GERARDI IOANNIS VOSSII[Vignet: Stadswapen van Amsterdam]AMSTELODAMI |
Magnificis, Amplissimis, ac Prudentissimis VV. |
IACOBO DE GRAEF, Toparcha in Polsbroeck, |
Augustae eius Urbis Coss. |
ETSI ea, Amplissimi PROCERES, studiorum praestantia sit, ac voluptas, ut facilè amore sui accendere quemvis possint, qui animum supra vulgus gerat: minimè tamen dubium est, quin plurimùm eorum sectatores gratiâ favoreque potentium incitentur. Hinc enim nullis non aetatibus animadversum, ut doctorum aut amantes Principes erant, aut iidem literas aspernabantur: ita aut saecula quaeque excellentibus claruisse ingeniis, aut penuriâ eorum obscurè transacta esse. Quod profectò nullus mirabitur, qui honestâ nominis famâ, aut privato compendio, pleraque metiri homines cogitaverit. Et in aliis quidem vitae generibus, tametsi nullus Principum adsit favor, sua tamen sunt commoda. Segetem arator, stipendia miles, denique & opificum vilissimus quisque laboris mercedem refert. Illis autem, qui multa observando, voceque ea, ac scriptis prodendo, demereri praesentes & posteros conantur, cuncta haec vel negligenda, vel perfunctoriè curanda sunt. Rarò enim animum, hujusmodi illecebris impeditum, altiùs exsurgere videamus. Unde ignoscere soleo literatorum illis, qui cùm dispreta dominantibus studia sua intelligunt, non parùm remittunt de ardore illo, aut suo, aut venturis saeculis benefaciendi. Cogitare quidem eos oportebat, felicitatem suam potiùs sitam esse in virtute, ac recti conscientia, & praemio vitae secuturae: sed pauci omnino, etiam eruditiorum, eò sapientiae pertingunt. Eoque cum nihil iis cum plebe sit commune; & (nisi exi- [fol. *2v] miae sint modestiae) saepe huic arrogantes & ambitiosi videantur; quandò etiam literarum caussâ opes, & quaecunque hîc bonorum nomine censentur, aut insuper habent, aut iis ad necessitatem tantùm utuntur; quandò denique potentibus (quorum unus favor caetera compensare incommoda potest) se despectos vident: quae dementia fuerit, assiduo labore, perpetuis vigiliis, nihil praeter invidiam, & contemtum quaerere? Equidem non ignoro, fuisse alicujus nominis viros, qui verae ilius mercedis nescii, solo honesti otii amore, & gratiam virorum principum, & vulgi fastidium, susque deque habuere; contenti animum suum multiplici scientiâ instruxisse. Caeterùm ego, ut pro certo habeo, egregium esse plurima, & optima scire; nunquam tamen alio consilio doctrinam esse comparandam existimavi, quàm ut aliis etiam per eam prosimus. Quomodo animatis negare nullus possit, & utilissimum esse, & necessarium penè regentium favorem. Quippe plurimùm in animis hominum concepta de unoquoque opinio valet. Facileque eorum consilia & monita homines accipiunt, quos aestimari à viris magnis vident. Propterea valde mihi, prudentissimi PROCERES, gratulor, quòd, vocatu vestro, in potentissimam hanc civitatem adscitus, deinceps sub vobis aetatem agere decrêrim, qui de eruditis optimè ipsi possitis judicare. Gratulor pariter inclytae huic Urbi, quam, florentissimam licet, non paullò tamen florentiorem conspicietis; ubi illa, quae nuuc potentiâ, & opibus, cum quavis orbis Europaei contendit, literarum quoque gloriâ altiùs caput efferet, sui, modò dicere sic liceat, Mercurii instar; quem non mercium tantùm & lucri, sed ingenii quoque, ac studiorum praesidem esse, antiquitati creditum. Quantopere etiam hoc beneficio obstringitis cives vestros, & incolas universos! Quorum aliis volupe erit vetera studia auditu recolere, aliis animum penitiori doctrinâ pascere; utrisque negotia sua literario hoc otio distinguere. Et, quod caput est, quae hinc liberis vestris, quae juventuti utilitas? dum non subito, simul ac vulgaria scholarum spatia emensa erit, extra penates patrios dimittitur; priusquam vitae modum sciat; non facultatum modò, ac studiorum dispendio, sed etiam pietatis; imò non rarò suae, aut alienae vitae jacturâ: cujus, proh dolor, cruda exempla, nonnisi plusquam nimia, oculis omnium obversantur. At nunc in suorum conspectu gravioribus ante studiis firmare animum, ac lubrico aetatis occurrere dabitur, priusquam abeat ad ancipitem illam multarum Academiarum libertatem, quae in effrenem alioqui licentiam degenerat. Mihi certè ea cogitanti, summis laudibus, Amplissimi Viri, depraedicanda videtur prudentia vestra; dum non in praesentia modò, sed etiam in posterum, quod verè prudentiae est, & bonos patriae cives, & idoneos Reip. rectores, efficere laboratis. Quod verò ad nobile adeo institutum & utilem fore credidistis operam nostram: satis declarâstis, & quanti me faciatis, & quid potissimùm à me exspectetis. Eoque fidentiùs, magni PROCERES, offero vobis, quae in muneris primordiis dicentem, tam benevolè audiistis coram. Majora quidem, longeque digniora sunt nomine vestro, quae jamdudum molior. Sed tanto lubentius, quod hîc deest, affectus nunc vester supplebit. Amstelodami. Anno MDCXXXII. III Id. Ian. |
AMPLISSIME D. PRAETOR, MAGNIFI- |
COGITANTI mihi in urbe maxima, totoque terrarum orbe celeberrima, non ex veteri consuetudine, in juvenum coetu, sed novâ potius formâ, in augusto procerum consessu, magnâque, ut doctissimorum hominum, sic praestantium civium coronâ, verba hoc tempore esse facienda: non aliud aequè ad dicendum animos addit, quàm benevolentia ac favor vester; qui nisi summus foret, nunquam ex florentissima Academia, quae communis vobis est cum reliqua gente Batavorum, vestram in civitatem ingentibus me praemiis evocandum putassetis. Quamobrem nec persuadere mihi aliud possum, nec debeo, quàm ab eodem amore profectum, quòd praeter egregiam juventutem, tot viri primarii, tot graves, atque eruditi homines, civiumque praestantissimi, frequentes adeò ad me audiendum convenistis. Equidem quò magis eximium hunc in me affectum agnosco; tantò impensiùs laborandum esse intelligo, ut ea potissimùm adferam, quae nec aliena erunt à munere meo, nec auribus ingrata sint vestris. Id igitur agitanti, nullum succurrebat accommodatius argu- [p. 2] mentum, quàm de multijugo historiae usu: de quo disserendo, utrumque juxtà mihi consequi videbar. Nam & illi hoc maximè convenit, cujus est omnis aevi memoriam explicare: & eâdem dabitur occasio mihi monstrandi facillimam optimamque studiorum rationem. Etenim vetus haec querimonia est, eam esse scientiarum atque artium multitudinem, illam vitae humanae brevitatem, ut etiam in aetate longissima, in maxima industria, in otio summo, totam se doctrina pandat nemini: tantóque cum singulis agi felicius, quanto majorem cuique ac meliorem sui partem illa indulserit. Hinc tot vota, tot desideria expetentium viam aliquam, qua citiùs certiusque pertingere liceat ad eam saltem sapientiam, quae nostrae conveniat imbecillitati, & à perfectione hujus vitae quàm proximè absit. Hanc si nunc aperire viam aggrediar, latissimo campo penè diffundere me cogar per omne disciplinarum genus. quod & me, & vos facilè terrere possit, cùm in tam amplo & difficili argumento, cujusvis haut sit tenere modum. Caeterùm copias meas in arctum cogam: primáque nobis oratio de linguae verborumque notitia erit. hanc ex historicis optimè peti; sine quibus non oratores, non poetas, non scriptores quosvis alios, intelligi posse, demonstrabimus. Mox ordine de tribus his, scientiâ naturae, prudentiâ vitae, & sincerâ dicemus pietate: quîs tota hominis sapientia continetur. Probabimus autem, historiam horum matrem esse omnium, ac nutricem. Probabimus, absque eâ (quod de Atheniensibus apud Platonem sacerdos ille Aegyptius judicabat) pueros nos semper esse: at cognitâ illâ, cognitum jam esse totius sapientiae dimidium, &, repetitâ alacritate, quodcunque superest, facili, ac jucundo labore superari. Principiò penitùs evellendus error, qui multorum animos insedit; perire, & potiori doctrinae rerum decedere, quicquid temporis, verbis impenditur. Atqui, ut sapientissimè à magno illo Stagirita olim dictum, vocabula sunt notae eorum, quae animo concepimus; conceptus, signa rerum: ut verba qui aspernantur ad rerum scientiam sibi iter praecludant. Praeterea non cogitant homines, cum literaturae partes sint duae, quarum in verbis una consistit, altera in rebus; non seorsim istam verborum parari, sed conjungi utramque. Nam si infantiam [p. 3] respiciamus, primùm virginis puraeque chartae instar, omnium vacui & inanes sumus, juxta verborum rerumque ignari: mox cum lacte nonnulla haurimus, nugandoque etiam plurium pluriumque indies notitiam acquirimus. Siquidem domi, foris; in agro, in hortis, in officinis, in templis, in navigiis, ac ubicunque inter homines sumus, sponte & res oculis, & nomina se auribus ingerunt. Imò jam eâ aetate est curiositas, ac discendi lubido, ut si rem videamus antea invisam, de nomine rogemus: si nomen audiamus antea inauditum, de re quaeramus. Dumque ita horis prope singulis aliquid addiscimus, fieri videmus, ut vix pueritiam egressi, non loquamur modò, sed in naturae etiam historia, & vitae ratione, tanto amplius noverimus, quanto plura, & meliora quisque, & viderit, & audiverit. Quin ergo eandem viam, cujus ipsa nobis natura dux est, grandiori etiam aetate insistamus? Neque enim tetricis linguae praeceptis detinendus est animus annis totis: pauca quippe, & facilia suffecerint: sed uti in tenera aetate pariter, & verborum, & rerum, nobis scientiam parabamus; ita tum quoque conjungi expedit studium sermonis cum historia. Caeterum quamvis historicos hic prae aliis commendemus, non eò reliqui scriptores negligendi: praesertim quibus cum historia aliquid commune. Sunt enim in Tullio ipso multa passim ad historiam pertinentia. Terentii scripta ut non historia, tamen ad instar ejus sunt. nam humanae vitae speculum est comoedia. His igitur duobus comites dabimus Caesarem, Livium, ac historicorum alios; praesertim qui aureo Iulii & Augusti aevo, vel huic proximi vixerunt. Ex quibus & breviori tempore, & majori voluptate, linguae castimoniam ac genium discemus. Simplici enim historia quid facilius? cum vix quidquam praeter memoriam requirat. Aut quid suavius? illa quidem, ut ait Plinius, quomodocunque scripta delectat: at quantopere animos afficiet, accedente dictionis cultu, & delecto verborum splendore, ac majestate! Ipsa horum quoque pueritia testis; quae & promtissimè capit historias, & capitur iis maximè. Sin adultae aetatis exempla magis juvant; nequeo luculentiora dare, quàm virorum principum. Occurrant magnae illae animae, Alphonsi, ac Ferdinandi, Castellae & Siciliae regum: quorum ille T. Livii, hic Q. Curtii lectio- [p. 4] ne conclamatam jam penè valetudinem recuperavit. Occurrat excelsi ille pectoris princeps, Laurentius Medices, è maximis superioris saeculi heroibus aestimandus. Is, gravissimo decumbens morbo, legerat fortè de mulieribus, quae, Winobergo, Bavariae urbe, à Conrado III Imperatore, obsesso, cùm illud solùm ab irato Caesare impetrarent, ut tantum ex urbe efferrent, quantum portare humeris possent; sustulere in terga maritos, parentes, liberos: eâque pietate adeò Germani Imperatoris animum mitigarunt, ut non solùm prae gaudio ei lachrymae prorumperent; sed & cum Guelpho, hoste licet infestissimo, (nam & ille humeris efferebatur) amicitiam mox iniret. Adeoque haec legentis Laurentii animum oblectavere, ut citra medicorum opem pristinae valetudini redderetur. Tantum si unâ sui particulâ historia valet, quam voluptatem, quàm incredibilem vim, in animos nostros totam illam habere necessarium est! Viderint igitur, qui aliam expeditiorem, aut jucundiorem discendae linguae viam esse contendunt, quàm si cum Terentio Tullioque jungamus Caesarem, Livium, auctorumque alios, qui vel eodem aevo, vel proximo vixerunt. Idem in Graecorum sermone de Herodoto, Xenophonte, & qui horum laudi maximè propinquant, idem de linguarum caeteris, dictum velim. Nunc verò quanti illud existimandum, quòd absque historiae lumine nihil quicquam in ullis videmus scriptoribus: sed passim, velut in illuni nocte, offendimus! Sive enim oratores, aut poëtas; sive philosophos, aut medicos; sive jurisconsultos, aut antiquos theologos, evolvimus; ubique penè veterum temporum, ubique montium, fluviorum, urbium, mentio occurrit: ut minimè sufficiat communia rerum novisse vocabula. Profectò vel solam hanc sciendi necessitatem non exiguum in nobis historiae amorem accendere par est: modò antiquorum percurrere volumina, atque intelligere animus sit: quorum utilitate ac dulcedine in studiis carere, tantundem est, quàm in hac vita destitui diurno caeli lumine. Iam quoniam apertum est, conjungi verborum curam cum historiae ac fabularum notitia oportere: conferamus sermonem ad ulteriora. Et proximè quidem magnificè infert se domina illa philosophia, historiae eadem sive experientiae filia. Unde ipsa olim apud Afranium: [p. 5] Usus me genuit, mater peperit Memoria. Sophiam vocant me Graji, vos Sapientiam. Nam satis constat, tum demum scientiam id nomen mereri, quando caussas, cur universè ita sit, reddere possumus: caussas verò incassum exquiri, nisi singulis rebus antè cognitis, multoque studio comprehensis. Hinc sequitur, historiae esse munus, referre, quae multis seculorum decursibus sensus observavit: at philosophum, ex historiâ materie acceptâ, in caussas inquirere. Quemadmodum autem historiae cuncta naturam rerum, vel humanas spectant actiones: sic philosophia aut rerum naturalium exponit caussas, aut illas unde vitae hujus publica privataque felicitas dependet. Et naturali quidem philosophiae suam ab historia materiem suppeditari, arguit quoque, quod de medicina Cornelio Celso affirmatum, inventa priùs remedia, quàm de caussis disceptaretur. Idem enim in universa naturae scientia locum habet. Neque aliter comparatum cum philosophia, quae vel vitam & mores cujusque instituit, vel regundarum urbium prudentiam docet. Siquidem ex historia rerum gestarum, & haec, & illa, originem trahit. Quid enim prudentia est aliud, quàm perspicacia rationis in rebus agendis? Quomodo autem ratio, qui utile sit, ostendat, nisi ex anteactis rebus, & praesentia veteribus contendendo? Unde sequitur, requiri hîc cognitionem praesentis rei, praeteritarum memoriam, actorum comparationem, & postremò, ex praeteritis judicium de futuris. Quare nisi fuisset exemplorum memoria, nequaquam civilis prudentia exsisteret. Atque ut perderentur omnes omnium de officiis, de Rep. libri; nihilominus, salvâ historia, salvi iidem essent, & fato suo superviverent. Siquidem si diffusa per omne aevum mens exempla aliorum colligat, deperdita illa nullo negotio reducet. Eademque redibunt praecepta, haud secus quàm quotannis fructus redeunt. At historiam, si semel interciderit, frustra, quicquid ubique ingeniorum est, instaurare conabitur. Ita ut, qui philosophorum praeferre statuta velit, tantundem agat, quàm qui foecundae viti paucos racemos anteponat. Nec satis est historiae, philosophiam genuisse: deinceps & maxima ei subsidia atque ornamenta confert. Etenim prae- [p. 6] cepta per se tristia ac tetrica circumvestit exemplis; quae plus saepe monitis ipsis in animis hominum valent. Quod ne faciliùs, quàm veriùs, dixisse videar; ponamus ob oculos, hinc philosophum, inde historicum, quorum utrique idem propositum sit docere. Philosophus hunc in modum praescribat: non satis esse in regenda Rep. ut quis doctrinâ pariter, ac virtute instructus sit: sed requiri praeterea, ut temporibus se, ac hominum vitiis accommodet: secus periculum fore, ne bonae caussae noceat saepius, quàm prosit. Deinde Historicus exsurgat, ac bonâ fide narret, quanta Uticensis Catonis doctrina, quam excellens virtus fuerit: atque ut idem tamen motuum civilium, quibus pessumdata est libertas Reip. non minima fuerit caussa, dum, tanquam rigidus censor, omnia ad vivum resecat, & nihil non exigit ad normam viri boni, quam animo concepisset. Ita enim cum animatus foret, nuspiam se flectebat ad corruptissimae plebis mores: unde hoc praemii retulit, ut salubria quoque monentem populus aspernaretur. Eâdem ab origine fuit, quòd nescius connivendi in levioribus Pompeji vitiis, nec majoribus ire obviam posset, sed penitus Pompejum alienaret sibi: imò occasionem daret ei accommodandi se consiliis Caesaris, qui jam tum hoc agebat, ut plus unus posset, quàm in libera Rep. expediret. Quanto apertius ex gravi hoc sapientissimi Catonis errore, quàm ex philosophorum monitis, videre est, viro bono cogitandum esse, non in Platonis se Rep. sed Romuli fece versari: ac quemadmodum prudens gubernator tempestatum furori cedit, nec cursum semper eundem tenet, sed mutatâ velificatione eosdem portus petit: ita Reip. rectorem, quatenus divina regula patitur, non idem dicere perpetuò ac facere; sed eodem tamen spectare oportere? Pari ratione, plusne in animis nostris posse arbitremur, si verbo philophus dicat, pro patria ne mortem quidem ipsam refugiendam: an si concitatâ oratione historicus describat, ruentes in fata Codros, Curtios, Decios; aut Philenos fratres, vivos se terrâ obrui jubentes? Tantundemne afficiar, si dicatur, fugiendam esse imperatori avaritiam, ac si cernam Persen regno, Galbam imperio, ob nimiam avaritiam exutos? perditum Crassum, ob insatiabilem auri sitim? Creditisne parum interesse, utrùm ad- [p. 7] firmet quispiam, magnos viros, & de Rep. optimè meritos, malam saepe gratiam à civibus suis referre; an si velut ob oculos ponantur, moriens in carcere Miltiades? Themistocles apud hostes, victosque à se Persas, tutior, quàm apud Athenienses suos? necatus Phocion? Aristides, Coriolanus, Camillus, Cicero, exules? Africanus Scipio indignè adeò a suis habitus, ut in exilium sponte abiret, ingrataeque patriae ossa etiam sua invideret? Immensa talium copia est, Auditores, quaeque vel loquacissimos lassare possit. Adeo ut nihil certius sit, multò ampliùs exempla, quàm monita posse. Etenim illa, quid fieri par sit; haec, quid factum sit, docent. Et haud dubiè de virtute loqui, quàm cum virtute agere quicquam, facilius aestimatur. Illud cujusvis, hoc planè viri est praestantis. Quin ipsa praecepta, ut futilia, sententiae, ut inanes, riderentur, nisi exstitissent magni viri, quos vitam eum in modum instituisse videremus. At ubi alios eximiam ad laudem enixos, ac praecepta factis suis comprobâsse, cernimus; ingreditur animum confidentia quaedam similia patrandi: intrat ardor ad eorum mores vitam nostram componendi. Quippe non intra exempla historiae se usus sistit: concitat aemulationem, inflammat ad virtutem mentes. Nec scientiam solam, sed voluntatem adfert, efficitque non spectatores modò, verùm etiam actores. Quamobrem meritò eam Romanorum facundissimus humanarum actionum speculum nuncupabat: attamen speculum non vulgare, quod solam nobis effigiem repraesentet; sed quale olim fecisse legimus Archimedem. Nam ut illud admirandâ vi longissimè dissita incendebat: sic exemplis quoque eorum, qui multò ante nos fuere, inflammantur animi ad imitandum. Ut faci potiùs conferenda sit, quae & praelucere, & accendere idonea est. Habet enim historia flammae semina quaedam, quae levi flatu excitant ignem suum in mentibus generosis. Sanè & algido in saxo, vel cera, in mutis statuis ac picturis, similis se vis exerit. Quod licet ipsi in nobis experiamur, dum eos intuemur, quos posteritati sua virtus mirandos fecit: malo tamen Quincti Maximi, Publii Scipionis, aliorumque praestantium Romanae civitatis virorum exempla memorare: qui dicere soliti, cum majorum imagines tuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Quod saepius ex illis audi- [p. 8] tum sibi Crispus Sallustius testatur: & caussam continuò subdens, Scilicet, ait, non cera illa, nec figura, tantam in se vim habet, sed memoria rerum gestarum: ea flamma egregiis viris in pectore crescit; neque prius sedatur, quàm virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. Quod si tantopere inflammare animos magnorum virorum imagines poterant; quanto major historiae vis erit? Illa quippe non faciem modò hominum; sed consilia, labores, secutamque labores gloriam exponit. Adeò ut, si rectè olim dictum sit, picturam esse tacitam poësin, poësin picturam loquentem; non injuriâ adfirmare possimus, historiam esse loquentem picturam; picturam, tacitam historiam. Haec verò omnia, quae universè de historiae usu ad prudentiam parandam memoravimus, ut in morali philosophiâ verissima, ita in civili prudentiâ multò sunt apertiora: sive partem eam consideremus, quae versatur in Reip. administratione: sive alteram, quae rem tractat militarem. Utriusque enim aream quasi & solum sternit historia. Siquidem historia docet varias Rerumpublicarum formas, varios gentium mores. Historia, quid publicis in consiliis agatur, quae caussae, qui modi, & eventus, narrat. Historia exponit, quomodo cum regibus ac subditis, quomodo cum civibus atque exteris agendum sit: quomodo seditiones civiles, aut castrenses, praecaveri queant, vel sedari. Historia ostendit, qui bella suscipiantur, qui ducantur exercitus, acies equitum peditumque instruantur: qui urbes oppugnentur terrâ, aut mari: qui insidiae ponantur, aut evitentur: qui hostium consilia explorentur: qui denique finiantur bella. Historia demonstrat, quae pace, vel bello, Remp. è parva maximam reddiderint; quae contra labefactarint, aut everterint. Ex historia nata sunt, quaecunque de istis praecipiunt philosophi: ex historia exempla petita sunt, quibus praecepta haec comprobentur, ad cavendum alia, alia ad imitandum. Historia igitur & fundamentum prudentiae civilis, & fastigium est. Dixerit quispiam, fructu longè majori, quà civilem, quà militarem prudentiam, per experimenta, quàm è scriptoribus, comparari. Sed enim revocare ad animum oportet vitae humanae brevitatem: expendere, quàm rarò singulis se offerat rerum magnarum occasio. Eoque uno in homine quarundam, [p. 9] & gravium rerum usum esse posse; at vix plurium: saltem rarò ante frigidam aetatem, & rebus gerendis minùs idoneam: & ne sic quidem majorem illam, quàm unius aetas hominis comprehendat. In historia autem multò amplior consiliorum & eventuum est multitudo, ac varietas. Imò complectitur illa, quicquid penè per experimenta homines omnes, omnibus terris, seculis omnibus didicere. Nec citiùs modò, sed & tutiùs, prudentia ex historiis paratur. Magnam ajunt experientiam capi, tum peregrinando, tum civiles, aut bellicos gerendo honores. Equidem non negaverim ego, peregrinationibus cognosci variarum gentium situs, mores, instituta, Sed in oculis sit Homericus ille Ulysses. Quibus non periculis illi multarum rerum usus stetit! Nec cuivis, aut ingenii id, quod heroi suo tribuit poëta; aut illa obtigit felicitas, quam in eo descripsit. Ne addam, quòd moribus nostris plerumque improvida illa aetas, soluta, & sine custode peregrinatur; ac magis urbium situs, superbaque regum palatia, contemplatur, quàm gentium mores, dissimilis planè Ulyssis; de quo poëta non contentus dixisse, cognitas ab eo urbes, & mores addit. Etiam civiles honores magni ad prudentiam momenti esse, fatendum: sed nec cuivis, nec semper ad eos patet via. Multos enim non ingenium, non virtus excludit; sed vel obscuri natales, vel angusta res, vel denique aliorum odium, atque invidia. Pauci omnino, pauci, & non nisi vergente jam aetate, ad eos extolluntur honores, in quibus arcanorum Reip. participes fiant: saepeque ne sic quidem invidiam, aut tristes exitus effugiunt: imprimis siqua factio, aut civilis tempestas Remp. adoriatur. Testis eius rei imperium Romanum, ac maximè Graecorum. De militia verò quid dicam? egregium profectò, per experimenta cognoscere, quomodo vel locanda sint castra, aut acies dirigendae, vel circumvallandae urbes, aut hostibus struendae insidiae. At quae hîc pericula circumstant! quos ea non hausere! quotusquisque evadere ab omnibus illis potuit! Contrà ex historia extra discrimen, extra incerta fortunae, omnia haec haurire datur. Efficaciùs id praestare experientiam non inficior: neque enim temerè firmatum antiquis, adversis nos fieri prudentiores. Sed securitatem historiae respiciamus: quae alieno peri- [p. 10] culo cautiores facit. Ut non alia tuta aequè proficiendi ratio sit, quàm legendo ea, quae periculo alij suo didicere; aut versando cum his, qui plurima sunt experti. Neque enim multum refert, historiam ne legamus, an audiamus; cùm utrique id commune sit, quòd sine periculo & nostro, & publico, erudiamur. Id solùm interest (quâ laude dignior historia) quòd qui res ipsi magnas gessere togâ vel sago, pauci omnino sint: pauciores uno aliquo in loco: paucissimi, aut potiùs nulli, qui ad narrandum gesta sua, & semper, & omnibus, vacare vel si possint, velint; vel si velint, possint. At historici & nunquam non, & omnibus parati sunt referre, tum gentium mores, instituta, gestaque; tum pace aut bello gestorum caussas, progressus, eventus. Ut idem inde fructus referatur, qui multiplici acquiritur experientiâ. Quid multis, Auditores, exemplis vos morari opus? Unus id L. Lucullus ostenderit: qui militiae rudis, in Asiam profectus, quà percunctando à peritis, quà summorum ducum gesta pervolvendo, summus & ipse evasit imperator: ac res maximas, adversus Mithridatem, & Tigranem, duos Orientis reges potentissimos, gessit. Hic enim ille est, qui (ne caetera memorem) undecim tantùm millium manu, peditum centena, equitum cecîdit ad millia quinquaginta. Hic ille est, quem ipse Mithridates, imperatorum Orientis post Alexandrum maximus, ducem sibi visum maiorem fatebatur, quàm ullum eorum, quos legisset. Nihil itaque, nihil nunc commune nobis cum C. Mario; qui, novus ipse homo, cùm laudare maiorum gesta non posset, etiam exprobrare sustinuit illustri loco natis, quòd, consulatum adepti, maiorum acta perlegerent. Nimirum non cogitabat durus ille, & agrestis animi Arpinas, eò id à nobilibus factum, ut obversantibus ob oculos fortium virorum exemplis, eorum & ipsi similes evaderent. At quàm diversa mens magni illius Africani, melioris Mario, & viri, & imperatoris: cui assiduè versata Xenophontea Cyri institutio: quamvis haut ignoraret, potiùs ad exemplum optimi principis, quàm ad fidem historiae, scriptam esse. Ille igitur hujus exemplo tantam sibi sanctimoniam ac fortitudinem peperit, ut latrones quoque, cum ad inferendam vim venisse crederentur, solùm servos rogarint, ut divinum illum virum adspicere sibi, ac venerari liceret. Tantum [p. 11] ergo si fictitium Cyri potuit exemplum, quam verae historiae vim esse existimabimus? Verùm enimvero, tametsi magnum sit, exempla habere, quae imiteris; longè tamen amplius illud, quòd, ut antè dicebamus, generosa mens iis accenditur ad similia pro Rep. tentanda. Themistoclem Miltiadis tropaea dormire nequaquam sinebant. Gratianum, imperatorem optimum fortissimumque, solâ principum, quos legisset, aemulatione, eò gloriae perductum, dicunt. Quod si omnes omnium seculorum duces atque imperatores percurrantur; manifestè videbimus, eos, qui propiùs à temporibus nostris absunt, semper exempla eorum proposuisse, qui, rebus praeclarè gestis, aeternitati famam suam consecraverant: hos rursum antiquiorum, illos vetustissimorum exempla imitatos esse. Ut quasi catena sit, cujus annulus alius alium continet. Eam ob caussam, si fides Homero est, Achilles majorum res gestas fidibus cecinit. Et ut horum virtutes Achillis animum accendêre, ita Achillem aemulatus Alexander Magnus: qui Homerum noctu quoque sub pulvinum recondebat, ac, admiratione vatis, beatum semper praedicabat Achillem, qui talem laudum suarum praeconem esset consecutus. Alexandri autem gloria aemulum excîvit Iulium Caesarem: quem, conspectâ Alexandri imagine, ingemuisse ferunt, quòd eâ aetate, quâ orbem terrarum ille subegerat, nihil dum ipse memorabile gessisset. Pari ratione postea Caesaris ingens nomen barbarum quoque illum Turcarum imperatorem Selymum commovit: qui cùm gesta Caesaris suam in linguam converti jussisset, tantus ejus admiratione evasit, ut imperio majorum vastam Africae Asiaeque partem adjiceret. Cognovistis, auditores, quantum philosophia tum naturalis, tum civilis, historiae acceptum ferat. Accipite nunc, quid debeat eidem medicina, quid jurisprudentia, quid eloquentia & poësis. Ex his prima se nobis offert medendi ars, humani generis conservatrix. Quid autem certius, quàm nasci eam ex scientia naturae? At naturalis scientia originem, ut diximus, ex historia naturae ducit. Quid etiam manifestiùs, quam medicinam omnem partim ratione subnixam esse, partim experientiâ sive exemplis? Atqui tot medicarum observationum, tot [p. 12] exemplorum commentarii, aliud nihil sunt, quàm medica historia. Iam verò in Prudentia juris quantum juvat historias novisse! Si enim ferendae leges; aliarum scire gentium mores sive statuta expedit; ut eligatur inde, quod imprimis Reip. conducit. Aliter si esset, non Lycurgus, non Solon, non decemviri Romani, aut legislatorum alii, peregrinandum sibi putavissent, priusquam leges conderent. At peregrinationis loco nunc una est historia. Illa gentium statuta, illa mores narrat. Quae quidem legislatorem magis spectant. Sed etiam legum interprete digna haec cura est, nosse, unde leges hauserimus. Sin latas jam leges consideremus, quod proprium est jurisconsulti munus, Deum immortalem! quanta lux iis accedit ex historia. Haec aperit occasiones legum; quae priùs, quae posteriùs repertae sint; unde & multae earum conciliantur, quae primò pugnare hominibus etiam doctissimis creditae sunt. Neque aliam esse Eloquentiae rationem putandum. Quomodo enim orator laudare civitatem, aut bene meritos cives; quomodo legem, bellum, inducias, vel alia, suadere possit; nisi non ejus modò urbis, in qua versatur; sed omnis antiquitatis instituta animo comprehenderit? Cui ignarum, minùs rationem, quàm exempla, apud rudem multitudinem posse? Quid quòd vix ullum se orationis offerat argumentum, cujus non exempla apud historicos luculentissima occurrant? Quorum orationes tanto saepe studio, tantâ sunt curâ elaboratae, ut dubium reliquerint, magisne illas in honorem historiae, an has in orationum honorem legi conveniat. Longeque de poëtica clarior res est: usque adeò haec historiae similis est: dissimilis in uno, quòd illa veris doceat exemplis; haec fictis utatur fabulis; sed suavitate metri condîtis, ac poëtico etiam spiritu animatis. At quid, inquiunt nonnulli, historia ad poësin, quae mendacium amat? Plurimùm profectò. Nam & poëtae interdum verum tractant argumentum, ut ab Lucano factum: & ad exemplum historiae fabulas confingunt suas, quia similes vero esse debent. Accedit, quòd non omnia epicus, aut tragicus, comminiscitur; sed narrationis truncus & radix historia est, cui suum poëta inserit figmentum. Quod quia non omnibus ad animum occurrit, adferam [p. 13] pauca de tempore eo, quod Varro ipse μυθικὸν, sive fabulosum, vocabat. Erat illud post diluvium Ogygium, praecipueque inter Inachi regnum, & primam Olympiadem. Inachus ille, cujus filia Io in vaccam conversa fingitur, posteaque Isis dicta est, rex fuit Argivorum, temporibus Isaaci patriarchae. Niobe, quae propter tot liberûm cladem quasi obbrutuit, eoque conversa in saxum narratur, filia Phoronei fuit; qui Inachi filius, ac Iacobi patriarchae erat aequalis. In Aegypto quo tempore Caat, Mosis avus, ac hujus filius Amram vivebant; eo in Africa Atlas tantopere siderum scientiâ claruit, ut creditus sit caelum humeris sustinere. Mosis aetate Cecrops erat, quem biformem finxere, ob leges, quas de connubiis tulit. At circa Othonielis tempora Triptolemus claruit, qui frumenta urbibus distribuit, insidens, ut fabulantur, serpenti alato. Eo intelligi oportet navem longam, quae serpenti similis, uti vela ejus alis. Sub Aod Gorgo floruit, cujus eximiam pulchritudinem usque adeò mortales stupebant, ut dicta sit homines in lapides commutare. Eâdem tempestate quoque Perseus cum classe armatâ liberavit Andromedam, quae ceto marino exposita erat, id est, nobilis piratae connubio destinata. Quid de Europâ, & Iove; quid de Spartis, & Cadmo; quid de Bellerophonte, & Pegaso; quid de Daedalo, & Icaro; quid de tot aliis memorem? Prius, auditores, vos audiendi libido, me dies destituat, quàm cuncta id genus exempla percurrero. Imò omnis illa Apollodori bibliotheca, si Palaephati more, siparium fabulae removeamus, historia & vera fuerit, & optimo temporum ordine connexa. Quae satis ostendunt, etiam magnâ sui parte poëtarum figmenta ad historiam pertinere. Superest doctrina fidei, ac pietatis, quam Theologiam appellamus. Quae indissolubili vinculo historiae annexa est. Nam satis apertum est, ut universam Deus Scripturam servis suis dictârit, per Ecclesiam tradiderit, per Spiritum obsignârit. At animo percurrite, quaecunque Moses, & Prophetae, quicquid Apostoli, & Euangelistae, in literas retulerunt: comperietis, (parabolas eximo, quae paucae occurrunt) ubique vel narrari gesta, vel futura praedici, vel denique, quid nostri sit officii, exponi. Ex quibus primum historiae, alterum vaticinii, tertium, prae- [p. 14] cepti est. Et vaticinia quidem divina ad historiam rectissimè retulerimus. Quippe hâc praerogativâ humanam praedictionem exsuperant, quòd narratio in iis tam antecedere factum, quàm sequi possit. Ipsaeque etiam parabolae, cùm ficta sint exempla, haut injuriâ ob similitudinem ad facta revocantur. Atque ut neutrum horum historiae accenseamus; sic quoque illa maximum Scripturae partem facit. Quae magna & eximia historiae gloria est. Etenim nihil certius, nihil augustius iis, quae à supremo Numine promanant: nihil, cui meliùs opera impendatur. Siquidem Deus, cui uni maximè notum, quae mortales discere oporteat, eadem, quia imprimis scire cupiebat, potissimùm consignari voluit. ltaque humano quidem ingenio ac industriae reliquit differendi ac dicendi disciplinam; reliquit numerandi ac mensurandi doctrinam, aliasque scientias, atque artes egregias. At duo haec, fidei vitaeque normam, & in Ecclesiâ gesta vel gerenda, referre ipsi in literas visum fuit. Nec auctore solùm utraque haec, sed in eo quoque conveniunt, quòd illis solis educetur, atque adolescat fides & pietas nostra. Primò enim nisi ex historia verus de Deo sensus hauriretur; non Deus ipse per Mosem mundi natales, & tot seculorum exponere historiam voluisset: sed, praeteritis his, legem Israëlitico populo proponere, satis habuisset. Non deinceps etiam viri, divino spiritu acti, memoriae prodidissent ea, quae sub Iosua, sub Iudicibus, sub Regibus, ac item Ducibus, contigissent. Non Prophetae toties in concionibus suis inculcarent populo admiranda illa exlesis Numinis opera. Nam quò colimâsse omnes illos putabimus, nisi ad rectam de Deo fidem, qui ex operibus suis agnoscitur? Neque ex Iudaica, aut Christiana solùm historia, id boni haurimus: ne profanarum quidem gentium historiae utilitatis nos hujus expertes dimittunt. Adeò in omni hominis vitâ, divina se exerit providentia. Equidem haut ignarum mihi, esse Epicureos homines, qui, cùm saepe bonis male, saepe pravis bene esse videant, non curare mortalia supremum Numen pertendant; vitamque humanam, cujus historia speculum est, ludibriorum fortunae magis, quàm providentiae coelestis speculum, arbitrentur. Sed nae infelices isti diversum sentirent, si [p. 15] judicium, consideratis rerum eventis, ferrent. Venit in mentem illis venditus fratrum scelere Iosephus; venit regnans pro parente Absolomus: illius felicitas, hujus exitium non cogitantur. Frequens quoque illis, bonos appellare, qui virtutis externam speciem, vitia occulta gerunt. Et non rarò bona pro malis, pro bonis mala habent. Nam honores, & opes, mala judicanda, si pravi adipiscantur: exilia, & calamitates, bona habenda, quando virtutis & gloriae probis caussam praebent. Ut cum Themisocle dicere liceat, Perieramus, nisi periissemus. Atque ut nulla nobis ratio constaret, cur subinde istiusmodi quaedam permittat Deus; non eò divinae providentiae culpa erit, quae humanae est imprudentiae. Quippe cum multa quoque parentum liberi arguant, quatenus caussarum nescii: quantò magis credendum, multa excelsum illud Numen facere, quae homines non assequantur, & quia non capiant, carpant? Quamobrem ita statuimus, tametsi fortè nonnulla in historia, aut vita, occurrant, ubi imbecillitas nostra supremae illius majestatis consilium non comprehendit: non eò providentiae, aut historiae, derogandum quicquam; sed quia divinae Providentiae exempla omnem penè historiae implent paginam; eò historicos interpretes ac scribas divinae providentiae credi oportere. Igitur si providam illam Numinis curam, in historia velut in speculo intuemur: omnis illa laus, quae ex divinae providentiae contemplatione proficiscitur, historiae communis erit. Et profectò quae doctrina divinam magis gloriam, quàm historia illustrat? ubi videmus, Deum conservare, quae fecit, & cunctis, quae vel agunt homines, vel patiuntur, praesidere. Quantus summi illius Moderatoris timor, quae reverentia ingeneratur, cùm justa ejus judicia conspicimus! Quantus amor, cùm animadvertimus, ne uno quidem momento absque illo nos subsistere, eoque bona illi omnia deberi! Quantus humanarum rerum contemtus, cùm reges ipsos, nunc superbos purpurâ & sceptro, atque à Deo secundos videmus; nunc solio dejectos, omnium egenos, ac privatis etiam miserandos: cùm civitates adspectamus, nunc undique fortunatas, nunc dehiscente terrâ, aut pestilentiâ, vel denique hostili invasione vastas, desolatas, funditusque eversas: imperia integra nunc flo- [p. 16] rentia, nunc brevissimo momento exstincta. Quae verò solatia, quae tranquillitas subit, quòd adversa ipso piorum bono permitti, atque immitti videmus: nec ultrà quicquam in nos improbis licere, quàm Deus siverit: eoque nec de futuris anxios esse, sed omnem uno in Numine reponere spem, debere. Quare vanos ambiant alii honores, alii auro & gemmis inhient, voluptates fluxas consectentur: nos historiâ animum instruamus, ac divinam in ea providentiam contemplemur, admitemur, extollamus. Hinc nobis pietas, hinc animi tranquillitas gliscet; quae una cunctis voluptatibus, cunctis honoribus, cunctis universi orbis gazis antistat; ut quae finis nostrae sapientiae, summumque adeò sit hujus vitae bonum. Ingentem, auditores, historiae fructum vidimus in divina providentia. Sed non hic se ejus utilitas ac necessitas sistit. Etenim quid de Christo, quid de Ecclesia ejus credere debeamus, pandit nobis historia. Nam quid attinebat ab Euangelistis, & Apostolis, historiam de vita & morte Servatoris nostri consignari, nisi ne ullis unquam seculis in oblivionem veniret, quid de Christo sentire debeamus? Quid necesse postea erat, tradi ab illis historiam eorum, quae post adscensum in coelos evenissent: quam ne Christianae incunabula Ecclesiae nesciremus? Quamquam autem utraque, quam diximus, historia majoris longè sit auctoritatis, quàm quae alios exin auctores habet: plurimùm tamen juvamur quoque historiâ ab Apostolorum temporibus ad nostram usque aetatem productâ. Quis enim non videat, quantum adferat momentum ad controversias fidei, tum intelligendas meliùs, tum minore praeiudicio decidendas; si cognoscamus, in quibus semper Ecclesia Dei convenerit, de quibus diffidia fuerint, quando exorta, quomodo sopita, quid primò, quid deinde, quid postremò creditum, quibus argumentis pugnatum, quid tandem statutum. Quae cuncta ad verum de Deo, & Christo, sensum pertinent. At altera religionis Christianae pars obsequium & cultum Numinis continet. Ad hanc praeeunt nobis exempla Sanctorum, tum veteris instrumenti, ut Abrahami, losephi, Iobi, Davidis, Iosiae, Ezechiae, atque aliorum: tum novo in foedere, ut Petri, Pauli, imò [p. 17] miseri etiam publicani. Nec leve eorum pondus est, quae deinceps suppeditat Ecclesiae historia. In qua tot praeclara sanctorum antistitum dicta, factaque referuntur: tot exempla animi constantis adversus tormenta, crucem, lanienas, ignes. At nunc, proh dolor, vix reperire est, qui ea lectione digna aestiment: non exiguo pietatis dispendio. Nimirum quia fabulis attaminatae sunt multorum vitae, hinc solidè prorsus ac illae negliguntur, quas optimâ fide antiquissimi sanctissimique viri tradiderunt. Quid quod coecarum quoque gentium historiae magn? vim habent, ut in verâ nos luce ambulemus? Si enim in impiâ illorum pietate tantus, vel ignoti Numinis, reluxit amor: quomodo animatos nos nosse convenit, quibus se in Verbo Deus patefecit! Cùm tantum in Aristide jusitiae ardorem legimus, cùm eam in Socrate patientiam, illam in Scipione castitatem; cùm denique nullum prope sit virtutis genus, in quo non profanae nationes multum laudis retulerint: quibus stimulis ad veram ac Christianam religionem incitabimur; ne gentes solo naturae praesidio ac lumine adjutae, in pietatis ac virtutis studio longissimè nos post se relinquant! Satis itaque videmus, historiam nobis speculi instar divinam providentiam repraesentare: ex eadem animi tranquillitatem hauriri: ex illa disci, quid de Christo, quid de Christianae religionis controversiis, olim Ecclesia Dei senserit: denique innumeris ejusdem exemplis ad virtutes, ad pietatem in Deum, exstimulari animos nostros. Quamobrem penitus ita satuendum; si sermonis curâ tangimur, non alios aequè, quàm historicos, ad hoc conducere; cùm omnes naturâ trahamur voluptate; nec maior ulla, vel honestior eâ sit, quae historiis inest: ut qui hujus blandiciis illiciuntur, etiam decepti non capiantur. Sin rerum studio afficimur; ostendimus, ut ab Oceano, amnes, rivi, fontes, originem trahunt; ita ab historia sapientiae universae ac ortum esse, & incrementum. Ab historia enim ad naturae sapientiam venitur: ex qua origo est medicinae, & artibus aliis, quae naturam ad usum transferunt. Per historiam temporum, & antiquitates, itur ad scientiam moralem, ac civilem: ex quibus Iurisprudentia, Elo- [p. 18] quentia, & Poëtice, ortum ducunt. Denique per historiam divinam ad divinam scientiam devenitur; cui etiam Ecclesiae historia famulatur. Ut verissimè à nobis affirmatum sit, jactis verborum & historiae fundamentis, nullo negotio caetera studiorum confici. Felices igitur, quibus hanc Deus mentem dederit, ut sermonis & historiae universae conjungant curam: perque historiam contendant ad scientiam naturae, prudentiam vitae, ac religionem veram: quibus universa, ut dixi, hominis absolvitur sapientia. Atque ut horum quaedam animum haut moveant; at certè exstimulent pietatis, & administrandae Reipublicae studia. Procul dubio enim facilè hoc omnes concesseritis, privatim nihil esse melius, quàm rectè de Deo sentire; publicè nihil augustius, quàm, Numinis loco, in terris praesidare. Unde sequitur, duas quoque omnium facilè principes scientias esse; pietatis sive religionis unam, quae congrua de Deo Christoque credere, & rectum utriusque cultum docet; prudentiae civilis alteram, quae Rempublicam dirigat ad civium bonum, tum terrenum, tum caeleste. Atqui, ut vidimus, & hujus, & illius, sic fundamenta ponit historia, ut sine eâ exsurgere neutra possit. Historia igitur ad pietatem ducit, ut veri simus Christiani, quo nihil melius: historia civilem prudentiam gignit, ut Dei loco praeesse aliis possimus, quo non aliud majus. Adeò ut studiùm nullùm, nulla scientia, praestantior historiâ reperiri possit. Quod apertè adeò demonstrasse mihi videor, ut periculum existimem, ne, ulteriùs procedere si velim, in his muneris mei primordiis, taedium dicendo adferam priùs, quàm docendo attuli voluptatem. Sed quanto omnis aevi historia latiùs se pandit, & usus ejus ad plures se scientias extendit; tanto arduam magis sentio, quam suscepi, provinciam. Eoque ad eam cum dignitate sustinendam, vestro mihi opus erit favore, Proceres amplissimi, caeterique auditores; qui animos addet ad quidvis laboris subeundum. Caeterùm irritus & noster labor fuerit, & vester favor, nisi coeptis caeleste illud ac supremum adspiret Numen: imò ne ipsum quidem praestare vobis laborem possim, nisi idem & valetudinem, & vires suffecerit. Quamobrem vobiscum, in muneris mei ingressu, ad fontem omnis boni pre- [p. 19] ces meas supplex converto. Aeterne DEUS, ac misericors pater, qui historiam orbis conservari voluisti, ut in ea speculum haberemus admirandae providentiae tuae, illumina mentem, rege voluntatem, dirige linguam, conserva vires meas, ne susccpto muneri impar sim. Largire, ut cuncta, non aliorum ad opinionem, vel proprium honorem agam; sed utilitatem publicam. Amorem quoque studiorum inspira juventuti, atque intelligentiam auge, ne vel à voluntate ingenium destituatur, vel ab ingenio voluntas: imprimis illam duc Spiritu tuo in viis tuis, sine quo in devia aberrabit. Amplissimos quoque hujus Urbis Proceres, divini Verbi praecones, & cives cunctos, tuere ac conserva: ut aliorum quidem praesidio, aliorum verò obsequio, utrorumque autem pietate ac prudentia, magis & magis floreant Gymnasium, Ecclesia, & Respublica universa. [p. 20: blanco] |
Tekstkritiek: |