibus principum responsa expedis? profanare oculos, Barlaeae tuae illices? profanare genua, quae regibus flexisti, pedes, quibus tot aulas conscendisti? digitos, nobilioris & perennantis calami motores? membra omnia, ad splendorem Gratiarumque & Musarum lepores ac delitias comparata? Quae haec rerum nova facies, quae stupenda metamorphosis? Non ita me versus Lycaon, non lapidescens Niobe, non latrans Hecuba, non virescens Daphne afficit, uti Hugenius tà xyla torneúôn. [ligna tornans.] In olores, serpentes, flumina, pisces, montes ipsos mutatos homines legi. Iureconsultum in operarium, Equitem in sedentarium, Secretarium in opificem, Nobilem in mechanicum, Poëtam & praestantissimorum carminum fabrum, in fabrum lignarium, in tornionem, vel toreutam (hoc artis proprium nomen est) mutatum nunquam legi, O tempora, ô mores. Quam verum illud Satyrici:
Si fortuna volet, fies de Consule Rhetor.
En, cum fortuna volet, factus de vate toreuta es. Nisi non tam fortunae hoc ipsum, quam rationi adscriptum voles. Studio enim mihi vi- [p. 953] deris aut illustre vitae genus cum vulgari hoc ac ignobili mutasse; aut maxime disparata vivendi genera, ut mirabilior sis, in te consociasse. Ergo, cum vis, ad aulae te mores curasque componis: cum vis, turbam Remi sequeris: cum vis, quantivis es precii; cum vis, nullius; jam nobilium ordini, jam plebejo insertus: jam otii, jam laborum amans: jam honorabilis, jam mercenario similis. Inopinatum erat Iudaeis Saulum inter Prophetas furere, mihi inopinatum magis, Hugenium asciam, scalprum & dolabram tractare. Stratonicus citharaedus regi Ptolomaeo aliena à regno tractanti respondit: alia res sceptrum, alia plectrum: quam ego verius dixerim tibi, alia, ô Constantine, res plectrum, alia scalprum & tornus. Etiam in te quadrat proverbium illud: oudèn pròs épos [nihil ad versum.] Dixissem pene & illud in te quadrare oudèn pròs tên chordên, [nihil ad chordam,] nisi expensis artis tuae utensilibus comperissem, circa chordam te quam maximè versari, & quidem, quod in vitio positum est, eandem. De Silenis Alcibiadis audivisti. Imagunculae erant, quae clausae ridiculam tibicini speciem exhibebant, apertae numen aliquod ostendebant, ut artem scalptoris gratiorem jocosus faceret error. Tu quoque domi clausus, & in aedium tuarum fastigio delitescens imaginem tuis exhibes restiarii & vascularii. Sed dum apertis foribus populo te Principique tuo ostendis, gratior illustriorque exis. Sed quam miror istam partim [p. 954] restiariam, partim lignariam artem placuisse homini ad bonum publicum nato & educato. Si aerarius faber aes Corinthiacum pulsares, non eruditionis solum tuae virtutisque, sed & tam clarae & sonorae artis strepitu vicos compitaque impleres. Si architectonicam selegisses, minus alienam à politicae studiis elegisses, cum hanc architectonicam metaphorica appellatione indigeret Aristoteles in Ethicis ad Nicomachum. [Lib. 1, cap. 2.] Si Cyclopicam, scutum Principi tuo fabricare posses, quale Aeneae fecit Vulcanus, bellorum nostrorum & tot triumphorum imaginibus coelatum. Si figulus esses, pro te in promptu foret allegare reges, Agathoclem patrem & filium. Iam vero, quo nomine hoc genus artificii laudem nescio. Laconem quendam, cum Lampen Aeginetam laudari audivisset, quod praedives esset & multorum navigiorum dominus, respondisse ferunt: Non moror felicitatem ex funibus pendentem. Nec ego tuam istam artem à funibus supra & infra pendentem. Quid? quod nullam tibi ac nomini tuo dissimilem magis noverim. Non stas artifex, sed sedes; non constas tibi, Constantine, sed in perpetuo motu, Ixionis instar, coelum inter terrasque, manus, brachias, pedes moves & libras. Verum, ne & hic quod regerant Scepticis deesse putes, dicam ea, quae pro tuâ arte adduci ab illis possent. Illorum hoc foret pronunciatum probabile: non minus laudabiles quam vituperabiles esse toreutas, vel ob hoc: quod res scibilis credatur, mu- [p. 955] tare quadrata rotundis, omnes autem homines naturâ scire desiderent: vel ob hoc, quod generosiores animae motu, uti illi, gaudeant: vel ob hoc, quod ipsam hominis animam Cicero endelécheian, sive perpetuam motionem definiat. Vel ob hoc, ut cum Horatio moneant, male tornatos incudi reddere versus: vel ob hoc, ut eruditissima Martialis epigrammata* de phiala subtilissima Paulli & Rufi celebrentur; vel quod hominis doctrina, moribusque imbuendi methodum exhibeant. Uti enim rude lignum securi primum resecant, mox dolabra levigant, denique tornando subtilissimis gyris perficiunt & efformant: ita hominem resectis barbariae ac vitiorum nodis, sensim magis magisque accuratiore disciplina expoliendum docent: vel ob hoc, quod equitibus analogos motus edant, dum ligno suo suppedaneo artificiose inequitant, & minus obsequentem illum equum, non calcaribus, sed iteratis pressionibus, fodiant. Vel ob hoc denique (ne quid dicam ou pros díonyson) [non ad Bacchum] quia crateres scyphosque formant, quibus Dii hominesque pínousi aíthopa oînon [bibunt fulgidum vinum.] Vale, Hugeni clarissime, & haec soli tibi scripta puta. Quin si ita visum, lecta inter nos pereant. D. Brosterhusio hanc ingenii mei lasciviam imputa. Is enim ad illa tua sacra admissus, vastum tuum & omnis disciplinae artisque capax ingenium in occulto latere passus non fuit. [Ne vero me iocularia solum meditari existimes, scripsi his ferijs canicularibus Hymnum in Christum ad Christianissimum Regem, versibus heroicis pene nongentis. Verum cum intempestivum videatur Regi bellis implicito pacis authorem obtrudere, editionem in aliud tempus differam. Nisi quid tu, summe virorum, dissentias.] Vale & uxori tuae dilectissimae à me salutem. Quid puer Ascanius superatne ac vescitur aura Aetherea? [Lugd. Bat., IV Calend, Sept. (= 29 Aug.) 1628.] [toevoegingen uit Worp, Briefwisseling Huygens, I, p. 235.]
[p. 956]
OBsequar imperiis. En jam tibi seria mitto,
Verbaque, purpureo quae placuere patri.
Inspice, cognosces animi commenta sereni,
Et mixtos aliqua simplicitate jocos.
(5) Lusibus, Hugeni, me progenuere parentes.
Lusibus & risu te genuere tui.
Lusibus aula vacat, vacat omnis lusibus ordo,
Ludit anus, conjunx, virgo, puella, senex.
Omnia cum ludant, cum tota Batavia plaudat,
(10) Unus ob amissas ploret Iberus opes:
Obsecro, ne noceant uni sua gaudia vati:
Cecropidae flenti praefero Democritum.
Mitto, quae ad Illustrissimum Molinum scripsi, quaeque rescripsit ille, additis etiam versiculis Bonifacii, & quas reposui Elegiis. Miserat ante hac idem Senator ad me Satyram eruditam, cui titulus Hieromastix, authore Nobili Veneto, quâ egregiâ libertate perstringit Clerum Romanum. Vellem te legisse. Aliorum versus, quos adjunxi, parum pensi habent miserum scriptum Pseudole. Vale praestantissime Hugeni, & Barlaeum ama, qui lectis tuis litteris ingeniosissimis se tecum in gratiam non rediisse, supra modum gaudet. Occurrit illud Hortensii, qui gloriari solebat, quod nunquam cum sorore in gratiam rediisset, utpote quam nunquam offendisset. Utiman Heroïcam illam tuam invectivam viderem, vel capitis mei periculo omnes [p. 957] ictus exciperem. Pytagoreorum effato me solarer,
hos ke pàthoi tá k érexe, díkê êtheîa génoito.
[Quae fecit patiatur, fiat vindicta divina.]
Zoroastres, Apolloni Thyanaee, Medea, Circe amissa restitute. Tuque triceps Hecate & tria virginis ora Dianae. Vix dixerim, quam me affecerit recens illud nuncium de rapto aureo vellere. Portantur Iberi Regis opes pelago, & tantis dux Heinius ausis. Iam poëmation institui hujus scribere argumenti. Iterum vale, nec posthac quicquam à me expecta, praeterquam seria, ad quorum lectionem ipse surgat è curuli sella Cato, & infulam componat sacerdos.
VIr amplissime,
Dum amicos circumspicio, quibus plurimum me debere agnosco, inter primos occurris tu, cujus prolixam nuper humanitatem & benignitatem expertus fui, cum rancidos aliquot versiculos tanto precio redimeres. Ex animo loquor, non scripseram illos lucelli alicujus spe, sed ut magno isti viro, quem fatorum jam adversa vis exercet, gratificarer, & egregiis tuis virtutibus meum quoque testimonium commodando, tam celebrem amicum lucrarer. Ideoque puduit pro munere gratias agere, ne venales domi Musas alere viderer, & litterariam nundinationem approbasse. Nec tacendum [p. 958] quoque mihi semper putavi, ne insigni ingratitudine Deorum dona sprevisse, crederer. Silui itaque, donec argumentum nactus essem referendi gratias, non quae tantis beneficiis responderent, sed quibus ingenuè testarer, non nisi à chartulis, versibus, pedibus & metris poëticis me esse instructum, nec esse referendo, nisi iste fortè paucorum foliorum apparatus placere possit. Mitto exemplar Hymni, quem in Christum scripsi ad Christianissimum Regem, non ut poëticae artis documentum aliquod seculo darem, sed ut pietatis me studio hic & alibi probarem. Qui Principum summorum laudes antehac carmine tentaveram exequi, idem me officium Servatori nostro, & aeternae salutis Principi debere putavi. Consecrant Apollini suo Hymnos poëtae veteres tanquam carminis & facultatis istius authori. Quid ni & nos gratis praeconiis in Redemptorem nostrum reflectemur, quem omnis boni non fictum, sed verum largitorem agnoscimus & praedicamus. Ubi remissiore fueris animo, horulam versiculis hisce impende, afficient fortè quaedam legentem, si non doctè, saltem piè dicta. Videbis illic minus me Theologum esse, ubi magis Poëta sum; illic minus Poëtam, ubi magis Theologus sum. Vale Vir praestantissime, & me tuum cense, sicut fundum possis in alieno loco, nunquam aut rarò visum. Lugd. Bat. 8 Id. Ian. 1629.
[p. 959]
VIr doctissime & celeberrime,
Nisi nauta ille tuus, homo supra modum officiosus, literas anápalin [vice versa] exegisset, distulissem responsum ad dies paucos. Cras enim mane primam habebo lectionem hora nona. Orationes Inaugurales habitae sunt dictis diebus, praesentibus Coss. Scabinis & Senatoribus omnibus, uno excepto, qui avem Iunoniam nomine refert. Aderant etiara Pastores Ecclesiarum aliquot, quod genus hominum minimè expectaveram affuturum. Omnia per Dei gratiam ex voto successere. Physicam praelegam publicè, initium facturus à libris Aristotelis Physicae auscultationis. Verùm his praemittam lectiones aliquot de Veterum Philosophorum celebrioribus sectis Academica, Stoica, Epicurea, Peripatetica. Oportet salivam moveri mercatoribus, & studii istius amorem gratiore aliquo argumento in iis excitari. Cogimur togati docere, quem in finem triginta nos florenis annuis donavere Coss. more Leydensi. Locum quem designas in lib. de rep.Hebraeorum postea consulam. De tua perì proedrías [de praesidenttà] sententia non dubitant boni. Erat nasutulorum ista observatio ad titulum. Orationem à me habitam proelo commisi. Etiam D. Vossius suam. Videbis utramque ubi proelum effugerint. Carmen hoc, post [p. 960] habitam Orationem Magistratui distribui curavimus. Nec enim vetus meum brekékekex [ranarum carmen] dediscere possum. Ubi à lectionibus respirare dabitur, & mea feliciter perperit, advolabo. Desidero enim tibi aliisque amicis loqui. Exemplaria haec velim per Iohannem tuum ad eos, quibus inscripsi deferri. Vale Vir clarissime & cognate dilectissime. Gratulor tibi natam filiolam. Ea ut in subsidium & solatium parentum adolescat Deum rogo. Meae propinquitas partus adest, ut Amphitryo apud Plautum loquitur. Necdum tamen peperit. Vale & uxorem puerperam, ac libros saluta. Raptim. 12 Ian. 1632.
MAgnifice vir,
Mitto, quam petieras à clarissimo Heynsio, motuum Belgicorum historiam, sed aképhalon [sine capite] illam & áneu prooimíou [sine praefatione]. Talem enim se à nobilissimo Mylio accepisse scribit, cui ab Illustrissimo Molino Senatore Veneto transmissa fuit. Ubi, quae desiderantur, acceperit D. Heynsius à N. Mylio, hic à Molino, compos eorum fies. Scriptor minimè contemnendus est. Longis tamen & infinitis parasangis à Tacito veteribusque relinquitur, ut qui his ipsum comparare sustinent, minus mihi videantur observasse, quid in Tacito aliisque stupendum sit. Tu illo fruere, & [p. 961] si quid reperis notatu dignum, in narrationes tuas transfer, & Belgis tuis imperti. Multa vera habet, plurima à partium studio profecta. dictio sibi dissimilis interdum mascula & Romana, interdum plebeia & à Belgicismis non immunis. modo concisa, modo laxa; modo nervosa, modo elumbis. Cujus causam in diversitatem autorum rejicio, ex quibus haec ipsa decerpsit. Quod & Thuano accidit, qui ut laboris compendium faceret, dum ex variorum ad ipsum missis chartis libellisque opus contexit, retentis autorum verbis, historiam nobis dedit non ejusdem genii & linguae. A Domino Zulechemi non ita pridem literas accepi, quibus haec in fine subscribit: Praestantissimo Hoofdio tantum nunc salutem dici cupio, scripturus propediem, & moniturus prudentissimum autorem de nonnullis, quae illustrandae historiae quam feliciter pertexit, apprimè, ni fallor, conducere judicabit. Vides quae quantaque ab heroë nostro expectare debeas. Princeps noster coeptam Bredae obsidionem solvit, voti sui compos, nec enim alio consilio urbem istam tentavit, nisi ut hostem Trajecto ad Mosam averteret, quem simulac cum toto exercitu obsessam urbem deseruisse, & Brabantiae interiora Bredamque petere ex literis Principis Buillonii intellexisset, illico exercitum Breda abduxit. Gloriosissimam crede hanc Principis abitionem, non ignominiosam, uti imperitum vulgus censet. Haec Haga ad D. Vicofortium [p. 962] scribit Kinschotius. Scripsit eadem Dominus Zulechemi ad suos è castris. Vale Vir summe & officiosissime, uxoremque humanissimam filiamque modestissimam, & Iulum tuum familiae spem meis verbis saluta. Quod si postremus hic officii hujus mei nondum per aetatem sit capax, osculo verba mea redime. Amstelod. 12 Sept. 1634.
DOctissime vir, & amicorum integerrime,
Carmen illud tuum Eucharisticum à genio & argumento placuit. Genius is inest carmini ut te ipsum superasse videaris. Aliis senescentibus languet oestrum & Apollinaris vis, tu sexagenarius novos motus concipis, & Parnassum omnem in tua vota sollicitas. Cum afflictam urbem caneres, vidi hic illic afflicti vatis vestigia in ipso poëmate. Iam, quia laetiora canis, meliore vena fluunt versus, utpote à sereniore animo profecti. Ita judico, Te nunquam melius scripsisse carmen. Dixi, etiam ab argumento mihi placuisse, nam gratulor urbi vestrae, quam benigniore jam vultu adspectat clementissimus Deus, post tot civium funera, rogos, suspiria. Respondissem tibi citius, sed volui una mittere Orationem meam de Coelo, ne putes me à veteri amoenitate prorsus exaruisse. Alia voce Sapientiam tractat Philosophus, alia Orator. Illius dictio horridior est, hujus blandior; [p. 963] ille artem quam callet, ubique profitetur. Hic dum disputar, ipsam disputandi artem dissimulat. Inscripsi exemplar D. Bacchaero, D. Bodechero, & Boxhornio Professoribus. Quibus illud, cuique suum, tradi vel per famulam mitti velim. Vale amicissime ac conjugem filiasque, etiam filium saluta. Amstelod. 9 Mart. 1636.
[p. 964]
CASPARIS BARLAEI EPISTOLAE DEDICATORIAE, AC PRAEFATIONES.
I. Praefatio in librum, cui titulus BOGER- MANNUS ELEGCHÓMENOS.
Nobilissimo & magnifico viro OTTONI à SEVENDER oppidi Brilensium & agri Vornensis Praetori, nec non Amplissimis, Prudentissimis, Consultissi- misque viris,
IOHANNI HERTOCHVELDIO, NICOLAO ERCKENBOUTIO, ejusdem civitatis Consulibus, aliisque ibi- dem ordinis Senatorii viris CASPAR BARLAEUS S.P. |
QUanquam ea sit Illustrium Ordinum Hollandiae ac Westfrisiae, & inter illos vestra quoque Pietas Viri amplissimi, ut neque benevolorum laudibus illi quicquam accedere, neque malevolorum obtrectationibus quicquam decedere possit; tamen, ne aut ingra- [p. 965] tum hoc nostrum audiat seculum, in quo suum innocentiae defuerit patrocinium, aut spreta omnino calumnia ab ipsa animum sumat impunitate, tempestive, & prudenter illam ab improbissimis quorundam calumniis, & nuper a Doctoris Franekerani epistola vindicavit, honoris etiam vestri assertor, H. Grotius. Qui vir cum honestissimis, & laudatis ab omni aevo rationibus patriam suam sibi, se verò patriae devincere statuisset, post assertam illi Maris navigandi Libertatem, in qua Reip. hujus nostrae & subditorum positae sunt fortunae: post erutam ex vertustsissimis superiorum temporum monumentis Aristocratici Batavorum imperii Antiquitatem; hoc unum adhuc se illi debere putavit, ut ab ea virtute, quâ maximè ad Deum acceditur, Pietate dico & Religione, Proceres ejus commendaret, & uti in aliis, ita hîc quoque animi sui, ingenii consiliique lumen Patriae ostenderet. quò illi, qui longius positi sunt, aut post venturi sunt, cognoscant, haec regna non tam calliditate & robore, quam syncero Dei cultu adversus hostium suorum rabiem & dolos in hunc diem stetisse; qui verò domestici sunt, reverenter de illis sentire discant, quorum actiones ad Pietatis normam exigi posse compertissimum sit. Cornelius Tacitus sapientiae & prudentiae civilis certissimus dux, Caeteris mortalium in eo stare consilia, ait, quod sibi conducere arbitrentur; principum diversam esse sortem, quibus praecipua rerum ad famam divigenda. Caetera illis statim adesse, unum insatiabiliter [p. 966] parandum; prosperam sui memoriam, cum contempu famae ipsae quoque ipsorum contemnantur virtutes. Quod si ita est, civis optimi officium mihi explevisse videtur, qui adversus iniquas hominum improbum sugillationes, & surgentem undique calumniarum excetram principum famam majestatemque tuetur, qua laesa nec legibus sua autoritas, nec Reip. sua constare potest incolumitas. Accidit tamen, ut, quae est hujus seculi sive perversitas, sive ingratitudo, dum pronis animis hoc honoris sui amuletum excipit Batavia, non defuerint tamen homines mempsímoiroi. [queruli.] & dysmeneîs, [malevoli,] qui pro officio maleficium reponerent, & susceptam Ordinum Hollandiae defensionem cum sua institutam contumelia quererentur. Etenimverò satius esse judicarunt pervicaciam improbitati superaddere, quam culpam priorem vel silendo, vel modesta confessione agnoscendo, humanam in se sortem deplorasse. In hoc tamen mutatos videas, quod cum antehac, laxatis impudentiae fibulis, calamos suos in Ordines distrinxerint, nunc eosdem occultiore via, & per vere loxoùs [obliquos] obtrectandi modos adoriantur, & qui antea hybristaì [subdolè mali] esse incipiant. Docebunt hoc nupera Bogermanni & Sladi scripta, quibus tantum abest ut Sibrandianae istius calumniae veniam deprecentur, ut potius, occultata tamen non nihil irreverentia, eandem audacter reponant, &, ne inulti moriantur, certatim in illum irruant, [p. 967] qui contorta in patriae corpus calumniarum tela Pietatis suae scuto fortissime excepit. Nimirum hoc bonae conscientiae signum interpretantur, nunquam cedere, aut Magistratuum dignitatem fastigiumque pertimescere, modo habeant, quem obtendant, fidei & religionis praetextum. Non dicit Sladus Ordines Hollandiae laesae Pietatis reos esse, sed Rempublicam ipsorum, Civitates florentissimas, Academiam nobilissimam, apud exteros, tam amicos. quam inimicos, in laesae pietatis non tantum suspicionem, sed etiam infamiam incidere, & quacunque patet Christianus orbis male audire coepisse*. [Vide Sladi Epistolam dedicat. praefixam disceptationi posteriori cum Vonrado Vorstio.] Quod certè mendacium suum spargendo, quibusdam dubitandi, nonnulis, id quod pejus est, suspicandi, peversis vero, quique Principum magnorum infamia vel pascuntur vel crescunt, hoc ipsum, quod narrat, credendi ansam subministrat. Non dicit Bogermannus Ordines Hollandiae pati Ecclesias Belgicas perturbari & pessundari, sed modestiam simulans, non libere iis, ait, penes quos est ejus rei authorittas de salutari eventu serio cogitare. Traducuntur adhaec pertinaciter Nobilissimorum Curatorum facta: Academia Lugdunensis manifestae objicitur infamiae: fidelissimi Ecclesiarum Pastores, legum patriarum & Religionis reformatae tenacissimi, horum quoque hominum obtrectationibus opportuni sunt, & ne improbitatis quicquam desit, Erasmus Roterodamus, naturae illud miracu- [p. 968] lum, Amstelodamensi quoque paedagogo vapulat. Ad quae certè omnia silere, illius esse puto, quem nec Reip. salus, nec veritatis cura, nec debita praeclaris ingeniis laus, non ipsius denique eruditionis tangit aestimatio. De me ingenue fateor, quamvis ad diuturnas hasce contendentium Theologorum lites obsurduerim, & in tanta loquentium ac scribentium turba parum à me ad hanc rem conferri posse crediderim; tamen ad extremum indomita illa maledicendi oprimis quibusque, & de Republ. Ecclesia, & re litteraria bene meritis, libidine, eo adductum fuisse, ut, si non ora illorum (quod sperari non potest) obrurarem, saltem insanos istos impetus, & imperiosas voces aliquantum retunderem: idque asserta illorum innocentia, qui, Deo teste, nec haeresium ullarum sibi conscii sunt, ncc haereses in Ecclesias introducere satagunt, aut schisma ullum facere in animo habent. Si quibusdam hoc nostrum studium displicear, equidem non mirabor. Rarum est, quorum vicia taxaveris, eorum gratiam emeruisse. Quod si vero paucis, iisque bonis placuerit, mihi gratulabor, nec facti poenitebit. Hoc autem ut non sperem solum, sed & confidam, vestra facit, Viri amplissimi, singularis Prudentia & Aequitas, quae dum inter hos Ecclesiae tumultus, & procellas clavum Reipubl. moderantur, illam semper Helicen intuentur, ut & Magistratui suum in Ecclesia integrum sit jus, & inconsulta illa separandi ab orthodoxorum communione dis- [p. 969] sentientes temeritas compescatur. Etenim nostris, nec posse Ecclesiis suam constare unitatem, nec Reipubl. suam prosperitatem, nisi ii, qui populo praesunt, etiam ipsos, ubi necesse erit, Ecclesiasticos in ordinem redigant, & exortis de Fide quaestionibus, nec ad superstitionem usque rigidi sint nihil tolerando, nec an veritatis usque contemptum languidi quidvis admittendo, sed media insistentes via eâ parte Christianos metiantur, qua revera sunt, hoc est Fide, quae quam pausissimis articulis absolvatur, & seriis pietais officiis. Nec fallit vos ratio. Si enim post constans Scripturae suffragium, & perpetuam Ecclesiae praxin, aliquid etiam ad veritatem monenti Gentilium quoque adfert consensus, Callimachum audite, regibus Philadelpho & Euergetae carissimum. Is veluti praesagus hujus nostri temporis, in quo inter Magistratum Politicum & Eccesiasticum distinguit imperiosa quorundam Theologia, in Hymno suo in Iovem ita eundum affatur:
sù dexéleo ptoliárchous
autoùs, hôn hypò cheîra geômoros, hôn idris aechmês,
hôn erétês, hôn pánta. Tí dou kratéontos yp ischyn?
at tu quibus oppidat parent
Eligis. his nata, & miles, patiensque colonus,
Cuncta simul subsunt. Quid enim sub Principe non est?
Ergo & sacerdotes & eorum sacra, jura, munia. Et si de adhibenda in rebus hisce moderatione oraculum deposcitis, ab Homero hoc responsu habete: améinô daísima pánta. Meliora [p. 970] omnia, quae moderata sunt. Quare, cum causam illam, quam praesenti libello tueor, vobis probari persuassimum mihi sit, ea autem duobus istis capitibus ferè contineatur, commodum visum fuit, hanc nostram dissertiunculam sub nominis vestri auspiciis publici juris facere, ut, quam aliorum fortasse vellicabit malignitas, vestri Consessus tueatur authoritas dignitasque. Ut aequis animis hanc excipiatis, vix scio an exposcere debeam, cum vix possitis aliter, qui & Barlaeorum semper fuistis studiosisimi, & pro bonorum fama ac honore decertare honestum esse judicatis. Deus Opt. Max. ea, quae ad Reip. vestrae felicitatem spectant, largiatur, & animum vobis det sicuti pacis amantem, ira schismatici quorundam spiritus osorem. E Musaeo nostro, Lugd. Batavorum, nono Calend. Augusti anno millesimo sexcentesimo decimo quinto.
[p. 971]
II. In Ant Herrerae descriptionem In- diae Occidentalis. Illustrissimis ac Potentissimis D.D. ORDINIBUS Generalibus foederatarum Belgii Provinciarum, nec non Illustribus Potentibusque D.D. ORDINIBUS Hollandiae & West-Frisiae, Patribus Patriae, Dominis meis clementissimis. |
QUartam vobis, illustrissimi ac potentissimi Domini, Orbis terrarum partem, non ea que est amplitudine, sed modicis tabularum spatiis, ac succincta locorum singulorum descriptione coarctatam, summa cum veneratione offero; ut revocatum subinde à Reipubl. negotiis animum per earum regionum vastissimos tractus, quasi peregrinantes circumferatis, quae humanae avaritiae ac cupiditatis materiam altè defossam servant. Etenim multa sunt, quae ad propiorem Americani imperii investigationem ac hujus historiae lectionem invitare vestras Dominationes queant. Nam praeterquam quod nihil dignius sit principibus viris Universi cognitione, in quo honores gerunt, imperia ipsi exer- [p. 972] cent, opes cupiunt, bella instaurant, totum genus humanum tumultuatur; nihil verò indignius, quam eas terras ignorare, quibus imperare non minus utile quam gloriosum foret: illud insuper affirmo, non parum Reipublicae Vestrae interesse, si Novi hujus orbis, quaeque in eo sunt oppidorum, arcium, portuum, fluminum, populorum accuratam habeatis cognitionem. Etenim post res domi militiaeque terra marique prosperè gestas, post exactos penè insulis Moluccanis Hispanos, post tentatas Septentrionis ac maris Tartarici vias, etiam de Novo hoc orbe adeundo tandem consilia cepistis. Utique optima semper viss fuit bellandi ratio, si non in nostro tantummodo solo hostem operiremur, sed in suo quoque regno securum, Romanorum exemplo, adoriremur. Certè hac arte revocatum in Africam ex Italiâ Hannibalem constat. Norunt hoc Medicorum filii, qui affecto crure dextro ad revellendum valetudinis hostem, oppositum ex adverso prudenter secant. Sed minus feliciter illud siet, nisi quo eundum, quo deducendae nostratum coloniae, quo commerciorum bono, qua securitate, probè cognitum habeatis. Laudat in Hannibale Livius, quod omnia ei hostium, haud secus quam sua nota erant. Quare hostium exercitum & locorum situm, & naturam regionis explorari vult. At cognosci haec rectius non possunt, nisi ex Geographicâ locorum descriptione, quae etiam ea, quae non vidimus unquam, quasi praesentia oculis objicit, & Lectorem domi positum felici [p. 973] jucundoque animi remigio per rerum universitatem, & remotissima terrarum ac maris spatia circumducit. Hoc sine Antonium de Herrera Hispanum, accuratissimum Indiae Occidentalis scriptorem, Latinitate donatum ad favoris Vestri aram suspendo. qui author Historiographii regii titulo insignis, & intima secretorum à supremo rerum Indicarum Senatu admissus, majori hanc historiam fide, quam gentis suae bono, divulgasse credi potest. lllud verum est, neminem exactius ac enucleatius terminos ac fines provinciarum, earumque magnitudines: Oceani tractus, sinus, promontoria, insulas: fluminum cursus, flexus, ostia: lacuum & stagnorum amplitudinem & situm: tot urbium, propugnaculorum, oppidorum, vicorum, coloniarum, portuum, stationum posituram, tum inter sè, tum respectu caeli: denique regionum singularum indolem, quid quaeque ferat, quid ferre recuset, descripsisse. Quod si hinc aliqua ad Rempublicam Vestram redibit utilitas, si institutum Vestrum juvabit haec nostra opera, suscepti hac in parte laboris neutiquam poenitebit. Videbitis liquido, illustrissimi Domini, quam latè diffusa sit hostis vestri potentia, qui non contentus Europae, Asiae, ac Africae parte, totum hune Novum orbem sceptris suis adjecit. ex quo quantum ejus opes & in bello robur increverint, expertus est suo malo orbis Christianus, qui nusquam ferè non hujus armis oppugnatus, pluribus in locis Americano auro fasces (pro dolor)
[p. 974] submisit. Non adfero hoc ad expectorandum animos Vestros, sed ut priscae virtutis memores, constanti fortitudine, sub felicissimi Arausionensium Principis ductu, potentissimi hostis impetum retundatis. quo victo, illustrior tanto erit victoriae laus, quanto cum valentiore hoste pugnavistis. Ut autem vincatis faxit patriae sospitator Deus. At ubi vinci debeat & possit, hic, quem Vestris Dominationibus offero, Liber explicabit, quem ut benignis animis accipiatis etiam atque etiam rogo. Ita quae Vobis, quae Reipublicae ac Ecclesiae salutaria sunt, largiatur supremum Numen.
Vestris Dominationibus humillimè devotus
CASPARUS BARLAEUS M.D.
III. In primam Poëmatum suorum Edi- tionem. Nobilissimo, amplissimo, doctissimoque viro, D. CORNELIO VANDER MYLE, Equiti, Domino in Myle, Dubbeldam, Bleskens- grave, Antonispolder, Alblas, &c. CASPAR BARLAEUS S.P.D. |
LUsus hosce poëticos, artis minime severae effectum, Tibi offero, Nobilissime Myli. Nec enim aliter possum: cum jampridem proprietate quadam tuum esse coeperit, à Vatibus sollicitari. Videbam utique praestantissimos Ba- [p. 975] taviae poëtas, quorum nomina seculi invidiam supergressa sunt, à nominis tui splendore & claritate famae patrocinium jampridem petiisse, & renascentes cum patriae libertate Musas in clientelam tuam transiisse. Nec minus aequum videbatur, ut sub cujus tutela, ac moderamine adolescens olim in his studiis profecissem, fructum aliquem horum studiorum suo jure repeteret. Quid, quod & hoc litterarum genere non leviter te affici compertum habeam, & sparsim antehac edita à me Poëmatia applausum tuum, & commendationem meruisse. Amant etiam eos, à quibus amantur, Apollinis mystae, & gratiam refert cultoribus suis gens ista, ad laudem & gloriam nata. nec ante operae precium se fecisse arbitratur, quam operas suas viris principibus, & in illustri loco positis probaverit. Dicam quod res est. dum hoc ludo includor, nec viam, qua ad carmen itur, metuo calcare, sensi & me honesta quadam ambitione titillari, & qui Theologiae antehac praeceptis imbutus minime ambitiosus esse debebam, nescio quo fato, aliorum de me judiciis corruptus, erigi coepi, & inglorium vulgus posthabere. Fecit haec res, ut qui amoenioribus Musarum studiis antehac valedixissem, & quo tempore aut ad populum, aut ad studiosam Iuventutem publice locutus fui, non nisi iratus ad pangendum carmen accessi, tandem veluti postliminio cum neglectis Musis in gratiam redierim. Etetrim, dum temporum [p. 976] calamitate in otium invitus detrudor, ne inertiae dulcedo animum operi assuetum frangeret, quicquid à severiori disciplina temporis subducere potui, his studiis impendi: & ut aegri animi murmura subinde reprimerem, liberum spiritum per poëtarum oblectamenta, easque meditationes praecipitavi, in quibus nihil fortunae, nihil gratiae, nihil odio debeo. Et quemadmodum amissa zona, & rebus accisis, hoc unum superest miseris, ut cantu miseriam solentur: ita nobis, post prioris dignitatis insigne naufragium, hoc solum reliquum fuit, posse canere. A Manibus itaque Auriacis auspicatus, dein ad Panegyrin & laudes Henrici Arausiorum Principis progressus, mox in Magnae Britanniae Regis Inaugurationem diffusus, cum aequis animis haec excipi viderem, alia subinde scripsi; didicique, poësin scabiem esse mentis, cum perpetuo pruritu conjunctam. Utut enim quam maxime avelli voluerim, & manum, quod ajunt, de tabula tollere, tamen modo amicorum victus precibus, modo naturae inclinatione, ad insaniam pristinam relabor, & dum pluribus animi quadam facilitate obsequor, factus sum encomiastes ordinarius. lamque herbae parietariae in morem ubique conspici coepi, in funeribus, Academiarum solennitatibus, librorum frontibus, amicorum Albis, Principum inaugurationibus, etiam, ubi conjugis in gremium laetae descenditur. Collectis tandem hinc illinc schediasmatis, comperi me brevissimo [p. 977] tempore libros carminum scripsisse, paucis exceptis, quae crudam & incoctam juventutem sapiunt. Non digrediar late in Poëseos laudes, amplissime Myli, nec, ut haec mea commendem, rem laudatissimam exaggerabo. Iam ante me didicisti, poëtas in Deorum numero esse & Apollinem, Minervam, Musas novem Iovis epulis accumbere. Qui Orientem & Occidentem domuerunt Imperatores, qui Orbi universo jura dixerunt, qui Reges vinctos & captivos abduxerunt, minime indignum arbitrati sunt Caesarea majestate, liberos sensus vinculis adstringere non necessariis, & velut captivam abducere orationem. Quam gravi carmine laudatus ille Germanicus coeli phainómena [apparentias] exhibet. Quam lepidis trochaicis Florum ridet Adrianus. Quanta aemulatione de carminis principatu cum Lucano contendit Nero. Possem etiam in exemplum citare Mecaenatem illum, ab Etruscis regibus oriundum, etiam Octavium ipsum, & post hunc Gallienum, Caesares; qui à Reipub. negotiis ad carminis tranquillitatem, tanquam ad portum faciliorem, se receperunt: ut minus recte rationes subduxisse mihi videantur, qui dignissimas hasce honestissimasque artes, ab aula, à nobilitate, à purpura, ad Scholas tantum, & mediam, cirratamque turbam veluti relegant. Sed ut ad me redeam, quoties animum à cogitatione gravi & solitudine, quae duae sunt nutrices dolorum, abducere studeo, paratius nihil occurrit, [p. 978] quam ut jucundissima Musarum consuetudine & commercio fruar. Qui à scorpiis icti sunt, ab iisdem remedium petunt. Ita qui litteris sumus addicti, fessam tetricis philosophiae studiis mentem, iisdem, sed amoenioribus, sed suavioribus, recreamus. Milites dum in hybernis ac aestivis agunt, nec vel praelio experiri, vel sub pellibus excubare necesse habent: tamen iis lusibus relaxant animum, qui militiam sapiunt. Aciem instruunt, hastas vibrant, equos armati conscendunt, conflictus ludicros populo exhibent, & sic à belli muniis feriantur, ut per lusum eadem obeant. Horum exemplo sapientam à Lycaeo & Stoa in Heliconem & Parnassum deduxi, & serias cogitationes in lusus & ingenii oblectamenta converti. Quid de iis judicaturum sit praesens seculum, non moror. Commasculavi frontem, & qualiacumque erunt judicia, errhiphtô cybos [jacta alea est.] Scio equidem & plura me scripsisse ad amicos, & de amicis à quibus vultum avertit favor publicus, quae hic studio omisi, quia evitare temporum incidiam malui, quam postea deprecari. Quae edidi, talia sunt, ut omnium in ea oculi conjici possint, modo aequo ac recto oculo ea videant. Nam à malevolorum judiciis ne Pallas quidem me aegide sua protegat. Ab Eroticis, quae sola summis vatibus laudem pepererunt, abstinui. Iam enim in hac aetate, qua pleraque scripsi, non ipsa res solum, sed & ipsim amoris nomen displicere coepit. Eorum loco Elegias aliquot sacras ex- [p. 979] hibeo. Illud utro fateor, hic illic versus occurrere tenues, nec sani coloris, ut avenam & zizania in meliori fruge. Alia namque pueri, alia viri scripsimus: quaedam laeti, quaedam afflicti: quaedam sponte, quaedam ex aliorum praescripto, & jussu. Et uti in fructibus alius praecocium, alius eorum, quos calor & matura aestas coxit, sapor est: ita & in hoc corpore quaedam cura, quaedam facilitas & negligentia peperit. Tibi, Nobilissime Domine, hoc quicquid est litterarii muneris do, dico, utinam virtutum tuarum tam perenne, quam mei affectus cultusque smcerum monumentum. Magnatum mensis etiam fugaces ac horarii fructus apponi solent. Quare, ne minuta haec, sed fortasse oblectantia, despice. Pelides iste Homericus inter arma sides & citharam interposuit. Idem facito, & optimo interjungendi genere, inter seria, haec ludicra legito. Vale Vir nobilissime ac doctisisme, & me, quod facis, ama. Lugd. Batav. E Museo nostro, ipsis Idib. Martii, anno à nato Salvatore 1628.
[p. 980]
IV. In Poëmatum suorum Editionem secundam. Nobilissimo, amplissimo, doctissimoque viro, D. CORNELIO VANDER MYLE, Equiti, Domino in Myle, Dubbeldam, Bleskens- grave, Antonispolder, Alblas, &c. CASPAR BARLAEUS S.P.D. |
PRodeunt jam secundum sub nominis tui auspiciis Poëmatum meorum libri, sed luculenta accessione aucti, & prioribus castigatiores. Ex quo enim primum ea edidi, loquacem me valde fecerunt publica Patriae commoda, & felicisimi rerum nostrarum successus. Poëtarum est, teste Aristotele, imitari; nec poësis aliud, quam concinna rerum quarumlibet imitatio. Dum ergo Batavi pugnamus, urbes subruimus, maria infestamus, classes diripimus, domi forisque terribiles sumus, adfui omnium imitator sedulus, & numeris poëticis inclusi res coelo ac terra, Oriente toto ac Occidente disjunctissimas. Iam ultra Atlanticum mare raptus, in Cubae littoribus cum Argonautis nostris steti, & anhelantes spe praedae animos, mox pugnaces, inde rapaces dexteras, illam habendi famem, illam auri sacerrimam sitim, illud gloriae in ducibus studium, illos exultantis populi applausus, qua potui suis coloribus ex- [p. 981] pressi. Et cum verissimum sit, intellectum id omne fieri, quod cogitat, etiam ipse naves contendere, per foros discurrere, operta recludere, rapere & convasare obvia quaeque mihi visus fui. Nec enim suavius est amantibus suum somnium, quam Poëtis suum, & quas res parcius illos possidere vult scaeva illa Dea, earum vel sola cogitatione frui volupe est ipsis. Quam ob causam Socrates in Phaedro poëtarum & amantium insaniam inter praecipua bona collocavit, quod sola mentis agitatione felicissimi sint. Argonautarum laudibus defunctus, Vesaliam, velut nocturnus aliquis Diomedes, furtim ingressus fui, & inter spem ac metum positus, hic, attonitis custodibus, una stupui: illic inter laxantes claustra Sinones promovi operas: alibi cum cataphractis adventans nutantem urbis fortunam occupavi. Per salebras & dumeta noctu incessi, fossas subii, perrupi sepimenta, moenia conscendi, jam portas, jam forum, jam templa, jam urbem universam, jam castella Rheno ac Lippiae imposita, armis tenui. Omnia dum fingendo imitor, omnia factus sum, miles, dux, victor, victus, jam spoliis insignis Iberum, jam excussis Caesareanorum scriniis Cappadocum rex. Successit grande obsessae ac victae Sylvaeducis argumentum, in quo eundem quoque habitum indui, cum tanti operis auctoribus. ita tamen, ut dum modo in obsidentium, modo in obsessorum me formas verto, nihil praeterquam poëta fuerim. Estque hoc novum [p. 982] ac proprium huic arti metamorphoseos genus, ut dum Peliden, Nestorem, Thelemachum, Penelopen, Aeneam, Turnum exhiber mimêtès [imitator] vates, ubique tamen poëtae characterem agnoscas, & inter mendaces vultus veram effigiem hominis cum ratione insanientis. Nam ut furientium certa signa sunt, non vultus, non color unus, audax oratio, praeceps gradus, flagrantes oculi, corpus concitatum, ita & poëtarum eadem signa sunt. Nec potui profecto tot tantisque partis victoriis carminum esse parcus. Ideoque latius diffudi Principis nostri laudes, cujus magnanimitatem, fortitudinem, in adeundis periculis prudentiam, in bellis conficiendis velocitatem, praesens haec nostra aetas suspicit, futura mirabitur. Etiam, ac si parum esset res domi gestas decantasse, in alio Orbe, quem in Critia à Platone describi quidam arbitrantur, inter Olindae expugnatores, me quoque principibus Achivis permixtum agnosco, & dum tantarum rerum momenta & causas exequor, furore poëtico Martium incendo, & in media irruens tela, lituos, classica, tympana Apollineis cantibus intendo. Sequimur, quocunque abit, victorem populum, & qua praeit fortiter agendo Auriacus noster, It juxta lateri vates, ne sine teste ac praecone res gerat posteritatis memoria dignissimas. Ita ad quodvis argumentum publicum, quod summi Numinis clementia obtulit, saliit mihi mamilla, & pruriit ista divinioris aurae particula, [p. 983] ut quiescere nequiverim, etiamsi voluerim quam maxime. Nempe haec amabilis insania me jam vexat, haec Corydonem tuum cepit dementia. ut omnino sufflamine mihi opus sit, ne dum feror fervidius, languescam tandem, aut ridendus ilia ducam. Non semel voto me obstrinxi, uti in posterum silerem, & aliis illam lampada traderem. sed redii iterum atque iterum ad ingenium, ut quod de Amore pronunciavit Horatius, ego de hoc studio verius dixerim,
Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit Deus,
Vix illigatum te triformi
Pegasus expediet Chimaerae.
Subiit etiam aliquando animum meum rerum terrenarum fastidium, & poëticam vim experiri libuit in dicendis Servatoris nostri I. Christi laudibus, ne, à quo solo hausimus hanc ipsam facultatem, ingrati silentio praeteriisse credamur. Praesertim cum & Gentilium poëtarum, Homeri, Callimachi, Theocriti, Hesiodi ea fuerit in deos suos pietas, ut religionis suae acrôtêrion [apicem] esse putaverint, ek Diòs archeotes. [à Iove principium ducere.] Atque hinc factum, ut aliis atque aliis additamentis creverit poëmatum opus, usque adeo, ut jam mole sua laborare incipiat. Totum in tres partes distinxi, quarum prima Heroico carmine decurrit, secunda elegias habet, tertia miscellanei generis versus. Pudor est, citharoedum circa eandem chordam oberrare. est & poësi sua [p. 984] harmonia & melopoiía, [concinna modulatio,] quae non minus, quam Musica, & numerorum diversitatem & modulos discrepantes amat, ut ex dissonis vocibus symphoniam fabricet, & discordiam laudabili concordia componat. In vestibus placet varietas, placet in suppellectile, in libris, in cibo & potu, & nullibi non. Placet eadem poëtae, ne aut epici carminis perpetua gravitate severitatem induat sibi molestam, aut elegiarum facilitate ac suavitate diffluat: aut Iamborum brevitate, veluti cohibito spiritu, concidat. Tibi vero Vir nobilissime doctissimeque, haec ociosae mentis commenta inscribo, quia nulli convenientius possum. Cum enim animum illum tuum contemplor, non aliis solummodo studiis, sed & huic, quod jam elegimus, impense deditum, non mihi visus fui ulli congruentius hoc munus dedicaturus, quam N.T. Ut nihil de praeclaris tuis in Rempublicam & Academiam hanc meritis dicam, quae tuo patrocinio tuta in illud excrevit fastigium, ut totius Europae scholas literarum honore, studiorum fama ac doctissimorum virorum celebritate post se relinquat. Quin & aequum putavi, ut quem totum jampridem possedisti, ejus quoque literarios fructus in solidum porro possideres. Vale Vir magnifice clarissimeque, & posthac non à Rheni, sed Amstelae ripa scaturigines poeticas expecta. Lugd. Batavor. prid. Cal. Maji, 1631.
[p. 985]
Ad nobilissimos, amplissimos, spectatissimos,
prudentissimosque Reip. Amstel.
CONSULES,
D. ANTONIUM OETGENS
VAN WAVEREN, Equitem, Domi-
num à Waveren, Bochtsholl, Rugewillis, &c.
D. ALBERTUM CONRADI
BURGIUM, ad Magnum Russiae ducem
Exlegatum.
D. PETRUM HASSELAER,
Militiae Urbicae Tribunum.
D. ABRAHAMUM BOOMIUM,
in Consessis Deputatorum D.D. Ordinum Hol-
landiae antehac Delegatum.
NObilissimi, amplissimi, spectatissimi, prudentissimique Consules,
Quod in coelis Deus est, in terris Princeps est. Ille nullius imago, quia à nullo. Hic Dei imago, quia ab illo. Deus paret nemini, quia inferior nemine. Princeps Deo, quia solo Deo inferior. Illius potestas terminum nescit, quia divina est. Hujus, cum hominis sit, termino modoque circumscribitur. Ille legibus solutus, quia solus leges fert. Hic iis adstrictus, quas à Deo & recta Ratione accipit. Numinis arbitrio & vi aguntur omnia, etiam Rex, Regina, Princeps. [p. 986] At horum nutu non nisi imperio subditi. Deus, quem submisse colat, amet, veneretur, non habet, quia nulli debet. Princeps solum Deum; cui & se totum & Principatus sui debet decora. Assurgit Principi populus, Deo & Princeps & populus. Qui Deo debetur cultus à religione est, quae animas creatori arctius alligat. Qui Regibus, qui Principibus, ab ea pietate est, quae officiosa esse in illos, sed remissius, amat. Habet mundus eximia plurima, magnitudine sua, sublimitate, splendore stupenda. Fulget in caelo astrorum omnium Princeps Sol, & mortalium in se oculos & anni spem convertit. Fulget Luna & siderum illustris exercitus. Luce, motu, tacitisque influxibus admirabiles sunt & pene venerabiles. At Principe nihil grandius, nihil sublimius, nihil illustrius habet suppositus coelo orbis. Non lucet sibi Sol, sed nobis. Movet se, ut hominum promoveat commoda. Nec vivit sibi Princeps, sed subditis. qua hic fulget luce, fulget & gaudet populus. Majestatem suam appellatione, usu suorum putat. Hinc in Deum & Principem, licet dispari affectu & studio, reflectimur amore, obsequio, reverentia, fide. In Deum, ut omnis boni & felicitatis humanae fontem principiumque. In Principem, veluti tantorum bonorum Curatorem & administrum, adeoque à summo Numine secundum. Nec enim propius ad Deum acceditur, quam hominum tutela. Eminere regium est, sed magis prodesse & servare. Prima ipsorum virtus, patriae, sociis- [p. 987] que consulere, orbi quietem, seculo pacem dare. Harum rerum conscientia insidet alte mortalium animis, usque adeo, ut quoties augusto Principum vultu frui ipsis licet, numen aliquod se in terris adspectare putent, & ejus occursu tanquam ad fulgidioris astri jubar ortumque recreentur. Amant flagrantius adspicere eos, à quibus benigne adspiciuntur. Tradunt se totos illis, quibus non servitus civium, sed cura tradita est, qui Rempublicam non sibi solun, sed se quoque Reipublicae devoveri volunt. Veneratione excipiunt Moderatores orbis, cujus partes sunt, & diffusos in Principem potentiae divinae rivulos attoniti admirantur & suspiciunt. Regem da, vel Reginam, quamvis vel Indis illa, vel Afris, vel Sabaeis, vel Scythis imperet, sive magnanima fuerit Semiramis, sive bellicosa Thomyris, sive prudens & perita regnandi Tanaquil, sive pacis studiosa. Placidia, excitabimur, commovebimur ad Imperatoriae majestatis intuitum omnes, & reverentiae ac gratulationis officia non invitis imperabit summae potestatis veneratio. Non arcessam longe exempla. Venit pridem in urbem hanc vestram Augustissima Regina Maria de Medicis, familia, imperio, conjugio, liberorum sceptris thalamis illustris. Illi vos publico Reip. nomine, & privato insuper affectu assurrexistis. Cives jussi pariter ac injussi, tanquam ad novi sideris conspectum gratulantes undique convolavere. Idem plebis studium, fervor, alacritas. Documentum [p. 988] dedistis grande, suspicere & Vos augusta Regum & Reginarum nomina, & charos habere, quos Deos appellavit, quantumvis zelotes, Deus. Nullum intermisistis officiorum genus, quod praestari à vobis praesens Reip. status, loci temporisque sivit oportunitas. Exhibitus bonos majora, etiam vestro judicio, meritae Principi, ut non liberatoriam hanc, sed confessoriam potius acceptorum beneficiorum tabulam credatis. Non referam publica. quod vos tangit privatum beneficium, majoribus suis debet, à quibus Civitati vestrae ea jura & immunitates concessae, quibus latius potentiam explicatis. Quanta festivitate, quantis gaudiis, quam laeto extra & intra urbis pomoeria occursu, quam prona ubique gratulatione, quam splendido apparatu, erectis hic illic Arcubus & Portis Triumphalibus, exhibitis Ludis, coacto totius Militiae Urbanae exercitu, Reginam exceperitis, norunt, quotquot tantorum solemnium spectatores fuere. Iam ad eadem Spectacula, ad eandem Panegyrin, vestra liberalitate & impensis admittuntur absentes, quibus coram haec intueri non licuit. Venit jam ad illos Regina, & quae moenia vestra subiit, nunc alibi scriptoris & sculptoris beneficio conspicitur, & salutatur. Stant ante oculos pegmata, theatra, classes, equitum ordines, civium cohortes, scenae, dramata, prout hic stetere omnia, vel ivere. Non poterit ingrata esse eorum lectio, quorum conspectus fuit jueundissimus. Facit narratio, ut diuturnior [p. 989] sit memoria eorum, quae non scripta oblivione cito intercidunt. Et quae multa singuli non videre, nunc in unum collecta, omnibus in aperto sunt. Spectaculorum & Emblematum argumenta, quae ob subitas theatridiorum mutationes & vices pauci assecuti fuere, tranquillo & extra turbae strepitum posito lectori explicantur, ea brevitate, quae factis nihil magnum aut memorabile subducit. In minuta inquirere supervacaneum fuit, ob res plurimas minoris momenti, variis locis, à variis, & minus palam gestis. anxia sedulitas sedulitatis error est, cum rei summae id omne decedat, quod minus seriis, ac non necessariis impenditur. Omnis hic apparatus ad Vos redit, Amplissimi Consules, quia vester est. Vestro nomini inscribitur, cujus vos autores. Magnificentiae, humanitatis, & benevolentiae vestrae in maximam Principem monumenta agnoscent, quotquot haec legent. Dicent imperio dignos, qui, cum honoris publici interest, sordes cavent. nec decere tenuitatem eos, quos populo secrevit fascium dignitas. Quod Regina, quod illustris Reginae comitatus, quod populus Amstelodamensis credit, brevi recensione postremus attestor. quae quam gratiam derogat sibi, à vestra sperat facilitate & patrocinio. Equis animis ea ipsa accipite, quae aequissimis in Mediceam egistis. Placeat Vobis scribentis conatus & studium, quorum pronis in se studiis annuit Regia Mater. Qui Regum Principumque vultus in aera inducunt, quam ab arte ne- [p. 990] queunt, ab insculpta Imperantium imagine benevolentiam impetrant. Dum Regina, dum Regum Genitrix, dum Imperatorum Neptis utramque paginam facit, veniam merebitur demissa & infra Majestatis apicem subsidens & fatiscens oratio. Videbitis, ubi per Reip. curas legere dabitur. Non urgeo hoc valde. illud maxime, ut qualem me erga Vos Urbemque vestram ostendi esse, talem me per aetatem forc credatis. Ita Vobis, ita florentissimae Civitati, perpctuum Deus bene faxit. Anno 1638, Octobr. 20.
V.N.&.A.
addictissimus
CASPAR BARLAEUS.
VI. In Orationum suarum librum.
Nobilissimo, amplissimo, pruden- tissimoque viro,
D. JOACHIMO VICOFORTIO, Ord. S. Michaëlis Equiti,
Et Serenissimae Hassiae Lantgraviae à Con- siliis, &c. |
LOquimur mortales, praestantissime Vicoforti. quod nec Angelis concessum, nec [p. 991] brutis. Non illis, quia per disciplinam & voces, discere eos non est necesse, quae natura perspecta habent & congenita. Non his, ob rationis defectum, cujus oratio est interpres. Nec loquimur solum; verum ita quisque loqui amat, ut persuadeat. ideoque artem adhibet, ut velut lenocinio quodam orationis impetret, quod intendit maxime. Tenella & puerilis aetas subsidii & solatii indiga, voce ad ploratum composita, vel ipsam novercae iram expugnat, ut acquirat quod dentibus immolet. Amantes leni ac popysmis suis blandiente oratione, amasiae pertinaciam frangunt. Iratus concitatius loquitur, ut terreat; timenti remissa & tremula vox est, ut evadat; moesto, languida & flaccescens, ut misereamur; gaudenti comis & hilaris, ut oblectet. Ita quisque sibi & Rhetor est & Orator; eamque elocutionem comminiscitur, quam persuadendis movendisque aliis optimam novit. Quin schemata sua singulis & loquendi formas, etiam indoctis, suus dictat affectus & vehemens intentio. Medea, Rhetorices, ut opinor, nescia, dum vehementer quid cupit, Epizeuxim facit. Da, da (inquit) per auras curribus patris vehi. Dido, iracunda & commotior antítheta [opposita] loquitur, Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. Penelope ob mariti absentiam dolens euchên [votum] format: O utinam tunc cum Lacedaemona, &c. Pastoribus apud Maronem modo Aposiopesin imperat indinatio, Novimus & qui te: modo obliquam Interrogationem vehementius asseve- [p. 992] randi studium, Non ego te vidi Damonis, &c. Ut Rhetoricae regulas non necesse sit ab Hermagora, aut Molone, aut Siculus petere, cum cuique nostrum eas dictent animi impetus & studia. Quod si verum est, quid mirum, Graecos, gentem acutam & controversam valde, in hoc annixos fuisse, ut cum rei bellicae studiis dicendi exercitationem, cum casside linguae, cum oleae praemiis facundiae laudem gloriamque conjuxerint, tunc maxime, cum regna urbesque per eloquentiam potius, quam armorum vim expunanae essent. Quis Mercurius ille lógios [interpres] sive Hermes fuit? me judice, orator exeritatissimus fuit, ob facundiam pro numine habitus. Quales Nestor, Menelaus, Ulysses? oratores Graeci fuere, in quorum verbis vis elkustikè [tractoria] fuit & facultas ducendi homines, quo vellent. Et expediebat sane tales ad Trojam mitti, cum, non classibus solum & flammis, sed tropis quoque & schematibus, vincendi essent rudiores Asiatici. Graviter & prudenter locutus est Solon, oratorum Ateniensium fere primus, ut Pisistrato imperium affectanti resisteret. Contra suavis fuit Pisistrato & flexanima dictio, ut populi animos deliniret & regno potiretur. Aristoteles incredibili tum dicendi copia, tum etiam suavitate apud Alexandrum effecit, ut totam Graeciam administram habuerit in scribenda Animalium historia. Demosthenes ad ándras athênaíous [viros Athenienses] loquens Philippum Graecia arcuit, donc ab [p. 993] Harpalo corruputus argentangina laborare coepit. Tantum potuit Atticismis suis Demades, apud eundem regem, ut non seipsum tantum, sed & bis mille Athenienses praelio ad Chaeroneam captos gratis rex remiserit. Dum bellis asserenda fuit Graecia, prolatandi fines, arcendi Macedones & Persae, viguere oratores maximi. Scilicet, dicendi splendide, graviter, acriter & acute necessitatem ipsis imposuit, defendendi imperii necessitas. Quamobrem aptis à Sylla Athenis, languit Atticorum Suada, & fatiscente Cecropidarum gloria, elanguit dicendi facultas, dejecta simus sceptri & linguae, armorun & oratorum majestate, fulgore impetu. A Graecis loqui disertius didicere Romani, sive ad bella inflammandi essent civium animi, sive componendae sedidiones, sive exigendus urbe conjuratorum princeps, sive objiciendus publicae infamiae futurus Tiumvir, sive Reip. vindicanda salus, sive persuadendum aliud quid, cujus Romani Imperii ineresset. Tunc magna C. Cethegi, Catonis Censorii Scipionis Africani minoris, Laelii & Servii Galbae fama fuit. Licet alium dicendi vis, alium majestas, alium elegantia, alium lenitas Graecanicae similis erexerit. Quos secuti sunt, Caesar Dictator & Cicero, Bruti quidem testimnio fractus & elumbis, Calvi solutus & enervis, sed plurium & sequentium omnium seculorum, eloquentiae Romanae facile Princeps. Omnibus hoc studium fuit, ut docerent, delectarent, moverent. quae tria non aeque [p. 994] ab omnibus praestita, nec singulis omnem laudem, nec nullam concessere. Et quanquam post Tullium extiterint Viri disertissimi, tamen inde à Symmachi temporibus, deficiente & vergente in pejus Romano Imperio, minus gloriose & pugnavere & peroravere Quirites, ut nesciam, an armorum successus eloquentiam, an haec armorum audaciam, ficudiamque magis erexerit. Hoc omni seculo compertum, apud eruditos populos, animosius inter bellorum furores & turbarum strepuit, pro aris & focis declamasse oratores, sive in hostem vibranda esset oratio, sive de victo hoste tiumphandum.
Quo nos aevo vivimus, amplissime Vicoforti, etiam loquimur mortales, & loqui conamur, ut persuadeamus. & inter patriae bella securi peroramus. Verum uti infantes paternas maternasque voces, balbutientes imitantur, ita verteum Graecorum & Romanorum in dicendo imitatores sumus, & umbrae, & priscae facundiae abortus & simulachra. Cum diserti quibusdam videmur, loquaces sumus, aut verbosi nimis & remissi; dum acumina affectamus, res magnas minutissimis & rancidis sententiis frangimus, ne nisi fumos ex antiquitatis luce damus. Nec tamen silendum propterea posteris, sed loquendum quoque, ne linguam ferrugo ocupet, aut silentiariis adscribamur; praesertim titulo professores, quia udiri se malint non eloquentes, quam non loquentes. maxime, cum quae Veteres ad loquendum impulerunt causae, etiam nos [p. 995] movere possint, nempe: hostium odea, victoriarum gloria, principum felicitas & fortuna, quaesita in rebus humanis honesta voluptas, & rei vel nullius, vel stupendae exaggeratio. Me quod attinet, dum in illustri Amstelodamensium Gymnasio inter Philosophorum tristes cathedras versor, & Thomae, Scoti, Cajetani, aliorumque ingeniosissima commenta, sine Atticis & Romanis leporibus, eloquor, voluptas subinde me coepit, ad vetera litterarum studia recurrendi, & detersa professoriae linguae scabricie, eam affectandi dictionem, quae Philosophorum subselliis minus est familaris & conveniens. Volebam etiam ab ea urbe non exulare voces veteris Latii, in qua barbaras Persarum, Arabum, Afrorum, Moschorum indies audimus. Nec dixi sine delectu. Cum primum metropolin hanc ingressus essem, (annus jam est duodecimus) mercimoniis toto orbe celeberrimam, docui mercatores sapienter & ex Stoicorum rigidis praeceptis mercari ea oratione, quae scholae nostrae inauguralis fuit, & Mercator sapiens inscribitur. Cum de Machiavello apud viros maximos & politicos incidisset sermo, & de nefario scriptore benignius quidam sentirent, dixi de Bono Principe, & ostendi, non indicari ab illo, quis principum vivendi mos sit, sed quid Principem facere oporteat non historici illum & narratoris, sed praeceptoris & suasoris partibus fungi. Cumque inter Oratoris scopos sit delectatio, dixi alibi de Ente Rationis, hoc de Ente Reali, [p. 996] sive Re, eo dicendi genere, quod nequaquam Catoni frontem corrugare possit & supercilium adducere fastidioso auditori. Est ea hominum, mi Vicoforti, conditio, ut thaumatopoïías [miracula] ament, & quicquid admirandum, suspiciant & venerentur. Quare fuit, cum de Animae & Coeli admirandis verba feci, ne semper trita loquendo, somnolentes adspectarem auditores. Nec ignoras, inter tympana & tubas, classes & classica Batavos vivere, & Hispanorum metuendam fortunam assiduis bellis fatigare, victoriis terra marique partis claros. His excitatus, in Panegyricos digressus fui, nec Suasuriis contentus, laudavi Auriacos, Foederati Belgii patres, Remp. florentissimam, quae pacatis domi rebus, profligata tyrannide, domito Oriente, attrito Occidente, quicquid Universi terminis capitur, nominis suis & rerum gestarum fama implevit. Denique, cum à rebus divinis minime alienam esse facundiam, grandibus exemplis ostenderint priscae Eccelsiae lumina, Basilius, Chrysostomus, Ambrosius & Hieronymus, aliique facundissimi Scriptores Graeci ac Latini, conatus fui de Praesepi Servatoris Christi & Cruce ejus copiosius & ornatius loqui, ne ingrati arguamur in luumk à quo omnis haec dicendi facultas profecta est.
Tibi, nobilissime Vir, hoc Orationum mearum Opusculum inscribo, non uno nomine. Primum est, quod his ipsis studiis, quibus ad humanitatem & elegantiam omnem informamur, jam inde à teneris imbutus sis, & facundiam [p. 997] tuam, si non in Scholiis declamando, in Aulis apud Principes & terrarum rectores, scribendo prolixe explices. Alterum est, quod recitantem haec ipsa me saepius audiveris. ut monere jam necesse habeam, recitatae orationis vim majorem esse, quam scriptae. cum illam dicentis affectus accendat, acuat, attollat. haec vero, dum motus animi abest, flaccescat lecta. Tertium est, sanctum illud & venerabile amicitiae nomen, qua tecum, ex quo pedem in Urbem hanc intuli perpetuam colui, & conservavi. Dicam ingenue. Multa hujus civitatis decora sunt, quae me afficere solent, aedium undiquaque conspectus pulcherrimus, stupenda Martis robora, classes & armamenaria, mercatorum frequentia, comitas, solertia, peregre advenientium, etiam ex alio urbe, mores, lingua, vultusque diversissimi, mercium receptacula, quibus aëris, terrae, aquarum spolia asservantur, templa, turres & sublimes passim Phari. Verum oculorum haec solummodo oblectamenta sunt & pabula. quibus praetuli semper amicorum aliquot suavissimam consuetudinem, quae mihi in agris pro vehiculo est, in urbe pro delitiis, in conviviis pro nectare, in funeribus pro solatio, in cymbulis & aquis pro Sirenibus, in ambulacris & porticibus pro pictis tabellis. Inter hoc familiam & agmen Te duxisse non dubitas, vel cum illorum invidia, qui & te & me amant tenerrime. nec enim dum te totum occupabam & possidebam, aliorum aeque esse poteras. Utique exolsculatus [p. 998] in Te fui virtutes summas, doctrinam, antiquitatis Graecae & Romanae curam studiumque, comitatetm, candorem, fidem, quibus me, ceu compedibus & numellis ita N.T. devinxisti, ut jam avelli, nisi fato possim. Et cum nominis tui gratiam late foris, cun literis officiisque publicis privatisque, diffuderis & diffundas indies, etiam me hic illic, velut incertam epistolam, aulis intulisti, & eorum favore totum involvisti, quibus mihi male velle, religio est. Haec testatus apud alios fuit saepius, jam testos publce, hac nominis tui Inscriptione quam prae se fert libellus noster, quo cultam hactenus, & gliscentem assiduis incrementis, amicitiam Tibi oppignero. Eam aeterman faxit, Te vero tuosue hic sospites, alibi beatos velit ipsa Aeternitas. Amstel. 20 Iun. 1643.
Nobilitati Tuae
cultor observantissimus
CASPAR BARLAEUS.
[p. 999]
VII. In CONSTANTINI HUGENII Zulechemi Domini &c. MOMEN- TA DESULTORIA. CASPARIS BARLAEI PRAEFATIO AD LECTOREM. |
CUm non ita pridem Hagae essem, studiose Lector, cepit me voluptas, ea omnia ibidem lustrandi, quae aliquâ sui vel magnitudine, vel elegantiâ, vel novitate spectatorem detinent. Fuere in oculis Principum palatia, sylvae partim inordinatae, partim longis ordinibus in quincunces digestae, atria tot vicroriarum monumentis conspicua, fossae aedificiis hinc inde ad aemulationem exstructis illustres, curules magnificae & pilenta Regales vectura nurus, armamentaria & horribiles Martis officinae, aliaque plurima. Quae dum lustro, ea mihi visus sum vidisse, quae non magis me afficerent, quàm pastilli vectorem Sileni, aut equum pictorum tabulae, aut simiam elephanti conspectus. Verum publico subductus & per amicorum hic illic stationes domosque oberrans, fortè in Musaeum Nobilissimi Clarissimique Viri CONSTANTINI HUGENII, Zulechemi Domini &c. delatus fui. Veni huc planè tanquam capra ad festum suum, & [p. 1000] oculis meis repperi debitas delicias, & ídion Poëtarum spectaculum. Incidi quippe in grandem struem & sylvam Poëmatum, quae MOMENTA DESULTORIA inscripserat. Lasciviebam inter schedas hasce, conspersa mille & mille Epigrammatibus folia, veluti inter nucum cumulos cercopithecus, aut in farris acervo curculio. Uti ex avido armorum contactu deprehensus fuit Achilles, potuissem & ego deprehendi ex sollicita chartarum volutatione. Hinniunt admissarii equi, cum equarum odor nares adflat. idem ferè mihi evenire sensi ex conspectu tam procacis argumenti, quo pasci soleo, tanquam rore suo cicada. Nec contentus subitâ & perfunctoriâ lectione, precibus monitisque impetravi ab auctore, ut ea publici juris faceret. Quae enim ille edi operaeprecium non putabat, seculo doctissimo & acutissimo, adeoque inter amicos perire volebat, ego ut ingeniosissima & non obvii saporis eidem propinanda putabam. Displicebat foetus parenti suo, placuit susceptori; & quem pro derelicto habebat, ut benè natum excepi ulnis, & nunc eruditorum oculis ostento, uti famae gloriaeque, ita & invidiae securum. Familiare hoc magnis ingeniis, ut quae scribunt optima, damnent ipsi, aut quae artis documenta dissimulant per modestiam, aliorum esse judicii mavelint, quàm sui. Et fortè non est cujusvis de hoc studiorum genere judicare. Formarum censores plurimos habemus, boni & erecti carminis paucissimos. De illis sententiam [p. 1001] dicere possunt etiam maximè deformes. De his non nisi Poëtae & ab eodem sidere tracti. Est ex illarum numero facultas Poëtica, quae actione & usu comparantur. Et uti idoneus rerum civilium judex esse nequit, qui se rebus & res sibi subduxit; ita poëmatis genium non capit, nisi ab eodem genio afflatus. Haec ipsa, quae vides, Momenta sunt, & quidem Desultoria. Momenta, quia pleraque nullo molimine, sed impetu scripta sunt, non conatu, sed nutu, non ad lentas clepsydrae moras, sed subito calore & quadam festinandi voluptate, ut veluti per tussiculas & interruptos singultus egesta videantur. Alia namque in castris inter lituos & tympana, alia domi inter supplicum flagitationes & amicorum officia nata sunt. quaedam equitanti, quaedam naviganti, quaedam ambulanti exciderunt. quod sanè vitae genus uti longas moras nescit, & cunctationes fugit, ita praecipites subitosque animi motus amat. Desultoria sunt, quia cum non in castris solùm, sed & in aulis alia se semper offerat rerum facies, alii hominum vultus, aliae curae, motus, jussa, non potuit non vagari mens libera & desultoriè ferri in res varias. Distrahuntur nubes roridae à radiis Solaribus in guttulas minutissimas. nec aliter Autorem distraxere in diversa tumultus aulici bellicique, ut animum nunc celerem nunc illuc diviserit. tessella, dum aquarum superficiem ex obliquo jacta radit, saltuatim pergit. non secus, Principis sui subitis & iteratis imperiis avocatus, ad alia & alia deflexit [p. 1002] & brevibus intervallis ad se rediit; non dissimilis Monomeris, Orientalibus populis, (si fides Gellio) singulis cruribus saltim currentibus. Non fertur uno tramite Poëta noster, sed in vagum, & quaquaversùm cursitat. E coelo in terras, è terris in coelos rapitur. modò in sylvis, modò in montibus, modò in aquis est. ab urbibus in domos, ab his in urbes saltum facit. Jam illi vir, aut foemina aut maleferiatus aliquis carmen facit. à flammis & incendiis publicis accenditur, rapitur per vasta maris spatia, cum Meteoris assurgit & erigitur, mordet officiosam & inofficiosam supellectilem, in singulis humani corporis partibus dentem figit, per vicos & plateas ambulat velut aedilis aliquis, & sine populi suffragio pronunciat. nullam mundi particulam eximit suis lusibus & commentis. Vapulant illi Sol, Luna, pluviae, grando, nix, fulmina, ignes fatui, totusque exercitus imperfectorum corporum. Specula, forfices, dentiscalpia, acus, digitabula, flabella, & nihil non istorum impedimentorum ut stultitiae nostrae argumentum traducit. ita prisco Poëtarum more Superos inferosque naturam omnem & artem, totam Sapientiae, totam Moriae pari libertate exercet. Laudat, vituperat, suadet, dissuadet, mulcet & asper est. specularetur cum Thalete, monet cum Socrate, censor est cum Catone, ridet cum Democrito, flet cum Heraclito. acupungit ipsum sartorem, penicillo suo perstringit pictorem, cum milite caesim & punctim agit, Thaidas & [p. 1003] Nomentanos nepotes laedit aliâ, hoc est doctâ & dicaci cuspide, omnes singulosque Epigrammate. Est inter aviculas motacilla, quae in saltibus non magnis spatiis volitat, sed breves facit de arbore in arborem, de virgulto in virgultum discursus. Idem facit noster in hoc Operis sui salicto. arripit argumentum & deserit, intrat ut exeat, venit & abit, nec, uti scopulis conchae, diu uni immoratus, stationem, quâ steterat, relinquit. saepius incipit, saepius desinit, & repetitis exordiis multas absolvit fabulas, non sine verbere. Non invito ad lectionem sedentarios, & qui foetus lambere in longum tempus amant, ac continuâ mentis agitatione solidos dies fatigant, non absimiles vulturi, qui Tityi ac Promethei extis aeternùm incubat, sed eos, quibus interrupta sunt otia, & divisi in plurima labores, quique in ipso conceptu pariunt. Nec ad Poëticon hoc epulum cupiam accedere tristes & tetricos Deos, quibus nonnisi suspirio exit vox, sed quibus erudita comitas & non ficta hilaritas & supercilî expers frons, & jecur molle & splen cachinnans in virtutibus sunt. Abesse jubeo vitilitigatores, & minutiarum anxios sectatores, qui ob voculae situm aut accentum, frontem corrugant, & fluctus in simpulo excitant. Quin & illos, qui cum noctuae sint, indognantur non videre se vim Epigrammatis obiter lecti. Etiam hic locum habet: qui nucleum esse vult, nucem frangat oportet. aquarum potoribus & in Boeotia natis haec non scribuntur, [p. 1004] verum Lectori attento & cui repetita lectio secreta aperit. quae diluti & fatui saporis sunt, gustamus cum fastidio & contemptu, quae verò erecti, attentâ pitissatione, & frictione crebrisque morsicationibus. Joviales convivas, Mitiones, Laelios, Augustos, Cicerones advoco, quibus suave est jocari sine noxa, ridere sine felle, quibus fabae & betae fabrorum prandia non sapiunt, sed asellos, & scaros, & apros & mullos in delitiis habent. Praestant hîc condimenta cibis, juscula carnibus, acumina rebus, apparatus argumento, qui in rebus etiam vilissimis elegantissimus est. Fulgent fumi acuminum luce. res nihili inventione maximae sunt. obtusa acuuntur ingenii solertia, & mira perspicacitate ipsae, ut ita loquar, cotes pungunt. Loquor citra gratiae spem. plurima sunt, quae Bilbilicum vatem provocant; acumine, verborum emphasi, materiae copiâ & ornatu. Veterum Graecorum & Romanorum acutè dicta, allusiones & historiae hîc illìc inspersae pro gemmulis sunt & coralliis, utensilia etiam corporis nostri despectores coronantur & splendent. Intercursat tò êthicon tôi physikôi, tò thymikon tôi epithymêtikôi, miscetur utile dulci, honestum utrique. jam Anacreonticum quid, jam Aristophanicum legis. Non unius pulpae sunt, quae sapis. Prodeunt in scenam mortalium ineptiae & multiformis fatuitas. in quam Satyram non scribere difficile est. Quare non pedes solum [p. 1005] in Epigrammatibus, sed & dentes invenies & ungues, quod ajunt, in ulcere. Nemo vapulat bonus, neino impunè fert malus. Finguntur mali, non signantur. In rationis conceptibus luditur ingenio, nullius odio. Characteres crede & ideas describi potius, quàm exempla viventium. Grassabatur Ajax in sues, quas Graecos putabat. Etiam furiis correpti vates perstringunt, quos nesciunt. Utopia pro regno ipsis est, subditi Lestrygones, Phaeaces, Polyphemus, Circe, Calypso, à fictione sunt. Nemo in se dici putet, quod in vitium, & fieri saltem posse putet, quidquid exaggeratur ceu factum. Qui vatibus indignantur, lapidem mordent. non loquuntur ipsi. Pythius intus, agit, quo inspirante non possunt non loqui. Non peccat, qui necessitate peccat, & Superûm afflatu. Quisquis legere haec Momenta vel Desulturas voles, momentaneus sis oportet & Desultorius. lta nee irae ob hoc, nec amori ob aliud Epigramma longam moram dabis. Non ridebis diu ob hujus festivitatem, ne dolebis diu ob alterius naeniam. Fabulae totius partes & dramata sunt miles, studiosus, professor, sartor, pictor, princeps, lex, legatus, sacerdos, &c. ut Poëticam non particularem scientiam, sed universalem esse credas, quae nihil intactum indictumque sinit.
Fruere, Lector, commentis ingeniosissimis. Digessi ea in ordinem, ut potui; ipsam annorum seriem secutus. noluit sibi hoe negotii dari autor, & quae cuncta habebat contemptim, alio- [p. 1006] rum curae singula esse maluit, quàm suae. Non hîc canoras nugas & rerum inopes damus. Ab ea mente profecta sunt, quae castrorum vallis conclusa, ubique esse amat, & palatiis circumscripta spiritum extrudit latiùs in obvium quodcunque. Ubi tympana Martius furor pulsat, haec Apollinis citharam furore alio quatit. Evocata à Principibus pari fiduciâ Delo Phoebum Musasque arcessit, & jussus imperata facere à Dîs terrestribus, imperat coelestibus. Poëmata haec cum legis, in virtutum te area versari puta. Erga amicos candidus est vates & officiosissimus, in improbos acer, in Patriam pius, in Principes suos gratus, in hostes publicos animosus, in rebus laetis comis, in tristibus serius, in sacris religiosus. ut non boni vatis solummodo notas, sed & civis optimi ubique deprehendas. Qui famem publicam redimunt, novi commeatus & luculentae frugis vecturâ, gratiam publicam merentur. Eandem & mihi deberi puto, qui desideria döctorum recreo sapidissimis bellariis. Si sapient tibi, evasisti maledictum meum. Si non sapient, exspue. Non fert thuris odorem ad stivam enutritus, nec erecti carminis fragrantiam gens Arcadum.
[p. 1007]
VIII. In Poëmatum suorum partem primam anno 1645 editam.
Nobilissimo Viro, CONSTANTINO HUGENIO, Equiti, Zulechemi & Zeelhemi Domino, Celsissimo Arusionensium Principi à con- siliis & secretis. |
QUi toties me hoc scribendi genere lacessivisti, Nobilissime Hugeni, & carminis tui desiderio erexisti, jam, quae mea vel ultio est vel grati animi significatio, Carminibus vicissim meis, vel ad nauseam, satiare, & pro Momentis tuis desultoriis, longos Sermones refer. Etenim valde studiis differimus. Tu impetu omnia & saltim agis, uti solent illi, qui non suo, sed aliorum & quidem Principum arbitrio, vivunt. Ego, quia minus anxiè temporis tributo attineor, traho carmen & avium more parturio longiore incubitu. Viscosi sum & lenti ingenii, ideoque cogor extendere & ductare poëmatium, uti fila sua plumbea trahit vitriarius, & aurifaber in immensam bracteam tundit auri atomum. Tu, friabilis magis ingenii, acuta brevitate absolvis coepta. Uti in Mathesi puncta differunt à lineis, in Physicis tò nûn [momentum] à tempore, in Arithmeticis unitas à numero, nos meditatione discrepamus. Tu in carmine acu- [p. 1008] mina & cuspides amas, hoc est puncta, & momenta. Ego lineas, tempora & numeros. tu saltus breves & succinctos iteras, ego testudineo gradu emetior mea spatia. Utrumque vectat Pegasus. sed tuus tolutim incedit, meus succussor est. Credunt philosophi spiritus imperceptibili tempore moveri, corpora morâ. accidit idem vatibus, quorum alii pneumatici magis sunt, alii hylikoí. [materiales.] Vehimur ambo curribus. Sed ego equorum opera, tu velorum. qualis iste Principis tui est, in littore. Inter Poëtas Curtii sunt & Longini, uti inter Capillatos. Mercantium alii verbo vendunt totam Orientis messem, quos tu refers, alii fastidiose & ad indignationem usque onerant emtorem licitando, ut ego. Quod pugni est & palmae discrimen, ascaridum & anguillae, pedis & decempedae, idem & nostrorum carminum. Quare cum mea leges, cave sine viatico accedas, nam diverticulis opus & respiratione. Cum tua lego, ubique domi sum, & in limine positus tango posticam. Ne tamen oneri Tibi sit prolixitas mea, constrinxi in non magnam libri molem hoc Heroicorum opus, ut Nobilitati Tuae illud tradam, & in Famae tuae theatro, populo ostentem. Claudo similis sum, cui scipione opus. Pauperi, qui in publicum proditurus, aliorum honoratiore pallio indui cupit. Infanti, qui, ne pronus labet, fasciis librari eget. Ludiones puerulos humeris attollunt, ut spectatorem speciosa ostentatione alliciant. Eodem in- [p. 1009] stituto Heroica haec Tibi nuncupo, ut Heroum aulis, unde argumentum habent, ubi vivis quotidie & loqueris, me ingeras, & sublatum humo, & gratia tua amictum, tibique innixum, sistas aliquando Iovi & Superis, ne à scarabeis & vespis pungar. Et audeo profecto hoc à te petere, ob validam amicitiam, qua tibi alligor, litteris, colloquiis, versibus, seriis, jocosis, etiam cum res sinunt, Cerere & erectiore Liberi patris succo. quem Pegasi ungulam vocare soleo, qua percussi, non montes, fabulosum hoc, sed poëtarum vertices ac frontes, insaniunt doctius, & manant uberius. Meminimus probè, quanta suavitate, quam annuentibus Apolline & Musis, ego loquentem te, tu me non semel audiveris. Nec erat sermo noster alienus à studiis & hoc litterarum genere. rarus admodum de Ottomannica porta, aut Septentrionalium litibus. de Tapuiis ac Nigritis rarissimus. Saepè fabulam fecit, benè aut malè nobis natum carmen. saepius secundarum nuptiarum (hoc enim ad nos pertinet) anceps alea, & exercitati mulierum vultus & frontes Sophisticae. Quàm volupe fuit, subinde mentiri rivalitatem, ne deesset argumentum scenae. Quantis motibus tu mihi aliquando exprobrasti hydrophobían,, [aquae timorem,] ego tibi Neptuni & maris Deorum contemptum. Quam non malis artibus, me cum maximo Senatore commisisti, cum de capellarum tuarum precio lis esset & comparatio. E castris reduci gratulatus fui incolumi & vegeto, [p. 1010] licet in Principum tentoriis consiliarios periclitari, negent sapientiores. Cum in turri Argentoratensi annexam fastigio fasciam, plus quàm poëtica audacia, attigisses, habui quod epigrammate reprehenderem. Nec poteras excusari, nisi Parnassi illic te apices reperturum putavisti. Est ubi praeficam tecum ago ad aliorum tumulos; ubi aegrotanti medelam quaero ab ipso Phoebo & carmine; ubi novercae vapulant, inter pictos liberorum tuorum vultus. Reperies alibi, ubi publica Aularum & Templorum incendia tota Aganippe restinximus. Quoties aedificas, domi forisque, adsum testis. Ubi cum praestantissima Virgine Ultrajectina loqueris, interloquor. Cum Sponsus thalamum scandis, praefero facem. Cum viduus à secundis thalamis tibi caves, metu trium L.L.L. librorum, liberorum & libertatis, annuo prudenti. Cum dies tuos operasque exigis ad normam viri boni & sapientis, volo aulam tuam subire, quotquot pii esse volent. Cum organizas, concino. Cum vir factus es & duumvir, & Triumvir, & plus, praedico felicitatem tuam, & utiles Universo, non culinae, titulos. Cum serò potiris filiola, voto adsum, Ne soror aut fiat Castoris aut Hecuba. Alicubi in viduarum laudibus moror, quas tecum sacro horrore veneror, nondum depereo. Ita scribere volentibus nunquam deest argumentum, quod pari aviditate videmur captare, qua culices hirundo. Utique patet nobis ad carmen omnis mundi machina, & quae- [p. 1011] cunque illa complexu suo tenet. Quin & cognatione quadam & occulto nexu coelos attingimus, unde ea suggeruntur, quae nunquam venere in mentem. Unde araneis suppetant tot telae, vix dixerim. nec hoc, unde poëtis sua commenta. Ea efferunt, quae nunquam audita aut lecta fuere, sive illa Anima mundi dictet, sive intelligentia & mens illa assistens Averrois, sive sublimior Deus. Dum meditamur, trahit versus versum, uti in fodinis vena venam, aut magnes cohaerentes cuspide acus. Excidunt meditationes, velut contuberniis & manipulis, uti imbres guttis succedaneis labuntur, aves turmatim volant, annuli catenatim nectuntur, aut pontem transire volenti pecori pecus longa serie instat. Nec tantus est pangendi carminis labor, cum absque impedimentis & organis edolari possit. Architectus sine coementariis non aedificat. opus illi serra, amussi, malleo. Nec textor texere quiverit sine radio. militi vallis, gladiis, balista, ligonibus opus, ut oppida expugnet. nautae ventis, velis, anchora, ut naviget. pictori penicillo, tabula, coloribus, ut pingat. Poëta aedificat, pingit, texit, absque utensilibus, & instrumentis. Officina operum mens est. faber mens est. famula mens. auditor & spectator mens. materies operis in mente est, ubi ideae & universi species stabulantur. operae precium sibi eadem mens est, quae nato feliciter carmine, non minus gaudet, quam edito partu puerpera: infeliciter nato, sibi dolet. Non opus obstetri- [p. 1012] ce, sola parit. nec nutrice, cum fetus sibi sufficiat, & eodem vultu perseveret. Si susceptrix esse velit fama, excitatur studium. si nolit, susque deque contemtum habet autor. Si arrodat Zoilus, emendatius exigit & promittit. Et quia solius mentis hae sunt partes, vagamur, uti illa vaga est, nec uni glebae affixa. Nunc in Occidente carmen faciunt Barbari & barbarorum dux Nassovius. modò in Occidentem delatus Moluccas & Iavas loquor. Ad Septentrionem cum ursis luctor. Ad Austrum Mauri & Nigritae versum implent. Cum domi sum, expugnatis maximis urbibus, Vesalia, Sylva-Ducis, Trajecto ad Mosam & Breda, murali corona cingo Auriacum. Navalibus praeliis adsum vates, & Isabellam ratibus exuo ad Tolam, Philippum classe, sub Britanniae littoribus. In Germaniam raptus, Gustavi tumulum lachrymis rigo: Saxoniae Duci Bernardo victam Brisacum, & injectos Rheno compedes gratulor, Caesari non armis sed Scazontibus adversus. At, ne videar cruentus semper & ferox, nuptias frequento Regum, Principum, amicorum, & bella narro nunquam matribus detestata piis. Mox ut à geniali voluptate ad severitatem meam redeam, naenias & lessos singultio, totusque funestus & atratus sum. Ita quocunque mens agit vatem, sequor, modo amicorum jussibus, modo modestae petitioni, modo animo meo obsecutus. Haec causa est, quod dum ubique sum & grandem mundi aream pererro, in tantum cumulum excreverint [p. 1013] Epicorum libri, ut brevitatis studioso lectori graves sint. Eos nomini tuo inscribo, Vir maxime, quia paginas in hoc opere imples plurimas. deinde, quia Heroicum metrum & cothurnum amas. praeterquam, quod partem maximam Auriacus sibi vendicet, cujus heroicis gestis, bellis ac triumphis liber secundus decurrit. Auriacus inquam, qui dum te illustrem facit merito tuo, me honestè habet beneficio suo & tuo. Uterque Principem tangimus propius. Tu consiliis & chartis publicis, ego poëmatiis; tu quotidianis officiis, ego rarioribus; tu oculis, ego sola è longinquo veneratione. Non poteram inscribere Superis, Marti, Libitinae, Veneri, quia tabellariis careo, qui deferant, & quia vivunt nullibi. Nolui Inferis consecrare, Plutoni, Proserpinae, Megaerae, quia metuo chartis meis à Cocyti flammis. Et cum hominum pauci Philomusi sint, plures ámousoi, [musarum expertes,] ad hos ire timui, ne pro munere grunnitu exciperer & morsu. Quare munus conveniens offero, ac si Iovi aquilam, Mavorti gladium, Veneri pectinem, Apollini citharam darem. Uti hi haec ipsa neglectius non habent, nec mea haec, quae vates vati consecro, habe, nec me. Vale Vir Nobilissime, & in castris inter tubas &
Tympana, tranquillae relegas commenta Minervae.
Amstelod. 16 Sept. 1645
Nobilitati tuae
observantissimus cultor
C. BARLAEUS.
[p. 1014]
IX. In Poëmatum suorum Partem alteram. Nobilissimo ac Magnifico viro D. DANIELI SCHONCKIO, Poelgeestae Minoris Domino. |
ACcipe, Nobilissime Vir, Poëmatum meorum Partem alteram, quorum priorem credidi tutelae N. Zulechemii. aequum putavi vos jungi meis studiis & chartis, quos jungit cognatio. Quoties praedium istud tuum illustre ac peramoenum, quod ad Rheni ripam surgit, cogito, quo me aegrum, quo incolumem excepisti saepius, in Tusculo mihi videor aut Formiis tecum vixisse. Hic non semel barbitum tetendi, & inter avium matutinos cantus cantillavi non segniter, veluti in Delo sua Phoebus, in Tibure Flaccus, in Avenionis ad Rhodanum montibus Petrarcha. Invitat me eò aëris mira salubritas, & ad poëticas commentationes comparatus planè loci situs. qui inter arborum doctos ordines & hortorum spatia ac pulvillos, sub salicis vel tiliae umbra, eas elicuit meditationes, quas à litterarum & philosophiae cultore minimè alienas censes. Placent sua singulis studia, & uti vitae aliquod genus quisque sibi eligit, vel chrêmatistikòn, [lucrosum,] vel apolaustikòn, [voluptarium,] vel politikòn, [civile,] [p. 1015] vel theôrêtikòn, [contemplativum,] ita in postremo hoc genere, contemplationum artiumque delectu gaudemus. Mihi duae maximè arrisere: Philosophia & Poësis. illa seria & ad vitae hujus usum faciens, haec magis ad delectationem. illa érgon [opus principale] meum, haec párergon. [operis accessio.] Ea ferè hominum conditio est, ut quotidianam sapientiae professionem, suaviore otio diffindere ament, & postquam serii fuere, cupiant in amoeniora secedere. Huic in deliciis exotica sunt, & ex alio orbe allatus simius, psittacus, bacilla, capsulae. illi testacea, conchae, turbines, cochleae, rombi diem trahunt. alios veterum Graecorum vel Romanorum utensilia occupant, lychni, fibulae, pelves, secures, urnae. Sunt qui felicitatis suae summam putant, canibus imperare & felibus. Quare non aegrè à Te veniam impetravero, si furore poëtico plusculum commotior, hanc insaniam pergam insanire, quae prima veterum philosophia fuit & sapientia. Nec enim fero illos, qui acerrimis impetiti convitiis, nullo offenduntur magis, quam poetae nomine. quod adeò venerabile arbitror, ut omnium dignitatum & appellationum titulos transcendat. Sane quanta fuerit horum aestimatio, Augusti Caesaris exemplo constat, qui à reip. negotiis feriatus, duorum poetarum gaudebat contubernio, Maronis & Flacci. licet alter lachrymis & oculis lippis, alter suspiriis & tussi Imperatori gravis esset. Fas est artifici suam artem praedicare, sine aliorum [p. 1016] insectatione. Poëtices laudes nemo capit, nisi poëta. Nemo propius ad Deos accedit, nemo cum iis familiarius agit, nemo indolem divinam magis refert. Invocamus Apollinem, Musas, modo omnes, modo singulas, etiam Minervam, & ad nutum adsunt. licet invita interdum accedat Minerva. Ioves, Martes, Veneres, Mercurios loqui nobiscum facimus, quod nec Iurisconsulto, nec Medico, nec Philosopho concessum. Non minus ubique sumus, quam Superi. & licet habitemus in terris, in intermundiis Epicuri, cum libet, scribimus. Est Deorum omnia nosse, & supra vulgus sapere. nec minus per universa oculos mentemque circumfert poëta. quam ob causam poësin Plato tò hólon [universum] vocabat. Commendat Superos justitia. etiam vatem, qui versibus numeros, dictionem, decorum suum magna religione distribuit. tumultuamur cum tragicis, cum comicis incedimus lenius. jocamur cum Venere, cum Iove supercilium tollimus, crudeles sumus cum Marte, cum canimus Bella per Aemathios plus quam civilia campos. Et quàm illud excellens. cum mechanicorum vix ullus, nisi ad Solem & lucis beneficio suum munus obeat, poëta spissis in tenebris & intempesta nocte Musis vacat, similis aviculis istis, quae defioculae melius canunt. Cum novem virginibus nobis res est sub stragulis, remotis arbitris. iis in locis, quae nunquam adspexit Sol, lineas poëticas ducimus. Uti Minos in inferorum sedibus vitas ho- [p. 1017] minum & crimina discit, nos nocturna caligine circumfusi eadem discimus & dicimus. Non impediunt Plutonis officia Furiarum flagella & latrans Cerberus. nec meditantem me turbant nocturni & horarii Stentores. Majoribus quoque fruimur indultis, quàm mortalium ceteri. Cum mentitur civis & maledicit, vapulat presbyteris. cum idem facimus poëtae, & Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico dicit, lauream meremur. Apud Ethicos plus dicere, quam res est, in vitio positum, apud nos in virtute. Platonicas ideas, humanitates, animalitates, bovinitates ridet & explodit Alexandri praeceptor. Nos cum ideis aulicis turgemus, & Regalitates, Cardinalitates, Principatus, Ducatus, Comitatus somniamus, à Regibus, Cardinalibus, Principibus ungimur. Solus post Deos miracula facit Poëta. mortuis vitam reddit, & immortalitate donat Achillem, Aeneam, Scipionem. Caecis visum dat, claudis gressum, paralyticis robur,* macilentis toros musculosque cum mediocriter doctos, probosque superlativis donat. Cum vellera aurea, mala Hesperidum, Chymaeras, Geryones fabricat, cum ex fumo fulgorem dat, ex musca elephantum facit, Nioben in saxum vertit, Daphnen in laurum, creanti similis est. Nec abest à miraculo, grandem coeli machinam in Epigrammatis punctum contrahere, quod fecit Claudianus; numerosos Graecorum & Phrygum exercitus classesque terras omnes & insulas paucis pagellis comple- [p. 1018] cti, quod fecit in Iliade Homerus; Romanorum res gestas jam inde à nutrice lupa ad Augustaea tempora, uni scuto insculpere, quod fecit Maro. Qui saccarias artes excutiunt, fallunt spectatorem. Etiam poëtae, cum Trojam equus capit, Aeneas Carthaginem appellit, Augustus Divûm genus est, Ilia ex Marte gravida est, fallunt nostram credulitatem. Pictores cum Pergamorum incendium, raptam Proserpinam, aut Deianiram pingunt, omnium in se oculos convertunt. at praeivere pictores poëtae. Musicis & cantoribus praebemus aures attentissimas, at poëtis Orpheo, Amphioni, ipsi leones & lapides. Mercator merces suas conditoriis asservat, quae magno precio conducit. nos saburram omnem nostram nobiscum absque impensis portamus. Agricolae aetheris favore, statis temporibus, fruuntur. nec semper sementem faciunt aut messem. nobis nullo non tempore vacat vatibus esse. Miles non nisi hostem suum exercet. Nos hostes & amicos. Medici minus jucundè sanant aegros catapotiis ad fastidium ingratis. At nos melopoiïai [versificatione] & carminum concentu furiosos ad se revocamus, quod noverat Asclepiades medicus. Philosophi in sectas abeunt. poetarum sectas nescio, quia ab eodem Numine agitantur omnes. Hujus ordinis cum sim, noli aversari, Vir praestantissime, hospitem & hospites Musas. Fuere hujus scholae, quos Scipiones, Laelii, Polliones amavere. Si Lucanum non tulit Nero, ab invi- [p. 1019] dia carminum fuit. Nulli graves sumus. delectamus & prosumus, dum benè factorum memoriam servamus. Amicitias bonorum magni facimus. loquuntur Elegiae ad amicos. Sacra veneramur; loquuntur Sacrae. Principum vultus suspicimus, prout se res dant prosperae vel adversae, prout nascitur hic, denascitur ille, procantur Phyllides, nubunt Hecubae, lustrantur urbes, praedia, agri, Epigrammata fundimus. Haec amicitiae veteris & nunquam intermoriturae novam tesseram habe. Plurima apud te, in tuis aedibus & agris nata sunt. quaedam de te & tuis loquuntur. Ipse, cum serenus esse vis, spiritum per poëtica commenta feliciter praecipitas. Me ea comitate, benevolentia, ac animi propensione amplecteris, ut ignorare hoc Batavos meos nolim, quorum uti plurium consuetudine fruor, ita tuâ respiro liberius. Vale. è Museo nostro Amstel. 20 Octob. 1645.
Nob. Tuae
addictissimus,
C. BARLAEUS.
[p. 1020]
X. In Historiam rerum in Brasilia gestarum sub Praefectura J. Mauritii Nassaviae &c. Comitis.
Illustrissimo Comiti J. MAURITIO, Nassoviae, &c. Comiti, Brasiliae Bel- gicae nuper supremo GUBERNATORI, &c. |
BRasiliam, imperio tuo armisque fulgidam, tibi offero, Comes Illustrissime. Si loqui illa posset & tecum pacisci, traderet seipsam Tibi. qui insigni fortitudine asseruisti & auxisti Belgicam; & Martis tui fama metuque implesti Hispanicam, alterius vindex, alterius terror, utriusque admiratio. Quod non potest vel haec vel illa, faciam pro utraque, ea Narratione, quae nec autorem suis factis, nec facta autori subducet. Quotquot Veterum res seculo dignas posteris tradidere, prisci Orbis terminos non egrediuntur. Nos audaces tecum egredimur, in illum Orbem delati, quem toto semotum Oceano, seposuisse videtur & abdidisse Natura, in tuos honores & Nassovicae domus gloriam. Romanis Graecisque scriptoribus Athenae, Lacedaemon, Carthago, Roma, Latium, Galliae, Germaniaque utramque paginam faciunt. Nobis Olinda, Pernambucum, Mauritiopolis, Tamarica, Parayba, Loanda, Mina, [p. 1021] Maragnana, ignota priscis vocabula. Tunc belli partes fuere Assyrius, Persa, Grajus, Macedo, Italus, Poenus, Allobrox, Cheruscus. Nunc Tapujae, Mariquites, Petivares, Caribes, Chilenses, Peruenses. Nec diversis hic gentibus solum, sed commissis inter se orbibus pugnatur. Olim Rhenus, Ister, Rhodanus, Indus, Ganges magnarum rerum testes fuere. Nunc Maragnonus, Platensis, Ianuarius, Afogadorum, Portus Calvi, Capivaribi & Biberibi flumina. Nulli Polybio noti Mulatae, nulli Livio Patagones, nulli Tacito Angolenses, Floro Mamolucchi, Suetonio aut Iustino Nigriae. at haec nostra nomina sunt. Istis scriptoribus in bellum ibat vestitus miles aut cataphractus. mei quoque bellatores nudi. Illi gaesis, parmâ, sarissis, bipennibus, falcatis curribus, inter meos arcu clavaque terribiles. illi Poliorceticis machinisque ad oppugnandum & repugnandum violenti. hi, cum soli pugnant, talium inopes. Tunc Romanus Lusitanum vicit. Nunc Romanorum fratres & socii. ille ad Tagum. hi Oceanum ultrà. Quaecunque mihi scribenti se offerunt, nova sunt, sidere, solo, populis, moribus victu, armis. Barbaries ferrum acuit in gentem disciplinae & sancti moris capacem. haed in efferos movit, qui humanitatem non exuere solum, sed & cum ipsa humanitate hominem devorare palmarium putant. Tanto major virtus tua, quanto à vittutis sede & domicilio abivisti longius. ubi lenis fuisti inter duros, [p. 1022] urbanus inter agrestes, inter cruentos mansuetus, inter verae pietatis nescios pius. Quod dudum feceras domi, factum à te foris. nempe ut arma commodares Libertati & Religioni, Patriae & Ecclesiae, hominum saluti & mercantium cupiditati. utrumque Foederatorum gloriae. Praestitisti te militem adversus Hispanorum fortissimos, Banjolam, Torrensem, Barbalionem, Menezam, surgentia in Occasu lumina. nec militiam à legibus, à disciplina, ab ordine absolvisti. verùm majorum tuorum exemplis intra recti terminos acriter retinuisti. Eras in tenebrarum regno Phosphorus, inter peregrinos & alienigenas tribulis, inter avios dux, inter diversissimas gentes idem omnibus Imperator. Cum Marte, qui domaret terras, traduxisti Christum, qui domaret animos, & inter tot victorias, quas meditabaris, etiam illa fuit, quam reportasti de erroribus. Illud belli tui & militiae erectioris grande documentum, quod inter tot Nassovios, quos in hostem armavit domi sua virtus, inter tot consanguineos, Europaeis bellis conspicuos, fiduciam primus sumseris trans maria bellum transportandi & in suo hostem regno adoriundi. Nimirum haec à veteribu hausisti consilia, à Romanis adversus Macedonas, ab Annibale & Antiocho adversos Romanos. qui nihil se memoratu dignum gesturos arbitrabantur, nisi vim belli aliò transferrent. Utique magni Duces angustiis domesticis circumsepti, laxius virtutis meritique spatium [p. 1023] foris quaesivere. Horum exmplo is fuisti in Novo orbe, qui in Galliis fuit Metellus, in Africa Marius in Germania Drusus, in Pannonia Trajanus. ut sicuti hi trophaea exterorum suis inscripsere columnis, tu eorundem animis chartisque Belgarum insciberes. Apellationes & nomina gentis tuae dudum acceperant Americani, Nassoviorum neminem. ut non aliorum narrationibus notus Brasiliae habearis, sed proprio vultu & Marte. Ubi Arces ipse & urbes condidisti, ubi hostiles vicisti, Mauritii nomen iisdem inscripsisti & Americani, inter tot Domus tuae Heroâs, cognomen solus meruisti. Inter bella, adventante potentissima Hipanorum classe, aedificavisti. ne videreris hostium metu temere abiturus aut de Republica desperasse. ut cum Friburgum & Boavistam intuebuntur Anthropophagi, Nassovicae magnificentiae & illustris praesentiae domicilium agnoscerent. Industriam tuam loquentur ducti per flumina ad stuporem Pontes, in usum & securitatem publicam. Militarem fortitudimen Portus Calvus, Siara, littora Tamaricae, Paraybae, Fluminis Grandis, in Afris Aethiopum, in Maragnanâ Lusitanorum, cuncta navalium aut terrestrium sub Te praeliorum conscia, praedicabunt. At piae & circumspectae moderationis testes erunt, discordes fide & cultu populi. Aequitatem laudabunt vicinarum in hostico urbium & provinciarum Rectores, clementiam & humanitatem Barbari. Cum pst secula aliquot indigenae, Lusitanus [p. 1024] Barbarusque, Sigillorum tuorum insignia per Praefecturas omnes concipient, agnoscent Nassovicam fidem; cum aucta & dilata per te imperia, memorabunt Ducis potentiam, prudentiam, felicitatem; cum in desertis Copaobae suspensa ad cippos & lapides Societatis monumenta adspectabit viator, exteri Rectoris indefessa sutida, & gentis, per avia lucri cupidine digressae, motus mirabitur. At cum pudere se inter nostros & vestitam incedere intuebitur Barbaries, Europaeorum tuorum honestati imputabit prisci pudoris velamenta. Ipsa Olinda, civitas & nomine & vultu olim pulcherrima, nunc ruderibus deformis, in maxima sua clade illud admixtum gratulationis habuit, quod cum sibi incolumi stare non licuerit, utpote aliorum victoriis perditae; tua commiseratione leniter fuerit habita. qui lugubrem casum saepè intuitus, tantae urbis fatis indoluisti. Proponantur in conspicuo ruentis Olindae facies & surgentis in laudes tuas Mauritiae. non dubitabunt homines, utro spectaculo magis delectentur. Nam si flebile est in sacros penates exercere arma, jucundum profectò & laudabile sit oportet, Deo delubra, civibus domos condidisse. prius, ut in Creatorem ipsum, posterius ut in homines, hoc est ipsius Dei imaginem, amor tuus refleceretur. Ita aliis Te virtutibus hosti terribilem, aliis tuis amabilem fecisti. Illis immensam gloriam, his amorem benevolentiamque omnium promeritus. Invenisti medium iter inter hostes & [p. 1025] nostros, inter efferos & lenes. ut quos Batava virtute vicisses, Batava mansuetudine honorares. Loquar summa. cum venires, erexisti lapsa, depravata correxisti, exanimata recreasti. cum abires, (res clamat) Senatus vindicem, plebs parentem, Respublica ordinem, leges custodem, pietas exemplum, Belga reverentiam, Lusitanus fidem uno & eodem momento visa sunt amissise. Haec dum oculis tuis subjicio, Comes Maxime, animos addo praeclarè de Republ. & Societate merito; dum Belgarum judiciis, ab eorum aestimatione mercedem aliquam impetrabo tuae fortitudini; dum exterorum, convincam non omninò iniquos de belli Belgici fortuna & prosperrimis succesibus; dum Societati & Rectoribus prudentissimis, caussae repertae sunt, cur gloriae bellicae satis, lucrorum minus, in tantorum moliminum apparatu, reportaverint. Dignare patrocinio tuo scriptorem, licet validiore spiritu per te gesta, remissiore scripserit. Da vero, da Historiae huic tranquillitatem. quae quia argumento tota tua est, Illustrissimo tuo nomini inscribitur & consecratur. assere illam, aliorum potius nixam testimoniis & fide quàm meâ. labescit illa, cum ora omnium oculosque, quibus inperavisti, per quos pugnasti, etiam hostium quos vicisti, falsi redarguent invidia, perversitas, credulitas. Amstelod. 20 Aprilis, anno 1647.
Illustrissimae tuae Excellentiae
cultor humillimus
CASPAR BARLAEUS.
Een lijst van errata is opgenomen op fol. Ii1v-Ii2r van deel 2 van de Epistolae. Van deze lijst hebben wij gebruik gemaakt voor onderstaande correcties:
fol. *8r Christianissimi er staat: Christianismi
p. 311 gratularis er staat: gratulares
p. 755 illustri er staat: illustrem
p. 756 fruens er staat: frueris
p. 932 acumen er staat: acumeu
p. 1017 robur, er staat: robur.
|