[p. 1]

CASPARIS BARLAEI

VENUS CIMBRICA,
sive
NUPTIAE
SER.mi PRINCIPIS,
CHRISTIANI
Electi Daniae, & Norwegiae Regis Haer.
ET SER.mae PRINCIPIS,
MAGDALENAE SIBYLLAE,
Sereniss.mi Ducis Saxoniae & S.R.I.
Electoris Filiae.
Celebratae Hafniae Danorum XVI Sextil. M D C XXXIV.



[Vignet: Indefessus agendo].

AMSTERDAMI,
Apud GUILIELMUM BLAEU.
M D C XXXIV.


(Petit 53)
Bibliographia

[p. 2: blanco]
[p. 3]
HAeredes regum thalamos, annexaque claris
Stemmata federibus, populique augusta Trionum
Sidera & accensam tedis genialibus Arcton
Respice, quae summum toties generosa sagittis
(5) Laesisti, Citherea, Iovem. quid Cypron amasse,
Quid Paphon, Idaliumque nemus, Cretamque Gnidumque,
Flagrantesque à Sole domos miraris? & ipsam
Incaluisse Samum? nihil est, si ferveat Eos,
[p. 4]
Si sponsos Aurora suis exuscitet undis,
(10) Aut Gangen suus urat amor, vel tosta procetur
Memnonis aula procul. Iam frigida parturit ignes
Parrhasis & gelidae coëunt amplexibus Ursae,
Praeluduntque Duci. glacialia sidera laetus
Mitigat Arctophylax. nec jam nimbosus Orion
(15) Porrigit immanem pacis studiosior ensem,
Sed facilis, sed mollis amat. pars horrida mundi
Mansuescit, Boreique micant cum Principe vultus
Clarius, & tetricos cunjux effeminat axes.
    Iampridem Paphiis cognata Britannia flammis
(20) Arserat, & dignos Carolo sperare nepotes
Ausa, Caledoniis regalia lilia sceptris
Iunxerat, & Tamesin Ligeri, Rhodanumque Tuaedae
Miscuerant magnae sociali federe gentes.
Hesperiis quin ipsa potens se Gallia pactis
(25) Strinxerat, & grandis neptim gavisa Philippi
Donarat, Lodovice, tibi. regnator Iberus
Oscula Borboniis defixerat uda labellis.
Austriacoque alibi recubabat Mantua lecto:
Cum sic fata fuit toto circumflua Tethys
(30) Aequore, & his ipsis accendit regia dictis
Pectora, Cimbrorumque Ducem: quid, MAXIME PRINCEPS,
Quem spaciosa manet Gothici fortuna profundi,
Et circumjectis veneratur Cimbria regnis,
Ignavas pateris soli tibi currere noctes,
(35) Et languere faces, & nullis tempora duci
Conjugis illecebris? nec patris amabile nomen,
Nec generis, serique movet te cura nepotis?
Dilexere Deas Superi, dileximus illos,
At thalami sub lege, Deae. Saturnia charo
[p. 5]
(40) Blanditur regina Iovi. Venerique severus
Mulciber. ipsa suum complectitur Amphitrite
Nerea. me Neptunus amat. laxantur Averno
Gaudia, & in Stygiis quaeruntur basia regnis,
Et ferrugineum mulcet Proserpina patrem.
(45) Nec dispar sors celsa Ducum est. idemque potentes,
Qui Divos accendit amor, sociataque pulchrè
Majestas Cyprisque fuit. dum subruit urbes
Ninus & insolitis convellit motibus orbem,
Assyrius lascivit apex, partemque furoris
(50) Diluit abjecto pharetrata Semiramis arcu.
Quin & Achaemeniis surgens Titanius oris
Cyrus & Arsacidas acuens in bella phalanges,
Arsit in Aspasia. quid te Priameïa mater
Commemorem Priamumque patrem? quid Pelea sponsum?
(55) Aut Agamemnonio ferventes igne Mycenas,
Romulidûmque thoros? thalamo se munit & armis,
Qui regnare cupit. solio cum suppetit haeres,
Audaces peccare timent. tutissima res est
Successor, sobolisque fides. his nixa potestas
(60) Praesidiis secura viget, nec certior unquam
Imperio fortuna manet, quam regia postquam
Sceptriferos auget genitrix fecunda penates.
Namque velut pavidis promittunt prospera terris
Chaldaei Babylonque sagax, cum celsius astra
(65) Coelicolûm per tecta ruunt, summoque coruscant
Vertice, nec radunt humilem declivia Vestam:
Haud aliter postquam populo sublimior omni
Exoritur regum soboles, ac nascitur orbi,
Exultant pariter gentes, & sceptra parentum
(70) Tuta patrocinio vires à sanguine sumunt.
[p. 6]
Non ultrà jam tela rubent, pandisque cruorem
Scuta bibunt spatiis, non diro in vertice coni
Terribiles stringunt galeas, vel pulvere belli
Adspersus lambit crudus sua vulnera miles.
(75) Non tua vicinis bellatrix Scandia flammis
Ardet, & adversis Sueonas ulciscitur armis.
Non qui rure suo laxisque paludibus exit
Cimbrus & angustas promovit Vandalus oras,
Romulidûm jam strage calent, & caede feroces
(80) Ausonias populantur opes. non ense Cheruscus,
Non Marsus Chaucusque rubent. Pax, optima rerum,
Tollit laeta caput, mansuetaque numina belli
Proscripsere minas, & formidabile murmur,
Et mundi ferale malum. sunt otia genti
(85) Certa tuae, cunctasque ligat concordia terras,
Et spondent meliora Dii. cur, maxime, cessas
Ista Dioneae largiri tempora matri,
Et Veneris vibrare faces? aliosque Canutos
Reddere, vel fortes Stenonas, seriemque tuorum
(90) Nectere tot retrò ducibus. quos inter Heraldi
Et celebres fulgent Olai, victorque Suëno,
Christiernique graves, & nomina nata triumphis,
Errici, Frothoque potens, quos ordine longo
Ad tua derivant geniales secula tedae.
(95) Expectant à te sobolem dispersa per undas
Imperia, & cupiunt sperato Principe passim
Tot gentes, tot regna frui. sic Funnia fatur,
Haec circumfusis Selandia murmurat undis,
Nerigon haec eadem ingeminat, postremaque Thule,
(100) Et quae vasta suos Nidrosia colligit amnes
Vallibus, & toto famulatur Fembria ponto.
Tot votis ordire virum, tot vivere terris
[p. 7]
Incipe progenies regum; genituraque reges
Utilius vixisse velis. pars degener orbis
(105) Creditur, & mundum vix ullo jure tuetur,
Basia qui charae nunquam sibi conjugis emit
Basiolis, blandoque procans arrisit amori.
Haec decoris pars prima tui est, genuisse tiaris,
Queis pater imperites; & confudisse benignum
(110) Cum populo prolis nomen; regemque patremque
Regnantis vultum vultu lenire paterno.
Sic clemens regnator eris, minuetque furorem
Conspectae consortis amor. cum publica lassant
Pondera, cum rerum moles glomerata fatigat,
(115) Illa tibi blandis emolliet aspera dictis,
Illa tibi nutu poterit tranquilla mederi,
Vel precibus placare gravem. ceu concita quando
Aequora Neptuni surgunt percussa tridenti,
Et jam terror habet Tiphyn, sociosque ratesque,
(120) Tota procellosos componunt aequora motus,
Me ridente. suo Stilico desaeviit aestu,
Conseditque tumens animus, cum voce Serena
Flecteret accensum non indignante maritum.
Leniit Augusti non inconcinna furorem
(125) Livia, & audacis traxit molimina Magni
Iulia, nec generum socero concurrere passa est,
Dum vixit, suasitque viro tunc optima conjunx.
Quid? tua cum matres etiam mandata capessent,
Egregiaeque nurus; praeeat virtute domoque
(130) Femineo Regina choro, querulasque maritas
Flectat in obsequium similis concordia sexus,
Parque modus fati, nec dispar regula vitae,
Eloquiique lepos. etiam componitur iste
Orbis ad exemplum Dominae, gaudetque magistram
(135) Officiosa sequi mulier. quam femina monstrat,
Ad te communis pietas proclivior ibit.
Nonne rubent coeli radiis melioribus ignes,
Cum Phoebo graditur Phoebe comes? aurea fratrem
Illustrat Dictynna, atque illustratur ab illo.
(140) Sic socio cum rege decus venerabile sceptri
Expandit muliebris honos, fulgetque vicissim
Regnorum geminatus apex, conjunctaque terris
Lumina praelucent melius. cum conjuge Cepheus
Rexerat Aethiopas; radiant nunc altius astris
(145) Cassiope Cepheusque simul. cum conjuge rexit
Penelope; Latiae flexit moderamina Romae
Gnara gubernandi Tanaquil, nec sola potestas
Tarquinii regisque fuit. solertia felix
Profuit ista viro, & meruit majora virago.
(150) Suspice, qua volucrum pennis sonat arduus aether,
In Venerem natura ruit. Iovis ales amatur,
Et rursum Iovis ales amat; generosaque dictis
Sufficit argumenta meis. genus omne natantum
Uritur. en, grandes, informia corpora, ceti
(155) Me circum tremulis agitant connubia squamis.
Sed ne longa traham per centum exordia causas,
Una tuis, Princeps, servatur amoribus apta
MAGDALIS. hanc dudum venturae provida sortis
Numina seposuere tibi. scis Caesare dignum
(160) Stemma, patremque Ducem; qui claris Teutonas armis
Asserit, & veteres Witikindi exuscitat iras
In Tiberin Istrique Deos, celebresque ruentis
Exuvias Tilli lauris appendit avitis.
Nec te fama domus Bullataque nomina septem
(165) Electorque latent, &, quem gerit impiger, ensis.
Non malè vexatis olim concessa Britannis
Auxilia, & fusos animoso Saxone Pictos.
Est genus annexum Tamesi, Rhodanoque Padoque,
Et proavis, Lotharinge, tuis. hac stirpe Capetus
(170) Relliquias sprevit Caroli, Druidûmque sagaci
Ingenio possedit ebur. vicere sub istis
Caesareae signis aquilae, Romanaque crevit
Gloria, & Ausonio restans Germania regno.
Inclyta progenies tali se vindicat ortu,
(175) Hoc jactat se patre satam. venerabile nomen
Augusti fecere Lares, & feta triumphis
Nobilitas. sed cuncta decens reverentia morum
Antevenit, sexuque animum sublimius effert;
Ut generet, qui sceptra gerant. sua gratia formae est.
(180) Et decor in vultu, qualis solet esse Dearum,
Emicat. hanc si Thessalicis vidisset in agris
Errantem Phoebus, Daphnen sprevisset amator,
Liquissetque suam profugus Minoida Theseus.
Triste nihil, nihil innocuam implacabile mentem
(185) Pervertit. nitidae insedit clementia fronti,
Assuevitque Deo pietas. prudentia dictis
Et gravitas regalis inest, & nescia fraudum
Simplicitas. quoties gemmis splendescit & auro,
Virtutes potiora putat. cum regia spectat
(190) Limina magnificasque trabes, aulaea, penates,
Vult demissa frui. multum nocitura regenti
Luxuries & fastus abest. sunt candida semper
Gaudia, nec peccat pulchro saturata voluptas.
Hanc proavûm matres & tot docuere Sibyllae
(195) Conjugii servare fidem, docuere severae
Iura pudicitiae. tali nascente puella
Fama fuit tumuisse Salam. se laxius Albis
[p. 10]
Explicuit, vastos auxit Thuringia saltus,
Hercyniumque latus. maturis fertilis uvis
(200) Vinaria, & patulis arrisit Misnia campis.
Lusit & ad cunas Viadrus, natalibus aequus
Mulda fuit, lambensque soli vicina Visurgis,
Et passim vario scatuit dis vena metallo.
    His ubi Nympharum genitrix sermonibus ipsum
(205) Accendit facunda Ducem, & se fassa moveri est
Purpura, jamque vigor solitus spretorque cubilis
Subsidit monitis animus, secretaque sensit
Corda quati Divûm alloquiis: tum protinus illa
Exutum nuper transtris bellacibus Albim
(210) Advocat, & qua se vallis circundat & undis
Dresda potens, paribus laudatam MAGDALIN, inquit,
Ocyus implebis studiis, generosaque sese
Altè virgineis occultet flamma medullis,
Dignaque regali virgo suspiret amori.
(215) Ille procellosae velox mandata capessit
Tethyos, & moestae dum praeterlabitur urbis
Moenia, Parthenopesque domos, ac diruta flammis
Tecta laresque Deûm; saevi spectacula Martis,
Et Tilli furias & adhuc à caede calentes
(220) Despexit portarum obices. dein longius actus
Quà formidatis se turribus altior effert
Dresda, stetit. non tunc rigido barba horrida mento,
Hirsutumque supercilium, non hispidus Albi
Vultus erat, fedaque comas velaverat alga.
(225) Pronuba forma fuit, faciem distinxerat auro,
Torvaque fulgebat cultu meliore senectus.
Canities, sed compta, suis formosa capillis
Esse videbatur, Tyrium redolentia succum
Pulchra seni ex humeris pendebant pallia pandis.
(230) Insuetus tanti decoris, gestusque procantûm
Incoeptum tentabat opus. cum forte decoro
Adventans speciosa gradu se Filia princeps
Obtulit, & patriis errans secretior hortis,
Mitia Saxonicae sperabat tempora terrae.
(235) Hoc etiam volvens animo, discrimine quanto
Assereret patriam genitor: quam fortibus ausis
Iret in Austriacos: ut libertatis avitae,
Ut Superûm fideique tenax, haec bella coactus
Susciperet: quoties sanis hortatibus Istrum
(240) Erigeret: pacemque malis praeponeret armis.
Talia sollicita dum versat mente virago
Mascula, sic curas, si interpellat euntem
Albis & his regum dictis persuadet amorem.
    Salve magnanimi proles augusta parentis,
(245) Ingens nata Ducum. cur te Mavortia mitem
Suspensam fortuna tenet? motusque viriles
Lenior expendis virgo? studiisque severis
Exerces imbellem animum? totum excute Martem,
Gradivumque patrem. sunt haec minus apta puellis
(250) Nomina. quin potius Veneres admitte, facesque,
Quas puer Idalius, quas ventilat alma Dione.
Haec facilem te cura decet. si busta rogique
Si te fata movent hominum, dispendia belli
Totque obitus mater repara. post funera Regum
(255) Reges gigne alios. nec jam contemptior ultrà
Privatos patiare lares. Borealia sceptra
Exposcunt lecti sociam. diademata crines
Expectant Arctoa tuos. te rector honorat
Vandalus, haeredem Gotiae tibi destinat aether,
(260) Parrhasiique tuis nunc gliscunt ignibus ignes.
Agnosces famulum, Virgo dignissima, pontum,
Victricesque rates. tota donaberis Arcto.
Dos non unus erit populus, non insula simplex.
Nomen adorabunt plures. tibi prona favebit
(265) Nerigon, ardentem submittet fascibus Heclam
Incola, formabit placidos tibi Cimbria cives,
Te Fiones, agrisque colet circundata pulchris
Hafnia, per medios ibis regina Suëvos,
Inque tuo cupiet piscari Iuta profundo,
(270) Et Gothus, antiquique memor Dithmarsus honoris.
Cuncta patent parentque simul. quae federa necto,
Illa tibi locuples Codanis faucibus aurum,
Vectigalque ferent. spatiis his vivimus omnes,
Et miseris latè terris alimenta petuntur.
(275) Fundat ab Eois fragrantia balsama ramis
Indus, odoriferas Panchaïa jactet arenas,
Astur donet equos, multo nos Gallia Baccho
Proluat, in duro desudet marmore fossor
Dalmata, Prutteno concrescant succina fluctu.
(280) Queis facilè est caruisse bonis. hinc pabula vitae,
Hinc segetes frugesque bonae, Cererisque vehuntur
Munera, & immensum ratibus mittuntur in orbem.
O quali socianda viro es, qui regibus ortus
Inter sceptra puer mundique adolevit habenas,
(285) Semideûmque domos. quas Delmanhorstia dudum
Vexit & illustri stirps Oldenburgica fama
Misit in imperium magnum. quis clarior illo,
Quis venerabilior sanguis? cui prisca dedere
Semina Christophori, regnatoresque Canuti,
(290) Hemmingique graves, scriptique annalibus Humbli.
Si laudes recitasse velim, prô quanta patebunt
Aequora. destituent fessam praeconia mentem,
Non Helicon satis unus erit, non Castalis undis
Sufficiet fecunda suis. vigor inclytus illi
(295) A pueris, tenerisque aliquid fulgebat in annis,
Quod domini regisque foret. spondebat honores
Eloquii clemens gravitas, & fulta juventus
Majestate patris primo se protinus aevo
Obtulit exemplum. jam tunc suffragia gentis
(300) Emeruit plaususque suae, crevitque potentum
Iudiciis, votisque erexit grandibus aulas.
Inde per egregias crescens circumtulit artes
Ingenium, verique modos praeceptaque recti
Addidicit, nituitque suis industria donis.
(305) Tunc animus fuit Arctoos evolvere motus,
Ire per annales patrum. quibus arserit armis
Normannus Danusque, quibus Colmarnia flammis,
Scrutari, & victae miseranda incendia Bergae.
Quis Gothicas acies, Sueonum quis fregerit urbes,
(310) Qualis in adversos Gormo surrexerit hostes,
Classibus incautum Sueno pacaverit Humbrum,
Et mediis steterit veloci Marte Britannis.
Regnantumque vices varias, quid secula dignum
Ediderint exacta, togae bellique labores.
(315) Omnia quae proprios rector convertit in usus.
Nec minus Euclidae numeros, ignotaque quanti
Metitur spatia, & rigidis distincta figuris
Signa legit, Martisque levi spectacla papyro
Exhibet, & veterum disponit more phalanges,
(320) Quaque urbes virtute ruant; quae linea muros,
Quae feriat directa domos; ut vinea serpat
Tutius, & timidis subrepat machina portis.
Saepius in stricto lusit vis Martia ferro,
Et gladios vibrare sagax, invenit in armis
(325) Mille nocendi artes, nocituraque vulnera cautè
Intulit, atque hostem feriit secura malorum
Dextera, & attento rabiem mucrone fefellit.
At quoties trepidis fervens in vallibus acri
Gaudet equo, laxisque volat dimissus habenis,
(330) Stat nutu sonipes, spumisque madentia mordet
Frena ferox. jam sternaci cervice minantem
Flectit, & aeripedum doctis premit ora lupatis
Impavidus, spectatque alium jam Castora Cimber.
Illum saepè pater pugnae inflammavit amore
(335) Intrepidum, totumque cavo caput abdidit aere.
Non galeae dirum fulgur tristesque timebat
Castrorum lituos. saevis horrentia telis
Agmina ludus erant. circum tentoria Phoebe
Mirata est errasse ducem, noctisque per umbram
(340) Ducere sollicito vestigia mascula gressu.
Pace fruens aliis animabat pectora votis,
Terribiles inflare tubas, disponere vallos,
Bellonae calcare vias, diffringere portas,
Obruere hostiles acies, cirumdare castra
(345) Fraudibus. hac primas exercuit indole vires,
Cunctaque, dum cessant, doctrina recolligit arma.
Si, quibus ingentes flectet virtutibus urbes,
Scire juvat: poterit solo metuendus amore
Et terrere malos, & praemia reddere justis.
(350) Non riget, autori quoties damnatur iniquum.
Nec languet, quoties vitiis immanibus horret
Improbitas. non ambigui molimina vulgi
Aut nimium timet aut spernit. sub pectore magno
Spem domat immodicosque metus. non sorte secunda
(355) Diffluit, adversam forti ratione refellit.
Hoc Regis putat esse, Deo submittere fasces,
Non homini. legesque sequi, quas condidit ipse.
Tunc vult officiosa loqui, cum civis amatur.
Tunc vult imperiosa loqui, cum murmurat audax.
(360) Vult licuisse sibi, quicquid permittit honestum.
Nec licuisse sibi, quae sola licentia clamat
Posse duces. tunc arma probat, cum publica justè
Causa dolet; tunc arma fugit, cum federe tuto
Stat secura quies. fines virtute tueri,
(365) Principis officium credit. non poscere bellis,
Quae levis ambitio & regnandi insana libido
Suggerit. Astraea propugnat vindice muros,
Excubiis telisque minus. venalia jura
Strataque muricibus damnat fora. digna merenti
(370) Destinat, indignis gravior, turbantibus acer.
Intemerata fides linguae est, nec, casibus haerens,
Rescindit promissa. dolis, sine crimine, gaudet,
Et simulat, sine fraude tamen. noscendaque nunquam
Dissimulat, prudensque premit secreta silendo.
(375) Incubat in famam totus, quae laesa minatur
Regnanti graviter, spondet meliora superstes.
Quaerit amicitias, nec cunctis fidit amicis,
Et Pyladem occulto sapiens distinguit ab hoste.
At quoties decernit, amat consulta Senatus
(380) Consiliis sociare suis, proceresque loquentes
Audit, & à cano suffragia Nestore poscit.
Spernere adulantum strepitus vocesque malorum
Exemplo, Trajane, mones. affabilis ut sit,
Vespasiane, tuum est. Augusti Caesaris illud;
(385) Neglectas revocasse artes, favisse Camoenis,
Et doctis monstrasse viam. non perdere civem,
Scipiadae vox sancta fuit. quae regius haeres
Dum facit, à magno meruit praenomina Christo.
Non avida iratas illi malè strangulat arca,
(390) Quas congessit, opes. verùm moderata fruendi
Temperies toti partitur commoda regno.
Providus antevenit, nova cum discrimina Gracchi,
Aut effrons Catilina, movent; facinusque Cethegi
Occupat. interdum lentè facienda moratur,
(395) Et metuit, quicquid peragit violenta potestas.
Cum mala vicinas exercent jurgia terras,
Omnia tuta timet, litique intervenit aequus
Arbiter, indomitosque studet componere fluctus.
His meus officiis Princeps, his moribus audit
(400) Clarior, his curis patrium suffulsiet orbem.
Quare age Germanas inter selecta sorores,
Sceptriferos admitte thoros, & noxia pelle
Otia, & ignavi fastidia discute lecti.
Quae formosa nites, fugientibus utere donis,
(405) Et formam nuptura proba. non illa dedere
Incassum Superi. vultus Lucina serenos
Exigit, & thalamos conscendes pulchrior uxor.
    Dixerat haec, verum solito tunc comptior, Albis,
Matris jussa suae. cum gens pharetrata Diones
(410) Adstitit attonitae Divûm sermone Sibyllae,
Et tacitum membris altè inspiravit amorem.
Ex illo absentem Princeps in MAGDALIN arsit,
Rursus in absenti tunc Principe MAGDALIS arsit.
Dumque locis distant, gens intercursat Amorum,
(415) Crebraque per longos commutant basia tractus,
Basia, quae Zephyri, quae pertubare verentur
Nubila. quin lachrymae, gemitus, & quicquid amantum est,
Risus, amor, gratique metus, suspensa voluptas
Hac illac levibus volitant per inania pennis.
(420) Non ita Abydeno quondam placuisse putatur
Sestia, non magis accensa Leander in Hero
Incaluit, quamvis freta per crudelia naret,
Aequoraque à flammis multum interfusa teperent.
Cum celer immiti juvenis decurreret agro
(425) Hippomenes, non sic meta flagrabat in ipsa
Victor, ut à tergo venientem aspexit amicam.
Tum Patribus placuere thori, & connubia sanxit
Iupiter, & claro majorum sanguine fultae
Convenere domus. genero stirps celsa Georgî
(430) Annuit, & coiit celebri cum saxone Cimber.
    Ipsa Venus frenis agiles adstrinxit olores
Rapta per Idalios colles, Erycinaque templa,
Atque omnem excivit latè Paphon. illa Britannis,
Et consanguineo defert nova nuncia Regi.
(435) Itur in antiquam Hesperiam, quà lampade fessa
Mergitur Occiduis Titan declivior undis.
Audiit & Tiberis murmur geniales; proculque
Adria communi junxit sua vota favori.
Austriacae strepuere fores, Bavarique penates,
(440) Quaeque Palatinis longè se collibus abdunt
Atria, semotos genitrix Aeneia Dacos
Concussit, Batavûmque patres. simul otia Marti
Imperat. hos nobis, inquit, decurrere lenes,
Odrysi, permitte dies. furialia cessent
(445) Arma. meis aquilas hodie succumbere signis,
Fas erit, & placidis Veneri concedere castris;
Dum sperata diu consummant oscula reges.
Illa manu Sponsam ducit, quae lumine presso
Leniter, à fluxa sibi virginitate timebat
(450) Pallida; & hac ipsa pro virginitate rubebat,
Nondum gnara rudimenti. dein sacra thorumque
Apparat, & gravibus miscet sua numina Cimbris,
Dissimulatque Deam. gestus, habitusque decusque
Temperat ad ritus Gothicos, & amoribus aulam
(455) Implet & huic uni gestit comes ire maritae.
Scilicet illa dies venit, quo regius ipsis
In triviis clamatur Hymen, quo concita gaudent
Oppida, collucent flammis genialibus undae,
Et tangit res tanta Deos. accurrite vates,
(460) Et Phoebi tripodas, Parnasseosque recessus
Pandite. sidereas afflet vis enthea mentes,
Et quicquid facunda olim cortina remugit,
Promite. per vestros hederae laurique capillos
Luxurient. hic dictet epos, gratumque verendis
(465) Principibus pertexat opus. qui pollet, ovanti
Decantet sua verba lyra. dithyrambica nuptis
Carmina, vel molles elegos aptate poëtae.
Haec si blandiloquus spectasset festa Catullus,
Ambisset festiva loqui, Thetidemque Sibyllam,
(470) Pelea dixisset Sponsum. prae conjuge tali
Persephone vati Phario neglecta fuisset,
Callimachusque suis cecinisset MAGDALIN hymnis.
Ut procul aspexere Duces & federa regum
Thymbraeus pater, & Nysae de collibus Evan.
(475) Maenades hic Nysa, Thymbra movet ille Camoenas,
Alter Bassaridum matres, movet alter ab alto
Pierides. resonant festo clamore Cytheron,
Ismaraque & Grajûm repetens modulamina Phocis.
Omina laeta ferunt gentes. haec vincula quisque
(480) Privatum putat esse bonum. se plurima mater
Hoc jactat peperisse die, sobolemque diemque
In fastos studiosa refert. annosa senectus
Adspicit haec avidè celebris spectacula pompae,
Et serum solamen habet. sua gaudia tellus
(485) Persentit. redeunt tonsis nova gramina campis,
Nec modò nata trucem metuunt arbusta Booten.
Non gravis afflatu Cerealia rura maligno
Sirius, aut madidi vis noxia verberat Austri.
Aura favet, glebasque levi cum rore maritat
(490) Vespera, perspicuosque bibunt viridaria succos.
Plus solito rubuere rosae, plus candida cernas
Lilia cum niveo passim certare ligustro.
Quaeque pruinosis Ino vaga pascitur herbis,
Ubera tenta gerit, tauroque occurrit amanti,
(495) Et sine vi potitur. recreat fecunda magistros
Spes gregis. aequoreis ovat & bacchatur in undis
Caeruleus Triton, Nymphasque ex aequore toto
Convocat, & ludos pelago molitur in ipso.
Horrida Hyperboreis spirantia monstra procellis
(500) Approperant, circumque tuum nant, Hafnia, littus,
Vastaque mobilibus quatiunt vada caerula caudis.
Involat in phocam Tethys, immania cete
Tergora supponunt Nymphis, Neptunus habena
Lascivum delphina regit, balaena petulcum
(505) Nerea fert, vitulo Glaucus Spathaleque marino
Insedere simul. Galateam fervida pistrix
Spumanti modò tollit aqua, modo corpora mergit
Absconditque salax undis. fera nomina, porci,
Rosmarus & polypi & sinuoso pisce dracones,
(510) Serrataeque sua ludunt statione catervae.
Balthica quae medias divellunt ostia terras
Laetitiae dant signa suae. quae carbasa vectant
Triptolemum, celsa suspendunt puppe coronas,
Et remis circum feriunt freta. lustrat Huaena
(515) Astrorum coelique vias, & prospera Sponsis
Tempora praesagit. densis abscondita lucis
Sora, Camenarum sedes & nobilis otî,
Pegaseum tonat ore Deum, vocesque disertas
Colligit Augustis. Me, Felicissime PRINCEPS,
(520) Cui vacat Arctoi jam nunc pars Martia mundi,
In Batavis procul ardor agit, grandisque canendi
Materies rapit in furias, oestroque potenter
Sollicitat vatem. Paphias sacramus ad aras
Vota precesque tibi. propera, Dux magne, nepotes,
(525) Qui leges, qui castra colant, Musasque tubasque
Continuent; seu Martis opus, seu pacis amanda est
Conditio bellique morae. succede parenti
Talis, ut huic alium nos successisse negemus.
Tuque decus populique pater, REX MAXIME, cujus
(530) Posthuma perpetuas celebrabunt secula laudes,
Haeredi gratare tuo, celsosque parumper
Dilue regnorum titulos, & seria differ
Iussa senex, dum se fulgenti MAGDALIS ostro
Implicat, & cupido fruitur gavisa marito.
(535) Adspice, qua summa coeli regione perennes
Heroum vivunt animae, tuus altior inter
Semideos ULDRICUS agit, fetumque decoris
Artibus ingenium, & quicquid sublime sub illo
Pectore condiderant Superi, viresque animumque,
(540) Pallada, Mavortisque decus jam devovet astris,
Custoditque sibi. solum, dum cetera spernit,
Te Fratremque videt, thalamisque adspirat, & omnem
Optat inoffensis regnari civibus Arcton.

                        CASPAR BARLAEUS.

Bibliographia