Gerardus Joannes Vossius (1577-1649)
In V. Cl.
Gilbertum Jacchaeum.
CUrru quadrijugo Jaccheus Honoris ad aedem
Maximus ingenio fertur, & arte potens.
Si Sophiam pandat, cuncti pendemus ab ore.
Eloquium forsan tale Platonis erat.
(5) Nec satis hoc. Eadem gaudet signare libellis,
Quos velit esse suos dius Aristoteles.
Adde quod, ut quondam Podalirius atque Machaon,
Ab Stygis innumeros asserit ille lacu.
Nunc etiam optatas profert in luminis oras,
(10) Quae placeant Coo Pergameoque seni.
Dicite, quanta vir is mereatur proemia laudis,
Qui, quae vix alii singula, juncta temet.
Gerard. Jo. Vossius.
In: Gilbertus Jacchaeus: Institutiones medicae.
Leiden, Joannes Maire, 1631.
UBL 188 H 9.