CASPARIS BARLAEI
[Vignet: Stadswapen van Amsterdam].AMSTELODAMI, |
Sic ivit nostram grandis Medicea per Urbem, |
AD
Nobilissimos, Amplissimos, Spectatissimos, |
D. ANTONIUM OETGENS van |
NOBILISSIMI, AMPLISSIMI, SPECTATISSIMI, PRUDENTISSIMIQUE CONSULES, Quod in coelis Deus est, in terris Princeps est. Ille nullius imago, quia à nullo. Hic Dei imago, quia ab illo. Deus paret nemini, quia inferior nemine. Princeps Deo, quia solo Deo inferior. Illius potestas terminum nescit, quia di- [fol. A3v] vina est. Hujus, cum hominis sit, termino modoque circumscribitur. Ille legibus solutus, quia solus leges fert. Hic iis adstrictus, quas à Deo & recta Ratione accipit. Numinis arbitrio & vi aguntur omnia, etiam Rex, Regina, Princeps. At horum nutu non nisi imperio subditi. Deus, quem submisse colat, amet, veneretur, non habet, quia nulli debet. Princeps solum Deum, cui & se totum & Principatus sui debet decora. Assurgit Principi populus. Deo & Princeps & populus. Qui Deo debetur cultus à religione est, quae animas creatori arctius alligat. Qui Regibus, qui Principibus, ab ea pietate est, qu officiosa esse in illos, sed remissius, amat. Habet mundus eximia plurima, magnitudine sua, sublimitate, splendore stupenda. Fulget in coelo astrorum omnium Princeps Sol, & mortalium in se oculos & anni spem convertit. Fulget Luna & siderum illustris exercitus. Luce, motu, tacitisque influxibus admirabiles sunt & penè venerabiles. At Principe nihil grandius, nihil sublimius, nihil illustrius habet suppositus coelo orbis. Non [fol. A4r] lucet sibi Sol, sed nobis. Movet se, ut hominum promoveat commoda. Nec vivit sibi Princeps, sed subditis. qua hic fulget luce, fulget & gaudet populus. Majestatem suam appellatione, usu suorum putat. Hinc in Deum & Principem, licet dispari affectu & studio, reflectimur amore, obsequio, reverentia, fide. In Deum, ut omnis boni & felicitatis humanae fontem principiumque. In Principem, veluti tantorum bonorum Curatorem & administrum, adeoque à summo Numine secundum. Nec enim propius ad Deum acceditur, quam hominum tutela. Eminere regium est, sed magis prodesse & servare. Prima ipsorum virtus, patriiae, sociisque consulere, orbi quietem seculo pacem dare. Harum rerum conscientia insidet altè mortalium animis, urque adeò, ut quoties augusto Principum vultu frui ipsis licet, numen aliquod se in terris adspectare putent, & ejus occursu tanquam ad fulgidioris astri jubar ortumque recreentur. Amant flagrantius adspicere eos, a quibus benignè adspiciuntur. Tradunt se totos illis, quibus non servitus ci- [fol. A4v] vium, sed cura tradita est, qui Rempublicam non sibi solum, sed se quoque Reipublicae devoveri volunt. Veneratione excipiunt Moderatores orbis, cujus partes sunt, & diffusos in Principem potentiae divinae rivulos attoniti admirantur & suspiciunt. Regem da, vel Reginam, quamvis vel Indis illa, vel Afris,vel Sabaeis, vel Scythis imperet, sive magnanima fuerit Semiramis, sive bellicosa Thomyris, sive prudens & perita regnandi Tanaquil, sive pacis studiosa Placidia, excitabimur, commovebimur ad Imperatoriae majestatis intuitum omnes, & reverentiae ac gratulationis officia non invitis imperabit summae potestatis veneratio. Non arcessam longè exempla. Venit pridem in Urbem hanc vestram Augustissima Regina MARIA de MEDICIS, familia, imperio, conjugio, liberorum sceptris ac thalamis illustris. Illi vos publico Reip. nomine, & privato insuper affectu assurrexistis. Cives jussi pariter ac injussi, tanquam ad novi sideris conspectum, gratulantes undique convolavere. Idem plebis studium, fervor, alacritas. Documentum dedistis gran- [fol. A5r] de, suspicere & Vos augusta Regum & Reginarum nomina, & charos habere, quos Deos appellavit, quantumvis zelotes, Deus. Nullum intermisistis officiorum genus, quod praestari a vobis praesens Reip.status, loci temporisque sivit oportunitas. Exhibitus honos majora, etiam vestro judicio, meritae Principi. ut non liberatoriam hanc, sed confessoriam potius acceptorum beneficiorum tabulam credatis. Non referam publica. quod vos tangit privatum beneficium, majoribus suis debet, à quibus Civitati vestrae ea jura & immunitates concessae, quibus latius potentiam explicatis. Quanta festivitate, quantis gaudiis, quam laeto extra & intra urbis pomoeria occursu, quam prona ubique gratulatione , quam splendido apparatu, erectis hic illic Arcubus & Portis Triumphalibus, exhibitis Ludis, coacto totius Militiae Urbanae exercitu, Reginam exceperitis, norunt, quotquot tantorum solennium spectatores fuere. Iam ad eadem Spectacula, ad eandem Panegyrin, vestra liberalitate & impensis admittuntur absentes, quibus coram [fol. A5v] haec intueri non licuit. Venit jam ad illos Regina, & quae moenia vestra subiit, nunc alibi scriptoris & sculptoris beneficio conspicitur, & salutatur. Stant ante oculos pegmata, theatra, classes, equitum ordines, civium cohortes, scenae, dramata, prout hic stetere omnia, vel ivere. Non poterit ingrata esse eorum lectio,quorum conspectus fuit jucundissimus. Facit narratio, ut diuturnior fit memoria eorum, quae non scripta oblivione cito intercidunt. Et quae multa singuli non videre, nunc in unum collecta, omnibus in aperto sunt. Spectaculorum & Emblematum argumenta, quae ob subitas theatridiorum mutationes & vices pauci assecuti fuere tranquillo & extra turbae strepitum posito lectori explicantur, ea brevitate, quae factis nihil magnum aut memorabile subducit. In minuta inquirere supervacaneum fuit, ob res plurimas minoris momenti, variis locis, à variis, & minus palam gestis. anxia sedulitas sedulitatis error est, cum rei summae id omne decedat, quod minus seriis, ac non necessariis impenditur. Omnis hic apparatus ad Vos re- [fol. A6r] dit, Amplissimi CONSULES, quia vester est. Vestro nomini inscribitur, cujus vos autores. Magnificentiae, humanitatis, & benevolentiae vestrae in maximam Principem monumenta agnoscent, quotquot haec legent. Dicent imperio dignos, qui, cum honoris publici interest, sordes cavent. nec decere tenuitatem eos, quos populo secrevit fascium dignitas. Quod Regina, quod illustris Reginae comitatus, quod populus Amstelodamensis credit, brevi recensione postremus attestor. quae quam gratiam derogat sibi, à vestra sperat facilitate & patrocinio. Aequis animis ea ipsa accipite, quae aequissimis in MEDICEAM egistis. Placeat Vobis scribentis conatus & studium, quorum pronis in se studiis annuit Regia Mater. Qui Regum Principumque vultus in aera inducunt, quam ab arte nequeunt, ab insculpta Imperantium imagine benevolentiam impetrant. Dum Regina, dum Regum Genitrix dum Imperatorum Neptis utramque paginam facit, veniam merebitur demissa & infra Majestatis apicem subsidens & fatiscens oratio. Vide- [fol. A6v] bitis, ubi per Reip. curas legere dabitur. Non urgeo hoc valde. illud maximè, ut qualem me erga Vos Urbemque vestram ostendi esse, talem me per aetatem fore credatis. Ita Vobis, ita florentissimae Civitati, perpetuum Deus benè faxit. Anno M D C XXXVIII Octob. XX. |
MEDICEA HOSPES, |
SERENISSIMAE REGINAE, MARIAE DE MEDICIS, in Urbem Amstelodamensium solennem ingressum descripturus, nec quaesitis praeter rem praeconiis Regiam Majestatem, nec Urbem hanc nostram fatigabo. Quicquid enim de Illa excellens eximiumque dixero, infra magnitudinem erit ejus, quae Austriacae Familiae, cui maternum genus debet, dignitatem; prudentiam sapientiamque Mediceae, unde nomen & paternum genus ducit, in domum Borboniam ac Franciae regnum intulit. Quicquid de hac mediocre dixero, à vero abibit, quicquid magnum, invidiae fortè oportunum videri poterit, aut ab obnoxio profectum. Ingentes Principum animi publicae gratulationis officia praestari sibi patiuntur verius, quam ambiunt. quem non efflagitant, civium sociorumque favore frui amant. Ideò moderationem admisceri amant iis narrationibus, quae honori ipsorum consecrantur. IIlud nobis dicere liceat, quod res est, Urbem Dei beneficio magnam, excepisse Reginam Dei gratia ma- [fol. B1v, p. 2] ximam augustissimamque, Caesarum & Hetruriae Ducum sanguine illustrem, quae Maximilianos, Philippos, Ferdinandos, Carolos, Cosmos, Laurentios, Leones, Clementes, stemmati suo innexos adspicit. Digna profectò hospes fuit tali hospitio. nec indignum omnino hospitium tam grandi hospite. Si Reginam intueamur, omnium Galliarum Imperatrix ante oculos stat. Si Urbem, omnium Mundi partium nobile emporium. Illa invictissimi Regis Henrici Magni conjux, tantis nuptiis inclaruit. Haec sociarum urbium & terrarum inviolabili federe clara viget. Illa potentissimorum Europae Regum Mater splendidissimis regnis Dominos vel Dominas dedit. Haec emundis vendundisque mercimoniis iisdem regnis commoda adfert, ab iisdem capit. Illa gentis inclytae natalibus eminet, haec plurimarum ad se gentium accessu. Illa Majestate populis venerabilis, haec illicis lucri spe domi forisque amabilis. Regina terras suorum monstrare potest, quò navigandum. Civitas nostra classes ratesque quibus naviget. Regina Veterem Novumque orbem vel filiorum vel filiarum sceptris complectitur. Civitas haec quod in utrumque inferat, quod ab utroque repetat, veluti utriusque communis Officina, habet. Illi, ut poetarum verbis loquar: generos Tethys dedit omnibus undis. Haec est, exiguis quae finibus orta tetendit In geminos axes, parvaque à sede profecta Dispersit cum Sole manus. Illa, Laeta Deûm partu magnos complexa nepotes, Omnes sceptriferos, nondum supera alta tenentes. [fol. B2r, p. 3] Hujus pacificis debemus moribus omnes, Quod veluti patriis regionibus utitur hospes, Quod sedem mutare licet, quod cernere Thulen Rursus, & horrendos quondam penetrare recessus, Quod bibimus passim Rhodanum, potamus Orontem, Quod cuncti gens una sumus. Videbor praeter decorum comparationem fecisse Reginae & Urbis. Sed illius magnitudinem Imperii esse constat, & sanguinis & majorum & heroicarum virtutum. Hujus fortunae, & mercaturae & privatae civium felicitatis. Illud dubium, an illius incredibilem in altitudine comitatem mireris magis, an hujus erga Celsissimam Reginam praedicandam humanitatem. Officii sui esse credidit Amstelodamensium Respublica, assurgere Maximiliani Imperatoris Abnepti, à quo Caesareae Coronae insignia olim impetravit. ideoque executa est splendidius, quae aliae civitates pari fecere affectu & veneratione. Subiit animum Amplissmii Senatus, rem esse veteris & recentis aevi, Reges Principesque non sine solenni apparatu in urbes vel suas vel federatas recipi. Hoc à Graecis, hoc à Romanis factitatum, sive triumphos, sive ovationes, sive trophaea, statuas, epinicia, aliaque publici honoris testimonia benè de Republ. Imperioque meritis decernerent. Et quanquam terrarum suarum urbisque Principi gratulatus non fuerit, ejus tamen dignitati gratificari voluit, quae ex priscis laudatissimisque harum Provinciarum Principibus generis sui seriem deducit. Accedit & illud quod potentissimo Galliarum Rege, LUDOVICO XIII Iusto, status nostri vindice federisque cum HENRICO IV patre olim initi perpetua felicitate fruamur; quorum [fol. B2v, p. 4] Regum Illa vel partu vel conjugio gloriosissima habetur. Nec major commodiorque testandie gratitudinis oportunitas offerri potuit, quam si in ejus decus & splendoremfe impendant Batavi civitates, quae maximis aliquando beneficiis Remp. universam cumulavit. Triumphales pompa virtutis & eminentioris fortunae praemia funt. Utroque nomine magnificentiam suam explicuere Amstelodamensium rectores. Erant Romanorum sumptus privatim tenues, publice splendidissimi. illic parsimoniae locum hic dignitati esse volebant. Absunt a luxu impensae largiores, quibus majestas, fama, claritasque imperii asseritur. Non profunditur, quicquid in optimos Reip. sines effunditur. Nec mirum, majus aliquid conari civitates, quas inter vicinas sua semper magnitudine praestitere. [Discessus Reginae ex Brabantia.] REGINA Mater, postquam consilium cepisset, relicto Brabantinorum solo & cognatis Potestatibus, apud quas annos complures exegerat, Federatorum terras adeundi, per Tungrorum, Eburonum, Taxandrorum fines, & obvias Batavorum urbes, Dordracum, Roterodamum, Delphos, Hagam devenit, Principum & Gubernatorum Hollandiae priscam sedem. Hic Illustrium ac Praepotentum D.D. Ord. Generalium magnifico occursu & salutatione excepta, quod jam antè ad Sylvam Ducis fecerat Celsissimus Arausiorum Princeps, itineris sui tadia aliquot dierum mora discussit. [Excipitur à Celsitudine Auriaca, obviis Civitatibus, & D.D. Ord. General.] Ire per viarum singula, & pomparum formas, & festivitatum modos, longi foret sermonis, nec nostri est instituti. Ea solum exequar, quae sub Reginae Adventum hic gesta, & exhibita pu- [fol. B3r, p. 5] blice fuere. Tenebatur Illa unicè visendae hujus Urbis desiderio, de qua famâ multa antè magnaque inaudiverat. Pridie Calendarum Septembris, qui Augusto ultimus fuit, iter eò fecit, comitibus Celsissima Amelia, Principis Auriaci conjuge, Mauritia Lusitaniae Principis Filia, Florentio Pallantio Culenburgi Comite, loanne Wolphardo Brederodio,Brederodii, Vianae &c. Domino, vidua Domini de Potles, Brederodii sorore, ejusdemque Filia natu maxima, Iohanne Kerckhovio Polyandro, Heenvlietiae Domino, Sylvarum Hollandiae & agri Putteni Praefecto, & Nobilium aliis. Notat ingeniosa quorundam curiositas sacrum Romano Imperatori mensem militasse proficiscenti Imperatrici, Augustum Augustae. [Amstelodamum profiscitur.] eoque illum excurrisse die, quo Illa ad augustam Imperii insignibus civitatem properabat. Per Batavorum & Kenemariorum agros profecta vergente in vesperam die Harlemum venit. quae inter septem primarias Hollandiae civitates in Consessu D. D. Ordinum secunda loquitur, dura obsidione artiumque plurimarum laudibus, praesertim typographicae grandi invento celebris. Quod cum nunciatum esset A.A. Amstelodamensium Consulibus, nulla mora Syndicum suum Guihelmum Borelium, Duynbekae Dominum, eò ablegavere, rogatum, ut Urbem quoque suam adire Regina Mater dignaretur, sive terrestri, sive maritimo itinere in illam invehi mallet. Hoc gratius fore Regiae Majestati, & tali Emporio conveniens ac decorum magis, ob celocium & Liburnicarum navium oportunitatem ac elegantiam, ac vectoriarum insuper longo pulchroque ordine in anchoris stantium insohtum exteris conspectum. Excepit be- [fol. B3v, p. 6] nignè Consulum invitationem Regina, & postero se die, Deo permittente, affore significavit, minus placere iter maritimum, ob aëris marisque incertam tempestatem, praeferri terrestre, ut tutius commodiusque. Per noctem Harlemi commorata debitis à Senatu honoribus accepta fuit, juvantibus communem gratulationem civibus. Ipsis Calendis Septembris, Mercurii die Amstelodamum Mercurii studiis negociisque vigens oppidum petiit, non ea via, quae per aggeris mari objecti sinuosa circumducit, sed quae propter Fossam Novam redo & compendioso in urbem extenditur tramite. Dies ad omnem serenitatem compositus arridebat adventanti Mediceae, felicior futurus, nisi vespertino imbre mensis etymo fidem fecisset. Ad viae medium locus est, ubi validis pandisque cataractis se in Austrini maris sinum exonerat Lacus Harlemensis, à publica hospitum domo, qua Cervi insigne praefert, appellationem habens. Convenerat huc Consulum praescripto (nondum enim qua via urbem esset ingressura Regina constabat) Liburnicarum navium numerosa classis, inter quas quae Reginam, Principem comitesque illustriores veheret Praetoria una erat, Societatis Indiae Occidentalis usibus inserviens, tapetis stragulisque decoris instrata, & fulgidiore conopaeo testa. Omnes velis, carbasis, dolonibus, pictis rostris pluteisque spedactiles, ad proram & puppim machinis bellicis formidabiles adventum Magnse Matris operiebantur. Immensae longitudinis vexilla & navalia, ex serico, bysso, sindone aplustria pro ornamento erant. Non alia facie reges ducesque suos Athenae, Cleopatram Aegyptus, Agrippi- [fol. B4r, p. 7] nam Roma, Alexandrum victa Tyrus recepit. [Praemissa Reginae in occursum Equitum patricierum noviam classis.] Hîc rogata iterum Regina, uti arbitrii sui esse sineret, vel coeptum iter curru prolequi, vel conscensa Praetoria speciosa, quam videbat, classe circumfundi, stetit in sententia, sive ob mutatam nonnihil aëris faciem, sive longiorem per aquas viam fore crederet, sive comitum formidine. Uti classem Ya fluento innatantem cernere erat, ita in continente Equitum patritiorum turma occursu suo jucundissimum praebebat Reginae spectaculum. Non mercenario illa constabat milite, sed optimatium & opulentiorum civium selecta sobole. non necessitate ad bellum, Principis aut Magistratus jussu convenire solita, sed sua voluntate ad honestam corporis animique exercitationem. Calcaria, stapedes, frena, bulte, fibulae, contorti in cincinnos non sine artificio capilli & jubae, & id genus alia equorum ornamenta aureis argenteisque brasteis fulgebant. Sellae, pectoraIia, stragula precio & pulchritudine certabant. Enses, sclopeta pro armis erant. In pileorum verticibus discolores plumae radiabant. Equis caput erectum argutumque, oculi vivaces, magni & micantes, auriculae breves, collum juxta caput gracilescens, pectus amplum, pleni lumbi, pedes lati & villosi. Coloris plurimi punicei vel castanei, quidam nigri, quidam varii & ex pluribus temperati. Quorundam generositatem arguebat pedum color niger, cana & crispa coma, maculae zonaeque rubrae. Erant, quos stellula in fronte commendabat. alios quatuor pedum, alios duorum, alios unius vel dextri vel sinistri candor. Ex circumversione ad utrumque latus versatiles agnoscas, ex incessu elegantes, ex habenarum motu [fol. B4v, p. 8] obsequentes & faciles. Quod si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescii. Stantes spumantia mordebant frena, humum arrectis auribus pede pulsabant. Ibant ad numerum & hinnitu dominorum suorum instituto adfremebant, ea gravitate, ac si Regiae se Majestati praeire arcano instinctu cognovissent. Incedebant factis ex terno equite contuberniis. Praecinebant tubicines tres purpurea veste induti, & tubarum clangore aurium gratiam demerebantur. Equites amictus forma colorque distinguebat. hi serico velluto, hi Tyrio, hi Phrygio, hi bombycino, hi fimbriato, alii undulato speciosi ac decori. pro suprema veste plerisque lorica erat coriacea, militaris habitus. Adspectus omnium & singulorum pulcherrimus. Nolo hic mihi objici Hannibalis dictum, de forti magis strenuo milite, quam eleganti. Nec illum Venusini Poëtae versiculum moror; Nil pictis timidus navita puppibus Fidit. Quanquam enim ad bellum haec non processerit, sed in Reginae occursum splendidissima phalanx, ea tamen illi ipsi florenti ac vegetae Adolescentiae inest vigor, ea animi magnitudo, & generositas, ut si non Maria, sed Annibal ad portas esset, ab urbis illum moenibus depelleret, pro aris & focis illis ipsis armis, illo habitu intrepida pugnaret, & quae nunc ostentationis gloriaeque fuit, tunc feriae militiae foret armatura. Nec damnandus omnino in apparatu militari nitor. Plato, Tullius, ille duodecimo, hic secundo de Legibus libro, ad nullos alios usus βάμματα volunt servari & adhiberi, quam ad bellica ornamenta. Ipse Iulius Caesar, imperatorum fortissimus, milites suos tam cultos habebat, ut argento & auro politis armis exornaret, simul & ad speciem & quo tena- [fol. C1r, p. 9] ciores eorum in proelio essent, metu damni. Ipsius Vegetii praeceptum est, ut miles veste nitidus, armis fulgens incedat. Erat dicti agminis Equestris ductor Cornelius à Davelaer, Advocatus, Dominus de Petthem, qui subsistente ad pulcherrimi Equitatus intuitum Regina, in haec verba eandem allocutus fuit, & cum tota post phalange in Urbem deduxit, Oratio è Gallico Latine reddita ita se habet: SERENISSIMA PRINCEPS, Haec, quam coram vides, equitum patriciorum hujus Civitatis turma est, quae D.D. Consulum & Rectorum hujus Reip. jussu, & augustae ac incomparabilis dignitatis ac ingentium meritorum tuorum intuitu, M.T. Amstelodamense territorium limitesque intranti in occursum procedit, in testimonium ac documentum publicae, quae Urbem hanc affecit laetitiae, in qua Civium singuli gaudent, exultant, ac sibi gratulantur, quod M.T. praeter beneficiorum cumulum praesentiae suae fulgore, veluti novo sole, Urbem hanc Amstelodamensem illustrare dignetur. Officia nostra, quae à nobis praestari M.T. possunt, liberaliter & prolixè offerimus, speciatim vero, uti M.T. intra Urbis portas in eum locum hoc comitatu deduci se sinat, in quo excellentiores magnique nominis Principes, quoties huc concedunt, divertere & publico nomine excipi solent. ubi M.T. experietur, hoc nostrum officium à deditis illi cultoribus profectum, leve esse gratitudinis specimen, nec ulla ratione magnitudini Tuae maximisque meritis respondere. [fol. C1v, p. 10] Regina actis D. D. Consulibus gratiis, benevolo animo has officiosas patricii Equitatus voces excepit. Quae dum foris geruntur, in Urbe ex Consulum mandato omnia decenter magnificéque composita fuere. [Civium centuriis suae per Urbem assignatae stationes.] Civium selectorum centurii viginti, antiquissima Civitatis praesidia, Reipubl. nervi ac robora, sub suis singulis Ducibus coire jussae. Cautum id semper providis civitatibus fuit, genitis sibi potius, quam ascitis militibus credere; nec ita fidere externis auxiliis, ut non plus sui roboris suarumque propriè virium intra moenia sua habeant. Arma illis diversa, hastae vel sclopeta majora. Habitus vel pro ordinum ratione, vel ex arbitrio aliis alius. Pectus, tergum, brachia, femoraque ferreo thorace, caput galea tecti. Omnium numerus quatuor facile millia excedebat. His cohortibus suae assignatae per Urbem stationes. Aliae sub ipsam portam Reginae adventum praestolabantur, aliae longo tractu viam omnem, quae per Aggerem Novum, Forum ipsum vicosque complures in Aulam Principis abit, pulchro ordine hinc inde oppositi tenebant. Quibusdam assignati pontes celebriores tres, quibus Dameracum insternitur, nec non ejusdem cajetae marginesque. Est illud Aquarum ex Ya flumine aut potius Austrini maris sinu intra Urbem se, usque ad Damensem cataractam, recipientium laxior alveus, navium vectoriarum quae ad mercatum huc confluere undecunque solent, necnon frumentariarum oportuna statio. Hoc tempore remotis Rectorum imperio navigiis omnibus, vacuum locum fecerat adventanti (uti opinio erat) per maritima Galliarum Imperatrici. Quin his ipsis Aquis exhibenda Spectacula sub pontibus occultè asservabantur. [fol. C2r, p. 11] Aedium ab utroque Dameraci latere fenestrae & circumfusa tecta magno aere conducta cupidae plebis desideria arguebant. Verum huic omni apparatui isto & postero die quies fuit, postquam aliud sibi in Civitatem iter destinasset Galliarum Princeps. Producta ex publico Armamentario tormenta bellica juxta Yae oram, & eminentioribus locis, ac promontoriis disposita fuere. Ferias & vacationes ab opere tota sibi indixerat Civitas. Non quemquam aetas, non sexus, non negociorum moles, & rei familiaris cura retardavit, quo minus domo se proriperet & oculos pasceret regio vultu. Mirum quanta confluentis undique multitudinis per vicos, plateas, compita fuerit concursatio, virorum, matronarum, puerorum & puellarum. Vidimus oppletas vias & jam tunc vere invias. Vidimus tecta spectatorum pondere laborantia. Vidimus ex arborum ramis, ex navium antennis non sine discrimine pendentes, quibus locum terra negabat. Exterorum, advenarum, civium & indigenarum par ubique contentio & honestae curiositatis aemulatio. Vestibula alii, coronas & projecturas aedium tenebant. audaciores fastigia ipsa loricas & acroteria insederant. erat temeritati locus, ut esset spectaculo. Compluvia prae conscendentium frequentia ruinae proxima fulcris sustentabantur. Fori insuper & theatridia passim erecta recipiendo populo. Sub horam pomeridianam quintam affulsit Mediceum sidus, & Amstelodamense Emporium subiit Regum Mater. comitante eam usque & praecedente Equitum turma. Haec cernas praecedentia longi Agminis officia niveos ad frena Quirites. [Iuvenal. Sat. 10.] [fol. C2v, p. 12] Tunc explosae ex omni Urbis parte bellicae machinae & terribiles balistae immani fragore de Reginae ingressu fidem fecerunt. Tot simul crepitantibus tonitruis, tot emissis fulminibus, videre erat aerem flammis undique accendi, coelum fumorum unda involvi, terram tremore quati & vibrari. Pendentes in turrium sublimibus campanae grandiores commune gaudium per vicina rura deferebant, minores perjucundo modulamine & concentu suavissimo, populi applausibus accinebant. Sub ipsum Urbis introitum & Harlemensem portam, Andreas Bickerus ex Consularium ordine, militiae Urbis Tribunus, & legationibus apud Poloniae & Sueciae Reges clarus, Petrus Reael aerarii publici Quaestor, Gerbrandus Nicolai Pancratius Senator, Iacobus Bickerus Senatus Indiae Orientalis Assessor, Civium Centuriones, praeeunte verba Syndico Cornelio Boomio, Reginam gratulantes accepere. Quae Syndicus dixit, latinè reddita haec sunt: SERENISSIMA DOMINA, [Reginam affatur Syndicus C. Boomius.] D.D. Consules hujus Reip. militiae Urbanae Tribunum, & ceteros Civium Duces quotquot praesentes adsunt, huc praemisere, eo fini, ut tam de publico gaudio super felici M.V. adventu coram testemur, quam de gloriâ, quae perpetuo hinc Urbem Amstelodamensem manebit. Insuper ut M.T. rogemus, eo nos honore dignetur, uti à Tribuno Centurionibusque M. Tua in Aulam Principis deduci se patiatur: ubi D. D. Consulibus oportunior feliciorque se offeret tuo permissu occasio declarandi abunde benevolam animo- [fol. C3r, p. 13] rum suorum propensionem, & ibidem debitâ veneratione obsequia sua M.T. nomine hujus Civitatis offerendi. Quamobrem D. Tribunus & Centuriones flagranter expectantes, uti M.T. in supra dictum locum se à nobis deduci sinat, submisse rogant uti M.T. hanc benevolentiae nostrae sinceram professionem benigne interpretetur, tanquam à M.T. devotis cultoribus & humillimis clientibus profectam. Regina oblata à Tribuno & Ducibus liberaliter honoris officia, aequa mente, & serena fronte perhumaniter accepit. [Ingressus Reginae in Urbem.] Atque hinc digressa, media inter pompae triumphalis, equitum praeeuntium, peditum subsequentium agmina, inter stantes hinc inde & cataphractos Civium speciosos densosque ordines per plateam, cui à Novo aggere nomen, ad Curiam Forumque perrexit, lentius procedente equitatu curribusque quibus illa comitesque vehebantur, ob stupendum & incredibilem hominum accursum, qui viarum non solum spacia obsederant, sed rotis ipsis non sine periculo inhaerere videbantur. [Arcus Triumphalis.] Ubi à Foro in arctum cogi incipiunt oppositae domus, in altum assurgebat Arcus Triumphalis, pulchra & decora specie. In summo fastigio Navigiolum stabat, vetus Sigilli Amstelodamensis character. Ex mali summitate fluebat Vexillum sericeum coloris rubri. Panda navis pars Hollandiae Comites duos habebat, ad prisci seculi morem cataphractos, quorum indultis privilegiisque fruens haec Civitas, symbola haec gratae perpetuaeque memoriae esse voluit. Appositè Navem sibi vendicavere, qui navium beneficio [fol. C3v, p. 14] totum terrarum orbem permeantium in hoc culmen, in hanc magnitudinem excreverunt, quae sociis honori, hostibus terrori, longe positis stupori est. Quibus Indum utrumque mercator noster adit & gemino orbi merces infert, compactae in unum tabellae sunt. His remotissimarum regionum lucris & commodis fruimur. His Moluccas, & Brasiliam Lusitano & Castellae Domino procul ereptum ivimus. His tentatae per Septentrionem & Scythicum mare professiones celebrem nostrorum fortitudinem fecerunt. Hae sunt, quae mari Pacifico & Sinui Mexicano non ita pridem incubuere, & auri argentique immani pondere potentissimum Regem exuere. ut meritò Navis insigni gaudeat, quae navium officio usibusque felicitatem suam & potentiam debet. [In Arcus theatro exhibitae Nuptiae Henrici IV & Mariae de Medicis.] In Theatro Arcus editiore, primum Spectaculum fuere Nuptiae Christianissimi Invictissimique Regis, HENRICI IV, Galliarum & Navarrae Regis, & Christianissimae Reginae MARIAE DE MEDICIS. Cernas stare illustre & venerabile par, junctis in fidem matrimonii dexteris, ea majestate, quas Reges, ea venustate, quae Sponsos, illo vestium splendore, qui terrarum Deos decet. Sic Iovi Iunonem, Peleo Thetidem, Cyro Aspasiam, Augusto Liviam, Honorio Mariam, Constantino Minervinam his ipsis nupturas Principibus adstitisse reor. Stabat pone nuptiarum sacer conciliator. Et ne sine Numine res tanta geri videretur, coelestes Genii supra regales vertices Coronam regiam ex alto sustinebant, ut Deo ipsi, cujus illae Mentes administrae sunt, placere tantorum Conjugum federa innueretur. Regis caput frontemque laurea redimebat, triumphantium Imperatorum de- [fol. C4r, p. 15] cus. Cetera totum corpus cataphractus erat, ut constaret, inter haec ipsa gaudia & nuptiarum festa de regni securitate Regem cogitasse, nec tunc belli necessitate aut Mavortiis curis expeditum fuisse, cum mollem amictum exigeret dicata Veneri celebritas. Nec abit ab historiae fide hic habitus. Refert enim Thuanus, Regem militari habitu indutum fuisse, cum nuptiarum causa Reginam Lugduni primum accessisset. Ex humero chlamys pendebat, bysso sericoque fulgida, ne à nuptiis nitor omnis vestisque abesset Majestati conveniens. Galeam tot victoriarum testem, toties hostium sanguine adspersam, inter telorum undique ingruentium agmina & nimbos tutam inviolatamque puer armiger gerebat. Reginae vultum heroica dignitas, gravitas, gratia habebat. Dignitas, quae Ducis filiam; gravitas, qua MEDICEAM; gratia, quae Conjugem decebat. Vestis longum syrma trahens serica & caerulei coloris Liliis aureis adspersa, futuram Galliarum Imperatricem designabat. Ad latus scenae & Regis dextrum Hercules, non Leonis exuviis, quarum carior annona, sed pelle Libystidos Ursae semicinctus, manu clavam tenebat qua tot monstra, Hydras, Leones, Tauros, Cerberos, Antaeos, Cacos contudit. Non poterat aptior Sponso Regi assignari Paranymphus, quam qui bellicae virtutis laude, fortitudinis, prudenti, constantiae gloria, tyrannidis pertinaci odio, scelerum averruncatione, libertatis vindicandas zelo, ἀλεξίκακον illum & ἀποτρόπαιον Herculem referret. Ad pedes Herculis demissum scutum Liligeri Regni insignia habebat. Huic se Mars gladium manu vibrans socium praebebat, sine quo numine nec bella suscipi nec confici posse olim [fol. C4v, p. 16] creditum. Nec alienum, Gallici Martis nuptiis Threicium interesse. Reginae latus Paranympha Pallas claudebat, Sapientiae Dea, quae Reginis praeit, & ad rectè faciendum ducit, ut honesta à deterioribus, utilia à noxiis discernant, & quantum in se est regnorum incolumitati studeant. Hoc conspectu prudentiam MEDICEAM Regum fortissimo nubere scena loquebatur. Ex hastae suprema cuspide vexillum fluebat MEDICEAE domus insignia ostentans. Aegis non Medusae vultu, sed iisdem insignibus inscripta, Reginam illustris familiae commone faciebat. Placuit harum elegantiarum industrio inventori, foedos crudosque vultus & vipereum caput avertere ab amabilis Reginae vultu & nuptiarum sacris.
Et Princeps Italûm nobile fedus adit. Et rutilis juxta fulgens HENRICUS in armis, Hac sibi sceptrorum spem genitrice facit. Herculis hîc faciem videas, hic Pallada. quorum Haec regnis mentem commodat, Ille manum. [Abenionensium septenarii Nuptiis Regis & Reginae accomodati.] Quia de Nuptiis Regiis sermo est, referam non ut grave ac severum aliquid, sed laboris & industriae plenum, Avenionenses, tunc cum nuptura Regi Avenionem venisset Regina, in arcubus & theatris septenarium numerum, qui auspicatus & bonae criseos haberi solet, elegisse, ut Regi & Reginae & Urbi multis in rebus convenientem. Nam VII palatia in ea, to tidem paroecias, VII monasteria antiqua, VII de- [fol. D1r, r. 17] votarum virginum asceteria, VII ptochotrophia, scholas totidem ac portas esse, Regem tunc septies septem annos natum; novies septimum repetita à Pharamundo origine numerari: Ad Arcas juxta Diepam ter VII die VIIbris feliciter certatum fuisse: Euriaca pugna in VII agmina quadrata exercitu instructo pugnasse: eam pugnam pridie Eid. Martias, hoc est bis septimo mensis die vicisse: ad Fontem Francicum VII mense anni communis, hoc est Iulio, & bis septima hora, hoc est secunda post meridiem, Regem pugnasse, & eodem mense in S. Dionysii templo solenni ceremonia majorum religioni nomen dedisse: Samarobrigam Ambianorum ab Hispanis anno M D XCVII captam & septenario anni Solaris mense receptam: XXVII Februarii regia insignia Autrici Carnutum pompa ingenti sumpta, & ter septimo die Iunii pacem cum Hispanis factam: Reginam XXVII annis natam: Ferdinandi VII ex Austria familia Imperatoris neptem: XVII triremibus advestam advenisse: praetoriam vero XXVII passus longam, XXVII utrinque remigum ordines habuisse. Addamus & nos tot septenariis septenarium unum, VII anni Solaris mense Amstelodamense Emporium ingressam esse Reginam. At gravius de Nuptiis hisce apud Reginam Massiliae dixit Guilielmus Varius Praeses. Adscribam orationem, tanquam futurae fecunditatis Regiae praesagam & praenunciam: [Oratio Varii habita ad Reginam, cum Massiliam Regi nuptura appulisset.] Ad optatissimii Galliae toti adventus tui famam, Christianissima Regina, ecce Themidis adyta. Iustitiae sacraria & penetralia cuncti deferimus, ut pedibus tuis advoluti, qui alios ad obsequium cogimus, [fol. D1v, p. 18] obedientiae Tuae Majestati praestandae exemplo praeiremus, & fidem voti relligione obligatam hoc longe honorificentissimo officio defuncti exsolveremus. in te tuoque adventu desideria omnia publica, cuncta vota exhausta, & consumpta sunt, nihilque ad furnice felicitatis cumulum deest, nisi ut quae Deus Opt. Max. bona contulit, propria deinceps faciat, & felicitate per te concessa, quam diutissimè fruamur. Rex nobis contigit, virtute praestans, benignitate admirabilis, fortitudine incomparabilis, qui laboribus suis Regno quietem, periculo proprio securitatem victoriis gloriam conciliavit. verum in tanta seu laetitiâ seu felicitate nonnunquam tristis cogitatio subibat, humanae conditionis fines à natura praestitutos esse, nihilque sub coelo perpetuo durare, & quod cuncti assiduis votis immortale exoptabant, aliquando desiturum. solitudinem vero illam & coelibatum in quo Rex degebat, vitam ipsi, quae cunctis adeo cara erat, minus gratam reddere, & spem heredis, cui quantum patri debebat, tantum olim debitura esset Gallia, adimere. in hac futuri anxia cogitatione defixis, quasi coelo demissa nobis illuxisti, cunctasque tristitiae nubeculas vultus tui splendore discussisti, & tranquillitatis, quâ sub optimo principe quasi precario fruebamur, solidum gaudium fecisti, spe haud dubia fore, ut adspirante Dei gratia in familia regia intermortale per tot annos successionis spes per te renovetur, & digna tanto regno numerosa progenies, quae patrem virtute, matrem sanctissimis moribus referat, ad regni alioqui nutantis fulcimentum succrescat. proinde devoti numini Majestatique Tuae faustum felicemque tuum ad littus Gallicum appul- [fol. D2r, p. 19] sum gratulamur. Deumque supplices comprecamur, ut diu apud nos & nobis feliciter regnes: ut saeculum quod nunc ingredimur, cum desinet, te cum Rege marito superstite incolumem videat, & quae ventura sunt, beatam tot Regum ex te nasciturorum matrem praedicent. magni Regis & cui vix parem priora saecula habuerunt, uxor venis, magnitudinem Austri familiae, unde orta es, prudentiam sapientiamque Mediceae, unde nomen trahis, tecum in domum ejus inferens. vicissim memor esto, idque tibi multoties repetitum puta, non solum te ad potentissimae toto Christiano orbe Reginae titulos, sed etiam ad beneficentissimae tot populorum, quorum Rex pater est, matris munus per hoc matrimonium à Deo vocatam: age ergo, & ut tori consors, sic regiae sollicitudinis in posterum particeps, hanc gloriam occupa, populos imperio communi subditos, de quorum salute & quiete assiduè Rex cogitat, pari erga Francogallicum nomen, cui nunc omine felici inserta es, caritate prosequere, ut laeti non solum ipsi tibi serviant, sed vicini eandem felicitatem cum à suis principibus adepti fuerint, eam se tuo exemplo debere fateantur. Exhibuimus Nuptias spectaculo. Nunc ut à specie maximarum rerum & fictis imaginibus ad res ipsas & vera dramata Lectorem revocem, Nuptiarum modum formamque prout inchoatae alibi, alibi consummatae fuere, maximi Thuani verbis exponam: [Nuptiarum descriptio ex A. Thuano.] Inter multiplices (inquit ille) instantis belli curas serium de matrimonio Regis cum MARIA MEDICEA Francisci Magni Etruriae ducis F. negotium minime intermissum est. prius cum Margarita Hen- [fol. D2v, p. 20] rici II F. & Caroli IX sorore ante XXVIII annos contractum, cum sententia à Francisco Ioüsa Cardinali lata nullum esset declaratum, protinus Nic. Bruartus Sillerius, qui apud Pontificem regii oratoris munere fungebatur, Florentiam cum mandatis amplissimis excurrit, ut conditionibus jam agitatis & conventis Regis nomine subscriberet. postea Rex in Sabaudiam profecturus, speciale mandatum sponsalitia contrahendi ad Ferdinandum Magnum Etruriae ducem, MARIAE patruum, per Rogerium Bellogardium magnum Franciae hipparchum mittit, qui cum XL è nobilitate delecta Massilia solvit, & Liburnum XII Kal. VIII br. appulit, triduo post Florentiam ingressus, & à Ioanne & Antonio familiae Mediceae naturalibus liberis per honorifice exceptus. ex Palatio Pitiorum obviam ei processit Ferdinandus ipse Magnus Etruriae Dux cum omni aulico comitatu, & post mutuas salutationes, ac gratulationes, cum mandata quae à Rege Bellogardius habebat, intellexisset, ambo in Palatium perrexere, & Bellogardius ad MARIAM deductus literas ei Regis manu scriptas porrexit, & mandata amphora fidei sua commissa exposuit. VI Non. VIIIbr. Vincentius Mantuae Dux cum Helionora Mariae sorore, quam in uxorem duxerat, Florentiam venit, & postridie Reip. Venetae orator Petrus Aldobrandinus Cardinalis ad Regem legatus de pace destinatus in itinere Florentiam divertit, ut nuptialibus ceremoniis Pontificis nomine interesset, IIII Non. urbem solenni pompa ingressus, quem ad portam usque urbis Magnus Dux cum magno non solum aulae, sed universi sacri ordinis comitatu venientem excepit, & ad latus sini- [fol. D3r, p. 21] strum cum eo incedens ad majus templum deduxit; ubi in pedes ambo descenderunt, & post peractas publicas preces in Palatium discesserunt. à coena quae lautissima parata erat, ad MARIAM salutandam Aldobrandinus perrexit. die sequenti nuptiales ceremoniae peractae, ipso Legato sacra peragente, & ad dextram MARIA, ad laevam Magno Etruriae Duce Reginae patruo adstantibus. Atque hae quidem Nuptiae fiduciariae fuere. At postquam ex Italia in Galliam appulit Regina, & Lugdunum venit, ipsa matrimonii solennia Rex ipse absque fidejussore explevit. Hîc Regina totos octo dies Regem, qui ad S. Catharinae propugnaculum profectus fuerat, tandem V Eid. Xbris adproperare intellexit, & eo die adfuturum. Coenam temporius cum sumsisset & in proximum conclave concessisset, praestò Rex militari habitu adfuit. Tum celebrata denuò Nuptiarum Florentiae contractarum solennitas fuit, frequentissimo principum, procerum & illustrium matronarum, necnon oratorum externorum coetu, cui inter alios Carolus Ligneus Arembergii Comes, Alberti & Isabellae Archiducum nomine interfuit. Verum ut ad Arcum Triumphalem revertar, Regina curru in Theatrum obverso, intentissimis oculis omnia contemplata, non antè haerere hic desiit, quam explicatae cortinae tantos Conjuges spectatoribus subduxissent. Hinc per eos vicos urbisque vias circumducta, quae & celebriores, & patentiores curribus pertransiri commodius poterant. Itum per populosam & densam mercantium officinis Oletariam plateam, ubi aedium precia immensa, spacia angustissima. [fol. D3v, p. 22] Mixti habitant aurifices, annularii, automatarii, aerarii, geminarii, scriniarii, coroplathi, quique Noricas merces distrahunt, culcitrarii, lapicidae, armorum politores, scandularii, statuarii, stannarii, thoracopaei, linarii, fericarii, vestiarii, oenopolae, pelliones, pileones, limbularii, aromatarii, pharmacopaei, cerarii, aliaque opificum & propolarum genera infinita. Hac progressa pompa triumphalis, inde per vicum Lisdelam, flexoque mox in meridiem tramite, per eam fossam, quae ob aedificiorum elegantiam Holosericae nomen meruit, eò loci deventum, ubi se aperit Sagittariorum platea, ad pontem, cui appellatio ab exoso non Augusto Caesari, sed Hebraeis animali. [Arcus Triumphalis alter Reginam exhibuit sub Berecynthiae Deorum Matris speciae.] Hic alter surgebat Arcus, altitudine, forma, picturata fronte adspectabilis. In ejus fastigio grandibus literis scriptum legebatur hoc Maronianum hemistichium, LAETA DEÛM PARTU. quo ad Reginae Matris illustres Regiosque Partus alludebatur. Subsistente Regina, & deductis cortinis, Ecce è sublimi ostentum alterum fuit ipsa Medicea, que ad Berecynthiae Deorum matris similitudinem, augusto splendidoque currui insidens, habenis suis non columbas junxerat Veneri sacras, non aves Iunonias, non Bacchi Lynces, sed Leones, quos Berecynthiae proprios esse voluit fabulosa aetas. Equis vecti fuere Romanorum Imperatores, quamdiu stetit Respublica. At erepta libertate, primus Leones, Deorum velut aemulatione, ad currum junxit Triumvir M. Antonius. Vehebatur olim Berecynthia Phrygias turrita per urbes coelestibus Dis cincta. Simili vultu Gallorum Berecynthia visa hic fuit, cina undique & stipata terrestrium Deorum sobole. Anteriore cur- [fol. D4v, p. 23] rus parte sedebat LODOVICUS Iustus, Galliarum Rex, PIVS, FELIX, AVGVSTVS, sedebat juxta LOHANNES BAPTISTA GASTO Celsissimus Aurelianensium Dux. Posteriore currus parte eminebant filiae tres, HENRICA MARIA, quae Augustissimo Britanniarum Regi, CAROLO, Fidei Defensori: ISABELLA, quae Potentissimo Hispaniarum Regi PHILIPPO IV: & CHRISTINA, quae Magno Sabaudiae Duci Victori Amadaeo nupsit. Distinguebantur suis singuli singulaeque propriorum Regnorum & Ducatuum insignibus. Pari liberorum numero circumfusus Germanicus Caesar de Cheruscis, Cattis, & Angrivariis speciosissimè triumphavit: Augebat (inquit Tacitus Lib. II Annal.) intuentium visus eximia ipsius species, currus quinque liberis onustus. Currum cingebant Virgines quatuor, quae Europam, Asiam, Africam, Americam exhibebant. Singulas mundi partes ex suis erat noscere proventibus. Quae omnia eo consilio ordinata crediderim, ut insidentes materno currui Regem Reginasque, imperium per has ipsas Universi partes vel proprio vel maritali jure diffundere, constaret. His versibus ad Deorum Matrem Berecynthiam, & Reginam Regum Ducumque Matrem allusum fuit. QUalis per Phrygias quondam Berecynthia portas Vecta fuit, partu tot celebrata Deûm. Ingredere auspiciis nostram felicibus Urbem, Atque oculos per me fer, Medicea, tuos. Quos portus, quae tecta vides, turresque, ratesque, Templaque, fortunae sunt monumenta meae. Per terras fluctusque vagor, sua munera mundus Mittit, & hic precio prostat uterque suo. [fol. D4v, p. 24] Caesaream felix, abavo donante, coronam, Et decus à vestro sanguine grande tuli. Ad Te praeteriti redeat nunc gratia facti, Et non immemorem, maxima Neptis, habe. Sic placui defensa tuo Regina marito, Sic nato de Te Rege beata fruor. Si majus genuisse Deos, Regesque, Ducesque Iam Matri liceat tot placuisse Deûm. Ex Currus hujus adversa fronte spedactatur Navigium, Reginae velut obnavigans. In ejus prora Virgo, Amstelodamensem Urbem repraesentans, speciosa, elegans, vestimentis pulcherrimis fulgens, prono ad omne obsequium vultu, corporeque nonnihil inflexo, Reginae reverenter ac demisse communem salutationem votaque publica offerebat. Erant in eadem conspicui Hollandiae Comites duo, quorum supra facta mentio. Eorum alter hastam manu gerebat, e qua vexillum pendebat Amstelodamensium insignibus intextum. Hujus Spectaculi Laetissimo adspectu cum se explesset Regina, Aulam Principis, quae jam in propin fstnifmio. quo erat, lubnt, prorectionis suae ex pompae tnum phalis terminum. Solent hac Domo excipi HoIIandiae Principes & Gubernatores, quoties in hanc Urbem defleciunt. quod cum accidat rarius, & non nisi destinato, in parte Palatii sedem hic Concilii sui sibi delegere Maris Pmefedi, sive CoIIegium, ut vocant, Admiralitatis, ex Delegatls Federati Belgii constans. quibus tuendi adversus piratas, & praesertim hostes Morinos, Oceani & navigantium securitati invigilandi partes demandatie. Area inmedio est spaciosa, quadrata tesscIatis strata lapidibus. Porticus ad fini- [fol. E1r, p. 25] strum introeunti latus excurrit, in ambulacri usum, a Senatu exstructa Anno M D XCIV, quo tempore, expugnata Groninga, Civitatem hanc triumphans ingressus fuit, illustris memoria Princeps, Mauritius Nassovius. Atria, conclavia,coenacula, triclinia habet ampla & magnifica,quibus excipi satis digne eminentiores Potestates possunt. Et licet Majestati Regi augustius & magis regale palatium debebatur tamen augustius memoria retro Principum pandere Amstelodamenses non potuere. Fuit hoc Reginae, quo tempore hic commorata fuit, hospitium. Celsissimae Auransiorum Principi ides vicina, splendidae capacesque, mercatoris Trippii patuere. Illustri Culenburgi Comiti, Domino Brederodio, Sylvarum Hollandiae praefecto, aliae alibi habitationes assignatae. Hortus Sagittariorum aedificio recenti ornatior, iisdem Dominis prandii coenaeque ex Consulum instituto locus fuit. In amplissimum cum se Atrium recepisset Regina, aulaeis undique suspensis fulgidissimum, in sublimiori sede veluti throno consedit. Theodorus Hasselaer militii praesidiariLe titulo Majoris Praefectus, & Collegii Societatis Indi Orientalis Assessor, in eadem Aulae parte habitans, id negotii sibi dari passus est, ut ea quae ad Reginae commoda, securitatem, ac tutelam facerent, procuraret. Qui quam fidem hactenus Urbi universae, in praesentiarum Reginae omnibus modis probavit. Tum Nobilissimi, Macrnificique Reip. Amstelodamensis Consules, Curia egressi, à qua mota vel laetis vel tristibus Urbe non recedere in more habent, Reginam adiere, una cum Syndicis D. Guilielmo Borelio, & D. Cornelio Boomio, ut adventum Illi [fol. E1v, p. 26] S.P.Q.A. nomine gratularentur. Ingressi & ad salutationis officia admissi; his verbis è Gallico sermone versis, eam affatus fuit Guilielmus Borelius, Dominus de Duynbeke, Urbis Syndicus: SERENISSIMA PRINCEPS, Consules ac Rectores Reip. hujus, summâ veneratione Majestati Tuae officia sua, & devotam voluntatem submisse per me offerunt: & super felici Tuo in Urbem hanc adventu laeti gavisique, in maximâ honoris sui parte ponunt Regiae dignitatis augustam preasentiam. hîc ut morari dignetur M.T. & Civitatatis, si qua tanto fastigio digna reperiri possint, commodis frui, seriò rogant obsecrantque. quin hoc nomine se M.T. debere fatentur, & Regalis Tui vultus splendore Emporium hoc irradiari, gloriae suae deputant. Si oculis usurpare & perlustrare illud non gravabitur M.T. Urbem spectabit, quo inter longi belli aspera non solum infracta stetit, & pristinum decus integra servavit; verum grandibus insuper incrementis aucta D.D. Ordinum cura, Regum foederatorum ope, Vestraque M. favore & gratia major ornatiorque evasit. Quo beneficio cum M.T. obnoxius sit Status hic in universum, privatim vero hujus Urbis: nequaquam se iis officiis, quo M.T. praetari praesens occasio sinit, tantorum meritorum summam adaequasse, sed longe infra illa se stare libens agnoscit. Augustissima Domina, Reges Principesque Supremum Numen imitari habent cujus in terris vicem sustinent. pro maximis assiduisque beneficiis, sincerae voluntatis ac pronae gratitudinis studia acce- [fol. E2r, p. 27] ptant. haec ipsa Domini mei illibata & nunquam intermoritura M.T. despondent & devovent: & ut Regio Tuo favore Remp. hanc porro prosequi ac tueri digneris, omnibus votis flagrantissime contendunt: & quidquid officiorum praestari M.T. potest, eidem humillime & prolixe deferunt. Ad hanc Syndici Orationem placide respondit Regina, gratias se agere Civitatis hujus Restoribus, pro officiosa & plena erga se tam benignae voluntatis significatione: multis se retro annis hoc in votis quam maxime habuisse, uti celeberrimi hujus Emporii conspectu frueretur propius. jam tempus se nactam, occasionemque lustrandi Urbeni, & coram studiosius videndi, quidquid in ea visu rarum eximiumque esset. iterumque gratiis aclis Rectoribus Dominisque hujus Reip. gratissimam sibi hanc esse tam benignae erga se humanitatis testificationem, plenis benevolentiae vocibus significavit. [Consules Principem Ameliam accedunt.] Hinc digressi Consules, Celsissimam Ameliam, Principis Auriaci Conjugem, fidam Reginae asseclam adiere, & gratulatione ibidem ac salutatione defuncti, in Curiam se recepere, ut ea curarent providè, quae ex Reginae essent & Reip. honore. Mos est, ut dispositis per castra & oppida excubiis, tessera, sive Vox detur vigiliarum praefectis. Illam dare in castris, Imperatoris est, in civitatibus, Consulum. Verum hanc dignitatis & supremi juris praerogativam Reginae detulerunt, quae dum hic fuit, Voces dedit in singulas vesperas, & primam quidem MARIAE. Voluit prudentissima Regina nomen suum commodare custodiae & securitati Civium, quorum propensissimos [fol. E2v, p. 28] erga se animos tanto concursu, tot gratulationum, gaudiorum & festivitatum studiis experta fuerat. quin leve putavit, vocis arcano tueri Remp. cujus causa quidvis vellet. in votis habebat futurum, ut non MARIAE nuda recitatio, sed MARIA ipsa Senatus, populi, mercantium honori, felicitati & utilitati aliquando consuleret. Huic jam quies erat intra Aulae parietes, sed nondum Equiti nostro, nondum militaribus Civium copiis. quo exceperant Reginam ordine, quo per Urbem deduxerant, quo comitati currum fuerant, Aulam praeterequitans ille praetergressi hi, non nisi sero vespere magnificas introductionis finem fecere. Cives hic illic igneis missilibus in sublime jactis, tenebris noctique lucem, privato quisque affectu, foenerabant. quae het summarum cedium & turrium fastigia aquarent, infra tamen Majestatis fux gloriam famamque attollebantur. Solum resolutus a meridie in pluviam aether queruli sermonis nonnullis materiam subministrabat. Erant, ut indivinationes prona funt mortalium ingenia, qui minus auspicatam pluviam interpretarentur. contra qui optima in spe habent, non tristitise & doloris, sed laetitiae bonique ominis prodigia coelo portendi dicebant: fulsisse hoc die Solem, flasse leniter Zephyros, impulsum sine procellis Neptunum assurrexisse Gallici maris Dominae, Yam Amstelamque laeto murmure ripis adstrepuisse, Vulcanum e machinis bellicis ignes suos evomuisse, tormentorum fragore concussam Tellurem: Non potuisse non etiam Iunonem, quae aër est, in partem venire communis gaudii, nec aliâ illam ratione gaudium testari potuisse, quam si coactis, quibus imperat nubibus, in pluviam illas re- [fol. E3r, p. 29] solvat, & foecundis imbribus in terrae gremium descendat. Dicebant alii, Berecynthi in foro Currum parari, hanc terram esse, quae nullo beneficio magis, quam pluviae, post serenos Soles gaudeat. Dicebant fastidiose graves, magnis voluptatibus comitem ire dolorem, tristia misceri laetis, secunda adversis castigari: quasi vestium splendorem coelesti madore adspergi grave foret iis, qui animas pro Patri & Reip. salute devoverunt. [Regina Domum Societatis Indiae Orientalis lustratum venit.] Sequens proximè dies lustrandae Urbi impensus & fuit. Ejus Rectores Reginam à meridie in Domum Societatis India, quae ad Orientem mercatur, deduxere. quò officiosa Praefectorum ejusdem Societatis humanitas illam benignè invitaverat. Aedificium amplum est & spaciosum. Receptacula habet, in quibus Indorum aromata, piper, nuces myristicae, cariophylla, casia, macis, aliaque ejus generis aëri exponi & insolari commodè possunt. Porta, area, atria, conclavia magnifica omnia & splendida. In ipso Praesidum triclinio, ubi convenire solent & consilium de rebus suis habere, picturas cernas exoticas Chinensium, Iaponensium. Pendet magna Bataviae Civitas arce sua terribilis & inaccessa. Pendet Iaponensium Regis Aula, cui parem non habet orbis, precio, amplitudine, robore. Pendent circum Insulae Moluccae, arces, sylvae aromatiferae, oppida, portus, nostri sub alio Sole dominii. Pendent Sinarum populis proxima loca, favoris Belgarum apud longè dissitos documenta. Arma exotica, hastas, sarissas, secures, scuta testudinea parietes habent. Tabulata & contignationes in longum latumque expansa, suisque cancellis distincta, gemunt sub pondere. Hic acervos cu- [fol. E3v, p. 30] mulosque spectes serici facti infectique. Hic aliorum aromatum conditoria & proprias stationes. alibi succi, gummi, & tinctorum terrae suis singula locis stabulantur. Quicquid horum Moschus, Sarmata, Cimber, Germanus, Gallus, Italus, Afer, Graecus, Belga in usus suos convertit, hujus Domus mercimonium est. Instar marini aestus accedunt alia, alia recedunt. Porcellana vasa, quae veterum Myrrhina esse Scaliger & Cardanus credidere, genus fictilium preciosissimum, gratissimumque huc quotannis majoribus navigiis inferuntur. Ac de his navigationibus, quod de victoria illa Mithridatica Pompei Magni olim Plinius, non immeritò quis dixerit, ea pracipuè ad margaritas gemmasque & transmarina ista utensilia mores inclinasse. Hujus Domus Societas parvis principiis nata, hodie in eam, Dei beneficio provecta est fortunam, ut quotquot sortis suae symbolam primum contulere mercatores, jam illam quadruplaverint. Haec ipsa suis opibus militem conscribit, exercitus colligit, castra figit, movetque, bella in alio orbe gerit, urbes expugnat, insulas subdit, classes adornat, terris, fretis, portubus Castellae Dominum exuit, patriae labores, alibi atterendo Hispanorum vim egregiè levat, denique ea agit perficitque quae à magnarum Potestatum conatibus non longè abscedunt.
Et procul Eoo fixit in orbe pedem. Memnoniae patuere Domus, patuere Moluccae, Regnaque federibus tot sociata novis. [fol. E4r, p. 31] In thalamos Aurora tuos jam classibus itum est, Et Batavos alibi, tectaque nostra vides. Non satis est vicisse domi. cum Sole vagamur, Et tanto volupe est vincere teste foris. Sint vestra merces Indi, sumus horrea Belgae. Quas Oriens fruges parturit, Arctos habet. Servat hyems merces, quas torrida coxerat aestas, Et calidum gaudet mandere bruma piper. Mittunt thura Arabes, permutant serica Persae, Et spaciosa suas Java ministrat opes. Parthica distentas onerant velamina puppes, Poclaque Sinarum carbasa plena vomunt. Ostia quot fundit Ganges, tot navigat unus Amstela, & externo sub Jove bella gerit. Lucra sinus omnes nobis atque aequora pandunt, Inveniunt quovis littore lucra viam. Hesperio cum Rege solum partimur & undas, Et formidati frangimus arma Tagi. Qui dubitas, castella, domos, arcesque tuere, Atque alio patriam crede sub axe dari. Sic aliis alius populis divenditur orbis, Totaque se vendens machina, rursus emit. Quaeque ferax longè spatiis immanibus Eos Colligit, in Batavis continet una Domus. [Ferculum ex mercibus Orientalibus Reginae appositum.] Subeunte Domum Regina per instratam pulchrioribus pannis aream, ecce in patenti Atrio, Epulum apparaverant Societatis Praefecti, non in palati solum, sed & oculorum nariumque oblectamentum. Potuisset Regum luxus sumptuosiore Illam mensa excepisse, at non aptiore Domus Indica. Ea quippe apposuit, qua Indorum propria sunt, soli istius terraeque nativas dapes vel quasi dapes. [fol. E4v, p. 32] Fuere in veterum deliciis pavus è Samo, attagen Ionicus, grues Melicae, hoedus ex Ambracia, pelamis Chalcedonia, helops Rhodius, scari Cilices, conchylia Lucrina, murenarum lactes, mulli Massilienses, phenicopterorum linguae. Harum lautitiarum & cupediarum nihil hic. Persarum, Arabum, Moluccarum, Iaponensium, Sinensium dona, segetesque habebant capacissima & panda Porcellana, quae docto ordine longis mensis disposita rei novitate afficiebant Reginam. Erat pro ferculo piper rotundum oblongumque, sua specie adspectabile. Macis & Nuces myristicae triplices, aliae involucris suis inclusae, aliae foliis macidis tectis, aliae conditae, Moluccarum proprios proventus & benignitatem praedicabant. Cinnamorum & casio ligneae fistulae decussatim in altum aggestae Auroram matrem fatebantur. Cariophyllorum acervus, serici rudis & nondum elaborati fasciculi, Persidis & Chinae labore patinis alte assurgebat. Borax candore oculis, Benzoinum nidore fragrantiaque naribus lenocinabatur. Muscus, Styrax, santalorum ligna & tinctorum terrae, suis quoque exhibebantur lancibus. Erat adhaec inter visus obsonia Draconis sanguis concreto succo rubens, etiam tabellae ex macidis succo, & Gutta gamba, flavo colore reliquis intermicans. Sabaeorum thus & myrrha, Diis sacra odoramenta, Galliarum Numini pro libamine erant. Cubebi & Rheum officinarum & nata in cannis praecelsis sacchara, & pulveris tormentarii terribilis materies, sal petrae, sive nitrum, suis locis disposita. Etiam gummi lacca, & apum labor cera, & magni precii olea e macide & nucibus myristicis, & zingiber non conditum & sacchari conditura pellucens obsonium faciebant. [fol. F1r, p. 33] Errabant MEDICEAE oculi, quae peregrinarum & insolitarum epularum fruens conspectu & attactu, cum Indis se, Moluccensibus, Persis, Arabibus, Iaponensibus, Sinis convivari jucunda animi agitatione putabat. Sordebant prae his diaria & consueta, phasiani, scarorum jecinora, perdices, sumen, apri, & quicquid exquisitissimorum ferculorum largissimo sumptu in gulae gratiam arcessunt delicati & fluentes. Non hic Asinii Celeris, aut Apicii, aut Claudii, aut Caligulae, aut Cleopatrae portentosae cupiditati litatum fuit. Non ad mensam flagitati remotorum littorum pisces, peregrini aeris volucres, alieni temporis flores. non hybernae poculis ros innatabant, non astiva in gemmis capacibus glacie falerna frangebantur. Omnia citra luxum, citra profusionem ea solum ostentabant, quae mercatu annuo ex Oriente huc deferri consueverunt.
Mater, & Eoas attigit ore dapes. Stabant antè oculos messes, quas miserat Indus, Quas dederant Persae, quas preciosus Arabs. Delibat MEDICEA suis fragrantia cannis Cinnama, & externo fercula missa solo. Adspicit Aurorae segetem, thus, balsama, myrrham; Et spaciis Superûm munera stare suis. Haec oculis placuere magis, magis illa palato, Gustus, odor partes hic obiere suas. Talia non posuit Thetidi convivia Peleus, Non epulis istis accubuere Ioves. [fol. F1v, p. 34] Non haec adspexit Latium, cum victor ab hoste Romulidûm intraret moenia Caesar ovans. Tunc aliquis dixit secum: quae fercula ΚÓΣΜΟΣ Hîc parat, haec COSMI filia grandis edit. Regina quaedam gustasse, quaedam vidisse, contenta, cum sibi perplacuisse hunc exoticarum mercium & deliciarum apparatum liberali oratione significasset, actis gratiis, à Reip. Consulibus, per spaciosam Urbem cum universo comitatu circumducta fuit. [Regina Urbis praecipua loca lustrat.] Vidit aedificia palis stipitibusque fulta, & ex ipsis altè educta paludibus, ut non mmus haec, quam Venetiae aquis innatent. Vidit labore & industria cogi in obsequium terram, & invitam eas moles portare, quas sibi relicta funditus absorberet. Adspexit dilatata non multis abhinc annis immani spacio pomoeria veteris Civitatis ambitum adaequare. Vidit fossarum & eam fluminum instar intersecantium amplissimos, & vehendis quaquaversum mercibus aptissimos alveos. Per Regiam fossam, sive Cingulum, mox Dominicam, inde Caesaream fossam vecta, aedes ubique conspexit mira felicitate ad omnem negotiationem, varietatem, splendorem, factas ingenio plurimum in iis naturam superante, quae in longissimum non rarò prospectum, & qui cujusque oculos effugiat, protenduntur. Stupuit ad Caesareae fossae conspectum, cui persimile tota Europa, si exteris fides non habet sive in dium longam continuamque seriem, sive in earum ad ostentationem, pulchritudineni decus, & habitantium commoda comparatas fabricas, sive in frontispiciorum, vestibulorum, fastigiorum formas, vario opere interludente Toscano, Dorico, Ionico, Corinthio, sive in pontes lateritios aquis intermean- [fol. F2r, p. 35] tibus instratos, sive in arborum aedibus oppositarum pulcherrimos ordines, aciem intenderet. Vidit Deo sacras aedes & templa, non veteris seculi, sed superiorum annorum opera, ne jam pietatis studia exolevisse credant, quotquot illa in majoribus nostris meritò admirantur. Fuit, ubi cataractas vidit maris fluminumque repagula, & cum res exigit, emissaria, quibus Oceano catenas injicit, & obices ponit vis solertiaque mortalium. Fuit, ubi turres adspiceret, vel in media Urbe, vel ad fluminis ripam Pharorum instar exsurgentes, tanta pellucentes amoenitate, ea superstantium columnarum varietate, ut dum Solaribus transverberantur radiis, luci quavis parte viam prospectu praebeant laetissimo. In turrem Templi Occidentalis oculos convertens, in summo ejus apice Coronam Caeream vidit, abavi donum, & liberalitatem suorum in coelum attolli à grata posteritate conspexit. Occurrêre obeunti navium stationes plurimae, per fossarum alveos sparsae, Londinensium, Rhotomagensium, Rupellanorum, Hamburgensium, Lubecensium, Antwerpiensium, Harlingensium, & aliorum sine numero. Vidit lignorum omnis generis, trabium, asserumque fectilium strues longissimis spaciis extendi, quae ex Sarmatia, Livonia, Bergis, etiam è Bructerorum & Cheruscorum silvis huc advectantur. quorum vel ad aedificiorum, vel classium fabricas, vel ad aggerum munimenta adversus maris Austrini furores quotidianus usus est. Occurrêre fora, venditionibusque dicata loca, navalia etiam, ubi quassae rates reficiuntur, vel novae conficiuntur. Vidit densa domiciliorum agmina non ad habitationem, sed mercium omnigenarum custodiam facta, ubi elephanto- [fol. F2v, p. 36] rum dentes in montes aggesti, ubi balaenarum & cetorum arvina ignibus excocta, ubi Brasiliensium nemora, ubi Tabaci contorta in cylindros pondera, ubi boum caprarumque exuviae, Eburonum metalla, ubi aeris Gothici laminae asservantur. Praetervesta fuit vitrorum officinas, ubi aeterni ignis materia fornacibus liquefacta nunc statu, nunc torno figuratur: alia argento, alia auro incrustatur ad quemcunque usum, etiam ad escaria vasa. Non placuit olim Tiberio principi hoc vitri flexibilis temperamentum, qui, ne pretiis aliorum metallorum detraheretur, officinam tanti inventi matrem abolevit. Opportunum fuit hc adcpestasse vel in transitu Reginam, quae hoc Amstelodamensis Amaltheae cornu suo quoque studio, & prono in mercatores nostros affectu adauxit. Nec indignae etiam regali meditatione opes tantae, ut in Deum authorem,& beneficum earum largitorem fecundae ab illo in terris mentes reflectantur. [Domum Societatis Indiae Occidentalis.] Hac ipsa periodo visa Reginae Domus Societatis Indiae, quae ad Occidentem militat & mercatur, portis, tectis, gradibus, mercium receptaculis atriis, conclavibus, vel speciosa, vel spaciosa. Estque haec illa Domus, qua Occidentem adiri & vinci posse prima docuit: quae, dum domi terris nostris oppidisque hostis incubat, Africani exemplo, hunc ipsum foris atterit & fatigat. haec veteri Orbi pacem quaerit, dum novo longioris belli alimenta subducit. hujus ductu urbes maximas ultra Tropicos & Aequatorem vicimus, vidias Dei praesidio tenemus in hunc diem. quod portus Brasilianorum, quod flumina, sinus, castella, promontoria, insulae, saccarorum molendinae nostra sint, huic debet Patria. haec Nassovios duces, [fol. F3r, p. 37] milites, arma, bellicarum navium classes, felicissimo successu, in ignotas priscis terras mittit, urbem S. Salvatoris audaci Marte expugnavit, naves hostium exussit & diripuit, de Olinda ejusque arcibus triumphavit, longoque jam tractu Brasiliam suam fecit. haec ipsa Mexicanam classem, auro, argento, mercibusque pretiosissimis gravem non magno molimine, duce Petro Heynio, ad Cubae littora superavit, & aureum vellus, principibus Europaeis formidabile, non in Graeciam, sed Foederatorum terras, nullo hactenus exemplo, transvexit. hujus auspiciis aliud Belgium ultra mare inhabitamus, alios illic Batavos compellamus. auriferos Afrorum portus & littora possidemus, ut duabus Societatibus innixa Respublica, imperium cum Sole quaquaversum diffundat. [Forum.] Fuit, cum in foro staret Regia Mater, spatio capacissimo, quod Damum vulgo nuncupatur. eo quod aggeris atque intersepimenti vicem Amstelae ac Yae fluentis praestet. Lunari die mercatu fervet, ceteris diebus mercatorum deambulationibus frequentatur, ad exemplum Romani istius, de quo Plautus: In foro infimo boni homines atque dites ambulant. [Curiam.] Occurrêre hic spectanti CURIA sive Senatoria domus, & LIBRA. illa sola antiquitate venerabilis. reliqua Urbis opera nova nitent pulchritudine. haec senio suo & minantibus ruinam parietibus commendabilis. quae nulla non sui parte fulget Civitas, hic veterem simplicitatem prae se fert. quae decus, amplitudinem, robur largitur toti, sibi negat. labitur haec, dum novae passim surgunt structurae, & quae prima de Amstelodamensium splendore cogitavit, ultimas curas sibi servat. mavult consiliis prodesse publico, quam sibi [fol. F3v, p. 38] nitorem quaerere. arctis spaciis clausa diffundit pomoeria sua; habitant angustè Senatores, quorum moderamine navigatur longissime. passibus mensuratur Domus, cujus vix ullis finibus circumscribitur negotiandi felicitas. non vult esse conspicua suis, quae exteros in admirationem traxit. non impendit sibi argentum & aurum quod ut Civium peculium, studio se asservat. [Libram.] Visa quoque hic LIBRA, aedificium opere elaboratum, formâ quadratâ, peristiliis loricisque ad ambulacri usum altius circumductis. fores habet quadrifariam patentes, quae quatuor mundi plagis respondent. in singulis magnis minoribusque lancibus ponderantur merces, quibus circumfusa quotidie, vix officio suo par est. ex eâ maxima vectigalia aerario Urbis, provinciaeque accedunt. adspexit LIBRAM hanc MEDICEA, eo die, quo Librae mensem ingresus fuit Sol: & quanquam Florentinorum augustis Palatiis minor sit quaestu tamen annuo locupletiorem domum totâ Europa conspici vix crediderim. [Mercatorum porticum, quam Bursam vocant.] Cum pontem transiret, ex coctili lapide factum, qui Amstelae ripas jungit, incurrit in Regios oculos mercatorum augusta porticus, quam BURSAM vocant, eleganti & operosa structura. fornicibus tota moles incumbit, superiora operis columnas marmoreae quadraginta validè portant, ut ne dissolvere saecula compagem videantur posse. Ambigas, ingenio, an sumptu, an utilitate major. Officinis inferioribus, quà plateas & Amstelam spectant, viginti sex cingitur; at qua per gradus ascenditur, stationes aperit & vendentium capsulas plurimas, quae centenarium facile excedunt, ubi merces omnimodae pulchriores, exoticae, domesticae, natae vel factae veneunt. Hîc [fol. F4r, p. 39] mutuis contractibus venditur Orbis, hic emitur. hic de preciis rerum, permutandis mercimoniis, onerandis exonerandisque navibus, de ponendâ in usuram, remittenda aliò, repetenda aliunde pecunia omnis sermo. Ferunt prisci seculi narratores, fabricas septem pro miraculis habitas: Ephesinae Dianae templum, Regis Mausolei monumentum, Colossum Rhodium, Iovis Olympici simulachrum, Cyri Medorum Regis domum, Babyloniae muros, Aegyptias pyramides: sed non illa ulterius praecipua putavit MEDICEA, ut quae in una Urbe tot stupenda conspexerit. Habuerunt honores, quia praecesserunt tempore, & in rudi seculo quicquid emersisset novum, jure ferebatur eximium: Nunc tota Urbs miraculo affinis visa fuit, vel ob hoc unum quod quaesito per artem fundamento, septemtrionalium sylvis tota innixa & superstructa, in hanc pulchritudinem, majestatem, decus assurrexerit: infernè humilis, superne sublimis: inferne paludosa, superne sicca & nitida: inferne sublicia, superne marmorea & lateritia: inferne instabilis, lubrica, fugiens; jam adactis in fundum nemoribus, infra supraque stabilis & immota. Invertas, sit tota nemus, quo condita fundo est, Nuper Hyperboreo pinus in orbe fuit. Dies Veneris novis Spectaculis super aquas Amstelias exactus fuit, eo Urbis loco, qui à cataractae Damensis Meridionali parte, vulgo Rockin appellatur. Etenim Amstela Civitatem ab Austro subiens, & ad Dami usque cataractam recto cursu procurrens, per eandem in Dameracum effusus, Aquilonem versus Yae miscetur, Urbemque in Vetus ac Novum latus medius dispescit. [fol. F4v, p. 40] Meridionalis Amstelae pars duobus intercepta pontibus, spatium fecit rerum novarum sedulis procuratum, & cupido spectatori. Novi Arcus Triumphales, integrae Domus forma, unius noctis opus, in Insula stetere, quae mira celeritate sesqui ab Urbe miliari, è locis uliginosis, & paludosis, ruricolarum ope translata, aquis innatabat, ceu Delos altera aut Samos, aut, Neritos ardua saxis gramine, juncis, arundinetis circumvirens vernansque. Fronte geminâ hinc Meridiem, hinc Septentrionem dicta Domus spectabat, ut adventanti Reginae utrâque sui parte novam exhiberet Scenae faciem. Praecedens unus & alter dies Terram Regiae Majestati famulari vidit; hic Aquas obsequio ejus devovit: tum curribus itum per Urbem; nunc phaselis, myoparonibus, lusoriis navigiis suae concessae partes: tunc vagus fuit spectator, nunc vel in Telluris ripa fixus, vel in Aquis mobilis vagusque: tunc visa Urbis praecipua; nunc quae Reginam, Etruscos, Gallos propius concernebant, Spectacula. Confluxerat in angustias tota Civitas, & diffusus per amplissima pomoeria Civis vix altero stadio claudebatur. stabant in ripâ densa virorum, feminarum, puerorum & puellarum agmina. stabant mixti indigenae & exteri, mercator & proxeneta, dis, pauper, Gallus, Belga. Bructero Frisius, Sicambro Mattiacus, Cimber Sueco, Cattis Saxo inerrabat. omnibus idem fervor videndi insolita. Pontes oppleti spectandi veniam, sed grandi pretio, faciebant. domus circumpositae non homines singulos, sed hominum examina & exercitus per fenestras ostentabant, nec gratuito ubique indultu. arborum summa infimaque agiles corpore conscenderant. Erant ex Neptuni filiis, qui [fol. G1r, p. 41] palis, quibus rates in aquis alligari solent, singuli insinuatis brachiis insidebant, corpora miro artificio librantes, ne hinc vel illinc dispari gravitate delaberentur. domorum apices, canales, turrium peristylia, semistructorum aedificiorum plana, fumorum emissaria plebes habebat: & licet ingressus in hanc Amstelae partem concessus cuivis sine discrimine non fuerit, irrepsere tamen cymbulae complures vectoribus onustae, quae ad margines Amstelae futurorum desiderio tenebantur. Totum inter pontes duos interjectum spacium pro illustri erat Amphitheatro. Fertur dixisse Regina, se neque in Italia, neque in Galliis, ne quidem Lutetiae Parisiorum, urbe populosissima, tantam mortalium vim, loco tam angusto coactam conspexisse. Transiverat coeli medium Phoebus, cum Gallorum fulgida Phoebe populo Amstelodamensi denuo illuxit. Vehebat Illam cum Principe Auriaca, Praetore, Consulibus navigium splendidius, tegumentis & tapetibus magnificis insigne. aliae celoces Senatores, Scabinos, Admiralitatis dominos & selectiores Civium habebant. Tum laxata cataractae duae ex adverso oppositae. Una, Gremenessia dicta, Reginam in Amstelam exposuit, quâ adnavigante, ecce altera, Boaria nomine, apertis valvis foribusque Neptunum aquis innatantem, Reginae in occursum, procelloso ac praecipiti aquarum lapsu effudit. Currus concha erat, aptum Deo maris vehiculum. Illi equos marinos in pisces desinentes squamosis pedibus, capite dorsoque supra aquas eminentibus, junxerat artifex manus. in ipsa concha maris Deum cernere erat hirsuto & capillis canis circumfuso capite, rigente horrida & spumosa [fol. G1v, p. 42] barba, tridente terribilem, vultu grandaevum tetricumque, membra nudum, qui protensis in longum frenis equos moderabatur. pone Neptunum in ipsa puppe Mercurius sedebat, Mercurialium praeses fautorque; fandi, mercandi peritissimum numen. Pileus illi ex more aliger erat. dextra caduceum exporrigebat, Quo animas ille evocat Orco Pallentes, alia sub tristia Tartara mittit. Ad latus ligneis capsulis humeros tenus inclusae Najades quatuor, corollis viridibus, ex alga, musco, foliis & floribus frontem cinctae, Europae, Asiae, Americae, Africae imaginem exhibebant. singulae brachiorum arcto complexu Amalthaeum veluti cornu gerebant, propriis quatuor mundi partium donis instructum. Ad proram conspicua erat Virgo elegans, Amstelodamum referens, quae inclinato reverenter corpore, Reginae adventum gratulabatur. Conveniens Reginae creditum fuit hoc Spectaculum, quae Sobolis non unius imperio non uni mari imperitabat. conveniens quoque Urbi, quae Deo Opt. Max. vero maris Domino fortunarum suarum principia incrementa, vigorem soli debet. [fol. G2r, p. 43]
Tolli severa fronte, canis horridum, Saevum tridenti, maximi Deum maris, Cujus marina monstra currus ductitant, Hinc inde lusitante Najadum choro. Et ille puppi celsus eminens nepos Atlantis, artis arbiter mercantium, Fandi peritus, emptor idem & venditor, Nunc sortis author optimae, nunc pessimae, Anceps favendi: Quaeque Virgo pulchrior Vultu decenti flectit obvium genu: Gratantur omnes Galliarum Numini, Pronisque votis Principi se devovent. Neptunus offert caerulas Ponti vias, Facilesque fluctus, strata ventis aequora, Quà filiorum sceptra jus exporrigunt Gallus, Britannus, praepotensque Cantaber. Tegeaeus iste priscus interpres Deûm, Urbem Parenti Liliisque consecrat. At Amstelis virago Neptuno suo, Cyllenioque nixa, mercantes Deos Subdit coruscae PRINCIPI, hanc ipsam DEO. [fol. G2v, p. 44] Hinc ad Insulae partem Borealem se applicuit Praetoria, quae Reginam vehebat, ubi primo exhibitae Nuptiae FRANCISCI DE MEDICIS, & IOHANNAE AUSTRIACAE, patris matrisque MARIAE DE MEDICIS, adspectante Augustissimo Imperatore FERDINANDO, MEDICEAE AVO. FRANCISCO huic COSMUS Pater, qui ex duce Florentino primus Etruriae Ducatum adeptus fuit, suffragante PIO V Pontifice, ut ex ea familia paternum genus trahat, cui facem praetulit COSMUS MEDICES, Pater Patriae decreto publico vocatus: cui non indecores rexere PETRUS MEDICES, Patriae virtutis aemulator, & LAURENTIUS Magnus, & frater IULIANUS populari favore Princeps juventutis dictus. ut nihil de IOHANNE & IULIO MEDICEIS dicam, qui ad Pontificatus dignitatem evecti, alter LEONIS X, alter CLEMENTIS VII nomine, MEDICEAM stirpem sacro suis diademate illustravere. IOHANNA AUSTRIACA, Mater, laudatissimo Imperatore FERDINANDO nata, AVO PHILIPPO AUSTRIACO Hispaniarum Rege, Proavo MAXIMILIANO gloriatur. qui MARIAM, CAROLI Audacis Filiam, Provinciarum harum haeredem unicam, matrimonio sibi junxit. Fuit MARIAE inter proavunculos CAROLUS V Imperator, universi Belgii Princeps ac Dominus, belli fortuna, peritia, animi magnitudine, celeritate res magnas conficiendi, prudentia in periculis super omnes qui arma tradarunt. Istis parentibus prognatam MARIAM Etruria dedit, vario olim numinum cultu celebris, è qua Populus Romanus in suos mores & civitatem, fasces, trabeas, sellas [fol. G3r, p. 45] curules, annulos, phaleras, paludamenta, praetextas ornamenta triumphalia, togas pictas palmatasque traduxit. Nec enim alibi fas erat nasci Imperaturam latè Principem, & tot Imperatorum Matrem, nisi unde decora & insignia, quibus Imperii dignitas emicuit, petere non erubuit Imperatrix Roma.
Sistimus, & Batavis foedera prisca damus. His nati rexere Duces, MEDICEAQUE latè Lumina conjugiis emicuere novis. Haec inter MARIA est, raro quae munere Divûm, Non nisi per Regum nomina Mater abit. Hoc demum est peperisse; Orbi donasse tiaras. Sic sua stant regnis robora, sic thalamis. [fol. G3v, p. 46] Mox mutato Dramate MAXIMILIANVS Caesar Imperiali amictu apparuit, Coronam Caesaream Amstelodamo, circumstantibus Imperii Electoribus, deferens. illam solio descendens tradebat Amstelodamo, quae, virginis os habitumque gerens, ante Caesaris pedes prostrata, è geniculis oblatam Coronam reverenter ac submissè acceptabat. In Caesaris ore digna Imperio elucebat Majestas, & veterum virtutum, prudentiae, justitiae, fortitudinis, mansuetudinis non obscurae notae. In Virginis vultu non affectata gravitas comitate & singulari humanitate condita. colores vestium varii, quibus totum Theatrum vernare videbatur, magnam intuentibus jucunditatem adferebant. Erant enim magna concinnitate mixti, candidus, violaceus, flavus ruber, viridis, coccineus, & si qui sunt alii non infaustae notae colores. At inauspicati malique ominis, niger, fuscus, ater, lividus nusquam admissi.
Iamque aliis adfers, jam tibi lucra refers. Amstela, qui nostri fulsisti pondera belli, Cum mihi plus uno surgeret hoste labor. Seu Venetus gravis esse mihi, seu Flandria vellet, Et Dominum Brugae detinuere suum. Accipe Caesaream, regni diadema, Coronam, Accipe virtutis praemia digna tuae. Haec fulvos inter radiet spectanda Leones, Posteritas isto pergat honore frui. Classibus imperitus pelago. tua, nostra Corona est, Nostra solo late fulgida, vestra salo. [fol. G4r, p. 47] A parte Insulae Meridionali status Galliae sub HENRICO III afflictior, sub HENRICO IV laetissimus, quinque Scenis exhibitus fuit. Primâ Scenâ visa fuit Gallia specie muliebri, gemens & plorabunda, cujus Orbi Imperioque funestas ac fatales flammas ardenti face inferebat discors contendentium Principum Invidia. Doloris tanti malique conscia Numina, Bacchus, Ceres, Pomona, Flora, afflictae & dolenti Galliae condolebant. Etiam Venerem currui insidentem junctis columbis tangebat publica calamitas. Hercules juxta humi recumbens, funesto & flebili miserabilis Galliae conspectu, altum dolorem corde premebat. Pax, Iustitiaque, veneranda nomina, in terram prostratae viles abjectaeque habebantur. Per Sphaeram accensam fissamque, Galliae universae Orbisque Europi facies designabatur, quo tempore secta miserè in partes Gallia, & commissis inter se & Galliae & Europae Principibus, è medio sublatus fuit Rex Galliarum HENRICUS III. Tunc veluti deficiens sibi Atlas iste Gallicus nec par ferendae moli, quis humeros commodaret fulciendo Imperio, ancipitem reliquit Galliam, intento in tantarum rerum eventum & collapsae Franciae restaurationem Hercule, hoc est HENRICO IV Navarrae Rege. Turbatis vero Regni rebus, dum milite passim castrisque inundant agri, agricolarum, Cereris, Bacchi, Pomonae, & aliorum Pace vigentium Numinum felicitas pessundatur. exulat, quae indigenas nectit Concordia, & dum inter arma silent sacrosanctaeThemidis voces, Ultima coelestum terras Astraea relinquit. [fol. G4v, p. 48] Secunda Scena eandem Galliam in Theatrum produxit, flexis genubus Deos orantem, uti fractae & in partes discerptae Galliae succurrant, collapsa restaurent, luxata restituant, invalida divinâ ope firment. Iupiter inter Deos suos conspicuus, unâ manu Herculem designans, alterâ Mercurium; huic in mandatis dabat, uti restaurandis Francorum regnis adhiberetur Hercules, HENRICUS IV. Has enim adeundi Imperii partes moriens, & deficientibus jam viribus, coram Galliarum Proceribus Navarrorum Regi tradiderat HENRICUS III, his verbis: Vestrûm est, legitimum Regem tueri, & si desit, idoneum regno dare. Navarrum habetis, ut jure proximum, ita dignitate eminentem, quem si non legitima successio ad regnum vocaret, dignitas, quam secundum me in exercitu primariam obtinet, me sublato Imperatorem faceret. Hic & summa animi aequitate praeditus, & longo rerum usu abundè instructus, inenarrabili Dei cuncta moderantis providentia, contra multorum sententiam mecum reconciliatus, & in hoc exercitu cum summo imperio constitutus videtutur, ut labantem regni fortunam virtute sua fulciat. Huic, si regnum salvum cupitis, quam debetis, obedientiam praestate. Hoc si non fides, at periculum proprium a vobis exigit. Tertia Scena Herculem hunc introducebat duce Mercurio, cui operam suam fulciendo Orbi obtulere Divûm imperio Mars & Pallas, ille armis opitulaturus, haec prudentia & consilio; adspectante haec ipsa è sublimi augusto Superorum Confessu. Quarta Scena Herculem tanto operi intentum vidit, & excussos statione suâ & perpendiculo polos [fol. H1r, p. 49] suis restituentem fedibus. Illi auxiliatrices manus commodabant Fortitudo, Prudentia, nec non Clementia, & Vigilantia, propriae HENRICII V virtutes. Quinta Scena restitutam in integrum, incolumemque Galliam ostendit, Orbemque humeris Gallici Herculis validè suffultam. Regnum quippe adeptus, sopitis dissidiis bellisque, injuriarum omnium immemor, mira in infensissimos hostes facilitate & Clementia sibi gloriam immortalem, vicinis quietem, subditis Pacem, Iustitiam rostris restituit, totique Orbi Europaeo tranquillitatem paravit. Cujus gloriae & virtutum haeres LODOVICUS XIII, Paternis vestigiis insistens, dignum tanto se genitore successorem praestat, & eundem Orbem velut alter Alcides, robore, Consilio pacis bellique prudenti moderamine, Dei Opt. Max. beneficio, inconcussis humeris lacertisque fulcit & librat.
Adspicit, & regni vincula rupta sui, Commissosque Duces, adversoque ensibus enses, Et fossum Regi proditione latus: Ingemit excussos tantis cervicibus axes, Dimotosque sua de statione polos. Sic afflicta Jovem precibus Divûmque lacessit Numina, & ex alio lurida poscit opem. Stant juxta Pomona, Ceres, Liberque, Venusque, Quasque Deas belli vis malesana premit. [fol. H1v, p. 50] Condolet atratae Superûm clementia turbae, Dumque cupit Gallis consuluisse suis: BORBONIUM lapsis Druidum succurrere rebus Poscit, & his humeris pondera tanta geri. Succurrit Regi Pallas Sapientia, Mavors Auxiliatrices commodat ipse manus. His Ducibus dum bella gerit, dum mitigat hostes, Integra speratâ Gallia pace coït Et valida Mundum fulcit cervice Navarrus, Seque polos aptè restituisse videt. Tunc regno sua parta quies tunc rura, penateis Templa, foci, vultus exseruere novos. Pax rediit, scandit neglectum Astraea cubile, Et reduces priscâ sede stetere Dii. Hoc Spectacla docent. ubi fracti conditor Orbis Alcidae HENRICUS nomen onusque gerit. Haec sacra cum vela cooperuissent, à Scenicis Spectaculis ad Gymnica & Naumachiam itum. Priora severa fronte adspeximus, haec laetâ & ad hilaritatem compositâ. Fuit inter Circenses ludos haec exercitatio, qua navalis pugnae forma in mari, fluvio, vel lacu repraesentabatur. Augustus, qui Spectaculorum assiduitate & magnificentia omnes antecessit, navale praelium ad Tiberim, Nero in aquis ex mari proximo emissis, Domitianus in ipso Amphitheatro exhibuit. Effosso in Coelio monte lacu commissae inter se Tyriae & Aegyptiae classes, biremes, & triremes à Caesare fuere. in nostro flumine Neptuni filii decem, ventis procellisque asperata turba, lineo omnes induti amiculo, capitiis rubellis velati, è quibus galli gallinacei, pugnacissimi inter aves animalis, plumae attollebantur, ludicri belli partes erant. Stabant singuli in pup- [fol. H2r, p. 51] pibus & minaci alius alium vultu, quasi de rerum summa ageretur, intuebantur. Pro armis lancea rudis, vel contus erat, quem pectori defixum in adversum occursantis hostis pectus summa vi, incitatis hinc inde & concurrentibus velocissima remigatione cymbulis, dirigebant. Illud lepidum ac festivum, dum acerrimus exspectatur primus concursus, antagonistae nostri, se mutuo blandâ salutatione praetervecti, demissis contis spectatorum exspectationem fefellere. Tum pugnatum acriter duelli specie, interdum occursatum pari Marte & uterque in flumen praeceps actus, interdum dejecto uno, alter in puppi triumphanti similis perstitit, interdum irrito hinc inde conflictu, stationem suam tenuere singuli. certamini ante finis non fuit, quam omnes vicores, omnes victi aquas bibissent. Excepta hc nautarum palaestra effuso spectantium risu fuit. Ibat coelo clamor, omnium una vox popularem favorem in aethera usque deferebat. Et poterat non gravis esse & subridere horum ludorum adspectu Regia Matef. Fertur risisse Iupiter, cum praecipitem coelo daret Vulcanum. quid mirum, si Majestati suae venerandum supercilium laetius explicuerit hoc nauticae pubis certamen. Legimus Achillem inter arma cytharam & fides interposuisse, & animum agrum curâ aut offensa recreasse. Ipsi Orbis terrarum victores Graeci Romanique, bellorum fulmina, maris terror & procellae, in theatris, circis, compitis, spectaculis, populi corona circumfusi Imperatores se esse non meminerunt. Demittunt se subinde ad minuta & oblectantia maximorum consiliorum capaces, ut curarum & negotiorum morositatem mixta diffindant hilaritate. Ludo haec gesta fa- [fol. H2v, p. 52] teor; nec enim Quiritium crudelitas placuit, quibus crudae mancipiorum caedes & lanienae pro oblectamento erant. Absolverat partes suas Amstela, cum celeri remigio vergente jam die properatum fuit ad Yam, insequentibus Liburnicis infinito numero, quae dum pontium fornices transire ordine cavent, facto concursu viam sibi importunâ festinatione praeciuserunt; in discrimen penè addustis celocibus minoribus, & minus valida compage nexis, quibus hinc inde pressae insonuere cavae gemitumque dedere cavernae. Regina celerius adremigans cum myoparonibus non multis, relicta à tergo tardius festinantium classe, per cataractam Antonianam in Yae fluentum devênit. Ya ab occasu in ortum magno ac spatioso alveo, ob exesa & attrita temporum longinquitate Austrini sinus littora, Aquilonare Urbis latus praetervectus, commodam navibus stationem praebet. Totum id latus duplici palorum ordine adversus fluctus munitum, valli vicem obtinet, stipitibus in modum muralis sepis arctissime junctis. Vidit hic Regina locum Urbis ripa & palorum septo interclusum, quem Walam vocant, ubi hiberno tempore cum se maris tempestatibus naves subduxerunt, otia agunt, & usque in proxima veris tempora tutae adservantur. Ab altero latere Navale est, sive area grandis, ubi naves onerariae Societatis Orientalis aut aedificari novae, aut attritae reparari solent. huc dum oculos praeternavigans flectit MEDICEA, vidit recens è continente demissam Navem vectoriam grandem, qualibus ex Indis transportari solent Aurorae messes, & uberes proventus. Mos est, navibus sua imponere nomina quibus discernan- [fol. H3r, p. 53] tur. quod & à veteribus factum. Rogata à Consulibus Regina Mater, ut nomen inderet abiturae in longinquas oras Navi, MARIA DE MEDICES appellatione illam insignivit, & una cum nomine faustum illi ac felix iter comprecata fuit. Dicat nunc illa: Sum Maria, & Medices datur appellatio, quae si Non sunt servantis verba, faventis erunt. Glorientur aliae Neptuni, Tritonis, Sirenum insignibus, aliae Urbium suarum, unde primum dimissae, nominibus, aliae Leones, Tigrides, Canes venaticos, Dracones, Solis vel Lunae imagines puppium pegmatibus ostentent: aliae provinciarum magnificâ gaudeant inscriptione, aliae à principibus nostratibus nomen mutuentur. prima haec, unica haec sub MEDICEO nomine, tanquam propitio sidere, in eas terras, Deo Auspice, navigabit, ubi lucri gloriaeque mortalium cupiditas, cum ulterius progredi non habeat, iisdem quibus Sol terminis clauditur. Mox Reginae naviganti in conspectum venit exporrecta in maximam latitudinem Civitas, attollentibus se hic illic ad fluminis oram turribus, & inter has exsurgentibus pulchre perpetuâ serie aedium fastigiis. Visae hic navium classes in anchoris stantes, nemoris densissimi specie, in longum exporrectae, quibus Mundum omnem pererrat, etiam extra anni Solisque vias, sedulus Mercator, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes. Iacebant mixtae praesidiariae se & bellicae mansuetis ac mercantibus, rostratae actuariis, constratae apertis, praetoriae speculatoriis. etiam navium Liburnicarum, quae propridie Reginam expectaverat, ingens classis, cum insigni- [fol. H3v, p. 54] bus & ornamentis vela faciens Yae partem instraverat. Majorum navium alias Italia, Cyprus, Aegyptus, Syria, Graecia, Venetiae navigatione proprias habent: aliae Franciae, Scotiae, Hibernicae, Germaniae, Daniae, Norvegicae, Sueciae, Poloniae, Borussiae, Moscoviae, Groenlandiae, commerciis destinantur: aliae Guineam, Persiam, Arabiam, Indiam intra & extra Gangem, Insulas Orientales, quin Chinam, Iaponiamque Asiae extrema, adeunt: aliae in adverso orbe, Brasilia, Novo Belgio, Nova Hispania, & trajectis fretis Magellanico, & quod à primo Inventore Mairii nomen accepit, fortunam vel Marte, vel Mercurio duce indies experiuntur. aliis lintea, sal, vina rubra albaque, oleum, papyrus, lana, plumbum, stannum, cerevisia importantur: aliis mel, cera, frumentum, salnitrum, vitrum, vina Rhenensia, pelles & exuviae animalium ac ligna fabrilia: aliis panni cymatiles, fila serica, margaritae, vina Cretensia, sulphur, rhabarbarum, mumia, cassia, tutia, gossypium, oryza, resina, pix lenta liquidaque, cineres saponarii, fullonum terrae: denique omnis generis aromata, piper, cariophylla, cinnamomum, thus, myrrha, balsamum, &c. Adspexit non sine stupore Regina cavos pandosque ventres, quibus in hoc Emporium advehuntur, rursusque avehuntur Universi opes. Vidit innatantes aquis veliferas arces, tormentis beliicis non una serie dispositis, vim & bella minantes, quibus in Hispanos, Lusitanos, Morinos, Poenos itur. Haerente in aquis Reginâ, explosae undique ex Urbe grandiores machinae. nec aliud Spectaculum Reginae rarius, quam hoc navium fuit, quia Amstelodamensium proprium. Etenim hae navium classes teíchê illa xylina sunt, quibus Graeciam [fol. H4r, p. 55] defendi oportere Apollinis oraculo intellexit prudentissimus Themistocles. Harum curam Rebuspublicis commendat Consul Romanus Orat. pro Flacco, non praesidii solum & mercaturae, sed & ornandi imperii causa. Thucydides magnorum principum ait esse, illud efficere, ne qua gens alia illi classe praepolleat. Sin minus, ut quaeque munitissima & firmissima est, ita eam habere amicam, maximi momenti esse maritimum imperium, cum ex militiae navalis usu facilior sit terrestris. Emenso Yâ, comitante Liburnicarum classe, qua Civitatem alluit, per Salinarum contubernia, inde, per fossam Principis, Urbem denuo subiens, in Palatium suum sub vesperam rediit, adstite semper & comite Amplissimo Consulum Quatuorviratu. Dum Reginae solennia haec facit Senatus, Consules, Cives; non siluerunt poëtarum voces, quae Latinis, Italicis, Gallicis, Belgicis carminibus magnam Regum Matrem celebraverunt. quae ocyus, serius in lucem edita Urbem omnem, Bibliopolarum ofiicinas, & avidas lectorum manus implebant. Ipsa Iudaeorum natio, ut suum quoque studium probaret, fercula ritu suae gentis, ex pane azymo apparata, Regiae mensae apposuit. Prandente Regina, tantus hominum in Aulam concursus fuit, ut per vices tota Urbs ingredi, tota egredi, tanquam ad propriae Principis ac Dominae conspectum, visa fuerit. Nec silentio praetereundum, in toto hoc apparatu, erigendis Arcubus triumphalibus, Spectaculis, Schematibus, Insulae natatilis ad stuporem omnium properata structura, emicuisse summam Samuelis Costeri Doctoris Medicique exercitatissimi industriam, sagacitatem, vigilantiam, laborem; nec non Advocati ioannis Victorini, [fol. H4v, p. 56] qui suas quoque ad haec festivitatis & Scenarum solennia partes gnaviter, alacriter, ingeniose contulit. Die Sabbathi otium fuit ab omni majore motu, & composita jucundissima prioris tridui tempestas, pacato cive, resedit. A meridie, Regina, absque strepitu, dimisso hac illac comitatu, currum non regium solitumque, sed minus speciosum conscendit, & per Urbis vicos nobiles ignobilesque vecta, officinas plurimas subiit, de pretiis mercium & porcellanorum sedulo quaesivit, licitantibus familiariter respondit; pretia pro contrahentium more auxit, accîdit, sermones cum non Reginis miscuit, minus digna propolarum responsa leniter excepit. Sic mercatrix sibi civibusque, non Regina visa fuit. Tali vultu Pallas apud Homerum, Cum in Ithacam appulisset, dissimulato numine & nomine, mercantis habitum induit. Didicit ab Adriano Imperatore sapientissima Regina, non esse ubique observandam majestatem Principis, nec invidendam Regibus hanc humanitatis voluptatem, ad humillimorum colloquia civiliter se demittendi. & Plotina Trajani Imperatoris uxor in Capitolium admissa, ad multitudinem conversa dixisse fertur: talis huc ingredior, qualem me exire cupio, innuens hoc dicto, non minus in Imperii loco, quam extra eundem, omnibus se familiariter absque fastu uti velle. Ab eadem generosa humanitate fluxit, quod efligiem suam, cui pingendae sedentariam moram rarissime commodat, Nobilissimis Amplissimisque Amstelodamensium Consulibus promiserit, & Hagae-Comitis ab eximio pictore Honthorstio delineatam donativum iisdem in perpetuam sui memoriam consecraverit. Haec ipsa jam imaginis Invictissimi Imperatoris Caroli V Proavun- [fol. I1r, p. 57] culi, Provinciarum harum Principis, lateri in Senatoria domo suspendenda destinatur, cum hac subscriptione: Sic ivit nostram grandis MEDICEA per Urbem, Sceptrorum Mater suspicienda trium. Reversâ in Aulam Principis Regina, XVII viri, penes quos summa potestas, & cura Societatis Indicae, per D. Theodorum Tholingium, tunc praesidem, & alios Concilii Indici supremi Deputatos, ejusdem Societatis ac latissimè per Orientem diffusi mercatus successus & emolumenta M. Suae favori ac patrocinio commendaverunt: & donaria MEDICEAE elegantiora, uti vasa porcellana, arcas Iaponensium pretiosiores, lacca, auro, margaritarum conchis pulchrè discolores, humillimè obtulerunt. Solent Principes, & quibus jus absolvendi à reatu miseros concessit eminens Majestas, in adventu suo, clementiam suam rogati explicare. Fecit idem MEDICEA, & homini controversae salutis, qui se homicidii reum, inopinatò, lapidis jactu fecerat, vitae gratiam coram Amstelodamensi Tribunali impetravit. Illuxerat dies Dominicus, cum Regina, abeundi certa, ad iter se accinxit. Consules qua humanitate, quibus honoribus venientem exceperant, discedentem prosequuti funt. Eorum praescripto phalanx equitum armis vestibusque, ut ante, conspicua, è regione Palatii praesto fuit, deductura MEDICEAM. E civium cohortibus habito delectu, quingenti sclopetarii ad Harlemensem portam suis stetere ordinibus. Antequam Principis aula exiret Regina, accessere illam valedicturi Consules. Verba iterum prae- [fol. I1v, p. 58] ivit Syndicus Guilielmus Borelius, lingua Gallica, quae sic vertimus: SERENISSIMA REGINA, Quandoquidem M.T. visum, commorandi hic diutius spacium praematuro abitu praecidere, Domini mei, Consules Rectoresque hujus Reip. quotquot praesentes adsunt, rogant obsecrantque submissè, uti M.T. sibi accepta grataque esse sinat, ea officia, quas per temporis brevitatem, M.T. praestari potuere, tanquam sincera affectius sui cultusque erga M.T. documenta. Vidit illa universam Civium multitudinem in vultu Regiae Majestatis haesisse, nec videndo expleri potuisse, aut etiamnum expleri. Haec ipsa, quae M.T. accepit & habuit Domus, multis retrò annis sedes fuit, in qua Principes nostri & Proavi Tui, quoties in hanc Urbem concessere, otia sua quasiverunt. Hos ipsos ad M.T. praesentiam veluti praesentes videre nobis videmur. In illorum numero Abavus Tuus est MAXIMILIANUS Imperator, qui ante sesquiseculum Urbem hanc Coronae Caesareae insignibus condecoravit. Da veniam, ut in tanti beneficii aeternam memoriam diem hunc signemus & consecremus Regiae Tuae Majestati. quae uti in Civitatis hujus prosperitatem & felicitatem aliquà admitti se fivi, jita intuitu Coronae hujus Caesareae, tanquam Iridis, fidem nobis faciet perpetui Sui erga Civitatem hanc & mercantium fortunas favoris ac benevolentiae. Hoc ut ratum fixumque esse velit M.T. seriò & obnixe flagitamus. Ita M.T. perpetuo debebit haec Civitas, debebunt Consules & Reip. hujus Re- [fol. I2r, p. 59] ctores, qui ut submissa haec ipsorum officia M.T. benignè accipiat, vehementer cupiunt. Dixerat Syndicus. Tum Regina sereno vultu & ad comitatem composito, multa se fama olim accepisse de Urbis hujus splendore & elegantia respondit, sed comperisse se, superari longè à vero famam: prospera se omnia feliciaque Urbi huic incolisque precari: benevolo se in Remp. hanc & Rectores ejus fuisse & fore affectu, nec de eo intermissuram unquam: oblatis occasionibus, non defuturam se Urbis commodis successibusque: Consulum se Rectorumque ejus & Civium benevolam erga se voluntatem & studia, pari amore & animi propensione amplecti, & quae alia in illam sententiam prudenter graviterque dixit Regalis facundia. Inde digressi Consules Celsissimae Principi Ameliae valedixerunt, & se, officia sua, Civiumque suorum, eidem prolixè & debita veneratione obtulerunt. Inter haec strepuere hominum concursu compita, vici, plateae, fora. Idem, quod intrante Regina videndi eam incesserat omnes studium, nondum abeunte se remisit. Illa, ne publica sacra novis motibus & longiore mora turbaret, circa nonam conscensis curribus discessit. Curiam praetervectae denuò illi valedixere Consules. Regina, postquam gratissimam sibi Consulum erga se benevolentiam, tot testimoniis probatam, laeta apertaque fronte significasset per aggerem Novum, qua via Urbem subiverat, egressa, comitante equitum phalange, juxta maritima iter suum legit. Intra primum ab Urbe lapidem Reginae extremum valedixit ductor agminis D. de Petthem his verbis: [fol. I2v, p. 60] SERENISSIMA DOMINA, Pervenimus huc, ad extremos ferè territorii Amstelodameniis limites. Quare gratias agimus M.T. non solum, quod praesentia sua Urbem hanc condecoraverit, verum, quod intranti, & nunc eadem egredienti, duces nos comitesque admiserit. Hoc à D. D. Consulibus & Rectoribus hujus Urbis in mandatis habemus, ut quousque M.T. visum erit imperare, eandem comitemur. quod lubentes omnes promptiique animis facere ad M.T. nutum, tanquam humillimi ejus cultores, parati sumus. Respondit Regina, se D.D. Consulibus pro tot benevolentiae testimoniis, nec non Equestri turmae pro comitatu gratias agere. tempus esse, uti receptui signum detur, & ita in Urbem se recipiat officiosa equitum patritiorum phalanx. Ad has voces D. de Petthem Regina: valedicens, & felix illi iter, & vitam longaevam comprecatus, cum universa phalange Urbem repetiit. Illa iter suum urgens, Harlemum transivit, & inclinante se in vesperam die, Lugdunum Batavorum subiit: ubi debitis maximisque honoribus ab Ampliss. Senatu, Consulibus civibusque excepta, & per noctem commorata, postera luce Hagam Comitis salva incolumisque devenit.Illud memorabile & suspiciendum, eodem, quo Amstelodamo die discessit MARIA DE MEDICIS, Christianissimo LODOVICO Galliarum Regi exoptatisimum Patris nomen Reginae Conjugi Matris, MEDICEAE Aviae nomen, nato terris Delphino, accessisse. Qua illa hora Urbe maxima exivit, editus in lucem fuit infans Au- [fol. I3r, p. 61] gustissimus, Galliarum omnium haeres. Quod tempus Reginam subduxit nobis, Nepotem maximum dedit Gallis, post desperatam ferè viginti & ultra annorum spem. Auspicatus egressus, cui fatorum veluti conspiratione synchronos fuit desideratissimae sobolis in mundum ingressus. Orbem salutavit magnus novusque orbis hospes, & Francici, si Fata sinent, futurus rector, cum orbis Emporio valedixit Amstelodamensium rara, & praedicanda Hospes. quâ nulla DIGNIOR AMSTELIAS PATEFECIT FEMINA PORTAS. Ut in votis desinam; Reginam Matrem, nunc Liligerae ex filio prolis Aviam LODOVICUM Regem, nunc Patrem; Reginam, jam Matrem; Delphinum, Galliie totiusque Europae communi gaudio & bono natum, fervet, protegat, tueatur DIVINA MAIESTAS, ut & illi laudanda semper subditis ac Federatis faciant, & hi illa laudare nunquam desinant. Ita fiet, ut & distractum miserè in bellorum partes Europae ac Christiani orbis corpus eorundem Regum Principumque studiis & moderamine aliquando coalescat, & restituta securae pacis felicitate, vigeat, floreat, crescat. Hoc Patriae nostrae, hoc Regibus, hoc populo, hoc Ecclesiae tuae largire, MAGNE, AETERNE DEUS. |
In Natum Galliarum Delphinum eodem die |
FINIS. |