Joannes Nemius: Triumphus humanae stultitiae, vel Tylus Saxo. Utrecht, Herman van Borculo, 1558. Facsimile bij Ursicula Voor de tekst is gebruik gemaakt van de gedrukte editie met inleiding, vertaling en commentaar door M.M. Winkler: Der lateinische Eulenspiegel des Ioannes Nemius. Text und Übersetzung, Kommentar und Untersuchungen. Tübingen 1995. De op deze website gegeven tekst staat dichter bij de spelling, interpunctie en opmaak van de eerste druk uit 1558. |
¶ TRIUMPHUS |
Distichon eiusdem. |
¶ ULTRAIECTI. |
¶ OCTASTICHON CHRI- |
¶ IOANNES NEMIUS D. SIMONI |
[Verg.] CElebre dictum est, Scinditur incertum studia in contraria vulgus. Sed hoc dolendum, mi Simon, quòd multi virtute ipsa non tam praediti esse, quam videri volunt. [Cicero.] Quotusquisque enim hominum est, qui per angustam virtutis viam ad fastigium verae gloriae contendit? Nec minus deplorandum, quod complures specie recti decipiuntur. Nam hi, simulatque à teneris unguiculis vitio assueverint, iam & sinistrum pro dextro sectantur, & malorum sinergos certatim excellere student. [Iuvenalis.] Fallit enim vitium specie virtutis & umbra. Hanc scabiem ego vel contagiosissimam arbitror, qua aetas omnis corrumpitur. Siquidem ab ipsa iuvenes inescantur, senes irretiuntur, literati & ingenio pollentes vana spe lactantur, potentes de gradu dejiciuntur. Etenim dum aiunt, mendacem oportere esse memorem, quid quaeso aliud quam vera falsis intermiscere seque nihil pensi ac sacri habere palàm pronunciant? Hi foris oves sunt, intus lupi rapaces. Eiusmodi in carne humana fuerunt Dij gentium. Iuxta illud Ausonij: Inter virtutes quod nomen Mercurio? fur. Iuppiter quoque ob furtorum excellentiam factus est gentium Deus Optimus Maximusque. Quare Lactantius ille Firmianus multa contra gentium super- [fol. A2v] stitionem conscripsit, ut et plures alij. Hac etiam tempestate maiorum rerum fures auro atque purpura vestiuntur. Sed qui pusilla furantur, nervo astringuntur. [Iuvenalis.] Dat veniam corvis, vexat censura columbas. Committunt eadem diverso crimina fato. Ille crucem sceleris precium tulit, hic diadema. Id quod praecipue in Politropon nostrum Tylum quadrabit. [Verg.] Quando quidem is per varios casus, per mille pericula rerum ad nominis sui celebritatem pervenit, & immortalitatem nequitia conciliavit. Cuius proinde strophas maeandrosque obliquissimos calamo ludente perstrinximus, non ut simus critici, sed ut simpliciores ab astutioribus falli caveant: Et ut perditissimos quosque suae nequitiae iam detectae pudeat pigeatque. Neque insuave est doctrinae genus, quod dulcia utilibus commiscuit. [Horatius.] Quia Flacco teste, Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Et prodesse volunt & delectare poetae. Caeterum quod rudiore Minerva levioreque manu è lingua vernacula Tylum Saxonem verterimus, id humanissime Simon factum reputabis ob faciliorem captum illorum qui non altum sapiunt, sed tantum familiaria intelligunt. Saluta nostris verbis collegium Nasonum & superstites Chrysogonos. Vale. E regione ubi παῖδες imperium habent in τοὺς γονεῖς. Anno post Deum hominem sesqui millesimo quinquagesimo octavo. Calendis Decembris. |
¶ TRIUMPHUS HU- |
[Benignitas & humanitas Salvatoris.] O Quanta summi patris est benignitas, Qui filium nostrae salutis gratia Demisit & cinxit caduco corpore Quod sumpsit ex parente semper virgine. (5) At quàm maligni quamque caeci sunt homines, Hoc qui videre nesciunt beneficium: Aut si sciant, tamen recusant obsequi Domino creatori suo, quem vindicem Omnis videbunt criminis, ubi corruerint (10) Quae continet totius orbis machina. Ecce in dies offendimus tantum patrem Nec ille cessat filijs benefacere: Sol oritur aequè pessimis ac optimis. Nascuntur è tellure fruges omnibus, (15) Suum cuique infunditur quoque ingenium, Mortalibusque cum superno exercitu Mystica datur communio. Nec non sequax Comes Dei natura cuivis ingenita est. Eademque varia dote locupletat viros. (20) Sed mater est multis, noverca pluribus. Innumeri etenim abutuntur eius munere. [fol. A3v] [Dotes Naturae.] Ingratitudinemque prae sese ferunt Et pleraque arrogant suae prudentiae. Quare illa cum Rhamnusia mutans vices (25) His forte corpus donat, illis debile. Hinc Quidam decora fronte populo perplacent. Sunt quos decet famosa faciei nota. Sic Fronto, Naso, Labio, sunt celeberrimi. Nec Capito vir ignobilis censendus est. (30) Alijs venustatem parat facundia. & Nequitia quosdam in ora populi conjicit. [Equus Troianus a quo factus sit.] Ita notus est, qui prodidit Troiam Sinon. Faberque qui donum Minervae condidit [Herostratus.] Epoeus. Et qui incendit aedem apud Ephesum (35) Olim Dianae consecratam numini. Multos celebrat ingeni versutia, Quos luderet Democritus si viveret, Aut fleret Heraclitus effusissimè. Nam prorsus huius seculi sapientior (40) Propago, quàm foetura lucis cernitur. Quae res ut ipsa luce fiat clarior, Vice memorabilium omnium foedissimos Polytropi cuiuspiam mores habet.* [Nicolaus Tylus.] ¶ Fuisse quondam dicitur apud Saxones (45) Exorta proles Nicolao patre Tylo, Quae plurimis dum viveret miraculis [fol. A4r] Strophisque nulli cognitis innotuit: Ut capita rerum, quas patravit, explicant. Mos est in orbe Christiano tingere (50) Infantulos, ac deinde pergraecarier [Puerperij celebritas] Quòd sit satis Lucina partibus tuis Factum periculis procul fugitantibus. Est itaque iuxta patriae ritum suae Delatus infans à pia nutricula [Tylus baptizatus ter.] (55) (Et plurimis comitantibus mulierculis) [I.] Ad sacra baptisteria, & nomen datum Tyli, parentem avumque ut exprimeret suum. Ac mox itum est in celebre diversorium, Ibique potitatum uti mos exigit. (60) Sed pota quum nutricula repeteret domum Passis ferens ulnis tenellum infantulum, Iretque supra fossam aquis plenam nigris, [II.] Illapsa mersit pusionem sordibus. [III.] Egressaque inde, tertium lavit Tylum (65) Domi, à supremo vertice ad pedum digitos, Sic ut foret ter tinctus idem infantulus Uno die, non absque divûm numine: Ne ex hisce principijs & hisce fontibus Quis ambigat, oritura foeda facinora. [Eques delusus a Tylo puero.] ¶ (70) Nam post relictam infantiam solus domi Agens, rogatus ut equiti ostenderet iter, [fol. A4v] Respondit equitandum qua eunt via anseres. Eques mali nil suspicans, provectus est, Donec videret anseres, qui viso equo, (75) Fugére in undas proximas celerrimè. Hos ille subsequens aquis demergitur. Reversus autem ad indicem viae puerum, Conquestus est, fucum sibi factum improbè. Nanque anseres deterriti petiere aquas, (80) Et penè submersus fuit eques, ac equus. Subiecit astutus puer, dixisse se Equitandum ea esse qua anseres pedibus eunt, Non qua natant via. Haec nebulonis indoles. ¶ Rursus aliàs absentibus parentibus, (85) Custos domus, rogatus an adesset aliquis Viro peregrino viam qui proderet? Dixit equiti: Ecce sesqui homo atque equi caput. Nam prominentem ipsum videbat ex equo. [Prover. xiij Qui parcit virgae odit filium suum Qui autem diligit illum instanter erudit.] Multisque commemorantibus patri Tylo (90) Quod iunior Tylus mali omnis artifex Esset bonisque fingeret dolos malos, Subinde filium increpavit acriter. Sed credulo seni puer sic rettulit, Ipsique probitatis suae fecit fidem: (95) Periculum facias meae petulantiae Pater. Equitem tecum ut probes mores meos. [fol. A5r] [Tylus post patrem equitans.] Tuque anterior, ego sedeam posterior, ut Perspicere remque comperire omnem queas. [Proverb. x. Filius sapiens laetificat patrem.] Equitavit itaque cum parente filius. (100) At cùm sederet, (ut seni visum fuit) Quietus à tergo, mali faciens nihil, Nates tamen multis videndas praebuit. Tum patre nil vidente ridenteque populo Ait Tylus: Viden pater, quanta sit opus (105) Farina, ut oppleas mihi invidentium Mendaciumque hominum ora quae semper patent? [Tylus ante patrem equitans,] Verùm reclamante populo in foedum puerum Mutata mens senis fuit, Moxque anterior Equitare iussus filius. Siquidem occipitè (110) Frons est prior. Meliusque nostris credimus Oculis, quàm ineptis fabulis plebeculae. Hic ille fabricator malorum clam patre Alijsque conspicantibus linguam exerit, Videtque torvum. Et clamor exoritur novus. [Prover. xix Qui affligit patrem & fugit matrem ignominiosus erit & infoelix.] (115) Hinc moeror ingens occupat senem et enecat. Quo mortuo liber sibi visus Tylus Defugit à matercula pauperrima. [Tylus opificio deditus in Adolescentia.] Sed quum laboris esset impatiens nimis Et iniret Adolescentiam, nectere dolos (120) Decrevit. Hocque opificio victum sibi Quaerere, putavit esse rem palmariam. [fol. A5v] Iussit itaque ad flumen popellum currere. Supra quod extento perite lusitans [Tylus funambulus.] Fune (nebulo quem forte quis dissecuerat) (125) Delapsus est in aquas, & exceptus gravi Risu. Memorque fraudis occultae Tylus In crastinum réduces videre omnes cupit, Invitat effingitque risum cum populo. Persuadet aliud editum iri gratius. (130) Reclamat omnis concio: Nullus aberit. ¶ Alterumque fune tenso ab amnis alveum Tylus cachinnos excutit spectantibus. At heus, ait, Iam quisque credat dexterum Mihi calceum. Arreptosque multos calceos [Disiecti calcei.] (135) Deiecit in nediam plateam. Unde ortus est Ingens tumultus. Calceum dum quisque suum Disquireret inveniret, abit Tylus Dicens: Heri natabam ego, Iam vos miseri Vel in capillos involate ob calceum. (140) ¶ Quandoque matri sanior visus Tylus, Et quàm solet sedatior, mirè placuit. Taciturnus autem cogitabat interim Quid factitaret proximè. Ac penuria Panis laborante genitrice simplicem [Pistor delusus.] (145) Pistorem adortus qui suo mitteret hero Panem novem denariorum, exercuit. [fol. A6r] Pertuso enim sacco puer panem tulit, Tylusque eundem noluit mersum luto. [ἄντιπελαργησις.] Quem cùm reliquisset puer Pistoris, ac (150) Domum redisset, mundiorem ut tolleret, Panem luto illapsum Tylus matri attulit. [χαρμοσύνη id est gaudium.] ¶ In pago erat Charmosyna quondam publica, Adnexa dedicationi aedis sacrae. Huc prodijt cum matre laetus filius, (155) Qui ibi copia cervisiae madefactus est. [Tylus in alveario dormiens & surreptus.] Ac proinde sese clanculum subduxit (ut Liceret edormire) in alvearia Maiora quàm nostro videntur seculo. Sed nocte concubia quiescentibus alijs (160) Venére fures quaeritantes surripere, Uti potiora, gravissima alvearia. Sublectus autem pervigil Tylus fuit. Exaudiensque fabulas furum in medijs Tenebris manu arripuit capillos praevij. (165) Atque is ferens tractum aegrius, Quid me trahis? Inquit. Quid autem somnias? posterior ait. Neque enim licet retrahere ab alvearijs Manum. Deinde traxit alterum Tylus. Qui in praevium sic detonabat clamitans: (170) Quid me iocos ludosque tu scelus facis? Egon traham manibus gravatis pondere hoc? [fol. A6v] Tenebrisque tam densis, ut obtuerier Nihil queam? Rursum priorem excarnificat Tractu Tylus. Colaphosque commutantibus (175) Ambobus illis furibus, furtiva sunt Collapsa humi alvearia. Et claro die Aufugit hospes ille mellitissimus. [Tylus sacerdotis famulus.] ¶ Sacrificuli minister idem factus est, Finxitque sanctimoniam non ingenitam. (180) Sed cum hospite suo pactus est communia Edulia laboresque tantùm dimidios. Et propius accedens domus penetralia Intuitus est Martham altero carentem oculo. Quae quum iuberet, ut foco assidens Tylus (185) Fixos colurnis verubus alites duos Versaret, interea parabat caetera Quae erant amicis praeparanda, nil doli Inesse versanti putans. Sed alitem Tylus comedit alterum assatum probè. (190) Tunc illa nequid imparatum offenderet, Repetit focum. Videt alitem, non alites. Rogat Tylum, quis sustulisset alterum? Cui dixit ex tempore Tylus: Domina mea Aperi oculos, & alites conspexeris. (195) Irata quae hospiti memorat ignominiam Obiectam ab improbo Tylo atque conqueritur [fol. A7r] Fuisse fixos verubus alites duos, Desiderarique alterum. Hinc illae lachrymae. Sollicitus ergo Sacrificus famulum vocat (200) Et admonet ne rideat Martham suam, Quòd careat oculorum altero. Quaerit quoque Quis abligurivisset alterum alitem? Confessus autem rem Tylus domino suo. & Causam suam depinxit his coloribus: (205) Quia metuebam ne fores verbi memor Quo addixeras commune edulium Tylo, Animamque damnares iniquis fraudibus, Ideo mihi prospexeram ipso in tempore. Tum callido suique studioso famulo (210) Arrisit ille Graeculus sacrificulus. [Famula imperatrix.] At heus, ait, Charissime hoc unum precor, Morem geras Marthae meae, quae est unicum Columen domus, suique heri spes unica. Cùm vellet autem Martha nonnulla fieri (215) Opera à Tylo, hic dimidia fecit, omnia Reliquit interrupta sicut ardelio Solet. Nec iniuria fuit. Nam pactus erat Sic cum suo domino antea, Ne quid nimis, Sed cuncta dimidio labore conficeret. (220) Haec ex sua Martha audiens Sacrificulus, & Spernens querelam, risit. Illa excanduit. [fol. A7v] [Prove. xxij. Ejice derisorem, & exibit cum eo iurgium: Cessabuntque causae, & contumeliae.] Dixitque: Si diutius vis pascere Hunc pestilentem Sannionem, iam vale. Iam cogita non ampliùs concumbere. (225) His vineis arietibusque victus est Heri animus orbatusque convictu Tylus. [Tylus custos templi.] Iam forte fortuna sepulto eius loci Lychnucho in ipsius gradum ingeritur Tylus. Paroeciae qui Curionem vestibus (230) Dum cingeret, pepedit altùm Curio. Tylus mephitim non ferens, illi occinit Istumne suffitum Iovi pro thure das? Offensus autem Curio ad Lychnuchum ait: Meumne templum est atque tota paroecia? [Superbus Pastor.] (235) Ausim Aedepol vel in mei templi medio Cacare. Nam fimo licet conspergere Cuique proprios agros. Certamen est Lychnuchon inter ac Paroeciae dominum, [Contentio inter Pastorem & Custodem.] Non posse stercus collocari ubi dictum erat. (240) Victus luet cuppam gravem cervisia. Cacavit igitur Curio in templi medio, Velut arbitrabatur. Fefellit regula. Dimensus est enim Tylus templi angulos, Merdamque deprendit iacentem quattuor (245) Spacio pedum longissimorum ipso à medio. Devictus itaque Curio cervisiam [fol. A8r] Persolvit atque exhaurit unà cum Tylo. Persuasit autem ancilla fugiendum Tylum, Nisi Curio vellet recipere ignominiam (250) In se. Retentum in mente summa hoc manserat, ¶ Retaliare statuit illam iniuriam Marthae Tylus. Proinde cùm Paschae dies Solemnis adventaret, in crepusculo De more vulgo erat exhibenda Anastasis. [ἀνάστασις resurrectio.] (255) Tylus itaque duos rusticos instruxerat Ut agere secum ritè personam Mariae Possent. Sepulchro constituta Martha erat [Representatio Resurrectionis Dominicae.] Vice Angeli, propinquiores qui Marias Interrogat: Quem quaeritis? Dixere ei (260) Velut à Tylo astutissimo perdoctae erant: Annosam & unius oculi meretriculam A Curione diffututam exquirimus. Tum Martha mentita angelum se proripuit Tumulo atque sperans fortiter pugno caput (265) Tyli ferire, laesit agricolam alterum. Nanque ira & ambigua dies effecerant, Ne tangeret verum scopum, Tyli caput. Id rustici coniunx videns accurrit, & Martham capillis protrahens diverberat. (270) Quod conspicatus Curio fert suppetias Marthae atque vexillum relinquit Dominicum. [fol. A8v] Sed hisce depugnantibus fugitat Tylus. [Tylus volans.] ¶ Parthenopolim ingressus rogatur, ut novi Quid perpetraret. Populo enim hoc gratissimum (275) Fore asserunt; nam celebre erat nomen Tyli. Promisit ergo ab editissimo loco Sese volaturum atque adesse iussit in Foro viros ac mulieres. Comparuit Innumera turba. Ascendit & turrim Tylus (280) Quae in curia urbis stabat eminentior. Subinde iactans brachia auxit omnium Spem de volatu. Sed Tylus non immemor, Quanta Icarus dementia se sublevans Dederat mari nomen suo de nomine, (285) Syncrusio risu tremens dixit populo: Equidem putabam me omnium stultissimum, At video vos omnes stolidiores Tylo. Si clamitassetis simul, volare vos Potuisse, crediturus id nulli fueram (290) Quod in manu esse uni mihi omnes creditis. Fugienteque illinc plebe, sermo caeditur Varius. Quia hic argutiam Tyli approbat, Qui civitatem eluserit nugis meris. Ille autem ait: Quae me tenuit insania (295) In publicum ut venirem ego eius gratia? Alius Tylo imprecatur omnes daemonas, [fol. B1r] In tempore autem se Tylus subduxerat. [Tylus Medicum imponit cuidam Doctori.] ¶ Venitque in aulam Episcopi eiusdem oppidi, Ubi gratus ob facetias iuges erat. (300) Nanque universa amabat illum Nobilitas. [Prover. xiij. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: Amicus stultorum similis efficietur.] Alebat autem Episcopus quendam Sophon Cui placuit aula moriones ejici, Quòd principem sapientia, haud amentia Deceret. Aiunt Nobiles: Stultiloquium est. (305) Stulta audiendo nemo fiet stultior. Principibus est prudentiae summo loco Aliquoties post seria aures tradere Confabulationibus stultissimis. A Satrapis invidia detegitur Tylo. (310) Hunc illi adhortantur, dolum ut Sopho paret. Sese adfuturos pollicentur strennuè. Placuit Tylo res. Qui peregrè abit ocyus, Notitiam ut oblitus Sophos falli queat. Redit Tylus, nec principem visit suum, (315) Alium requirit hospitem, cui se Medicum Persuadet esse, ut inde fama cresceret. Elapsa iam Tyli memoria erat Sopho, & Frequens Sophon morbus tenebat sonticus. Cuius miserti Satrapae depraedicant (320) Medicum hunc peregrinum velut Machaona, Nam vestis atque gestus egregium arguunt. [fol. B1v] [Ecc. xxxviij: Honora medicum propter necessitatem. &c.] Sophos itaque ignotum è suo hospitio vocat Splendidius ipsum habiturus inter Satrapas. Post longa Colloquia negocium Sophi (325) Tractatur, Aequa postulanti qui Medico Pro sanitate addicit ampla praemia. Medicus fatetur esse nil periculi, Si propter aegrum dormiat tectum undique, Ut liceat ex sudore morbum noscere. (330) Tum potionem Medicus obtulit Sopho Exhauriendam, qui mali antidotum ratus Praecedit in lectum, & sequi Medicum iubet. Paulo antè in ollam qui alvi onus deiecerat, Et composuerat ad caput miseri Sophi. (335) Ollam etenim odoratus suo dixit Medico: Quis ille foetor pestilens qui me excruciat? Quo me reflectam nescio, quoniam & tibi Est anima foetens Medice mi. Risit Medicus Furtim. Subinde enim crepabat clunibus. (340) Tandem edidit vim potio. Visusque Sophos Animam agere, Medicum coegit surgere. Qui aegrum volebat esse iam meliore animo, Quòd foetor ex sudore veniat pessimus. At heus beate Doctor, inquit Clinicus, (345) Ego surgo luminis ferendi gratia. Tu conquiesce paululùm sub stragulo, [fol. B2r] Ne sudor in letale vertatur gelu. [Stultitiam simulare loco, prudentia summa est.] Hac arte delusus Sophus & admonitus est In posterum ut perferre discat stultulos. (350) Mane exitum rei audiens Episcopus Risit Sophon, risere & omnes Satrapae. Gavisus in sinu Tylus fugit alio, [Tylus cacans pro aegroto puero.] ¶ Ubi fortè vidit aegriusculum puerum Quem mater esse durioris alvi ait. (355) Hunc liberandum sarcina acceptat Tylus, Habiturus aequum praemium. Inde in hortum abit Pueri laborantis genitrix. Intereaque Ovum suum sub sede collocat Tylus. Statimque in ipsa parvulum aptè constituit. (360) Reversa mater incubantem stercori Gnatum videt quaeritque, qui fecisset hoc? Quare Tylus simulabat artem hieroglyphicam. Et munera recusans recessit ad alios. [Tylus uno die omnes in Nosocomio aegrotos curans.] ¶ Cùm Nosocomεïon visitaret Clinicus (365) Conductus ut brevissimo tempusculo In publicum cunctos referret languidos, Admurmuravit singulis, ne proderent, Quae diceret. Fidem dedere singuli. Venit inde comitatus duobus Clinicus (370) Exustionem interminans cuilibet, Quòd cinere mixto potionibus suis [fol. B2v] Curare posset caeteros. Et consulit Ut cum vocare singulos ad exitum Incaeperit, defugere certatim velint. (375) Nam si quis aeger haeserit nec prodierit, Huius quidem redigetur in cineres caput. Stato die Tylus recensens singulos Deprendit astantes suis stationibus, Moxque exierunt singuli pro viribus; (380) Exustionem enim sibi quisque metuit. Sic nosocomeion liberatur languidis Et accipit pactam Tylus pecuniam. Post tres dies magister aegrotantium Male restitutos cum recipere cogitur, (385) Technam rescivit Clinici, sed serius. [Tylus pistoris famulus.]* ¶ Tum ne parum Polytropus foret Tylus Neu quaeritando victui esset inhabilis, Operam elocavit Artopoeo sordido, & Cribrare iussus nocte dum fulgesceret (390) Luna, ut lucernis parceret sebaceis, In nocte sublustri acriter cribravit. At [ἀρτοποιός i.e. qui panem facit.] Ab Artopoeo sparsa humi deprenditur Farina tota, qui Tylo indignatus ait: Ego te supra lyntrem, haud humum, cribra volui (395) Agitare, dum Phoebe suum lumen daret. Sed panibus divenditis iam nil erat [fol. B3r] Quod postero die Artopoeus venderet, Nec tritici flos colligi in tempore potuit. Dicebat ergo ei Tylus: Parata adest (400) Farina vicini. Occupes hanc ilicet. Porrò Artopoeus inquit: Exi tu potius In rem malam & fer inde quod ibi inveneris. Quare obsequens Hero Tylus, furunculi Pendentis ossa ei adferebat, sciscitans, (405) In cuius usum patibuli escam posceret? Quo verbulo Artopoeus offensus refert: Videbis è vestigio me ad Iudicem Prodire, ad ipsum ut deferam furtum tuum. Id factitanti oculos Tylus distendit, & (410) Coeptam querelam non valenti perficere Ostentat anum, ac nominat fornaculam Tali Artopoeo facile commodissimam [Tylus speculator] ¶ Speculator atque Cornicen quondam Tylus In editissima arce ditis Satrapae, (415) (Cui plurimi hostes imminebant) ponitur. Quin Satrapes numerosum alebat militem. Sed prandij coenaeque quovis tempore Amotus oculis Cornicen neglectus est. Ideoque ab hostibus videns pecora abigi (420) Circumiacentibus ex agris plane siluit Nec ulla signa prodidit domesticis. [fol. B3v] Quem ut ociosum Satrapes coarguit, Verùm Tylus, Ieiunus (inquit) non cano. Nec est opus conflare turmas hostium, (425) Siquidem hisce nostrum territorium scatet. Eosque video protenus pecora agere. At cùm vicissim Satrapes ab hostibus Praedam attulisset iamque se cum militibus Reficeret ad mensam gravatam ferculis (430) Lautissimis, Speculator occinit Tylus Fingitque visas hostium sibi copias. Sicque elicit sui cohortes Satrapae In animo habens auferre, quo se pasceret Egressus autem Satrapes cum exercitu (435) Hostem petit nec invenit. Recurrit ad Dapes relictas atque spumantes scyphos. Ac nesciens quid abstulisse illum, increpat, Quod indicasset hostem adesse, qui tum aberat. [Tylus miles.] Posthac in hostem cogitur pedes Tylus (440) Contendere, & cum turre cornu linquere Quòd proditori visus esset consimilis. Proinde cùm pedites in hostem excurrerent, Postremus exitu atque primus in reditu Fuit omnium. Cur arguit eum Satrapes (445) Timoris. Allegabat autem iniuriam Tylus, quòd in commilitonum prandijs [fol. B4r] Neglectus, esset redditus macilentior Infirmiorque; & ergo deberi sibi, Ut pasceretur ociosus tam diu, (450) Quàm sederat famelicus apud Satrapam. Sic se futurum pollicetur Herculem. Primumque in occursu hostium, non ultimum, Modo restitutus pristinis sit viribus. Tum Satrapes bene pervidens ingenium hominis (455) Exegit ipsum nec dolos perpessus est. At hostium metuens Tylus gavisus est Se liberatum Satrapae tyrannide [Tylus morionem antagonistem vincens in Polonia.] [Moriones deliciae principum.] ¶ Poloniae rex habuit olim nobilem Citharoedon, haud magnae quidem prudentiae. (460) Qui poterat omnem argutiam confingere, Animumque regis hilariorem reddere Quoties liberet. Obiter huc venit Tylus Acceptu & regi fuit. Verùm ut duo Canes ad unum os rodere haud volunt simul, (465) Sic aula in una moriones vivere ac Bene convenire non valent. Id perspicit Rex experirierque utrumque nititur. Committit ambos, animat atque dictitat, Vestes novas ut praemij auferat loco, (470) Necnon ducatos bis decem, qui vicerit. Hinc moriones inchoant lusus suos [fol. B4v] [Tylus cacans & stercus edens.] Et excitant regi cachinnos maximos. Certamen exardescit, & cacat Tylus Praesente rege. Moxque partem stercoris [Iuvenalis. Lucri bonus est odor ex re qualibet.] (475) Sorbens, propinat morioni regio Partem alteram, & lacessit ad cacandum eum. Sed maluit regis carere morio Pecunia cum vestibus, quàm vescier E cochleari propria merda aut Tyli. (480) Quamobrem ducatos atque vestes aureas Vice congiarij Tylo rex tradidit ¶ Idem à Ducatu Lunoburgensi procul Abesse iussus ob nefarium facinus, Tamen hunc frequenter transivisse dicitur. (485) Equitando enim adventare prospiciens Ducem, & Sibi timens suspendium, secuit equum Coepitque in eius ventre delitescere. Verùm à propinquiore iam duce agnitus, Cur hoc lateret exul in cadavere, (490) Interrogatur. Ac sibi hoc licere ait, Quòd non Ducis fundo insideret, sed suo. Tum dux cachinnans egredi cadavere Eum iubet suique persimilem probat. Sic patria donatus est exul Tylus (495) Equi sui beneficio, cui mortuo Agebat amplas gratias, melius putans [fol. B5r] Corvos equinis quàm suis carnibus ali. [Tylus pictor Lantgravij.] ¶ Ad haec Tylus vitae aulicae doctissimus Persuasit Hesso proferens è Flandria (500) Imagines pulcherrimas, se principem Pictorum, Apellemque alterum esse. Hessus itaque Cum illo egit, aulam ut splendidè depingeret Ac ordine locaret suorum stemmata Maiorum, erant qui olim celebratissimi. (505) Tylus asseruit opus esse largis sumptibus. Contrà Hessus artificis manum desyderans, Nil quaestionis de pecunia fore Respondit. Ast pictor, priusquam opus inciperet, Optavit aliquot aureos sibi dari (510) Quibus colorum varia genera coëmeret. Numeravit Hessus. Caeterùm artifex operis Ictum suo foedus volebat principi, Ne intraret aulam quispiam dum pingeret. Deinde conduxit synergos tres Tylus, (515) Cum quibus in aula solus absolveret opus. Quid verò ibidem fecerint operarij hi, Pòst Hessus auditurus est, sed tardiùs. Inclusi enim pyrgum fatigant alea. Pingunt nihil. Confabulantur suaviter, (520) Edunt, bibunt, de crastino nil cogitant. Tandem Hessus immenso angitur desyderio [fol. B5v] Videndi. At hoc ἀδύνατον esse ait Tylus, Quòd nemo picturam suam intuerier Queat nisi satus a parente adultero. (525) Hic Hessi in arctum sunt redactae copiae, Neque enim volebat spurius appellarier. Instabat Hessus, ut vel umbram cerneret. Ideoque semoventur illi carbasa, Serieque iusta nominantur imagines. (530) Necdum tamen subolet ei fraus artificis. Tantùm videre licuit album parietem, & Reputare secum, qua lupa esset editus. Extollit igitur insolens artificium, Revertiturque ad Coniugem. Quae dum rogat, (535) Pictura ut arrideret? Inquit, optimè. Idque ipsa falsum suspicans, adit artificem, Atque ingredi aulam amore picturae cupit. Admittitur pedissequarum cum grege, Ad quas cucurrit mente capta ancillula. (540) Denominat maiorum imagines Tylus Ex albicante pariete veluti prius. Vulgoque conceptas videre tantum ait. Nec Domina nec pedissequae vidére aliquid, Sed sola mente capta dixit liberè: (545) Credar licet meretricis esse filia, Tamen hic imago picta nusquam cernitur. [fol. B6r] Taxatus autem oratione eius Tylus, Dimittere mulierculas salibus studet. Pluresque clam fert aureos ab oeconomo, (550) Hessus priusquam intelligeret ullum dolum: Nam statuit una cum synergis aufugere. [Tylus disputans Pragae.] ¶ Profectus autem in universalem scholam Se iactitabat disputatorem eximium Sibique fidens provocabat quoslibet. (555) Et res eo loci est redacta ut dissereret Cum Academiae Rectore subtilissimo. [Quaestio prima.] Qui cum rogaret ex cathedra prominens, Quot mare profundum contineret aquae cubitos? Retulit Tylus: Venerande Doctor, si libeat, (560) Ab Aeolo impetra, ut quiescant aequora Dum metiar cunctas aquas, & dixero Quantus modus aquarum siet. Quod possibile Interrogatori profecto non fuit, Qui idcirco iam de metiendo conticet. [Quaestio secunda.] (565) Iterumque quaerenti: Dies quot exciderint A morte Adami? Septem ait lapsos Tylus. Additque non incongruam ratiunculam: Fecere enim septem dies primi hebdomadam. Ipsamque plures sunt secutae postea, (570) Et subsequentur ad diem usque novissimum. [Questio tertia.] Mox tertium Rector requirit à Tylo, [fol. B6v] Ubi constitutum crederet mundi medium? Quod esse in ipsa comprobat Tylus schola. Iubetque metiri parato funiculo (575) Longo satis. Sed ἀδύνατον Rector videns Attollit usque in sydera ingenium Tyli. Ac [Quaestio quarta.] Pergit rogare, Caelites quanto spacio Distare sentiret? Refert ei Tylus Esse in propinquo, quòd canentem leniter (580) Ac pressiore voce, facile exaudiant. Et in Tylo acquiescere hic Rector velit; Hortatur in coelum ut volet, periculum Facturus an Tylum occinentem leniùs Audire possit. Victus autem Rector est. [Quaestio quinta.] (585) Qui denuo, Quantum siet coelum, rogat. Responsaque à Tylo accipit promptissima, Patére coelum passuum myriadibus Supra decem duabus in latum. Adijcit Et mille in altum porrigi. Quod si renuat (590) Sic praedicanti accredere, Inde subtrahat Stella & omnia sydera, expeditiùs Ut metiatur totius coeli plagam. Ita nodus omnis dissolutus denique est Cur Rector, universum & auditorium (595) Uno ore victorem TYLUM pronunciant. Porrò reformidans Tylus aliquem sibi [fol. B7r] [Sophistae.] Fucum vicissim posse confici, avolat Nec talionem tot Sophistarum manet. ¶ Iam notus ob versutiam, neque fidei (600) Quid reliquum habens, marsupio Exenterato funditus, compendium Facilemque commentus modum est, quo viveret [Tylus Hierophanta.] Tranquillius. Nam turpe erat post delicias Luxumque magnum redigi ad extremam famem. (605) Assumit ergo mortui glabrum caput Idque obligatum vinculis argenteis Circumvehit per nationes rusticas, [Agrestes Pastores.] Quibus Paroeci praesidebant simplices Cervisiaeque posthabentes literas. (610) Assimilat Hierophanta sacras relliquias Et rusticorum visitat convivia In nuptijs solemnibusque charmosynis, Ac funerum pompis celebrioribus. [Eccle. xxvij. Propter inopiam multi deliquerunt.] Sed pactus antè cum Paroeco dimidium (615) Pecuniae quam rustici offerrent, sequi Post reliquias agrestium turbam iubet Reverenter in templum. Et cathedra conspicuus Ad concionem praedicat iussa Capitis: [Concio Tyli.] Heus, ò viri attenti, Heus piae mulierculae, (620) Facienti iter per coemiterium annuit Mihi hoc CAPUT quiddam salutare imperans [fol. B7v] Patefecit & numen suum non infimum. Steterunt comae & vox faucibus adhaesit meis. Voluit sibi deferri honorem debitum (625) Et crebra dona cum sacris suffragijs, A castitatis candidae cultoribus. Adesse moechos atque moechas noluit, Quia nemo mente spurca coeli particeps Erit. Haec stupenda protulit mihi hoc CAPUT. (630) Atque id dedit negocij, ut mox traderem Praecepta tam salubria ignorantibus. Sub haec cathedram deserens procedit ad Aram, ac ibi cruce munit omnes rusticos. Qui mox catervatim atque certatim ruunt (635) Ut offerant pecuniam ignoto Deo, Ne scilicet ferrent adulterij notam. Quidam frequentiùs donaria adferunt, Famamque condecorant suam per munera. Multae carentes nummulis mulierculae (640) Argenteos & aureos dant anulos Ditatus hierophanta donis assiduis Edixit ut nemo alteri quicquam probri Objiceret, inventi quod essent integri Omnes, & exortes adulterij homines. (645) Interposuit anathema summi flaminis. Sic habitus est venerabilis Mystes Tylus [fol. B8r] Crucisque signo praevio occuluit Caput Tam quaestuosum. Et protinus digressus est. [Tylus pro mercede prandens.] ¶ Scurram professus vestium forma Tylus, (650) Ad prandium invitatus est ab hospita, & ᾽Αχρήματος prandere gratis expetijt. Tunc illa reddidit, In macello nil sibi Dari, nisi numerata sit pecunia. Idemque apud Cervisiarium fieri. (655) Ideoque pro pecunia pasci hospites In aedibus suis. Easdem tum subit Leges Tylus. Quin post refecta viscera Ab hospita pecunias efflagitat, Prandendo sudandoque quas commeruerat. (660) Sed illa contrà postulat iustum precium Pro prandio accepto, Cui refert Tylus: Putasse se, quod hospites post prandium Caperent laboris praemium, non hospita. Orationeque ipsius confirmat hoc. (665) Quae fraude penitus cognita missum facit Tylum, perire prandium passa pariter. [Tylus profectus Romam ut alloqueretur papam.] ¶ Cùm religionis ergò Romam venerat, Viduam beatam repperit ibidem hospitam. Quae comiter virum peregrinum alloquitur. (670) Patriam rogatm causamque cur advenerit At ille blandiore responso utitur: [fol. B8v] Saxonia natale est solum, & pedem huc tuli Ut cum Papa secretiùs quaedam eloquar. Papé, reclamat mulier. Erras à scopo, (675) Neque enim cuique contigit papam alloqui. Cernere licet, quum per plateas hexaphoro Devehitur ad templa ut sacrum solemniter Faciat. Velim ipsa colloquendi copiam Centum Ducatis comparare, nec datur. (680) Et ecce, sum prognata de primatibus Istius urbis. Nactus hanc ansam Tylus, Praedestinat technam hospitae, praedam sibi Aitque ei: Vin mihi Ducatos solvere, Si effecero ut summo loquare Pontifici? (685) Data fide, Sacrificij observat diem Tylus. & in ipso tempore incidit gregi Satellitum cumque his in aedem se ingerit. Ac Sacrum auspicante Pontifice latuit quidem, Sed ipsa in Elevatione visus est (690) Aversus à venerabili corpore Domini. Qua propter à sacro notatur haereseos. Dein constitutus ante pontificem Tylus, Fidei suae iubetur edere formulam. Tum dicit esse sibi fidem parem hospitae, (695) Quae nominata mox eodem adducitur. Et Coacta reddere fidei formam suae, [fol. C1r] Pontifici ait: Credo in deum atque Ecclesiam. Cui statim sententiae accedit Tylus. Ex quo deinde aversionis quaeritat (700) Causam ille. At hic contrà ingemiscit praedicans Fastidio non esse versa terga, sed Quòd conscientiam piaclis obrutam Habens, iniquum credidit palam aspicere Deum suum quem toties offenderat. (705) Futurus à confessione integrior. Tali arte dimissus Tylus, mox à vidua Centum ducatos accipit, peregreque abit [Tylus Unguentarius stercora Iudaeis vendens.] ¶ Myropola quum Francfordiae cultu nitens Multa loqueretur, ac rogaretur quid in (710) Holoserico iaceret abditum? Nihil Respondit, expectans adhuc quos falleret. Pauloque pòst venère tres Iudaei ad eum Interrogantes quid lateret Serico [Horatius. Laudat venales qui vult extrudere merces.] Venale? Quibus ait esse mora exotica, (715) Quae comminuta dentibus, gestataque Naribus, inaugurent suum dominum sacris Misterijs, & spiritu Prophetico Beent, ut ex tripode putetur proloqui [Proverbium.] Mage vera quàm quae facta sunt apud Sagram. (720) Aut veriora quàm Sibyllarum folia. Haec audientes ac stupentes tres viri [fol. Clv] Recutiti, ab ipso venditore digredi Certant, ut admirabilis mercis precium Definiant. Post multa natu maximus (725) Exoticam hanc mercem valere plurimùm Ad praesciendum Messiae adventum docet. [Iudaei Messiam frustra expectantes.] Atque ideo rumpendas moras, ne quispiam Praeoccupet. Simulque precium scire amant. Sed venditator perspicax magni aestimat (730) Ac pertinax in aestimando postulat Quinque aureorum reddier centurias. Veritique Iudaei irritam sententiam, Statim Tylo summam petitam conferunt. Abeuntque laeti merce quam non viderant, (735) Et Archisynagogo indicant emisse se Morum refertum spiritu Prophetico, Idque Optimi atque Maximi nutu Dei. [Superstitio Judaica.] Indicta ob haec triduana sunt ieiunia Cum precibus. Et pulchrè his peractis omnibus, (740) Synagoga Iudaeis repletur immodicis Detegitur & morum involutum holoserico. Reverenter hic quidam ore morum suscipit Iam particeps & spiritus Prophetici. Rogatus autem quem saporem redderet, (745) Partes retentas quaeritantibus dedit Ut iudicarent digna gustu proprio. [fol. C2r] Quorum unus aequo avidior illius cibi, Simulatque morum dentibus commoluerat, Veridicus exclamavit esse stercora. [Prophetia prodigiosia.] (750) Verùm hactenus conticuit alter Scatophagus, [Σκατοφάγος: Id est qui stercora comedit.] Ne solus esset risui. Nam senserat Crevisse morum in podice, haud in arbore. Sed cum triumpho aberat Tylus beatior Effectus ex Iudaica pecunia, (755) Cùm iam Prophetae veritatem dicerent. [Tylus praedivitem Pastorem equo et ancilla privans, ob proditam Confessionem.] ¶ Generosum equum negaverat Duci suo Quidam Paroecus maximo aere vendere, Et vi rapere parum decebat Principem. Hoc cognito sic inquit ad Ducem Tylus: (760) Quo praemio Paroeci equum vis tradier? Dux illico addicit roganti pallium Gemmis & auro squalidum. Ille sacrificum Veterem revisit hospitem atque recipitur. Triduoque transacto vafer se debilitat (765) De industria ad ritum pigri Scholastici. Indoluit itaque Martha cum Patrefamilias Quòd amicus in morbum incidisset noxium. Ambo obsecrarunt, exomologesi ut cità Piaculum omne proderet suo hospiti. (770) Nec voluit ipsi aperire latebras pectoris. Optavit alterum minus notum sibi. [fol. C2v] Qui longiùs cùm abesset, hospes addidit Iam iam necesse esse, ut sibi mentem explicet, Siquidem in mora gravissimum periculum. (775) Tunc unico sese aggravatum crimine Commisso in hospitem suum, narrat Tylus. Ac proinde se offensam timere maximam. Silentium mentemque tranquillam fore Promittit hospes. Confitetur iam Tylus [Confessio Tyli.] (780) Martham hospitis sibi subactam aliquoties. Sedatus alter quaeritat, quoties eam [τὸ τύλον.] Futuisset? Ac plus quinquies inijsse ait. Manet hoc repostum sensibus Sacrificuli, Qui absolvit à crimine Tylum, ut receperat. (785) Marthaeque mox confessionem eius aperit. [Confessio revelata.] Constanter illa denegat tantum facinus. Sed aegritudo veritatis maximam Facit fidem sic contigisse, uti dixerat. Confessione enim ultima quis falleret (790) Nisi impius, qui animam putet cum corpore Simul interire? Ambo calescunt iurgijs. Marthae caput totumque corpus tuber est. Dumque haec geruntur, risui indulget Tylus, Simulator aegritudinis, dolum interea (795) Falso Paroeco destinans. Sed proxima Nocte sibi redditus reliquit hospitem. [fol. C3r] [Terentius. Amantium irae amoris integratio est.] Ac mox amantium ira versa in amicitiam est, Quòd abisset ille seminator dissidij Minatus hospiti episcopalia fulmina. (800) Momordit autem animum hospitis quod dixerat Tylus recedens, ut subinde recoleret Ruptum sibi silentium. De lingua enim Periculum erat & integra Paroecia. [Poena revelatae confessionis.] Sacrilegium appellarat hoc crimen Tylus. (805) Unde ingemiscit, supplicat, lachrymis madet Paroecus infoelix. Idemque Martha agit. Delationem deprecantur supplices. Et iniquius Confessionem proditam Tylo ferente instructa Martha mittitur, (810) Quocunque dono fulminantem ut flecteret. Dicto audiens precibusque devictus Tylus Silentium donati equi addixit loco, Quem protinus pro pallio Duci dedit. Et rem, velut peracta erat, denuncians (815) Gratissimus mortalium fuit omnium. Invitus amisit caballum Sacrificulus; Quin ille quoties obvius memoriae erat, Martham ferire assueverat donec fugeret. Et hoc modo privatus est Martha atque equo (820) Lususque, quoniam utrumque perdite amaverat. [Tylus fabricans.] ¶ Fabri minister follibus herum subsequi [fol. C3v] Benè praeeuntem iussus impiger Tylus, Arripuit è duobus illico alterum, Postquam ille prodisset foras, ut meieret, (825) Quaesivit &, Desyderaretve alterum. Praeposterè sed sedulo, subjicit herus: Inflare, non auferre folles iusseram. Ac talionem fraudulento excogitat. Nam proximis in noctibus maturiùs (830) Lecto egredi cunctos ministros imperat Et admovere operi manus. Quòd insolens Atque indecorum existimantibus famulis, Herum Tylus rogavit insolentiae Causam. Ille consuetudinem dixit suam, (835) Sic excitare & lectulo pellere famulos Nondum suae mentis domusque conscios. Ad haec ministri conticebant singuli. Qui nocte subsequente iussi surgere Stropham prementes prosequebantur opera. (840) Tylusque iam nidum suum tergo ferens Cudebat ad numeros fabriles fortiter. Verùm videns, quod in grabatum deciderent Ferri calentis frustula, offenditur herus. Et invicem causam roganti ait Tylus: (845) Sic moris esse, ut mutua lectus opera Ferat & feratur. Hunc reponi vult herus, [fol. C4r] Atque insuper domo egredi famulum iubet. Ascendit ergo tegulas ac desuper Prolapsus in solum fuit velox Tylus (850) Hinc inde tecto dissoluto. Plurimis Tum tegularum casibus territus herus Cum coeteris famulis Tylum insecutus est Armatus ense, quo maleficum perderet. [Vergilius: Furor iraque mentem praecipitat.]* Sed impeditus est suis ab asseclis, (855) Qui & occinebant esse factum, ut iusserat. Ita captus ambiguis fuit sermonibus Faber suis iniquior operarijs. [Tylus Calcearius.] ¶ Operam elocarat Calceario Tylus, Qui rariùs domi, in foro frequentiùs (860) Solitus agere, domo exiturus praecipit, Tylus ut paret diversa calcei genera, Veluti subulcus oppido pecora exigit Maiuscula & minuscula. Haec facit Tylus. Corium secans accommodat formas pedibus (865) Bovis, caprae, vituli, suis, itidemque equi. Ille ociosus è foro sub vesperam Domum reversus repperit damnum haud leve Miratus est & calceorum formulas. Iurat Tylus mandasse sic herum suum, (870) Aequaret ut formas subulci gregibus, ac Maiusculas minusculasque redderet. [fol. C4v] Herus negat sic debuisse intelligi, Quod dixerat, hominumque formas, non pecudum Voluisse sese clamitat. Remittitur (875) Hic error. Altera die corium ipse herus In grandiores ac minores calceos Dissecuit, hosque consuendos tradidit Promiscuè. Tunc scilicet mage sedulus Tylus minores insuebat grandibus, (880) Ut iussa heri expleret sui. Hac re cognita Succensuit herus imperito operario, Sed ira non reddebat id quod perditum erat. Cur aliud uni accommodandum formulae Corium, ministro Dominus adiecit suo (885) Meliora sperans omnia. Et Tylus iterum Facit uti herus domo exiens praescripserat. Post horulam autem Calcearius domum Regressus invenit sinistrae formulae Esse apparatum omne corium, non dexterae, (890) Cùm uterque pes sit muniendus calceo. Et bile turgens perfidum appellat Tylum, Ut qui universum tergus ad laevum pedem Conciderit. Tylus rogat, Num & dextero Pedi velit suum parari calceum? (895) Herus intuens tam versipellem furciferum, Deposcit, ut corium integrum praestet sibi. [fol. C5r] Cui callidè objicit Tylus: Taurum quidem Corium creare posse, non autem Tylum, Nec velle se servire tam immiti domino. [Tylus Coriario stercus pro sebo vendens.] (900) ¶ Iterumque eidem hero ocioso imponere Cupiens Tylus, fallaciam texit novam. Se eius misertum praedicat propter corium Deperditum per imperitiam suam. Memorat sibi aliquot esse vasa unguine mero (905) Referta, quae damnis gravato venderet Summa pusilla & lege non dura admodum. Et ut foret Coriarij mens laetior, Decedit, ac vasa adfutura propediem Persuadet. Ast post tres dies latrinae olidae (910) Adit repurgatorem, emitque stercora, Quibus repleri iussit infra clausulam Sua vasa. sed sebavit illa desuper, Ne stercus appareret emptori suo. Porrò in dolum observatus est hyemis rigor (915) Ne odore liquidi stercoris nares heri Offenderentur protinus. Post foedera Negociatorum atque vasa tradita, Coriarius numeravit aeris dimidium Anno daturus proximo quod reliquum erat. (920) At exitum dignum dolo metuens Tylus Herum reliquit atque summae relliquias. [fol. C5v] Ignarus ille fraudis occultae, lucrum Sibi obtigisse existimat, & in tertium Diem vocat operarios qui inungerent (925) Corium. Hi rogati prodeunt certo die Causa iuvandi eum, cui tantum corij Perierat, ut sarcire sic damnum queat. Mox unico vase liquefacto spargitur Stercoris odor ita ut dicerent operarijs (930) Operarij: Sunt inquinata stercore Femoralia. Quod ille audiens iactarier Pariterque foetorem insuavem concipiens Hortatur ut quisque à suis peronibus Calcata tollat stercora, & foetorem abigat. (935) Nec inquinata calceamenta ullius Inventa sunt. Sed postquam aheno infuderant Vas igne mollitum, ecce, oletum apparuit. Omnesque desiere progredi ulterius, Commota ne Camarina oleret foedius. (940) Sic bis miser coriarius damno afficitur Planeque perditur a domestico famulo. [Tylus Sarcinatoris famulus.] ¶ Veluti pilos vulpeculae mutant suos Moresque nativos tenent, sic & Tylus. Nam Sarcinatoris minister factus ut (945) Consueret obscuriùs & arctius, ne aliqua Conspicua commissura sit, se constituit [fol. C6r] Sub dolio opaco quo lateret sarcinans. Quod cùm magister officinae cerneret Et increparet perperam operantem, Tylus (950) Fecisse se dicit, quod imperatum erat. Tum id corrigens herus petebat ut palam Quod consuendum traderetur, conficeret. Et casu erat tunc semiperfecta tunica Cuiuspiam agrestis viri, cana ut lupus, (955) Quam perfici cupiens herus dicit Tylo: Famule ocyus confice lupum hunc. Ego cubitum eo. Promisit operam famulus & vestem arripuit. Heroque dormiente eandem dissecuit, Lupique formam ex partibus ubi consuerat, (960) Distendit ipsam duriore stipite Vivum ut lupum referret, ac metum injiceret Primùm intuenti hero. Quod accidit quoque. Nam manè conspecto lupo territus herus, Quidnam Diabolicum paratum sit, rogat. (965) Respondet apparasse se lupum Tylus, Ut ante somnum abiens herus praeceperat. [Πολύσημος, id est, multa significans.] Qui id contigisse ex voce polysema autumans Composuit & animum suum. Canae siquidem manicas Vestis vocabulo lupum signaverat. (970) Quin dexterum ingenium approbans, iussit manicas In synthesin fere absolutam ut mitteret. [fol. C6v] Hεic famulus ille sedulus praepostere Binis lucernis nocte conflagrantibus Suspensa ad uncum & Synthesi iactat manicas, (975) Dum post soporem id transigentem offenderet Herus, & malefico diceret: Quid factitas Dementiae, bipedum omnium nequissime? Quo concitatus reddidit ei tum Tylus: Hanc tu vocas dementiam insulsissime? (980) Ego nocte tota lassor hac dementia, Nec tu tamen contentus es iussu tuo? Tunc imperator ille multivolus ait: Immitti acu, non inijci manicas manu In Synthesin iussi, tuae sententiae (985) Ignarus. At protelat illum audax Tylus, Totumque diris devovens dicit. Equidem* Poteram insuisse synthesi manicas, nisi Oratio fuisset intricatior Tua. Ipse iam fac insuas pro arbitrio, (990) Ego dum quiescam post labores ridiculos. Herus ferebat, Dormiente nil sibi Opus esse, sed operario minimè pigro. Pariterque poscebat lucernas perditas Ut solveret. Sumpta ergo sarcina Tylus (995) Profugit in Orientis insignem plagam. [Tylus oenopolam fallens.] ¶ Superbus oenopola apud Lubecum erat, [fol. C7r] Qui gloriabatur, quòd esset omnium Mortalium astutissimus. Sed displicens Hinc civibus. Odiosa enim superbia, (1000) Sicut serena comitas popularis est. Accessit hunc Tylus duobus cantharis Onustus: Alterum palàm ferens vacuum, Et alterum portans toga reconditum ac Aquis tumentem. Sed vacantem protulit (1005) Mero replendum, quem deinde sub toga* Occultius gestans, et alterum tenens Manu, Oenopolam interrogat, Quanti merum Depromeret? Respondet ille: Albis decem. Hos confitetur non habere se Tylus. (1010) Marsupio tantùm octo inesse ait suo Totidemque cauponi obtulit, sed is renuit. Dein grandiorem ob caritatem funditur Aqua mera pro vino meraco ex hydria. Tonat Oenopola in stultulum emptorem Tylum. (1015) Verùm Tylus canit triumphum apud alios Quòd hunc fefellisset virum, qui se omnium Iactaret astutissimum. Ostentatque merum. Tandem (oenopola non ferente iniuriam) Vocatus est rei satelles publicae, (1020) In carcerem qui abduxit et furem Tylum. [Summum ius, summa iniuria.] Coactus est Senatus, & sententia [fol. C7v] Lata ut Tylus suspenderetur in cruce. Ea fama sic perambularat oppidum Ut quo die laqueo suam vitam Tylus (1025) Finiret, atque in Golgatha contenderet, Peditibus equitibusque pleni essent agri: Metumque conciperet Senatus de illius Ereptione. Civitas effusa erat Tota, quoniam mirabilis habitus artifex (1030) Vitam per omnem visus est & proxima Morte editurus quippiam memorabile. Taciturnior ove ductus ad crucem Tylus Ad se Senatum convocat, cui supplicat, Unum impetrare ut possit, ad vitae suae (1035) Productionem, aut munus ingens, nil faciens. Post consilia Senatus in sententiam Ivit Tyli. Porrectione dexterae Sanctissima intercessit & stetit fides. Mox proloqui coepit Tylus, quidnam peteret. (1040) Opto, inquit, ut tribus diebus à meo Suspendio culum senatores meum Praeeunte lingant Consule, ante prandium. [Ridiculus Senatus.] Qui despuentes clamitant votum impudens. Innititur fidei datae cautus Tylus. (1045) Vafroque commento effugit suspendium. Populus magistratusque ridet affatim. [fol. C8r] ¶ Percommodè audierat Tylus Francfordiae Quòd convenirent principes Germaniae Causa eligendi Caesaris. Nam huc progrediens (1050) Trevericum habebat obvium Archiepiscopum. [Tylus Catoptropoeus, id est, speculorum aut conspicillorum factor.] Qui pervidens ipsum esse amictum haud patria Tunica rogabat, cuius esset opificij? Et unde adesset? Ille nudato capite Popliteque flexo se Catoptropoeum ait (1055) Ob vilitatem opificij è Brabantia Venisse. At Archiepiscopus contrà asserit Credibilius sibi videri esse in precio Maiore conspicilla. quòd caligo sit Affinis homini consenescenti in dies. (1060) In quo quidem Tylus acquievit Praesuli. Sed dixit aliud esse quo perijt precium. Id protinus iubetur impunè exprimere. Quippe astruebat Praesul audivisse se Et antea plures viros similes Tyli. (1065) Nec infrequentes esse Principibus iocos Salesque mordacissimos suo loco. His itaque verbis utitur ad Antistitem: Generose Princeps, haec lucri deperditi Causa est, Quòd hodie conspicillorum vice (1070) Intercapedines haberi coeperint Digitorum, apud proceres profanos ac sacros. [fol. C8v] [Eccl. xx: Munera excaecant oculos sapientum & immutant verba iustorum.] Quos praeterire sentias aequa omnia, & Exosculari dona blandientia. Cùm Principes assueverint prisci dare (1075) Iuri operam egentes conspicillorum usibus, Ut perviderent, fas nefasque quid foret. Quondam & Sacerdotum cohors solet operae Plus ponere in libris sacris, quàm tempore hoc. Ac tunc quidem usus conspicillorum frequens (1080) Erat. SED HEU, Sine conspicillis ac libris Aetate in hac pensum laborant solvere Iovi. Indigent neque conspicillis principes Qui quod libet, licere credunt maximè. [Simplex veritatis oratio.] Tyli sales laudabat Archiepiscopus (1085) Ideoque in urbem devocatum munere Beabat. Ecce veritas (quae rara avis) Apud aulicos invenit aequa praemia [Tylus Mercatoris coquus.] ¶ Quidam negociator opulentissimus Animi voluptatem sereno quaeritans (1090) Coelo, incubantem gramini offendit Tylum. Rogatus hic, quis esset, Archimagiro ait Se inservijsse, aliumque iam quaerere Dominum. Mercator ipsius operam conducere Tentat, quia uxor saepius conquesta erat (1095) De incuria sui coqui. Ac frugi famulum Astringit aequis legibus. Nomen rogat. [fol. D1r] Tunc ille, Barptolomaeus (inquit) nominor. Verùm negociator hoc prolixius Mutavit in contractius nomen Doli. (1100) Dolus autem, ut esset gratior Domino novo, Sibi qualecunque nomen indier sinit. Et familiariùs Dolo confabulans Herus hortum adit lecturus herbas, alites Quibus repleret. Postero siquidem die (1105) Erat habiturus opiparum convivium. Deinde procedit domum unà cum famulo, Qui displicebat Coniugi. Unde & obstrepit: Adducis hunc marite mucorem timens Pani tuo? Delirus es. Nam & nos sumus (1110) Pares abunde devorandis panibus. Maritus autem cras ait specimen sui Famulum daturum uxorculae atque familiae. Dataque sporta cum Dolo in macellum abit, Ut inde carnes comparatas tolleret. (1115) Partimque temperanter assari iubet, Partimque lixando imperat mollirier. Sub solis itaque ortum coquendas aeneae Ollae inserit carnes, & ignem subjicit. [Artificium coqui.] Transitque deinceps ad penarium, reliquas (1120) (Ne adurerentur) collacuturus duo Cervisiae inter vasa frigidissimae. [fol. D1v] Pugnant enim frigus calorque hostiliter. Ad haec negociator expectans suos Amiculos domum redit sub prandium (1125) Visurus, an coxisset ex sententia Dolus. Quod hic curasse se inquit, tempori Ut sint parata (praeter assanda) omnia. Hinc anxius mercator ipsum interrogat, Ubi lateant affixa quae verubus erant. (1130) Exponit ille rem velut patraverat. Pendére narrat in penario gelido Cervisiae inter vasa nequaquam calida, Ne flamma posset ulla parte accedere, Quia sic herus domo exiens mandaverat. (1135) Dum verba commutantur inter hos duos, Venere, qui invitati erant, amiculi. Quibus aperit negociator omnia Et audientibus gravem risum excitat. Porrò uxor amotum cupit Dolum domo. (1140) Maritus amovendum ait post pauculos Dies, ubi ipsius opera vectus fuerit In oppidum conterminum cum Sacrifico Quodam. Suum convivium interea celebrat. [Tylus auriga.] Sub appetentem vesperam die altera (1145) Currum itineri vult apparari per Dolum. Nec mora. Dolus currum parat. Scalas, tabulam, [fol. D2r] Axesque inungit molliore abdomine. Ac mane conscendere currum carbaso Tectum negociator atque Sacrificus. (1150) Qui in provehendo acerbiùs agitatus, ad Scalam (ut levaretur) movebat dexteram. Axungiamque expertus altùm clamitat. Quare invicem se utrimque contemplantur, ac Mirantur ambo tam malignam astutiam. (1155) Atque obiter empto stramine unguen dimovent. Dolum vocant iubentque provehi in crucem. Quis enim tacet quum concitatus est animus? Ast assidens equis Dolus, dum provehitur Iuxta viam mox prospicit crucem positam, (1160) Quae erat catenatis gravata furibus. Huc currum equosque dirigit, quos & sub ea Religat. Negociator hic quiescere Iam sentiens currum, atque patibulum intuitus, Dolo imprecatur Daemonum aliquot Chiliadas, (1165) Rem ridet intus cum suo Sacrificulo. Dein cohortatur Dolum recta orbita Ut agat equos, nec respiciat in curriculum. Id coeptat auriga. Ocyus clavum eximit Quo contineri curruum partes solent. (1170) Mox cum priore parte praevolat Dolus Post terga vectores relinquens seiuges, [fol. D2v] Qui acclamitant: Secti sumus. Revertere. Verùm reverso erant parata verbera, Manus sui negociatoris nisi (1175) Coërcuisset sacrificulus. Hic terminus Itineris illius fuit. Tum sollicita Accurrit uxor, & requirit, num bene Currum gubernasset Dolus? Salvi adsumus, Inquit maritus, adiuvantibus Dijs. (1180) Fuere verò mille casus ac minae. Negociatorem in Dolum illa concitat, Turbator ut pacis domo exiret sua. [Tylus Mercatoris domum vacuans impedimentis.] Exivit autem iussus à ientaculo Domum impedimentis vacantem reddere, (1185) Dum uterque coniunx in sacello funderet Preces. Quod impudens Dolus fecit quoque. Namque audiens Mercator id templo exit, & Statim supellectilia gestantem foras Obiurgat. atque ironicῶs frugi famulum (1190) Vocans rogat, Cur exinanisset domum? Hεic ille flet sortem suam, ut qui fecerit Mandata heri pro viribus, nec ipsius Tamen potuerit obtinere gratiam. En congruunt rebus subinde nomina. (1195) Nam quem Dolum appellaverat Mercator, is Verus merusque erat Dolus, sed abditus. [Nomen non mutandum.] [fol. D3r] Adeo periculosa res Nomen hominis Mutare Christiani, ubi visum fuerit. [Tylus a tibicine ad prandium quidem vocatus, sed non admissus.] ¶ Auloedus isque scurra quondam nobilis* (1200) Ad prandium invitaverat Tylum, ut domi, Quantum cibi valeret ac potus, caperet. Prodibat in forum vocatus postridie, Sed repperit sui hospitis clausas fores? Et fraude cognita inde rettulit pedem. (1205) Pòst conspicatus in foro Auloedum rogat, An hospiti consueverit praecludere Aedes? Tylo Tibicen ille reddidit Vocatum ut id quod posset, haud vellet, ederet. Hoc nescijsse se quidem dixit Tylus (1210) Egitque summas gratias, quòd in dies Addisceret fieretque circunspectior. Subrisit Auloedus Tylumque seriò Praemisit in domum suam pollicitus ei, Quòd lixa & assa solus hospes sumeret. (1215) Ingressus aedes, lixa & assa comperit. Praedamque nactus, coniugem & pedissequam Ablegat ad Tibicinem, cui finxerat Piscem datum admirabilem invisumque, quem ob Immanitatem tollerent mutua opera. (1220) Absentibus praeclusit ostium Tylus Ut solus omnem commeatum absumeret. [fol. D3v] Ancilla & uxor obviae Tibicini De pisce narrant fabulam. Atque fabulam Auloedus esse natam ait, technam olfaciens. (1225) Etenim Tylus iam talionem reddere Adnititur. Mulierculae remeant domum. Ac ianuam pulsantibus dicit Tylus: Desinite pulsare ostium. Nam missus huc Sum à Patrefamilias, prandium ut capesserem (1230) Solus. Redite ubi sumpserim bellaria. [αὐλοιδὸς I[d est] tibicen.] Sic par pari sibi relatum intelligens Auloedus una cum sua uxore & famula Coactus est in proximas secedere Aedes, ibique delitescere, dum Tylus (1235) Solus perageret prandium domi suae. Qui humanior factus refectis artubus Reseravit ostium & recepit hospitem Modò talionem redditam denuncians. [Tylus impudenti mendacio & contentione pannum a rustico accipiens.] ¶ Assuetus autem lautioribus epulis (1240) Iamque ocio vitam suavem transigere Studens Tylus commentus est artem novam. Profectus etenim ad nundinas in Rusticum (Qui fortè emebat telam ibi porraceam) Detorquet insignem stropham. Scelestum hominem [Conducti testes.] (1245) Quendam subornat, atque agrestem Sacrificum Qui fingerent panni colorem caeruleum. [fol. D4r] Et ne quid hic remorae foret, pecuniam Promittit ingentem, vicissim ut prodeant, Atque insequantur Rusticum extra moenia (1250) Humeris ferentem, quam antè comparaverat Porraceam telam. Ecce, primus quaeritat [Proverb. xvi: Homo perversus suscitat lites.] Tylus, unde haberet texta prorsus caerulea? Negabat autem Agricola verè caeruleum Panni colorem, quem emerat porraceum. (1255) Certamen oritur & simul deponitur Pecuniae iustus modus. Citatur & Viator hac faciens iter, qui dirimeret Litem subortam. Is esse dicit caeruleum. Quo teste victus rusticus dare renuit (1260) Pannum. Tylus igitur videns etiam advenam Sacrificulum testem coloris advocat, Ne scilicet restaret appellatio. Quis enim Sacerdotis refutet dogmata? [Fides penes Sacerdotem.] Huic arbitro (qui cum mices vel in tenebris) (1265) Dijudicanda tota res concreditur. [Sacerdos pacis amator.] Qui exaudiens contentiones, protinus Abitum minatur tanquam abhorrens litibus. Detentus autem precibus improbissimis Quasi omnibus beneficium aeque conferens (1270) Pronunciat plane colorem coeruleum. [Rusticus sapiens.] At Rusticus fidens sibi responsat ei: [fol. D4v] Ni esses Sacerdos, dicerem te hominum omnium Vanissimum, & vos tres vocarem furciferos. [Sacerdos turpis lucri cupidus.] Hac arte telam Rusticus deperdidit (1275) Praedaeque particeps fuit Sacrificulus. [Tylus duodecim caecos viginti aureorum donatione fallens.] ¶ Eques Tylus caecos salutat duodecim. Et unde veniant quaeritat. Qui illum rati Virum potentem ac nobilem, venerantur & Cyrum vocant. Tum se fuisse in oppido (1280) Memorant ibique distributa numismata Pauperibus ante mortui civis domum. Miseratus autem eos Tylus remittit in Urbem atque diversorium suum iubet Intrare, quoniam acerrimum urebat gelu. [Matth. xxiiij Orate autem ut non fiat fuga vestra in hyeme.] (1285) Quin bis decem (inquit) aureos vobis ego hic Dono, quibus hyemis levare iniuriam Possitis atque vivere in ver proximum. Iam singuli arbitrantur esse pecuniam Cuiquam suorum traditam atque urbem petunt (1290) Prius equiti actis gratijs pro munere. Progressi in hospitium requirunt hospitem Et proprius accedenti eidem commemorant Sibi datos viginti in itinere aureos Ab equite neutiquam infimo, incommoda hyemis [Hospitis ingenium.] (1295) Ut his procul depellerent. Hospes hilaris Propter lucri spem, affatur illos blandiùs, [fol. D5r] Recipitque pollicens decora fercula Futura, dum consumpta sit pecunia. Animantur, epulanturque caeci strennué. (1300) Brumaeque mitius ferunt tyrannidem. Hospes tabellis intulit cuiuslibet Summam diei, dum periret rigor hyemis Et perveniret ad pecuniae modum. Tandem reducto calculo ad coecos ait: (1305) Heus heus viri fratres, libetne solvere? Ad summam enim mihi praestitutam venimus. [Coeci delusi.] Id quod parato animo annuebant singuli; Nam et maximus natu minoribus retulit: Quicunque viginti aureos accepit ab (1310) Equite datos, repente numeret hospiti, Quando hinc abire asymbolos, turpissimum est.* Is sermo coecos universos reddidit Moestos. Suis loculis enim commiserat Eques pecuniam, datam quam finxerat. (1315) Sed proferentem symbolum cùm neminem Videret hospes, atque coeci scalperent Caput unguibus, rubore perfusi undique, Praeter suum morem vident pecuniae Eclipsin. Hospes auribus lupum tenens (1320) Deliberat, dimitteretne asymbolos An carceri inclusos teneret arctiùs. [fol. D5v] === Et sanius consilium erat secludere Alereque foeno ac gramine, ut macrescerent. [Tylus misericors.] Porrò Tylus memor peracti temporis, (1325) Quod duodecim coecis eques praescripserat, Mutato amictu equitavit illud in hospitium, Ubi latitabant abditi. Et praesepio Equum alligans, hara iacentes repperit. Tumque hisce verbis hospitem aggressus suum est: (1330) Quid vult sibi ista immanitas? Nae Phalaris es Alter nec ulla inest tibi misericordia, Quia tot viros coecos reservas carcere Fameque eos plus quam Saguntina enecas. [Proverb. xxi Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, & ipse clamabit & non exaudietur.] Contrà hospes ad illos execratur ac Tylo (1335) Conquiritur esse tenebriones pessimos Minimeque dignos misericordia sua. Tylus orat, ut fideiubentem recipiat Coecosque vinclis eximat. Contentus eo Hospes fuit. Tylus itaque ad paroecum abit (1340) Eique dicit hospitem a cacodaemone Obsessum et exorcismo eum pelli expetit. Paroecus id facturum ait se post biduum Triduumve. Compertum Tylus denunciat Probum fideiussorem et eius proferens (1345) Nomen paroecum nuncupat. Monet quoque, Ut coniugem secum sinat revertier, [fol. D6r] Quo ipsi fidem paroecus affirmet suam. Uxor quoque id lubens facit securior Futura, quam fuit hactenus. Mysten Tylus (1350) Salutat et precatur, ut fidem hospitae Det se adfuturum propediem, ut virum adiuvet. Fidem dedit paroecus. Illa laetior Haec ad maritum deferenda credidit. Qui nuncio exultans suavi liberos (1355) Coecos remisit, antequam elapsum foret Triduum. Hinc suo Tylus soluto symbolo Deseruit hospitem. Atque praeterito triduo Coniunx paroecon admonet, quo solveret Quod duodecim coeci abligurierant hyeme. (1360) Sed callidam vulpem tenens sub pectore Paroecus ipsam interrogat, num sic viri Iussu admoneret. Confitetur protinus. At ille fieri id praedicat cacodaemonis Iussu, cui sit nil prius pecuniae. (1365) Quid, inquit uxor, dictitas? Non daemonio Maritus agitatur meus. Ego te exagito, Ut liberes prompta pecunia fidem. Certo paroecus esse persuasum sibi Clamat, quod occupat maritum Diabolus, (1370) Ipsumque liberandum amat producier. Mulier reclamat sic solere subdolos [fol. D6v] Homines loqui, quando admonentur debiti. Brevi, sceleste, intelliges, quo daemonio Maritus agitetur." Statimque proripit (1375) Sese ad virum atque de paroeco conqueritur. Mox ille correpto veru mysten petit. Et hic frequentem convocat viciniam Subinde se communiens signo crucis, Ne quid sibi a furente confieret mali. (1380) Hospes retentus, ne paroecon caederet, Non desinit tamen admonere debiti. Paroecus itidem nec gravatur debitum Negare nec fugare ab hospite daemona. Ea rixa vivo utroque sopiri haud potuit. [Hospes durus.] (1385) ¶ Quondam ingruente vespera et multa nive Terram tegente offensus est ab hospite Tylus et cum eo tres Saxones, qui serius Advenerant, quoniam impediti erant lupi Minis. Meticulosos enim hospes dixerat, (1390) Superare quòd non potuerint unum lupum. [Dicax Iactator.] Iactarat idem posse se lupos decem Vincere. Nigros neque desijt spargere sales Durante coena in institores Saxones, Quibus assidebat iam Tylus versans dolos. (1395) Nam fortè cum his dimissus in cubiculum Sua clanculum proposuit ipsis consilia, [fol. D7r] Quibus valeret hospiti os occludere Ne glorietur saepius de Saxonum Metu suaque audacia. Illi asymbolon (1400) Tylum futurum pollicentur, si modo Retuderit hospiti suam iactantiam. Itaque soluto symbolo omnes exeunt Redituri in hospitium peractis nundinis. Hospesque euntes admonet, lupum ut caveant, (1405) Cui illi reclamant: ,,Gratias agimus tibi Pro admonitione tam salutari. Lupus Si nos vorarit, non videbis hospites. Dicto die repetit suum quisque hospitium. Verùm Tylus sacco lupum, quem straverat, (1410) Attulit eodem comperitque Saxones; Et nemo conscius fuit rigidi lupi. Similis sui hospes hospites risit suos, Quòd territi a lupo fuissent unico. Tumque hi fatentes dedecus dixere ei: (1415) At tu decem volens lupos prosternere Unum doma et novem deinde residuos. Nihiloque segnius ille timidos nominat, Donec subirent pristinum cubiculum, Ubi Saxones iussit Tylus vigilare, dum (1420) Perficeret illa, quae pararat hospiti. [Tylus hospitem mortuo lupo deterrens.] Postquam igitur hospes ipsiusque familia [fol. D7v] Abiere dormitum, Tylus lecto excidit. Lupique, quem sacco attulit, iuxta focum Distendit os eique pueri calceos (1425) Imposuit; inde ad lectulum revolans suum. Mox voce clara clamitarunt Saxones: Heus, hospes, ancillae impera, ut potum adferat. [Saxones bibuli.] Agnovit hic et Saxonum iugem sitim. Et imperavit, Martha promptum ut surgeret. (1430) Statim haec foco excitans lucernam obiter lupum Tenere vidit ore pueri calceos. Atque arbitrata devoratum esse puerum In hortulum fugit lucernam deserens. Nec prompta erat cervisia. Cur Saxones (1435) Iterum vocarunt hospitem, ut famulum suum Promere iuberet; famula enim nil attulerat. Tum famulus arrepta lucerna, ut promeret, Itidem lupum vidit tenentem calceos, Ratus interisse Martham, et e vestigio (1440) Candela omissa fugit in penarium. Quum ferret autem Martha vel famulus nihil, Acclamat hospiti Tylus: Cervisiam Aut ipse promas aut lucernam proferas. Qui suspicatus altius dormire suos (1445) Tandem ipse candelae excitat flammam et lupo Viso quiritatur perisse cum famula [fol. D8r] Famulum. Ecstasi correptus ecce Saxones, Ut opitulentur, invocat. Qui etiam advolant Nec non vicissim eius pavorem despuunt (1450) Ac pristinam iactantiam. Quia dixerat Lupos decem potuisse profligi sibi, Cùm trepidus unum iam lupum, huncque mortuum, Fugitaverit domus suae clauso ostio. Infamis hospes factus est et compotes (1455) Voti fuere Saxones opera Tyli, Cuius proinde exolverant et symbolum. [Tylos pellem excoriati canis pro symbolo offerens hospitae.] ¶ Fuisse narrant Stauriae solam hospitam, Cuius catellus didicerat cervisiam Ex alveo bibere suo. Cum hac colloquens (1460) Tylus, petit cervisiam sapidissimam Dari ad focum Et casu catellus iactitat Coram bibente caudam. & hospita admonet, Ut gestienti portionem impertiat. Opplevit itaque butyro, cervisia, (1465) Carne, cerere, atque caseo. canis alveum. [Canis pransus.] Postquam Tylus canisque pransi erant satis, De symboli ratione facta verba sunt. Rogavit hospitam, Asymbolos siquis abierit, Quid diceret? Peterem (inquit illa) symbolum (1470) Pignusve, suspicans eum de se loqui. Tylus sua non admodum referre ait, [fol. D8v] Sed pertinere ad Asymbolum. Tali stropha Vafer hospitam repulit Tylus, dum eius canem Degluberet pellemque sub tunica gerens (1475) Se redderet foco et reciperet poculum. Pòst visus occupare sedem pristinam Vocat hospitam ad ratiunculam. Qua cognita Dimidium ei offert symbolum. Haec autem obijcit, solum fuisse pransum, ut omnia solveret Quae absumpta erant. Tylus adfuisse ait alterum, (1480) Qui biberit et comederit pro viribus Quidem carens pecunia, sed pignori Vestem reliquerit optimam. Atque protinus Exhibuit hospitae canis sui exuvias Pro symboli parte altera. Ast excanduit, (1485) Pellem catelli cum videret, hospita. Tylus approbavit acta, quae imperitaverat. Canis etenim iussu hospitae saturatus est Quem dixerat pecuniae indigum Tylus, Cuius loco relinqueret tunicam optimam. (1490) Nam hanc postularat pignori, nisi solveret. Sic didicit hospita paululum concredere Dignis fide, at pecunia carentibus. Et exulem fecit Tylum ob fallaciam. [Tylus rotae impositus.] ¶ Post pauculos autem dies ad hospitam hanc (1495) Tylus recurrit veste mutata. & rotam [fol. E1r] In eius aedibus iacentem possidens, Rogavit, an quid de Tylo audisset novi? Negabat unà devovens Tyli caput Nomenque. Iussa, ut irae originem ederet, (1500) Respondit excoriasse dilectum canem ac Retulisse pro cervisia, quam prompserat, Tergus cruentum. Unde ominata est exitium. Simulator ille iam obtigisse id deierat; Confingit etenim insistere et tereti rotae. (1505) Tunc hospita Deo gratias magnas agit Non intuens in proxima rota Tylum. Optatque se potuisse carnificis operam Conducere aut manibus ligare proprijs. [Mulier vindictae amantior.] At mulier ulcisci volens canis necem (1510) Visa est caninis moribus deperdita. ¶ Digressus olim et in alias aedes Tylus Ex hospita, cuius maritus peregre erat, Quaesivit, an Polytropon nosset Tylum. Ipsum quidem, inquit, nescio. Sed rumor est (1515) Eum esse scurrarum omnium turpissimum. [Tylus nudas hospitae nates prunis imponens.] Cui blandiore oratione ait Tylus: Quid istud ignoto tibi obiectas viro? Iterabat illa elogia famae perpetuae Haud esse vana. Caeterum ignominiam eam (1520) Ulcisci amans crepusculo surgit Tylus, [fol. E1v] Et hospitam stertentem adhuc lecto eripit. Eiusque nudas imprimens prunis nates I nunc, ait, turpissimumque voca Tylum. Experta enim es vel hoc die ipsius manum. [Dicacitatis praemium.] (1525) At dum illa clamitabat exustam cutem Tylus abiens dicebat: Hoc modo decet Temerariam dicacitatem comprimi. [Tylus ab Hollando delusus.] ¶ Tylus inter Hollandos agens Antverpiae Aeger nec esum carnium iam perferens (1530) Ova duo leniter coqui in foculo petijt. Ibi unus Hollandorum erat sapientiae Non admodum firmae, Tylum qui rusticum Ex veste iudicabat. Isque praeripuit Ova et, quod intus haeserat, ligurijt. Ac (1535) Vacuum putamen offerens dixit Tylo: [Proverb. ix Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit.] En capsulam, unde ego abstuli, quod sacrum erat. Risit Tylus, risere & Hollandi reliqui. Neque enim solet falli Tylus, sed fallere. Coena propinqua maximum malum excavat (1540) Fraudis recordans, inserens et pulverem Ei excitativum doloris ac vomitus. [Tylus per assatum pomum Hollandum decipiens.] Quod sic paratum apud focum ipse percoquit. Coctum atque quadra collocatum dividit, Aspergit et piperis minutum pulverem. (1545) Iamque assidens coenantibus se averterat, [fol. E2r] Ut intuens Hollandus illud eriperet; Erat etenim gulosus ultra omnem modum. [Hollandus edax pomorum] Sublegit et glutivit Hollandus cavum Malum simulque devorasse visus est (1550) Hamum; adeo id operabatur in stomacho ipsius. Evomuit ova et frusta mali, elanguit Quasi moriturus. Caeteri venena eum Hausisse credebant. Quod excusans Tylus Purgamen esse avidissimi dixit stomachi, (1555) Qui quemlibet perferre non valeat cibum. Hollandus autem redditus sibi negat Commercij quicquam futurum cum Tylo. [Tylus quandam mulierem sua fictilia frangere cogens.] ¶ In familiam cuiusdam episcopi Tylus Allectus ante coëmerat fictilia (1560) Hac lege, ut ipsa venditrix confringeret Signo dato. Cum vellet autem episcopus Videre ridiculum aliquid, cupit, in forum Ut secum eat visurus ibi mulierculam, Quae vasa sua nutu Tyli fictilia (1565) Contunderet. Avidus videndi episcopus Nec id futurum existimans deposuit & Triginta nummos aureos, & curiam Conscendit una cum Tylo. Qui praeminens Alijs timoris symbolum mulierculae (1570) Iniecit. Illa continenter prosilijt [fol. E2v] Coepitque comminuere sua fictilia, ut Nec minima testa permaneret integra. [Episcopus nugis gaudens.] Hinc risit ipse episcopus cum coeteris, Qui aderant videndi gratia. Quin ex Tylo, (1575) Quonam modo id fecisset, audire petijt Secretius, iam redditurus aureos, Quos perdiderat. Oravit et silentium, Nam statuit arte hac familiares fallere. Tylus asseruit haud arte constrictam magica (1580) Mulierculam huc se compulisse, sed proba Negociatione; nam mercatus erat Ea vasa, nutu ut frangerentur agnito. Dedit ergo episcopus aureos uberrime Ridens eique pollicens pinguem bovem, (1585) Ne cuipiam mortalium artem hanc traderet. [Tristia procul debent abesse a mensa.] Tum coenitans ac de Tylo confabulans Nobilibus ipse praesul artem iactitat Callere se, qua cogeret mulierculam, Discuteret ut vim maximam fictilium. [Nobilitas discendi cupida.] (1590) Qui artis avidi binos boves episcopo Post traditam artem se daturos recipiunt. Bobusque stantibus simul venit Tylus A praesule accepturus eximium bovem, Quem mox abegit ceu δίδακτρον nobile. (1595) Episcopus deinde nobilibus viris [fol. E3r] Commonstrat artem praedicans emisse se Vasa, antequam iuberet illa discuti. Hic quisque se imprudentiae coarguit Et erubescens obticescit, quod boves (1600) Ante editum exemplum artis essent traditi Non absque probro publico ac risu Tyli. Si extra iocum boves dedissent principi, Tolerare poterant mitius, quod nunc dolent. [Tylus lac emens.] ¶ Bremensi in urbe rusticanas mulieres (1605) Lac venditantes ad forum videns Tylus Meditatus est dulcem stropham. Nam constituit Cuppam capacem atque omne lac mercatus in Eam vicissim iussit effundi. Et statim Recensuit, quantum cuique scilicet (1610) Persolveret; nam singulae pecuniam Pro vendito lacte appetebant foeminae. Sed emptor aeris indigus, quo solveret, Octo dierum postulat sibi spacium. Quod venditrices cum recusassent dare, (1615) Fecit cuique liberum, ut, quod vendiderat, Hauriret. Aspexisse poteras hic sues Lyntrem impetentes in gravissima fame; Ita corruebant, ut suum lac demerent. Ollae volabant; lacte conspurcatae erant (1620) Omnes et insanire visae. Postea [fol. E3v] Tylum requirebant futurum lacteum. Ast hic furoris praescius defugerat. ¶ Tandem Tylus piaculorum pondere Lassus pererrato orbe poenitentiam (1625) Sibi subortam splendide mentitus est. [Tylus Coenobita et Ianitor.] Namque adijt Abbatem petiturus locum, Qui conveniret laico, quem etiam obtinuit. Abbas enim ingenio suaviori erat Similis Tylo, quem idcirco chariorem habuit. [Ecclesi. xix. Est qui nequiter humiliat se, & interiora eius plena sunt dolo.] (1630) Etenim videns inertiam fraterculi Constituit ipsum ianitorem, ut alloquio Vulgi senectutem recuraret suam. Et cum cuculla iam gerens claves Tylus Pro commodo officio peregit gratias. (1635) Prohibuit autem abbas ei, ne quemlibet Vel tertium intromitteret. Nam tanta erat Hominum impudentium atque egentium cohors, Ut facilè totum devorarent coenobium. [Coenobij aetymologia.] Et populus hinc deducta, coenobia putat, (1640) Quod omnibus communis inde vita sit. Tylus interim partes suas defensitat; Portae assidet, responsa dat. Post paululum Egressus unus et alter e domesticis Fores manu ferire coepit, ianitor (1645) Dum per fenestram prospiceret ac quaereret, [fol. E4r] Quis esset et quid vellet, agnitumque eum Reciperet intro. Venit inde tertius Inter familiares, profecto haud ultimus. Sed hic licet se familiarem diceret, (1650) Exclusus abbati quaerelas aperuit Adeo, ut coactus ianitor sit reddere Claves et officium senile linquere. Neque id repurgabat Tylum, quod morigerus Fuerat suo Abbati. Sed oberat plurimum, (1655) Quod Ludius praepostera omnia fecerat. Neque enim cuculla sanctiorem reddidit, Quia noluit mores vetustos deserere. [Tylus deiectis gradibus cadentes monachos numerans.] Ex Ianitore factus est Arithmeticus Tylus, cucullae exors futurus - en - monachos (1660) Numeraret omnes, nocte qui descenderent Orationibus vacaturi sacris. [Proverb. xviij Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico.] Tum se manumittere Tylus volens gradus Deiecit, antequam daretur signum aliquod Campanulae; atque decidentes ordine (1665) Numeravit ad digitos suos. Quorum prior Aetate pietateque alijs ferventior Primus fuit. Mox eiulante hoc coeteri Propere advolarant et iacentem oppresserant. Sub solis ortum accedit abbatem Tylus, (1670) Ut catalogum fratrum daret praesentium. [fol. E4v] [Tylus apostata. De quo consule Pro. vi.] Praemonitus autem abbas facinoris improbi, Exegit aula laicorum dedecus. Et sic cuculla exutus est nequam Tylus. ¶ Dein senex collapsus in morbum subitum (1675) De more Pharmacopolam adibat hospitem. Qui antidotum ei praesens dedit, quo ventris onus Subsideret nec non perirent tormina. [Tylus aegrotans & stercus in Pharmacopolae pyxidem deijciens.] Nam post soporem potio exeruit suas Vires, ut absente hospite ac clausa domo (1680) Exire nesciens Tylus cacaverit In pyxidem unguentariam, unde pharmacum Petitum erat. Ne scilicet nummorum inops Immunis à suo recederet hospite. Qui hanc rem tenens iratus est nec passus est (1685) Illum domi suae amplius decumbere. [Tylus decumbens in Nosocomio, cui cognomentum erat a sancto Spiritu.] Sed in domum sacro celebrem Spiritu Curavit efferri. Ubi quiescens iam Tylus Dixisse fertur: Obsecravi saepius, Immitteret Deus ut Sacrum mihi Spiritum, (1690) At nunc vicem in contrariam Spiritui ego Immittor. Ipsumque occupo, non ipse me. [Matris pietas in filium. Et contra.] Revisit aegrotum genitrix filium Rogitatque flens, quonam doleret in loco. Cui dixit ille: Inter parietem et lectuli (1695) Spondam. Suavioribus matercula [fol. E5r] [Dulcia verba.] A filio appellarier verbis petens, Audivit ex ore ipsius mel, saccarum, Succos amygdalinae nucis, tepidum cicer, Uvasque passas atque ficos. Eadem amans (1700) Addiscere memorabile ac salubre quid Est* iussa, quoties pederet, vertere nates. Ne naribus vento secundo occurreret Oleti odor. Reliquit et matri suae Bona recta et obliqua omnia benignus Tylus. [Nonna aegroti custos.] (1705) Invaluit autem morbus usque ad Syncopam Loquelae, & à Nonna monitus ut crimina Iam confiteretur, mori quo mitiùs Posset quietiore conscientia, Respondit impossibile id esse, ut mitiùs (1710) Moreretur. Ipsa morte enim quid durius est? Et denegavit confiteri clanculum, Quae propalam commiserat piacula, Compluribus regionibus notissima. [Conscientia Tyli.] Duobus autem principaliter animum (1715) Memoravit oppressum malis nondum editis. Tum Monacha gaudendum esse ait, quòd omiserit Mala. Ille adhuc infecta facinora explicat: [Confessio scurrilis.] Quoties videbam quempiam cultro suos Calamove dentes liberantem sordibus, (1720) Poenituit haud litum fuisse stercore [fol. E5v] Opera mea. Et me poenitet, quòd aniculis Ad Venerem inutilibus et aetate obsitis Clavo nates non undique obturaverim. Terras enim inquinant cacando ut anseres. (1725) Ego, inquit illa nonna, clarè intelligo Quòd, si valeres, & meum culum obstrueres. Nam vetula sum, vel simia rugosior. [Morosa nonna.] Tylus se ait dolere apertum podicem. Cur nonna eum custodiendum Diabolo (1730) Deseruit. Arguebat autem ipsam Tylus, Quòd esset atrox atque peior Diabolo. [Paroeci officium.] Tandem Paroecus ad Tylum productus est, Qui cogitans ipsum fuisse nobilem Scurram, putansque possidere pecuniam (1735) Reconditam, monebat, ut memor animae Veterem hominem deponeret, gemeretque sua Peccata: Et ut, quae iniquius collegerat Bona, manifestaret sibi. Erogandaque Committeret vel in sacros usus, vel in (1740) Pauperculos sacrificulos, cuiusmodi Et ipse erat. Quin pollicebatur preces Eiusque iugem memoriam, si quid dederit. Promisit ergo illi Tylus se nonnihil A prandio reduci daturum. Laetior (1745) Paroecus abijt. Cantharum interea Tylus [fol. E6r] Stercore propemodum opplevit ac pecuniam, (Ne stercus apparéret) insuper apposuit. [Aucupium.] Mox ritè facto prandio reversus est Paroecus atque munus a Tylo petijt, (1750) Qui cantharum illi porrigens praemonuit, ut Intingeret non altiùs, sed parcius Captu unico desumeret pecuniam. [Tylus conscientiae suae examinatorem fraudans & stercore inquinans.] At avarior Paroecus iniecit manum Profundiùs, merdamque molliusculam (1755) Ubi sensit, exclamavit impurum dolum. Tylus negans dolum esse dixit avaritiam. Monitus enim fuerat paroecus, altiùs In cantharum ne mitteret manum suam. [Testamentum Tyli.] Bona reliqua dedit dividenda amiculis, (1760) Senatui atque praesidi Paroeciae. Exhibuit autem clausa in arca maxima, & Servanda post mortem suam mensem integrum. [Mors et sepultura Tyli.] Ita vixit et sepultus inversus Tylus, Quia cùm in sepulchrum mitteretur funibus, (1765) Fortè in pedes prolapsus est fune altero Fracto. Atque ut in vita fuit mirabilis, Sic et stuporem incussit a morte omnibus. [Executio testamenti.] Defluxerat iam mensis ille haeredibus Praescriptus arcaque mortui reclusa erat (1770) Coram omnibus. Sed cùm repletam lapidibus [fol. E6v] Illam esse vidissent, fuere mutuis Exasperati iurgijs, et singuli Coepere derivare furtum in singulos. [Prover. viij Intelligite parvuli astutiam, & insipientes animadvertite.] Atque haec quidem est Catastrophe huius fabulae, (1775) Qua quemque volumus admoneri, ut cautiùs Posthac suam vitam instituat, & effugiat Cuniculos laqueosque decipientium, Quibus hodie totus refertus orbis est. Quid enim nocet callere prava, quae fugias? (1780) Contraque perspexisse, quae facias, bona? [Vergilius: Heu nihil invitis fas quenquam fidere divis.] ¶ Ambagibus protractioribus quidem Usi sumus, quo ostenderemus ingenium Ad prava flexum nil valere ad nominis Aeternitatem splendidam vel innumeris (1785) Conatibus, nec posse coelum attingere Citra Dei benigniorem gratiam, Ut luce coelesti serenatum videat Quantum decorum a turpitudine discrepet. [Humana sapientia est stultitia apud Deum, ut docet Paulus in Epist. 1. Corinth. i.] At iam libet verbis tribus perstringere, (1790) Quòd nec sagacitas nec ulla dexteritas Tanta est in omni humanitate, ut absque Deo Memorabile ac salubre quippiam inchoet.* Fingamus à nativitate aliquem sapere Et ditiore spe sibi blandirier, (1795) Quid tandem erit nisi vanitas vanissima? [fol. E7r] Quid eminebit praeter unicum Deum? Nam solus ille est luminum omnium pater. [lacob. i: Omne datum optimum, & omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum.] Verùm hoc ut evidentius oculis pateat, Sinamus agedum quempiam, qui praepropera (1800) Sit praeditus sapientia, sic proloqui: [Hypotyposis hominis omnia sibi arrogantis, distincta per septem aetates iuxta sententiam Hippocratis.] [Infantia.] ¶ Infans creatus, mentis impos, debilis Brutisque par homuncio sum quadrupes Proiectus in scenam orbis admirabilem. Aetate enim prima lacerti sunt pedes, (1805) Et imbecillitas iubet lapsu manuum Pro pedibus uti post repostas fascias. Ast ante eas coelum impleo vagitibus. Immunda mundi defleo ludibria, Nec osculis materculae demitigor, (1810) Nec sopiunt agitata me cunabula, Nec afficit me cantio nutriculae, Oblata nec me reficiunt crepundia. Infans item tenellus atque caereus Primo pusillam contero pedibus viam. (1815) Aetate sed crescente factus validior Tentabo quidvis arduum modo deceat, Inferior ut maioribus non sim meis Neu quippiam labis meo aspergam generi Neu lubricam vitam silentio exigam. [Infantia.] ¶ (1820) ¶ Progressus in pueritiam quaeram paribus [fol. E7v] [Pueritia.] Colludere amplectarque ludicra omnia. Vertam trochum, premam flagello turbinem. Nunc par et impar lusitabo gnaviter, Nunc insidebo arundini longissimae ac (1825) Me provehens instar caballi adhinniam, Subinde in obvium ferens hastilia. Pronusque in iram obmurmurabo aequalibus Clamaboque illatam mihi esse iniuriam, Quin eiulans matrem advocabo vindicem. (1830) Rursumque factus mitior dicto citius Lusus relictos appetam atque transigam. Mox comminiscar alia ludendi genera, Quibus meum recreare corculum queam Aequalium comitatus ingenti agmine. (1835) Pisces petulcos atque aves captavero. Certabo cursu, comparabo scyrpeos Calathos et insidias locabo vulpibus, Ne clanculum uvas devorent sub pampinis; Sicut solet quidam puer Theocriticus. (1840) Efflabo glandes aut globos minutulos Per longiorem fistulam, ut tangam scopum. Et antagonisten meum prosternam humi Nexu pedum vel agilitate corporis Ipsumque sphaeristerio, palmariae (1845) Iactu pilae astragalive missu vicero. [fol. E8r] Ea erunt progymnasmata futurae gloriae. Quippe his rudimentis puer mox proferar Ad fervidam adolescentiam, me praeparans Laboribus gravioribus, me destinans (1850) Vitae generibus, unde honos desurgere Et summa promanare possint munia. [Adolescentia.] ¶ Nuces relinquam ephebus haud temerarius; Itidem cavebo sordida ac servilia. Nec amabo clam parentibus et amiculis (1855) Neque lancinabo bona paterna symposijs, Stultis negociationibus, alea Amplexibus muliercularum et suavijs. Neque corpus hoc, quod ad triumphum educitur, Exuero viribus suis inertia (1860) Intemperantiave idem dissolvero. Nec siquid aliud extet usquam nequius Nocentiusve, id unquam honestum duxero. Si forsan homini humanus error acciderit, Referam pedem nec consenescam in crimine (1865) Patiar Aristarchon meae insolentiae, Qui me reducat ceu benigna dextera Per philosophorum dogmata ad frugem bonam. Tum me futurum somniabo rhetorem Vel consulem vel Caesarem, mysten quoque (1870) Et archimysten optimum ac ter maximum, [fol. E8v] Aut quicquid his sublimius fingi queat. [Iuventus.] ¶ Iuvenis torosus, acer, atque magnanimus Me adiunxero viris potentioribus, Quibus est amica exercitatio corporis: [Ecclesi. XXV. Quae in iuventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?] (1875) Et ingenij agitatio, ac maturitas. Barbatus & moratus uxorem expetam Corpore decoro, dote neutiquam minima, Et (quod puto vel maximum) aequis moribus, Quae sola solo gaudeat viro suo. (1880) Nam sic quietam potero vitam ducere, Ac partibus virilibus me accingere. Huc nitar omni hora atque totis viribus. Huc Milo, Achilles, Herculesque alter iero, Adeo meis honoribus non defuero. (1885) ¶ Vir fortis, integer, sagax, & eloquens Me publicis accommodabo negocijs. [Virilis aetas.] Toga virili indutus et gestu gravis Sententias contra improbos ac pro bonis Feram. Nec ullis me sinam corrumpier (1890) Largitionibus malisque partibus. Rempublicam tractabo totam; denique In urbe commonstrabor & passim digitis. Patriae caput cingar satellitum manu. Cultusque&et auro & ostro ero alter Iuppiter, (1895) Quòd civibus plus caeteris prospexerim,* [fol. [F]1r] Et obstrepentes vicerim sapientia. [Senectus.] ¶ Senex anhelus, tetricus, canus, tremulus, Prudens, acutus, pervigil, polytropus, [Ecclesi. xxv: Corona senum multaperitia.] Consilia regibus dabo atque civibus (1900) Quoties periclitabitur Respublica, Aut civium privata res turbabitur. Viridis senectus nec laboris impatiens, Auctoritas, & nominis celebritas Mei, fidem canam ac piam reverentiam (1905) Mihi parient, me compotem voti facient. Ero Alpha & ω, prora atque puppis omnibus. DirĂmere lites quaslibet facile potero. Sternam superborum oppidorum moenia Hostesque captos conveham* in Capitolium. (1910) Et me penes erit tota regni gloria. [Aetas decrepita.] ¶ Ast ille ego vafri Polypi mentem tenens Qui olim colorem quemlibet fingere potui, Solusque qui comaedus ac tragaedus eram Nulli secundus, atque verè Roscius: (1915) Idemque pantomimus omnium agilimus, Mercurius alter, Argus, ipse Daedalus, Necnon ubique Proteo mutabilior, Vix ossibus adhaerens meis nunc secubo Decrepitus et silicernium capulo appositum. [fol. [F]1v] [
[Mors ultima linea rerum.] (1920) ¶ Funesta mors mihi superest, & imperat Rupta ut mora subdar severis legibus, Nec quid iuvat vitae superba tragoedia. Credamus itaque à quopiam fieri omnia Quae sustinet mortalium vivacitas. (1925) Stupore pars aetatis exierit bona. Dimidia vitae portio somno fugiet. Tum fabulis ac lusibus dabitur aliquid. Quid verò erit reliquum gerendis fortiter Rebus, nisi brevis et dolenda diecula? (1930) Perpendat igitur quisque iusto calculo, Si vana sunt, quaecunque gesserint homines Qui aetatis omnem terminum persenserint, Quòd vaniora existimanda sunt sibi Quae stultuli persuaserint infantuli, (1935) Pueri, adolescentes, viri, iuvenes, senes, Et quos fatigat spiritus cute arida: Cum singulis brevissima sit aetatula. Siquidem quotusquisque est cui senescere Natosque natorum videre contigit? (1940) Ut poma enim immatura quassa decidunt Vel rosa vermium tenellis morsibus, [fol. [F]2r] Matura labuntur suo lassa senio: Sic pusionum, sic virorum, sic senum Miscerier passim videmus funera. (1945) DIC ergo quisquis es Triumphator ferox, Quòd totus iste mundus est plenus malis Superare quae nec Herculis possit labor. DIC, quod nihil mortalium conatus est Nisi vanitatum vanitas vanissima. (1950) I NUNC & amplas animo spes occule, (=1951) Cùm sola Mors quocunque possit tempore Turbare, si quid splendidi conceperis. [Soli Deo] NEC, quicquid ardui egeris, dicas tuum. Verus triumphus a DEO proficiscitur. gloria.
[ms. in ex. KBH 1703 F 69] Nemio Nemo mihi foedus inisse videtur Nam Nemius scribit carmina, Nemo probat
vóór vs. 384 Pistoris er staat: Pistores vóór vs. 854 Praecipitat er staat: praecipitant (Verg. Aen. 2, 316sq.) vs. 986 dicit er staat: dicie vs. 1005 replendum er staat: resplendum vs. 1199 Auloedus isque scurra er staat: Auloeduisque curra vs. 1311 asymbolos er staat: a symbolos vs. 1791 inchoet er staat: incho & |