David van Hoogstraten 1658 - 1724 |
DAVIDIS[Vignet: Tiliae sub tegmine tutus]AMSTELAEDAMI. |
Viris Amplissimis |
SAepissime mecum reputare soleo, Viri Amplissimi, merita vestra in remp. quibus omnes quotidie devincitis, cives & exteros, qui sub felicissimis [fol. *2v] vestris auspiciis in hac urbe florentissima, maxima cum securitate, & legibus temperata libertate, vitam degunt. Tanti autem beneficii recordatio, nunquam non gratum excitat animum, ut publicum privati mei cultus & erga vos observantiae monumentum exstet, quod nulla oblivio, neque longa annorum series imminuere vel delere queat. Operosiora igitur molienti, Historiam nempe urbis Patriae, quam adstipulantibus vobis, & faventibus, imo opitulantibus, aggressus sum, quae proprie vestra dici meretur, accidit opportune editio Carminum DAVIDIS HOOGSTRATANI, quam vobis offeram, ut reverentiae vestri nominis, quae in me maxima est, ut decet, hoc munere, interea temporis, reddam testimonium, ne non, si forte inter illum laborem, quem dixi, multiplici rerum varietate non [fol. •3r] exigui temporis, ac otii, quo minime abundo, vobis tamen, si quid humani mihi acciderit, aliqua officii consiliique mei constaret ratio. Sed, quando ob oculos versatur dignitas illa maxima, qua Deus huic urbi potentissimae praeesse vos voluit, Viri Amplissimi, tacita quaedam verecundia, & sacer horror, tanquam Deos adituro, pedes retardant & impediunt gressus; verum enimvero, quum maxima Numina exiguis muneribus placentur, ab animo non ingrato profectis, Hoogstratani carmina vobis offerentem & dedicantem audaciorem me vestra facit clementia, & facilis, quem saepe ad vos experior, aditus, Patriae Patres, Civium praesidium & tutela, omnium praeclararum artium fautores. Neque haec carmina purissimae Latinitatis, ubi verus sermonis nitor cum perspicua simplicitate certat, ad alios magis [fol. •3v] quam ad vos pertinere, cuivis facile apparebit, qui attento lumine volumen perlegerit: pleraque enim sunt ad vos, & de vobis scripta, & inprimis elegantissima illa elegia, qua gratiae vobis aguntur pro honesta missione, qua Virum literatissimum, & quo candidiorem, apertiorisque pectoris nunquam sol vidit, liberaliter benigneque honorastis, cujus etiam liberos favore vestro dignaturos vos ultro & lubenter promisistis, quo propensum in studia animum satis superque declarastis, & quo amore vivum dilexeritis, mortuum prosequamini; rarissimo hoc tempore exemplo, quo remp. literariam sensim collabi, & in perniciem, sero posteris deflendam, vergere cernimus. Ex quo vestro favore spes interdum mihi videtur illucere aliqua, Musas etiam, illas Deorum Hominumque delicias, quae ab hac [fol. *4r] urbe exulare jam videntur, si tempora id siverint, quod faxit Deus ter opt. Max. Illustre nostrum Athenaeum, sedes earum pristinas, repetituras, & illa aurea secula reditura, quae Vossios, Barlaeos, Francios & cum illis puram & genuinam eloquentiam, Suadam Latinam & Pelasgam Charin tandem aliquando reducant. Quibus quam bene conveniat cum Mercurio, urbis numine peculiari & proprio, satis superque, patrum nostrorum memoria, imo nostra, cum magno civium bono compertum fuit. Sed ne vestra diutius, Viri Amplissimi, tempora morer; hoc munusculum, ut a me, vestri nominis studiosissimo, profectum, ut a vestro Hoogstratano, benigne accipiatis, & ea fronte, id est, hilari & serena, qua multa, quae in hac occurunt faragine, olim accepistis & hoc meum consi- [fol. *4v] lium grato imputetis animo. Amstelaedami. die XX mensis Januarii. M D CC XX VIII. |
PETRUS VLAMINGIUS |
Acerba Davidis Hoogstratani morte amico orbatus, cui fucus & fallacia incognita erant vitia, eodemque optimo consultore, si quid in literarum studiis moliri subinde consueveram, hujus universae scriptionis & de edendis libris consilium abjecissem, ob penuriam eorum, cum quibus de hisce sermones conserere possum, quam unicam recte scribendi viam semper credidi, sed, ne in Manes amicissimi viri impius viderer, carmina ejus Latina, quae tertia fere parte auctiora prelo parata reliquerat, inprimenda dedi; illorum editione secunda divendita; interim etiam mihi rediit Musarum Amor, qui me jussit proprio Marte, & consultis illis perpaucissimis, qui hac in urbe, quasi ex naufragio rei Literariae restant, latine scribere & Humanioribus literis, quibus queam modis, prodesse. Carmina, quorum iteratam editionem cernis, Lector Benevole, neque de trivio sunt quaesita, neque Neroniano more, aut Cordubensi cothurno debachantia, sed pura, simplicia, nitida, Latina, & a summo viro, qui scientia Numeri Poëtici [fol. *5v] maxime insignis erat, profecta. Nihil hic exstat, quod quenquam laedit, nihil, quod insolito sermone, aut carminum licentia offendat. omnia plana, perspicua & casta, quae facile viri optimi mores indicant, quem ut propius aliquanto noscas, uberiorem ejus vitae historiam in alterum tempus differens, brevi narratiuncula, cujas aut quis fuerit, levi tantum penicillo tibi adumbrabo. Roterodamum, Hollandiae Australis urbs, Magni Erasmi mater, etiam Hoogstratani Natale solum fuit, anno Humanae salutis MDCLVIII. die xiv. Mensis Martii. Parentes fuere Franciscus Hoogstratanus & Esthera de Koning, Pater Bibliopola, & Poëta Vernaculus, minime contemnendus, inprimis in carminibus materiae sacrae. notus etiam versione Nepotis, Justini, multorumque aliorum scriptorum, vir pius, &, quamvis Romanis sacris addictus, ejusdem cum Erasmo opinionis, de tollendis tantum ex Ecclesia erroribus, quos Barbaries & male sana superstitio invexerat, sed minime cum Religionis perturbatione, & haeresi faciunda. Ab honesto Patre liberaliter educatus Lauream Doctoratus in re Medica Lugduni Batavorum meruit publicam. hinc Dordracum, ad parentem, qui eo- [fol. *6r] dem migraverat, profectus, Mariam Nispiam duxit, Mathiae Nispii, Geometrae non incelebris & viri, si quis umquam moris antiqui, filiam, Poëta Poësios amatricem, nam Musica sacra Hoogstratanus ab incunabulis coluerat, non tantum patris exemplo, sed etiam patrui Samuelis, Pictoris, libro insigni de arte Pictoria edito, aliisque scriptis Belgicis, haud invenustis, clarissimi. Sed, quum praxis Medica nequaquam ex voto succederet, Amstelaedamum, curantibus amicis, evocatur, ut quintae classi Gymnasii publici praeesset, ex qua in tertiam post biennium adscendit, tandem Prorector creatus, & postmodum salario MCC. florenorum auctus fuit. quum autem ingravescentibus annis, surdities, quam ex morbo contraxerat, etiam ingravesceret, honesta missione ab Amplissimis hujus urbis Consulibus a catenatis illis in Scholastico ergastulo laboribus liberatus est, qui emeritum & rude donatum annuo stipendio mille ducentorum florenorum honoravere. Quod beneficium eleganti elegia, ut gratissimo erat animo, celebravit. cui & aliud adjecerat Vir Amplissimus, Joannes van de Poll, Consul, filio ejus Jacobo sepulturae mortuorum in Templo, quod, quia ad ortum situm est, Orientale dicitur, praefecto. [fol. *6v] Verum otii exspectatissimi fructus haud diuturnos potuit percipere quippe biennio post XIII. nempe Novembris anni MDCCXXIV, quem diem altera post tristissimum casum luce, mortem forte praesagiens, atro carbone notaverat, ut manu ejus scripta schedula testabatur, domum pergens, hora fere sexta vespertina, stupore, qui surdos comitari solet, & nebula densa orta seductus, via, ab altera, quam sequi debuerat, diversa, aberrans, ad locum, ubi libra pendet publica, portam olim S. Anthonii, in fossam, quae a Gelris nomen habet, sese dat praecipitem, ex qua extractus, laborans annos plerosque peripneumonia, ex illo morbo, aquae frigido madore, & horrore, quem ex casu conceperat, post octiduum, media nocte, mentis compos, carmine Latino Deum laudans Hymnis, Psalmisve, nam aegre interdum vox intelligebatur propter difficilem respirationem, hanc vitam, cantu sese oblectans olerino more, meliori mutavit, vir certe longiori dignus, utpote cui, praeter varia ingenia, quae suos in studiis profectus praecipue illius se debere fatentur curae, Belgica nostra lingua nitorem inprimis suum & elegantiam accepta refert, post maximos Heroas, Houtenum, Spigelium, Cornhertium, Hoof- [fol. *7r] dium, Vondelium, Monenium & Vollenhovium. Quid enim observationibus ejus de generibus Linguae Belgicae utilius? Carmine purius? Numeris rotundius? Rhetorica elegantius? ne Phaedrum aut Faërnum memorem, tersissimè & nitidissimè versos, innumerasque versiones alias, emendatumque tot Librorum stylum. Latine, ut muneri satisfieret, in usum Principis Nassavii & studiosae juventutis Phaedrum notis illustravit, post Nepotem, ediditque eodem scopo, Terentium, & Lexicon Belgico Latinum optimum & fidelissimum: postea etiam Phaedrum criticis observationibus ornavit, doctis sane & elegantibus, neque levi manu digestis. Amicos habuit praecipuos Joannem Georgium Graevium, at quantum virum! Petrum Francium, unicum in eloquentia exteriori, & poëtica laude florentissimum; Cornelium Arkelium Roterodamensem, apud Remonstrantes verbi divini ministrum, virum elegantem & eruditum; Joannem Fredericum Cramerum, Borussorum Regi a Consiliis, qui Vindicias nominis Germanici adversus Gallos obtrectatores scripsit, Nicolaum vander Kappen, Medicum, praeter Joannem Anthonidem Goesanum, vatem illustrem, Arnoldum Monenium, Joannem [fol. *7v] Vollenhovium, Petrum Rabum, Gasparem & Joannem Brantios, Joannem Hasium, & Joannem Sudermanum, omnes Poëtas & Jacobum Wildium, Antiquarium, quibus supervixit, ut etiam virorum elegantissimo Jano Broukhusio, qui eum fraternum in morem dilexit, quod legato insigni optimae partis Bibliothecae selectissimae & omnium, quos manu scripserat, librorum testatum voluit, Poëtarum sui temporis Princeps. non audienda est enim Barbara illa Trivultiensium Censorum, sed vitio creatorum, sententia, secus statuentium. At, ne illos, qui hodie vivunt, praeteream, quam carus illi Petrus Burmanus, Patriae nostrae Ornamentum, fuit! quam gratus Janus de Witt, Judicum Praeses & Senator & Gerardus Papenbroekius eadem dignitate praeclarus! quam dilecti Franciscus Bochovius, & Samuel Everwinius! Ut nihil nunc dicam de Jacobo Zanteno, & Joachimo Targerio, Medicis. Discipuli etiam ejus omnes summi semper illius amici exstitere, propter indolem, nequaquam similem Orbiliorum gregi, sed cordatam & nihil fere Scholastici habentem, & gloriae illud calcar acre, quod semper currentibus addebat, ingeniorum elegans spectator & judex. hoc mecum possunt te- [fol. *8r] stari Hermanus Henricus van de Poll, Senator & Judex, Janus Graeflandius, Juris Utriusque Doctor, [in ex. KBH in het zetsel toegevoegd: Gasparus Commelinus, Gasp. F. Medicus,*] Daniel Sibersma & Theodorus Hogenbergius apud Medioburgenses & Campenses verbi Divini Ministri, & tu, qui nunc Studiorum gratia perlustras Italiam, eruditissime Jacobe Philippe dOrville, spes patriae. Forma fuit plusquam mediocri, at decenti, adspectu formoso, oculis nigris, carmina mira cum suavitate recinebat, sermonis parcus, patientissimus laboris. In amicorum vitiis caecus; quamvis etiam ab indignis laesus, brevi post tempore, illis ipsis offensoribus elogium aliquod aut epigramma satis inpudenter ab eo petentibus, statim ad officia paratus, illa largiri solebat, nimis (meo quidem Judicio & amicorum, qui illum serio diligebant) in hac re facilis. Ne nihil etiam de hac editione dicam, Petrus dOrville J.U.D. vir Lectissimus, amicus meus & summus Hoogstratani, operam dedit, ut sphalmata literarum tollerentur, editioque recte procederet. nihil edi volui, nisi quod ipse editioni destinavit, Juvenilia tamen quaedam addidi, quae antea erant edita, ut priora cum posterioribus conferenti delectationi & usui esse possint. Mihi enim semper gratissimum fuit in Poë- [fol. *8v] tis discernere quomodo sese soleant ex luxurianti nimiumque florido scribendi genere, quo Juvenum animi plurimum capiuntur, expedire. Vale, Lector, & Hoogstratani nominis, ut optimi semper fuere, amantissime, memoriam viri eruditissimi, vivam florentemque hisce carminibus mecum ex animo vove, & conatibus nostris in re Literaria fave. |
CARMINA SACRA. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
PSALMUS I. |
IDEM |
PSALMUS II. |
PSALMUS III. |
PSALMUS IV. |
PSALMUS VI. |
PSALMUS X. |
PSALMUS XVIII. |
PSALMUS CXII. |
PSALMUS CXIV. |
PSALMUS CXVII. |
IDEM aliter. |
PSALMUS CXXIII. |
PSALMUS CXXIV. |
PSALMUS CXXXIII. |
PSALMUS CXLV. |
CANTICUM MOSIS. |
CANTICUM ESAIAE. |
CASA BETHLEMITICA. |
VANITAS MUNDI. |
Aegrotantis ad Deum suspiria. |
ELEGIAE. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
ELEGIA VII. |
ELEGIA VIII. |
ELEGIA IX. |
ELEGIA X. |
ELEGIA XI. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ELEGIA I. |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
ELEGIA VII. |
ELEGIA VIII. |
ELEGIA IX. |
ELEGIA X. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
ELEGIA VII. |
ELEGIA VIII. |
ELEGIA IX. |
ELEGIA X. |
ELEGIA XI. |
ELEGIA XII. |
ELEGIA XIII. |
ELEGIA XIV. |
JAMBICA. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
II. |
III. |
IV. |
V. |
VI. |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
XI. |
XII. |
XIII. |
XIV. |
XV. |
XVI. |
XVII. |
XVIII. |
XIX. |
XX. |
AD |
In Obitum |
Viro Amplissimo |
IN |
PETRO VLAMINGIO. |
PETRI VLAMINGII |
LYRICA. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
ODE VII. |
ODE VIII. |
ODE IX. |
ODE X. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
ODE VII. |
ODE VIII. |
ODE IX. |
ODE X. |
ODE XI. |
ODE XII. |
ODE XIII. |
ODE XIV. |
ODE XV. |
ODE XVI. |
ODE XVII. |
ODE XVIII. |
ODE XIX. |
ODE XX. |
ODE XXI. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
ODE VII. |
ODE VIII. |
ODE IX. |
ODE X. |
ODE XI. |
ODE XII. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
ODE VII. |
ODE VIII. |
ODE IX. |
ODE X. |
ODE XI. |
ODE XII. |
ODE XIII. |
Viro illustri |
EPITHALAMIUM |
ODE XIII.* |
ODE XIV. |
ODE XV. |
ODE XVI. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
II. |
III. |
IV. |
V. |
VI. |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
XI. |
XII. |
XIII. |
XIV. |
XV. |
XVI. |
XVII. |
XVIII. |
XIX. |
XX. |
XXI. |
XXII. |
XXIII. |
XXIV. |
XXV. |
XXVI. |
XXVII. |
XXVIII. |
XXIX. |
XXX. |
XXXL |
XXXII. |
XXXIII. |
XXXIV. |
XXXV. |
XXXVI. |
XXXVII. |
XXXVIII. |
XXXIX. |
XL. |
XLI. |
XLII. |
XLIII. |
XLIV. |
XLV. |
XLVI. |
XLVII. |
XLVIII. |
XLIX. |
L. |
Ook in: Bruiloftsdichten op het huwelyk van den heere Gerhart Franken, dokter in de geneeskunst, en joffrouwe Katharyne Adelheit Moonen, getrout te Deventer den 25. van Hooimaent 1702. Deventer, Arnoldus Kurtenius, Boekdrukker en boekverkooper aen den Brink. (p. 6) UBL 1197 B 35 : 23. |
LI. |
LII. |
LIII. |
LIV. |
LV. |
LVI. |
LVII. |
LVIII. |
LIX. |
LX. |
LXI. |
LXII. |
LXIII. |
XLIV. |
LXV. |
LXVI. |
LXVII. |
LXVIII. |
LXIX. |
LXX. |
LXXI. |
LXXII. |
LXXIII. |
LXXIV. |
LXXV. |
LXXVI. |
LXXVII. |
LXXVIII. |
LXXIX. |
LXXX. |
LXXXI. |
LXXXII. |
LXXXIII. |
LXXXIV. |
LXXXV. |
LXXXVI. |
LXXXVII. |
LXXXVIII. |
LXXXIX. |
XC. |
XCI. |
XCII. |
XCIII. |
XCIV. |
XCV. |
XCVI. |
XCVII. |
XCVIII. |
XCIX. |
C. |
CI. |
CII. |
CIII. |
CIV. |
CV. |
CVI. |
CVII. |
CVIII. |
CIX. |
CX. |
CXI. |
Curiae Australis Hollandiae nec non tribunalis |
SYLVAE. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI SYLVARUM LIBER. _____________________________ I. In funere Serenissimi ac Potentissimi PRINCIPIS GULIELMI III. BRITANNIARUM REGIS. |
II. |
III. |
IV. |
V. |
VI. |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
XI. |
XII. |
XIII. |
XIV. |
XV. |
XIV. |
XVII. |
XVIII. |
XIX. |
XX. |
XXI. |
XXII. |
XXIII. |
XXIV. |
XXV. |
XXVI. |
XXVII. |
XXVIII. |
XXIX. |
XXX. |
XXXI. |
XXXII. |
XXXIII. |
XXXIV. |
XXXV. |
XXXVI. |
XXXVII. |
XXXVIII. |
XXXIX. |
XL. |
XLI. |
XLII. |
XLIII. |
XLIV. |
XLVI. |
XLVII. |
XLVIII. |
XLIX. |
L. |
LI. |
LII. |
LIII. |
LIV. |
LV. |
LVI. |
LVII. |
LVIII |
LIX. |
LX. |
LXI. |
LXII. |
LXVIII |
LXIV. |
LXV. |
[Ook in: Fr. Valentyn: Beschrijving van oud en nieuw Oost-Indiën. Eerste deel. Dordrecht, J. van Braam en Amsterdam, G. onder de Linden, 1724. KBH 185 A 5.] |
JUVENILIA. |
ODA |
ODA |
* Respicitur ad numisma, emissum eo tempore, quo Jacobus Rex, post mortem fratris Caroli, caesis aliquot viris principibus, qui ei adversabantur, rerum potitus est. In cujus altera parte regia effigies conspicitur, in altera Leo gerens capite diadema regium, & unguibus tenens altero orbem, altero sceptrum, cum hac inscriptione: NEMO ME IMPUNE LACESSET. |
JOACHIMO TARGIER, |
JACOBI ZANTENI |
AD JACOBUM ZANTENUM |
FELIX IN BATAVIAM ADVENTUS REGIUS. |
SERENISSIMAE BRITANNIAE |
AD NAVEM, |
FINIS. |
Viro Nobilissimo & Amplissimo |
AUspiciis Tuis, Vir Amplissime, denuo in lucem reduco carmina mea, ad quae edenda ipse jam ante multorum annorum decursum me incitasti, avidus talium cupediarum Musicarum, nec faciens cum illis, qui haec studia non excolenda, sed ne attingenda quidem existimant, omnemque operam volunt poni in majoribus & gravioribus disciplinis. Compertum scilicet Tibi est longe alia mente fuisse viros magnos Scaligerum, Grotium, aliosque quos [p. 432] habes in pretio. Neque me fugit quantopere Te juvet versare elegantium ingeniorum volumina, multasque horas consumere in literatis confabulationibus, ac renovare memoriam clarorum virorum, quorum tot egregia servas monumenta. Certe cum alii has aversentur delicias, non alia de causa, opinor, nisi quod eas non intelligant, & damnent institutum meum, Tu semper probasti impetum quem cepi, & ut strenue hac via procederem ultro es hortatus. Quo Tuo judicio confirmatus non destiti sacra facere suavissimis Musis, & inde petere solatium curis amaris, & insuavibus, quae me exercent, molestiis, multisque incommodis, quae animum meum perturbant, neque respirare me sinunt a dolore & luctu, quem sensi [p. 433] ex quo naturae debitum reddidit elegantissimus mihique amicissimus Janus Broukhusius, cujus obitu multa amisi, quae me unice delectabant: ne jam loquar de gravissimo, quod haud ita pridem accepi, vulnere ex carissimae uxoris decessu. Itaque oro Te, ut, quando non solum applausu Tuo & favore me es dignatus, sed etiam in numerum amicorum Tuorum admisisti, hunc libellum solita Tua benevolentia tractare ac tuendum suscipere velis. Ad quem Tibi offerendum ratio certe me impulit, ut accederem gratulantibus Tibi novam dignitatem, ad quam, virtutum Tuarum habita ratione, Te maximus hujus Urbis Magistratus evexit: quae ut Tibi civibusque Tuis felix ac fausta [p. 434*] sit, tota mente atque animo precor. Vale, Vir Amplissime, & favere mihi persevera. Amstelaedami kalendis Juliis M D CCX. |
AD LECTOREM. |
PRodeunt tandem carminum meorum libelli, quos non tam mea quam amicorum meorum voluntas expressit, huc me impellentium timidum & detrectantem exponi nasuto huic & fastidioso mundi theatro. Quos inter cum essent, qui vel ipsa fatente invidia principatum in hac arte obtinent, minus gravatus sum facere, quod factum vides. Alioqui cum ipsa poësis hoc saeculo in nullo fere sit pretio, & summi etiam poëtae vix laudem, quantam promerentur, ferant, imo nugas agere dicantur, & lusibus puerilibus occupari, quid erat, quod me multum movere poterat ad exeundum in lucem? Jacta nunc est alea, amice Lector, nec sine spe aequitatis tuae, quam frustra ab iis exspectamus, qui his sacris sunt infesti, ea de causa, opinor, quod auribus careant poëticis, quas paucis mortalibus datas esse jam olim a magni nominis Viro pronunciatum est. Hinc accidit ut optimi illi & purissimi poëtae Virgilius, Horatius, Ovidius, aliique destituti sint sua laude; & barbari a quibusdam habiti & soloeci, foetusque se indignos produxisse. Tales censores tulit parentum nostrorum aetas: nec [p. 436] aliter censent hodie, qui non trahuntur hac cantionis dulcedine, damnantes saepenumero, qua valent judicandi facultate, in hujus temporis scriptoribus ea, quae sunt laudatissima & proxima genio aurei seculi, unde unice sibi exempla proponere debent, qui aliquid cupiunt praestare in hoc scribendi genere. Nos vero Josepho Scaligero maximo gravissimoque auctori assentimur, de poëtis ferre judicium, poëtarum esse duntaxat, idque non omnium, sed optimorum. Caeterum, quod isti volunt, quid est culpandum in hac arte innocenti plane & ad delectandum nata, quam attingere non erubuerunt homines nobilissimi & gravissimi, qui licet aliis naturae dotibus essent conspicui, tamen famam suam acceptam tulerunt soli carminum scribendorum facultati? Perversa enim prorsus eorum est sententia, qui clamant poëtas in solis versibus faciendis consistere, nihilque praeter numerum adferre, id est, ut ille ait, in nugis canoris operam ponere, cum certe nemo poëtis sit annumerandus, qui non per omnia doctrinarum spatia liberiore cursu feratur, atque ita scripta sua expoliat ornamentis petitis è solida eruditione. Nostra sic est ratio, licet sentiamus quam exiguae nobis sint vires, & quam procul absimus ab eo fastigio, quod paucissimi semper adscenderunt. Sed jam inde à pueritia, [p. 437] quod novit patria mea, adamavi hanc portionem liberalis eruditionis: quam propensionem ex eo tempore foverunt Viri in nostra Batavia celebres, & harum rerum peritissimi. Eorum itaque hortatu etiamnum horas meas à gravioribus laboribus vacuas ita colloco, melius esse judicans uti hac animi relaxatione, quam temporis publicis curis impensi reliquias decoquere in vino & alea, vel contendere rixosis ac pugnacibus libellis, quibus nuper scatebant omnia. Nec à munere meo alienum puto sic praeire juventuti, eamque ad haec studia excitare, cum non aliunde facilius petatur modus orationem vel solutam, vel ligatam, variandi per diversas facies, eique sensim motum addendi & ornamentum. Composui profecto me, quantum potui, ad optimos scribendi magistros, & eorum vestigia sum secutus, licet impari passu, non sentiens cum illis, qui statuunt nulli prorsus usui esse imitationem, & unumquemque nolunt ire, quo trahit indoles, imo, quod ridiculum est, omnem imitationem furtum esse contendunt. Quod dum faciunt, non vident, se Virgilium aliosque summos viros furti accusare. Hunc in usum non modo psalmos aliquot nobis exprimendos proposuimus styli exercendi causa, sed propius etiam hic illic Buchananum, praestantissimum poëtam, secuti a- [p. 438] dolescentiae ostendere voluimus, quam facili negotio unum metrum convertatur in aliud, si vel mediocris alicui sit vena. Deinde & alia tentavimus, varie indulgentes ingenio, prout res ferebat, non praetermissis juvenilibus, quae non video cur excusem, cum magis sint ficta quam facta, & omnes poëtae, etiam sacri ordinis Viri, eam viam sint ingressi. Sed ipse videbis, Lector, & pro tua benevolentia sententiam feres. Patere me nunc bonis auspiciis hanc carminum meorum collectionem proferre, & vale. |
AD EUNDEM. |
JAm decem sunt anni elapsi, cum prooemium, quod modo legisti, primum praefixissem carminibus, quae tunc temporis emisi in lucem. Ex illo plura alia a me sunt conscripta, ut res ferebat, & seorsim edita. Haec ipsa, cum partim inter meas, partim inter amicorum meorum schedas dispersa jacerent, magno a me studio petiit ut colligerem, & ad se mitterem Vir optimus Nicolaus Bos, Bibliopola Rotteraedamensis, qui priorem editionem renovare parabat; suffragantibus huic consilio amicis meis, & adnitente inprimis Viro Nobilissimo & ingeniosissimo Joanne de Witt, qui Urbi Amstelaedamensi est a secretis, nec segniter tamen operam dat sacris Musicis. Parui monentibus, & excussis omnibus schedis meis inveni quae commode possent addi Epigrammatibus,*quae jam hac occasione bonam partem sunt aucta. Addidi praeterea Silvarum librum, quem sic appellare visum est ob argumenti varietatem, quod ista carmina complectuntur, effusa scilicet prout aut impetus animi proprius, aut amicorum gratia, aut aliae rationes imperabant. Quod si minus praestit; quam velles, erudite Lector, rogo ut mihi ignoscas pensaturo brevi quicquid hic non satis elabora- [p. 440] tum & excultum possit videri, limatissimis carminibus Jani Broukhusii, quae nunc operas typographicas exercent, & specioso cultu conspicua jam ipsa in manus tuas venire gestiunt. Iterum vale & conatus nostros boni consule. |
CARMINA QUAEDAM |
D. M. |
S. EVERWYN. |
MEMORIAE |
JACOBI PHILIPPI DORVILLE |
PETRI DORVILLE |
IN OBITUM |
B. HUYDECOPER. |
FINIS. |
[p. 1]
Psalmi, cantica etc. p. 3-26. PSALMUS I Pagina 3 IDEM alio carminis genere redditus 4 II. 5 III. 6 IV. 7 VI. 8 X. 9 XVIII. 12 CXII. 16 CXIV. 17 IDEM aliter. 18 CXVII. 18 CXXIII. 18 CXXIV. 19 CXXXIII. 19 CXLV. 20 CANTICUM MOSIS. 21 CANTICUM ESAIAE. 23 CASA BETHELEMICA. 24 VANITAS MUNDI 25 AEGROTANTIS AD DEUM SUSPIRIA. 26 [p. 2]
I. Ad Cornelium Junium. De infelici amoris sui exitu. 29 II. Neaerae Connubium. 31 III. Ad Joachimum Targerium. De Amore ejus. 32 IV. Ad Jacobum Zantenum. Post celebratas ejus Nuptias. 34 V. Ad Eundem ut studijs poëticis se reddat. 35 VI. De Phillide. 37 VII. De Eadem. 38 VIII. Ad Nicolaum Markium, ut relicto amore ad studia se conferat. 39 IX. Ad Phillida. De adventu Hyemis. 40 X. Ad eandem. 41 XI. Ad Corollam. 42
II Namurca capta auspiciis et ductu Gulielmi III. Britanniarum Regis. 48 III. In Pacem cum Gallis initam. 50 [p. 3]
II. Ad Virum Illustrissimum Jacobum Borelium, Tertium Consulem. 55 III. In funere Illustrissimi atque Excellentissimi Viri Jacobi Borelii Urbis Amsteledamensis Consulis, & ad nuperam pacificationem Oratoris cum summa potestate. 57 IV. Ad Janum Broukhusium cum horum carminum editionem urgeret. 58 V. Ad Joannem Georgium Graevium cum vernaculis suis poëmatis.*62 VI. Manibus Joannis Mensingae S. 63 VII. Ad Joannem Texelium de studiis suis. 64 VIII. Ad Joannem Gorisium ut in novi anni initio laetitiae indulgeat. 66 IX. Ad Eundem. A morbo nondum confirmatus Natalem ejus sexagesimum celebrat. 67 X. Ad Janum Broukhusium in secessu suburbano viventem. [p. 4]
II. Ad Joachimum Targerium Poesin Commendat. 76 III. In Medicinam compendiariam ab Eodem conscriptam. 80 IV. Ad Engelbertum Edingium. 81 V. Ad Jacobum Bodanium cum summis in utroque jure honoribus insigniretur. p. 82 VI. In Nuptias Huberti Hopii & Mariae Molliae. 83 VII. Ad Joachimum Targerium cum Idam Verduviam domum duceret. 84 VIII. Petro Colartio & Elisae Hofmannae. 86 IX. In Nuptias Casparis Costeri & Jacobae Watiniae. 88 X. In adventum veris. 89 XI. Manibus Pauli Edingii. 90 XII. Ad Gulielmum Molerium cum ei Poëmata sua mitteret. 91 XIII. In Obitum Petri Bernagii. 92 XIV. Ad Hubertum Hopium in Gallias abeuntem. 93 [p. 5]
II. Jani Broukhusii Albo inscriptum Scazon. 98 IV. In amoenitates literarias vernaculo sermone editas à Petro Rabo. 100 V. In opera forficis Joannae Curteniae. VI. Doctrinam vitae Magistram esse. 101 VII. Temporis jacturam gravissimam esse. 102 VIII. Ad studiosam Juventutem. 103 IX. Ad Eandem Parentibus obediendum esse. 103 X. Sapientiam verae felicitatis fontem esse. 104 XI. Virtutem ignotam jacere. 104 XII. Omnibus ad virtutem aditum patere.104 XIII. Constantia in adversis. 105 XIV. In novi anni initio. 105 XV. Vitae & floris comparatio. 106 XVI. Primam ab Adamo labem ad posteros transivisse. 107 XVII. Memoriam nostrae originis incitamentum esse ad virtutem.107 XVIII. Majorum virtutes posteris exemplo esse. 108 [p. 6] XIX. Ad studiosam juventutem de vitanda ignavia. 109 XX. Peccatis hominum iram divinam provocari. 109 XXI. Ad Taconem Hajonem Honertium. Cum in Leidensi Academia Theol. Professor esset renunciatus. 109 XXII. In obitum Viri Amplissimi & Gravissimi Simonis Musii Ab Holi Reip. Dordrechtana senatoris ac Judicis. XXIII. Viro Amplissimo Joanni de Witt Reip. Amstelaedamensis Judici, cum in Senatorum ordinem esset adscitus. 113 XXIV. In tertium Consulatum Perillustris Viri Joannis van de Poll. 114 XXV. Petro Vlamingio. 116 XXVI. Petri Vlamingii responsio ad superius carmen. 116
II. De Eadem se ejus amore uri. 119 III. Philippo Friestio & Magdalena Bruinvis. 119 IV. Hadriano Houteno & Philippina Munkera sponsis. 121 V. Angitur Phyllidis desiderio. 122 [p. 7] VI. Ad Phyllida formam virtute decorari. 122 VII. Francisco Zwaneveldio sponso. 123 VIII. In discessum Glicerae. 124 IX. Deliam duritia incusat. 125 X. Deliam sibi pro Musa faturam. 126
II. Viro Amplissimae dignitatis Diderico Bas Urbis Amstelaedamensis secundum Consuli. 131 III. Petro Francio invitat eum ad Natalem uxoris suae celebrandum. 132 IV. Jano Broukhusio natali ejus die. 133 V. Cornelio Junio aegrotanti 134 VI. Joanni Gorisio Natalem ejus celebrat. 136 VII. Petro Francio pro Aristophane commodato. 137 VIII. Joanni Gorisio in novi anni initio. 137 IX. Joanni Lunio filiole mortem immodice lugenti. 138 X. Petro Rabo obitum filiolae suae lugenti. 139 [p. 8] XI. Filiolum immatura morte subreptum deflet. 140 XII. Gulielmo Molerio cum Medicorum Ordini adscriberetur. 141 XIII. Joachimo Targerio cum Medicine Doctor renunciaretur. 142 XIV. Matthao Edingio cum solemni Medici titulo in Academia patria ornaretur. 144 XV. Hadriano Veltersio cum Juris utriusque Doctor crearetur. 145 XVI. Theodoro Godschalkio cum Medicinae Doctor crearetur. 147 XVII, Huberto Hopio optat rure apud eum esse. 148 XVIII. Ad Eundem carmina sua mutuae amicitiae symbolum futura. 149 XIX. In cultissima Arnoldi Monenii Poëmata vernaculo sermone conscripta. 150 XX. Jacobo Hovio laborem quiete temperandum esse. 151 XXI. Gulielmo Molerio adolescentiae cum eo transactae memoriam renovat. 152
II. Petro Benerio aequam in quocunque sorte mentem servandam esse. 155 III. Ad Juventutem virtuti a teneris incumbendum esse 156 [p. 9] IV. Indulgentiam Parentum liberis exitio esse. 157 V. Nicolao Kappenio omnia in hac vita esse incerta. 157 VI. Claudio Pontano humilem vitam tutissimam esse. 158 VII. Joachimo Targerio ut contemta invidia bene rem gerere pergat. 159 VIII. Rempublicam sine legibus nullam esse. 160 IX. Paulo Edingio humano intellectui omnia patere. 160 X. Juventutem studiis excolendam esse. 161 XI. Francisco Hasio longam esse viam per praecepta, brevem per exempla. 162 XII. Nimiam parentum in liberos indulgentiam reprehendit. 163
II. In Nuptias Viri Nobilissimi & Consultissimi Joannis a Neurembergh & Nobilissimae Virginis Rebeccae Jacobae van der Voort. 167 III. Arnoldo Henrico Westerhovio Diderici Liebergii poëmata edenti. 169 [p. 10] IV. In Judam Proditorem Belgico carmine descriptum a Joanne Hasio. 170 V. Ad virum perillustrem Joannem Corverum Reip. Amstelaedamensis, ut saepe, ita cum maxime Consulem, quum quinquagesimum muneris sui senatorii annum implevisset. 173 VI. Viro Amplissimo Lavino Geelvinck Toparcha in Castricum & Kronenburg, &c. Reip. Amstelaedamensis Senatori, Societatis Indiae Or. Curatori, cum Patria Urbis Consul esset creatus. 175 VII. Honori & meritis Tiberii Hemsterhusii in illustri Amstelaedamensium Athenaeo Philosophiae Professoris, quum Corneliam Mariam Wildiam domum duceret. 177 VIII. In Secundas Nuptias Viri Perillustris Joannis Trip Reip. Amstelaedamensis Consulis & Nobilissimae Matronae Elisabethae Tielens Dominae in Berckenrode &c. 179 IX. In Dissertationem Illustrissimi Philippi Sidnei pro Poëtica in Belgicum sermonem ex Anglico conversam a Joanne Hasio 180 X. Viris Reverendis & Doctissimis Hieronymo van Alphen & Francisco Burmanno Ecclesiae Amstelodamensis Pastoribus, quum uno eodemque die ad SS. Theologiae Professionem ab Illustribus Trajectinae Academiae Curatoribus essent vocati. 183 [p. 11] XI. In Adventum Georgii I. Magnae Britanniae, Franciae, & Hiberniae Regis, Ducis Brunsvicensis & Lunaeburgensis, S.R.I. Archithesaurarii & Electoris. 186 XII. Jacobo Philippo dOrville quum Jurisconsultorum numero insereretur. 188 XIII. Gerardo Kronenbergio cum Juris utriusque Doctor renunciaretur Lugduni Batavorum. 190 XIV. Viro Illustri Joanni van de Poll quum Urbis patriae iterum Consul esset creatus. 191 XV. Epithalamium in Nuptias Viri Amplissimi & Gravissimi Samuelis Everwinii Reip. Dordrechtanae Senatoris, & Nobilissimae Lectissimaeque Virginis Maria Onderwater. 192 XVI. Viro Perillustri Joanni van de Poll continuationem Consulatus gratulatur. 195 XVII. Petri Vlamingii Genethliacon. 196 XVIII. Ad Sanitatem. 198 XIX. De obitu Viri Illustris Pompeji de Rovere Toparchae in Hardinxvelt, Hollandiae Australis Praetoris Reip. Dordracenae Consularis, ad Virum Amplissimum Samuelem Everwinium ejusdem Reip. Senatorem. 199 [p. 12]
II. Eidem. 201 III. Eidem cantanti. 202 IV. Ad Deliam. 202 V. Ad Eandem. 203 VI. De Daphne. 203 VII. Ad Emilianum. 203 VIII. Ad Neaeram. 204 IX. Amor dulce malum. 204 X. Novam se amori praedam esse. 205 XI. Ad Invidos. 205 XII. De Phyllide. 206 XIII. In cantum Lusciniae. 206 XIV. In Neaerae effigiem. 207 XV. Amplissimo Nobilissimoque Viro Diderico Bas Urbis Amstelaedamensis Consuli, pro vino, sub id tempus, quo pax celebranda esset ad se misso Gratiae. 207 XVI. Ad Urbem Amstelaedamum. 208 XVII. Nobilissimo & Amplissimo Viro Francisco de Vicq, Urbis Amstelaedamentis Consuli, cum ei poëmata sua vernacula mitteret. 208 XVIII. Jano Broukhusio cum suos in Propertium Commentarios edere differret. 209 XIX. Viro Nobilissimo Joanni Sixio Domino in Wimmenum [p. 13] & Vromade, Civitatis Amstelaedamensis Consulari Magno Antiquitatum Cultori. 210 XX. Petro Francio. 211 XXI. In Jacobi Wildii Gazophylacium. 212 XXII Joanni Theodoro Schalbruchio vota novi anni initio. 212 XXIII. Joachimo Targerio ut opus Medicum a se conscriptum in lucem edat. 213 XXIV. Ad Lucium. 213 XXV. Vitae brevitas. 214 XXVI. Ad Cecilium. 214 XXVII. Guilielmo Molerio XXVIII. In Natalem Parentis. 215 XXIX. Carmina sua mittit Nicolao Kappenio. 215 XXX. Fortunae inconstantia. 216 XXXI. In Effigiem Leopoldi I. Romanorum Imperatoris. 216 XXXII. Effigies Adriani ab Oostrum Ecclesiastae Amstelaedamensis. 217 XXXIII. Effigies Jani Brantii. 217 XXXIV. Effigies Mariae Wildiae. 217 XXXV. Aliud in Eandem. 218 XXXVI. Ad Lucium de Invidia. 218 XXXVII. Joanni Lunio. Natali suo. XXXVIII. Viro Nobilissimo Mat- [p. 14] thiae Belartio, cum carminibus suis. 219 XXXIX. Eadem mittit Huberto Hopio. 220 XL. Contemptus bonarum literarum. XLI. De Invidia. 220 XLII. In Calumniantes. 221 XLIII. De Patria sua. 221 XLIV. Ad Sextilianum. 222 XLV Ad Virum Nobilissimum Janum Wittium instructissimae Bibliothecae professorem. 222 XLVI. In funere Illustris atque Amplissimi Viri Joannis Sixii, Domini in Wimmenum, in Vromade &c. Consularis. 223 XLVII. D. M. Viri Perillustris Joannis de Witt, Urbi Dordrechtanae a secretis, S. 224 XLVIII. Viro Reverendo Jano Brantio Poëmata sua edenti. 225 XLIX. In Epistolas Virorum Doctorum ab Eodem editas. 226 L. Nuptiis Gerardi Frankenii Medici & Catharinae Adelheidae Moneniae. 227 LI. Philippo Moilives van der Noot cum supremos in utroque Jure honores consequebatur. 228 LII. Ad Gulielmum Vlamingium Jurisconsultorum familiae inserendum. 229 [p. 15] LIII. Ad Eundem cum Catharinam Theodoram Beciam domum duceret. 230 LIV. In Carmina postuma Viri Reverendi Casparis Brantii 231 LV. Serenissimo ac Celsissimo Principi Friderico Gulielmo Serenissimi ac potentissimi Frederici Tertii Electoris Brandenburgici filio, Electoralis dignitatis haeredi cum Urbem Amstelaedamum inviseret. 232 LVI. Ad Eundem Gratiarum actio pro versiculis bene exceptis. 233 LVII. Joanni Henrico Lederlino in Patriam redeunti. 234 LVIII. Ad Jacobum Wildium cum geminarum suarum descriptionem publici juris faceret. 234 LIX In Delineationem Regni Borusiae & Electoratus Brandenburgici, finitimarumque provinciarum ad stationes publicorum cursuum accomodatam. 235 LX. In Lexicon novum Samuelis Pitisci expressum typis Francisci Halmae. 236 LXI. In adventum Caroli III. in Hispanias abituri. 237 LXII. Gelria Capta auspiciis Frederici I. Augustissimi Borussorum Regis. 238 [p. 16] LXIII. In obitum Raimondi Faltzii, Regis Borussiae nummorum coelatoris. 239 LXIV Gulielmo Wildio cum Juris utriusque Doctoratum reportaret. 240 LXV. In obitum Viri Illustris Joannis Graefland Reip. Amstelaedamensis consularis. 241 LXVI. In exequias Petri Francii. 242 LXVII. Cornelio Arkelio Hadriani Junii animadversa denuo edenti. 243 LXVIII. In Joannis Vollenhovii homilias sacras. 244 LXIX. In opuscula postuma Tobiae Gutberlethi. 245 LXX. In Ejusdem effigiem. 245 LXXI. In Q. Ennii Fragmenta cum animadversionibus Hieronymi Columnae denuo in lucem producta a Francisco Hesselio. 246 LXXII. Memoriae Egberti Venii Medici expertissimi. 247 LXXIII. Nuptiis Isaaci Verburgii & Christinae Silviae. 248 LXXIV. Honori & meritis Francisci Hesselii in illustri Rotteraedamensium Gymnasio Eloquentiae Doctoris. 249 [p. 17] LXXV. Ad Gulielmum Wildium Natali ejus die. 250 LXXVI. In Natalem Caroli Gustavi Welkeri. 251 LXXVII. De quodam censore sui carminis ad Virum Nobilissimum Gerardum Papebrochium Reip. Amstelaedamensis Judicem. 251 LXXVIII. Ad Virum Nobilissimum Gulielmum Sautininium cum Tribunus Civilis militiae esset factus. 252 LXXIX. Ad Virum Nobilissimum Joannem de Witt, Ictum, cum Amstelaedamensium Judicum ordini adscriptus esset. 253 LXXX. In carmina postuma Francisci Hasii ab ejus filio Joanne Hasio edita. 254 LXXXI. Jano Graeflandio cum Juris utriusque Doctor crearetur. 255 LXXXII. In Lucubrationes Abrahami Tgildii in Zachariam. 256 LXXXIII. In Pollicem statuae Aeneae quam Dux Albanus poni sibi olim jussit quo nuper donatus est Vir Amplissimus Joannes van de Poll Reipub. Amstelaedamensis Consul. 256 LXXXIV. Ad Casparum [p. 18] Commelinum quum supremos in Medicina honores consequeretur. 257 LXXXV. Nuptiis Gulielmi Frederici Wilpii & Gesinae Preiger. 258 LXXXVI. In duplicem disputationem Theologicam a Jano Doornik, Leidae habitam 259 LXXXVII. In Juvenis Nobilissimi Jani de Witt, J. F. J. & C. N. Disputationem Juridicam inauguralem. 260 LXXXVIII. Juveni Nobilissimo Cornelio de Witt, quum Juris utriusque Doctor crearetur. 261 LXXXIX. Henrico Grahame, quum Juris utriusque Doctor crearetur. 262 XC. D. M. Viri Amplissimi Gerbrandi Pancras Nic. F. Consularis Horti Medici publici Curatoris. 263 XCI. In obitum Viri Perillustris Joannis Corveri Reip. Amstelaedamansis saepius Consulis. 264 XCII. Jo. Jacobo Ravio quum in Academia Lugdunensi Anatomiae & Chirurgiae Professionem auspicaretur. 265 XCIII. D. M. Doctrina & moribus florentissimi Juvenis Huberti Hopi Icti. 266 [p. 19] XCIV. Ad Hadrianum Verdunium, post viginti quinque annos cum uxore sua Catharina Bakkera feliciter exactos. 267 XCV. In luctuosissimum excessum Serenissimi ac Celsissimi Principis Joannis Gulielmi Frisonis Principis Arausionensis ac Nassavii, Frisiae Gubernatoris. 268 XCVI. D. M. Viri Amplissimi Hadriani Paetsii Illustris ac praepotentis Collegii quod Rotteraedami rebus maritimis praeest Quaestoris, Societatis India Orientalis Curatoris. 269 XCVII. In excessum Regneri Leersii Typographi celeberrimi Reip. Rotteraedamensis Judicis. 270 XCVIII. Viro Nobilissimo Henrico Hesio cum in suprema Hollandiae Curia Senator esset electus. 271 XCIX. Joanni Hasio Genethliacon. 272 C. Eidem Genethliacon alterum. CI. In Ejusdem Effigiem. 273 CI. In Eandem. 273 CII. In Eandem. 273 CIII. In Eandem. 273 CIV. AD Virum Amplissimum Joannem van de Poll, quum Reip. Amstelaedamensis Consul esset creatus. 274 [p. 20] CV. In Funere Jacobi Wildii, Rei Maritimae, quae Amstelaedami curatur, à rationibus. 275 CVI. Petro dOrville, quum in Leidensium Academia supremos in utroque Jure honores consequeretur. 277 CVII. In Viri Spectatissimi Joannis Jacobi Mauriti Reip. Purmerendanae Syndici otia juridica. 278 CVIII. In memoriam siccati Bemsterae lacus reverso seculo celebratam ad Virum Amplissimum Joannem van de Poll 279 CIX. Viro Amplissimo Joanni de Witt, Societatis India Curatori, in Salo ad Texelam Commoranti. 280 CX. Viro Perillustri Joanni van de Poll Consuli fausti anni apprecatio. 281 CXI. In Obitum Immaturum Spectatissimi Viri Gulielmi Duircantii, Icti. Curiae Australis Hollandiae nec non tribunalis aquatici Dordracensis Judicis: Capituli Divi Martini seu Ecclesiae Cathedralis Trajectina Canonici, &c, &c. 282 [p. 21]
II. Frederici I. Augustissimi Borussiae Regis felix in Urbem Amstelaedamum adventus. III. Ad Serenissimum ac Celsissimum Arausionensem ac Nassavium Principem Joannem Gulielmum Frisonem, cum ei Phaedri Fabellas dedicaret. 290 IV. In Regia Solennia diei Festi XVIII Mensis Januarii M DCC III. quo Fredericus I. Augustissimus Borussiae Rex non magis inaugurationis suae, qua sceptrum adeptus est, quam Magni Patris memoriam renovabat. 292 V. In Viri Nobilissimi atque Amplissimi Mensonis Alting Urbis Groninganae Consulis Notitiam Germaniae altera jam parte auctiorem. 294 VI. In obitum Viri summi Joannis Georgii Graevii. 296 VII. In Rarissimam rerum naturalium supellectilem a Levino Vincentio collectam 298 VIII. Nuptiis Amplissini ac Nobilissimi Viri Bernardi Gulielmi Plosii ab Amstel, Urbis Trajectinae Consulis ac Senatoris & Nobilissimae Virginis Brigittae Lestevenon. 300 [p. 22] IX. D. M. Regneri Stapelii S. 302 X. De Eodem. 303 XI. De Morte Serenissimae ac Potentissime Sophiae Carolae Borussorum Reginae ad Augustissimum Regem Fredericum Elegia. 303 XII. In Frederici I. Borussia Regis Effigiem. 305 XIII. In solennia saecularis Jubilaei Academiae Francofurtensis ad Viadrum, auspice Frederico I. Borussiae Rege Exercituum & Musarum Parente, ac Rectore Magnificentissimo Frederico Gulielmo Principe Juventutis, celebrata a. d. XXVII. Aprilis anno M DCCVI. 306 XIV. Frederico I. Augustissimo Borussiae Regi pro muneribus ad se missis Gratiarum Actio. 309 XV. Ad Illustrissimum Comitem Wartembergium. 310 XVI. Epicedium Illustris Viri Joannis Hallincg summis in Urbe Dordrechtana honoribus functi. 312 XVII. In Exsequias Petri van Dam Icti, Societatis Orientalis Patroni facundissimi. 313 XVIII. In funere Illustris atque Amplissimi Viri Francisci De Vroede, Consularis. 315 XIX. Ad Virum Amplissimum Samuelem Everwinium Urbis Dordrechtana Senatorem. 316 [p. 23] XX. Ad Virum Nobilissimum Joannem de Witt Urbi Amstelaedamensi a secretis. 318 XXI. Ad Virum Amplissimum Gerardum van der Dussen, Rei Maritimae quae Rotteraedami curatur Fisco Praefectum; Cum ejusdem Urbis Senator esset creatus. 322 XXII. Natalis P. Virgilii Maronis Celebratus Rotteraedami in aedibus Viri Nobilissimi Gulielmi Cloti Icti. 323 XXIII. In Natalem mihi cum Egberto Wildio communem. 325 XXIV. In Effigiem Joannis Gulielmi Frisonis Principis Nassavii. 326 XXV. Nuptiis Joannis Houbakkeri & Dinae van der Smisse. 327 XXVI. In Obitum Viri Nobilissimi Jani Broukhusii, Poëtarum Principis, amicorum desideratissimi. 328 XXVII. Memoriae Viri Reverendi Joannis Brantii 331 XXVIII. In Effigiem Henrici Magni Regis Galliarum quae est apud V. N. Gerardum van Papenbroek Judicem. XXIX. In Effigiem Gabrielidis Estraeae Ducis Beaufortiae quae ibidem. 332 XXX. Manibus Joannis Vollenhovii. 333 [p. 24] XXXI. Ad Virum Nobilissimum Franciscum Bockhovium. 335 XXXII. Effigies Joannis Georgii Gravii. 337 XXXIII. In Effigiem Hugonis Grotii Reginae Regnique Sueciae ad Regem Galliarum Legati, Quae est apud Virum Nobil. Gerardum van Papenbroek, Judicem, 337 XXXIV. In Effigiem Petri Cornelii Hoofdii Satrapae Mudensis, quae est apud eundem. 338 XXXV. In Obitum Jacobi Bockhovi filioli Viri Nobilissimi Francisci Bockhovii. 339 XXXVI. D. M. Corneliae Hasiae. 341 XXXVII. Francisco Halmae sacra sua Poëmata edenti. 341. XXXVIII. Memoriae Viri Illustris Diderici Bas Urbis Amstelaedamensis Consulis. 341 XXXIX. D. M. Joannis Theodori Scalbruchii, filioli unici Viri Clarissimi Joannis Theodori Scalbruchii, Historiarum in Athenaeo Amstelodamensi Professoris ac Gymnasii Publici Rectoris. 342 XL. In annulum confectum ex crinibus*Corneliae Hasiae nuper defunctae auroque inclusum ex persona Joannis Hasii ejus Mariti. 344 XLI. Juveni Nobilissimo Cornelio Ludovico Pompe, cum Jurisconsultorum familiae insereretur. 345 [p. 25] XXII. In Commentarios de vita, obitu & Moribus Sophiae Carolae Augustissimar Boruffesorum Reginae latina lingua conscriptos a Viro Nobilissimo & Amplissimo Joanne Frederico Cramero Historico Regio Primario & Consiliario Regiminis Ducatus Magdeburgici. 346 XLIII Natalis Jani Broukhusii post mortem ejus apud Virum Nobilissimum Joannem Wittium celebratus. 347 XLIV. Ode ejusdem argumenti ad Eundem. 349 XLVI. Ad Jacobam Walliam Musicae artis peritissimam. 352 XLVII. Ad Joannem Hasium paternis carminibus quaedam ex suis jungentem. 353 XLVIII. Viro Nobilissimo & Amplissimo Petro Antonio de Hubert Toparchae in Kruiningen, Raillant, &c. Quum Satrapa Mudensis & Goilandiae*Ballivus esset creatus. 354 XLIV. Epithalamium Viri Nobilissimi Godefridi Slingelandii, Icti, & Nobilissimae lectissimaeque Virginis Ernestinae Gertrudis de Bevere, Dominae in de Lindt. 357 L. In excessum Industriae Matronae Joannae Curteniae. 360 LI. In Obitum Hadriani Relandi, Antiquitatum sacrarum & linguarum Orientalium in Academia Trajectina Professoris. 361 [p. 26] LII. Nuptiis Pauli Snelli Med. Doctoris & Margarethae Gertrudae Beciae. 364 LIII. In miserandum & immaturum excessum Nobilissimi Adolescentis Diderici Hoeftii filii Viri Illustris Jacobi Hoeuftii Consularis. 366 LIV. Viro Nobilissimo Joanni Corvero quum lectissimam Virginem Saram Mariam Trippiam domum duceret. 368 LV. Serenissimi ac Celsissimi Principis Joannis Gulielmi Frisonis Principis Arausionensis ac Nassavii, Frisiae Gubernatoris Epicedion. 370 LVI. Nuptiis Viri Amplissimi Henrici Bickeri H. F. Reip. Amstelaedamensis Judicis & lectissimae Virginis Gertrude Eygels. 372 LVII. Ad Nobilissimos & Amplissimos Reip. Amstelaedamensis Consules pro otio facto Gratiarum actio. 374 LVIII. Ad Amplissimos Reip. Amstelaedamensis Consules quum Hadrianus Verwerus Rotteraedamensis iis librum suum de jure inaritimo dedicasset. 380 LIX. Ad Virum Amplissimum Joannem de Witt, Urbis Amstelaedamensis Senatorem, in Natali Jani Broukhusii. 381 LX. Ad Eundem Carminum scribendorum hortatorem indefessum.382 [p. 27] LXI. Laus artis Musicae. 383 LXII. Ad Virum perillustrem Joannem van de Poll Consulem, vota in novi anni initio. 385 LXIII. In Nuptias Nobilissimi Viri Jacobi Trippii & Lectissimae ac Nobilissimae Virginis Maria Sixiae. 387 LXIV. Ad Petrum Vlamingium Natali ejus die. 388 LXV. In Descriptionem Indiarum a venerando & doctissimo Viro Francisco Valentino Amboinensis Ecclesiae nuper Pastore adornatam. 389
II. De expeditione Hybernica Gulielmi Magnae Britanniae Regis ad Virum Expertissimum Cornelium Junium Medicine Doctorem atque Schiedamensis Civitatis Scabinum. 405 III. Joachimo Targier Medico. 416 IV. Jacobi Zanteni Ode ad Davidem van Hoogstraten ejus Poësin canendis Gulielmi III. gestis non esse imparem. 418 [p. 28] V. Ad Jacobum Zantenum Medicum, cum ad scribendum hortaretur. 419 VI. Felix in Bataviam Adventus Regius. 421 VII. Serenissimae Britanniae Reginae Mariae. 426 VIII. Ad Navem qua Rex in Britanniam rediit. 428 |
Pagina. | Linea. | Errata. | Lege. |
11. | 21. | piornm | piorum |
18. | 26. | quas | quos |
62. | 11. | poëmatis | poematiis |
138. | 19. | cescentes | crescentes |
155. | 9. | male | mala |
180. | 23. | conversum | conversam |
240. | 1. | XLIV | LXIV |
260. | 5. | plaudant | plaudunt |
312. | 1. | XIV. | XVI. |
358. | 3. | tanti | tantae |
359. | 30. | quis | quîs |
363. | 19. | eundemest | eundemeest |
387. | 1. | LXVIII | LXIII |
389. | 9. | Duas | Wuas |
395. | 10. | Straga | Strage |
415. | 23. | inoffensi quae | inoffensique |
439. | 18. | Epigrammatis | epigramatiis |
CARMINUM |
JANUS BROUKHUSIUS. |
In Poëmata |
IN ALTERAM EDITIONEM |
DAVIDI HOOGSTRATANO |
[VARIA] |
Ad forficem |
In: Het stamboek op de papiere snykunst van Mejuffrouw Joanna Koerten, Huisvrouw van den Heere Adriaan Blok, bestaande in Latynsche en Nederduitsche gedichten der voornaamste dichters. Amsterdam, voor rekening van de Compagnie, M.D.CC.XXXV, p. 21. Ex. UBL 1204 G 13, KBB VH 24068. |
Op de schaarkunst van Juffrou Joanna Koerten. |
OP DE |
(Voor het eerst werd de Latijnse versie gepubliceerd in D. van Hoogstratens Carmina, Amsterdam 1700, p. 101. De Nederlandse vertaling, door Van Hoogstraten zelf, werd voor het eerst gepubliceerd in diens bundel Gedichten, Amsterdam 1697, 161-162. Ook in: Gedichten op de overheerlyke papiere snykunst van Wyle Mejuffrouwe Joanna Koerten, Huisvrouwe van Wylen den Heere Adriaan Blok, gedrukt na het origineel stamboek. Benevens een korte schets van haar leven. [Vignet]. Te Amsterdam, By Steeve van Esveldt, in de St. Lucie-Steegh, over t Meisjes Weeshuys 1736, fol. 4r. Ex. UBL 1193 B 16 en GBR 840 G 41. Het Latijnse gedicht in de hand van Van Hoogstraten zelf bevindt zich in de collectie Erven I.Q. van Regteren Altena samen met enkele bladen uit het Stamboek van Joanna Koerten. Het is 1695 gedateerd. Zie hierover M. Roscam Abbing: Joanna Koerten (1650-1715) en David van Hoogstraten (1658-1724). Een bijzondere relatie tussen twee bekende Amsterdammers. In: Amstelodamum 94 (2007), p. 14-29.) |
Op de Beschrijving der Christelijke Religie. |
Op de Afbeelding |
Serenissimo ac Celsissimo Principi |
D. van Hoogstraten. |
Tekstkritiek: |
p. XV Gasparus Commelinus, Gasp. F. Medicus: deze naam ontbreekt in het Gentse exemplaar, maar is in andere exemplaren in het zetsel toegevoegd. De laatste regel van deze bladzijde gaat dan naar de volgende pagina. Daar is luxurianti e florido in het Gentse exemplaar verbeterd in luxurianti nimiumque florido. Daarmee is de grote spatie om het woord e en tussen de volgende woorden van de zin hersteld: |