LIBERO tandem fidem toties tibi datam, Lector benevole, producendo in lucem hos poëmatum Broukhusianorum libros. Ii jamdudum fuissent emissi, cum omni ope & viribus in id incumberem, nisi multa intervenissent impedimenta spissaeque occupationes, & Typographus, postquam typis coepissent describi, omnia alia mente agitans jam quoque de mutanda sede, rebusque suis in Frisiam transferendis cogitasset. Hinc molesta nimis mora consiliis meis est injecta, quam tamen pensavit luculento hoc characte- [fol. **3r] re, & splendidis ornamentis, quorum magnificentia omnium φιλοκάλων oculos & animos advertit & allicit. Voluit scilicet tam egregium monumentum ponere honori & meritis hominis, quem, dum in vivis esset, colebat inprimis & observabat, cujusque ultimis versibus, paulo ante fatalem diem scriptis, fuerat laudatus & honestatus; & sic quoque aliqua parte respondere voluntati, qua sciebat me semper fuisse in amicorum optimum & certissimum: quem amittens jacturam feci irreparabilem, quae ut animum meum non leviter perturbavit, ita non desinit me implicitum tenere molestiae ac moerori, cujus acerbitatem nec longa dies est mollitura. Postquam enim Petrus Francius, vir celeberrimus, & Eloquentiae Romanae Graecaeque gloria florentissimus, quo utebar etiam familiarissime, rebus humanis esset exemtus, solus superfuit Broukhusius, quicum omnem meam voluptatem, & si quid animo haereret asperum & insuave, partiri solebam: solus, in cujus sinu curas meas deponebam, cuique omnia mea consilia credebam. Numquam certe animo meo excidet illud tempus, quo primum in hac urbe, deinde in secessu suburbano, in quem se abdiderat jam militiae satur, & rude donatus, ut se totum studiis involveret, tot horas jucunde consumsimus confabulationibus de optimarum artium & literarum studiis, deque scriptoribus cum antiquis, tum novis, [fol. **3v] qui in eo genere laudis & scientiae excellentes diserte scribendi gloria floruerant, & inde nomen immortale fuerant consecuti: deque aliis rebus multis, quas ille, ut stupenda valebat memoria, recensens animum meum mirisica voluptate perfundebat. Unde fiebat ut, quoties dubia mihi aut nodi in versandis antiquis scriptoribus oriebantur, aut aliquid de antiquitate Romana requirendum, aut poëticam aliquam quaestionem proponendam habebam, statim ad Broukhusium, tanquam ad Apollinis tripodem decurrerem, nec umquam nisi doctior ab eo discederem, quod grato & memori animo semper agnoscam. Carmina ejus, quae jam publici juris facio, nihil est cur operose tibi commendem. Si enim literis humanioribus es imbutus, neque tangeris his deliciis, nae tu nullius suavitatis gustum habes. Si non es, frustra hoc agam, cujus mens quoque non est exspatiari in laudes divini poëtae, primo quod nemo eum, quod olim de Hercule ferebatur, contemnat: deinde quod tam praeclarae dotes non sint in transcursu praedicandae, cum & publice jam praedicatae sint a viro clarissimo Petro Burmanno, qui non jussus, non per oblatam aliunde sibi occasionem, sed solo amore ductus in defunctum, cui vicissim fuerat carissimus, oratione Trajecti habita praeclare id executus est. Quo eximiae pietatis argumento egregiam simul laudem adeptus est, [fol. **4r] ingentem simul omnibus Broukhusiani nominis cultoribus attulit delectationem, cujus neque te expertem esse sinet: de quo jubeo te bono esse animo. Alioqui mihi, si actum velim agere, in proclivi esset tangere Broukhusii vitam, studia, & mores, dignationemque, in qua habuerunt eum viri principes, & natalium splendore non minus, quam doctrina illustres, quos hic parco enumerare, quia nec libet nominare eos, qui, cum vivum involare non auderent, umbram demortui aggressi sunt; quorum unus in omni paene studiorum genere dictaturam sibi vindicans, ideoque aegre ferens alios, quibus se multo superiorem putat, laudatos ab eo publice esse, quod certe signum est animi jejuni & pusilli, virus suum evomuit in operam Tibullo impensam, jactans ea, quae jactare potuisset in Propertiana, nisi tum noster fuisset superstes, cujus gratiam captabat, ut sic sociatis cum eo viribus, si diis placet, iret in communem adversarium, cui se ipse parem non esse satis videbat, uti nec par fuit aliis, qui non longo post tempore multiplices ejus errores exagitarunt, dignumque censuerunt, quem Musae e monte Pimplaeo furcillis praecipitem ejicerent; alter in suis ad Minucium Felicem commentariis ea chartis illevit, quae, si rem recte perpendas, scripta videntur ab homine non satis sani cerebri, vel a furia possesso (qualibus elogiis ornat manes Gudianos) unde ablata ei mens nihil attende- [fol. **4v] rit, quid manus scriberet. Ita obscura & confusa sunt ibi omnia. In his quoties alium quendam intempestivis laudibus ad caelum extollit, toties Broukhusium, ac si nimius nugator ad illius doctrinam fuisset, iniquis modis deprimit, amarisque dicteriis lacerat. Utinam suam potius, ut alicubi ipse ait, domum exornasset, neque tam amplam materiam praebuisset aliis existimationis suae vindicandae, & ea in illum, a quo male habiti erant, dicendi, quae mallet credo non fuisse dicta, cum ab ipso refelli non potuerint, utcumque asperrimum in literas imperium exerceat. Sed quamvis multa huc facientia a me possent adferri, si velim obsecundare dolori meo, justaeque indignationi, & famae hominis mihi amicissimi laboranti adesse, postquam ipse eam tueri non potest, quod non video cur mihi vitio verti posset, vicissimque invehi in degeneres tricones, qui ejus manes revellere sunt adorti; melius tamen erit ea praeterire, & te nullis ambagibus circumductum admittere ad haec bonae mentis sacraria, unde provenerunt tantae uberrimi ingenii deliciae & suavitates, ut jure mireris hominem a prima juventute castris innutritum inter armorum strepitum & irati maris fremitus tam polita, tam tersa carmina scribere potuisse. Ea mihi in manum data, meaeque fidei, cum moreretur, commissa, cujus rei testimonium extare voluit in tabulis supremae voluntatis, quibus mihi & alia [fol. ***1r] omnia manu sua scripta volumina, bonamque bibliothecae suae partem legavit, tecum bona fide communico universa, ne praetermittens quidem Juvenilia, ut & priora & posteriora ejus opera inter se conferas, quod tibi non injucundum fore certus sum; uti nec injucundum fuit peritissimis harum rerum aestimatoribus, qui immaturae aetatis specimina ab eo edita videntes nihil non ab ejus pereleganti ingenio sibi pollicebantur. Neque fefellit eos exspectatio. Siquidem omnia artis poëticae arcana exhausisse, intimosque ejus recessus penetrasse, postquam corroboratus esset, certissimis indiciis cognoscebant. Equidem si pateris meam quoque de eo sententiam alicujus apud te esse momenti, eam tribus verbis complectar, testans de eo, quod de Martiale testatus est olim Plinius Caecilius, fuisse nempe hominem ingeniosum, acutum, acrem, & qui plurimum in scribendo & salis haberet & fellis; nec candoris minus. Hoc & amici ejus experti sunt & inimici senserunt. Sed tuo potius judicio omnia permitto. Fruere iis & vale. |
INDEX
CARMINUM.
ELEGIARUM LIBER PRIMUS. |
I. | Ad Ferdinandum Episcopum Paderbornensem. | pag. I |
II. | Ad Joannem Hudde Consulem Amstelaedamensem. | 6 |
III. | Ad Joannem Huidekooper Marsevenium. | 8 |
IV. | Ad Hubertum Rosenboom supremae Curiae Praesidem. | 10 |
V. | In funere Joannis de Wit Reip. Dordrechtanae a Secretis. | 12 |
VI. | In funere Joannis Huidekooper Marsevenii. | 14 |
ELEGIARUM LIBER SECUNDUS. |
I. | Ad Christum Servatorem. | 17 |
II. | In Laurentii Bakii poëmata sacra. | 19 |
III. | Ad Villam Marseveniam. | 21 |
IV. | In Arnoldi Monenii poëmata. | 24 |
V. | In Enii fragmenta Francisco Hesselio edita. | 27 |
VI. | Ad Sebastianum Kortholtum Professorem Kiloniensem. | 31 |
[p. 504] |
ELEGIARUM LIBER TERTIUS. |
I. | Ad Joannem Sixium Consulem Amstelaedamensem. | pag. 33 |
II. | Ad Petrum Francium. | 35 |
III. | Ad Nicolaum Heinsium. | 40 |
IV. | Ad Joannem Georgium Graevium. | 44 |
V. | In funere Nicolai Heinsii. | 47 |
VI. | Ad Theodorum Buseroum. | 52 |
VII. | In funere Theodori Georgii Graevii. | 55 |
VIII. | Ad Joannem de Witt Urbi Amstelaedamensi a Secretis. | 58 |
IX. | In funere Joannis Georgii Graevii. | 62 |
X. | Ad Joannem Ulricum Meurerum. | 65 |
ELEGIARUM LIBER QUARTUS. |
I. | Ad Petrum Francium. | 67 |
II. | In foedissimam tempestatem, qua in mari jactabatur. | 70 |
III. | Ad Juliam. | 72 |
IV. | Ad Cupidinem de amore Petri Francii. | 75 |
V. | In nuptias Joannis Derramoutii & Corneliae Villepontosiae | 78 |
VI. | Ad fontem amoenissimum juxta Mosellae ripam. | 80 |
VII. | Ad Neaream ex Hoofdii vernaculo. | 84 |
VIII. | Amor elusus. | 86 |
IX. | Ad Silvas Trevericas. | 91 |
X. | Ad Deliam. | 94 |
XI. | Galatea ex Hoofdii vernaculo adumbrata. | 96 |
XII. | Ad Deliam rusticantem. | 98 |
XIII. | Ad Noctem. | 102 |
XIV. | In nuptias Gerardi Frankenii & Catharinae Moneniae. | 104 |
[p. 505] |
XV. | Genethliacon filio Joannis Huidekooper Marsevenii. | pag. 106 |
XVI. | In nuptias Sebastiani Kortholti & Annae Lobedantsiae. | 108 |
XVII. | Ad Davidem Hoogstratanum in ejus filiarum Natalem. | 111 |
XVIII. | Ad Samuelem Munkerum sponsam. | 113 |
LYRICORUM LIBER PRIMUS. |
I. | In funere Mariae Britanniarum Reginae. | 117 |
II. | Ad Petrum Francium. | 120 |
III. | Ad Theodorum Doppium. | 123 |
IV. | In libros Antonii Bynaei. | 124 |
V. | Ad Petrum Bernagium. | 125 |
VI. | In Historiam Horti Medici Amstelaedamensis. | 126 |
VII. | In Notitiam Germaniae a Mensone Altingio scriptam. | 129 |
VIII. | In ejusdem Notitiae partem alteram. | 131 |
IX. | Ad Joannem Hudde Consulem creatum. | 132 |
X. | In funere Joannis Hudde Consulis Amstelaedamensis. | 134 |
XI. | Ad Petrum Burmannum Professorem creatum. | 137 |
XII. | In Joannis Brantii Commentationes Paullinas. | 138 |
LYRICORUM LIBER SECUNDUS. |
I. | Ad sodales. | 139 |
II. | Ad Neaeram ex vernaculo Hoofdii. | 120 |
III. | Novam se Cupidini praedam esse. | 123 |
IV. | Ad Deliam. | 124 |
V. | Hymnus in Pacem. | 125 |
VI. | In Nuptias Petri Colartii & Elisae Hofmannae. | 126 |
[p. 506] |
HENDECASYLLABORUM LIBER. |
I. | Ad Epistulam Neaerae. | 155 |
II. | Ad Petrum Francium. | 120 |
III. | Ad Davidem Bergium & Henricum Hasium. | 123 |
IV. | Ad Carolum Crucium. | 124 |
V. | In Somnia. | 125 |
VI. | Ad Davidem Bergium. | 126 |
VII. | Ad Theodorum Janssonium ab Almeloveen. | 129 |
VIII. | In saeculum Perralti. | 131 |
IX. | In Petronium larvatilem. | 132 |
X. | In Calumniatorem Gallum. | 134 |
XI. | In Carmina Hulleriae, poëtriae Gallicae. | 137 |
XII. | In Catharinam Lescaille poëtriam Batavam. | 138 |
XIII. | Nuptiis Danielis Joannis Bernartii & Mariae Sixiae. | 123 |
XIV. | In Davidis Hoogstratani poëmata vernacula. | 124 |
XV. | Genethliacon ad Jacobum Wildium. | 125 |
XVI. | Ad Catulum suum. | 126 |
XVII. | In Commentarios Artis pictoriae Gerardi Laeressi. | 129 |
XVIII. | In Phaedrum Davidis Hoogstratani. | 131 |
XIX. | Ad Gulielmum Wildium J. U. Doctorem creatum. | 132 |
XX. | In Petri Rabi Carmina sacra. | 134 |
XXI. | In Joannis Plumeri poëmata vernacula. | 137 |
ECLOGAE. |
I. | Menalcas ad Ferdinandum Episcopum Paderbornensem. | 117 |
II. | Corydon ad Joannem Sixium Reipublicae Amstelaedamsis Judicem. | 120 |
III. | Amator ineptus. | 123 |
[p. 507] |
IV. | Celadon sive Desiderium patriae. | 124 |
V. | Amantes. | 125 |
VI. | Hyella ad Jacobum Servatium. | 126 |
VII. | Doris ad Davidem Bergium. | 129 |
VIII. | Lycidas. | 131 |
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS. |
I. | Ad Petrum Francium. | 117 |
II. | In columbas Petri Francii a fele devoratas. | 120 |
III. | Ad Corollam. | 123 |
IV. | Ad animum suum. | 124 |
V. | Ad Deliam. | 125 |
VI. | Ad eandem. | 126 |
VII. | Ad oculos Deliae. | 129 |
VIII. | Ad eandem. | 131 |
IX. | In Corinnam. | 132 |
X. | Amantis suspiria. | 134 |
EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS. |
I. | Ad Principem Lignaeum Regis Portugalliae legatum. | 117 |
II. | Ad Joannem Georgium Graevium. | 120 |
III. | In Samuelis Pufendorfii Historiam Suecicam. | 123 |
IV. | Ad Apollinem pro Theodor. Janssonio ab Almeloveen. | 124 |
V. | De Petro Francio. | 125 |
VI. | In Petri Francii Victorias Venetas. | 126 |
VII. | In ejusdem Orationes. | 129 |
VIII. | Ad eundem Mariae Reginae parentantem. | 131 |
[p. 508] |
IX. | Ad Didericum Sixium J.U. Doctorem creatum. | 132 |
X. | In Lamberti Bidloi Amstelam dulcem. | 134 |
XI. | In poëtae anonymi Carmina sacra. | 137 |
XII. |
In Joannis Vollenhovii Homilias sacras. | 138 |
XIII. | In poëmata facra Francisci Halmae. | 123 |
XIV. | De Psalmis Petri Datheni. | 124 |
XV. | In Epistolas primorum Martyrum. | 125 |
XVI. | In Joachimi Targerii Medicinam. | 126 |
XVII. | Ad Nicolaum Bidloum Medicum creatum. | 129 |
XVIII. | Poëmatum Davidis Hoogstratani elicium. | 131 |
XIX. | In poëmata postuma Casparis Brantii. | 132 |
XX. | In Samuelis Pitisci Lexicon novum. | 134 |
XXI. | Memoriae Tobiae Guthberlethi. | 137 |
XXII. | In libellos Ludolphi Smidii. | 138 |
XXIII. | In Davidis Hoogstratani poëmata. | 123 |
XXIV. | In Joannis Brantii poëmata vernacula. | 124 |
XXV. | In Epistolas Clarorum virorum ab eodem editas. | 125 |
XXVI. | In Lucae Rotgansii Gulielmeida. | 126 |
XXVII. | In Cornelii Brunii Hodoeporica. | 129 |
XXVIII. | Ad Godefridum Bidloum Anatom. suam edentem. | 131 |
XXIX. | In Carmina Rulandi Kinschotii. | 132 |
XXX. | Ad Gualtherum Blokkium J. U. Doctorem creatum. | 134 |
XXXI. | In Gulielmi Elgeri Emblemata amatoria. | 137 |
XXXII. | Ad Corn. Arkelium Junii Animadversiones edentem. | 252 |
XXXIII. | In Henr. Christ. Henninii de Accent Dissertationem. | 253 |
XXXIV. | Ad Godefridum Thomasium Medicum creatum. | 254 |
[p. 509] |
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. |
I. | Ad Caesarem Leopoldum de Petro Francio. | 117 |
II. | Ad Joannem III. Poloniae Regem. | 120 |
III. | In Urbem Haselium dirutam. | 123 |
IV. | In Joannis Sixii Consulatum. | 124 |
V. | In Orationem Gulielmi Coeterii Principi Nassav. dictam. | 125 |
VI. | In Album amicorum. | 126 |
VII. | Ad Matthaeum Sladum cum Sidr. Hosschii poëmatis. | 129 |
VIII. | Ad Carolum Ferberum. | 131 |
IX. | Ad Joannem Huidekooper Marsevenium. | 132 |
X. | Ad Eundem cum Propertii codice. | 134 |
XI. | Ad Theodorum Janssonium ab Almeloveen. | 137 |
XII. | Ad Famam pro Maria Wildia. | 138 |
XIII. | Ad Ludolphum Bakhusium. | 123 |
XIV. | De Alcone. | 124 |
XV. | In effigiem Catuli. | 125 |
XVI. | In celebrationem Pacis. | 126 |
XVII. | In Celsum. | iiii |
XVIII. | In Licinum tonsorem. | 131 |
XIX. | De Fusco poëta. | 132 |
XX. | De eodem. | 134 |
XXI. | De eodem. | 137 |
XXII. | Ad Aulum de Naevolo. | iiii |
XXIII. | In Gallum Coloniensem. | 123 |
XXIV. | In eundem. | iiii |
XXV. | Ad Franciscum Hesselium. | iiii |
XXVI. | In Organa Hagiensia. | 126 |
[p. 510] |
XXVII. | Ad Amicum cum Carminibus poëtar. Belgarum.pag
XXVIII. Opem Chirurgi implorat. | 126 |
XXVIII. | Ad Amicum cum Carminibus poëtar. Belgarum.
XXVIII. Opem Chirurgi implorat. | 126 |
EPIGRAMMATUM LIBER QUARTUS. |
I. | Effigies Sophiae Magnae Moscovitarum Ducis. | 273 |
II. | Effigies Hieronymi Beverningii Consulis Goudani. | 120 |
III. | In effigiem Ludovici Ariosti. | 123 |
IV. | In effigiem Joannis Georgii Graevii. | 124 |
V. | In eandem. | 125 |
VI. | In eandem. | 126 |
VII. | In eandem. | 129 |
VIII. | Effigies Petri Francii. | 131 |
IX. | In effigiem Davidis Hoogstratani. | 132 |
X. | In eandem. | 134 |
XI. | In eandem. | 137 |
XII. | In eandem, opus forficis. | 138 |
XIII. | Effigies Jacobi Wildii. | 123 |
XIV. | Effigies Hermanni Wildii. | 124 |
XV. | In imaginem Ludolphi Bakhusii. | 125 |
XVI. | Effigies Cornelii Brunii. | 126 |
XVII. | Effigies Ludolphi Smidii. | 129 |
XVIII. | Effigies Godefridi Thomasii Medici. | 131 |
XIX. | Miseria vitae humanae. | 132 |
XX. | Vanitas rerum humanarum. | 134 |
XXI. | In funere Mariae Britanniarum Reginae
XXII. . | 137 |
XXII. | Memoriae Constantini Hugenii. | 138 |
XXIII. | In funere Cornelii Trompii. | 123 |
XXIV. | In funere Joannis Sixii. | 124 |
[p. 511] |
XXV. | In obitum Francisci de Vroede Consulis Amstel. | 125 |
XXVI. | In obitum Joannis Georgii Graevii. | 126 |
XXVII. | In obitum Joannis Mensingae. | 129 |
XXVIII. | In funere Everardi Hartscampii. | 131 |
XXIX. | In funere Jacobi Triglandii. | 132 |
XXX. | In funere Dionysii Witsen. | 134 |
XXXI. | Memoriae Petri Bernagii. | 137 |
XXXII. | Memoriae Hieronymi Beverningii. | 138 |
XXXIII. | Memoriae Ferdinandi Episcopi Paderbornensis. | 123 |
SILVARUM LIBER PRIMUS. |
Psalmus VI. | 297 |
Psalmus XLIV. | 298 |
Consulatus tertius Joannis Hudde. | 3 |
Naïs Amstelia. | 3 |
In Natalem Nicolai Witsen Consulis Amstelaedamensis. | 3 |
Ad Eundem Urbis Amstelaedamensis Consulem creatum. | 3 |
Davidis Bergii Epigramma. | 3 |
Responsio ad Bergii Epigramma. | 3 |
Ad Theodorum Ryckium de Taciti editione. | 3 |
In Nuptias Joannis van den Bempden, & Esterae Tulpiae. | 3 |
Ad Regnerum Stapelium Sponsum. | 3 |
In Natalem Rulandi Kinschotii. | 3 |
Nuptiis Gulielmi Bufii & Elisabethae Lestevenon. | 3 |
In Nuptias Joannis Clifton & Juliae Valkenier. | 3 |
Ad Hieronymum Gulielmum Snabelium sponsum. | 3 |
Theodoro Janssonio ab Almeloveen Professori creato. | 3 |
In Nuptias Francisci Burmanni & Elisabethae Thierens. | 3 |
[p. 512] |
In Natalem Joannis Jacotii. | 3 |
In librum de Interpretatione Joannis de Raei. | 3 |
In Phaedri fabellas vernacule expressas a Davide Hoogstratano. | 3 |
Philippo Molivio vander Noot J.U.Doctori creato. | 3 |
SILVARUM LIBER SECUNDUS. |
Ad Regem Galliae post propugnacula Arausionis diruta. | 3 |
In Gallos. | 3 |
In Principis Arausicani expeditionem poëtae Galli Epigramma. | 3 |
Responsio ad Epigramma. | 3 |
In Jesuitas Gallos. | 3 |
In mortem Regis Gulielmi falso nunciatam. | 3 |
Ad Regem Gulielmum. | 3 |
Ad Urbem Trajectum de Cajo Mattiaco. | 3 |
In Scholarcham carminificem. | 3 |
Ad Carminis sui vindicem. | 3 |
Ad Cajum Mattiacum, pessimum poëtastrum. | 3 |
In Cajum Aetheris spadonis fabricatorem. | 3 |
In Vacerram. | 3 |
De eodem. | 3 |
Vindiciae fecundum Joannem Despauterium datae. | 3 |
In Vacerram. | 3 |
Vacerra lyriftes. | 3 |
Ὄνος ἀυτολυρίζων. | 3 |
Monumentum Vacerrae positum. | 3 |
Vacerra Ariftarchus. | 3 |
Ad Vacerram. | 3 |
Ad eundem. | 3 |
[p. 513] |
Caji Mattiacei epitaphium. | 3 |
Penultima in Epictetus & Euphrates perperam a quodam corr.. | 3 |
In similem poëtastrum. | 3 |
In versificatorem Harlemensem. | 3 |
De Petro Rabo & poëtria Amstelia. | 3 |
Turdus Fabula. | 3 |
BRANDEBURGICA. |
In funere Frederici Gulielmi Magni. | 3 |
Caesaris infula capta. | 3 |
Expeditio Britannica consiliis & armis Brandeburg. adjuta. | 3 |
Inferior Rhenus liberatus. | 3 |
Tutela Belgii. | 3 |
In Urbem Berolinensem. | 3 |
In Natalem Principis Christiani Alberti. | 3 |
In funere Christiani Alberti Principis Anspacensis. | 3 |
In auspicia Academiae Hallensis. | 3 |
In Natalem Frederici III . Electoris Brandeburgici. | 3 |
Ad Everardum Dankelmannum. | 3 |
In obitum Samuelis Pufendorfii. | 3 |
In Orationem Gulielmi Henrici Dankelmanni. | 3 |
In Orationem Philippi Silvestri Dankelmanni. | 3 |
In Regiam dignitatem a Frederico III . fusceptam. | 3 |
In Effigiem Frederici Gulielmi Borussiae Principis. | 3 |
Infsula Caesaris in confpectu Gallorum capta. | 3 |
In Natalem Frederici I. Borussiae Regis. | 3 |
In Frederici Gulielmi Magni statuam equeftrem. | 3 |
In Effigiem Comitis Wartenbergii. | 3 |
[p. 514] |
Gelria capta a Serenissimo Rege Frederico. | pag. 387 |
In effigiem Ezechielis Spanhemii. | 389 |
Memoriae Raimondi Faltzii. | 390 |
CARMINA JUVENILIA. |
In Joannis Derramoutii Disputationem Physicam. | 395 |
Ad Danielem Arents. | 396 |
In poëmata Petri Lotichii Secundi. | 397 |
De Urbe Almeria. | 398 |
Ad Joannem Derramoutium. | 399 |
Ad Salomonem Borremansium. | 402 |
Ad Casparem Brantium de Lauro disputantem. | 403 |
Memoriae Jani Gruteri. | ibid. |
Ad Patruum suum. | 405 |
Ad Danielem Alphenium. | 406 |
Ad eundem. | 408 |
Ad eundem. | 410 |
In Petri Francii Orationem de studio Eloquentiae. | 413 |
Ad Bacchum. | 414 |
In iter suum Groninganum. | 415 |
Ad Academiae Groninganae studiosos. | 418 |
In Gerardi Ten Berg Disputationem Juridicam. | 420 |
Desiderium puellae absentis. | 421 |
Ad Joannem Antoniadem Goesanum. | 422 |
Ad Joannem Sixium. | 424 |
Ad Joannem Antoniadem Goesanum. | 429 |
Ad Puellam amatam. | 432 |
Ad auram. | 434 |
[p. 515] |
Ad Neaeram. | pag. 436 |
Ad Alphenios fratres super obitu parentis | 437 |
In tertiam Victoriam navalem anni 1672. | 441 |
Ad Joannem Hudde Reipublicae Amstelaedamsis Consulem | 444 |
Sermo ad Adrianum Kiebomium | 445 |
In pacem Anglo-Batavam anni 1674. | 448 |
Puellae absentis desiderium. | 451 |
In eandem absentiam. | 452 |
In Navigantium audaciam. | 454 |
Manibus commilitonum caesorum. | 457 |
In peregrinationis suae incommoda. | 458 |
Ad Jovem. | 460 |
Ad Carolum Rabenhaupt a capta Gravia reducem. | 461 |
Ad Joannem Sixium. | 464 |
Epithalamium lascivum. | 467 |
Ad Petrum Francium. | 476 |
De eodem. | 477 |
Ad sodales raucedine correptos. | 478 |
Athenaeo Hagiensi. | 479 |
Villa Henrici Tholingii. | ibid. |
Hypsipyles Oratio ad Iasona ex Valerio Flacco. | 480 |
In Vindemiam anni 1676. ad Bacchum. | 484 |
Ode ex Horatio Elegiacis versibus expressa. | 486 |
Ode alia similiter reddita. | 487 |
Alia iisdem versibus reddita. | 488 |
Alia ad Albium Tibullum. | 490 |
Alia ad Asterien. | 491 |
Dialogus Horatii & Lydiae. | 493 |
[p. 516] |
In Historiam Plantarum Petri Nylandii. | 494 |
In Regneri Stapelii Natalem. | 495 |
Ad Eundem laetitiae datorem. | 496 |
In obitum Hadriani Junii Trajectini. | 498 |
Appendix ad Silvas in Urbem Viennam obsidione liberatam. | 501 |