QUINTUS HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino, & exactionum coactore: ut verò creditum est, salsamentario: quum illi quidam in altercatione exprobrasset, Quoties ego vidi patrem tuum brachio se emungentem? Bello Philippensi excitus à Marco Bruto imperatore, tribunus militum meruit: victisque partibus, venia impetrata, scriptum quaestorium comparavit: ac primo Maecenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit, satis demonstratur illo epigrammate,
Ni te visceribus meis Horati
Plus jam diligo, tu tuum sodalem
Hinno me videas strigosiorem.
Sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio,
Horati Flacci ut mei, esto memor. Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat, Antè ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum: nunc occupatissimus & infirmus, Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, & nos in epistulis scribendis adjuvabit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam suggerere destitit. Exstant epistulae, è quibus argumenti gratia pauca subieci, Sume tibi aliquid juris apud me, tamquam si convictor mihi fueris. Rectè enim & non temere feceris, quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valitudinem tuam fieri possit. Et rursus, Tui qualem [fol. *4v] habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire, nam incidit ut illo coram fieret à me tui mentio. Neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque anthuperephanoumen. Praeterea saepe eum, inter alios jocos, purissimum penem, & homuncionem lepidissimum appellat: unaque & alterâ liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuo credidit, ut non modo seculare carmen componendum injunxerit, sed & Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum suorum: eumque coëgerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere. Post Sermones verò lectos quosdam, nullam sui mentionem factam ita sit questus, Iratum me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris ne apud posteros infame tibi sit quod videaris familiaris nobis esse? Expressitque Eclogam, cuius initium est,
Quum tot sustineas & tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes: in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora Caesar.
Habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis & à semet ipso in saturis in Satyris describitur, & ab Augusto hac epistula, Pertulit ad me Dionysius libellum tuum: quem ego (ne accusaem brevitatem) quantulus cumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne majores libelli tui sint, quam ipse es: sed tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, ut circuitus voluminis tui sit ogkôdéstatos, sicut est ventriculi tui. Ad res venerias intemperantior traditur; nam speculato cubiculo scorta dicitur habuisse disposita, ut quocumque respexisset, ibi ei imago coïtus referretur. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini: domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas & elegi sub ejus titulo, & epistola prosa oratione, quasi commendantis [fol. *5r] se Maecenati. Sed utraque falsa puto. nam elegi, vulgares: epistula etiam, obscura, quo vitio minimè tenebatur. Natus est VI. Id. Decemb. L. Cotta & L. Torquato consulibus. Decessit V. Kal. Decembr. C. Marcio Censorino & C. Asinio Gallo consulibus, post nonum & quinquagesimum anum: haerede Augusto palàm nuncupato, quum urgente vi valitudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus & conditus est extremis Esquiliis, juxta Maecenatis tumulum. |