Reinerus Neuhusius (1608-1679)

THALIA ALCMARIANA.
Amsterdam, J. Janssonius, 1661.

UBL 188 G 17.

[p. 27]

In Tristissimum Excessum
ILLUSTRIS VIRI
D. CASPARIS BARLAEI,
In inclyto
AMSTELODAMENSIUM GYMNASIO
Poëtae ac Professoris Celeberrimi.

AMSTELA, Qui debes non uni nomina Ponto,
Hîc plorare tuum est. Trepidant formidine Lauri,
Et Phoebi nunc nutat apex. Non scaeva Charybdis
Quod nocuit, Classemque furens in Littora Nereus
(5) Egerit; aut Gemini Batavis Spes excidat Indi:
Sed, quod Taenariae Solem abscondêre tenebrae;
Quod, Cyrrhâ hebente retrò, Respubica tota
Pieridum mutet, temeratâ Pallade, vestem.
Hîc nunc fatales superamus vulnere Cannas;
(10) Hîc totus sudat tristes Parnassus in imbres.
Nec tantum Eous sero cum Vespere Ganges,
Aut Rhenus sua Fata dolent: Sunt inclyta Regum
Nomina, quae multum à prisco splendore remittunt.
Hîc plus Pyramidum sacris, plus vellere Phryxi
(15) Perdimus. Alternis non haec Fortuna rependit:
Non Labor, Herculeis non ipsa Industria nervis.
Omnibus est numeris major jactura Minervae,
Et Casus, BARLAEE, tuus, Cûi nulla Nepotum
Saecla parem similemque dabunt. Dum vita sinebat,
(20) Unus qui Sophiae clausisti in pectore dotes,
Ac toties cedris, Augusto & digna locutus.
Magne Virûm! Tua Quis nunc per vestigia tutus
Iverit, ac tantos Regum sciârit amores
Cum Batavo? partosque novo sub Sole Triumphos,
(25) Totque Aquilas, tot Signa canet redivivus Apollo?
Nassoviosque Patres in famam & sceptra reponens,
Olim belligeros Martem proscribet ad Istros?
Principe prostrato Vatum, Victoria muta est,
Ac cessant oracla loqui. Gens Barbara, Belgae,
(30) Credimur, & pauci Aonidum laeta arva tenemus.
                                        M. D. C LV III.



[p. 58]

In expugnatam Hispaniarum Classem
XXI. Oct. M. DCXXXIX.

HOc juvat, haec fessis bello solatia Belgis;
Haec Patriae sperata salus: quando impia Classis
Hispani, longùm furias agitata per aequor,
Dulce meis Batavis spolium, flammam inter & ignes,
(5) Mergitur Oceano. Herculeas trans ipse Columnas
Exuitur Mavors armis, Maurûmque potestas
In cladem stat prona suam. Tot Belga triumphos
Enumerat, Victor Populus: vastoque profundo
Imperat, occiduo Albionum sub littore gentis,
(10) Teste Deo Pelagi, & latè terraque marique
Perpetuò Dictator agit. Tibi, Maxime TROMPI,
Flos Virtusque Virûm: Qui nunc manus altera Magni
AURIACI, magnum surget super aethera nomen
Talibus auspiciis. Tantis caligat in ausis
(15) Mens Hominum. Batavûm pugnas animosque viriles
Ipse stupet Nereus: Vitreos victoria Divos
Tangit, & audaces mirantur Numina Belgas.
Ergò animosa phalanx, Tartessia Classis Iberi,
In nostros armata rogos, servata Piorum
(20) In jugulum, toto Aetnaeas bibit ore paludes.
Et pro sanguineis epulis, pro caede cruenta
Tot miserûm, quas tunc animas sitibunda petivit,
Lethiferis jam turget aquis ventremque saburrat
Gurgitis infandi dapibus. Sic dira tyrannis,
(25) Sic tandem Alcmariae venturaque desuper urbi
Barbaries elusa Deo. Tibi, Rector Olympi,
Magne potensque Deus, pro tanto munere grates
Solvimus, aeternùm dicturi Fata Nepotes.



[p. 289]
Ook in
Barlaeus’ Poemata deel 2.

In Epistolas D. REINERI NEUHUSII,
Rectoris Scholae Alcmarianae vigilantissimi ad dignissimi.

MAgne Vir, & Frisiae nuper fax spendida terrae,
    Cujus Apollineum Musa lacessit ebur;
Qui Cyrrham colis & plena Permesside Belgas
    Proluis, & toto das Helicone frui:
(5) Mutasti cum gente solum, cum sidere terras,
    Et propior Batavis vis habitare meis.
Ingenio, quod grande geris, non una voluptas
    Sufficit, & late mentis arena patet.
Iam tenerae Rector moderaris fraena juventae,
    (10) Barbariesque tuo discit ab ore loqui.
[p. 290]
Auspice te praetexta sapit, gestitque renasci
    Almerius vestra sedulitate puer.
Iam sua, Neuhusi, pandunt tibi templa Camoenae.
    Et Clariis vates cingeris ordinibus.
(15) Iam, quàm blanda suo Pylades perscribat Oresti,
    Pirithousque suum Thesea scriptor amet,
Voce simul calamoque doces. Stat Litera testis
    Foederis, & fidei pandit operta suae.
Te duce, felices animis sociantur amici,
    (20) Quosque locus dirimit, jungit amantis amor.
Te duce, facundi permutant verba sodales,
    Dissimilisque licet dextera, sentit idem.
Debet amor Tibi & indomitae cultura juventae,
    Debet inoffensam Magnus Apollo chelyn.
(25) Audiat hoc Batavus, Batavoque hoc dicat: Athenas
    Atque aliam Almeriis surgere Phocin aquis.
                    C. BARLAEUS. 1640.



[p. 291]
Ook in Barlaeus’ Poemata deel 2.

In Libros Poëmatum Cl. Viri.
REINERI NIEUHUSII,
Alcmariensis Gymnasii Rectoris.

CUr hederam doctis poscis, REINERE, libellis?
    Non opus est hederâ deficiente tibi.
[p. 292]
Ipse tuo radias Vates fulgore. Facessant
    Lumina, luminibus non satis aequa tuis.
(5) Scandere Parnassum nuper mihi visus, in ipso
    Culmine stas, & jam celsior ire paras.
Deficiunt apices. noster miratur Apollo,
    Talia nascentes scribere posse Scholas.
Nam postquam sapuit sub te Rectore juventus,
    (10) Ipsa, domus Phoebi, Cirrha relicta fuit.
                    C. BARLAEUS. 1644.



[p. 303]

IN OBITUM
Eximiae & Lectissimae Matronae,
ODILIAE NEOSTADIAE,
Cl. Viri
D. REINERI NEUHUSI JC.
Conjugis Secundae.

Extremum hunc, Cognate mihi concede laborem,
Dum Thalami canimus cladem, tristesque cupressos
ODILIAE tibi dilectae. Concede dolenti
Carminibus celebrare rogum moestoque ululatu,
[p. 304]
(5) Signa pii praebere animi, tecumque dolere.
Incipe lugubres mecum, mea fistula, versus.
Conjugis extinctae cineres rorantibus usque
Testamur lacrymis, casti sperata cubilis
Gaudia NEUHUSII. Quae nunc dispendia rerum,
(10) Plus nimiò querimur. Te, Te, NEOSTADIA, flemus,
Incipe lugubres mecum, mea fistula, versus.
Ergò abiit nunc illa, suae non ultima Gentis
Gloria, Occidit, & sacris inducit vallibus umbras.
(15) Nos sequimur, pia turba, rogos & pectora palmis
Tundimus, ac lentas nunc flendo ducimus horas.
Incipe lugubres mecum, mea fistula, versus.
Deliciae matrum, quas, coestu jure soluto,
Connubii & vinclis mox junxerat alma Dione,
(20) Fatorum jam lege cadunt. Par nobile Amantûm
Divellit Libitina ferox. Taedasque jugales
Exstinguens, coeptos pariter dissolvit amores.
Incipe lugubres mecum, mea fistula, versus.
Funera NEUSTADIAE postquam sic Fata tulerunt,
(25) Non solum sunt sponda thori; non mensa locuta,
Ac mutae tunc Sceptra Scholae testata dolentis
Officium, ac vatis tanti immedicabile vulnus.
    Pone modum, COGNATE, tuis singultibus. Uxor
Quam supresse velis, titulo meliore triumphat,
(30) Omniopotente DEO coram. Hîc conviva Tonantis
Aligeris immixta choris secura quiescit.
Macte virûm! voluit Superûm haec divina voluntas,
Fatorumque ordo. Tu ne crudelia dicas
Astra deosque tibi. Quoniam nil testibus illis
(35) Proficis. Aeternae exspectat nos hora quietis.
Incipe lugubres mecum, mea fistula, versus.
                                                    Romanus de Hooghe. P.F.

Continue

THALIA ALCMARIANA.
Amsterdam, J. Waesbergen, 1678.

KBH 759 K 2.
[p. 113]

In Tristissimum Excessum
ILLUSTRIS VIRI
D. CASPARIS BARLAEI,
In inclyto
AMSTELODAMENSIUM GYMNASIO
Poëtae ac Professoris Celeberrimi.

AMSTELA, qui debes non uni nomina Ponto,
Hîc plorare tuum est. Trepidant formidine Lauri,
Et Phoebi nunc nutat apex. Non scaeva Charybdis
Quod nocuit, Classemque furens in Littora Nereus
(5) Egerit; aut Gemini Batavis Spes excidat Indi:
Sed, quod Taenariae Solem abscondêre tenebrae;
Quod, Cyrrhâ hebente retrò, Respubica tota
[p. 114]
Pieridum mutet, temeratâ Pallade, vestem.
Hîc nunc fatales superamus vulnere Cannas;
(10) Hîc totus sudat tristes Parnassus in imbres.
Nec tantum Eous sero cum Vespere Ganges,
Aut Rhenus sua Fata dolent: Sunt inclyta Regum
Nomina, quae multum à prisco splendore remittunt.
Hîc plus Pyramidum sacris, plus vellere Phryxi
(15) Perdimus. Alternis non haec Fortuna rependit;
Non Labor; Herculeis non ipsa Industria nervis.
Omnibus est numeris major jactura Minervae,
Et Casus, BARLAEE, tuus, Cui nulla Nepotum
Saecla parem similemque dabunt. Dum vita sinebat,
(20) Unus qui Sophiae clausisti in pectore dotes,
Ac toties cedris, Augusto & digna locutus.
Magne Virûm! Tua quis nunc per vestigia tutus
Iverit, ac tantos Regum sciârit amores
Cum Batavo? partosque novo sub Sole Triumphos,
(25) Totque Aquilas, tot Signa canet redivivus Apollo?
Nassoviosque Patres in famam & sceptra reponens,
Olim belligeros Martem proscribet ad Istros?
Principe prostrato Vatum, Victoria muta est,
Ac cessant oracla loqui. Gens Barbara, Belgae,
(30) Credimur, & pauci Aonidum laeta arva tenemus.
                                        M. DC. LVIII.



[p. 323]

Illustri Viro,
JACOBO CATZIO, Equiti,
Magno Holland. Syndico,
& ad
BRITANNOS LEGATO.M. DC. LII.

SIste gradum, CATZI: coelo non creditur isti.
    Integra non Batavûm lintea puppis habet.
Istaque finitimos meritò vestigia terrent:
    Cum vix hinc siccâ morte redire licet.
Dira Thyestaeae fervent hîc fercula mensae,
    Et sua non raro sanguine stagnat humus.
[...]



[p. 389 (in het katern na p. 24)]

Cl. Viro,
D. CASPARI BARLAEO,
Lectis Ipsius de classe Hisp. Triumphalibus.

MIlitat AURIACIS Divinum Numen in armis,
Et Batavo Bellona subest. Supreama tenemus,
Non ausi sperare magis. Victoria pennis
Applaudit cumulata suis. Maria omnia circum
Et terras NASSOA volant vexilla: nec unus
Sufficit in laudes orbis. Garamantas & Indos
Illustrat famâ AURIACUS. Mars Belgicus ultra
Promovet Herculeas audacia coepta columnas,
Nec parvo contenta fanes. Quà nubifer Atlas,
Quà surgit Pindi vertex, & Pelion auras
Ingenti spectas cumulo, jam Belga triumphios
Enumerat. Toto fulgent Mavortia mundo
Signa, nec Europae spoium se finibus arctat.
Felices armis Batavi! Felicia Fata
Nassovidum, Celsusque Pater! cui militat aether,
[p. 390]
Cui Mars in partes, in praelia jurat Olympus.
[...]



[p. 469]
Blasius
[p. 472]
Ad Blasium
[p. 487 (bis)]

In Epistolas
D. REINERI NEUHUSII,
Rect. Sch. Alcm. vigilantissimi ac dignissimi.

MAgne Vir, & Frisiae nuper fax spendida terrae,
    Cujus Apollineum Musa lacessit ebur;
Qui Cyrrham colis & plena Permesside Belgas
    Proluis, & toto das Helicone frui:
(5) Mutasti cum gente solum, cum sidere terras,
    Et propior Batavis vis habitare meis.
Ingenio quod grande geris, non una voluptas
    Sufficit, & late mentis arena patet.
Iam tenerae Rector moderaris fraena juventae,
    (10) Barbariesque tuo discit ab ore loqui.
Auspice te praetexta sapit, gestitque renasci
    Almerius vestra sedulitate puer.
Iam sua, Neuhusi, pandunt tibi templa Camoenae.
    Et Clariis vates cingeris ordinibus.
(15) Iam, quam blanda suo Pylades perscribat Oresti,
    Pirithousque suum Thesea scriptor amet,
Voce simul calamoque doces. Stat Litera testis
    Foederis, & fidei pandit operta suae.
Te duce, felices animis sociantur amici,
    (20) Quosque locus dirimit, jungit amantis amor.
Te duce, facundi permutant verba sodales,
    Dissimilisque licet dextera, sentit idem.
Debet amor Tibi & indomitae cultura juventae,
    Debet inoffensam Magnus Apollo chelyn.
(25) Audiat hoc Batavus, Batavoque hoc dicat: Athenas
    Atque aliam Almeriis surgere Phocin aquis.
                    C. BARLAEUS. 1640.



[p. 489]

In Libros Poëmatum Cl. Viri.
REINERI NIEUHUSII,
Alcmariensis Gymnasii Rectoris.

CUr hederam doctis poscis, REINERE, libellis?
    Non opus est hederâ deficiente Tibi.
Ipse tuo radias Vates fulgore. Facessant
    Lumina, luminibus non satis aequa tuis.
(5) Scandere Parnassum nuper mihi visus, in ipso
    Culmine stas, & jam celsior ire paras.
[p. 490]
Deficiunt apices. noster miratur Apollo,
    Talia nascentes scribere posse Scholas.
Nam postquam sapuit sub te Rectore juventus,
    (10) Ipsa, domus Phoebi, Cirrha relicta fuit.
                    C. BARLAEUS. 1644.

Continue

Reinerus Neuhusius: Epistolarum familiarum lib. I.
Amstelodami, apud J. Janssonium, 1639.

KBH 482 L 12.

[p. 10]

In Epistolas Familiares
Clarissimi Viri,
D. REINERI NEUHUSI,
Rect. Sch. Alcm. vigilantissimi ac
dignissimi.

MAgne Vir, & Frisiae nuper fax spendida terrae,
    Cujus Apollineum Musa lacessit ebur;
Qui Cyrrham colis & plena Permesside Belgas
    Proluis, & toto das Helicone frui:
[p. 11]
(5) Mutasti cum gente solum, cum sidere terras,
    Et propior Batavis vis habitare meis.
Ingenio, quod grande geris, non una voluptas
    Sufficit, & latè mentis arena patet.
Iam tenerae Rector moderaris fraena juventae,
    (10) Barbariesque tuo discit ab ore loqui.
Auspice te praetexta sapit, gestitque renasci
    Almerius vestra sedulitate puer.
Iam sua, NEUHUSI, pandunt tibi templa Camoenae.
    Et Clariis vates cingeris ordinibus.
(15) Iam, quàm blanda suo Pylades perscribat Oresti,
    Pirithousque suum Thesea scriptor amet,
Voce simul calamoque doces. Stat Litera testis
    Federis, & fidei pandit operta suae.
Te duce, felices animis sociantur amici,
    (20) Quosque locus dirimit, jungit amantis amor.
Te duce, facundi permutant verba sodales,
    Dissimilisque licet dextera, sentit idem.
Debet amor Tibi & indomitae cultura juventae,
    Debet inoffensam Magnus Apollo chelyn.
(25) Audiat hoc Batavus, Batavoque hoc dicat: Athenas
    Atque aliam Almeriis surgere Phocin aquis.
                    C. BARLAEUS.



[p. 20]

Clarissimo Viro,
D. REINERO NEUHUSIO, IC.
Scholae Alcmarianae rectori
C. BARLAEUS S.P.D.

Ook in Barlaeus’ Epistulae.
IGnosce, Doctissime Neuhusi, quod diutius exspectationem tuam moratus fuerim. Ferias egimus, & ab amicis in vicinos vobis agros invitati, valetudini quaesivimus praesidia, studiis diverticulum Amat tenella aetas lectionum suarum horas diffindere ludicro, quod illi in pretio est. Nec nostra, hoc est rectorum & professorum gravitas ab istis vicibus abhorret. Domum heri ex Bamaestrae agro reversus, revocavi ad animum promissi fidem, quâ me tibi obstrinxi. Petiisti Carmen per litteras, petiisti coram, & humanitatem tuam ac benevolentiam erga me explicuisti candidè & prolixe. Nae, à Gratiis omnibus alienus sim, si amico, si studiorum consorti, si viro ad omnem elegantiam & animi cultm facto prabilem istam annonam negaverim. Habe disticha aliquot, non meritorum tuorum, ac laudum digna monumenta, sed mei erga te affectus pignus akíbdêlon. Scriptis tuis accomodavi Orationem, & eorum memini, quae scripsisti & scribis indies non sine genio & Venere. Transiisti à Frisiis ad Frisios, à majoribus ad minores. Faxit Deus Opt. Max. ut minores hi majoris tibi famae argumentum subministrent, & desertis calcitatisque non uno loco Musis hospitium praebeant, quale totis votis exoptas. Vale Vir eruditissime & mihi amicissime, & me, quem totum possides, ama. Tibi, Uxori dilectissimae, totique familae tuae faveat rerum nostrarum summus arbiter. Amstelod. XXVI Septemb. MDCXXXIX.



[p. 24]

Illustri Viro,
D. CASPARI BARLAEO,
Amico & Mecaenati suo, S.P.

Amstelodamum.
CLarissime VIR, Schola & Institutio nostra ad Te venit; sed remissa & verecunda fronte, ut apud Iudicem & tribunal decet. Non tamen sine animo adminiculo bonae spei. Censorem Te excpectat amicum & sincerum, magisque edocendae veritati Apellem, quàm errori excusando Patronum. Fateor, sub vestro nutu & Capitolio, nos quoque parvum apud Batavos Literarum regnum tenemus. Magis in lucem & literas ituri, si porrò nos proritet & provocet in pulverem tuus ille favor & stimulus.
    Aeì toioûtoi pólemoi diôkoien.
    Libens lubensque vestro principatui fasces nostros submitto, & incredibilis mihi voluptas, sub hoc Heliconis Praefecto Togatae militiae nomen profiteri. Age, Vir Cl. quod tenello Vati, quod aetati nostrae ad majus robur & famam conducere possit, benignè fac ac juva. Magnum erit Livori obstaculum, si ab inclyto & excelso Barlaei nomine aliquem meis laboribus ac Musis clypeum praetendero.
                            — — Procul atra recedet
                    Invidia, atque aliò liventia lumina flectet.

    Hîc sileo & subsisto, V.C. Saeculi nostri magnum Decus. Tu Perge philoûnta antiphileîn, & tuis me semper annumera. Ex Museo Alcm. M DCXXXIX. postrid. Id. Sept.



[p. 274]

GRATULATIO,

In expugnatam Hispaniarum Classem
XXI. Oct. M DCXXXIX.

Ad Illustrem Senatum

ALCMARIENSEM.

HOc juvat, haec fessis bello solatia Belgis;
Haec Patriae sperata salus: quando impia Classis
Hispani, longùm furias agitata per aequor,
Dulce meis Batavis spolium, flammam inter & ignes,
(5) Mergitur Oceano. Herculeas trans ipse Columnas
Exuitur Mavors armis, Maurûmque potestas
In cladem stat prona suam. Tot Belga triumphos
Enumerat, Victor Populus: vastoque profundo
Imperat; occiduo Albionum sub littore gentis,
(10) Teste Deo Pelagi, & latè terraque marique
Perpetuò Dictator agit. Tibi, Maxime TROMPI,
Flos Virtusque Virûm: Qui nunc manus altera Magni
AURIACI, magnum surget super aethera nomen.
Talibus auspiciis. Tantis caligat in ausis
(15) Mens Hominum. Batavûm pugnas animosque viriles
Ipse stupet Nereus: Vitreos victoria Divos
Tangit, & audaces mirantur Numina Belgas.
Ergò animosa phalanx, Tartessia Classis Iberi,
In nostros armata rogos, servata Piorum
(20) In jugulum, toto Aetnaeas bibit ore paludes.
Et pro sanguineis epulis, pro caede cruenta
Tot miserûm: quas tunc animas sitibunda petivit,
[p. 275]
Lethiferis jam turget aquis, ventremque saburrat
Gurgitis infandi dapibus. Sic dira tyrannis,
(25) Sic tandem Alcmariae venturaque desuper urbi
Barbaries elusa Deo. Tibi, Rector Olympi,
Magne potensque Deus, pro tanto munere grates
Solvimus, aeternùm dicturi Fata Nepotes.

Continue

  • Return to the home page of the Heinsius-collection
  • Return to the Department of Dutch Language and Literature