JOANNIS ARN. CORVINI J.C.ORATIOIn obitum Viri CeleberrimiD. CASPARISBARLAEI,
[Vignet: Et laté diffundit].AMSTELODAMI, |
ORATIO |
ETSI vereor, ne turpe sit de toto orbe, ex doctrinae merito, celeberrimo viro dicere incipientem, maximè in tam provecta aetate, non constanter, sed verecundè agere; nec immeritò judicetis, minimè decere, cum vir iste ex hoc ipso loco semper magnâ animi constantiâ sit locutus, me ad ejus laudes enarrandas parem non conferre; tamen fateor ultro, tantam ad id me conferre non posse. Juxta hunc locum quo sto, & ex quo locutus est, quem lugemus, defunctus, quocunque oculi inciderint, me premunt maerore. Solebat quidem ex hoc loco dicere defunctus; at non dicet amplius. Vos, juxta me, prono affectu eum loquentem audire; at non audietis amplius. Inde &, ex hujus loci consideratione, horret nobis animus. Vos, cum intuemur vultu maerorem non minus testantes, planè prosternimur. Solum nos erigit, quod ex inveteratâ amicitiâ debitum defuncto praestamus officium. Nempe eum perturbatè dicere, qui se amicum perdidisse queritur, quis mirabitur? Quis mirabitur, si apud eos dicturus sit, qui & se ex istâ jacturâ pressos moerore gestu, vultuque ostendunt, Vos dico Auditores. At verò erigamus nos invicem. Vos perfuncti estis extremo pietatis munere, & quodcunque manibus Viri Clarissimi debebatis persolvistis; corpus terrae commendastis, gremio isti debitum depositum. Idem & [p. 4] nos fecimus. Sed quantumcunque ex subito Viri tanti casu in hoc actu luctuoso nos omnes perturbaverit dolor animi; non tamen nobis pariter imperat. Vobis licet quiescere, & alto corde eum premere, nobis expectorandi incumbit cura. Nempe ut in hac excellentissimâ virorum spectatissimorum, ac omni doctrinarum genere praestantissimorum, juvenumque ex amore studiorum ornatissimorum frequentia, verba faciamus, & talia quidem, quibus viri tanti laudes enuntiemus: defuncti quidem, sed per virtutes excellentissimas victuri aeternum, ac omni praedicatione majoris. Ipsi quidem nos eâ oneravimus primiter, ad officium quod praestamus, juxta luctus testationem, nos pronos heredibus declarando: sed postea aliquanto, eorundem rogatu est impositum. Etenim, quod ipsi obtuleramus recusare, ut fas non fuit, ita ab istâ comitate planè alienum judicabamus. Sed verò etiam nos magis inclinabat, quod unde laudationis argumenta conquireremus, minus nobis esset laborandum, & subita viri mors luctum testandi abundantem ingereret materiam. Unum me deterruit aliquantisper, quod impudens videri poteram, qui unius diei intervallo purgatissimis auribus dignam me afferre posse orationem, mihi persuadebam. Equidem conscius mihi sum, tam brevi tempore, nihil perfectum ingenio, & elaboratum industriâ, in tam excellente corona, uti par est, afferre me posse. Sed & laudum mole planè obruor, & ex subito defuncti casu de vitae humanae fragilitate, juxta disserendi, non minus amplum mihi praebetur argumentum. Ingrediar tamen in orationem. At verò ex simplicissimâ relatione rerum, quae ad defuncti vitam, studia, ac instituta pertinent, ea modò libabo quae magni Viri memoriam vobis possint repraesentare; ex subito hoc, & inopinato casu vos, meque ipsum, ad memoriam communis nobis mortalis status vocabo. Natus est Vir eximius Antverpiae, per Europam notissimo Emporio; difficili sane tempore, eo nempe quo istam urbem expugnaverat Princeps Parmensis; ex patre cognomine, postremo ante urbem deditam anno. Is statim quàm urbs dedita esset, puerum adhuc vagientem secum in Hollandiam abduxit. Ne miremini Auditores: Pater erat Reformatae Religionis studiosissimus. Unde zelum hic agnoscite. Scilicet erat ex pacto cum Parmensi Duce inito civibus concessum tempus qua- [p. 5] driennii, intra quod in urbe manere posset, & bona sua divendere. Illud tempus Antverpiae manere, ex zelo Religionis, vir pius noluit. Post discessum sedem fixit Lugduni Batavorum; ubi in aedes Jani Hauteni (viri nobis quidem non sine honoris testatione nominandi) tum temporis urbi à Secretis, cum totâ familiâ fuit receptus. In istâ urbe, nobis patriâ, integrum substitit triennium: donec à Bommelianis ad Rectoratum vocatus, se conferret in Gelriam. Bommeliae integro septennio Scholae labores sustinuit, Magistratui urbis, civibusque gratissimus. Ibi summâ ex diligentiâ, omni laudum cumulo beatus, dies vitae clausit; quatuor auctus liberis, Susannâ, Elisabethâ, Lamberto, & Cornelio, post humatum Patrem nato. Casparus, quem defunctum lugemus, cum Patrem ei mors eriperet, erat undecennis, à viro religioso solenni voto Theologiae studio & Ecclesiae Ministerio destinatus. Eum Patruus Jacobus, tum Praefectus Scholae Brilanae, in familiam suam recepit, & disciplinam. Sub quo linguae Latinae, quae sub Patre fecerat tyrocinia, insigni auxit incremento; & tali quidem, ut post quinquennii decursum, audiendis lectionibus Academicis dignus fuerit judicatus. Nempe ingenium habebat ad doctrinam ex naturâ efformatum; naturae, & pectoris bene nati, vim, Patris, patruique juvit & erexit institutio. Sed & in ortum solent exurgere generosa semina, omnique conatu super majorum, & avitae laudis honores scandere. Hoc, sub faustis nutritus penetralibus, studuit noster defunctus. Etenim ex vetere ortus est, eaque nobili, Barlaeorum familiâ, Gelricae originis. Avum habuit Lambertum Barlaeum, urbis Antverpiensis Archivis, per quadraginta & amplius annos, Praefectum. Is ex uxore Anna, praeter filiam unicam Christinam, filios suscepit quinque; Casparum, Melchiorem, Balthazarum, Jacobum, Joannem. Erudita studia amavit impensè. Ex quorum amore, filios omnes praeceptoribus idoneis, in Brabantiâ, Flandriâ, Germaniâ erudiendos commendavit, singulos singulis. Est sanè ad formanda juventutis studia non minima prudentia parentum, docendi, liberos ad humaniorum artium studia idoneos, peritis commendare praeceptoribus. Plures si habent, & ipsos discernere ex ingeniorum discretione, sed & ex eadem, [p. 6] discretis commendare praeceptoribus. Proinde & hujus viri non possumus non summam laudare prudentiam. Inter omnes avi Casparis Barlaei liberos excellebat eruditione, facundiâ, & Poëticâ, suavi sane arte, Melchior. Excellentiam probavit editis monumentis. Extant ex ea cum stricta, tum soluta oratione. Scripsit Brabantiados libros quinque, inscriptos Senatui Antverpiensi, libros tres de raptu Ganymedis, de Diis gentilium unum. Sed verò & Eclogas, aliaque Poëtici generis; vera excellentium ingeniorum exercitamenta. Unum addo, in hoc tristi casu, seriâ dignum & verâ recordatione. Librum quoque edidit de miseriis, & fragilitate generis humani; de quo dicendi in praesentiarum, ex hoc casu recenti, tristi sanè, nobis non deest opportunitas. Accessit verò editis ab insigni isto viro scriptis historia de domus Austriacae eminentia, & complures aliae orationes Panegyricae. Jacobus erat quidem doctrinae reconditae; at verborum parcus, sui negligens, & morum exactor severus. Inde judicatus fuit Antverpiae quàm maximè idoneus quaestor redituum Ecclesiasticorum. Sed verò & ipse, post deditam duci Parmensi urbem, & civium fortunas attritas, primùm Scholae Lugduni-Batavae; postea urbis hujus celeberrimae, in quâ loquimur, Conrector; postremum Scholae Brilanae Rector fuit. Eam collapsam, & ad summam discipulorum redactam paucitatem, diligentiâ singulari, incredibili industria, ac labore indefesso restituit in integrum; adeò ut ipsam Brilam fecerit quasi sedem literarum. Etenim ex viri famâ ad eam confluxere juvenes discendi cupidi quam plurimi, & ex urbis isto Gymnasio prodiere doctrinâ istius viri feliciter imbuti, plurimi, non Ecclesiasticis modò, sed & politicis functionibus adhibiti. Balthasar, quem eadem quae fratrem in Hollandiam protrudit patriae calamitas, supra alios felix fuit conjugio opulento, quod non modò sustentavit, sed & eum vires ac decus attulit ad majora nitenti. Nupsit ei filia Joannis Werckii Antverpiensis eadem tempestate, sed postea Ordinum Zelandiae Syndici, viri ex variis tum ad Angliae, tum ad Daniae Reges legationibus clarissimi. Casparus, natu maximus, sub variis praeceptoribus per omnem honestarum artium cultum pueritiam transegit, juxta ac adolescentiam. Aetate provectior patrio muneri fuit suffectus in urbe Antverpiensi, primasque iniit nuptias cum Cornelia [p. 7] Brands viduâ, secundas cum Corneliâ Everdowiins, mercatoris celebris filiâ. Ex eâ hunc, quem lugemus, cognominem genuit Casparum. Hujus pueritiam audivistis Auditores, & felicem progressum spondentia initia. Non sistimus orationem; sed verò vestrum, ut nos progressum narrantes benignè audiatis, rogamus favorem. Ad Academicas lectiones promotus, in Collegium Illustrium Hollandiae & Westfrisiae Ordinum à Senatu Geertrudenbergensi missus fuit, ibidemque nactus praeceptores viros eruditione, juxta pietatem, claros, D. Joannem Cuchlinum Regentem, & Proregentem Petrum Bertium. Sub quorum moderamine, primùm Philosophiae, mox Theologiae praeceptis fuit imbutus. Exacto sexennio, quod, ex Collegii legib. impendio studiorum, & capessendae, sive ad Ecclesias, sive ad scholas altiores promotioni, Ordinum datur beneficio, ab iisdem Ordinibus impetravit adhuc biennium, in Academiâ studiorum caussâ manendi potestatem. Studii Theologici curriculum cum obtinuisset, ad Ecclesiasticam functionem in pago ad classem Brilanam (ut loquuntur) pertinente, inter Hollandiam & Zelandiam sito, & à novâ linguâ nomen habente, ex more, à Presbyterio fuit vocatus. Suscepto munere summa functus* fide & diligentia, Ecclesiam non modò, rexit monitis Christianis; sed & (cujus magna vis;) probae vitae exemplo. Sub hoc tempus Roterodami in matrimonii vincula se conjecit. Uxorem duxit Barbaram Sayon, honestis parentibus natam virginem, filiam Antonii Sayon, Brugae aliquando Scabini, neptem Vincentii Sayon, Consulis Brugensis, cognatam celeberrimi poëtae Jani Lertii, virgini pupillae in tutorem dati. Non potuit diu latere isto in angulo tanti viri virtus. Ex obitu Joannis Cuchlini, Colegii Theologici Regentis, cum in soceri locum esset communibus votis ab Academiae Curatoribus subrogatus Petrus Bertius Subregens; is, quem sibi in isto officio subrogandum designaret rogatus, nostrum defunctum amicis, suadentibus, nuncupavit. Nec imprudenter. Erat enim praeceptori probata discipuli, non modò vita honesta; sed & summus profectus studiorum; nec minus alacris diligentia. Curatores, annuentes, ad capessendum istud munus per literas evocarunt defunctum. Aegrè potuit divelli ab Ecclesiâ; quam & ipse amabat, & à quâ amabatur complexu mutuo; tamen ut divelleretur, & ipsa [p. 8] ferre debuit. Etenim ab iis evocabatur qui studia ejus rexerant; eorum autoritate quibus, sive ad Ecclesias eum, sive ad Scholas vocandi erat potestas. Vocabatur ad docendum in eâ domo, in quà didicerat: sed & in quâ sementem faceret ex qua eorum esset messis, quos ad Ecclesiastica idoneos ipse fecisset munera. Ex ista novâ vocatione publico se magis providere posse, cum judicaret, paruit vocantibus. Officio novo functus est diligentissimè, cum in Latina lingua ac Graecâ discipulos erudiendo, tum Philosophicis praeceptis imbuendo. Curatorum eorundem favore publicae in Academiâ ipsâ professionis impetravit accessionem. Logices dico. Etenim & hanc Academicae professionis accessionem judicabant mereri viri, quam probare jam coeperat, virtutem. Ea ipsa dum non minus feliciter, quam peritè fungebatur, intercessit temporum, quae & alios pressit, injuria; quâ privatum vivendi genus amplecti coactus, ut non solent quiescere ingenia excellentia, ad Medicinae, Physicae proximum, se applicuit studium; quod biennii spatio emensus, in Cacodemensi, Normannorum celeberrima, Academia doctoratus titulum est adeptus, &, post Theologicam praxin, Medicam coepit quidem exercere; sed cum in Philologia, & Philosophia, privatas ab eo institutiones flagitantibus instanter studiosis non posset non obsequi*, lentè prosecutus est novum id exercitium, & ad vetera, à quibus erat remotus, rediit. Successu sanè non infelici. Etenim cum anno millesimo sexcentesimo trigesimo primo illustrem Scholam in suâ urbe erigere decrevissent Nobilissimi Consules & Senatus celeberrimae hujus urbis, nostrum defunctum, ex insignis doctrinae & diligentiae celebritate, ad universae Philosophiae professionem honesto stipendio vocarunt. Primariam, historiarum scilicet, & juxta eam eloquentiae professionem viro incomparabili, D. Gerhardo Vossio, quem hic praesentem intuemini, decrevere; & felice copula duos conjunxere viros eruditione praestantissimos, & ipsos arctâ amicitia conjunctissimos. Prudente sanè consilio. Equidem confert plurimum talis docentium conjunctio ad majorem studiorum in discentibus promotionem. Solet ea excitare aemulationem, & haec ipsa ciere virtutem. Laeta fuit quàm maximè haec sors defuncto; [p. 9] sed, ut ea rarò solet esse longa, & Parcae dulcia miscere tristibus; ita id ipsum nostro, quem lugemus, accidit amico. In medio, & recente quidem gaudio, erepta ei fuit charissima conjux. Foemina, ut mariti, & liberorum amantissima*; ita rei familiaris administra prudentissima; & erepta quidem, septem relictis liberis, Adriana, Anna, Josina, Susanna, Elizabetha filiabus; filiis Casparo & Antonio. Inde praeter publicam ex munere, rei familiaris viro accessit cura. Utrique suffecit; & ita quidem, ut non tantum ex filiabus unam honestissimè elocaverit; sed & Casparum filium, post exantlata juris studia, eò perduxerit, ut is, in iis Doctoris insignitus titulo, Hagae Comitis in Curia Hollandiae caussas dicere inceperit. Antonius Philosophiae, juxta literarum studia, planè, & ipse Jurisprudentiae aliquatenus imbutus scientia, ab excellentissimo Comite Mauritio Nassovio in Nobilium ordinem sit adscitus. Est sanè iste gradus, ut equestris militiae, quibus jam erat imbutus studiis, insuper addat tyrocinia. Divertimus Auditores; ne vos offendamus, revertemur in viam. Solent quidem lugentium, vagae esse cogitationes; sed ne vobis simus taediosi, nostras in gyrum compellemus. Fuit defunctus noster ex amica* & familiari conversatione charus omnibus, omnium cultor, etiam optimatum. Inter Patriae proceres coluit nobilissimum piae memoriae D. Cornelium van der Myle, Equitem, in consessu Ordinum Hollandiae & Westfrisiae inter nobiles Assessorem; D. Jacobum Catzium, eorundem Ordinum Syndicum; D. Constantinum Hugenium, Zulechemi & Zeelhemii dominum, Illustrissimo Auraico Principi à Secretis; omnes studiorum, & quidem amoeniorum, amantissimos; quos & ex iis sibi habuit addictissimos. Nempe talibus & ipse delectabatur quam maximè, iisque totum se dabat. Non tamen vago animo. Poëtas legit plures; unum sibi imitandum elegit; Claudianum dico; quem ob sublime dicendi genus se fecit maximi, & quasi sibi proprium. Nec tantum si ligatâ aliquid esset, sive dicendum, sive scribendum, sed & numeris non constante oratione; semper amavit, & secutus est sublimem dictionem. Vos qui eum dicentem audivistis, & scripta ejus excellentissima legistis voco, citoque ad testimonium. Ab aliorum autorum lectione non abstinuit. Stylo castigatissimos, [p. 10] sacros profanos pervolvit veteres. Erasmum, patriae nostrae, maximè ejus Epistolas amavit impensè: ut ex iis Ecclesiastici status formaret imaginem. Habuit & quos inter magnates exteros coleret; putate Illustrissimum dominum Molinum, Senatorem Venetum, magnificum virum D. Fredericum Guntherum, Regi Daniae à Secretis; Postea etiam illustrissimum D. Axelium Oxenstern, Regni Sueciae Cancellarium; Eminentissimum Cardinalem Richelium, & Joannem Scotum Scoto Travantium, Scotiae Cancellariae Directorem; viros non sine reverentiâ, & animi observantiâ nominandos. Nec caruit amicis familiaribus. Inter quos primum habuit charissimum Collegam D. Gerhardum Vossium, non tantum ex inveteratâ amicitiâ, sed & ex recentiore in hac illustri Scholâ munere; simulque D. Petrum Cunaeum, Juris in Academiâ Lugduno Batavâ Professorem excellentissimum, cognatum, juxta ac nostrum, & ipsum pridem defunctum; Cornelium Sylvium, ante hac Juris in eâdem Academiâ Professorem, deinde in Curiâ Hollandiae Advocatum celeberrimum; Godefridum Hastrodium, avitâ nobilitate clarum, Mathematicum insignem; Jacobum Petitium, & ipsum Jurisconsultum, ex non unâ functione non modo meritò laudatum, sed & nobis amicissimum. Nominarem, & alios, mei minimè immemor; nisi ad alia me vocaret oratio. Nempe Amstelodami dum vixit, nullius amicitiam majoris fecit, quam viri Nobilissimi Joachimi Vicofortii, Equitis, serenissimae Hassiae Landgraviae apud foederatos Belgii Ordines Residentis; Laurentii Reaelii Equitis, olim Indiae Orientalis supremi Gubernatoris*, & deinde, post alia excellentissima munera & dignitates, urbis hujus celeberrimi Scabini & Senatoris; Petri Hooft, Equitis, Muydensis Satrapae, & Goylandiae Praefecti; Danielis Schoenkii, minoris Poelgeestae domini; Jacobi van der Burgh J.U.D. foederatorum Ordinum res apud Eburones Agentis, & nunc eorundem Ordinum Legatorum Plenipotentiariorum ad negotium pacis Monasterii à Secretis. Quid & ex his plures memorem Auditores? Apud me ipse cogito, vos, ut quibus officiis defunctus se publico probaverit, potius dicam, exspectare. Faciam id. Publicis, privatisque lectionibus, & assiduâ quidem sedulitate, exercuit sibi com- [p. 11] missam juventutem, disputationibus non rarò, oblatis nempe à discipulis occasionibus. In quibus hoc ipso loco singulare ingenii acumen publicè ostendit. Habebat sane illud acutissimum, judicium acerrimum, & ad excipienda, solvendaque argumenta adversaria expeditissimum. Erat in eo summa, & docendi & dicendi peritia. Quae docenda erant humili, at flexanimâ; at verò ad captum discentium accommodatâ proponebat oratione. In dicendo acri, & vehemente, at circumcisâ utebatur, adque gravitatem planè compositâ. Auditores, quod dico creditis omnes, quotquot, ex hoc loco eum dicentem audivistis. Docendi peritiam penè admirabilem, experti creditis elegantissimi juvenes discendi cupidi, quos hactenus erudiit. Sed & vos Viri doctissimi, qui ab eo praeceptis imbuti Philosophicis, adscendistis ad scientias altiores, & in istis dignum felicis profectus accepistis testimonium. Quid verbis opus? Viri excellentissimi divinum ingenium scripta ab eo edita ostendunt. Ne dubitate; sunt omnia elegantissima. Edenda non ostendent minus. Etenim post hanc, quam deploramus, mortem exspectamus, sive privatarum, sive publicarum in philosophicis institutionum monumenta. Theologica ejus scripta, profecto insignia, & aculeata oratione ac stylo, silentio involvimus, caussam ipsi potestis suspicari. Philologica non tam prodimus, quam omnium teruntur manibus. Edidit Orationum variarum volumen, Poëmatum duo; scripta ad miraculum usque commendatissima. Utpote quibus in utroque dicendi genere se palmam ostendit meruisse. Vultis ut eorum bonam partem recenseam? Scripsit aliquot poëmatia, Manes Auriacos, Panegyrin ad Principem Fredericum Henricum, Britanniam triumphantem ad Carolum primum magnae Brittanniae Regem: celebravit libello singulari obsidionem Sylvae Ducis; scripsit nuptias peripateticas, in quibus suavi metamorphosi universam Philosophiam, omnesque ejus partes loquentes facit de rebus nuptialibus. Edidit & Athenas ad Amstelam, carmen in illustris hujus Scholae inaugurationem, Orationem de mercaturae, & sapientiae studiis conjungendis; de bono Principe: de re & ente rationis; de Animae; de coeli admirandis; Panegyricum inscriptum Cardinali Richelio, res Gallicas sub Rege Christianissimo administranti; & mox post ejus obitum Galliam plorantem; an- [p. 12] te hanc Tumulum Gustavi Regis Suecorum. Addidit rerum ab Illustrissimo Comite Mauritio Nassovio in Brasiliâ per octenniun gestarum historiam continuam. Scilicet & ex eâ eloquentiam ostendendi cognoscebat vir acutus uberem sibi accedere materiam. Ostendit sanè. Elucet enim in illâ defuncti stylus omnium generum argumentis congruentissimus. Plura fuisset editurus scripta, nisi ei mors vitae filum incidisset. Factum id, quod ut meditamur, ita quam maximè dolemus, subitò. Subitò sanè. Etenim inopinata eum extinxit ut nobis relatum. Lipothymia. Inde factum, ut cum extinctum ante audiverimus, quam morti esse propinquum morbus praenuntiaret. Nec verò minus meditandum, id quod dolemus, eo acc[i]disse momento, quo se parabat, ut juventuti sibi commissae docendo debitum praestaret officium. Loqui volenti hic tristis casus perpetuum imposuit silentium. Sane tristis, familiae, quam ex eo reliquit afflictissimam: Liberos nempe omnes, quos eum Lugduni Batavorum genuisse, jam narravimus. Nec minus afflictum reliquit fratrem, Lambertum Barlaeum, nobilissimo Domino in Langerack, Ordinum Generalium foederati Belgii ad Christianissimum Galliarum Regem Legati, olim à sacris, nuper Scholae Trivialis hujus urbis in veteri, ut loquuntur, latere, Conrectorem; nunc in Academia Lugduni Batava ordinarium linguae Graecae Professorem. Non minus tristis est vobis hic casus, praestantissimi juvenes, qui in medio studii vestri philosophici cursu praeceptorem ex eo amisistis; cui, ut vos ad ejus metam perduceret, vitam vovistis longiorem. Dolete ergo cum familia, dolete nobiscum hunc casum subitaneum. Antecessit quidem eum morbus, cum quo luctabatur subinde; non tamen tantus, quin aliquomodo consuetis adhuc sufficeret laboribus. Audiverant eum pridiè diei quo eum mors invasit, discipuli docentem: audivissent eâdem quâ occidit, nisi ipsis eum abstulisset ista ut accepimus, plurimis hodie exemplis ferè epidemica lipothymia. Fuit is Martis [lees: Januarii] hujus mensis quartus decimus. At verò ne putate Auditores, qui nobis, familiae, fratrique defuncti casus fuit inopinatus, talem fuisse Theologo, Philosophoque praestantissimo; imò vero ex diverso persuasum habete, eum semper ad talem animum suum praeparasse. Etenim omnium Sapientum meditatio quae est alia, quam mortis? [p. 13] quae vita alia, quam quae in ista mortis consistit meditatione? Arcessite veram in Theologiâ, arcessite, citra eam, ex Philosophia, sapientiam; undecunque eam arcesseritis, ista meditatione constantem vitam utraque vobis monstrabit. Dubitatis ergo, & talem defuncto fuisse continuam, & quidem in aetate declinante, eâ putate qua jam attigerat annum quartum supra sexagesimum? Nos non dubitamus; vos ignorare non potestis; qui inter elegantissimas alias, cum de praesepi, tum de cruce Servatoris nostri plenas pietate orationes eum ex hoc ipso suggestu recitantem audivistis, quique consolatorias ejus epistolas, cum ad Nobilissimum D. Cornelium van der Myle, super obitu filii, tum ad itidem Nobilissimum D. Joachimum Vicefortium super obitu patris legistis. Plurima pietatem spirantia carmina edita, & excellentissimas, quas non semel ad plebem dictas ipsi audivimus Homilias, tacemus. Casum hunc si mente volvimus; is sanè & nos docet praemeditari, quod aliquando sumus futuri, & quod, velimus, nolimus, abesse longius non potest. Tota vita nobis est discendum vivere, Auditores. Nempe sub istâ vivimus disciplinâ. At (nolite mirari) ea ipsa est quâ totâ discimus mori. Maximum vivendi impedimentum est exspectatio quae pendet ex crastino. Vivere noluit, qui non vult mori; & vivere nescit, qui nescit mori. Nemo est qui semper vivat, & hujus rei habeat fiduciam. Vita enim cum exceptione mortis est data, omnibusque constitutum semel mori. Inde nos omnes mors aequè vocat; &, mortem condiscere, res est egregia. Itaque quicquid faciamus, respicienda ea semper est, ac habenda ante oculos. Et habenda quidem omnibus, tam juveni, quam seni; tam pauperi quam diviti; tam docto, quam indocto; tam Regi, quam subdito. Mors necessitatem habet aequam & invictam; it per omnes. Si intervallis distinguimur; exitu, & certo quidem, aequamur ita, ut quotidie omnes moriamur. Hunc ultimum, quem agimus, diem, cum morte dividimus. ultima hora qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat. Distinguimur aetate? audite mortem filii juvenis lugentem Poëtam, suo more: [p. 14] Fata manent omnes, omnes exspectat avarus Portitor, & turbae vix satis una ratis. Tendimus huc omnes, metam properamus ad unam. Omnia sub leges mors vocat atra suas. Audite Poëtarum Principem; Illa rapit juvenes, primâ florente juventâ, Non oblita rapit, sed tamen illa senes. Mista senum ac juvenum densantur funera. Equidem, ut addamus Poëtam Lyricum; Non parcit mors imbellis juventae poplitibus. Si impari nascimur conditione; Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas, Regumque turres. Sed audite, imò verò potius, divinum Vatem, Auditores, mortis certitudinem nobis praedicantem, Quis est homo, inquit, qui vivit, & mortem non videbit. Omnes morimur, & quasi aquae dilabimur in terram quae non revertuntur. Sed verò ut mori rectè discamus, non sistendae sunt in istâ certitudine mortis nostrae meditationes. Mortis legem certam constituit Deus, sed diem incertum. Nescit homo diem suum. Scit futurum, ut eum morti tradat Deus, ubi constituta est domus omni viventi; quando id futurum sit, non scit. Scilicet ultimam horam Deus nobis incertam esse voluit, & incertum, quo nos loco mors exspectat. Quaeritis causam? Incognitam nobis esse voluit extremam diem, ut nobis semper esset suspecta; & dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione properemus. Latet ultimus dies, ut observentur omnes dies: Nec cum imminent mortis pericula, serò parentur remedia. Maxima vitae jactura est dilatio; nec ulli potest secura vita contingere, qui de producendâ nimis cogitat. Hinc sane sit, ut mortis meditatione nulla sit prudentior. Nempe non, ut quamdiu, sed quam bene vivamus, nobis est curandum; atque id agendum, ut vitam optimam sequamur. Bonis moribus, ac verâ pietate vita nostra est temperanda. Id faciemus, si mortem meditemur. Asseveratio est Sapientis; Memorare novissima, & in aeternum non peccabis. Ex cujus fiduciâ est haec Regii prophetae precatio. Numerare dies nostros ita doce, ut inducamus animum sapientem. Nescit homo diem suum: quod ex Sapiente jam audivimus? profectò nihil faciet sapientius, quam si cogitet omnem diem suum esse. Equidem [p. 15] nemo moritur, nisi die suo; at hic est dies praesens. Praeteriti dies non sunt nostri, sed alieni. Quippe ita periere nobis, ut reverti, parari, ac restitui non possint. Crastinum sibi polliceri nemo potest. Nihil tam fallax, quam vita humana. Sic ergò nobis vivendum, quasi singuli dies praesentes mortis dies essent. Quod si faximus, nihil nobis aeque proficiet ad omnium rerum temperamentum, quam brevis aevi, & hujus incerti cogitatio. Nempe, sic vivendum, ut bene moriamur. At bene mori didicit, qui didicit bene vivere. Quid ergo certius, quam si hora mortis est incerta; si nescimus quâ horâ Dominus noster sit venturus; vigilandum nobis esse, ut ita mori possimus, ut ante nos mortua sint in nobis vitia? Maxima est felicitas in felicitate moriendi. Vigilandum ergò nobis est semper ut istâ vivamus felicitate, eâ nempe ut paratos nos inveniat Dominus, & cum nesciamus quando ipse venturus sit, nos semper parati simus. Efficiet id mortis, repeto, incertae meditatio, si ad eam accedat meditatio secuturi judicii. Nempe omnibus constitutum est semel mori, & post judicium. In quo quemcunque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies quoniam qualis in isto die moritur, talis in die illo judicabitur. Beati Augustini verba adgnoscite. Judicium illud est, quo Deus judicabit vivos & mortuos, & coram quo omnes comparebimus, ut accipiamus, sive gratiosum vitae aeternae praemium, sive meritum mortis aeternae supplicium. Putate, prout hanc mortalem vitam, sive bene, sive male agendo, instituerimus. Unde quatuor nobis sunt meditanda novissima; mors, judicium, gehenna, gloria. Mors, quo nihil horribilius; judicium quo nihil terribilius; gehenna quo nihil intolerabilius; gloria quo nihil jucundius. Sanctum Bernardum auditis Auditores. Ne miremini nos ad Doctores Ecclesiae provocare. Ecclesiasticum est hoc nostrum argumentum. Quare audite eundem virum sanctum monentem. In omnibus operibus tuis, (inquit) memorare tuae mortis horrorem; judicii, valde tremendi, discrimen; ardentis gehennae metum ab oculis tuis elongari ne patiaris. Pareamus tanto monitori Auditores; omnem diem velut ultimum ordinemus. Equidem is de hominis felicitâte judicat. Vita nostra nihil est aliud, quàm ad mortem iter. Bene si vivimus, bene si morimur; dies quem extremum [p. 16] ordinabimus, aeterni natalis erit. Quamobrem si nemo nostrum scit quam propè versetur Deus, (ut nos sacrae paginae, rerum quotidianus usus, & non viri tantum clarissimi, quem lugemus, sed & aliorum virorum non incognitorum, ex novâ lue, recentia docent exempla) sic formemus, ut semper, sic hodie quam maxime, animam, tanquam si ad extremum venissemus: Venientem nemo hilaris mortem excipit, nisi qui ad illam se composuerit. At bene mori, est libenter mori, Deoque poscenti animam intrepidè reddere: sed verò etiam bene viventi, mors timenda adeò non est, ut beneficio ejus nihil sit anteferendum. Plena miseriarum est haec mortalis vita, mors earum finis. Vivamus ergo memores mortis, ut vivamus memores salutis. Fugit hora; omnem diem nobis credamus luxisse supremum. Grata superveniet, quae non sperabitur hora. Meministis dicti Auditores. Vivere non vult qui non vult mori; vivere nolunt mortis nescii, qui inter mortis metum & vitae tormenta miseri fluctuant. Et tam stultus est, qui mortem timet, quam qui senectutem. Nec minus stultus, qui longiorem semper sibi vitam mortalem pollicetur. Non est, crede mihi, sapientis dicere vivam. Sera nimis, vita est crastina; vive hodie. Si Ethnicus, & petulans quidem, ita canit Poëta; quae nostra vita erit alia, qui sacra imbuti sumus doctrina, quam perpetua mortis meditatio. Sane ex ea ipsa talem vitam, qua in caduco hoc mundo mundanis moriamur cupiditatibus, &, ex fide immortalitatis, quasi in coelorum atrio versemur, vivere didicimus. Talem à me mihimet ipsi, hac ipsa oratione mea commendatam statuo, vobis commendatam, si & vos statuitis, humanissimi Auditores; fructum ex ea percipiam uberrimum. |
DIXI. |