QUi toties me hoc scribendi genere lacessivisti, Nobilissime Hugeni, & carminis tui desiderio erexisti, jam, quae mea vel ultio est vel grati animi significatio, Carminibus vicissim meis, vel ad nauseam, satiare, & pro Momentis tuis desultoriis, longos Sermones refer. Etenim valde studiis differimus. Tu impetu omnia & saltim agis, uti solent illi, qui non suo, sed aliorum & quidem Principum arbitrio, vivunt. Ego, quia minus anxiè temporis tributo attineor, traho carmen & avium more parturio longiore incubitu. Viscosi sum & lenti ingenii, ideoque cogor extendere & ductare poëmatium, uti fila sua plumbea trahit vitriarius & aurifaber in immensam bracteam tundit auri atomum. Tu, friabilis magis ingenii, acuta brevitate absolvis coepta. Uti in Mathesi puncta differunt à lineis, in Physicis [Grieks-] tò nûn [-Grieks] à tempore, in Arithmeticis unitas à numero, nos meditatione discrepamus. Tu in carmine acumina & cuspides amas, hoc est puncta, & momenta. ego lineas, tempora & numeros. tu saltus breves & succinctos iteras, ego testudineo gradu emetior mea spatia. Utrumque vectat Pegasus. sed tuus tolutim incedit, meus succussor est. Credunt philosophi spiritus imperceptibili tempore moveri, corpora morâ. accidit idem vatibus, quorum alii pneumatici magis sunt, alii [Grieks-] hylikoí [-Grieks]. Vehimur ambo curribus. Sed ego equorum opera, tu velorum. qualis iste Principis tui est, in littore. Inter Poëtas Curtii sunt & Longini, uti inter capillatos. Mercantium alii verbo vendunt totam Orientis messem, quos tu refers, alii fastidiosè & ad indignationem usque onerant emtorem licitando, ut ego. Quod pugni est & palmae discrimen, ascaridum & anguillae, pedis & decempedae, idem & nostrorum carminum. Quare cum mea leges, cave sine viatico accedas, nam diverticulis opus & respiratione. Cum tua lego, ubique domi sum, & in limine positus tango posticam. Ne tamen oneri Tibi sit prolixitas mea, constrinxi in non magnam libri molem hoc Heroicorum opus, ut Nobilitati Tuae illud tradam, & in Famae tuae theatro, populo ostentem. Claudo similis sum, cui scipione opus. Pauperi, qui in publicum proditurus, aliorum honoratiore pallio indui cupit. Infanti, qui, ne pronus labet, fasciis librari eget. Ludiones puerulos humeris attollunt, ut spectatorem speciosa ostentatione alliciant. Eodem instituto Heroica haec Tibi nuncupo, ut Heroum aulis, unde argumentum habent, ubi vivis quotidie & loqueris, me ingeras, & sublatum humo, & gratia tua amictum, tibique innixum, sistas aliquando Iovi & Superis, ne à scarabeis & vespis pungar. Et audeo profecto hoc à te petere, ob validam amicitiam, qua tibi alligor, litteris, colloquiis, versibus, seriis, jocosis, etiam cum res sinunt, Cerere & erectiore Liberi patris succo. quem Pegasi ungulam vocare soleo, qua percussi, non montes, fabulosum hoc, sed poëtarum vertices ac frontes, insaniunt doctius, & manant uberius. Meminimus probè, quanta suavitate, quàm annuentibus Apolline & Musis, ego loquentem te, tu me non semel audiveris. Nec erat sermo noster alienus à studiis & hoc litterarum genere. rarus admodum de Ottomannica porta, aut Septentrionalium litibus. de Tapuiis ac Nigritis rarissimus. Saepè fabulam fecit, benè aut malè nobis natum carmen. saepius secundarum nuptiarum (hoc enim ad nos pertinet) anceps alea, & exercitati mulierum vultus & frontes Sophisticae. Quàm volupe fuit, subinde mentiri rivalitatem, ne deesset argumentum scenae. Quantis motibus tu mihi aliquando exprobrasti [Grieks-]hydrophobían[-Grieks], ego tibi Neptuni & maris Deorum contemptum. Quàm non malis artibus, me cum maximo Senatore commisisti, cum de capellarum tuarum precio lis esset & comparatio. E castris reduci gratulatus fui incolumi & vegeto, licet in Principum tentoriis consiliarios periclitari, negent sapientiores. Cum in turri Argentoratensi annexam fastigio fasciam, plus quàm poëtica audacia, attigisses, habui quod epigrammate reprehenderem. Nec poteras excusari, nisi Parnassi illic te apices reperturum putavisti. Est ubi praeficam tecum ago ad aliorum tumulos; ubi aegrotanti medelam quaero ab ipso Phoebo & carmine; ubi novercae vapulant, inter pictos liberorum tuorum vultus. Reperies alibi, ubi publica Aularum & Templorum incendia tota Aganippe restinximus. Quoties aedificas, domi forisque, adsum testis. Ubi cùm praestantissima Virgine Ultrajectina loqueris, interloquor. Cum Sponsus thalamum scandis, praefero facem. Cum viduus à secundis thalamis tibi caves, metu trium L.L.L. librorum, liberorum & libertatis, annuo prudenti. Cum dies tuos operasque exigis ad normam viri boni & sapientis, volo aulam tuam subire, quotquot pii esse volent. Cum organizas, concino. Cum vir factus es & duumvir, & Triumvir, & plus, praedico felicitatem tuam, & utiles Universo, non culinae, titulos. Cum serò potiris filiola, voto adsum, Ne soror aut fiat Castoris aut Hecuba. Alicubi in viduarum laudibus moror, quas tecum sacro horrore veneror, nondum depereo. Ita scribere volentibus nunquam deest argumentum, quod pari aviditate videmur captare, qua culices hirundo. Utique patet nobis ad carmen omnis mundi machina, & quaecunque illa complexu suo tenet. Quin & cognatione quadam & occulto nexu coelos attingimus, unde ea suggeruntur, quae nunquam venere in mentem. Unde araneis suppetant tot telae, vix dixerim. nec hoc, unde poëtis sua commenta. Ea efferunt, quae nunquam audita aut lecta fuere, sive illa Anima mundi dictet, sive intelligentia & mens illa assistens Averrois, sive sublimior Deus. Dum meditamur, trahit versus versum, uti in fodinis vena venam, aut magnes cohaerentes cuspide acus. Excidunt meditationes, velut contuberniis & manipulis, uti imbres guttis succedaneis labuntur, aves turmatim volant, annuli catenatim nectuntur, aut pontem transire volenti pecori pecus longa serie instat. Nec tantus est pangendi carminis labor, cum absque impedimentis & organis edolari possit. Architectus sine coementariis non aedificat. opus illi serra, amussi, malleo. Nec textor texere quiverit sine radio. militi vallis, gladiis, balista, ligonibus opus, ut oppida expugnet. nautae ventis, velis, anchora, ut naviget. pictori penicillo, tabula, coloribus, ut pingat. Poëta aedificat, pingit, texit, absque utensilibus, & instrumentis. Officina operum mens est. faber mens est. famula mens. auditor & spectator mens. materies operis in mente est, ubi ideae & universi species stabulantur. operae precium sibi eadem mens est, quae nato feliciter carmine, non minus gaudet, quam edito partu puerpera: infeliciter nato, sibi dolet. Non opus obstetrice, sola parit. nec nutrice, cum fetus sibi sufficiat, & eodem vultu perseveret. Si susceptrix esse velit fama, excitatur studium. si nolit, susque deque contemtum habet autor. Si arrodat Zoilus, emendatius exigit & promittit. Et quia solius mentis hae sunt partes, vagamur, uti illa vaga est, nec uni glebae affixa. Nunc in Occidente carmen faciunt Barbari & barbarorum dux Nassovius. modò in Occidentem delatus Moluccas & Iavas loquor. Ad Septentrionem cum ursis luctor. Ad Austrum Mauri & Nigritae versum implent. Cum domi sum, expugnatis maximis urbibus, Vesalia, Sylva-Ducis, Trajecto ad Mosam & Breda, murali corona cingo Auriacum. Navalibus praeliis adsum vates, & Isabellam ratibus exuo ad Tolam, Philippum classe, sub Britanniae littoribus. In Germaniam raptus, Gustavi tumulum lachrymis rigo: Saxoniae Duci Bernardo victam Brisacum, & injectos Rheno compedes gratulor, Caesari non armis sed Scazontibus adversus. At, ne videar cruentus semper & ferox, nuptias frequento Regum, Principum, amicorum, & bella narro nunquam matribus detestata piis. Mox ut à geniali voluptate ad severitatem meam redeam, naenias & lessos singultio totusque funestus & atratus sum. Ita quocunque mens agit vatem, sequor, modo amicorum jussibus, modo modestae petitioni, modo animo meo obsecutus. Haec causa est, quod dum ubique sum & grandem mundi aream pererro, in tantum cumulum excreverint Epicorum libri, ut brevitatis studioso lectori graves sint. Eos nomini tuo inscribo, Vir Maxime, quia paginas in hoc opere imples plurimas. deinde, quia Heroicum metrum & cothurnum amas. praeterquam, quod partem maximam Auriacus sibi vendicet, cujus heroicis gestis, bellis ac triumphis liber secundus decurrit. Auriacus inquam, qui dum te illustrem facit merito tuo, me honestè habet beneficio suo & tuo. Uterque Principem tangimus propius. Tu consiliis & chartis publicis, ego poematiis; tu quotidianis officiis, ego rarioribus; tu oculis, ego sola è longinquo veneratione. Non poteram inscribere Superis, Marti, Libitinae, Veneri, quia tabellariis careo, qui deferant, & quia vivunt nullibi. Nolui Inferis consecrare, Plutoni, Proserpinae, Megaerae, quia metuo chartis meis à Cocyti flammis. Et cum hominum pauci Philomusi sint, plures [Grieks-]ámousoi[-Grieks], ad hos ire timui, ne pro munere grunnitu exciperer & morsu. Quare munus conveniens offero, ac si Iovi aquilam, Mavorti gladium, Veneri pectinem, Apollini citharam darem. Uti hi haec ipsa neglectius non habent, nec mea haec, quae vates vati consecro, habe, nec me. Vale vir Nobilissime, & in castris inter tubas & |