Continue

DANIEL HEINSIUS

Poemata, Leiden 1603. Gebruikt exemplaar: UBL 192 F 11
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue

DANIELIS HEINSII
GANDENSIS
ELEGIARVM
LIB. III.
MONOBIBLOS,
SYLVAE,
In quibus varia.
Ad Ampliss. & Nobilissimum

CORNELIUM vander MYLE.

[Vignet: Fac et spera]

LUGDUNI BATAVORUM
Apud Iohannem Maire. Anno 1603.




[p. 92]

ELEG. VI.
AD HUGONEM GROTIUM.

SPes patriae, cuius venturi tempora saecli
    Ingenio nullam sunt habitura fidem,
[...]
    Et poteris monitis tutior esse meis.



[p. 271]

LECTORI.

AMice Lector. Epistolas quasdam* sub Heroidum antiquarum nomine pueri scripsimus: harum exemplar unum & alterum hic habes. Caetera depromere non vacabat partim, partim non libebat: nam & quotidie judicium confirmatur, & multa damnamus, quae tum approbavimus. Has tamen tanti existimavimus quod Illustri Scaligero mirifice eas placuisse meminimus. Vale.

ARGUMENTUM.

Achilles in Scyro insula inter virgines regis Lycomedis cultu eodem cum aliquamdiu fefellisset, tandem regis filiae Deïdamiae vitium infert: quae ex compressu gravida, Achilli ad Troiam rem gerenti totum negotium exponit, & ad commiserationem fideique repraesentationem adhortatur.

DEIDAMIA ACHILLI:

SCyria Pelidae comiti comes, aegra salutem
    Dirigit hanc: comitis si memor ille suae est.
Di facerent nunquam meus, aut meus usque fuisses:
    Debueras nunquam, vel meus esse diu.
[p. 272]
(5) Non mea virginitas à virgine rapta fuisset,
    Foemineoque thoro foemina nupta forem.
Tum pudor è nostris fuerat sors maxima rebus,
    Praesidium thalami sors fuit illa mei.
Libera tum potui Stygios accedere manes:
    (10) Me miseram, dotem, quae fuit una, tenes.
Cur tibi dos placuit, si iam tibi displicet uxor?
    Nec tibi, dos curae si fuit, ipsa fui?
Tum mihi mors salvo fuerat speranda pudore:
    Integra tum potuit Deïdamea mori.
(15) Nunc pars una mei tantum mihi restat Achille,
    Et mihi pars restat corporis una tui.
Foeta viro iaceo, vir deseris: aegraque iactor:
    Et tua fraus nobis linquitur: ipse fugis.
Redde mihi dulcem famae morientis honorem:
    (20) Hanc mihi si nequeas reddere, redde fidem.
Nunc mihi mors sine te, tecum quia viximus, instat:
    Tristiaque amborum nomine fata feram.
Ipse pater saevas ciet ad mea limina Diras,
    Ipse pater sacram sulphure lustrat humum.
(25) Cunctaque nunc metuit, nunc altas fertur in iras,
    Horridaque in vultu semina bilis habet.
Virginitas suspecta mea est, me frigidus horror
    Occupat, & blandum viscera tendit onus.
Hoc superest vnum de te mihi: caetera desunt:
    (30) Hoc mihi qui poterit demere, cuncta dabit.
Simplicitas nocuit: nequii quia fallere, fallor:
    Et meruit lethi praemia noster amor.
Illa ego, si nescis, toties cui perfide tecum
[p. 273]
    Deliciae calathus, lanaque parva fuit.
(35) Dic ubi Tydides, ubi tunc Telamonius Aiax,
    Aut Itachus, nostri causa doloris, erat?
Pergamaque Iliadum levibus celebrata choreis?
    Vix Helene notum tum tibi nomen erat.
Dic ubi Briseis, roseo fulgore genarum
    (40) Vincere vincentem quae fuit ausa virum?
Nullaque Pyrnessi validis excisa ruinis
    Extulerant animos moenia vasta tuos.
Lana levis lentum digitos agitabat in orbem:
    Summaque Pelidae gloria, fusus erat.
(45) Illa manus tortum versabat turbine filum,
    Quae Phrygiam multo sanguine stravit humum.
Dextera quam nunquam Martis tulit arbiter Hector,
    Haec tulit in calathis ducere pensa suis.
Deque colo certamen erat (meminisse suave est)
    (50) Haec fuit Aeacidae scilicet hasta meo.
Saepe Thetis nostros subiit visura Penates,
    Et gravido tortum pollice risit opus,
Risit & erubuit: taciteque, haec caedibus, inquit,
    Aptior, haec Phrygia cuspide dextra venit.
(55) Troia cades: manus ista tuis extrema minatur
    Moenibus: ut tuor haec stamina, Troia cades.
Nate puella mane potius, quam, fortibus armis
    Deditus, adversos experiare viros.
Aeacide, quoties memini tibi flabra petenti,
    (60) Et speculum facili supposuisse manu.
Et modo collapsos iterum disponere cultus,
    Et modo turbatas disposuisse comas.
[p. 274]
Et toties tua vitta mihi: tibi tradita nostra est:
    Cumque tuam velles sumere, sumpta mea est.
(65) Saepe soror dixti, facilique arrisimus ore:
    Binaque coniunxit nomina dulcis amor.
Me miseram quantos soror edidit illa tumultus!
    Heu nimium lachrymis pascitur illa meis!
Sit lachrymas fudisse satis: crudelis Achille es,
    (70) Mens tua placari si modo morte potest.
Morte puellari quid enim placabitur ille
    Quem iuvat in medios mittere tela viros?
Sanguine Pelides tenui spargetur amantis,
    Hostis in oppositas cum queat ire manus?
(75) Quod petis hostis habet: vasto mage dignus Achille
    Hectoris è magno pectore sanguis eat.
At mihi cor macie tenue est, teneraeque papillae,
    Ipsaque si cernas pectora, mitis eris.
Nunc morior qui laesa fui: quia nescia tecum.
    (80) Hei mihi, composito foedere, iuncta fui.
Unaque res nocuit: thalamo requievimus uno:
    Principium fati res fuit illa mei.
Immemor Aeacide, quoties tibi pectora iunxi,
    Blandaque poscenti stamina, sola dedi.
(85) Nesciaque arrisi, valido cum brachia nodo
    Irruerent collo pondera vasta meo.
Saepe, ubi iam somnus riguos perfuderat artus,
    In mea Pelides pectora lapsus erat.
Tantaque simplicitas animo fuit insita nostro,
    (90) Parva voluptati res fuit illa mihi.
Saepe pater nostros memini spectabat amores,
[p. 275]
    Nec fuit in thalamis notior ulla meis,
Ipsaque peccati genitrix laudabat amantes:
    Nescia sub tunicis te tamen esse tuis.
(95) Illa viros vetuit thalamis accedere nostris,
    Te modo custodem sed dedit esse meum.
Quid facis ah? dulces genitrix coniungis amantes:
    Me miseram, quanti fraus stetit illa mihi!
Ipsa virum, ne vir veniat, deducis Achillem;
    (100) Ipsa virum, ne vir sit mihi, mater, agis.
Virginis insano placita* qui fervet amore,
    Ille meae custos virginitatis erit?
Scilicet hic custos proprios custodiet ignes;
    Ne redeat virgo, quae modo, mater, erat.
(105) Sacra dies aderat, veterum pro more parentum
    Annua quo festus tempora mensis agit.
Cum Dea languentem gremio demulcet Adonin,
    Et pueri maesto vulnera rore lavat.
Cum veteres blandae Veneris renovantur amores,
    (110) Inque dapes Divae sedula turba venit.
Iam puer infelix thalamis innixus eburnis,
    E querelo* lugens carmine Cypris erat.
Summaque cingebant tenues fastigia vittae,
    Et circum artifici gramina texta manu,
(115) Quosque parit flores tepidi levis aura Favoni,
    Cum fluit e latebris herba sepulta suis.
Vecta parens illuc levibus, pro nescia, mannis,
    Inque deae luctus, moestaque sacra fuit.
Regia nos iuvenum positis convivia mensis,
    (120) Vinaque per lusus detinuêre suos.
[p. 276]
Vina Maronaeis graviter spumantia labris:
    Haec fuerant animo retia nexa meo.
Lapsaque iam noctis pars altera & altera, donec
    Me monuit thalami tempus & hora mei.
(125) Heu pudet, heu tecum subii comitata cubile,
    Blandaque, dixisti, Deïdameia veni.
Solve metus: nox haec thalamo nos iunget eodem:
    Solve metus omnes: Deïdamia veni.
Me miseram, iam sponsa fui, nupturaque vêni,
    (130) Nec fueram taedae certior ipsa meae.
Iamque thoro simplex animi, festina, recumbo,
    Primaque dum figis basia, prima iuvant.
Dum moror, admotis urgentur pectora palmis,
    Et sua lascivus praemia poscit amor.
(135) Quid furis? exclamo: spoliis quo perfide nostris,
    Exuviisque meis, improbe victor, abis?
Siste fugam: sumpto vitam mihi sume pudore:
    Hoc mihi mors dempto munere munus erit.
Rumpe vias vitae: thalamo iugulabimur isto:
    (140) Sit tumulus nobis qui fuit ante thorus
Caetera non potui:* lachrymae vetuere pudorque,
    Verbaque singultus impediere mei,
Linguaque diriguit, trepidisque in faucibus haesit
    Vox sua: conatus succubuere mei.
(145) Foemina vênisti: subito vir factus Achille es:
    Notaque virginitas est tua: rapta mea.
Hei mihi quae dixsti, quoties quae basia iunxti,
    Pressaque fovisti pectora nostra tuis.
Et tenui iusti suspiria mittere voce,
[p. 277]
    (150) Blandaque, dixisti, Deïdameia mea es,
Sum Thetidis natus: sexu fraus haeret in uno,
    Quaeque soror fuerat: iam tibi sponsus erit:
Parce genas, parcas teneros corrumpere vultus,
    Non tibi sic etiam causa pudoris ero.
(155) Certe ego te vastas Pelei genitoris ad arces,
    Inque meas urbes, & mea regna veham.
Pluraque fudisti facili periuria lingua,
    Quae Notus adversis in mare volvit aquis.
Perfide, si libuit lachrymis tibi ludere nostris,
    (160) At tua fraus tanti cur tamen empta mihi est?
Scilicet ut peream, perii, laedendaque laedor,
    Mensque mea infelix, ut queat esse, fuit.
Principium lachrymis lachrymae: mens angitur usque,
    Vix nova successit, cum nova causa venit.
(165) Nunc ego si forsan levibus tentoria pennis,
    Pergameasque arces, & tua castra petam,
Inque tuos flexa refluam cervice lacertos,
    Inque meo parvum pectore ludat onus,
Qui tibi, subridens, levibusque in basia palmis
    (170) Serpat, & exiguo murmure dicat, ave.
Aeacide, poterisne feros avertere vultus?
    Nec, similis, dices, quam puer ille mei est?
Nullane subrepent tenuis vestigia flammae,
    Curaque languentis non erat ulla mei!
(175) Ah tibi quae circum tepidis impressa labellis
    Dulcia cessanti basia, quotve feram!
Ah tibi ferventem inspirabo pectoris ignem,
    Exiguaeque morae tempora parva petam.
[p. 278]
Inque tuae rimas animae, dulcesque medullas,
    (180) Inque tua infusus pectora serpet amor.
Perfide, turbatis pelagi truculentior undis,
    Improbe, sed quanvis hoc quoque chare tamen,
Ferreane avertes lachrymis tua lumina nostris,
    Et velut absenti gens tua dicet: abi?
(185) Turba ministrorum nimium ne saeviat oro,
    Aptaque visendi sit mihi causa tui.
Aspiciam vultus Phrygio sudore madentes,
    Qui toties vultus sustinuêre meos,
Blandaque pertentans animum perstringet imago,
    (190) Et cadet a lachrymis vox mea victa suis.
Omnia suppresti mea gaudia, solus Achille
    Clausa geris blando gaudia nostra sinu.
Non mihi deliciae, non conscia corde voluptas:
    Exulat e toto pectore dulcis amor.
(195) Lectule, non ego te patriis demissa lacertis,
    Aspiciam, casto nubere iussa viro.
Lectule, non mihi te, lachrymis committit obortis,
    Ad nova deducens limina, laeta parens.
Non mea languentes percurrent pectora curae,
    (200) Nec tenera obnubet lumina dulcis Hymen.
Desine delectos genitor sperare nepotes:
    Desine de taedis sollicitare meis.
Nos quia natus adest, nato careamus oportet,
    Et quia Pelides vir mihi, nullus erit.
(205) Aeacide miserere mei, miserere parentis,
    Quodque tuum nostro corpore vivit onus.
Scilicet hic parvus Stygias mittetur ad undas?
[p. 279]
    Et nequiit mortem qui meruisse, feret?
Parvule, pallentes mecum referêre sub umbras,
    (210) Et facient comitem te mea fata meum.
Non tibi regali Peleus tuus annuet ore,
    Et referet puero tempora longa senex.
Mors tua natalem misera praecedet* in alvo,
    Et tibi lux nondum, cum rapietur, erit.
(215) Non tua quae fovit genetrix te cernet euntem,
    Nec tua spectabo quae tamen ora gero.
Heu tumulus tibi mater erit: non natus abibis,
    Omniaque amittes, quae neque nactus eris.
Caetera tentanti nimio mens solvitur imbre,
    (220) Pluraque conanti scribere, cera madet.
Mors vocat: haec nostro finem praescribet amori,
    Quam mihi si metuis posse venire, veni.


ARGUMENTUM.

Dum in castris versatur Hector, Andromache moesta officii maritum monet.

ANDROMACHE HECTORI.

ACcipe Priamide, seu te fera castra morantem,
    Pelias in curas seu trahit hasta suas,
Accipe, nec summas pigeat modò cassidis oras,
    Dum properas, facili dissolvisse manu.
(5) Paucaque dum spectas tabulae praecepta monentis*
    Immunem liceat sanguinis esse diem.
Ferreus est quisquis truculentum sustinet hostem,
[p. 280]
    Et iaculum thalamo praeposuisse suo,
Spiculaque & ferrum tenerae crescentibus annis
    (10) Coniugis, & fido tristia castra thoro.
Tempus erat, memini, tibi cum nova bella gerenti
    Dulce fuit vultus cernere posse meos.
Tempus erat quondam, levibus cum colla lacertis,
    Raptaque per galeam basia mille dares.
(15) Et toties verso flexisti lumina vultu,
    Grataque cunctanti quaelibet hora fuit.
Saepe tuas lentè iussisti incedere turmas,
    Causaque cessandi nox fuit una tui.
Paucaque iungebas tepidis mandata labellis,
    (20) Inspirans animae dulcia dicta meae.
Et mora dulcis erat, medio surrepta labori,
    Paucaque gaudebas tempora posse dari.
Iam fera bella vocant, iam sum tibi vilis eunti,
    Iam vetat amplexus ensis & hasta meos.
(25) Hostis adest: absunt querulae tua turba sorores,
    Curaque pugnanti non sumus apta tibi.
Deseris ah nuptam toties, non deseris hostem:
    Quod fuerat nostri muneris, hostis habet.
Hostibus ah tot iam spacium largire dierum,
    (30) Unaque nox votis non venit aequa meis.
Unica nox votis poterat succurrere nostris:
    Danda mihi de tot millibus una fuit.
Sit modò fas coram gelidos expromere luctus,
    Et gemitu vultus admonuisse tuos.
(35) Scilicet interdum demittet ad oscula vultum,
    Pro lachrymisque Hector basia bina dabit.
[p. 281]
Collaque suppostis leviter premet aegra lacertis,
    Et lachrymas coget parcius ire meas.
Pugnabis levius nostro demissus ab ore,
    (40) Et repetes curae tot monumenta meae.
Multaque mandabo, medio quêis victor ab hoste
    Arma feras nostris, barbara dona, Deis.
Sis licet ipse tuis, quae gestas, durior armis,
    Adiicies votis tempora parva meis.
(45) At dolor & tristes mea sunt connubia curae,
    Horridaque hybernae tempora noctis ago.
In thalamis dolor est. uno comitata dolore,
    Perque vias urbis, & mea tecta feror.
Ille mihi comes est: solusque amplectitur, ille,
    (50) Hectore dum careo scilicet, illud erit.
Infelix huic nupta fui, cum raptor ab Idâ,
    Aequoream caeso remige torsit aquam.
Parcite Dardanidae (scelus est victoria nobis)
    Et fluat in thalamos caetera turba suos.
(55) Scilicet ut blando Paridi nectantur amores,
    Ipsaque qui movit praelia, nulla gerat.
Scilicet ut dulces Helenes referatur in ulnas,
    Eque sinu spectet tristia bella geri.
Pergite Dardanidae: Paris altera praelia tentat:
    (60) In gremio dominae militat ille suae.
Arma feras Hector, Paris audiet, inque cubili
    Sanguineum vino perpete pinget opus.
Iliades moestos lachrymis perfundite vultus,
    Tyndaris exutâ praelia veste gerit.
(65) Scilicet optatos Paridi mercamur amores,
[p. 282]
    Dos Paridi è nostro pectore sanguis erit.
Tyndaris ut foedos argutet molliter ignes,
    Hector ab invictâ vulnera gente feres.
Cedite Dardanidae: scelus est post praelia merces,
    (70) Vincenti precium quod nisi crimen erit?
Causaque vincendi pudor est: pudor arma ministrat:
    Pellicis in nostros dos venit illa thoros.
At Telamoniades, scelerumque inventor Ulysses
    Nomina sunt thalamis insidiosa meis.
(75) Et Pelopis genus, & praeclarus spicula Teucer,
    Inque reluctantem qui tulit arma Deam.
Pelidae favet ira mihi: iuvat ille nocendo:
    Dî faciant bilis sit memor ille suae.
Me miseram metui, cecidit dum falsus Achilles,
    (80) In nova ne rursus praelia verus eat.
Diceris immanem clypei septemplicis orbem
    Aeacide vastâ sustinuisse manu.
Ex[uv]iasque omnes, triplicisque è corpore lenae
    Pondera dura humeris sustinuisse tuis.
(85) Aeacides meus Hector eras; meus alter Achilles:
    Andromaches meminit non tamen ille suae.
Cumque novis armis nova iam tibi quaeritur uxor.
    Hostibus eveniat Dî precor illa meis.
Haec ego si possem thalamo spectare gerentem,
    (90) Haec mihi cernenti gaudia quanta forent!
Cynthius hybernum volvebat parcius orbem,
    Et mediis coeli finibus aequus erat.
In speculis moestae lustrabant praelia matres,
    Mistaque cum Graiis agmina nostra viris.
[p. 283]
(95) Scaearum qua vasta suis arx nixa columnis,
    Aethereumque altâ mole minatur opus.
Protenus intremui, veluti cum leniter aurae
    Per segetes summas & freta salsa volant,
Graminaque hinc illhinc tepidis vibrantur in hortis,
    (100) Cum Zephyrus molli flamine stringit humum.
Cum se prima dies dubio demittet Eoo,
    Et repetunt partes sidera versa suas.
At meus Astyanax blando imperterritus ore
    Fuderat in gremio dulcia colla meo.
(105) Exilio, trepidasque ut eram discincta papillas    [disc.: alzo in Errata]
    Mercurios omnes, sacraque saxa peto.
Moeniaque irrumpo, Zephyri visura sub oras,
    Quae meus ex illa praelia parte daret.
Ille Menaetiaden Phrygiis invectus habenis,
    (110) Cinxerat, ad Danaos dum parat ire suos.
Hei mihi quam gemui, quoties reditura recessi,
    Et quoties flexo poplite lapsa fui!
Me miseram, quot vota tuli, quot munera vovi,
    Priamidae metuens tristia fata meo.
(115) Ah quoties volu[i] mediis insistere campis,
    Et lachrymis cursus sistere posse tuos.
Quo ruis ah, dixi, nimio temerarius aestu!
    Me, sine me, tecum, dum ruis Hector agis.
Te vivum sine funus ero: quam spicula vellens
    (120) Omnia pectoribus sustinuisse meis!
Parce Menaetiade, si quae tibi debita coniux
    Supposuit collo dulcia vincla tuo.
Si notum tibi nomen amor: sic sospite curru
[p. 284]
    In dominae venias dulcia colla tuae.
(125) Iliades date tela, ferar ferar, armaque gestans
    Digna meo coniux milite, miles ero.
Siste iugum meus Hector, ego fremitusque tubasque,
    Quadrupedesque ardens, & tua castra sequar.
Ensis amor meus, hasta fides erit, arma querelae,
    (130) Scuta dolor, pietas tegmina, tela furor.
Ipsa per ardentes gemitu ferar agminis oras,
    Inque viri collum brachia lapsa dabo.
Languescet mens victa viris, & corda dolore,
    Atque aliquis verso lumine terga dabit.
(135) Mobilis Astyanax levibus puer irruet ulnis,
    Cumque suis lachrymis oscula mista feret.
Ah miser, ah ultrò patriis arridet habenis,
    Nec gemitus causam dispicit ille mei.
Ah miser, ah absens Danais circundatur armis,
    (140) Nec meminit risus dissimulare suos.
Ferte faces manus Iliadum: date thura, comasque,
    Et tremat ad patrios lanea vitta Deos.
Hectoris & Troiae rogus idem est, ille suorum,
    Et patriae vasto pectore sacra tegit.
(145) Cum patriâ meus Hector abis: sors una duorum est.
    Quoque iaces Hector vulnere, Troia cadis.
Dum queror & denso circumstant ordine matres,
    Et feriunt Phrygiae pectora moesta nurus,
Concidit infelix valido percussus ab ictu,
    (150) Et gelidam duro pondere stravit humum.
At mihi lux abiit, quia te cecidisse putavi,
    Atque animae subito nox fuit orta meae.
[p. 285]
Nox medio fuit orta die, iacuique revulsis
    Crinibus, & rupto pectora laxa sinu.
(155) Iliadum moestos vaga gens diducit amictus,
    Et feriunt steriles tristia corda manus.
Haud secus exultim thyasis, levibusque corymbis,
    Bassarides festos instituêre choros.
Plena Deo cum se vesano turba furore
    (160) Laxat, & ante tuos nox vocat Ida pedes.
Cum typanis trepidisque ululatibus alta resultant
    Sidera, cumque ipso monte resultat humus.
Interea pressos stimulans calcaribus armos
    Luxuriantis equi Troïca turba venit.
(165) Deïphobusque ardens Phrygias decurrit ad arces,
    Et repetunt Teucri Pergama tuta viri.
Iamque Menoetiaden referunt dum praelia tentat
    Hectoris audaci succubuisse manu.
At mihi lux blandis iterum suffunditur auris,
    (170) Cumque meo dulcis Hectore vita redis.
Hector ades pariterque dies: licet absit & Hector
    Exhilarant mentem nomina sola meam.
Qualiter hyberni subducto sideris orbe,
    Mollia iam primi tempora veris eunt.
(175) Quaque [perarentes] ros passim funditur herbas
    Foeta parens laeto gramine ridet humus.
Sic mihi gaudenti lachrymae subiëre repentè,
    Quae modo compressae symbola mentis erant.
O ego si possem squallentem pulvere barbam
    (180) Hectoris argutâ disposuisse manu!
Priamidaeque mei tepidis vestigia lymphis,
[p. 286]
    Et rigidum blando tingere rore caput.
Funereoque humore feros componere vultus,
    Quaeque virûm tristi sanguine colla madent.
(185) Sed neque te blando Venus aurea possidet igne,
    Nec vetus in molli pectore cura sedet,
Dexteraque invicti quâ tot cecidêre tyranni
    Andromaches collo non satis apta venit.
Et quantum bellare doces, dediscis amare:
    (190) Post tua discendus praelia restat amor,
Mavorti pax nata sua est: pax Martis alumna est:
    Et nisi cum cessant tristia bella iuvant.
Hector, ut incipias, modo desinis ire per hostem,
    Causaque principii maxima finis erit.
(195) At mihi, cum moestos dimisit pallida vultus
    Nox, subeunt curis sidera causa meis.
Mensque pavet rerum trepidis confusa figuris,
    Et tua cum subeunt tristia castra, gemo.
Garrulus Hectorides, Priami demissus ab aulâ,
    (200) Matris in amplexum, cum ruit umbra, venit.
Ille mihi blando subducit basia vultu,
    Et cadit in vultus sarcina parva meos.
Et quoties cerno similes tibi tollere vultus,
    Decidit ex oculis humida gutta meis.
(205) Instat, & infelix de te cognoscere quaerit
    Omnia, & adventum postulat ille tuum.
Ast ego cras illi, toties cras dicere cogor:
    Cras toties illi dicere cogor, erit.
Cras illud quando Hector erit, quo vera videbor?
    (210) Me miseram, tarde quam venit illa dies!
[p. 287]
Rumpe moras omnes, thalamisque illabere nostris,
    Bellaque dum cessant omnia, bella refer.

FINIS.

Continue