ANni jam sunt plures, Vir Nobilissime, cum oblectationes nostras, hoc est, mentis occupatae diverticula, illustri tuo nomini inscribimus. Crevit interim lectoris studium atque ardor, & cum eo noster animus: qui quo ulterius in literis progrederetur, majorem cum antiquitate erudita, ac praesertim sapientiae doctoribus, consuetudinem atque usum contraxit. Quorum antiquissimi sunt Pythagorici; ita autem eruditi, ut unius hujus sectae (& tum plurimae extabant) maximam in disputando rationem Aristoteles habuerit. Ii ergo, cum propemodum è coelo sapientiam in terram atque ad nos deduxissent, quam Poëtae primi, iidem qui & primi Philosophi, animae divinae, & quae aliquod ad tempus tantum, coelo sic volente, [fol. *3v] mutuatae hominibus videntur, soli ante excoluerant; tanta Musicae, praesertim verò Poëticae invasit eos reverentia, ut coelestes orbes & amoenos illos ignes, quorum naturam, motus atque intervalla, quemadmodum ab illis acceperant, primi in terris descripserunt, Poëtas esse traderent: concentum autem ita delicatum edere ac jucundum, ut beatae animae, postquam naturae corpus redidissent, sola ista voluptate fruerentur. Hos secutus fuit generis humani Siren & inusitatum naturae prodigium, Atheniensis Socrates. qui in Poëtarum quasi educatus gremio, eadem omnia, cum Poëtico praesertim incalescit furore, de Poëtice commemorat. Raro autem temperare sibi potest, quin quacunque de re dissert, ex Pindaro, Sophocle, Euripide, Pythagorico Aeschylo, sed praecipue Homero, versiculum aliquem, aut aliquod venustius dicendi genus, saepe superesse, saepe & expresso autoris nomine, admisceat. Sed ante omnia, operae est audire, cum de primo pulchro in musêo suo, quod sub platano illi ad Ilissi ripam Plato fabricavit, cum amoribus suis, formosissimo adolescente Phaedro, disputat, quibus eam offerat praeconiis. Nam cum, ut diei forte erat medium, eo differente supra caput streperent cicada, suavissimam occasione hac fabellam è foecundo pectore depromit. Fas [fol. *4r] quippe ipsas, quae tum canerent, homines fuisse quondam, sed qui ante Musas ipsas viverent in terris. Illae ergo cum in terris nascerentur, & quae ante in coelo didicissent, ea canere coepissent, ibi voluptate tanta delibutos fuisse omnes ac perfusos, ut sine cibo ac potu, rerum omnium obliti, perpetua cantarent. dum ignari tandem expirarent, & in locum hinc communem, tanquam somno placido sopiti, abirent. Ex illorum genere cicadas esse natas, quibus hoc Musarum munere concessum, ut sine ullo pastu, pura & innocua hac oblectatione vitam sustineant. donec redeant ad Musas: quibus nunciare solent, quis earum singulas hic colat. Alios quippe, ut diversa hominum sunt studia, Calliopen, alios Terpsichoren, alios Uranien, neque paucos Eratonem, eam quae amoribus praeesse creditur, dum vivunt, celebrare. Quae sine dubio, è narratiunculis Pythagorae, cujus capsas omnes, omnes pyxides ac arcas Attica haec Venerilla penitus exhauserat, delineata sunt. Musas interim, quas septem veteres credebant, nihil aliud quam septem illas esse stellas, quas ingenium moresque hominum ac fata moderari, docta credidit antiquitas. quae cum intervallis imparibus, proportione tamen certa distinctis, sonum edant admirabilem, ubi jucundissimum hoc coeli ar- [fol. *4v] canum, homines qui ibi se vixisse meminisent (nam sic Pythagorici loquuntur) in terris primum prodidissent, ibi animos coelestes, cum in loco hoc inferiore suam quisque Musam, à quo essent oriundi, agnoscerent, nisi si sui penitus obbrutuissent, aut bonorum studio ac facultatum mentem animi pollutam corruptamque haberent, prae divina illa voluptate ipsum quoque corpus neglexisse: donec à servitio illius prorsus vindicati, ad originem redirent suam, totamque voluptatem illam toti usurparent, cujus ante vix imaginem tantopere amplectebantur. Caetera, ut vides, conveniunt. uni tantum rei à natura diligentius prospectum velim: ut, quemadmodum cicadae, ita solo quoque rore viverent Poetae, aut, ut mavult Socrates, sine cibo, sine potu ullo, vitam sustentare possent. Nunc vero ita comparatum, ut nonnulli hodie famelici ac miseri, nunnulli mera tantum ventis mancipia, è cicadis scarabei fiant aut crabrones, & coelestem artem turpiter prostituant. Quare mihi quidem sic videri solet, qui pro dignitate eam colat, Regem oportere esse aut Philosophum. quorum nihil deesse illis, hi quam minimo egere solent. utrique vero vitam suam & quas profitentur disciplinas, à contemptu vindicare possunt. Quod divina illa sapientiae lumina, Pythagoram, Parmeniden, Me- [fol. *5r] lissum, Cleanthem, Xenophanem, Empedoclem, fecisse satis constat. qui, qua erant vitae continentia, eam quoque tanquam dotem ad Poësin contulerunt: cujus dignitatem nemini gratificati sunt. Neque nostra alia est ratio, ubi ex professo, ac praesertim (quod in libris De contemptu mortis, ut & albi, à nobis factum) sapientiam tractavimus, qui nec in lusibus aliud nonnumquam argumentum amavimus. Quod si minus alibi sublime est, maximos autores habet, & fortasse non minores sapientiae magistros. Ego sanè cum hoc olim adolescens agerem, ut Poëticam facundiam, quae numeris instructa ad divinitatem mentis & aeternas rationes propius accedit, causa alterius, quod veteres fecisse intelligebam, quanto possem studio excolerem, cujus unicum autorum ferè & ducem, coelestem Scaligeri animum fuisse mihi libentissime recordor, malui, ut olim apud te locutum me memini, nescio quid somniare, ac ne nihil agerem, amorem quondam, qualis Platonica Respublica est, imaginari, quam Principibus ingratis Musas meas consecrare: libertatis meae usque ad jocos istos tenacissimus. quos qui aut sugillant aut non capiunt, eos magis aequum est ex nostro & antiquitatis, quam ex more illorum, nos vivere. cum praesertim nullis litteris instructi, nisi quas perverse didi- [fol. *5v] cerunt, quantum liceat ignorent. Tibi vero, Vir Illustris, tanquam Deo tutelari, iterum haec consecramus. ad cujus admirationem, tanta post editionem primam facta est accessio, quantam capere vix potest animus, aut voluntas candida fateri. Non eramus nos tanti, ut, quis esses, cum abunde Academiae, Patriae autem, cujus inter primos Batavicae Nobilitatis clavum jam tenes, tribus ilustrissimis legationibus, duabus ad Henricum Magnum, tertia ad Ilustrissimos Venetorium Patres, probasses, etiam in nobis testari velles. de quibus ita es meritus, ut quidquid hic sumus, tibi cum paucis, quod ignorat nemo, acceptum feramus. Verum magnitudo tua, quod ad Deum immortalem proxime accedit, ita se existimabat fore illustriorem, si in eum sua benificia conferret, in quo nihil alienum agnosceret, & quem opus suum merio vocare posset. Ab hac mente tua, divina illa profiscitur humanitas. Quae profecto mens tua, nisi semper eadem, hoc est, supra omnia externa esset, mutari cum fortuna posset & converti: quam nunc intra se complectitur, ipsamque, quanta potest esse maximus, involvit. Haec est illa virtus, quam Heroïcam vocavit primus Aristoteles. quam in nato suo Priamus commendat: nos in ipso vultu tuo & in oculis videmus, quoties in Aca- [fol. *6r] demiam hunc venis, & pro ejus cura quam tueris, in studiorum rationes ac Musarum sacra inquiris. Nemo enim hic est, quem non solo prope intuitu, tanquam Phoebus aliquis, Musarum verus dux & praeses, lubentiorum reddas, quem non de amore tuo erga studa humanitatis penitus securum esse jubeas. Quas virtutes, ac praesertim istum erga litteras affectum, cum ipso lacte imbibisse, aut à Patre tuo maximo heroë accepisse, & cum haereditate quasi adiisse videris. Qui vir summus ac incomparabilis, per omnes prope ordines, ad augustam ad excelsam tandem Praesidis evectus dignitatem, nullam eruditionis praetereundam sibi esse partem credidit. In Poëtice autem eos fecerat progressus, ut hoc uno nomine censeri potuerit. Cujus, tanquam amuletum quoddam, ut auctoritatem profanis opponerem, Poëmatium in fine libri hujus olim divulgavi. qualia nonnulla apud te extare memini: digna quae caeteris ostendant ac persuadeant, etiam hoc tempore praeclaros viros, longe aliter quàm vulgus otiari, neque minus admirandos esse cum remittunt animum, quam cum intendunt. Non enim ratione sed magnorum hominum exemplis, jugulandi sunt, qui eruditioni bellum ac humanitati indixerunt. Accipe ergo, Musas has, Virorum maxime, ingenui parentis [fol. *6v] filias. quae servire nulli didicerunt, nulli ingenuitatem suam spe aut mercede addixerunt, nullum praeter te Patronum denique hactenus agnoscunt: cujus beneficia ari, si possent, ad diuturnitatem insculperent ac ferro. nunc quod unum possunt, nomen tuum, si non ad aeternitatem, certe ex officio praescribunt. |